Eo [sect. 23] tamen in loco de Rege Tyranno & iniquo tractatur, eiusque mores effigiantur, ut boni, & iusti Principes quid vitare debeant, animadvertant. Quorum exemplum, ubi non a populo, sed a Deo electi sunt, praedictis in omnibus contrarium, apponitur in eod. Deuter. cap. 17. num. 14. & sequent. ut praeclare admonuit D. Gregor. lib. 4. cap. 1. in 1. Reg. cap. 8. Isernia in prooem. feud. tit. de Capit. qui curiam vend. Chassaneus in Catal. glor. mund. 5. part. consider. 24. regal. 162. & seq. & consider. 35. verf. Quid autem, Petr. Gregor. lib. 7. de Repub. cap. 19. pag. 491. Basilius Pontius var. disput. 1. part. relect. 1. de mutatione monetae, pag. 506. & Mag. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 1. cap. 16. pag. 87.