Vae igitur illis, per quos eiusmodi iniuriae, & scandala Indis irrogantur. Et [sect. 24] lignum fumigans, quod iuxta verbum Isaiae cap. 42. & Matth. cap. 12. posuit Dominus in manibus eorum, ne extingueretur, in cinerem converterunt. Lignum namque illud D. Hierony. in quaest. Aglasiae, quaest. 2. circa fin. populum de gentibus congregatum exponit, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi, & qui noxius oculis est, tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus, quem Deus non extingui voluit, sed de parva scintilla, & pene moriente, maxima suscitari incendia ita ut arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere super terram, & in omnibus ardere desiderat: Quod, [sect. 25] videant multi, an cum Indis sua ex parte curaverint? vel potius de illus sint, de quibus inquit Isaias c. 48. num. 17: Venerunt structores tui, destruentes te, avaritia nimirum, & saevitia sua Indos ita prementes, ut iusté miseri illi dicere possint illud Psal. 68. in princ. & Exod. 9. num. 25. & 31: Intraverunt aquae usque ad animam meam, & tempestas demersit me, & grando confregit lignum, cum iam folliculos germinaret. Et ut occasio exteris gentibus praebeatur, nostrum in convertendis infidelibus zelum calumniandi, ut diximus sup. lib. 1. cap. 16. num. 94. sequent. & lib. 2. cap. 17. num. 76. & hoc lib. 3. cap. 6. ex num. 5. & illud Christi Dom. apud Matthae. cap. 23. obijciendi: Vae vobis Scribae & Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare & aridam, ut faciatis unum proselytum: & cum fuerit facuts, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.