Vch igitur illis, per quos eiuſmodi iniuriæ, & ſcandala Indis irrogantur. Et † lignum fumigans, quod iuxta verbum Iſaiæ cap. 42. & Matth. cap. 12. poſuit Dominus in manibus eorum, ne extingueretur, in cinerem converterunt. Lignum namque illud D. Hierony. in quæſt. Aglaſiæ, quæſt. 2. circa fin. populum de gentibus congregatũ exponit, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amariſsimi, & qui noxius oculis eſt, tenebroſęq́ue caliginis involvebatur erroribus, quem Deus nõ extingui voluit, ſed de parva ſcintilla, & penè moriente, maxima ſuſcitari incendia ita ut arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere ſuper terram, & in omnibus ardere deſiderat: Quod, † videant multi, an cum Indis ſua ex parte curaverint? vel potius de illus ſint, de quibus inquit Iſaîas c. 48. num. 17: Venerunt ſtructores tui, deſtruentes te, avaritiâ nimirum, & ſævitiâ ſuâ Indos ita prementes, ut iuſté miſeri illi dicere poſsint illud Pſal. 68. in princ. & Exod. 9. num. 25. & 31: Intraverunt aquæ uſque ad animam meam, & tempeſtas demerſit me, & grando confregit lignum, cùm iam folliculos germinaret. Et ut occaſio exteris gentibus præbeatur, noſtrum in convertendis infidelibus zelum calumniandi, ut diximus ſup. lib. 1. cap. 16. num. 94. ſequent. & lib. 2. cap. 17. num. 76. & hoc lib. 3. cap. 6. ex num. 5. & illud Chriſti Dom. apud Matthę. cap. 23. obijciendi: Væ vobis Scribæ & Phariſæi hypocritæ: quia circuitis mare & aridam, ut faciatis unum proſelytum: & cùm fuerit facuts, facitis eum filiũ gehennæ duplo quàm vos.