In qvibvs plane [sect. 26] acriter, & exacte non corrigendis, emendandis atque puniendis, licet omnes in culpa simus: illi tamen preaecipue, qui Ecclesastici sunt, & Praelati, & Indorum curae ac protectioni praepositi. Etenim [sect. 27] ut bene cum D. Leone in epist. 86. ad Nicetam, quae habetur in c. inferioribus, 86. dist. advertit Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Ind. salut. c 16. inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque Rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam. Nullumque remedium sperare licebit, cum inde pernicies proficiscitur, unde salus maxime petebatur. Quocirca [sect. 28] eos iterum moneo, ut super commissum sibi gregem diligenter invigilent, & praedictis iniurijs, dolis, ac sceleribus, quibus Indi turbantur, & affliguntur, providenter occurrant, quo loco virus insideat pervestigantes, ferroque resecantes, imo & igni, si opus esse censuerint; cum in lethali, profundoque ulcere severiora medicamenta tutiora sint, & in hac cura praecipua Regum, ac Magistratuum vis, auctoritasque consistat, [sect. 29] ut praeclare docet Ossorius lib. 4. de Reg. inst. In studium (inquiens) iustitiae omnes Regis curae, & cogitationes, omnes labores, atque vigiliae, omnia denique studia consumenda sunt. Et de quodam Eborensi Archiepiscopo [sect. 30] scribit & laudat B. Bernardus epistol. 95. sic inquiens: Maxime claruit zelus iustitiae, eminuit, & invaluit Sacerdotis vigor, in defensionibus videlicet pauperum, & pauperum, quibus non erat adiutor.