In qvibvs planè † acriter, & exactè non corrigendis, emendandis atque puniendis, licèt omnes in culpa ſimus: illi tamen preæcipue, qui Eccleſaſtici ſunt, & Pręlati, & Indorum curæ ac protectioni præpoſiti. Etenim † ut benè cũ D. Leone in epiſt. 86. ad Nicetã, quæ habetur in c. inferioribus, 86. diſt. advertit Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procur. Ind. ſalut. c 16. inferiorũ ordinum culpę ad nullos magis referendæ ſunt, quàm ad deſides, negligenteſq́ue Rectores, qui multam ſæpè nutriunt peſtilentiam, dum auſteriorem diſsimulant adhibere medicinam. Nullumq́ue remedium ſperare licebit, cũ inde pernicies proficiſcitur, unde ſalus maximè petebatur. Quocirca † eos iterum moneo, ut ſuper commiſſum ſibi gregem diligenter invigilent, & prædictis iniurijs, dolis, ac ſceleribus, quibus Indi turbantur, & affliguntur, providenter occurrant, quo loco virus inſideat perveſtigantes, ferroq́ue reſecantes, imò & igni, ſi opus eſſe cẽſuerint; cùm in lethali, profundoq́ue ulcere ſeveriora medicamenta tutiora ſint, & in hac cura præcipua Regũ, ac Magiſtratuum vis, auctoritaſq́ue conſiſtat, † ut præclarè docet Oſſorius lib. 4. de Reg. inſt. In ſtudium (inquiens) iuſtitiæ omnes Regis curæ, & cogitationes, omnes labores, atque vigiliæ, omnia denique ſtudia conſumenda ſunt. Et de quodam Eborenſi Archiepiſcopo † ſcribit & laudat B. Bernardus epiſtol. 95. ſic inquiens: Maximè claruit zelus iuſtitiæ, eminuit, & invaluit Sacerdotis vigor, in defenſionibus videlicet pauperũ, & pauperũ, quibus non erat adiutor.