Caveant igitur omnes, & Indorum conditionem miserti, eos deinceps humané & suaviter tractent, ne [sect. 31] pax, quae erga illos exercetur, cum bello de crudelitate certate, & vincere videatur, ut aliud agens dixit D. Augustin. lib. 3. de civit. Dei c. 28. ¶ Quod si [sect. 32] forte leges ac poenas a Regibus nostris circa hoc pié, & prudenter latas, & severé statutas, parum verentur, vel per locorum distantiam, aut Magistratuum incuriam effugerint: sciant tamen pervigilem, atque insomnem Dei Omnipotentis oculum, cui nihil non, quantumlibet occultum sit, patere potest, effugere non posse, ut alias dicitur in illa condemnatoria sententia in iudices ab Imperator. Leone, & Alexan. pronuntiata, quam Constant. Harmenop. in initio sui promptuarij, & Monach. tract, de arbitrar. praefixerunt. Is enim, etsi ab insipientibus circa coeli cardines perambulare, nec nostra considerare credatur, ut habetur Psal. 13. & Iob. 2. 14. Omnia [sect. 33] vigilanter attendit, & iniurias humilibus, atque imbecillis illatas, certa semper, quamvis interdum sera, punitione compescit. Vnde in Eccles. 4. scriptum reliquit: Vidi calumnias, quae sub coelo geruntur, & lachrymas innocentum, & neminem consolatorem, neque posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilijs destitutos; & laudavi magis mortuos, quam viventes, & foeliciores utroque iudicavi, qui necdum natus est. Et Exod. cap. 3: Vidi afflictionem populi mei in AEgypto & clamorem eius audivi, propter duritiam eorum, qui praesunt operibus: & sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum. Et aptissimé ad institutum, de quo agimus, Genes. 15: Subijcient eos servituti & affligent quadrigentis annis: verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo.