Caveant igitur omnes, & Indorum conditionẽ miſerti, eos deinceps humané & ſuaviter tractẽt, ne † pax, quæ erga illos exercetur, cum bello de crudelitate certate, & vincere videatur, ut aliud agens dixit D. Auguſtin. lib. 3. de civit. Dei c. 28. ¶ Quod ſi † fortè leges ac pœnas à Regibus noſtris circa hoc pié, & prudenter latas, & ſeveré ſtatutas, parum verẽtur, vel per locorum diſtantiam, aut Magiſtratuum incuriam effugerint: ſciant tamen pervigilem, atque inſomnem Dei Omnipotentis oculum, cui nihil non, quantumlibet occultum ſit, patere poteſt, effugere non poſſe, ut alias dicitur in illa condemnatoria ſententia in iudices ab Imperator. Leone, & Alexan. pronuntiata, quam Cõſtant. Harmenop. in initio ſui promptuarij, & Monach. tract, de arbitrar. pręfixerũt. Is enim, etſi ab inſipientibus circa cœli cardines perambulare, nec noſtra conſiderare credatur, ut habetur Pſal. 13. & Iob. 2. 14. Omnia † vigilanter attendit, & iniurias humilibus, atque imbecillis illatas, certâ ſemper, quamvis interdum ſerâ, punitione compeſcit. Vnde in Eccleſ. 4. ſcriptum reliquit: Vidi calumnias, quæ ſub cœlo geruntur, & lachrymas innocentum, & neminem conſolatorem, neque poſſe reſiſtere eorum violentiæ cunctorum auxilijs deſtitutos; & laudavi magis mortuos, quàm viventes, & fœliciores utroque iudicavi, qui necdum natus eſt. Et Exod. cap. 3: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto & clamorem eius audivi, propter duritiã eorum, qui præſunt operibus: & ſciens dolorem eius deſcendi, ut liberem eum. Et aptiſsimé ad inſtitutum, de quo agimus, Geneſ. 15: Subijcient eos ſervituti & affligent quadrigentis annis: verumtamen gentem, cui ſervituri ſunt, ego iudicabo.