Circa quod plura ex Graecis Poetis congerit Stobaeus sermon. 8. 92. & 95. P. Iustus Gaillardus de instit. histor. cap. 1. & idem Martin Delrio ubi sup. Et Nos multa etiam congessimus sup. lib. 2. cap. 13. num. 51. & sequent. non solum [sect. 38] de privatorum hominum, verumetiam de magnorum Regnorum punitione, subversione, vel translatione ob similia peccata, & iniustitias, quae cum Indis communiter in his regionibus frequentantur. In quarum mutationum exemplis referendis, multus est Salvianus in libris de providentia Dei, ubi lib. 7. de [sect. 39] vitijs Hispanorum agit, ob quae Vvandalorum cladem meruerunt: & est videndus Rodericus Archiep. Toletanus lib. 3. capit. 16. ubi de Arabum invasione pertractans, sic inquit: Tanta igitur temporibus facinorum alluvio inundavit, ut fere Gothorum strenuitas, quae consueverat Regnis, & gentibus imperare, in vitiorum altitudine iam submersa, omnibus abominationibus subiaceret. Et quoniam humani generis inimicus, humano generi non desinit invidere, seminavit in potestate superbiam, in religione accidiam, in pace discordiam, in abundantia luxuriam, in solertia ignaviam, adeo, ut sicut populus, sic & Sacerdos, sicut impij, sic & Princeps. Alluvione ergo voluptatum in tota Hispania inundante. Vitiza Principe maiestatis oculos provocante, repleta est terra iniquitate. Omnis quippe caro corruperat viam suam, & qui optimus quasi paliurus, & qui rectus quasi spina de sepe: & Polybius lib. 1. histor. ubi quaerens, quare Hispaniae amissae suerint a Carthaginensibus, inquit: [sect. 40] Atvero illud clarum, testatumque exemplis est, quod homines adsequantur foelicitatem benignitate in alios, & bona de se opinione, ijdem cum adepti, quae voluerant ad iniurias, & impotentiam in imperijs delabuntur, fit meritissimé, ut una cum imperantium mutatione, ipsi subditi se, & affectus mutent.