Circa quod plura ex Græcis Poëtis cõgerit Stobæus ſermon. 8. 92. & 95. P. Iuſtus Gaillardus de inſtit. hiſtor. cap. 1. & idem Martin Delrio ubi ſup. Et Nos multa etiam cõgeſsimus ſup. lib. 2. cap. 13. num. 51. & ſequent. non ſolùm † de privatorum hominum, verùmetiam de magnorum Regnorum punitione, ſubverſione, vel translatione ob ſimilia peccata, & iniuſtitias, quæ cum Indis communiter in his regionibus frequentantur. In quarum mutationum exemplis referendis, multus eſt Salvianus in libris de providentia Dei, ubi lib. 7. de † vitijs Hiſpanorum agit, ob quæ Vvandalorum cladem meruerunt: & eſt videndus Rodericus Archiep. Toletanus lib. 3. capit. 16. ubi de Arabum invaſione pertractans, ſic inquit: Tanta igitur temporibus facinorum alluvio inundavit, ut ferè Gothorum ſtrenuitas, quæ conſueverat Regnis, & gentibus imperare, in vitiorũ altitudine iam ſubmerſa, omnibus abominationibus ſubiaceret. Et quoniam humani generis inimicus, humano generi non deſinit invidere, ſeminavit in poteſtate ſuperbiam, in religione accidiam, in pace diſcordiam, in abundantia luxuriam, in ſolertia ignaviam, adeò, ut ſicut populus, ſic & Sacerdos, ſicut impij, ſic & Princeps. Alluvione ergo voluptatum in tota Hiſpania inundante. Vitiza Principe maieſtatis oculos provocante, repleta eſt terra iniquitate. Omnis quippe caro corruperat viam ſuam, & qui optimus quaſi paliurus, & qui rectus quaſi ſpina de ſepe: & Polybius lib. 1. hiſtor. ubi quęrens, quare Hiſpaniæ amiſſæ ſuerint à Carthaginenſibus, inquit: † Atverò illud clarum, teſtatumq́ue exemplis eſt, quod homines adſequantur fœlicitatem benignitate in alios, & bona de ſe opinione, ijdem cum adepti, quæ voluerant ad iniurias, & impotentiam in imperijs delabuntur, fit meritiſsimé, ut unà cum imperantium mutatione, ipſi ſubditi ſe, & affectus mutent.