Sed [sect. 41] Deus hoc a nobis omen avertat, & Hispanorum pariter ac Indorum causam, & sortem misertus, utramque Rempublicam iuvet, & societ, atque a peccatis, iniurijs, & scandalis liberam, in sua sancta Fide, & Religione conservet, ut secundum Divum Paulum Ephes. 4. in Ecclesia Catholica sint unum corpus, & unus spiritus, sicut vocati sunt in una spe vocationis suae. Amen. (.?.)