Haec hactenus habui, quae de Indiarum iusta inquisitione, acquisitione, & retentione dissererem. Nunc [sect. 1] autem ex ordine ad ea, quae earumdem gubernationem concernunt, transitum facere, nostra properabat oratio. Sed [sect. 2] quoniam fas est in longo opere somnum obrepere, huiusque voluminis moles nimis excrevit, & amphora exijt urceolus, quem initio mente conceperam: opportunum duxi, hic paulisper calamum continere, & [sect. 3] quae in illo clauduntur disputationes, prius quasi gustandas dare, iuxta illud Vlyssis apud Euripidem in Cyclope, qui cum Sileno vinum venditurus esset, ita eum alloquitur: