Secvndo vero libro de commendis, sive feudis Indorum exactam, & peculiarem tractationem inimus; earum nomen, originem, & rationem tradentes: & quid iuris in illis acquirant Patroni, sive Commendatarij, & de pensionibus, quae super eis constitui solent. Quis commendas, & sub quibus legibus, & conditionibus possit conferre: quibusve personis conferri valeant, & qui in illis praeferri debeant, si de anterioritate schedularum, vel de meritis certent: vel alter a Rege provisus cum altero prius a Prorege investito concurrat. An pluribus eadem commenda assignari possit, & in ea ius accrescendi, vel non decrescendi admittatur. An commendae a possessoribus vendi, alienari, permutari, vel renuntiari possint. Et an pater gaudeat usufructu commendae, quae filio, in eius sacris constituto, conceditur. Quando, & quomodo in commendis Indorum ius successionis inductum fuerit, & in quibus conveniat, vel differat cum successione primogeniorum. An filij illegitimi, vel legitimati, filiae, uxores, sponsae, mariti in eisdem succedant: & de tertia, vel quarta vita, quae in Nova Hispania conceditur: & de prohibita plurium commendarum cumulatione. De oneribus, quae commendatarij subire tenentur, iuramento, militia, & residentia, quam facere debent; & quando ab ijs excusentur: & qualis eorum solicitudo esse debeat in spirituali, & temporali Indorum sibi commendatorum salute curanda. Et denique de earundem commendarum extinctione, & ad Regiam coronam devolutione: & an eas deinceps in perpetuum dari conveniat. Et de litibus & quaestionibus, quae tam super commendarum possessione, & spolijs, quam super proprietate oriri solent; & apud quos sint iudices agitandae, & de meritorum, sive servitiorum informatione, & consultatione, quae ad eas, & alia Ecclesiastica, vel civilia harum regionum commoda, Regijs ordinationibus fieri iubetur.