Tertivs vero liber de rebus Ecclesiasticis, & earum gubernatione, Regioque patronatu tractabit, & quibus is rationibus fulciatur; quanti a nostris Regibus aestimetur ac commendetur: & quo iure, & onere decimas huius Novi Orbis sibi praesumant. Quam enixa, & assidua eorum cura fuerit in Ecclesijs Indiarum erigendis, dotandis, & promovendis. Qualiter Archiepiscopos, Episcopos, & alios Praebendarios praesentent, & alios Hispanorum, aut Indorum beneficiarios saeculares, vel regulares: & de aliquibus dubijs, quae in eorum receptione, & novorum Episcopatuum divisione contingere solent. An hodie expediens sit, doctrinas Indorum regularibus adimi: & quatenus ij iurisdictioni, & visitationi Praelatorum saecularium subijciantur. De dignioribus, & indigenis, atque in idiomate Indorum magis peritis anteferendis: De iurisdictione Episcoporum, & Archiepiscoporum in subditos; & de Brevi Gregorij XIII. quo nova prosequendis appellationibus forma praescribitur. De Ecclesijs aedificandis & reparandis, & quibus expensis id faciendum sit. De decimis, & primitijs, & usu, & iure quartae Canonicae & funeralis, & aliarum oblationum. De Inquisitorum & Commissariorum Bullae Curciatae tribunali, ac iurisdictione, & aliarum Bullarum retentione. De Religiosorum Vicarijs generalibus, Visitatoribus, & conservatoribus. Et an, & quando saeculares Magistratus Clericos, vel Religiosos seditiosos ab his provincijs expellere possint?