Tertivs verò liber de rebus Eccleſiaſticis, & earum gubernatione, Regioq́ue patronatu tractabit, & quibus is rationibus fulciatur; quanti à noſtris Regibus æſtimetur ac commẽdetur: & quo iure, & onere decimas huius Novi Orbis ſibi præſumant. Quam enixa, & aſsidua eorum cura fuerit in Eccleſijs Indiarum erigẽdis, dotandis, & promovendis. Qualiter Archiepiſcopos, Epiſcopos, & alios Præbendarios præſentent, & alios Hiſpanorum, aut Indorum beneficiarios ſęculares, vel regulares: & de aliquibus dubijs, quæ in eorum receptione, & novorum Epiſcopatuum diviſione contingere ſolent. An hodie expediens ſit, doctrinas Indorũ regularibus adimi: & quatenus ij iuriſdictioni, & viſitationi Prælatorum ſæcularium ſubijciãtur. De dignioribus, & indigenis, atque in idiomate Indorum magis peritis anteferendis: De iuriſdictione Epiſcoporum, & Archiepiſcoporum in ſubditos; & de Brevi Gregorij XIII. quo nova proſequendis appellationibus forma præſcribitur. De Eccleſijs ædificandis & reparãdis, & quibus expenſis id faciendum ſit. De decimis, & primitijs, & uſu, & iure quartę Canonicæ & funeralis, & aliarum oblationum. De Inquiſitorum & Cõmiſſariorum Bullæ Curciatę tribunali, ac iuriſdictione, & aliarum Bullarum retentione. De Religioſorum Vicarijs generalibus, Viſitatoribus, & cõſervatoribus. Et an, & quando ſæculares Magiſtratus Clericos, vel Religioſos ſeditioſos ab his provincijs expellere poſsint?