# 8 CAPVT IIX. et vltimvm. In quo Auctor volumen alterum de peculiari Indiarum iure, sive de iusta earum gubernatione promittit: & quid in eo tractare intendat, Laconica brevitate recenset. Et Paraenesim sive admonitionem subnectit adversus eos, qui miseros Indos iniurijs, & molestijs afficiunt. SVMMARIVM Capitis IIX. -  1 Gubernationem Indiarum, quae contingunt, Auctor in altero volumine edere parat. -  2 Fas est opere in longo, somnum obrepere. -  3 Gustus emptorem vocat. -  4 Auctor tractatum gubernationis Indiarum quinque libris divisum habet, & quid in illis agere intendat, breviter aperit. -  5 Auctoris paraenesis, sive admonitio pro Indis diligenter in Fide instruendis, & humaniter pertractandis. -  6 Fidei propagatio in suavitate, non in atrocitate consistit, ut & patria potestas. -  7 Conversorum primordia blandis refovenda sunt modis. -  8 Iugum Christi suave est, ex D. Matth. cap. 11. & Psal. 33. -  9 Indi si post Christianam Religionem susceptam gravius opprimantur, eius suavitatem non credent. -  10 Deuteron. locus cap. 28. pro Indorum querimonijs expenditur. -  11 Indi hodie peiore conditione esse videntur, quam Iudaei olim in AEgypti captivitate. -  12 Iudaei in AEgypto graviter vexati fuerunt. -  13 Iudaeorum captivitas in AEgypto 85. annis duravit, & in ea valde multiplicati sunt. -  14 Iudaeorum multiplicationem in medijs laboribus AEgypti in rubo Moysis Deus significavit. -  15 Indi brevi tempore valde diminuti reperiuntur, & quid cum Daniele, & D. Paulo de suis miserijs dicere possint? -  16 Ieremiae verba lamentat. 5. ad Indorum aerumnas accommodantur. -  17 Christiani labores, & iniurias, quae Indis inferuntur, potius inse suscipere, quam in illis permittere deberent. -  18 Fidei meditatio quietum, & vacuum ab alijs curis animum desiderat. -  19 Labores, & onera, qui alijs imponunt, & ipsi ea non tangunt, in Evangelio reprehenduntur. -  20 Pax citra ullum scandalum promittitur diligentibus legem Dei, Psalm. 118. -  21 D. Paulus multa in se passum dicit, pro lege Dei promulganda. -  22 Regis gentium iura, & conditiones, quas refert Scriptura 1. Reg. 8. ea, quae cum Indis fiunt, demonstrare videntur. -  23 Regis Tyranni effigies, & mores referuntur 1. Reg. 24. Boni autem & iusti Deuter. 17. 14. -  24 Lignum fumigans, quod Deus Isaiae 42. & Matth. 12. non extingui praecipit, Gentiles recenter conversos significat. -  25 Indos destruunt multi, qui struere deberent: & quid de illis cum Isaia, & Davide, & Christo Dom. Math. 23. dicere possint? -  26 Excessus, qui in Indos fiunt, quibus potissimum debeant imputari? -  27 Inferiorum ordinum culpae ad desides Rectores referuntur. -  28 Praelati, & Magistratus monentur, ut pro Indorum defensione laborent. -  29 Iustitiae in studio omnis Regum ac Magistratuum cura esse debet. -  30 D. Bernardus in quo laudet quendam Eborensem Archiepiscopum? -  31 Pax, quae erga Indos exercetur, non debet cum bello de crudelitate certare. -  32 Legum humanarum poenas si forte effugiant ij, qui Indos affligunt, Dei oculum & supplicium non effugient. -  33 Deus omnia vigilanter attendit, & humilium iniurias vidit, & punit. -  34 Iniurias, Indis factas, Deus miraculose aliquando vindicavit. -  35 Divitiae iniusto Indorum sudore partae, dominis exitio sunt. -  36 Adagia Aurum Tolosanum, & Equus Seianus, quid significent? -  37 Proverb. locus 12. 27. & 13. 11. de divitijs iniuste partis, exponitur. -  38 Peccata iniuriae humilibus factae, non solum privatorum, verum & multorum Regnorum cladem attulerunt. -  39 Hispaniae Regnum ob peccata aliquoties punitum legitur. -  40 Regnorum foelicitas ut duret, requiritur eadem virtus, & prudentia in conservando, quae in acquirendo, ex Polybio. -  41 Deum Auctor precatur, ut nobis misertus, Hispanorum, & Indorum Rempub. iuvet, & societ. Haec hactenus habui, quae de Indiarum iusta inquisitione, acquisitione, & retentione dissererem. Nunc [sect. 1] autem ex ordine ad ea, quae earumdem gubernationem concernunt, transitum facere, nostra properabat oratio. Sed [sect. 2] quoniam fas est in longo opere somnum obrepere, huiusque voluminis moles nimis excrevit, & amphora exijt urceolus, quem initio mente conceperam: opportunum duxi, hic paulisper calamum continere, & [sect. 3] quae in illo clauduntur disputationes, prius quasi gustandas dare, iuxta illud Vlyssis apud Euripidem in Cyclope, qui cum Sileno vinum venditurus esset, ita eum alloquitur: Vin tu prius gustare quid vini feram? Cui Silenus: Ita convenit; nam gustus emptorem vocat. Ac postea renovatis viribus arduas, & non minus utiles, quam peculiares eiusdem Indiarum iuris quaestiones, separato volumine (si Deus nobis haec otia fecerit) in lucem emittere. Quod nunc [sect. 4] in privatis schedis quinque libris divisum habemus. In Qvorvm primo de statu, & conditione Indorum agere destinamus, & an, & quatenus oneribus, & servitijs adstringi possint, quae vicissim subire coguntur in Hispanorum famulatu, aedificijs publicis, agrorum cultura, pascendis, & custodiendis pecudum & armentorum gregibus, gynaecijs, sive textrinis, & lanificijs vulgo, Obrajes, angarijs, & parangarijs, cursu publico, veredis, & paraveredis, metallis, & eorum effosione & operatione, & quae tributa praestare teneantur, & qualiter ea dividantur, taxentur, & exigantur. Et demum quantum oporteat, eos in certa municipia, & politicam, ac sociabilem vivendi formam reducere; idololatriae, ebrietati, & alijs eorum vitijs occurrere: bonis gubernatoribus, vulgo Curacas, o Caziques, providere. Et quae sit istorum potestas, & qualis successio: & de privilegijs, quibus Indi, tanquam rustici, aut minores, & omni respectu miserabiles personae fruuntur. Secvndo vero libro de commendis, sive feudis Indorum exactam, & peculiarem tractationem inimus; earum nomen, originem, & rationem tradentes: & quid iuris in illis acquirant Patroni, sive Commendatarij, & de pensionibus, quae super eis constitui solent. Quis commendas, & sub quibus legibus, & conditionibus possit conferre: quibusve personis conferri valeant, & qui in illis praeferri debeant, si de anterioritate schedularum, vel de meritis certent: vel alter a Rege provisus cum altero prius a Prorege investito concurrat. An pluribus eadem commenda assignari possit, & in ea ius accrescendi, vel non decrescendi admittatur. An commendae a possessoribus vendi, alienari, permutari, vel renuntiari possint. Et an pater gaudeat usufructu commendae, quae filio, in eius sacris constituto, conceditur. Quando, & quomodo in commendis Indorum ius successionis inductum fuerit, & in quibus conveniat, vel differat cum successione primogeniorum. An filij illegitimi, vel legitimati, filiae, uxores, sponsae, mariti in eisdem succedant: & de tertia, vel quarta vita, quae in Nova Hispania conceditur: & de prohibita plurium commendarum cumulatione. De oneribus, quae commendatarij subire tenentur, iuramento, militia, & residentia, quam facere debent; & quando ab ijs excusentur: & qualis eorum solicitudo esse debeat in spirituali, & temporali Indorum sibi commendatorum salute curanda. Et denique de earundem commendarum extinctione, & ad Regiam coronam devolutione: & an eas deinceps in perpetuum dari conveniat. Et de litibus & quaestionibus, quae tam super commendarum possessione, & spolijs, quam super proprietate oriri solent; & apud quos sint iudices agitandae, & de meritorum, sive servitiorum informatione, & consultatione, quae ad eas, & alia Ecclesiastica, vel civilia harum regionum commoda, Regijs ordinationibus fieri iubetur. Tertivs vero liber de rebus Ecclesiasticis, & earum gubernatione, Regioque patronatu tractabit, & quibus is rationibus fulciatur; quanti a nostris Regibus aestimetur ac commendetur: & quo iure, & onere decimas huius Novi Orbis sibi praesumant. Quam enixa, & assidua eorum cura fuerit in Ecclesijs Indiarum erigendis, dotandis, & promovendis. Qualiter Archiepiscopos, Episcopos, & alios Praebendarios praesentent, & alios Hispanorum, aut Indorum beneficiarios saeculares, vel regulares: & de aliquibus dubijs, quae in eorum receptione, & novorum Episcopatuum divisione contingere solent. An hodie expediens sit, doctrinas Indorum regularibus adimi: & quatenus ij iurisdictioni, & visitationi Praelatorum saecularium subijciantur. De dignioribus, & indigenis, atque in idiomate Indorum magis peritis anteferendis: De iurisdictione Episcoporum, & Archiepiscoporum in subditos; & de Brevi Gregorij XIII. quo nova prosequendis appellationibus forma praescribitur. De Ecclesijs aedificandis & reparandis, & quibus expensis id faciendum sit. De decimis, & primitijs, & usu, & iure quartae Canonicae & funeralis, & aliarum oblationum. De Inquisitorum & Commissariorum Bullae Curciatae tribunali, ac iurisdictione, & aliarum Bullarum retentione. De Religiosorum Vicarijs generalibus, Visitatoribus, & conservatoribus. Et an, & quando saeculares Magistratus Clericos, vel Religiosos seditiosos ab his provincijs expellere possint? Liber quartus de gubernatione saeculari tractabit, & specialiter Praetorum Gubernatorum Fiscalium criminum quaestorum, Auditorum Cancellariarum, Proregum, supremi Consilij Indiarum, & omnium denique tam maiorum, quam minorum Magistratuum officium, potestatem, & iurisdictionem prosequetur, qui eidem gubernationi praepositi sunt, & multas utiles quaestiones subiunget, quae in eorum recusatione, visitatione & rerum gerendarum expeditione occurrere solent. Et peculiariter de iudice aget, qui colligendis defunctorum intestatorum bonis designatur: & de schedulis, quae districte prohibent Regios Auditores, ministros, & illorum liberos in suis provincijs negotiari, vel matrimonia contrahere. Ac tandem de proprio, & veluti municipali iure, que res Indicae gubernantur, & per Regias schedulas, provisiones, ordinationes, & epistolas expeditur: & quando rescriptum Principis, ad unam provinciam missum, in alijs servandum sit. Qvintvs denique liber de Regalibus, sive Regio Indiarum fisco, & eius iuribus, & reditibus sermonem instituet. In quo sigillatim de huius Novi Orbis diuitijs agemus: De tributis, & vectigalibus, & duobus decimarum novenis, quae in eo Regi penduntur: De poenis Camerae, & commissis mercium prohibitarum, vel in registris non professarum ad fiscum spectantibus. De auro, & argento, alijsque metallis, smaragdis, margatitis, salinis, argento vivo, thesauris, & monumentis, & quota horum pars ad fiscum pertineat. De mercatura, & mercatoribus Indiarum, eorumque iudicibus, sive consulibus, & varijs quaestionibus, quae circa eorum iurisdictionem, & mercatorum stylum quotidie nascuntur. De alio rei dominicae membro, quod ex venditionibus & renuntiationibus officiorum colligitur. Circa quod plurimae, utilissimae que quaestiones excitantur, & resolvuntur. Et de iudicibus, sive officarijs Regijs, qui in his partibus rei dominicae exigendae, &, administrandae praeiciuntur, eorumque munere, potestate, iurisdictione, & rationum redditione. Et ustimo de alijs maioribus computatoribus, sive rationalibus noviter constitutis, & de eorum tribunali, officio & iurisdictione. Interim [sect. 5] vero dum haec ultimam manum recipiunt, & exoptatam lucem respiciunt, non potui non Regem nostrum Potentissimum, & Christianissimum summis votis, ac precibus exorare, ut qua solet cura, & pietate Indorum conversioni, & conservationi provideat, paternis hac in re, & avitis ac proavitis vestigijs insistens, idoneosque & fideles tanti operis administros in spiritualibus & temporalibus eligens, quos etiam, & reliquos pariter Hispanos, aut alienigenas, qui in his regionibus commorantur, moneo, atque obtestor, ut se cum eisdem Indis humane, & suaviter gerant, & ab iniurijs, molestijs, & vexationibus, quae miseris illis inferri solent, abstineant, praedicationis, ac propagationis Fidei ministerium super omnes divitias attendentes, & procurantes; quam [sect. 6] certum est non in atrocitate, sed in suavitate, & pietate consistere, ut de patria potestate loquens dixit I. C. in l. Divus, D. ad. leg. Pomp. de parricid. & Nos pluribus suprá lib. c. cap. 17. & cap. 9. num. 21. & 22. Primordia [sect. 7] enim conversorum, ut D. Isidor. inquit lib. 2. sent. cap. 8. & D. Gregor. lib. 24. moral. cap. 7. blandis resovenda sunt modis, ne si ab asperitate incipient, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conversum sine lenitate erudit, exasperare potius, quam corrigere novit. [sect. 8] Iugum quippe Christi suave est, & onus eius leve, ut habetur Matth. cap. 11. in sine, eaque propter ibidem subiungitur: Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, & discite ad me, quia mitis sum, & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Et Psal. 33. & 1 Petri 2: Gustate & videte, quoniam suavis st Dominus: Beatus vir, qui sperat in eo. Quod [sect. 9] Indi haudquaquam credere poterunt, si post susceptam Christianam Religionem, maioribus, ac gravioribus oneribus, & laboribus, quam olim sub infidelibus dominis opprimantur. Quin potius vereri possumus, ne in se ipsis experiri, & in nos contorquere valeant [sect. 10] verba illa Deuteron. cap. 28: Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus in fame, & siti, & nuditate, & omni penuria: & ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. Adducet Dominus super te gentem de longinquo, & de extremae terrae finibus in similitudinem Aquilae volantis cum impetu; cuius linguam intelligere non possis, gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli. Etenim [sect. 11] peiori hodie, & duriori conditione Indi ab iniustis aliquibus, & saevis hominibus tractari reperiuntur, quam olim Iudaei, dum in AEgypto captivi fuerunt; de quibus inquit Philo. lib. 1. de vita Moysis: [sect. 12] Quasi belli iure captivos, aut emptos de lapide cogebat eos ad opera servilia. Et strictius Scriptura Exodi cap. q. 1. : Ad amaritudinem perducebant eos operibus duris luti, & lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur: oderantque filios Israel AEgyptij, & affligebant illudentes eis, &c. Nam [sect. 13] in Iudaeis videmus, non obstantibus laboribus, & miserijs illius captivitatis, quae octuaginta quinque annis durasse dicitur, ut probat Pererius in comment. sup. Exod. cap. 5. disput. 6. supra modum auctos, & multiplicatos fuisse: Vnde dicit Scriptura Exodi dict. cap. 1: Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, & crescebant; ita ut sexcenta millia hominum exierint de AEgypto praeter pueros, & foeminas. Et hoc est quod [sect. 14] Deus inter alia voluit significare in rubo, ubi Moysi apparuit, qui ardebat, & non consumebatur, ut communiter Doctores exponunt Exodi 3. & Ioseph. lib. 2. antiquit. Iudaic. cap. 12. Indi [sect. 15] vero, eodem sermé tempore, ut plurimum deleti, & extincti sunt, ita ut Deo possint dicere, quod Danielis 3. Iudaeorum nomine legitur: Domine, imminuti sumus plusquam omnes gentes: sumusque humiles in universa terra hodie. Et illud Martialis in Distichis: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum, Imbelles damae; quid nisi praeda sumus? Vel cum D. Paulo 2. Corinth. 1. Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. [sect. 16]Aut cum Ierem. lamentat. 5: Recordare Domine, quid acciderit nobis: intuere, & respice opprobrium nostrum: haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos, pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparavimus, cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Quae omnia [sect. 17] Christiani, qui se Evangelij ministros, & praecones vocant, non solum ab Indis, quantum possibile sibi esset, arcere, verum & in se ipsis potius suscipere serventi Charitate debuissent, ne quod illis scandalum in Fidei susceptione, aut impedimentum in eius progressu, & meditatione generaretur: quae [sect. 18] corporis requiem, & vacuum ab alijs curis, & anxietatibus animum, absque dubio desiderat, iuxta illud psal. 45: Vacate & videte, quoniam ego sum Deus, quod ita exponit D. Augustin. in Psalm. 70. fol. 310. col. 2. tom. 8. Et ne in illud inciderent, [sect. 19] quod Matthae. cap. 23. reprehenditur: Alligant autem onera gravia, & importabilia, & imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Sed potius omnes ore uno [sect. 20] Davidicum carmen occinere possent, psalm. 118. pax multa diligentibus legem tuam, & non est illis scandalum. Vel [sect. 21] cum Divo Paulo 2. Corinth. 11. 29: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror? Certe enim idem Paul. 1. Corinth. 4. se praedicationis causa non alijs labores intulisse, sed in se ipso gravissime passum, his verbis ostendit: Vsque in hanc horam & esurimus, & sitimus, & nudi sumus, & colaphis caedimur, & instabiles sumus, & laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, & benedicimus: persecutionem patimur, & sustinemus: blasphemamur, & obsecramus: tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Et [sect. 22] licet 1. Reg. cap. 8. cum Israelitae a Samuele Regem sibi dari petijssent, qui more gentium, & nationum sibi imperaret, hoc ius illius futurum Scriptura recenseat: Filios vestros tollet, & ponet in curribus suis, facietque sibi equites, & praecursores quadrigarum suarum, & constituet sibi tribunos, & centuriones, & aratores agrorum suorum, messores segetum, & fabros armorum, & curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, & focarias, & panificas. Agros quoque vestros, & vineas, & oliveta optima tollet, & dabit servis suis, sed & segetes vestras, & vinearum redditus addecimabit, ut det Eunuchis & famulis suis. Servos etiam vestros, & ancillas, & invenes optimos, & asinos auferet, & ponet in opera suo. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi, & clamabitis in die illa a facie Regis vestri, quem elegistis vobis, & non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petijstis vobis Regem. Quae omnia similia ijs esse videntur, quae a malis Christianis passim cum Indis pauperibus siunt. Eo [sect. 23] tamen in loco de Rege Tyranno & iniquo tractatur, eiusque mores effigiantur, ut boni, & iusti Principes quid vitare debeant, animadvertant. Quorum exemplum, ubi non a populo, sed a Deo electi sunt, praedictis in omnibus contrarium, apponitur in eod. Deuter. cap. 17. num. 14. & sequent. ut praeclare admonuit D. Gregor. lib. 4. cap. 1. in 1. Reg. cap. 8. Isernia in prooem. feud. tit. de Capit. qui curiam vend. Chassaneus in Catal. glor. mund. 5. part. consider. 24. regal. 162. & seq. & consider. 35. verf. Quid autem, Petr. Gregor. lib. 7. de Repub. cap. 19. pag. 491. Basilius Pontius var. disput. 1. part. relect. 1. de mutatione monetae, pag. 506. & Mag. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 1. cap. 16. pag. 87. Vae igitur illis, per quos eiusmodi iniuriae, & scandala Indis irrogantur. Et [sect. 24] lignum fumigans, quod iuxta verbum Isaiae cap. 42. & Matth. cap. 12. posuit Dominus in manibus eorum, ne extingueretur, in cinerem converterunt. Lignum namque illud D. Hierony. in quaest. Aglasiae, quaest. 2. circa fin. populum de gentibus congregatum exponit, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi, & qui noxius oculis est, tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus, quem Deus non extingui voluit, sed de parva scintilla, & pene moriente, maxima suscitari incendia ita ut arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere super terram, & in omnibus ardere desiderat: Quod, [sect. 25] videant multi, an cum Indis sua ex parte curaverint? vel potius de illus sint, de quibus inquit Isaias c. 48. num. 17: Venerunt structores tui, destruentes te, avaritia nimirum, & saevitia sua Indos ita prementes, ut iusté miseri illi dicere possint illud Psal. 68. in princ. & Exod. 9. num. 25. & 31: Intraverunt aquae usque ad animam meam, & tempestas demersit me, & grando confregit lignum, cum iam folliculos germinaret. Et ut occasio exteris gentibus praebeatur, nostrum in convertendis infidelibus zelum calumniandi, ut diximus sup. lib. 1. cap. 16. num. 94. sequent. & lib. 2. cap. 17. num. 76. & hoc lib. 3. cap. 6. ex num. 5. & illud Christi Dom. apud Matthae. cap. 23. obijciendi: Vae vobis Scribae & Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare & aridam, ut faciatis unum proselytum: & cum fuerit facuts, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. In qvibvs plane [sect. 26] acriter, & exacte non corrigendis, emendandis atque puniendis, licet omnes in culpa simus: illi tamen preaecipue, qui Ecclesastici sunt, & Praelati, & Indorum curae ac protectioni praepositi. Etenim [sect. 27] ut bene cum D. Leone in epist. 86. ad Nicetam, quae habetur in c. inferioribus, 86. dist. advertit Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Ind. salut. c 16. inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque Rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam. Nullumque remedium sperare licebit, cum inde pernicies proficiscitur, unde salus maxime petebatur. Quocirca [sect. 28] eos iterum moneo, ut super commissum sibi gregem diligenter invigilent, & praedictis iniurijs, dolis, ac sceleribus, quibus Indi turbantur, & affliguntur, providenter occurrant, quo loco virus insideat pervestigantes, ferroque resecantes, imo & igni, si opus esse censuerint; cum in lethali, profundoque ulcere severiora medicamenta tutiora sint, & in hac cura praecipua Regum, ac Magistratuum vis, auctoritasque consistat, [sect. 29] ut praeclare docet Ossorius lib. 4. de Reg. inst. In studium (inquiens) iustitiae omnes Regis curae, & cogitationes, omnes labores, atque vigiliae, omnia denique studia consumenda sunt. Et de quodam Eborensi Archiepiscopo [sect. 30] scribit & laudat B. Bernardus epistol. 95. sic inquiens: Maxime claruit zelus iustitiae, eminuit, & invaluit Sacerdotis vigor, in defensionibus videlicet pauperum, & pauperum, quibus non erat adiutor. Caveant igitur omnes, & Indorum conditionem miserti, eos deinceps humané & suaviter tractent, ne [sect. 31] pax, quae erga illos exercetur, cum bello de crudelitate certate, & vincere videatur, ut aliud agens dixit D. Augustin. lib. 3. de civit. Dei c. 28. ¶ Quod si [sect. 32] forte leges ac poenas a Regibus nostris circa hoc pié, & prudenter latas, & severé statutas, parum verentur, vel per locorum distantiam, aut Magistratuum incuriam effugerint: sciant tamen pervigilem, atque insomnem Dei Omnipotentis oculum, cui nihil non, quantumlibet occultum sit, patere potest, effugere non posse, ut alias dicitur in illa condemnatoria sententia in iudices ab Imperator. Leone, & Alexan. pronuntiata, quam Constant. Harmenop. in initio sui promptuarij, & Monach. tract, de arbitrar. praefixerunt. Is enim, etsi ab insipientibus circa coeli cardines perambulare, nec nostra considerare credatur, ut habetur Psal. 13. & Iob. 2. 14. Omnia [sect. 33] vigilanter attendit, & iniurias humilibus, atque imbecillis illatas, certa semper, quamvis interdum sera, punitione compescit. Vnde in Eccles. 4. scriptum reliquit: Vidi calumnias, quae sub coelo geruntur, & lachrymas innocentum, & neminem consolatorem, neque posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilijs destitutos; & laudavi magis mortuos, quam viventes, & foeliciores utroque iudicavi, qui necdum natus est. Et Exod. cap. 3: Vidi afflictionem populi mei in AEgypto & clamorem eius audivi, propter duritiam eorum, qui praesunt operibus: & sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum. Et aptissimé ad institutum, de quo agimus, Genes. 15: Subijcient eos servituti & affligent quadrigentis annis: verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo. Quod [sect. 34] saepé factum his in Regnis videmus, cum gravissimis, ac miraculosis supplicijs a Deo plures puniti legantur, qui Indis damnosi, & iniurij fuerunt, ut constat ex historijs relatis a Iosepho Acosta lib. 3. de proc. Ind. salute cap. 9. & Fr. August. Davila in histor. Mexican. lib. 1. cap. 102. pag. 393. Et [sect. 35] vel ipsae divitiae, quas iniusto Indorum sudore, & alijs malis artibus acquirunt, eis exitio fuerint, ac brevi tempore evanuerint, [sect. 36] ut ipse Acosta ibidem notavit, & de Auro Tolosano, & Equo Seiano, quorum possessio dominis exitialis fuit, antiqui per proverbium dixerunt, ut refert Aul. Gellius lib. 3. noct. Attic. cap. 9. Erasm. sive Ald. Manutius in adagijs, & Martin Delrio in adag. sacr. tom. 2. adag. 187. pag. 190. ubi eodem sensu exponit illud [sect. 37] Proverb. 12. 27: Non inveniet fraudulentus lucrum, & substantia hominis erit auri pretium. Quasi dicat, per fraudem comparata, prius peribunt, quam qui comparavit partis uti frui queat: si utatur, erunt illi damno, & cap. 13. vers. 11. Substantia festinata minuetur. Vbi Septuaginta, & Chaldaea Paraphrasis: Opulentiam iniquitate possessoris acquisitam, interpretantur. Circa quod plura ex Graecis Poetis congerit Stobaeus sermon. 8. 92. & 95. P. Iustus Gaillardus de instit. histor. cap. 1. & idem Martin Delrio ubi sup. Et Nos multa etiam congessimus sup. lib. 2. cap. 13. num. 51. & sequent. non solum [sect. 38] de privatorum hominum, verumetiam de magnorum Regnorum punitione, subversione, vel translatione ob similia peccata, & iniustitias, quae cum Indis communiter in his regionibus frequentantur. In quarum mutationum exemplis referendis, multus est Salvianus in libris de providentia Dei, ubi lib. 7. de [sect. 39] vitijs Hispanorum agit, ob quae Vvandalorum cladem meruerunt: & est videndus Rodericus Archiep. Toletanus lib. 3. capit. 16. ubi de Arabum invasione pertractans, sic inquit: Tanta igitur temporibus facinorum alluvio inundavit, ut fere Gothorum strenuitas, quae consueverat Regnis, & gentibus imperare, in vitiorum altitudine iam submersa, omnibus abominationibus subiaceret. Et quoniam humani generis inimicus, humano generi non desinit invidere, seminavit in potestate superbiam, in religione accidiam, in pace discordiam, in abundantia luxuriam, in solertia ignaviam, adeo, ut sicut populus, sic & Sacerdos, sicut impij, sic & Princeps. Alluvione ergo voluptatum in tota Hispania inundante. Vitiza Principe maiestatis oculos provocante, repleta est terra iniquitate. Omnis quippe caro corruperat viam suam, & qui optimus quasi paliurus, & qui rectus quasi spina de sepe: & Polybius lib. 1. histor. ubi quaerens, quare Hispaniae amissae suerint a Carthaginensibus, inquit: [sect. 40] Atvero illud clarum, testatumque exemplis est, quod homines adsequantur foelicitatem benignitate in alios, & bona de se opinione, ijdem cum adepti, quae voluerant ad iniurias, & impotentiam in imperijs delabuntur, fit meritissimé, ut una cum imperantium mutatione, ipsi subditi se, & affectus mutent. Neque omitti debent plura alia quae de eosdem supplicijs & mutationibus, solita elegantia scripsit Iust. Lipsius lib. 1. de constantia cap. 16. & lib. 2. cap. 13. cum seqq. ubi cap. 22. graviter plorat ingentes Indorum vastationes in vasto hoc & attrito altero Orbe, primis illis temporibus factas: Quem vidisse (inquit) magnum sit, non dicam vicisse: de quarum relatione & excusatione egimus etiam sup. hoc lib. cap. 6. num. 20. & seqq. Sed [sect. 41] Deus hoc a nobis omen avertat, & Hispanorum pariter ac Indorum causam, & sortem misertus, utramque Rempublicam iuvet, & societ, atque a peccatis, iniurijs, & scandalis liberam, in sua sancta Fide, & Religione conservet, ut secundum Divum Paulum Ephes. 4. in Ecclesia Catholica sint unum corpus, & unus spiritus, sicut vocati sunt in una spe vocationis suae. Amen. (.?.)