[Vol. 1] D. Philip. IV. Hisp. et Ind. Regi Opt. Max Ioannes De Solorzano Pereira I.V.D. Ex Primarijs olim Academiae Salamanticensis Antecessoribus. Postea Limensis Praetorij in Peruano Regno Novi Orbis Senator: Nunc vero in Supremo Indiarum Consilio Regij Fisci Patronus, Dispvtationem De Indiarvm Ivre, Sive De iusta Indiarum Occidentalium inquisitione, aquisitione, et retentione Tribvs libris comprehensam, D. E. C. Cvm privilegio. Matriti. Ex Typographia Francisci Martinez. Anno 1629. Roberto Cordier ex. CENSVRAR. ADMODVM PATRIS Philippi Fernandez de Meca Societatis Iesv Presbyteri & generalis Procuratoris. EX commissione D.D. Ioannis Velasco Azevedo Vicarij generalis Matritensis Curiae, vidi librum hunc eruditissimi utriusque Iuris, & Orbis utriusque Doctoris D. Ioannis de Solorzano Pereira, Regij olim Peruani Regni Limani Conventus Senatoris, nunc in Regalis Patrimonij Senatu causarum Fisci meritissimi Patroni, de Indiarvm ivre, sive de Indiarvm Occidentalivm inqvisitione, acqvisitione, et retentione. In quo nihil Catholicae Fidei, aut bonis moribus adversum inveni: imo omnia eximia pietate, & Orthodoxae fidei zelo, ac pro dignitate, & auctoritate Regum Hispaniae, & totius Hispanae gentis conscripta: varia, & multiformi eruditione condita, rerum varietate, dicendi proprietate, copia & elegantia perpolita, argumenti novitate & utilitate a quibusque bonae notae ingenijs expetenda. Ideoque merito liber iste excudi permittetur, futurumque censeo maxime ex re litteraria si excudatur. In Collegio Imperiali Societatis Iesv Matritensi 28. Martij anno 1628. Philippus Fernandez de Meca. NOS el Licenciado don Iuan de Velasco i Azevedo Vicario general desta villa de Madrid i su partido, damos licencia por lo que a Nos toca, para que se pueda imprimir e imprima este libro, atento que por nuestro mandado se ha visto i examinado, i no consta aver en el cosa contra nuestra santa Fe, i buenas costumbres. En Madrid a 30. de Marco de 1628. anos. Licent. Velasco i Azevedo. Por su mandado. Iuan Perogila Notario. ALIA ADPROBATIO, SIVE Censura Dom. D. Roderici ab Aguiar, & Acuna, ex commissione Regij ac Supremi Indiarum Senatus, cuius ipse meritissimus Decanus existit. PERLEGI librum, cum istac oblatum Auctoris epistola, de Indiarvm ivreinscriptum; elaboratum plane opus miror, multi iuga eruditione refertum, nostris haud minus indigenis gloriose perutile, quam exteris iucunde mirabile, & invidiosum. Pulchra in eo miscellanea rerum, & pervenusta ratio styli: nobilis, & selectus ordo dicendi, & qui tantum Virum (omnium ex consensu) redolear. Quid mirum Genitori similem? cum & Patres Latinos, & Consultos mire sapiar. Senatus iccirco noster typis mandari permittat, & alterum eiusdem instituti volumen, quod in huius calce emissurum Auctor promittit, absolvendum hortetur, utpote quod foro ac praxi pluris conferat, & municipalia regiminis nostri iura contineat. Ea censui, Matriti 9. Februarij anno 1628. Licenciat. don Rodericus ab Aguiar &Acuna. ALIA EX COMMISSIONE SVPREMI Hispani Senatus, Domini Licentiati Iosephi Gundisalvi, in eodem dignissimi ac facundissimi Regij Fisci Patroni. TRactatum de Indiarvm ivre, sive de iusta Indiarum Occidentalium inquisitione, acquisitione, & retentione a Doctore Ioanne de Solorzano Pereira, Primario olim Iuris Civilis Academiae Salamanticensis Antecessore, postea Regio in Limana Curia Novi Orbis Senatore, nunc in Consilio Regij Patrimonij dignissimo Patrono, elaboratum, ex decreto Supremi Senatus perlegi. In quo nihil Orthodoxae Fidei, & Christianis moribus adversum reperio. Ideoque tam ad iustitiam Potentissimi Catholici nostri Regis commendandam, quam ad detractorum temeritatem reprimendam, dignum censeo, qui typis mandetur. Nam si ad scientiam Iuris attendimus, in utroque magnum Doctorem se praebet. Si ad quaestiones Theologicas & lectionem Sanctorum, non hospitem, sed magistrum se ostendit. Si ad Historiarum, Geographiae & Cosmographiae notitiam, se diligentissimum praestat, ita ut nihil ad rem accuratius seu illustrius excogitari valeat. Datum Matriti die 5. mensis Iunij ann. 1628. Licentiat. Ioseph. Goncalez. SVMMA PRIVILEGIj PER SVPREMVM Senatum expediti. CAVTVM est Regis nostri diplomate, ne quis intra decennij metas tractatum hunc de Indiarvm ivre, D. Ioannis de Solorzano Pereira absque ipsius permissu typis mandare, vel venundare possit. Qui secus fecerit, poenis subdatur legibus Hispanis indictis, & in eodem diplomate latius comprehensis. Dat. Matriti 20. Iulij anno 1628. Ioan Lasso de la Vega Regius Secretarius. SVMMA ALTERIVS PRIVILEGIj Consilij Indiarum. IDEM cautum est quoad Indiarum Occidentalium Provincias alio privilegio supremi earundem Indiarum Senatus. Dat. Matriti 9. die mensis Martij ann.1628. Don Fernando Ruiz de Contreras. FIDES CORRECTORIS. LIBRVM hunc vidi, qui de Indiarum iure titulum praefert, & cum suo archetypo contuli, & nihil in eo notatu dignum inveni, quod ei fideliter non respondeat, pag. 45. num. 45. praesens, lege praensis, pag. 46. num. 51. Caroloni, lege Carolini, pag. 390. num. 101. nitibus, lege ritibus, pag. 528. num. 37. natus, lege natum, pag. 636. num. 39. gentium, lege genitum. Dat. Matriti die xiix. Martij ann. 1629. Licentiat. Franciscus Murcia de la Llana. SVMA DE LA TASSA. EN tres dias del mes de Abril de 1629. anos, los Senores del Consejo tassaron este libro a cinco maravedis el pliego, segun consta por certificacion de don Fernando de Vallejo, Secretario del Rei nuestro senor, i su Escrivano de Camara mas antiguo del dicho Consejo. Tiene dozientos i veinte pliegos, que montan mil i cien maravedis. D. PHILIPPO. IV HISPANIARVM, ET INDIARVM REGI OPT. MAX. I DEST, OMNIVM FERE NASCENTIS, OBEVNTISQVE SOLIS regionvm Imperatori semper Avgvsto, Pio, Foelici, et Bono Reipvbl. nato, D. Ioannes de Solorzano Pereira, eivs in Regio Limano Conventv Pervani Regni Novi Orbis Senator S.P.D. CVm Divi Parentis tui, Pij pariter ac Desiderati, honestissimis codicillis (Rex omnium, quos Sol usquam adspexit, Avgvstissime & Potentissime) ex Primarijs Salmanticensis Scholae Caesarei Iuris Antecessoribus ad Regium hoc, & egregium Peruani Regni Novi Orbis Praetorium, nihil tale ambiens, aut cogitans, fuerim delegatus, vel, ut alij forte dixerint, relegatus, nihil prius, aut antiquius habui, quam oblatam mihi Provinciam hilari atque alacri mente capessere, & omni studio curare, ut me non solum tanti muneris, verum tanti quoque Electoris dignum administrum ostenderem. Nam si aequabilis (ut cum Cassiodoro loquar) praedicandus est, quem iustus elegerit, si continentia praeditus, quem moderatus adscivit, omnium profecto capax debet esse meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere virtutum. Spartam igitur, quam nactus eram, ornare desiderans, multis primum vigilijs indagare, & cognoscere coepi situm, provincias, & terminos huius vastissimi & ditissimi Imperij, quod Catholicis Hispaniae Regibus in Fidei, Pietatis & Religionis praemium Divinitus datum, vulgo ementito, & suffurato vocabulo Americam nuncupant, alij tralatitio Indias Occidentales, & alij verius, & Proprius Orbem Novum appellant; cum sola haec globi terreni pars, tres alias, antiquis cognitas, magnitudine superet, efficiatque ut Maiestatis tuae opes, atque fastigia, margine coeli claudantur, & eisdem, quibus terrarum Orbis, finibus terminentur. Deinde vero peculiares leges, schedulas, atque ordinationes inquirens, quae varijs temporibus, prout & ipsorum varietas, & rerum cursus exegit, ad eiusdem Novi Orbis detectionem, conquisitionem, & gubernationem expeditae videntur, plurima sese mihi obtulerunt, quae cum in se nova, & gravissima essent, vel prorsus (etiam a peritioribus) ignorata, vel certe non satis pro necessitate & utilitate comperta, nedum pro dignitate tractata, & ex suis primordijs deducta, conspicerentur. Haec me ratio movit, ut huius veluti municipalis Indiarum iuris speciales lucubrationes, & disputationes tam voto, quam mente conciperem, & conceptas, subcisivis temporibus pro tenui facultate mea disponerem, summariumque illarum indicem Augustissimo Parenti tuo per litteras mitterem, ut si meus hic labor utilis atque opportunus supremo eius Consilio iudicaretur, alacrius & attentius in eisdem expoliendis, & expediendis incumberem. Is mihi perhumane respondens, susceptum, atque oblatum studium non solum probare, sed laudare etiam, & quamcitius fieri posset, exigere dignatus fuit. Quo honore, mihi sponte currenti calcar admovit, & frigidam aquam (ut est in proverbio) suffudit, licet rei gravitas, & quotidianae, atque adventitiae huius muneris, quo fungor, curae, & sollicitudines, aliquas comperendinationes extorserint. Inter praedictas autem disputationes, illae, ut primum locum, ita & praecipuum laborem occupasse videntur, quae de iustis titulis & rationibus agunt, quibus Catholici, & Gloriosi Hispaniae nostrae Reges, hunc, ita longe ac late patentem, & potentem Orbem Novum, detegere, acquirere, & retinere possunt, & potuerunt; in quibus quidem disserendis, & asserendis, non potui non latius, quam initio putaveram, calami cursum extendere. Nam etsi multi, & prudentes, Viri saepe censuerint, Regnorum iam diu constitutorum initia repeti non debere, neque amplius in disceptationem vocari, sed veluti praescriptum iam sit, optima side agi oportere: cum tamen in hoc, de quo agimus, Haeretici, Ecclesiae & Hispanae gloriae ac Maiestatis perpetui hostes, & alij Scriptores male feriati, & parum rebus & historijs nostris instructi, passim invidiae suae, ne dicam impudentiae, virus, potius quam vires effundant: & non solum importunis latratibus, sed lividis etiam, ac Theoninis dentibus quotidie Reges nostros impetere, & mordere conentur; & ut verbis Horatij utar, loliginis succum, atque salem nigrum inspergere, studiose agendum fuit, ut eorum technis, sophismatibus, & obiectionibus satisfieret, ne quis silentium, & patientiam nostram in conscientiam duceret, & audaciae ac procaciae suae commodum capientes, se solos sapere, & Minervae arcem tenuisse putarent. Praesertim cum nullus ex Nostratibus hucusque illis plene responderit, quin potius, ubi hunc articulum vel serio, vel persunctorie tractandum susceperunt, frigide nimis, ac ieiune, & (absit iniuria verbo) oscitanter, vel haesitanter scribant, quod iuxta Agellij sententiam, magis ad vituperationem, quam ad laudationem,vel adprobationem spectat.V t plenius in secundo huius operis libro, capite primo manifestamus. Vassallorum quippe munus, & veluti insita a natura conditio requirit, ut pro Domini honore, fama, & existimatione sarta, ac tecta tuenda, non minus quam pro eius vita, aut pro aris, & focis pugnare debeant, & si verbis, aut scriptis proscindi, aut labefactari conspexerint, quibus possint modis, calumniantium iniquitatibus obviam ire conentur. Quo fit,ut si quid ego hac in parte praestiterim (quod plane exiguum esse fateor, & sola obsequij, & voluntatis ratione pensandum) non minus meruisse censeri debeam, quam qui olim tibi, Rex Maxime, imperium hoc armis, laboribus, & sudoribus compararunt, vel hodie a continuis hostium classibus, invasionibusque tuentur. Nam & hostes ijdem, prius quam haec tentent, libros illos emittunt, quasi causae, quam fovent, & victoriae, quam frustra sperant, vades & antecursores futuros. Vnde qui hos frangit, atque convincit, ipsos quoque ut frangat, & vincat necesse est, tormenta per argumenta convellens. Recte enim Propertius scribit: Frangit, & attollit vires in milite causa, Quae nisi iusta subest, excutit arma pudor. Et D. Bernardus: Si bona fuerit causa pugnandi, pugnae exitus malus esse non poterit. Quo forte respiciens M. Tullius in oratione pro Murena, hanc curam respondendi, scribendi, cavendi, urbanam militiam appellat, & longe melius, & ad id, de quo agimus, accommodatius, Leo, & Anthemius Imperatores non solum pro Imperio eos militare testátur, qui gladijs, clypeis, & toracibus nituntur, sed eos etiam qui dirimunt ambigua facta causarum, suaeque defensionis viribus, saepe publicis in rebus, ac privatis, lapsa erigunt, fatigata reparant, & non minus humano generi provident, quam si praelijs, atque vulneribus patriam, parentesque salvarent. Tractationem porro istam, nunc cum foras prodire, & publicam lucem aspicere parat, tuae omnino Maiestati dicari, argumentum ipsius, & civilis ratio desiderabat. Cui enim nisi Regi, tanti Regni defensio iure consecraretur? maxime ab eo profecta, qui se tuum tot titulis libens agnoscit, & cernuus modis omnibus profitetur, in cuius ingenij partus, veluti ex re propria natos, posses recte ex iure Quiritum manum inijcere. In quo plane, est cur mihi, & meis lucubrationibus vehementer congratuler, cum illum Patronum necessario invocare teneamur, quo, quamvis spontanea foret electio, nullus inter mortales Augustior, aptior, & ornatior nullus eligi potuisset. In te enim Maiestas, & Regij solij auctoritas, & splendor, omnium quidem animos cogit, non, ut in alijs, oculos duntaxat perstringit; celsitudinis quippe gloriam cum mirabili quadam prudentia, & morum suavitate coniungis, teneram adhuc, & fluxam aetatem salutaribus prudentissimorum virorum consilijs, monitisque confirmas, & ita reliquis virtutibus defers, ut in te omnes, veluti in proprio domicilio consistant, iunctisque manibus, Gratiarum instar, ad commune Hispanae, imo verius totius Christianae Reipublicae bonum, semper incedant. Tutanus Deus Romanis, & Tutilina Dea a tuendo, teste Nonio, nuncupabantur, eosque hac propter (ut inquit Varro) omnes, qui laborabant, invocare solebant. Colebatur eisdem tanta veneration Ceres, ut qui ad eius asylum ope indigentes confugerent, non tantum securitatem, verum & panes, quibus vescerentur, acciperent; unde verbum Pandere, quod nunquam Fanum talibus clauderetur, quasi a pane dando originem traxit. Quin & Romani Principes, non Deorum modo nomina, sed & religionem, ac iura sibi usurpantes, magnam adeo suis imaginibus vim, & auctoritatem esse voluerunt, ut qui secum eas praetulissent, praesidium & tuitionem ab aliorum iniurijs consequerentur. Vnde multos ausos non fuisse, adversarium in ius ducere ob effigiem Imperatoris oppositam, Tacitus refert; & sub Tiberio impietatis quendam damnatum, quod servum suum verberasset, qui drachmam argenteam, Tiberij imagine signatam, gestabat, Philostratus memorat. Sed & sic portari Principum imagines solitas, ut eae vestibus intexerentur, ex Ausonio, & alijs conijcimus. Quae cum ita se habeant, cur non ego, Rex Maxime, longe tutius mihi, ac securius patrocinium, sub tuo nomine, numineque pollicear? Vel cur favoris, sive Favonij tui dulci, & salutari aura non recreabor? cum me, & mea tibi sacraverim, & ad tantae Maiestatis asylum indigens ope confugerim, eiusque titulum, & imaginem lucubrationes istae vel in limine ipso praeferant, & ostendant. Quam non dubie spero, rigidos Aristarchos, & improbos, atque invidos alienorum operum, & librorum censores, religiose veneraturos, ut V estae olim, quae in primis ingressibus, & spatijs domorum apponi solebat, unde & illa vestibula dicebantur. Apud vulgus enim, quae potentiorum non sunt vallata praesidijs, valore carent, facile contemnuntur: Principum vero oculi, veluti succina gemma, sive (ut digno compellem nomine) pretiosi carbunculi, iacentes humo paleas ad se trahunt, elevantque, & exiguis, vel minimis quibusque, pondus, Maiestatem, ac proinde aestimationem conciliant. Humile igitur munus (invictissime, et Clementissime Domine) qua tibi voluntate dicatur, aspicere, & accipere, tueri, atque intueri dignare. & a calumniatorum iniurijs, & adversariorum telis excelsae Maiestatis tuae scuto, longe septemplici illo Aiacis fortiori, defendere, quam Pia Numina sospitent, & multos annos, ad commune totius Orbis bonum, & Hispanae gloriae maximum incrementum, incolumem servent. Limae 1. April. anno 1626. D. Ioannes de Solorzano Pereira. Cedulas Reales por las quales se mando al Auctor que escribiesse este libro. EL REY. DOCTOR Iuan de Solorzano Pereira, Oidor de mi Audiencia Real de la Ciudad de los Reyes de las Provincias del Peru, en carta que me escribistes en ocho de Abril del ano passado, dezis, que en el tiempo que os aveis desocupado del continuo exercicio de vuestro cargo, aviades compuesto un libro Latino del derecho particvlar de las indias occidentales, i tratado de recopilar las cedulas, provisiones, cartas, einstrucciones i ordenancas, que los senores Reyes mis antecessores, iyo avemos mandado librar, i despachar para la buena governacion de essas Provincias, reduziendolas a titulos, i poniendolas en forma de leyes, i me suplicais lo mandasse aprobar, i que por tiempo de dos anos se os acuda con el salario de vuestra plaza, no embargante que no acudais a la dicha Audiencia. I aviendose visto por los de mi consejo de las Indias, i la suma de los capitulos, i titulos en que se reparten ambos libros, que me embiastes con la dicha carta: ha parecido mui bien el estudio i trabajo que en esto aveis puesto; i os lo agradezco, i encargo continueis el libro de Latin hasta ponerle en enter a perfeccion: porque lo que toca a la recopilacion de las cedulas, esta pendiente en el dicho mi Consejo de las Indias, el recogerlas, i ponerlas en orden, i assi no se os remite. Comoquiera que ha parecido bien vuestro cuidado i discurso: i ansi lo sera, en que me aviseis de lo que fueredes haziendo, que con vuestra persona, estudios i trabajos se tendra la cuenta que es justo, para que recibais merced. De Madrid a veinte de Marco de mil i seiscientos i diez i nueve anos. YO EL REI. Por mandado del Rei nuestro senor. Pedro de Ledesma. EL REI. POR quanto por parte de vos el Dotor Iuan de solorzano Pereira Oidor de mi Audiencia Real, que reside en la ciudad de los Reyes de las Provincias del Peru, se me ha hecho relacion, que aviendo ofrecido en mi consejo de las Indias, componer unos libros Latinos, que trataban del particular derecho i govierno de las Indias, i otros de la recopilacion de las cedulas i ordenancas despachadas para el buen govierno dellas, se os ordeno los pusiessedes en limpio, i embiassedes al dicho mi Consejo con toda brevedad. I que aunque lo estavades baziendo, por ser mui grande el estudio que aviades de poner en ello, no lo podiades concluir en mucho tiempo, respeto de las grandes ocupaciones que teniades con la dicha placa, i otras juntas que se os cometen. Suplicandome os diesse licencia para que por tiempo de dos anos os pudiessedes escussar de su exercicio i ocupacion, i gozassedes del salario que con ella teniades, para que en ellos acabassedes los dichos libros, i aviendose visto por los de mi Consejo de las Indias, he tenido por bien de daros licencia, como por la presente os la doi, para que por tiempo de seis meses os podais escusar de ir a la dicha Audiencia, i de las demas cosas concernientes al exercicio de la dicha vuestra placa, para que en ellos acabeis los libros en que estais entendiendo, como os encargo lo hagais; i acabados los embiareis al dicho mi Consejo, para que en el se vean: i mando al Virrei, Presidente, i demas Oidores de la dicha Audiencia, que no os obliguen a acudir a ella, ni os cometan ningun negocio que os estorve, i a los oficiales de mi Real Hazienda de la dicha ciudad de los Reyes, que durante el dicho tiempo os continuen la paga de vuestro salario, que yo lo tengo assi por bien. Fecha en Madrid a tres de Enero de mil i seiscientos i veinte i an anos. YO EL REI. Por mandado del Rei nuestro Senor. Pedro de Ledesma. EXCELmo PRINCIPI DOM. D. Gaspari de Guzman Comiti de Olivares, Duci de Sanlucar, &c. a Consilio Status & Belli Regis ac Domini nostri Philippi IV. Equilis eius Praefecto Maximo, Maiori Cubiculario, & Alcantarensis Equestris militiae Ordinis Maiori Commendatario, &c. D. Ioannes de Solorzano Pereira I. C. in Regio Limano Praetorio Senator, S. GRaves iuxta ac difficiles de Indiarum iure disputationes (Excellentissime Princeps, quas nunc publicam lucem habituras, & periculosam tot iudiciorum aleam subituras emitto, & veluti in gustum, & specimem aliquod aliarum mearum lucubrationum exhibeo, Potentissimo Augustissimoque Regi nostro dicari, & argumentum ipsarum, & ratio civilis expostulavit. Sed cum mihi esset cum eo per litteras colloquendum, animo quidem cadere, & auctoritate carere ad tantam Maiestatem interpellandam animadverti. Et tanquam si propius ad ardentissimos Solis radios essem accessurus, aestuare coepi, meque in omnes partes versare, & quid consilij capere possem, sedulo meditari, quousque illorum exemplum mente concipiens, qui ubi igneum Solis ardorem ferre non valent, se umbella opposita contegere solent, tv mihi unus occurristi, quem, ad eundem modum, illius clarissimi, nitidissimique Solis radijs opponerem, & cuius me umbrae, & protectioni secure submitterem: — Sicut Parnassia laurus Parva sub ingenti matris se subijcit umbra. Et vero non iniuria, cum tu fere solus sis, qui illustrissimam illam lucem non caligantibus oculis adspicere, & maximum illum calorem possis sustinere, quin & praeclara consilij tui face, sub utroque Polo, per totum Hispanum Orbem diffundere; cuius moles in tuis plus quam Herculeis humeris ab eodem Maximo Atlante Philippo deposita, secure quiescit, & cum summa, & mirifica quadam Omnium fere gentium, nationumque consensione, & alacritate movetur atque fovetur, lustratur, & illustratur, te namque omnes ubique uno ore Patria e Parentem appellant, & eo, quem apud Regem obtines, loco dignissimum praedicant, quod ego in summa tua foelicitate, non immerito reponendum existimo. Conciliavit, coniunxitque te ei quondam excellens tua, praestansque natura, quae ad res quasque maximas a Deo ficta, & formata videtur, & postmodum, Regni susceptis habenis, amorem, & aestimationem adauxit, quod experiendo cognoverit tvam in rebus agendis, & arduis quibusque negotijs capessendis, & expediendis dexteritatem, singularem prudentiam, ingenium ad miraculum maximum, consilium solers, & promtum, magnificum, ac munificum animum, Fidei, Pietatis, Religionis, Fortitudinis, & caeterarum virtutum dotibus exornatum; quae omnes in te cohonestando ita decertare videntur, ut cui primas deferre possis, haud facile discreverit quispiam. Sed omitti non potest morum, qua eas condis, Suavitas, Benignitas, & Humanitas, agere siquidem narraris (ut cum Sydonio loquar) in supremo hoc, quo fungeris, munere, sine superbia Nobilem, sine invidia Potentem, sine superstitione Religiosum, sine ineptia Gravem, sine asperitate Constantem, sine iactantia Prudentem, & sine popularitate Communem. Quibus magnis ac maximis humani tvi animi bonis ac donis, absque dubio demonstras, te tanti Regis electione dignissimum: ille enim vere suis incrementis maior est, quem sublimitas parti honoris inclinat, & in quo nihil fortunae amplitudinem mutasse videmus, nisi ut prodesse tantundem possit, quantum vellet, ut alias Plinius, de Tito loquens, scriptum reliquit. Sed vero, poterat quis ex Parentum virtutibus prolis iudicare successus, cum origo nesciat deficere, quae consuevit radicitus pullulare; fuit enim hoc insitum, innatum, & ut ita dicam, fatale, illustrissimae Familiae tuae (Princeps Excellentissime) & iam inde ab heroicis, & antiquis illis temporibus usurpatum, ut Hispaniae Reges vestro potissimum Auxilio, Consilio, & Auctoritate utantur, & gubernentur. Quod, vel me tacente, satis ostendent: Fortia facta Patrvm, series longissima rerum, Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis. Quis enim amplissimi Gvzmanij nominis non novit ornatum? Quis eius non vidit, & invidit gloriosa trophoea? Quis triumphos & historias non canit? in quibus tot numeras Principes, quot maiores, qui manu fortes, nec consilio minores Hispaniam nostram Maurorum invasione pene vastatam, suis Regibvs acquisierunt, & sibi maius Regno nomen, nullo unquam saeculo interiturum, pararunt. Et ut unum pro omnibus memoriae nostrae proximum, & posteritatis dignissimum, specialiter designemus, quis Praeclarissimi Comitis Parentis tui nomen, ac famam non extollit, ac veneratur? Quo nullus manu Promptior, prudentia Nobilior, gravitate Conspectior, & Belli atque Status Consilijs Vtilior tempestate sua nostris Regibvs adfuit, vel gravius & validius Hispanae nationis decus, & aestimationem in Romana legatione, & Siculi ac Napolitani Regni gubernatione firmavit. Parum est quin laudes tvas aggredi videar, & plane studium rapiebat, & obvia quoquoversus multa tva magnaque decora id suo veluti iure citra ullum invidiae, vel adulationis timorem desiderabant. Profanatur enim laus, & vilescit vulgo communicata, at merentem laudare (Senecae verbis dico) iustitia est, & universis redditur, quod pro voto omnium Primatibus indulgetur. Sed attigisse tantum fufficiat, quae omnino persequi ingentis esset laboris: — Nec meus audet Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent. Praesertim cum neque mea tv indigeas celebratione, quem omnis eruditorum chorus unicum Mecaenatem agnoscit & canit: & illi praecipue, qui se inclytae Salmanticensis Scholae Alumnos esse gloriantur, quam tv olim Auditor ornasti, Rector, & Gymnasiarcha in tenera adhuc aetate, generis Splendore, ingenij Gloria, & morum Exemplo multifariam beasti. Quo tempore ego ibidem Antecessoris, sive Nomodidactis officium, non sine publica adprobatione, & acclamatione gerebam, & in primorum Patrum Orchestra, non in imis subselijs honoratissimum locum meis mihi studijs, & indefesso labore pepereram. Cuius rei, cum plures possem, te unicum atque oculatum testem, omni exceptione maiorem, produco, qui Gymnasia nostra in publicis, & privatis relectionibus faepissime frequentasti, litterarijs concertationibus interfuisti, & victoriae triumphos de clarissimis, & validissimis antagonistis agentem, semel atque iterum salutasti. Perge igitur, & si quam de me adhuc iuvene opinionem habere coepisti, nunc, ubi & mens, & mentum incanuit, neutiquam desere, quin potius ex sublimi hoc, quem occupas, loco, ad hunc in remoto Orbe orbum favore hominem oculos aliquando converte, oblitum semper tibi oblatum humaniter respice, & laudabiles istos studiorum meorum conatus hilari vultu prosequere. Neque enim cuiquam (ut Plinij Iunioris verba usurpem) tam clarum statim ingenium, ut possit emergere, nisi illi materia, occasio, fautor etiam, commendatorque contingat; & tantum quis ex Proceribus caeteris praestat, quantum & moribus probis, & bene faciendi voluntate reluxerit. Quae eadem, si Pythagorae credimus, illos Deo simillimos reddit, & omnium populorum, faeculorumque memoria, & praedicatione commendat. Librvm vero istum, tanquam tuum, ut caetera soles, Regi nostro Potentissimo offeres, sin indignus videbitur, qui ad tantae Maiestatis manus perveniat, tibi servabis, quod etiam mihi summo honori, ac gloriae futurum existimo, & eo me ad maiora in dies molienda, & offerenda proculdubio excitabis. Faxit Devs Opt. Maxim. ut per multos annos Regi nostro, atque adeo Hispaniae toti, & litteratorum auxilio incolumis, foelix, florensque permaneas, & Troica vincas saecula, & Euboici transcendas pulveris annos. Limae 1. Aprilis anno 1626. D. Ioannes de Solorzano Pereira. CLARISSIMVM ORBIS VTRIVSQVE LITTERARVM DECVS, Doctorem D. Ioannem Solorzanum, Lycaei Salmanticensis olim in vespertina Cathedra iuris sacri atque profani lumen: Limani columen, in hoc Regio Senatu Consulem, in omni disciplina Principem, non pro elogio, sed pro veritatis studio, & gratitudinis argumento, discipulus Praeceptorem in prima fronte eximij sui operis sic profatur Doctor D. Bartholomaeus de Benavides & Cerda, Almae Ecclesiae Metropolitanae Limensis Canonicus, & Academiae Cancellarius. DVM maturo fruges, dum grata thura ex collibus Musarum paro, ut tuas aras imbuam, profanam libo vocem, Antistes Maxime litterarum; tu vero assurge, Calame, ad sacros, si vales, sonos, qui doctas deceant Solorzani aures, quod si laudum tantarum pondere cecideris, non tamen cadas animo, nam sic maxime ostentas, nullam esse orationem tantae moli parem. Ex Occidenti nostro oritur, novo miraculo, Phoebus utrique mundo non alternata luce lumina diffusurus, expectata tandiu Divini ingenij soboles oboritur, Liber Auctori suo compar, magnum dico, maius exclamare non potero; huic Lucina favet, Musarum chorus arridet, & universa litteratorum curia assurgit, veneratur. Procul abit invidia: nam livor alta culmina mortalibus studijs inaccessa non ferit. Nemo enim (docuit Stoicus) invidet, quod se facere posse desperat. Celsitudo vero eius ingenij tanta est, ut de ea, ac de Olympi vertice, an coelestia atria pertingat? an Divinum aliquid praese ferat? dubitetur. Rea erat Hispania, & heu totus Orbis huic infoelici glebae, se se alieno decori exvisceranti, incredibilis auri, argentique copiae, nec tam ingentes thesauros solvendo esse poterat, sed ecce fecit unico pignore debito suo cumulate saris, mittit ad Nos Solorzanvm, & quasi foret pretium ultra sortem, Decumanos reditus libro isto rependit, & cum thesauro Regio operiosiores Orbi divitias remittit. O navis, quem tibi creditum debes thesaurum, serves incolumem precor, non solum a ponti fluctibus, sed a longe saevioribus Haereticorum thedis, vane huic imperio, id est Fidei Catholicae, minitantibus; etenim si contra invicta arma Catholica accensum furiarum flammis Orbem audimus, ut hoc Imperium, quod fulcrum est, & columen veritatis labefactent, classesque solvuntur, ut oras nostras, infamibus olim carinis negatas, inquietent; liceat mihi iamiam victoriam canere tanto foelici augurio, quando prima defensio iustae retentionis, & piae conversionis Indiarum ab hoc libro exoritur, ut ab Herculis clava, ut prius, robusta vi voluminis, Haereticorum mentes confundantur argumentis, quam corpora, arma, naves tormentis comprimantur. Discantque exitio suo, arma nostra, & Divina decreta revereri. Ad quod ex sacro, atque profano penu, tanquam in copioso armamentario iacula omnium notitia scientiarum imbuta continentur. Liceat ergo de te Indica tellus, quod olim de AEgypto cecinit Hieronymus: Quod si nullum alium Divum protulisset AEgyptus, satis erat Antonius. Cum hoc enim Nostri Solorzani libro poteras de principatu litterario cum caeteris Orbis oris decertare. In quo Sacer interpres arcana non arcana miratur, luris utriusque arbiter stuper erutus legum thesauros, & rediviva veterum nomina; Philosophus videt exhaustos physicae fontes, Cosmographus emensos Orbes immensos, Historicus omnium retro saeculerum gesta revocata, Licurgos, Solones, Tullios, Augustinos, Aquinates promiscue loquentes, & illa omnia veteris censurae lumina, in solo hoc Solorzani Sole noviter splendentia. Quem Divina Providentia huic Orbi dedit, ut suo detrimento immortalia incrementa huic Imperio compararet. Et sicut olim inter custodes Angelos provinciarum, Persarum scilicet, & Hebraeorum, in captivitate sua certabatur, altero libertatem, altero detentionem procurante, ut Perfae, qui Dei cognitione carebant, bono fidelium exemplo fruerentur: non aliter cum huius litterarum Principis excelsas sapientiae dotes, inauditamque prudentiam, severam in Civili Iure censuram, caeterque prope Divina considero, quae prima Regni subselia requirebant, mihi persuadeo, preces Angeli Custodis Indiarum, Peruano Regno consulentis, praevalere, in quo illum non Consulem, fed exulem potius compellabo. Loquatur si ego sileam Guancavelica rupes, cui, nisi illius cura, & indefessus labor praecaveret, non divitiarum cumulus, sed mortalium sarcophagus diceretur. Testes Peruani huius Regni subselia, iuri dicundo Augusta, que illius spectant oracula non responsa. Testis olim Salmantica, cuius si litterarium Orbem iuvenis sustentavit, breviores digito motitabit sphaeras: & si tanti Solis crepuscula meridiem fecerunt, nunc eius meridie Polus exardescet. Nobis equidem lucet, sed radios in omni Catholico Imperio iaculatur, qui enim plures Curias, confilia, fedes Consulares, Pontificasque administrant, radij illius sunt. Qui exercitus terrestres, classesque gubernant, radij illius sunt. Qui invictissimo semper Augusto Philippo (cui Deus Orbem unicam faciat insulam Philippinam) a Consilijs, a Cubiculis, penes quos imperij prora, & puppis, radij illius sunt, eique lumen, quod mortalibus deferunt, referunt acceptum. Inter quos, si me nullius notae sileo, non meum sanguine fratrem, auctoritate parentem, quem sine philautia virum superioris censurae, insignis prudentiae, & rerum gerendarum Divinae pene industriae sensit Belgium, sensit Neapolis, utrobique in supremo Consilio, & Regalibus pensis intentum, sentiunt & Veneti, ad quos Legatus missus a Rege Catholico his difficillimis Italiae rebus, gentis illius politicis Maeandris inspiciendo. Is mihi ex legatione scribit, se ea, quam ab eo accepit invenis disciplina, quasi Theseo filo, aut ramo aureo, per umbras, per Syrtes securum incedere. Sed si haec omnia essent oratione perstringenda, ipsum Solorzanvm requirebant Oratorem: nunc magna desinam modis tenuare parvis, dum cogar semper dicere. Nihil dixi. P. FRANC. DE AGVAYO E SOCIETATE IESV PRESBYTERI, ET THEOLOgiae Lectoris ad Clariss. Senatorem, & utriusque Iuris Consultissimum Virum D. Ioannem Solorsanum Pereira ANAGRAMMA. solorsanvs. solvs ornas. PRAELA tuos sitiunt, musaeaque, docta labores, Vrge iuris opus iure in utroque Potens. Orbi pande sacros radios, & lucis honorem Desine congeftas abdere mentis opes. Divitias Polus ecce suas manifestat amicus, Terra suas aperit, detegit unda suas. Ius amat ornari, Propriamque extendere famam Qua Tagus auriferis, qua meat Indus aquis. Das utrumque, tuo ius ORNAS SOLVS, & illi AEternum calamo nomen in Orbe facis. Horreat ergo tuos Proserpina tangere crines, Et meritum Libris gloria pandat iter. P. Didaci de Avendano ex Societate Iesv Presbyteri, & Artium Lectoris alterum ad eundem D.D. ANAGRAMMA. ioannes solorsanvs. solon sanvs es, iorna. Impia iura SOLON dum temperat, ornat Athenas, Quas Draco sanguineis terruit ante notis. Vnicus ingento patria inter vulnera Sanus Ornat Cecropios, & Salamina suo. Ardet in imperium fidei contemptor Iberum, Indorumque vetat margine iure frui, Pande tuas Hispane Solon SOLORSANE curas Ne nos infesto torqueat ore Draco. I celer adversas ornaque interminus oras, Cumque volet celeri Sole Solonis honos. SANVS ES, I, scriptisque SOLON sapientibus ORNA Iura, meraque meros comprime lege logos. P. Ignatij de Arbieto Societatis Iesv, Vesperariae Cathedrae Theologiae Professoris in Limensi Collegio in laudem Auctoris & Libri EPIGRAMMA. HAVD cassura manet ter Magni Fama Colomi, Quod prior Occiduis litora legit aquis. Quodque arte instructus, male fida pericula Ponti Cavit, & ignotas monstrat adire vias. Tu, quem Doctorem coluit Salmantica Magnum, Peruvij cautus litora nauta legis Primus & ipse legis Peruanica litora iuris, Et veluti charta pervia cuique facis. Ergo Peruvij Solorzane Magne Colomus, Inclytus aut Iason iure vocandus eris. P. Ioann. Freilin ex Societate Iesv Presbyteri in laudem Auctoris EPIGRAMMA. MIRANTVR Superi primum, qui sydera novit, Pondera labentis sustinuisse Poli, Tu, quem torquentem studijs gens Hespera vidit Semper Apollinei culmina Celsa poli, Mitteris Occiduis magni laturus Olympi Pondera, cum reliquis regia iura dare. Nec satis excelsi defendere culmina iuris Sed reseras calamo iuris utramque viam. Inde tuae Sophiae foetu ditione tenere Orbem, tum leges dicere quisque potest, Vtraque cum praestes Solorzane munera, iure, Atlas Peruvij Maximus Orbiseris. Licentiat. Don Fructus de Solorzano in Auctoris & Libri laudem Epigramma, cuius ultimum carmen Anagrammaticum est, & Auctoris nomen totidem litteris exhibet. Doctor Ioannes Solorzanvs Pereira Prisca novo, raro Sale, nitore Docens. TVTIVS est, inquit, de magnis dicere nunquam Crispus, quam multis pauca referre nimis. Vnde nihil de te, Patrue o Clarissime, dicam Facta gennusque tuum saecla priora canunt. Scripta quid attingam, nequeam cum claudere cuncta, Quaetua, vir Prudens, copia iuris agit. India sola potest tantam reserare sophiam, Quae bene concepit, quod parit Hesperia. Ergo vale, & semper vivas, SOLORZANE foelix, Ter magnus, doctus terque, quaterque bonus. Terque, quaterque bonus iuris, legumque peritus PRISCA NOVO, RARO, SALE NITORE DOCENS. IN LAVDEM PRAECLARI OPERIS CLARISSIMI Viri D.D. Ioannis de Solorzano Pereira Regij Fisci in Supremo Indiarum Senatu Patroni, Ludovicus Tribaldus a Toleto Primarius rerum Indicarum Historicus. Migrasse in Sedes dicta est Atraea Deorum Flagitijs offensa hominum, terrisque protervis Incubuisse nefas, nullo sub iure relictis. Tunc Acherontae as furialia monstra sorores, Intortorum instar, cristatorumque Draconum, Implicuisse ferunt populos, silvasque, ferasque. Plura igitur passim sceleris monumenta pudendi Cernere erat prorsus deformia, nulla mariti Vxorísve fides, fratrum Concordia rara, Extorris pietas, soboli reverentia patrum Vix fuit, aut recti species. Feralis Enyo Imis summa diu miscens, mortale subinde Attrivit saeclum infelix, immania donec Tot scelera ex summo Vindex speculatus Olympo Non tulit ulterius, quin pulsis undique noxis, Virtute afflavit mentes animosque virorum, Vincirent totum validis ut legibus Orbem. Hinc ortum regimen, sancita & iura videmus, Tradidit arcano quaecunque volumine Minos. Inde Ceres Siculis sanctum ius condidit, inde Mileto Hippodamus, Lelegi, vaga gentibus Isis Niligenis, frustraque olim quaesitus Osiris. Cecropijs sua scita Solon, Spartaeque Lycurgus, Atque alijs alij leges cum laude tulerunt. Nec veteris pars ulla Orbis caruisse putanda est Hac arte innocua populos in pace regendi. Nostrorum tandem felicia saecula Avorum Post gelidi metas atque imbriferi Capricorni, Orbem alium, foecundum auro, silvilque iugosis Inventum, nobis pridem exhibuere colendum, Exlegem tamen, & rudibus, trucibusque frequentem Agminibus bipedum saevo, qui more ferarum Caedebant alios, avidamque recondere in alvum Audebant: immane nefas, grave, turpe: sed ipsos Non armis pubis domitavit robur Iberae, Magna ni indigenae Martis virtute coactum. Quin docuit sacras venerari numen ad aras: Legibus: at mentes horum fraenare superbas Nunc demum licuit, postquam novus ecce Lycurgus Actaeúsve Solon, maiorque Solorzanvs Auctor Edidit in lucem monumenta perennia iuris Magna & docta simul, queis subsit Iberica dives, (Turpiter Ammericen quam quis vocitaverit ultra, Iudice me: satis est externaeve ambitioni, Invidiaeve datum. Nos haec indigna feremus Discincti, ut nostro decorentur nomine Vernae?) At prius hunc vidit salmantica iura docentem; AEmula, ubi doctae superavit vota iuventae. Reddidit Indigenis tandem sua iura Senator Limensis lux Conventus, qua sceptra Philippi Imperitant, legesque ferunt bellacibus Indis. Nunc igitur iudex Indae telluris & undae Iustitiae partier lancem suspendit utramque, Praecavet atque simul ne quid deliret a musis, Quod si inventores rerum laudamus abunde, Et merito, quoniam praeclara inventa dederunt Terrigenis alijs quovis sub Sole, recentem Hunc inventorem cur non laudabimus una Hesperij, vel qui lucos habitamus opacos Qua pollet vernans, opulentaque Iberica floret, Quive Indi rapidi bibimus, Gangisque fluenta, Quique Philippinas urbes, & amoena vireta Incolimus, ferroque hostes excindimus? Omnes Huic ergo Avctori meritos tribuamus honores, Tanto quoque Themis veneranda exultat alumno, Perque mare & terras Indi haec prudentia iuris Ornetur, placeat, vigeat, relegatur, ametur. IDEM AD EVNDEM EPIGRAMMA. Et ivs & ratio tegmen venere sub unum, Haererent vinclis, Hymen, ut inde tuis, Qua Novus Occiduis late patet Orbis iberis, Quaque sagitti potens Indica vernat humus. Defuit auspicijs atqui genialibus auspex Hactenus, & thalamis ultima meta pijs. Noctifer his gelidam iam deserit Hesperus Oetam, Spargere fagineas & licet usque nuces. Sacra maritali dum laeta, Solorzane, ritu Haec peragis, sancis fertile connubium. Ivs rationi etenim sociali est foedere iunctum, Redditaque est ivri nunc ratio ipsa suo. Inde fidem Cornix stabilem, vitamque perennem Fausto pollicita est omine coniugibus, Complexu ex quorum placido expectare licebit Inviolata sacrae pignora iustitiae. Nunc ergo Hispanus tacitis sibi vindicet armis Id quod adhuc bellis noluit armisonis. Ivs itidem (sileat quamvis arma inter) id omne quod domitet, piterit dicere iure suum. Quod licet at nobis latum imperitare per Orbem, Et verum dominas carpere divitias. Hoc dedit Auctoris tanti dictante Minerva Acre, memor, vegetum, nobileque ingenium. VINCENTII MARINERII Valentini de libro & libri Auctore Clarissimo EPIGRAMMA. Πάντασοφὸν Μούσησι παρέδραμες ἐσϑλὸνἐόντα Τόσσον γὰρ μηδεὶς ἤνυεν οὖτε δρόμον. Σοῖο ποτὴ μεγάλη μὲν τ՚ ἴκανεν οὐρανὸν ἐυρὺν Καὶ ποσὶ τῆς σοφίης ἀστέρας ἀυτὸς ἄγεις. Τῶν δε νόμων κατέχεις πάντως μέγα κύδος ἀρίστων Αστραίας μοῦνος παρθένου ἐσσὶ πατήρ. Ἰνδῶν ἐσσὶ φάος πάντων καὶ ἅμα ἄκρον Ἰβήρων Καὶ σοὶ μὲν φήμη ἅκρα νόμων ἐχει.. EIVSDEM INTERPRETATIO. MVsarum levibus superas tibi quemlibet alis Ceu tu, nam cursum denique nemo debit. Pertransit coelos velox tuus inde volatus, Et sophiae pedibus tu simul astra teris. Tulegum praebes divinum semper honorem Astrae es quoniam Virginis ipse pater Hispanis, Indisque simul iubar ipse ministras Atque tibi legum fama cacumen agit. INDEX CAPITVM, SIVE SVMMARIA COGNITIO OMNIVM quaestionum, & disputationum, quae in his tribus libris de iusta Indiarum Occidentalium inquisitione, acquisitione, & retentione continentur, & discutiuntur. -  LIBER PRIMVS. -  CAPVT I. Quid proprie Indiarum nomine veniat? ubi late de Orientalium situ, & divisione tractatur, & de antiqua Orbis partione, pag. 3. -  CAP. II. De earundem Indiarum Orientalium dignitate, & excellentijs, & an, & quatenus ab antiquis cognitae, & lustratae fuerint? 16. -  CAP. III. De eisdem Indijs Orientalibus, & foelicissimis Lusitanorum in illis inquirendis, subigendis, & Christi Fide illustrandis, expeditionibus. 24. -  CAP. IV. De Occidentalibus, & Meridionalibus Novi huius (ut vocant) Orbis regionibus, & cur Indiae, & America dictae? 37. -  CAP. V. De initio, & progressu detectionis Novi Orbis, & ijs, qui in hoc magis meruisse videntur. 49. -  CAP. VI. De situ, & descriptione Novi Orbis, & de linea Meridionali, qua Alexan. VI. R. P. Castellanorum, & Lusitanorum navigationes divisit. 61. -  CAP. VII. De natura, & excellentijs Novi Orbis, & aliqua de terraemotibus, montibus ignivomis, & eorum causis. 78. -  CAP. IIX. De Oceano, quo Novus Orbis undique cingitur, & eius utilitatibus, & nominibus, & naturali Atlantici, & Australis per fretum Magallanicum communicatione: & an hominum industria isthmus aliquis perforari possit, quo haec duo maria facilius, & commodius iungantur, & adeantur. 93. -  CAP. IX. De origine gentium in Novi Orbis regionibus repertarum, & quomodo ad eas transire potuerint? 109. -  CAP. X. De eadem Indorum origine, & quod verosimilius videatur terrestri, aut brevi navali itinere per has regiones disseminatos fuisse. Et an a posteris Chami descendant? & aliqua de colore eorum, & Gigantibus, qui in aliquibus locis reperti dicuntur. 123. -  CAP. XI. De Auctoribus, & argumentis, quibus probatur, Hispanos omnium primos hunc Novum Orbem detexisse, & alijs ante eos prorsus incognitum, & certe nec leviter adumbratum. 134. -  CAP. XII. In quo late Auctores, & argumenta contrariae senteniae referuntur, & refelluntur: & nullis ante Hispanos hunc Novum Orbem cognitum fuisse, magis ostenditur. 148. -  CAP. XIII. De Regione Ophira, cuius frequens est in sacris Litteris mentio, & an ea huic Orbi Novo respondeat; & appellationi Regni Piru originem dederit? 168. -  CAP. XIV. An in Novo hoc Orbe ante Hispanorum adventum ullibi Evangelium praedicatum fuerit? 177. -  CAP. XV. De locis sacrae Scripturae, quae huius Novi Orbis detectionem & conversionem praenuntiare, & Hispanis reservare videntur. 195. -  CAP. XVI. De ingenti gloria, & maiestate, quae Hispaniae Regibus, & gentibus ob inventionem, lustrationem, & conversionem huius Novi Orbis accessit. pag. 208. -  LIBER SECVNDVS. -  CAPVT I. Quam sit nobilis & difficilis haec de iusta Indiarum acquisitione tractatio, & a quibus fuerit serio, aut etiam perfunctorie agitata. 225. -  CAP. II. De primo debellationis, & dominationis Indiarum Occidentalium titulo, quem gloriosissimi Hispaniae Reges ex Divinae voluntatis concessione habere posse videntur, a qua omnium Regnorum iura dependent, & quibus illa vaticinijs, & prodigijs fuerit insinuata? 234. -  CAP. III. De secundo titulo, qui ex Divino impulsu, & inspiratione colligi poteft, qua Deus Hispaniae Reges, & homines ad hunc Novum Orbem inquirendum, & acquirendum movisse videtur, 247. -  CAP. IV. De pluribus miraculis, quae in Novi Orbis detectione, conversione, & acquisitione intervenerunt, & Divinam tanti operis voluntatem, inspirationem, & vocationem manifestarunt. 259. -  CAP. V. De alijs magis peculiaribus, notandisque miraculis, quae in Indiarum Occidentalium conversione, & conquisitione acciderunt. 272. -  CAPVT VI. De tertio titulo, qui ex iure inventionis, & occupationis huius Novi Orbis, per Hispanos primum factae, & desumitur: & an, & quatenus instus, & legitimus censeri debeat? 283. -  CAPVT VII. De quarto titulo, qui ex barbaris, & incultis Indorum moribus ab aliquibus sumitur, ob id iuste debellari, & subiugari potuisse censentibus. Pro quorum opinione plurima late, & nove considerantur. 298. -  CAPVT IIX. De Auctoribus, & argumentis, quibus superior barbarismi Indorum titulus insufficiens videtur; & qualiter Aristoteles & alij, qui contrarium tenent, accipi debeant? 313. -  CAPVT IX. De superioris quaestionis resolutione, & Indorum in tres classes distributione, & quantum oporteat, quod rudes, & insipientes a prudentioribus, & sapientibus gubernentur, 338. -  CAPVT X. De quinto titulo, qui ad debellandos & subiugandos Indos ex eorum infidelitate a multis desumitur: in quo late aientis & negantis sententiae Auctores, & argumenta referuntur, & illustrantur, 350. -  CAPVT XI. In quo vera praedictae quaestionis resolutio proponitur, & problematice utramque partem defendi posse monstratur, utriusque argumentis peculiari responsione solutis, 364. -  CAPVT XII. De sexto titulo, qui ad eosdem Indos iuste debellandos, & subigendos ab alijs frequenter adstruitur, quod plurima, faedissimaque peccata contra legem naturae committerent, tyrannidem exercerent, antropophagi essent, & idololatriae, cruentisque hominum sacrificijs immanissime dediti, 375. -  CAPVT XIII. De eodem titulo, & alijs varijs rationibus, & argumentis, quibus magis ac magis probari videtur, ad observandam legem naturae, & idololatriam relinquendam, Indos, & quoslibet alios infideles recte, vi, & armis compelli posse, 396. -  CAPVT XIV. De Auctoribus, & argumentis, quae in superiore articulo pro negativa sententia urgere videntur, & contrariorum solutione, 413. -  CAPVT XV. De tituli, sive articuli praecedentis resolutione. Et quid verius, aut probabilius in conflictu dictarum pugnantium opinionum videatur? 431. -  CAPVT XVI. De septimo titulo, qui ex causa praedicandae, & propagandae Christianae Religionis desumitur, & de Auctoribus, & argumentis, quibus Indorum, & aliorum infidelium debellatio hoc praetextu facta probatur, 445. -  CAPVT XVII. De Auctoribus, & argumentis, quibus praecedens titulus debellationis Indorum ob solam causam Fidei, & Ecclesiae propagandae reprobari, & infirmari videtur, 466. -  CAPVT XIIX De dictarum opinionum concordia, & explicatione. Et qualis demum vis, aut coactio Fidei propagandae causa infidelibus licite inferri possit? 485. -  CAPVT XIX. In quo de solutione argumentorum, quae in praedicta quaestione ad utramque partem expensa sunt, specialiter agitur, 501. -  CAPVT XX. De octavo titulo, qui ex obligatione deducitur, qua Indi, & reliqui infideles ad Fidem audiendam, & Praedicatores tuto hospitio excipiendos, tenentur, & ad concedendum liberum transitum in alias provincias, in quibus Evangelium annuntiare voluerint. Et an, & quatenus contra eos, qui haec negant, vel impediunt, iuste pugnetur? 520. -  CAPVT XXI. De nono titulo, qui ex auctoritate, & potestate desumitur, quam aliqui Romano Imperatori in elargiendis, & debellandis quorumlibet infidelium provincijs, concedunt. Quod an verum sit? latissime disputatur, & de Imperij iuribus obiter plura traduntur, 537. -  CAPVT XXII. De decimo, & efficacissimo titulo, qui ex Romani Pontificis donatione, & concessione deducitur. Et an, & quatenus verum sit, illum circa personas, bona, & Regna fidelium, & infidelium tam in spiritualibus, quam in temporalibus disponere posse? 553. -  CAPVT XXIII. De eodem titulo, & magis peculiari Pontificiae potestatis, in concedendis Regnis, provincijs, & bonis infidelium, disputatione, 572. -  CAPVT XXIV. De eadem temporali Sedis Apostolicae potestate. Et qualiter Alexander VI. & alij Romani Pontifices ea usi reperiantur: quorum Bullae specialiter referuntur. Et de vi argumenti, quod ex auctoritate, consuetudine, seu observatione Ecclesiae desumitur, 605. -  CAPVT XXV. De iuribus, ac rationibus, quibus Apostolica Sedes curam, & facultatem convertendi, & acquirendi Novi Orbis Hispaniae Regibus potius quam alijs indulserit. Et cur etiam quoscunque alios Reges, Principes, aut privates ad eundem Orbem accedere; vel eius maria navigare veluerit? 631. -  LIBER TERTIVS. -  CAPVT I. De iustitia retentionis Novi Orbis; & an verum sit, quod Bodinus tradit, Catholicos scilicet Hispaniae Reges ob illius concessio nem effectos fuisse sanctae Romanae Sedis vassallos, & feudatarios, & obiter nonnulla de feudis Ecclesiae, 646 . -  CAPVT II. De alio titulo, qui eiusdem Novi Orbis retentionem magis iustam, & legitimam reddit: nempe, quod Reges Catholici illius acquisitionem magno, & maturo consilio habito, ac probabili opinione ducti, tentaverint. Et quae semel rite discussa sunt, vel legitime praescripta, non debent iterum in examen vocari, 661. -  CAPVT III. In quo specialius de eodem praescriptionis titulo agitur, eiusque virtute, etiam maris tractus, & littora quaeri, & aliorum in illis navigationes, & negotiationes prohibere posse, probatur, 673. -  CAPVT IV. De alijs titulis, & rationibus, quae eandem retentionem iustiorem efficiunt: & praecipue de bellis contra Indos perduelles, vel apostatantes illatis, vel causa sociorum initis, & de voluntario populorum in Regni translatione consensu, 688. -  CAPVT V. De ultimo, & efficacissimo eiusdem retentionis titulo, qui ex difficultate, aut verius impossibilitate restitutionis descendit, Indis iam ad Fidem conversis, & eorum, & Hispanarum rebus mutuis inter se nexibus complicatis, 698. -  CAPVT VI. Reges nostros pie semper, & sancte ea omnia ordinasse, quae in detegendis, & convertendis Indis fieri conveniebat, & excessus, atque iniurias a Ducibus, & militibus irrogatas, nihil eorum pietati, & iustificationi nocere, 707. -  CAPVT VII. Indos, & reliquos infideles, qui Fidei praedicandae, & conservandae causa Christianis Principibus subijciuntur, naturali libertate privandos non esse: idque summo semper studio a Catholicis nostris Regibus cautum, 726. -  CAPVT IIX. & ultimum. In quo Auctor volumen alterum de peculiari Indiarum iure, sive de iusta earum gubernatione promittit, & quid in eo tractare intendat, Laconica brevitate recenset. Et paraenesim, sive admonitionem subnectit adversus eos, qui miseros Indos iniurijs, & molestijs afficiunt, 744. PROTESTATIO. SI quidpiam uspiam, hic, aut alibi me ignaro elapsum, quod Catholicae Fidei, & Christianae Religioni aliquatenus adversari, vel ignavo, quod Doctioribus minus probari contingat. Id omne indictum, inscriptum, & sacrosanctae Romanae Ecclesiae censurae, ac cuiuslibet melius sentientis correctioni subiectum exdebito voveo, ex animo volo. # 1 IOANNIS DE SOLORZANO PEREIRA DE INDIARVM IVRE, SIVE De iusta indiarum Occidentalium inquisitione, acquisitione & retentione LIBER PRIMVS. In quo, quae ad inquisitionem pertinent specialiter pertractantur. # 1 CAPVT PRIMVM. Quid proprie Indiarum nomine veniat? Vbilate de Orientalium situ, & divisione tractatur, & de antiqua Orbis partitione. SVMMARIVM CAPITIS PRIMI. -  1 Operis huius institutum proponitur. -  2 Praefationes inutiles, & verbosos commentarios facere stultum est. -  3 Verbis qui abundant, in rerum substantia deficiunt. -  4 Brevis est, qui non dicit plus quam oportet, & inita tractatio desiderat. -  5 Perfectum est, quod ex omnibus suis partibus constat. -  6 Praefationum utilium necessitas, & laudatio. Lex 1. D. de orig. iur. exornatur, ibidem. -  7 Principium dimidium totius. -  8 Adagium, quo illotis manibus, aut pedibus aliquid agere vetamur, quid significet, & unde sumatur. -  9 Mundus a Deo ex nihilo, sed pulcherrimus conditus. -  10 Mundi appellatio generaliter sumpta, quid contineat? -  11 Mundus an dicatur a movendo, vel a munditie? -  12 Mundus Graece dicitur Kóσµoς, quod significat ornamentum. -  13 Cosinetae ancillae quae, & cur dictae? -  14 Mundus muliebris quid significet? -  15 Mundi climata, sive plagae quae, & quot? -  16 Venti praecipui, & Cardinales dicti, qui sint? -  17 Oriens & Occidens quid? -  18 Septentrionalis mundi plaga quae, & cur dicta? -  19 Meridies, sive Meridionalis mundi plaga, quae & cur ita dicta? -  20 Antarcticus polus solet vocari Meridionalis & Australis, & cur? -  21 Septentrionalis pars cur etiam Aquilonaris dicatur? -  22 Ventorum plurium nomina, situs & differentiae remissive. -  23 Mundi nomen contractum ad inferiora elementa, dividitur communiter in tres partes, Europam nempe, Asiam, & Africam. -  24 Orbis partes antiqui qua ratione diviserint. -  25 Asia sola dimidium Orbis olim cogniti continebat. -  26 Orbis partium nomina unde? & situs, provinciae, historiae, mores, & excellentiae, remissive. -  27 India iacet in Asia, & in sacris Litteris dicitur Evilath, & cur? -  28 India dicitur regio Orientalis Asiae ab Indo flumine, quod eam aluit, vel ab Indo at nepote Noe. -  29 Indi fluminis magnitudo, & an & quatenus Gangem, & Nilum excedat? -  30 Indus fluvius, quot alios in se recipiat, & quot ostijs Oceanum ingrediatur? -  31 India Asiae, cur dicatur Orientalis? & de eius situ, & Geographia. -  32 Indiae Orientalis magnitudo immensa pluribus demonstratur. -  33 Indiae Orientalis divisio varia reperitur apud auctores. -  34 Ganges fluvius celebratissimus, qui, & in Scriptura Phison, a Paradiso exiens. -  35 Indiae Orientalis divisio a Paulo Veneto tradita reprobatur. -  36 Abasia, & Abyssinorum Imperium hodie est in Africa, & an olim in Asiae, & intra Indiam fuerit? -  37 Indiam Orientalem novo & obscuro modo dividit Abdias Babylonius. -  38 Abdias Babylonius quis, & quando vixerit? & de fide historiae Apostolorum, quae eius nomine circumfertur. -  39 Aethiopia ubi, & unde dicta? & quod sit duplex. -  40 Media regio Asiae, & eius Geographia. -  41 Maedi sunt populi Thraciae in finibus Europae. -  42 Indiae divisio tradita ab Abdia Babylonio defenditur, & late exponitur. -  43 Vergere verbum quid significet apud Geographos? -  44 Geographi regiones magis nobiles, quamvis remotiores, pro confinibus ponere solent. -  45 India versus Aethiopiam est illa, quae Citerior dici solet, & quid comprehendat? & num. 51. -  46 Arabes, Sabaei, & Homeritae, Indi vocantur. -  47 Indiam vocat Curtius omnem terram, quam aluit mare Rubrum. -  48 India etiam vocatur Aegyptus superior, & cur? -  49 India dicitur utraque Aethiopia Asiana, & Africana. -  50 India Orientalis tota dicitur ab aliquibus magna Aethiopia, & cur? -  51 India, quae ab Abdia dicitur Prima, est eadem quae Citerior, & quid contineat? -  52 D. Bartholomaeus praedicavit in India Citeriori. -  53 India Citerior dicitur etiam Fortunata, & Beata, & Aethiopiae adhaerens. -  54 India, quae Abdiae dicitur Secunda, est illa, quae alijs dicitur Interior sive intra Gangem, & eius situs. -  55 India intra Gangem, per Septentrionalem partem, non multum distat a Medis. -  56 Medorum nomine, non tam illorum provincia, quam Imperium denotatur. -  57 Medorum Imperium Abdiae Babylonij, & Artabani tempore latissimum fuisse. -  58 Medi etiam a Parthis victi, ipsis nomen dederunt. -  59 Media in Sacra Pagina quas nationes comprehendat? -  60 India, quam Abdias Babylonius Tertiam vocat, est eadem, quae alijs Vlterior, sive extra Gangem dicitur. -  61 Indiae Vlterioris, sive extra Gangem Geographia, & quod amplissimum Sinarum Regnum complectitur. -  62 India Vlterior, est pars extrema mundi, & ideo dicitur finem facere, & Indico Oceano claudi. -  63 Sabaea regio cur dicatur finis terrae? -  64 Gadirae verbum, & adagium, Non ultra Gadira, quid? -  65 India Vlterior cur dicatur Abdiae tenebrarum regionem gerere? -  66 Tartarorum nomen & Imperiu quando extendi caeperit. -  67 Tenebrarum regio dicitur pars Septentrionalis, & cur? -  68 Aquilonares regiones plurimae, in quibus Sol raro, vel nunquam apparet. -  69 Tenebrarum regio dicitur quaedam provincia infinibus Tartarorum. -  70 Regio quaedam est ultra Lapones perpetua caligine oppressa, ubi Pygmaei reperiuntur. -  71 Cimmerij populi, & Cimmeriae tenebrae. -  72 Nebulosa povincia in Regno Georgiorum, & eius mirabilis historia. DEo volente, et ivvante, de [sect. 1] iustitia & iure dicturus, qua Potentes pariter ac Catholici Hispaniarum Reges & Domini nostri, nunquam sine gloriae & laudis titulis nominandi, Occidentales & Meridionales Novi huius (ut vocant) Orbis provincias, & longe, ac late patentia Regna inquirere, & acquirere potuerunt & acquisita retinere: necnon de legibus, peculiaribusque sanctionibus, quibus eadem Regna, Divino Numine parta, tuentur & moderantur; arbitrore re esse, si quaedam prius de ipsorum nomine, situ & inventione tractaverim. [sect. 2] Non quia velim longos & verbosos commentarios facere, aut tempus in praeludijs, vel parergis consumere, & in ipso opere postea succingi, quod stultum esse docemur lib. 2. Machab. c. 2. vers. ultim. & optime post Serarium exornat Martinus Delrius in adagial. sacris, 1. tom. adag. 1033 pag. 607. Vvesembechius cons. 37. n. 12. [sect. 3] & Iust. Lips. instit. epis. c. 7. ubi ait: Vt corpore tenues veste se dilatant, sic qui ingenij, aut sapientiae inopes, diffundunt se in verbis: cui simile est illud Prov. 14. Vbi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. [sect. 4] Sed quia iuxta consilium Quintil. lib. 4. institut. Orator. c. 2. Nos brevitatem in eo ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur, quam oportet, Pliniumque iuniorem secuti lib. 5. epist. 6. Primum Scriptoris officium esse existimamus, ut titulum suum legat, & identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur, non esse longum, longissimum si aliquid accersit, atque attrahit. [sect. 5] Et cum illud perfectum sit; quod ex omnibus suis partibus constat, inconveniens iudicamus, iuris Indiarum tractationem promittentibus, omissis initijs, atque origine non repetita, protinus materiam aggredi. [sect. 6] Praesertim ubi ipsae praefationes & libentius nos ad lectionem propositae materiae perducunt, & cum eo venerimus, evidentiorem eius praestant intellectum, prout in simili scripsit Caius I. C. in l. 1. D. de orig. iur. & Imp. in l. vnic. vers. Nulla enim, C. de imponen. lucrat. descript. Quorum dictum ornari potest ex plurimis, quae de praefationum utilitate, & rebus ex suis primordijs deducendis & explicandis, tradunt Doctores in d. l. 1. praecipue Zassius, Corras. Everlin. & novissimus Anton. Mornacius, Bart. In l. 1. n. 16. C. de novo Codice facien. idem Bart. & Ias. per text. ibi in l. 3. §. fin. D. de pact. & in l. Titia 133. §. idem respondit, D. de verb. oblig. Tiraq. qui plures refert in tract. de primog. in praefat. num. 64. Mascard. de probat. lib. 1. in prooem. n. 4. Mieres in tract. de maiorat. in initio n. 1. Bobadilla in Politica lib. 1. c. 3. n. 3. Claud. Prat. Gnoseon general. iuris lib. 3. tit. 1. c. 2. Ferdinand. Mendoca lib. 3. disput. de pact. cap. 8. Mar. Anton. Peregrin. de fideicom. art. 16. Fusius in singulari 107. sub litter. P. & Seraphinus de virtute iuram. privil. 75. n. 9. [sect. 7] Vnde natum adagium, Principium dimidium totius, quod ex Platone, Aristot. Ciceron. Polyb. Horatio, Ausonio, & alijs deducunt & illustrant auctores supra relati, Lucian. in Dialogo de Domo, Paul. Fuscus in tract. de visit. lib. 1. cap. 1. n. 2. & Aldus Manutius in adagijs pag. 95. Ncc latuit Caium in d. l. 1. ibi: Et certe cuiusque rei potissima pars principium est. [sect. 8] Vbi alterius quoque adagij meminit, quo illotis manibus, aliquid tractarevetamur, hoc est, ex abrupto, & nulla praefatione, imparatis adhuc audientium animis, rem quampiam, & praesertim gravem & seriam aggredi: locutione scilicet proverbiali ex Deorum sacris ducta, quae manibus illotis peragere nefas erat; cui similis est alia, illotis pedibus, de quibus apud Hesiodum, Agellium, Macrobium & Gregor. cognomento Theologum, quos refert Manutius, sive Erasmus in adagijs pag. mihi 388. & fuse explicat Maldonatus sup. Matthaei cap. 27. num. 24. Genebrar. sup. Psalm. 25. Gasp. Sanct. sup. Isai. cap. 1. num 47. & Ioan. Steph. Durantius de ritibus Ecclesiae lib. 2. c. 28. Sciendum [sect. 9] est igitur, Deum Optimum Maximum Mundum universum pro immensa bonitate & sapientia sua ex nulla praeexistente materia condidisse, & quidem pulchrum, prout est & ipse pulcherrimus, ut habetur Genes. & Ioan. c. 1. & tradit D. Paul. 11. ad Hebr. & ad Roman. Seneca lib. 1. qq. natural. ad Lucil. in princ. & lib. 2. cap. 45. & eleganter Boetius lib. 3 de consolat. Philosoph. metro. 9. dum ait: O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum, coelique Sator, qui tempus ab aevo Ire iubes, stabilisque manens, das cuncta moveri, Quem non externae pepulerunt fingere causae Materiae fluitantis opus: verum insita summi Forma boni, livore carens: tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum, pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique ab imagine formans. Continet [sect. 10] autem mundi appellatio, si generaliter sumatur, coelum, terram, mare, & quae in eis opera Dei sunt, coelestes ac terrenas creaturas, sive naturas, ut post Arist. lib. 1. de coelo & mundo, & Cleomedem in lib. de Orbium caelest. contempl. docet Origen. lib. 2. Periarchon c. 9. D. Aug. tract. 2. in Ioan. Possido. in metheor. Hygin. de Astron. c. 1. Coelius Rhodigin. lib. 1. antiq. lectio. c. 4. Chassan. in Catal. glor. mundi part. 12. consider. 10. Iustus Lipsius omnino legendus in Physiolog. Stoic. lib. 2. disser. 6. & 7. & eleganter Festus Pompeius de verb. significat. verb. Mundus, D. Isidor. lib. 3. Etymol. cap. 39. & lib. 13. cap. 1. Qui [sect. 11] duo a movendo dictum putant, quod in sempiterno motu consistat, licet verius M. Varro, & Plin. lib. 2. de natur. histor. cap. 2. & 4. a perfecta, absolutaque elegantia vocatum dicant: quod nihil eo mundius, pulchrius, vel ornatius sit. [sect. 12] Vnde illum Graeci Κόσµον dixerunt quod significat ornamentum, [sect. 13] & Κόσµɛτας ancillas, quae ornandis poliendisque uxoribus deserviebant, de quibus Iuvenal. Satyr. 6. Ponunt Cosmetae tunicas, quae Ornatrices Latine dicuntur, in multis locis congestis a Brisson. verb. Ornatrices. Quam Etymologiam idem etiam Isidor. praesensit d. cap. 1. & alijs reiectis magis probat Ioan. Fungerus in Etymologico Latino-Graeco, verb. Mundus, pag. 652. & Iustus Lips. d. c. 6. Et [sect. 14] ob id ea, quae mulieres ad sui lauticiem & ornatum parant, sub mundi muliebris appellatione contineri, scripsit Varro lib. 4. de ling. Latin. Cato apud Livium lib. 37. Seneca lib. 1. nat. qq. ad fin. Iul. Paul. lib. 3. Sent. c. 6. & Vlpian. in l. argumento 25. §. Mundus, D. de auro & arg. leg. & in alijs locis, quae plene congerunt Brisson. Prateius, & Ioan. Calinus in suis libris de verb. signific. verb. Mundus muliebris. Huius [sect. 15] mundi climata, sive plagas quidam septem esse dixerunt, maxime Ptolemaeus, & auctor libri de locorum ac mirabilium mandi descript. cap. 55. Easque & gentes, quae sub eis habitant, specialiter commemorat Chassaneus in Cathalogo glor. mundi part. 12. consider. 16. & alij, quos refert Martin. Delrius in adag. sacr. 1. to. adag. 924. pag. 508. Sed alij magis communiter & generaliter in quatuor tantum dividere solent, nempe Orientem, Occidentem, Septentrionem & Meridiem, ut docet Cicero lib. 2. de natur. Deorum, Hiero. in quaest. in Genes. cap. 13. Servius ad illud Georg. 1: Mundus ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces. D. Isidor. d. lib. 13. Etymolog. c. 1. Agellius lib. 2. noct. Attic. c. 22. Coel. Rhodigi. lib. 1. lect. antiq. c. 19. & 21. Chassaneus d. part. 12. consider. 13. ubi tractat, quae ex his plagis nobilior sit, Carol. Stepha. & Ioan. Funger. in dictionarijs sub illis verbis, P. Ioá. Pineda in comment. in Iob c. 23. vers. 8. & novissime & latissime P. Ludovic. Ballester. e Societate Iesv in Hierologia lib. 2. c. 4. per totum, & eleganter insinuavit Ovid. lib. 1. Metamor. [sect. 16] Simul etiam primores ventos enumerans, qui ab his quatuor Orbis partibus, sive cardinibus irruere solent qui cardinales ob id a quibusdam nominantur: Eurus ad Auroram Nabathaeaque regna recessit, Persidaque & radijs iuga subdita matutinis. Vesper, & Occiduo, quae littora sole tepescunt Proxima sunt Zephyro, Scythiam Septemque triones Horrifer invasit Boreas: contraria tellus Nubibus assiduis, pluvioque madescit ab Austro. Orientalis, & [sect. 17] Occidentalis plaga, ut notum est, & supradicti auctores advertunt, a Solis ortu occasuque dicuntur. [sect. 18] Septentrionalis, quae inter polum Arcticum, & AEquinoctialem circulum interijcitur, a septem stellis nomen sumpsit, in ea coeli parte sitis, ex quibus quasi iuncti triones, id est boves, figurantur. [sect. 19] Meridionalis autem inde appellatur, quod ad eam orbis partem inclinat, ubi Sol facit medium diem, iuxta Varronis & Ciceronis etymologiam, velut addit D. Isidor. ubi supra, quia tunc purius micat aether, merum enim purum dicitur. Iacet autem haec pars inter eundem aequinoctialem circulum, & polum Antarcticum, Arctico oppositum, qui terrae obiectus, ab ijs, qui superiorem eius partem habitant, cerni non potest, sed ut ille dixit: Sub pedibus Styx atra videt, manesque profundi. Vnde [sect. 20] idem Antarcticus polus a nostris Meridionalis vocari solet, & frequentius etiam Australis, ab Austro vento, qui a tropico AEstivali ad hanc plagam iacente suum flatum emittit. [sect. 21] Quemadmodum & Septentrionalis, communiter dicitur Aquilonaris, a vento inde vehementissimo volatu Aquilae instar irruente. Quod aperte ostenditur Isaiae c. 43. Ab Oriente adducam semen tuum, & ab Occidente congregabo te. Dicam Aquileni: Da; & Austro: Noli prohibere, & Gen. 13. vers. 14. Leva oculos tuos in directum, & vide a loco, in quo nunc es, ad Aquilonem & Meridiem, ad Orientem & Occidentem: & in multis alijs locis sacrae Scripturae, quae plene congerit & illustrat Ballest. d.c. 4. & est videndus Agelli. d. lib. 2. noct. Attic. c. 22. [sect. 22] Qui dictorum, & aliorum ventorum nomina, situs & differentias eleganter prosequitur, & melius Chassaneus ubi sup. consider. 14. Pontanus in Meteoris, Lilius Girald. in hist. Deorum syntagm. 5. ad finem, Coelius Rhodig. lib. 20. lect. antiq. cap. 18. & 19. Simon Maiol. in dieb. Canic. to. 1. Colloquio 1. Levinus Lemnius de occultis naturae miraculis lib. 3. c. 3. Hadria. Iunius in suo nomenclatore part. 2. n. 255. & 256. Pineda in Eccles. cap. 1. vers. 6. n. 7. 8. & 9. Ioan. Fungerus in Etymolog. verb. Ventus, Petr. Mexia in Sylva var. lect. 4. part. cap. 22. Si vero [sect. 23] Mundi nomen ad inferiora elementa contrahamus, scilicet aquam & terram, quae simul unum corpus globosum constituunt, & Orbem terrestrem vocamus, constar eum a veteribus in tres partes magis communiter fuisse divisum, nempe Europam, Africam & Asiam, ut praeter Ptolem. Pompo. Melam, Strabonem, Herodotum, & Diod. Sicul. passim docent omnes antiqui & recentiores Cosmographi, quorum Cathalogum apponit Possevinus 2. tom. Biblioth. lib. 15. cap. 19. pag. 253. & seq. & optime prosequitur Plin. in princip. lib. 3. de natura. histor. Paul. Oros. lib. 1. hist. c. 2. D. Isidor. lib. 14. Etymolog. c. 2. & Ioan. Boem. lib. 1. de morib. omn. gent. c. 3. Pet. Mexia in Sylva 3. p.c. 19. licet M. Varro lib. 4. de ling. Latin. Salust. in hist. Iugurt. Isocrat. in Panegyr. & Servius in lib. Aeneid. in duas tantum secaverint, Asiam scilicet & Europam: Africam nimirum cum Europa coniungentes. ¶ [sect. 24] Has tres orbis partes veteres non aequaliter diviserunt: nam Asia a Meridie per Orientem usque ad Septentrionem pervenit. Europa a Septentrione usque in Occidentem porrigitur. Africa ab Occidente in Meridiem iacet: [sect. 25] ac proinde sola Asia dimidium totius orbis olim cogniti tenere videbatur, ut advertit D. Isid. ubi sup. & Auctor libri de mirabilium mundi descript. c. 1. Ideo autem haec inaequalitas contigit, & alterius dimidij, duae partes evaserunt, quod ab Oceano, mare Magnum, sive Mediterraneum se insinuans, eas intersecuit. [sect. 26] De quarum nominibus, situ, provincijs, moribus, historijs, religione, & excellentijs, plura quidem dicere possem, si id nostri instituti ratio pateretur, aut ab alijs diligenter praestitum non fuisset, & praecipue a D. Isidor. d. lib. 14. Etymolog. c. 3. 4. & 5. Ptolem. & Gerard. Mercatore in suis tabulis Geographicis, Ioan. Magin. Patavino in enarration. & illustration. ad easdem tabulas, Abraham. Ortel. in Theatro magno orb. terrar. tab. 1. 2. 3. & 4. ubi alios allegat. Eodem Ortel. in Thesauro Geograph. in verbis Africa, Asia, & Europa, Carol. Stephan. & Ioan. Funger. in eisdem verbis, Ioan. Boem. de moribus omn. gent. lib. 1. 2. & 3. Auctore tabulae Cosmograph. quae habetur in praefatio. ad relationes novi Orbis. Chassa. in Cathalog. glor. mundi d.p. 12. consider. 17. Textore in officin. 1. tom. pag. 371. Theatr. vitae huma. lib. 3. vol. 3. pag. 695. Iacob. Ponta. in progymnas. Latinit. 1. p. vol. 3. progymnas. 18. ex pag 315. latissime Ioan. Boter. in relation. universal. p. 1. lib. 1. 2. & 3. Pet. Opmeer. in chronograph. pag. 19. Ant. Possevin. in Bibliot. 2 tom. lib. 16. sect. 5. 6. & 7. & fr. Thom. a Maluenda de Antichristo lib. 3. c. 6. 7 & 8. Quibus ita breviter & opportune praeiactis, ut ad rem magis accedamus, rursus sciendum est. [sect. 27] intra praedictos Asiae terminos, latissimam quandam, & totius terrarium Orbis nobilissimam regionem contineri, quae India Orientalis vulgo cognominatur, licet in sacris litteris Genes. 2. & 10. & alibi passim appellari soleat Hevilath, ab Hevila filio lectan, qui aliquas eius provincias primus incoluit, ut post alios docte observant Pererius, & Delrius ad Genes. d.c. 10. Pineda de rebus Salom. lib. 4. c. 16. q. 11. pag 217. Maluenda de Paradis. c. 41. pag. 124. & novissimus, & eruditissimus Bernard. Aldrete de varijs Hispaniae & aliarum provinc. antiquitatibus lib. 4. c. 9. [sect. 28] Sumpsit autem Indiae nomen ab Indo filio Gogi, Noe at nepotis, & Sabi nepotis, quem ipse Noe ad Arabiam Foelicem, sive Sabaeam, & indiae regiones incolendas misit, ut tradit Berosus lib. 2. & Pineda in Monarchia lib. 1. c. 24. §. 2. Vel ut observat D. Isidor. lib. 14. Etymolog. cap. 3. & alij auctores infra citandi, ab indo flumine, quod Persiae limes est, & eam ab Occasu usque ad Orientem alluit, tanta [sect. 29] magnitudine aquarum, ut cum Nilo & Gange a multis contendere dicatur, & absque dubio excedere, si ad cursus longitudinem inspiciamus, ut ostendit Cicero lib. 2. de natu. Deorum, Diodor. Sicul. lib. 5. Pompon. Mela lib. 3. c. 4. D. Basil. in Hexam. homií. 3. & late Plin. lib. 5. cap. 18. & lib. 6. cap. 17. ubi prodit, Alexandrum Magnum nullo die minus sexcenta stadia in Indo navigasse, nec potuisse ante menses quinque enavigare, adiectis paucis diebus. [sect. 30] Et ibi etiam addit sexaginta perennes fluvios, & torrentes centum in se recipere, quamvis Arrianus in Peripio decem & novem ingentium fluminum mentionem duntaxat faciat, & septem ostijs magnam illam aquarum vim in Oceanum evomere tradat, quorum nomina sigillatim recenset Ptolemaeus. A quibus tamen dissentiens Abraham. Ortelius in Thesaur. Geograph. verb. Indi fluminis, duo tantum ostia illi assignat, secutus Melam, Strabonem & alios. Idque Lusitanorum attestatione confirmat, qui nostris temporibus eas regiones sedulo perlustrarunt, & plura alia de codem fluvio comminiscuntur, prout & saciunt auctores supra relati, & ultra cos Ioan. Funger. in Etymolog. verb. India, Simon Maiol. in dieb. Canicular. tom. 1. colloq. 11. pag. mihi 293. & Ioan. Baptist. Scortia de natura & incremento Nili lib. 1. cap. 5. Orientalis [sect. 31] vero ea de causa India haec appellatur, quia eius termini ad Orientem Asiae, imo & totius orbis, ut plurimum tendunt, & Eoo pelago clauduntur, hoc est, Oceano Orientali, sive Aurorae, quam Graeci Eoos appellabant, ut tradit Pompon. Mela lib. 1. c. 2. A Septentrione autem Tauri montis iugis concluditur, & a Meridie Indico Oceano. Occupatque, teste Magino tabul. 32. fol. 251. maximum coeli tractum, tam in longum, quam in latum: nam secundum longitudinem complectitur circiter quinquaginta tres meridianos, quorum Occidentalissimus est in gradu 106. Orientalissimus in gradu 159. Atvero iuxta latitudinem extenditur ab aequatore, quem propemodum attingit, usque ad gradum 43. latitudinis Boreae: quamobrem ad medium usque sexti climatis expanditur, ubi contingit maxima aestatis dies horarum quindecim cum dimidio: atque una eius pars, quae ad Meridiem vergit sub Torrida Zona, altera vero Borealis sub temperate cadit. [sect. 32] Vnde quidam tradunt, ut ipse Maginus ait, hanc Orientalem Indiam adeo esse immensam, & tantum littoris occupare, quantum per quadraginta dies, noctesque velificantibus cursus est. Et Pomp. Mela lib. 3. cap. 7. sexaginta dierum, ac noctium navis velocissimae cursum vix sufficere tradit. Nearchus quatuor mensium iter per campum habere ait. Et ex Cthesia affirmat Strabo, & Photius in sua Bibliotheca, non esse minorem reliqua Asia, & Indos solos, caeteros fere universos mortales superare: alij eam tertiam partem universi orbis continere affirmant, ut constat ex Plinio d. lib. 6. c. 17. Solin.in Polyst. cap. 55. Strab. in Geograph. lib. 15. P. Ioan. Mafaeio histor. Indic. lib. 6. Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 12. & ex alijs infra citandis. Quibus addere licet Philostrat. lib. 6. de vita Apoll. cap. 1. ubi sic ait: Magnitudine quidem India non conferenda est AEthiopia, neque ulla alia continentis pars, quae hominibus nota sit. Quod si totam AEthiopiam toti AEgypto adijciamus, non tamen ambae coniunctae, magnitudinem Indiae adaequabunt. ¶ Hinc [sect. 33] factum est, ut in divisione huius tam vastae & immensae regionis, non satis inter auctores conveniat. Veteres namque, nempe Strab. lib. 15. Ptolem. lib. 7. cap. 1. in tabulis 10. & 11. Asiae, & Pompon. Mela lib. 1. cap. 2. ex Gange fluvio nobilissimo, qui illam interfluit, in duas dividunt partes, & eam, quae Occidentalior est, & flumini Indo proximior, Indiam intra Gangem appellant: alteram vero, quae magis ad Orientem vergit, Indiam extra Gangem cognominant, & ad Sinas usque inclusive protendunt. Est autem [sect. 34] fluvius hic Ganges longe inter alios celebratissimus a Gange filio Gogi, & fratris Indi, ita dictus, si Beroso fidem habemus, & idem ille, qui in Scriptura appellatur Phison, & ex Paradisi fontibus exire dicitur, quem Graeci perperam Indvm vocant, ut constat ex Ioseph, lib. 1. antiquit. cap. 1. D. Hieronym. de locis Hebraic. verb. Phison, Augustin. lib. 8. de Genes. ad litter. cap. 7. Ambros. de Paradis. cap. 3. Epipha. in Anchorato, & ex pluribus alijs, quos erudite refert & illustrat Maluenda de Paradiso cap. 39. Multa alia satis notanda de eodem amne ibidem, & in cap. seq. praetexens. [sect. 35] Alij autem, scilicet Pet. Niger, & Paul. Venetus lib. 3. c. 43. ex relatione illorum, qui ex AEgypto in hanc Indiam navigarunt, ipsam in tres partes diviserunt, Maiorem, Mediam & Minorem: sive Superiorem, Mediam & Inferiorem; quarum nomina antiqua, & noviora bene prosequitur Maginus d. tab. 32. ubi alias divisiones adducit. Sed nemo sanus huic Veneti partitioni consentiet, quoniam Abassiam in illa comprehendit, & Indiam Mediam appellat: eam vero, quae intra Gangem est, Maiorem, sive Superiorem: Minoris autem, sive Inferioris Indiae terminos neutiquam signat. [sect. 36] Constat autem Abassiam esse Orientalissimam Africae partem, quae Arabici sinus & maris Rubri oris circundatur, & nullus unquam ex Historicis & Geographis Indiam Orientalem proprie extra Asiam collocavit: quamvis sint aliqui, qui, ut Venetum defendant, affirment, ante ducentos plus minus annos, quo tempore ille suas relationes vulgavit, vere Abyssinorum Imperium in Media India fuisse, postea tamen ob bellorum eventus in eam Africae partem, ubi hodie est, transmigrasse, ut constabit ex Iacobo Navarcho in sua epist. Asiatic. & Gerard. Mercat. in sua tab. univers. & Abraham. Ortel. in theat. mag. tab. 108. de regione Abyssinorum. Sed hoc nullo satis fixo pedamento fulcitur: & quovis modo fiat, India intra Gangem Media deberet dici, non autem Abassia, tum quia inter alias duas medium tenet locum, tum etiam, quia inter Citeriorem, quae minor est, & Vlteriorem, quae amplissima, & maior, media apud omnes magnitudine iudicatur. [sect. 37]Invenio quoque novam quandam Indiarum partitionem, sed obscuram satis, & a paucis animadversam apud Abdiam Babylonium lib. 8. histor. Apostol. [sect. 38] qui & Salvatorem in carne vidit, & Simonem & Iudam in Persiam secutus, primus Babylonis Episcopus creatus fuit, a quo Babylonis nomen accepit, & Apostolorum vitas, & virtutes Hebraico sermone conscripsit, quas in Graecum vertit Eutropius eius discipulus, & in Latinum Iulius Africanus, ut ipse idem Iulius testatur, & Iacob. Archiepiscopus Genuensis in lib. annuarum solemnit. & Petrus Episcopus Equilinus in lib. 9. Cathalogi sanctorum. Et licet non ignorem auctorem hunc in his, quae de Apostolorum actis scribit, multa pro arbitrio finxisse, velei a sectarijs impicta fuisse, ita ut incertum sit, an legitimus extet, atque adeo merito, ut side indignum, a Paulo Papa IV. inter scripta a se damnata reiectum, ut refert Sixtus Senensis lib. 2. Bibliothec. Alanus Coppus Dialogo 2. cap. 1. pag. 170. Illustris. Cardinal. Baronius in Annal. Eccles. tom. 1. ann. 44. num. 44. & ann. 51. num. 51. Bellarmin. de Script. Eccles. saecul. 1. Anton. Possevinus in apparatu verb. Abdias, & Iacob. Gualterus in 1. saeculo a Christo nato, pag. 18. Cum tamen damnatus non fuerit in indice librorum prohibitorum Concilij Tridentini, & in hoc, de quo agimus argumento, historiam magis, quam religionem, prosequatur, non verebor in eius verbis referendis & ex ponendis paulisper subsistere. Is ergo d. lib. 8. vitam Divi Bartholomaei Apostoli scribere parans, sic exorditur: Indiae tres esse ab Historiographis asseruntur. Prima est India, quae ad Aethiopiam vergit: secunda, quae ad Medos: tertia, quae finem facit, nam ex uno latere tenebrarum regionem gerit, ex alio latere mare Oceanum. In Indiam ergo veniens Bartholomaeus Apostolus, &c. In quibus verbis prima facie, non tá aperire, quam obscurare & confundere videtur Indiarum Orientalium divisionem, & terminos ab antiquis & recentibus Geographis constitutos. Nam [sect. 39] AEthiopia, tam inferior, quam superior, proprie India dici non potest, neque Indiae contermina, cum sit Regio Africae ab AEthiope Vulcani filio sic dicta, qui ei praefuit: seu potius a verbo Graeco ϖαρὰ τὸ ἄιϑειν τὸ ϰάιειν, quod apud nos cremo sonat, vel faciem combustam habere, quandoquidem ipsa region sub Torrida Zona iacet, ardoribusque Solis maxime opposita est, ut latius prosequitur Plinius lib. 5. cap. 8. & lib. 6. cap. 30. Ptolem. lib. 4. cap. 7. Strabo lib. 15. Volaterra. lib. 12. Carol. Stepha. Abraham. Ortel. & Ioan. Funger. in suis thesauris, sive dictionarijs verb AEthiopia, & Maginus in tab. Geograph. tab. 23. vbi de Africa ex pag. 195. Rursus quod Abdias subdit de secunda India, quae vergit ad Medos, & tertia quae finem facit, vix est ut intelligi queat, cum neque nomina, nec situm earum aperiat, & nullus sit auctor, qui huiusmodi confines admittat. [sect. 40] Etenim Media, licet sit Regio Asiae latissima, nullam Indiam vicinam habet, sed a Septentrione Hircano mari: ab Occasu maiori Armenia, & Assyria terminatur: a Meridie Persiam: ab Ortu Hyrcaniam, & Parthiam habet, quae Cassaorum montibus ab ea excluditur, ut post Ptolem. observat Paul. Orosi. lib. 1. cap. 2. Ortel in Theat. tab. 3. & 102. & in Thesaur. Geograph. verb. Media, Stephan eodem verbo, & Magin. sup. pag. 247. [sect. 41] Quod si de Maedis cum ae Diphthongo Abdiam accipiamus, longe remotiores a qualibet Indiarum plaga eos reperiemus, sunt enim Thraciae populi, vicini Macedonibus, quos constat in Europae finibus claudi, ut praedicti auctores testantur. [sect. 42] Sed nihilominus si rem attentius consideremus, recte defendi poterit haec Abdiae divisio, & eadem ferme cum illa censeri, quam supra ex veteribus Geographis proposuimus; nisi quod rem antiquam verbis novis proponit, & insolitis limitibus signat, tripartitam Indiam faciens, quam illi bipartitam constituerunt. Etenim quod ait, Primam Indiam ad AEthiopiam vergere, Secundam ad Medos, non ea mente dictum videtur, quasi in his regionibus Indiae consistant, aut illis omnino circunscribantur; sed duntaxat vergere, hoc est tendere, spectare, declinare, vel inclinari. [sect. 43] Haec est enim illius verbi vis, & proprietas, ut constat ex Iul. Caesar lib. 1. belli Gall. Vergit ad Septentriones: Cice. Philip. 11. Et eius auxilium ad Italiam vergere, quam ad Asiam maluissemus. Lucan. lib. 1. Nec Polus adversi calidus qua vergitur Austri. & rursus lib. 9 Libyae quod fertile terrae est Vergit in Occasus. Et [sect. 44] est communis describendi modus, quo saepius Geographi, & Historici utuntur, signantes vel Provinciam, vel coeli tractum, vel civitatem, vel montem, aut magnitudine, aut potentia, aut nomine, insignem, versus quam describenda regio magis declinet, ut illius situs certis signis commodius cognoscatur, quamvis alijs terminis propinquioribus, sed non adeo notis circunscribi potuisset, ut patet ex locis supra relatis, & ex Strabone d. lib. 15. ubi inquit, Trapobanem insulam esse longitudine octo millia stadiorum versus AEthiopiam, quas tamen ob hoc nemo vel propinquas, vel conterminas, dicet, cum sint fere immenso maris & terrae intervallo distantes. Et ut haec deficerent, posset quoque Abdiae divisio defendi, si animadvertamus, quod ultra Indiam intra Gangem, & extra Gangem, quas ipse secundam & tertiam appellat, ut insra trademus; prior illa [sect. 45] India, quam versus AEthiopiam constituit, a plurimis alijs Scriptoribus cognita etiam fuit, & Citerior appellata, quasi plures Provincias citra Indum comprehendens. Inter quas Plinius lib. 6. c. 2. Gedrosos, Arachotos, Arios & Paropamisadas nominat, & Indiae nomine donat, licet, ut ipse ait, ad Occidentem vergant, & Indo amne non terminentur. His quintam addit Philostratus lib. 3. cap. 15. & Volaterran. lib. 12. utramque scilicet Carmaniam. Easque, quamvis non exiguo spatio, citra Indum fluvium iaceant, Indiae nomine etiam hodie complecti affirmat Maginus d. tab. 32. & Nicolaus de Conti Venetus in suis relation. primam Indiae partem vocat, & Ormuciam regionem addit, & reliquas, quae a Perside ad Orientem Indo flumine terminantur. [sect. 46] Foelicem quoque Arabiam, & Sabaeos, & Homeritas illam habitants, Indiam, Indosque vocat Nicephor. lib. 8. bistor. Eccles. cap. 35. & lib. 9. c. 18. Abraham. Ortel. in Thesaur. Geograph. verbo Indi primum: & quod Vniversae Arabiae ad mare usque Rubrum eodem etiam nomine complectantur, auctor est Andreas Corsalis in epistola ad Iulianum Mediceum magnum Hetruriae Ducem, quam ex India de rebus Indicis scripsit anno Domini 1515. Potestque [sect. 47] auctoritate Quinti Curtij innixus videri, qui lib. 8. universam terram, quam abluit mare Rubrum, Indiam etiam appellat, & ob hoc forsitan mare Indicum, nunc vocat Ortelius in tabula de Persiae Regno, sive de Sophiorum Imperio, quod mare Rubrum dicebat antiquitas. Rursus [sect. 48] superiorem AEgyptum Indiam etiam vocat Higinius fabula 275. nimirum, quia iuxta hanc AEgypti Asiaticam partem Aethiopes ab Indo flumine consurgentes consederunt anno mundi 3580. ut post Herodot. tradit Euseb. & Torquemada in Monarch India. lib. 1. cap. 6. pag. 23. [sect. 49] Et quod generalius est, & ad locum Abdiae magis accommodatum, tam AEthiopiam Orientalem, quae sub Asia collocatur. quam Occidetalem, quae in Africa sub Aegypto, & Rhizophagos, & alios Aethiopas, qui ad Nilum, & omnes illos, qui cis & citra fluvium Indum habitabant, licet Aethiopes essent, Indiam & Indos fuisse vocatos, aperte ostendit Virgil. lib. 4. Georg. ubi hac de causa illos, Indos coloratos appellat, & Servius explicans illud eiusdem Maronis carmen: Sola India nigrum fert Ebenum. Etiam in Aethiopia inquit Ebenum nasci, ac propterea annotate, Indiam intelligi a Virgilio, & alijs totam Aethiopiae plagam. Cui assentiuntur Higin. Theodoret. Procop. & alij, quos referunt Ortel. in Thesaur. verb. Rhizophagi, & verb. AEthiopia, & diligentissimi & eruditissimi Patres Ioan. Pineda de rebus Salom. lib. 5. c. 14. §. 5. pag. 405. & fr. Thom. Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 12. & lib. 5. cap. 9 & de Paradis. cap. 37. & 38. ubi etiam de praedicta utriusque Aethiopiae divisione pertractant; de qua item agit Herodo. lib. 7. Strabon. lib. 7. Plin. lib. 5. Seneca in Hercul. furent. scen. 1. Isidor. lib. 14. Etymolog. cap. 5. Solin. c. 26. Abulens. in cap. 5. epistol. D. Hieron. ad Paulin. Ioan. Baptist. Scortia. lib. 1. de natur. & increm. Nili, cap. 2. pag. 16. & Torniellus in annal. 2. mun. aetate, anno 1931. num. 25. Et iuxta hunc sensum bene defendi posset Pauli Veneti opinio, quam supra reiecimus, dum Abassiam intra Indiam constituit, licet in reliquis a veritate, & aliorum Geographorum descriptione dissentiat. Quinimo [sect. 50] S. Epiphan. in Anchorato, & Anastas. Nicoenus quae st. 24. in Script. totam hanc Indiam Orientalem, de qua loquimur, Magnam Aethiopiam appellant, & satis apposite, ut inquit Maluenda de Paradis. c. 39. pag. 118. quod Indi colore sint cremato, & adusto ferme, ut Aethiopes, teste Plin. lib. 6. cap. 19. & Pompon. Mela lib. 3. cap. 7. Iuxta [sect. 51] quae omnia, prima illa India, quam Abdias inquit ad Aethiopiam vergere, haec intelligi debet, quae citra Indum, & Occasum perducta, ad mare usque Rubrum extenditur, ita ut maiorem partem Regni Cambaiae comprehendat; per cuius medium Indus amnis praeterlabitur, & provincias Parapamisam, Ariam, Aracosiam, & Gedrosiam, utramque Carmaniam, Ormuziam regionem, & maioris nominis insulas Persici sinus, & universas Arabias, atque ipsas etiam AEthiopias. Et [sect. 52] in hac India, quae, ut diximus, Citerior appellari solet, praedicavit D. Bartholomaeus, quamvis id Abdias non satis aperiat, ut egregie constat ex Eusebio lib. 3. histor. Eccles. cap. 1. qui cum provincias enumeraret, quas Apostoli ad praedicandum sortiti sunt, Thomas, inquit, sicut nobis traditum est, sortitus est Parthos, Matthaeus Aethiopiam, Bartholomaeus Indiam Citeriorem, &c. Et idem sub eodem nomine Indiae Citerioris docet Origenes in Genesim lib. 3. D. Hieron. de Script. Eccles. in Panteno. Zozomen. lib. 2. c. 24. Theodoretus lib. 1. cap. 23. Nicephorus lib. 4. cap. 32. Rufinus lib. 1. continuation. histor. Eccles. Eusebij cap. 9. Surius in histor. Sanct. 24. die Augusti, Baronius in Martyrolog. sub eodem die, & anno Christi 44. num. 34. & Petr. Opmeerus anno mundi 4010. & Christi 44. Vbi non solum Citeriorem, [sect. 53] sed Fortunatam quoque hanc Indiae partem appellat, in qua D. Bartholomaeus evangelizavit, quemadmodum & Solinus c. 33. Beatam vocavit, quia Foelix Arabia magna ipsius pars est. Et eam esse finitimam AEthiopiae tradit Socrates lib. 1. histor. Eccles. c. 15. sic scribens: Cum Apostoli sortito iter ad gentes suscepissent, Thomas Parthiam obtinuit, Matthaeus Aethiopiam, Bartholomaeus Indiam, quae huic sinitima est, sortitione coepit, & Rufin. ubi supra, dum ait: Thomae Parthia, & Matthaeo Aethiopia, eique adhaerens Citerior India Bartholomaeo dicitur sorte decreta. Secunda vero India, [sect. 54] quam Abdias ad Medos vergere tradit, illa est procul dubio, quae in communi aliorum Geographorum partitione interior, sive intra Gangem vocatur, & ultra Indum amnem ab Occasu, ad Gangem ad Orientem extenditur, a Meridie Oceano Indico, a Septentrione, monte Caucaso terminatur. [sect. 55] Et per hanc partem non multum distare India a Media videtur, cum solum intercedat, quae ab Aquilone ad Meridiem est ipsius Caucasi latitudo, & Ecbatana Medorum Regum sedes a Caucaseis portis, non plus quam viginti millia passuum distare dicatur, ut constat ex Philostrat. lib. 2. cap. 1. ubi tradit, Caucasum Mediam, atque Indiam terminare, & in mari Rubro altero cubitu descendere, & ex Strabone lib. 2. & 15. Plin. lib. 6. cap. 17. & eodem Philostrat. d. lib. 2. cap. 3. & 4. ubi Alenxandri Magni itinera referentes, quibus usus est cum Besum ex Parthia in Bactrianam persequeretur, post traiectum Caucasum, mox Indicas regiones ingressum testantur, adeo, ut a Caucaso ad Cofen fluvium Indiae Septuaginta tantum leucarum distantia extet, & ad Indum novem, iuxta eiusdem Plinij supputationem. Neque abest Quintus Curtius lib. 7. dum ait: Tandem septemdecim dierum spatio Caucasum superavit Alexandri exercitus, ex Media versus Indiam profectus, & Polybius lib. 11. num. 32. de Antiochi Magni expeditione Indica sic scribens: Superato Caucaso Indorum fines ingressus amicitiam cum Sophagaseno Rege renovavit. Quod si quis urgeat, praedictorum limitum propinquitate Mediam multo magis spectare Citeriorem Indiam, de qua primo loco, Abdiam exponentes, locuti sumus, quam interiorem hanc, de qua nunc agimus, & ab ipso Abdia secunda esse dicitur: responderi potest, Abdiam non dicere, eam vergere ad Mediam, sed ad Medos, ut Medorum [sect. 56] nomine non provinciam, sed universum Imperium intelligeremus: quemadmodum olim omnes gentes, quae Romanorum Imperio subijciebantur, vocabantur Romani, & hodie universi Asiae populi, qui lingua loquuntur Persica, Persae vocantur, ut refert Pater Trigaultius expenditionis ad Sinas lib. 4. cap. 3. Porro [sect. 57] Medorum Imperium Artabani temporibus, quibus Abidas Babylonius viguisse comperitur, latissimum quidem erat, & victricibus armis nomen, & fines suos usque ad ipsam Indiam dilataverat, Parthisque sub iugum missis, omnis illa Regnorum & Provinciarum congeries, quibus Parthica componebatur Monarchia, uno Mediae nomine, & Regno cognoscebatur, ut constat ex his, quae de eius, magnitudine & potentia scribit Polybius lib. 5. & 9. histor. Strabon. lib. 11. Solinus cap. 59. Plin. lib. 6. cap. 26. Philostrat. lib. 1. de vita Apol. cap. 8. Quod mirum videri non debuit, [sect. 58] cum tanta fuerit semper Medorum auctoritas & exiftimatio, ut etiam cum a Parthis superati essent, ipsi Parthi honoris causa Medi appellarentur, ut scribit Zonaras 2. tom. Annal. Turnebus apud Robert. Stephan. in Thesaur. liter. M. Horat. lib. 1. carmin. Od. 2. ad August. Neu sinas Medos equitare inultos Te duce, Caesar. Et eodem lib. Ode 29. ad Iccium: Non ante devictis Sabaeae Regibus, horribilique Medo Nectis catenas. Et lib. 3. Ode 3. de iusti constantisque viri praemijs: — Stet Capitolum Fulgens, triumphatisque possit Roma ferox dare iura Medis. Super quibus locis, ex antiquis commentatoribus Mancinelus, & Ascensius, & ex novis Labin. Torrentius, & Cruchis Medorum nomine Parthos intelligent, qui solum tempore Augusti, caeteris Asiae prouincijs iam subactis, fere reliqui erant, ad solam Romani nominis & Imperij gloriam, ut oftendit Paul. Oros. lib. 1. cap. 2. [sect. 59] Vbi etiam docet in sacra Scriptura omnia Persarum, Parthorum, Assyriorum, & aliarum prouinciarum adiacentium Regna Mediam vocari, prout & nos colligimus ex 4. lib. Esdr. cap. 1. Danie. cap. 5. Machab. lib. 1. cap. 14. & Ierem. 51. Superest, ut ad Tertiam Indiam accedamus, quam ultimo loco proponit Abdias, & sinem facere dicit: Nam ex uno latere tenebrarum regionem gerit, ex alio latere mare Oceanum. [sect. 60] Quibus verbis licet obscuris, nisi meum me argumentum fallit, arbitror Abdiam designare voluisse Tertiam illam ulteriore Indiam, quam supra diximus ab alijs Geographis communiter appellari, extra Gangem, quia ab hoc fluvio ad ultimos usque Sinas extensa, Indiarum & totius terrae continentis, quae ad Orientem terminatur, finem facit. [sect. 61] Nam ab Occasu Gange flumine, ab Oriente & Meridie, mare Indico Meridionali, & Eoo, ab Aquilone Septentrionalissimis Tartarorum regionibus cingitur. Quam adeo amplam limitum circunscriptionem, non Abdias solus Indiae Vlteriori tribuit, sed antiqui etiam, & nonnulli nostri temporis Scriptores, ut constat ex Strabo. lib. 15. Pompon. Mela lib. 3. cap. 7. Cornel. de Iudaeis, Mercator. Volaterran. Robert. Stephan. Ortel. & alijs, quos supra retulimus, & ex Philostr. lib. 6. cap. I. ubi sic ait: Aethiopia totius terrae, quae sub Sole est, Occidentale cornu occupat, sicut India id quod ad Orientem terminatur. Magin. d. tab. 32. dum inquit: India extra Gangem, quae est provincia Mangi, sive Chinense regnum amplissimum. Atque hoc nimirum significare voluit Abdias, [sect. 62] dum Indiam hanc finem facere dicit. Quid enim aliud est finem facere, quam terram omnem, quae versus Orientem habitabilis est Indiae huius limitibus terminari? Sic enim Cthesias in Indicis, quem refert Photius in sua Bibliotheca, ultra Indos nullos habitare homines affirmat, & idem colligitur ex verbis Pompon. Melae lib. 1. cap. 2. & Paul. Orasij lib. 1 ubi Indos ultima mundi occupare inquiunt, quia a Meridie, & Occidente Eoo, & Indico Oceano terminantur, quod Abdias exprimere voluit in illis verbis: Ex alio latere mare Oceanum. Et confirmat Cornelius de ludaeis in speculo Geograph. ubi Sinarum Regnum, quod praecipue, ut diximus, per hanc Indiae partem extenditur, sic depingit: Ingens, latissimumque Regnum Sina, & quod ab ortu Solis ultimum terrarum merito existimatur, ab Occasu nouissimis Indiae terminis definitur, versus Septentriones a Scythis, quos Tartaros appellant, mutuo metu aut montibus, quin & muro separatur: caetera Oceanus ambit latos sinus, & immensa spatia complectens. Idem latius tradit elegantissimus & oculatissimus Sinensium rerum scriptor Nicol. Trigaultius lib. 1. Christi expeditio. in Sinas, c. 2. Neque mirum videri debet, si ad hanc partem India finem facere dicatur, [sect. 63] cum & illa Arabiae Foelicis regio, quae Sabaea vocatur, & ad Indiam Citeriorem pertinet, ut supra retulimus, eo quod extremum Oceanum Australem pertingit, finis etiam terrae, & remota ac longinqua in multis locis sacrae Scripturae appelletur, ut constat Ioel. 3. Ierem. 16. Isaiae 43. Matthaei cap. 12. Vbi agitur de Regina Saba, quam Christus Dominus de finibus terrae ad potentiam Salomonis videndam venisse inquit: ad quorum, & aliorum explicationem ita docte observat Pineda de rebus Salom. lib. 5. cap. 14. num. 20. pag. 404. & num. 33. pag. 409. Et conducunt quae, de eadem Sabaea loquens, scribit Nicephor. lib. 8. cap. 35. & melius de universis his Indijs S. Epiphanius in Anchorato, ubi cum Phisonis, sive Gangis fluvij cursum describeret, & totam terram Hevilath, id est Indiam parvam & magnam circundare, ostenderet: Penetrat autem, inquit, magnam Aethiopiam, & cadit ad Austrum, & subit intra Gadirae in magnum Oceanum. [sect. 64] Etenim hoc loco, per Gadira verbum fines terrae significavit: antiquorum more, quibus proverbium erat, Non ultra Gades, quando terrarum finem significare volebant, ut aperte constabit ex Manutio in adagijs pag. mihi 879. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 15. & de Paradis. cap. 39. pag. 118. & ex his, quae latius trademus infra hoc lib. c. 9. n. 52. Id autem [sect. 65] quod de Tenebrarum regione adiecit Abdias, procul dubio appositum esse videtur ad Aquilonares, sive Septentrionales huius Indiae partes denotandas, quas Tartaris conterminas esse ostendunt auctores supra citati: [sect. 66] Quorum tamen nomen, & imperium Abdiae tempore, nondum Asiae, vel Europae populis innotuerat, sed omnis ille terrae Septentrionalis tractus, quo nunc adeo longe, ac late Tartari dominatur, utriusque Scythiae nomine & situ cognoscebatur, & Nomades etiam dicebantur, qui ad Orientale Indorum mare spectabant, ut constat ex Strab. lib. 1. & 11. & Nicephor. Gregora. lib. 2. histor. Roman. Quousque Tartari, qui inter eosdem Scythas magis Orientales & Asiaticos, parvam quandam regionem occupabant ultra Caspium mare, & intra Imavum montem, ex ea instar torrentis egressi, in Romanas Provincias irruentes, Asiam pene omnem, & partem Occidentis debellarunt, circa annum Christi 1220. ut latius refert Martin. Chromerus de reb. Polonicis lib. 7. Nicephor. Greg. d. lib. 2. Leonicus Calcocondilas rerum Turcica. lib. 3. Genebrard. anno Domini 1222. Nauclerus 2. vol. generat. 41. & Abraham Bzovius hist. Eccles. ann. 1241. Ideo [sect. 67] autem hunc coeli & terrae tractum, quem nunc Tartari occupant, quemque Borealem, Aquilonarem, vel Septentrionalem appellare potuit Abdias, tenebrarum regionem gerere dixit; quoniam tam antiqui Scriptores, quam novi Septentrionales plagas tenebras appellarunt, ut late & optime prosequitur Strab. lib. 1. & 10. ubi Homeri carmina citat, eumque totius Geographiae parentem appellat, qui de Ithaca Vlyssis patria, & de quatuor mundi climatibus agens, sic cecinit: Haec humilis iacet ad tenebras multum aequora supra, Haesecus Auroram spectant, Solisque nitorem, Dextera sive adeant Auroram, & Solis ad ortum, Sive petant illi laevam obscurasque tenebras, Novimus haud socij tenebrae loca, lucis & ortum, Aut ubi Sol nitidus terrae succedit ad ima, Aut ubi conscendit. Vbi manifeste per tenebrarum loca, quae Septentrionalia sunt, intelligenda veniunt. Quo loquendi genere, non Poetae tantum, sed alij etiam Historici, & probatae fidei auctores uti solent, [sect. 68] eo quod multo per annum tempore in plurimis Aquilonaribus regionibus Sol non appareat, & nedum noctu tenebrae sint, verum & interdiu aer in modum Crepusculi caliginosus, & quo unaquaeque earum a cardinibus Septentrionum propinquior, vel remotior existat, dies ac noctes breviore, vel longiore dimensione transigantur, prout in Riphaeis. Arimaspis, Hiperboreis, Arimphaeis, Attacis, Hibernicis, & alijs contingit. Quas ideo Plin. lib. 4. c. 12. partem mundi appellat damnatam a natura rerum, & densa mersam caligine, neque in alio quam rigoris opere, gelidisque Aquilonis conceptaculis, & lib. 2. c. 68. de extremis mundi axibus, sive verticibus loquens, quorum unus Septentrio vocatur, & alter illi adversus Austrinus: Perpetua, inquit, caligo utrobique, & alieno molliorum siderum aspectu, maligna, ac pruina tantum albicans lux. Et idem tradit Solinus in Polyst. cap. 12. Pompon. Mela lib. 3. cap. 2. & sequentibus, Caesar lib. 5. de bello Gallic. Et de Suctia, Elsingia, Angermania, Noruegia, Scythia, Gothia, Moscovia, Livonia, Russia, Scandia, Engrovelandia, Andogitia, Novogrodia, Biarmia, Finmarchia, & alijs, quarum aliquae unius diei, uniusque noctis integrum annum habent, aliae trium, quatuor, quinquéve mensium dies continuos, & totidem continuas noctes, Olaus Magnus in histor. Septentrio. Maginus tab. 24. de Tartarorum Imperio, Anton. Bonfinius rer. Vngar. lib. 1. Paul. Iov. in Moscovia, & Simon Maiolus, omnino videndus, in diebus Canicul. tom. 1. colloquio 17. de proprietar. locorum pag. mihi 393. & seq. Quibus [sect. 69] adijcio Mar. Paul. Venetum, qui in suis relationibus lib. 3. cap. 49. circa ultimam partem Regni Tartarorum, se quandam regionem invenisse tradit, quae peculiari nomine regio Tenebrarum dicebatur, a perpetua, quam ibi Sol habebat, obscuritate; & Paul. Iovius ubi supra [sect. 70] aliam regionem ultra Lapones esse scribit, inter Corum, & Aquilonem perpetua caligine oppressam, in qua Pygmaei reperiuntur. [sect. 71]Vt sic interim Cimmerios populos silentio praeteream, qui ad Occidua Asiae supra Albaniam positi, adeo tenebris, densisque caliginibus circumsepti esse dicuntur, ut alter alterum oculis vix conspicere queat; de quibus loquitur Herodot. lib. 4. Plin. lib. 6. c. 6. Cicero lib. 4. Academ. quaest. Ovid. lib. 11. Metamorph. ubi apud eos somni Dei regiam domum constituit, Erasm. in adag. Cimmeriae tenebrae, Fest. Pompeius, Ortelius, & Stephan. verb. Cimmerij, Maiol. ubi supra, & eleganter Homerus Odysseae 11. sic inquiens: Ast ille Oceani pervenit summa profundi, Illic sunt populique, & moenia Cimmeriorum Nubibus & caeca assdiue caligine tecta: Illos haud unquam radijs Sol aspicit ardens, Nec quando astriferum curru petit arduus axem, Nec rursum ad terras magno devectus Olympo, Sed nox incumbit miseris mortalibus atra. Et qui velit [sect. 72] mirandam historiam, de quadam alia Provincia nebulosa, quae vocatur, Hamsem, & est etiam intra Asiae fines, in Regno Georgiorum, legat Haitonum de Tartaris cap. 10. Ortelium ubi supra, & Maluend. de Antichrist. lib. 3. cap. 7. pag. 120. Est autem adeo certum hanc Vlteriorem, & Sinarum Indiam, de qua nunc loquimur, ex hoc latere, quoad Septentrionem vergit, vel ad regionem tenebrarum, ut loquitur Abdias, esse admodum Borealem, sive Septentrionalem, ut a Borealissimis non multum distare videatur. Nam ingentes illi muri, quibus a Tartaris Sinae disiunguntur, ad secundum, & quadragesimum versus Septentrionem gradum elevati Poli pertingunt, ut auctor est Pater Trigaultius d. lib. 1. expedit. ad Sinas c. 2. Nec dissimiles huius tractus hyemes caeterarum Aquilonarium regionum, rigidis brumis, & intolerabili frigore, ut ipse Pater lib. 4. cap. 4. Sinenses omnes fluvij in Borealibus plagis sub ipsa hyemis initia, ita gelu concrescunt, ut navigijs pervadi minime possint, ac plaustris etiam fidum transitum praebeant, &c. # 2 CAPVT II. De earundem Indiarum Orientalium dignitate, & excellentijs; & an, & quatenus ab antiquis cognitae, & lustratae fuerint? SVMMARIVM Capitis II. -  1 Longa non sunt, quibus nihil demi potest. -  2 Supervacua dicere satius est, quam omittere necessaria. -  3 Indiarum Orientalium divitiae, & excellentiae, & auctores, qui de eis agunt. -  4 Indiae Orientalis foelicitas, & plura in ea naturae miracula ex Plinio, Isidoro, & alijs. -  5 Paradisus voluptatis in Orientali India positus dicitur. -  6 India Orientalis est terrarum principium, & dextera mundi manus. -  7 Indiae Orientalis monstra, quae a Plinio, & alijs recensentur, sabulosa sunt. -  8 Auctores antiqui, qui de India Orientali scripserunt, in multis fallunt. -  9 Indicas mulieres aprinos dentes habere, & centum vicibus parere, quidam referunt. -  10 Indi Ortentales longaevi, & de quodam nostri temporis, qui 335. annos excessit. -  11 Gigantes an hodie sint, vel olim fuerint in Orientali India, & in alijs regionibus, & plura de illis remissive. -  12 Salomonis vigiles erant Gigantes, & hodie Regis Sinarum. -  13 Gigantes nostra aetate reperti apud Canibales, & fretum Magellanicum. -  14 Anthaei proceritas excedebat sexaginta cubitos. -  15 Gigantes an vi magica nasci possint? Alphonsus Carranza I. C. eximius laudatur, ibidem. -  16 Indiae Orientales olim cognitae, & a quibus lustratae, & num. 29. -  17 Bacchus in Orientalem Indiam penetravit. -  18 Herculis expeditio in Indiam Orientalem. -  19 Alexander Magnus quousque Indiarum Orientalium pervenit. -  20 Sesostris Aegyptiorum Rex ultra Gangem processit. -  21 Sesostris superba monumenta, quae in India reliquisse dicitur. -  22 Sesostris crudelitas in Reges victos, & tophaea inverecunda. -  23 Antiochus tentavit expeditionem in Indiam Orientalem. -  24 Brachmanes Indorum Philosophi ex Iudaeis descendebant. -  25 Indi Orientales Ierosolymis convenerunt in Pentecoste. -  26 Indi Orientales Romam olim venerunt, & umbras suas mirabantur. -  27 Indiarum Orientalium navigatio a quibus olim tentata. -  28 Indi Orientales olim in Germaniam naufragio delati. -  29 Antiqui cognoverunt Indiam Orientalem, Aethiopiam, & Trapobanam. -  30 Apostoli, & praesertim D. Bartholomaeus, Indiam Orientalem praedicando lustrarunt. -  31 D. Bartholomaeus Evangelium Matthaei in Indiam tulit, & Indice transtulit. -  32 D. Thomas maximos in praedicatione Indiae interioris progressus fecit, & illius Apostolus merito vocatur. -  33 D. Thomas etiam apud Sinas, & Brasilienses praedicavit. -  34 Socrates & Ruffinus convincuntur, dumtradunt, nullum ex Apostolis in India Vlteriori praedicasse. -  35 Parthia olim generale nomen erat, & universas fere nationes Asiae denotabat. -  36 D. Thomae praedicationis in India Interiori multa vestigia nostris temporibus reperta. -  37 D. Ioannem in India Orientali praedicasse aliqui tradunt. -  38 D. Thomae corpus Maliapurae inventum, & eius miracula. -  39 D. Thomae miraculum insigne apud Indos. -  40 D. Thomae vaticinium de Lusitanorum adventu ad Indos Orientales. Et n. 44. -  41 Crucis Maliapurae a D. Thoma erectae miracula. -  42 Lusitani D. Thomam Apostolum in India, ut patronum agnoscunt & venerantur. -  43 Christiani S. Thomae in India quales. ATqve haec quidem hactenus de vero & proprio Indiarum nomine, earumque situ & divisione. In quo [sect. 1] si quis forte me nimis longum sermonem texuisse succenseat, audiat precor Martialem dicentem: Non sunt longa, quibus nihil est, quod demere possis. Et Plin. lun. lib. 6. epist. 2. [sect. 2] dum inquit: At quaedam supervacua dicuntur etiam, sed satius est & haec dici, quam non dici necessaria. Fuerunt autem eiusmodi Orientales [sect. 3] Indiae, tam soli, quam coeli ratione, & ob divitias, temperiem, ubertatem, gentium mores, ac portentosas varietates, oppidorum & urbium incredibilem multitudinem, & alia plura, quae in se continebant naturae miracula, omni semper saeculo ab auctoribus commendata, ut constat ex Herodot. lib. 3. Ethesia Gnidio in lib. Indicorum, apud Photium in Biblioth. num. 66. 67. 69. Diodor. Sicul. lib. 3. & 5. Plin. lib. 5. cap. 8. & lib. 6. cap. 17. lib. 7. cap. 2. & lib. 37. cap. ult. Solin. c. 55. Strab. lib. 15. Arriano, Quinto Curtio lib. 8. Plutarc. in vita Alexand. Magni, Philostrat. lib. 3. devita Apollonij, Pompon. Mela lib. 1. cap. 4. & lib. 3. cap. 7. D. Isidor. lib. 14. Etymolog. c. 8. A. Gellio lib. 9. noct. Attic. cap. 4. Nicephor. lib. 9. hist. c. 19. Paul. Oros. lib. 1. cap. 2. M. Paul. Veneto in relation. Oriental. lib. 3. Coel. Rhodig. lib. 18. lect. antiq. cap. 31. Ioan. Boem. de moribus gent. lib. 2. c. 8. Carol. Stephan. & Ioan. Funger. in dictionar. verb. India, Abraham. Ortel. in Thesaur. Geograph. eodem verbo, & in Theatro magno tab. 94. ubi alios auctores, qui de eis scribunt, adducit. Quod & praestat Magin. tab. 32. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 16. § 9. num. 6. Maluenda omnino videndo lib. 3. de Antichristo c. 21. & 22. & de Paradiso cap. 52. Iacob. Pontano in 1. tertij progym. 16. pag. 292. & seq. & de monstris agens Franc. Torreblanca lib. 2. de Magia cap. 33. & nos insra plures ex novioribus adducemus. Quae omnia sigillatim prosequi, & illustrare supersedemus, quia res quidem sine exitu esset, si cuncta huius soelicissimae regionis bona huc vellemus attexere, quam prae caeteris pulchritudine excellere, & omnibus, quae ad vitam necessaria sunt, quaeve ad delicias, atque opes spectant, eleganti sermone tradit Diodor. vbi sup. & [sect. 4] Plin. non minus eleganter, aliam illius coeli faciem esse, alios syderum ortus, binas messes in anno, binas aestates, mediam inter illas hyemem, lenes ibi auras, mare navigabile, gentes, & urbes innumerabiles, & arbores, atque homines eximiae proceritatis, quorum aliqui centenos & ducenos annos absque ulla aegritudine degunt, & quina cubita longitudine excedunt: alij aversas habent plantas, & octonos digitos in singulis pedibus: alij caninis sunt capitibus, & pro voce latratum edunt: alij singulis cruribus, qui Monosceli, vel Sciopodae dicuntur: alij sine cervice, oculos in humeris habentes: alij narium loco tantum foramina: alij sine ore halitu tantum viventes, & odore, quem naribus trahant: alij, qui se totos proprijs auribus contegant: alij Pygmaei, qui cum Gruibus bella gerunt, a quibus insestantur. Sed praestat ut omnium vice, ac voce D. Isidor. sic loquentem audiamus: India vocata ab Indo flumine, quo ex parte Occidentali clauditur: haec a Meridiano porrecta, usque ad ortum Solis, & a Septentrione, usque ad montem Caucasum pervenit, habens gentes multas, & oppida, insulam quoque Trapobanam elephantis refertam. Chrysem, & Argyrem auro, argentoque foecundas, Tilen quoque arboribus folijs nunquam carentem. Habet & fluvios Gangem, & Indum, & Hypasin illustrantes Indos. Terra Indiae Favonij spiritu saluberrima, in anno bis metit fruges: vice hyemis Ethesijs potitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, Monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum, & cinnamum, & piper, & calamum aromaticum. Mittit & ebur, lapides quoque pretiosos, berillos, chrisopassos, & adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas, & uniones, quibus nobilium foeminarum ardet ambitio. Ibi sunt & montes aurei, quos adire propter Dracones, & Gryphas, & immnensorum hominum monstra, impossibile est. Inter [sect. 5] quae huius Indiae bona illud omittendum non est, quod iudicio meo ad eius maximam commendationem spectat, ibi scilicet Paradisum voluptatis a Deo Positum fuisse, secundum probabilem, & magis communem opinionem Lact. Firmian. lib. 2. divin. instit. c. 13. Isidor. d. lib. 14. Etymol. c. 3 Nicephor. d. lib. 9. hist. c. 19. Damasc. lib. 2. c. 11. S. Thom. 1. p. q. 102. art. 1. & aliorum multorum Patrum, quam erudite refert, & illustrat Maluenda de Paradiso c. 51. Martinus Delrius in Adag. sacris Adag. 789. pag. 379. & Ludovic. Ballester. in Hierologia lib. 2 cap. 4. pag. 101. quibus consentit S. Alcim. Avítus lib. 1. de initio mundi, dum ait: Est locus Eoo mundi servatus in axe, Secretis natura tuis, ubi Solis ab ortu Vicinos, nascens Aurora, repercutit Indos. Ad eandem [sect. 6] quoque eiusdem Indiae laudem pertinere videtur, quod eam terrarum principium, & universi Orbis manum dexteram esse, communiter auctores testantur, ut patet ex D. Thom. d.q. 102. Aristot. lib. 2. de coelo c 15. Coelio Rhodigin. lib. 1. antiq. lect. c. 21. Chassa. in Catalog. glor. mundi p. 12. considerat 4. ad finem, & consider. 10. fol. 246. Maluenda d. tract. de Paradiso c. 21. Optime, ut solet, Pat. Ioan, Pineda in comment. in Iob, cap. 23. vers. 9. & Iacob. Pontano d. progymnas. 16. pag. 292. Licet non ignorem, non omnia, quae a Plinio & alijs antiquis de hac India traduntur, certa esse, [sect. 7] & praesertim quae de illis monstrosis hominibus produnt. Hodierna quippe experientia contrarium nostri comperiunt, qui illas oras diligenter quotidie perlustrant. Neque ipse Plinius adeo levis fuit, ut ea pro veris traderet, nam lib. 37. c. ult. agnoscit. multa, quae de India scribuntur, fabulosa esse; & ea etiam irridet Strabo. lib. 2. Geograph. [sect. 8] Et idem generaliter de universis Indiae Scriptoribus tradit Theatr. vitae humanae vol. 6. pag. 1591. col. 1. in fin. quos, inquit, ut plurimum falsa locutos fuisse. Quale & illud videri potest, quod scribit Oderic. lib. 1. [sect. 9] Indicas scilicet mulieres aprorum more dentes prominentes habere, & compertas fuisse centum vicibus peperisse, & alia admodum portentosa, quae ex varijs auctoribus recolit Sim. Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 3. pag. 71. Plane [sect. 10] quod de longa & propagata hominum Indicorum vita Plinius, & alij recensent, ad Soli & coeli temperiem referri posset; sed raro quoque id hodie conspicitur, & portenti loco narratur hominem quendam ibi ex Gangaridum gente, quam Bengalam vocant, annos trecentos & tringinta quinque excessisse, cui aliquoties iam deciderant dentes, alijs continuo subnascentibus, & barba ubi prorsus incanuisset, in atrum denuo colorem, idque paulatim, semetipsa vertebat, ut latius ex Ferd. Castaneda lib. 8. & alijs Lusitanicis rerum Indicarum Scriptoribus commemorat Maffaeius lib. 11. hist. Ind. pag. 259. Pet. Damariz de varia hist. Dialog. 5. c. 1. pag. 322. Fr. Anton. de San Roman in hist. Ind. Orient. lib. 3. c. 18. Mart. Delrius, qui rem istam alijs exemplis confirmat lib. 2. disquisit. Magic. q. 23. Maluenda d. tract. de Paradiso cap. 52. pag. 164. & novissime Anton. Vasconcel. in Annacephal. Reg. Lusit. pag. 297. Rursus [sect. 11] quod de Gigantibus eiusdem Indiae tradunt, hodie falsum esse, experimur; nam frequentius est, ut pusillo corpore sint, licet negari non possit, in aliquibus Insulis Orientalibus, & Occidentalibus, & in alijs regionibus Gigantes olim fuisse, imo & hodie esse, licet non ita communiter, eo quod mundus homines nunc statura breviores ubique educat, qui recens dum esset, & florente iuventa, maximos & proceros protulit, ut habetur apud Esdram lib. 4. c. 5. De quo articulo, qui velit plura ad multa sacrae Paginae, & prophanorum auctorum testimonia intelligenda & comprobanda, legat omnino Theod. Oleastrum, Pererium, Delrium, & alios sup. Genes. c. 6. philonem in lib. de. Gigantibus, D. August. lib. 15. de Civit. Dei c. 9. & 23. & ibi Lud. Vives in addit. D. Isidor. lib. 11. Etymol. c. 3. D. Greg. lib. 7. Moral c. 11. Ioseph. lib. 1. antiq. Iudaic. c. 10. & lib. 5. c. 2. Summam Tabien. post D. Thom. verb. Gigantes. Funger. in Etymol. sub eodem verb. Hieron. Magium lib. 1. Miscellan. c. 4. Iustum Lipsium in Physiolog. Stoic. lib. 3. dissert. 5. Gasp. Sanch. sup. Isai. c. 26. n. 34. &c. 35. n. 37. Maluenda de Paradiso c. 57. Petr. Opammeer. in opere Chronograph. pag. 9. Pineda in Iob. 2. tom. pag. 419. & seqq. & de rebus gestis Salom. lib. 5. c. 13. §. 13. pag. 398. n. 26. [sect. 12] Qui vigiles & excubitores Salomonis Gigantes fuisse tradit, prout hodie esse dicit Regis Sinarum ex relatione Patris Melchior. Nunesij in litteris de rebus Iaponicis, & Sinarum ann. 1555. & plura Miranda exempla Gigantum omnium saeculorum recenset Bap. Fulgos. lip. 1. memorab. c. 6. de miraculis fol. 52. & seq. Simon Maiol. 1. tom. colloq. 2. pag. 47. & sequentib. & tom. 2. colloq. 1. pag, 49. vers. Fabulam de Gigantibus, & tom. 3. colloq. 3 pag. 547. & Antonius Pigafetta, [sect. 13] qui affirmat apud Canibales Armeniae visum a se Gigantem, qui supra nostrates homines a cingulo emineret. Et alios repertos fuisse tradit sub Polo Antarctico ad fretum Magellanicum, & in alijs partibus nostrarum indiarum Occidentalium, de quo nos peculiariter agemus infra c. 10. n. 54 Videantur [sect. 14] etiam quae de monstrosa Anthaei proceritate sexaginta cubitos excedente refert Plutarch. in Sertorio. Strab. lib. 17. Geograph. sol. 170. Pompon. mela lib. 3. c. 11. Ioan. Brodaeus lib. 1. Epigram. Graec. & novissimus Bern. Aldrete antiq. Hispan. lib. 4. c. 3. pag. 500. qui alia quoque notanda de Gigantibus tradit eodem lib. 4. c. 12. pag. 552. & 553. & latissime Theatrum vitae humanae vol. 2. lib. 2. ex pag. 274. ad 277. Fr. Ioa. Torquem. in Monarch. Ind. lib. 1. c. 3. & Doct. Huert. in annot. Plin. lib. 7. c. 2 fol. 16. &c. 17. fol. 42. Et an [sect. 15] vi magica Gigantes nasci possint, & alia plura de eis docte & diligenter, ut solet reliqua, tractat Mart. Delrius lib. 2. disquis. magic. quaest. 15. pag. 86. & eius transcriptor, sive epitomator Franc. Torreblanca, meus olim Salmanticae auditor, lib. 2. de Magia, c. 32. Et novissime, cum iam haec praelo committebamus, eruditissimus Alphons. Carranza, in praeclara Disputatione de vera humani partus naturalis & legitimi designatione, c. 17. pag. 591. ex n. 50. ad 59. In qua nos quoque, licet immeritos, honorificis interdum titulis, interdum censorijs notis, & obelis prosequitur, quibus sane respondere facile esset, nisi magis modestiae, quam vanae existimationis periculum vereremur. Maxime cum: Non ego vel primus patiar, vel talia solus, Saepe praemit magnos ista ruina viros. Huiusmodi vero [sect. 16] Orientales Indias iam olim ab antiquis non tantum cognitas, sed & magna ex parte lustratas, aperte constat ex auctoribus supra relatis. [sect. 17] Nam de Baccho, sive Libero Patre legimus, illuc cum exercitu commeasse, & gentes illas antea agrestes & feras, in civilem & politicam vivendi formam reduxisse. [sect. 18] Herculem quoque AEgyptium eandem Indiam appetijsse ex Magasthene, & Plinio tradit Coelius Rhodig. lib. 18. antiq. lect. c. 31. Et idem ab eisdem & in lib. I. Machab. c. 1. narratur [sect. 19] de Alexandri Macedonis expeditione, qui magnam harum Indiarum partem peragravit, & subegit: & plutarc. teste, nisi segnities & vecordia militum eius conatus impedijsset, non prius inde arma revocasset, quam omnes illarum angulos penetrasset, & suo imperio subiecisset. Sesostris [sect. 20] quoque AEgyptiorum Rex septima post Merim Soboles, qui, Salomone desuncto, Ierosolymam cepit, ut est 3. Reg. 14. Asiae magnam partem, Thrachas, ac Scythas devicit; & in his Indijs ultra Gangem processit, si credimus Diodor. Sicul. & Herod. lib. 11. & Thom. Bocio de sig. Eccles. lib. 23. c. 14. Qui referunt eum, [sect. 21] multos passim ibídem Cippos, suarum victoriarum monumenta, reliquisse, in quibus haec erat inscriptio: Hanc ego regionem meis obtinui humeris, vel, hanc provinciam subegit Rex Regum, & Dominus Dominorum Sesostris; sic enim se appellare saciebat, regnoque impotenti insolens, eo ferociae, & superbiae processit, [sect. 22] ut sorte ductos Reges annis singulis ad currum iungeret: vt ea pompa per omnium ora triumphans vectaretur, ut ostendit Lucan, lib. 10. cum cecinit: Venit ad Occasum, mundique extrema Sesostris, Qui Pharios currus Regum cervicibus egit. Et si cum hostibus, qui magno certamine dimicassent, & praesenti animo restitissent, rem gessisset; ibi trophaeum cum coleis, & virili membro erigebat; si vero remisso & languido animo, per ignaviam segniter victi, aut nullo negotio pulsi essent, contra eos, mulierum instar, depingebat, tanquam desides & ignavos, & ita in trophaeum ponere consueverat, ut ex eodem Herod. lib. 2. & Diod. lib. 2. c. 1. tradit Alex. ab Alex. dier. genial. lib. 1. c. 22. & ibi Tiraq. in addition. Anthiochus [sect. 23] etiam si Polybio credimus, & alij Duces & Imperatores eandem expeditionem tentarunt, sed parum in ea profecerunt, ut in c. seq. trademus. Iudaeos [sect. 24] in eisdem Indijs colonias posuisse, quinimo & Brachmanes Philosophos Indorum celebratissimos ex Hebraeorum gentibus esse, & illorum sectam & disciplinam in multis rebus sequutos fuisse, ex Megasthene observat Georg. Venet. in harmon. mundi tom. 1. cant. 1. c. 1. Clearchus apud Ioseph. lib. 1. contra Apion. Gram. & diligentissimus P. Mag. fr. Ioan. de la Puente Regius Chronista de convenien. utriusque Monarch. lib. 2. c. 17. Et Oecumenius narrat lib. 1. Actor. Apostol. [sect. 25] Indos, & Scythas Ierosolymis convenisse in die Pentecostes. Quod mirum videri non debet, [sect. 26] nam & Romam petijsse tradit Plin. lib. 6. c. 22. adijciens, quod ijs maxime mirum erat, umbras suas in nostrum coelum cadere, non in suum, Solemque a laeva orirt, & in dexteram occidere, potius quam ex diverso. Quod etiam de Arabibus prius eadem ratione Lucan. scripserat, lib. 3. Pharsal. Ignotum vobis Arabes venistis in Orbem Vmbras mirati nemorum non ire sinistras. Idem etiam Plinius ibid. & lib. 2. c. 67. aliquas [sect. 27] Hannonis, & aliorum navigationes scribit; quibus videtur, non terra tantum, verum & mari, commercium cum his regionibus institutum. Nam in sinu Arabico res gerente Caio Caesare, Augusti filio, signa navium ex Hispaniensibus naufragijs cognita fuerunt: & Quinto Metello celeri C. Affranij in Consulatu Collegae, sed tum Galliae Proconsuli, Indi a Rege Suevorum dono dati, [sect. 28] qui ex India commercij gratia navigantes, in Germaniam tempestatibus abrepti erant. Quae Plinij loca recensens Ioseph. Acosta lib. 1. de natu. novi orbis c. 11. & 19. & fr. Greg. Garc. lib. 1. de Indor. orig. c. 2. §. 7. pag. 42. & cap. 4. §. 1. pag. 67. non amplius modo a Lusitanis per navigari inquiunt, quam illo utroque naufragio, & Indorum usque ad Germaniam, & Hispaniensium usque ad Sinum Arabicum Percursum est. Et idem de alijs ad easdem Indias navigationibus tradit Maluenda de Antichristo lib. 3. c. 15. pag. 143. & novissime post haec scripta Doct. Seraphinus Freitas de iusto Imperio Lusitan. Asiatico cap. 5. Et generaliter [sect. 29] antiquos notitiam AEthiopiae, atque huius Orientalis Indiae, & Aureae Chersonesus habuisse, quamvis hae provinciae infra terminos Torridae Zonae consistant, pluribus probat Ioan. Boterus in relationibus universal. 1. p. vol. 2. lib. 1. ubi inter alia citat illud Ovidij: Quid tibi si calida prosit, laudere Syene, Aut ubi Trapobanem Indica tingit aqua? Apostolis [sect. 30] quoque curam fuisse in his adeo latis, & vastis Indiarum Orientalium regionibus Christi Domini fidem & Evangelium praedicare, D. Bartholomaeus ostendit; de quo scribit Dionys. Areopagita in lib. de Mystica Theolog. ad Indos profectum esse, illucque lato secum volumine Evangelij D. Matthaei Christum annuntiasse: & consentit Venantius Fortunatus de gaudio vitae aeternae, dum canit: Inde triumphantem fert India Bartholomaeum. Matthaeum eximium Naddaver alta virum. Quam Indiam Citeriorem fuisse supra cap. praeced. num. 52. pluribus comprobavi. [sect. 31] Quibus addit D. Isidor. in lib. de ortu, & obitu S. Patr. cap. 75. Indis Evangelium D. Matthaei in vernaculum eorum sermonem vertisse. Et cum postea circa annum Christi 178. Indi legatos misissent ad Demetrium Alexandriae Episcopum, postulandorum Doctorum gratia, & is Panthaenum Philosophum demandasset, hic illud Evangelium a S. Bartholomaeo transcriptum reperit, & in reditu Alexandriam detulit, ut inquit D. Hiero. de Script. Eccles. in Panthaeno, & in epistol. 84. ad Magnum, Genebrard. in Sotere, & in Victore, & novissime fr. Io. de la Puente de convenient. utriusque Monarchi. lib. 2. cap. 28. §. 2. Sed qui [sect. 32] maiores in his Indijs Orientalibus fecit progressus, praecipue in illa, quam Interiorem, sive Vlteriorem vocari diximus, & proprie eius Apostolus vocari meruit, fuit D. Thomas cognomento Dydimus. Is enim Provincias Parthiae in Orbis terrarum Apostolica distributione sortitus, in has quoque Interioris Indiae regiones pervenit; & cum omnes fere earum populos perlustrasset, & in Christiana religione cum mirabili fructu instituisset, tandem Regis iussu lanceis transfixus occubuit, ut testatur Martyr. Roman. die 21. Decemb. ubi late Baron. in notis. Idem Baron. ann. Christi 44. n. 35 Greg. Nazianz. in oration. ad Arrian. Greg. Papa hom. 17. in Evang. Isidor. ubi sup. c. 76. & Niceph. lib. 2. hist. Eccles. c. 40. ubi ait, quod eum viderunt, & audierunt quicunque in extrema Orientis ora ad ultimum Oceanum colunt: & idem affirmat Haytonus Armenius in hist. Tartarorum c. 6. Eoque producit Maluenda lib. 3. de Antichrist. c. 10. [sect. 33] Vt ad Sinas usque penetrasse contendat, sicuti Maffaeius quoque affirmare videtur lib. 1. hist. Ind pag. 45. & lib. 6. pag. 142. Pet. Iarric. in Thesau. rer. Indic. lib. 2. c. 17. & P. Nicol. Trigaultius de Christiana expedit. ad Sinas lib. 1. c. alt. in sin. Seraph. Freit. ubi sup. c. 4. Nec desunt, qui scribant inter Brasilienses etiam aliquo tempore fuisse, & praedicasse, ut ex relatione Eman. Nobrigae advertit Thom. Bocius lib. 4. de sign. Eccles. Dei c. 3. pag. 132. & lib. 5. c. 12. pag. 207. & Maluenda d. lib. 3. c. 25. ad sin. [sect. 34] Quo sit, ut parum auctoritati Socratis deferre debeamus, dum nullam Evangelij lucem usque ad tempora Constantini Interiori Indiae illatam assirmat, lib. 1. hist. Ecclef. c. 15. sic inquiens: Cum Apostoli sortito iter ad gentes suscepissent, Thomas Parthiam, in qua munere Apostolico perfungeretur, obtinuit, Matthaeus Aethiopiam, Bartholomaeus Indiam, quae huic finitima est, sortitione cepit. India autem interior, quam permultae gentes barbarae accolunt linguis inter ipsas discrepantes, non ante tempora Constantini verbi Christi, & eius religione illustrata est. Et idem tradit Ruffinus lib. 1. continuat. hist. Eccles. Euseb. c. 9. his verbis: In illa divisione Orbis terrae, quae ad praedicandum verbum Dei, sorte per Apostolos celebrata est, cum aliae alijs provinciae obvenissent, Thomae Parthia, & Matthaeo Aethiopia, eique adhaerens Citerior India Bartholomaeo dicitur sorte decreta. Inter quam, Parthiamque media, sed longo interior tractu, India Vlterior iacet, multis, varijsque linguis, & gentibus habitata, quam velut longe remotam nullius Apostolicae praedicationis vomer impresserat. Etenim certius longe est D. Thomam in hanc quoque Indiam penetrasse, ut caeteri auctores supra relati testantur; & Socrates, & Ruffinus absolutam eius excursionem, & praedicationem ignorarunt, sortitionem nimirum solam inter Apostolos factam agnoscentes, & attendentes. Quamvis & hanc D. Thomas transgressus non videatur, [sect. 35] quoniam Parthia eo tempore generale nomen erat, & universas fere Asiae nationes comprehendebat, ut ostendit Plin. lib. 6. c. 26. Solin. in Polystor. c. 59. & Paul. Orosius lib. 1. c. 2. sic inquiens: A flumine Indo, quod est ab Oriente usque ad flumen Tigrim, quod est ad Occasum, regiones sunt istae Arachosia, Parthia, Assyria, Persis, & Media situ terrarum montoso & aspero. Hae a Septentrione habent montem Caucasum, a Meridiemare Rubrum, & Sinum Persicum, in medio autem sui flumina praecipua Hidaspem, & Arabim. In his sunt gentes 32. Sed generaliter Parthia dicitur, &c. Et utcunque olim haec D. Thomae in Interiori India praedicatio in dubio esse posset, [sect. 36] hodie tamen extra omnem controversiam posita est, cum plurimi & gravissimi viri, qui eas regiones nostris temporibus peragrarunt, & alij, qui eorum scripta, & epistolas recolunt, passim testentur extare in illis multa & aperta huius sancti Apostoli, & fidei, quam propagavit, vestigia, & praecipue templa ab eo aedificata, cruces, & imagines sculptas, & Christianos qui eius nomen retinentes Sancti Thomae vocantur, ut constabit ex Iosepho Indo in sua navigatione pag. 142. Pet. Alvarez in suis relat. pag. 132. Lud. Vartomano lib. 6. c. 1. 2. & 14. Hiero. Osior. lib. 3. & 4. de rebus gest. Eman. Alano Copo Dialogo 3. c. 19. pag. 438. ubi alios affirmare tradit, etiam [sect. 37] D. Ioan. Evangelistam apud eosdem Orientales Indos praedicasse, Maffaeio d. lib. 1. pag. 45. & seq. & lib. 8. pag. 191. & lib. 12. ad fin. & alibi saepe, fr. Ant. de San Roman in hist. Ind. Orient. lib. 1. c. 13. & lib. 2. c. 31. & lib. 3. c. 30. Illescas in hist. Pontis. 2. p. lib. 6. c. 22. §. 1. & 3. p. lib. 2. ex pag. 159. Botero in relatio, universal. 1. p. lib. 6. Maluenda d. lib. 3. de Antichristo c. 7. & 10. Pineda in Monarch. lib. 10. c. 41. fr. Ioan. de la Puente in d. convenientia utriusque Monarch. lib. 2. c. 29. §. 2. & latissime Iarricius d. lib. 2. cap. 17. & 18. & Ioan. Lucena in vita S.P. Xaverij lib. 1. & Freitas ubi sup. d. cap. 4. Qui etiam tradunt, [sect. 38] qualiter a Lusitanis in ruinis antiquae urbis insulae Maliapurae venerandum huius Sancti cadaver inventum fuerit, & eidem insulae ipsius nomen in posterum dederit, licet Martyrologium Romanum, & alij auctores Calaminae mactatum perhibeant, ac sacrum deinde corpus ad urbem Edessam Mesopotamiae a Christianis translatum. Sed verius est Maliapurae, aut integrum, aut maiorem illius partem repositam fuisse: nam id semper indigenae affirmarunt, & propter innumera, quae ibi edebat, miracula, eximie locus ille ab omnibus licet in fidelibus colebatur, ut Ioseph. Indus, Petr. Alvarez, & alij in praedictis relationibus tradunt, & M. Paul. Venetus lib 3 de Oriental. region. cap. 27. Neque est omittendum [sect. 39] quod Maffaeius, larricius, & alij subiungunt, in eadem nempe urbe sacram aedem extruere aggressum Apostolum cum a Daemonum sacrificulis, & a Sagamo Rege prohiberetur, rem interim insignem accidisse, ad Christi virtutem, & fidem Evangelij comprobandam. Inusitatae quippe magnitudinis truncum, ut fit, in littus eiecerat mare, quod eo tempore leucas fere decem ab urbe distabat. Eam Rex materiam cum in usum aedificij cuiusdam vehementer expeteret, robusti primum homines in cassum funibus, ergastisque amovere conati; deinde adhibiti complures elephanti, cum toto connixi impetu nihil omnino proficerent, Apostolus Regi conditionem tulisse fertur, si truncum illum sibi ad templum vero Deo aedificandum daret, nullis machinis, nullo mortalium adiutore, sese protinus ad urbem attracturum. Cum Rex, insanire videlicet hominem ratus, per ludibrium annuisset, tunc D. Thomas zona, qua erat praecinctus, ad prominentem ex caudice ramusculum annexa, signo tantum facto Crucis, immanem stipitem facili ductu sequentem, universa ad spectaculum effusa civitate, in ipso pomaerio statuit: ibidemque defixa lapidea Cruce, [sect. 40] vaticinatus est; cum ad eum lapidem usque pertingeret pelagus, tunc divino iussu e remotissimis terris candidos homines ad eadem, quae ipse intulisset, sacra instauranda venturos. Neque fefellit praedictio; siquidem sub Lusitanorum appulsum, occultis tot annorum accessibus, locus Oceano demum albui coeptus, & lapidea [sect. 41] illa crux, sive alia marmori insculpta, ad quam postea genuflexus Apostolus interfectus fuit anno 1548. ab eisdem Lusitanis reperta est; quae exinde, singulis propemodum annis, die vigesima prima Decembris eidem Sancto dicata, splendescit, ac liquorem fundit, perinde ac si oleo delibuta fuisset, & mox multas sanguinis guttas stillat, eo ipso tempore, quo a Sacerdote Missam celebrante, Evangelium recitatur. Quo miraculo adducti innumeri Indorum Orientalium, quotannis ad Christi fidem convolare dicuntur, ut praeter auctores supra relatos refert Thomas Bocius de sign. Eccles. Dei lib. 2. c. 11. pag. 81. Maluenda d. lib. 3. de Antichrist. c. 12. pag. 136. & 137. Pet. Damariz Lusitan. in Dialogo 5. de varia histor. pag. 328. Horat. Turselinus lib. 1. de vita S. Pat. Xaverij c. 16. Iacob. Gretserus lib 2. de Cruce c. 1. Iacob. Gualter. in Chronographia pag. 741. & fr. Ioan. de la Puente in d. Conven. utr. Monarch. lib. 2. c. 29. §. 2. in fin. pag. 294. Et quod [sect. 42] Lusitani propter haec miracula D. Thomam in India Patronum elegerint, illumque iussu Regis in praelijs simul cum D. Iacobo invocare soleant, auctor est Maffaeius lib. 13. pag. 326. Maluenda ubi sup. c. 7. & seqq. Iarricius d. lib. 2. c. 17. & 18. Freitas de Imper. Asiat. c. 18. n. 10. ubi alia congerunt de huius sanctissimi Apostoli in hac India praedicatione, [sect. 43] & de varijs Christianorum populis, qui ibi etiam hodie fidem ab illo annuntiatam retinent, licet multis erroribus obscuratam ¶ Sed [sect. 44] audiamus elegantem quendam nostri temporis Poetam illud D. Thomae oraculum his carminibus resonantem. Pone modum lacrymis, nec tempora fausta doloris Obducant nubes, Asiae dum Regna micanti Lysiadum splendore, novum sortita decorem. Aurorae primos obscurant liminis ortus, Quae mihi consilio Superum sunt dedita curae Regna Asiae tradam sceptro dominanda potenti Emmanuelis, amat sibi foelix India nomen Lysiacum: visura cito victricibus armis Alphonsum dantem Mahometi in Tartarae Regnum, Quo pietas, & casta Fides in pristina surgant. # 3 CAPVT III De eisdem Indijs Orientalibus, & foelicissimis Lusitanorum in illis inquirendis, subigendis, & Christi fide illustrandis expeditionibus. SVMMARIVM Capitis III. -  1 Indiae Orientales non satis antiquis cognitae. -  2 Marcus Paulus Venetus totum pene Orbem lustravit. -  3 Mahometani quando primum ad Indiam Orientalem accesserint. -  4 Lusitani magis quam reliqui Orientalem Indiam perlustrarunt. -  5 Lusitanorum laudis ob navigationem, & acquisitionem Indiae Orientalis. -  6 Herculis & Alexandri expeditiones in Indiam Orientalem. -  7 Semiramis Indicum bellum frustra tentavit. -  8 Selostris Aegypti, & Tharco Aethiopiae Rex nunquam Indiam viderunt. -  9 Nabocrodosorus, Idantyrsus, & Cyrus ad Indiam Orientalem non pervenerunt. -  10 Traianus habuit in votis expeditionem in Indiam. -  11 Adrianus Imperator ad Eufratem tantum pervenit. -  12 Aemiliani expeditio in Indiam Orientalem parum proficua. -  13 Caesarion filius Caesaris, & Cleopatrae in Indiam missus. -  14 Indi Orientales nunquam bellum alijs moverunt, & raro susceperunt. -  15 Lusitanorum navigationis in Indiam Orientalem initia. -  16 Henricus Portugalliae Infans plures insulas adinvenit. -  17 Tercerae Insulae quando detectae. -  18 Maderae Insulae detectio, & magnitudo. -  19 Insulae de Arguin, & de Caboverde repertae. -  20 Insulae de Caboverde an eaedem, ac Fortunatae? -  21 Henricus Insans insulas a se detectas, & detegendas Lusitanis Regibus donavit. -  22 Romani Pontifices qualiter concesserint Lusitaniae Regibus exquisitionem, & acquisitionem Orientalium Indiarum? -  23 Alphonsus Lusitaniae Rex quid in Africae, & Indiae conquisitione praestiterit? -  24 Insulae de Fernan Po, Anni boni, Sancti Thomae, & aliae quando repertae? -  25 Ioannes Secundus Rex Lusitaniae multum profecit in navigationibus Indiae Orientalis. -  26 Premontorium Ganariae quando superatum, & cur Tormentosum, & Bona spei dictum? -  27 Ioannes Secundus Lusitaniae Rex mittit exploratores navigationis in Indiam. -  28 Ioannes Secundus Rex Lusitaniae mittit legatos in Indiam ad quaerendum Preti Ioannem. -  29 Emanuel Rex Lusitaniae plures classes in Indiam Orientalem misit. -  30 Vasci Gamae Lusitani foelicissimae navigationes, & expeditiones in Indiam. -  31 Petrus Alvarez Capralis ingentem classem in Indiam ducit. -  32 Brasilia Provincia qualiter a Caprali detecta, & Sanctae Crucis dicta? -  33 Malabaricum bellum cum Calecuti Regulo cur coeptum? -  34 Francisci Almeidae, & Alphonsi Alburquercij egregia facinora. -  35 Goa urbs Imperij Lusitanici in Oriente sedes quando capta? -  36 Insula sancti Laurentij quando reperta. -  37 Malaca urbs, & eius expugnatio. -  38 Sumatra insula, & an eadem, quae Trapobana, vel Aurea Chersonesus? -  39 Zeilan insula detegitur, & eius ubertas, & an sit Trapobana? -  40 Paradisus Terrenalis creditur fuisse in insula Zeilan. -  41 Molucae insulae quales, & quando repertae? -  42 Sinarum latissimum, & ditissimum regnum, & quando a Lusitanis lustratum? -  43 Abyssinorum Regis ad Pontisicem Romanum, & Lusitaniae Regem legatio. -  44 Aethiopiae Africanae partem antiquis incognitam habitat Abyssinorum Imperator, vulgo dictus Presbyter Ioannes. -  45 Insularum Iaponij, Lequij, Bornei Iavarum, & Philippinarum detectio, & magnitudo. -  46 Ormucij Regnum in confinibus Persiae a Lusitanis captum, & eius emporij celebritas. -  47 Auctores plurimi recensentur, qui de rebus, & historijs Indiae Orientalis scripserunt. -  48 Emanuel Rex Lusitanorum scripsit historiam Indiarum Occidentalium. -  49 Abyssinorum de rebus qui scribunt. -  50 Lusitanorum virtus, & constantia in navigationibus, & expeditionibus Indiae Orientalis a multis extollitur. -  51 Lusitani Reges Indiae Orientalis opes, & commerciae in se transtulerunt. -  52 Indiae Orientalis commercium, & negotiatio semper fuit quaestuosa. -  53 Indiae orientalis divitiae admirabiles. -  54 Lusitaniae Reges quibus titulis usi sunt post Indiae Orientalis acquisitionem. -  55 Emanuel Rex globum sphaericum suis insignibus addidit. -  56 Lusitaniae Reges cur a Deo titulis Orientalis Indiae ornari meruerint? -  57 Lusitaniae Reges primam curam expeditionum Indiae in propagatione Evangelij collocarunt. -  58 B. Franc. Xaverij in convertendis Orientalibus Indis labores & in vita, & post mortem miracula, & quam iuste fuerit in numerum Divorum relatus. -  59 B. Ignatij a Loiola eximius zelus conversionis Indorum Orientalium, & pijssimae litterae, quas super hoc ad Abyssinorum Regem scripsit. -  60 Emanuelis Lusitaniae Regis cura conversionis Indorum, & pia legatio ad Leonem X. Pont. Max. -  61 Ioannis Tertij Lusitaniae Regis elegantissima & pijssima epistola ad eius in India Orientali Proregem. -  62 Lusitanorum gloria & triumphus, ob detectam & subiugatam Indiam Orientalem, carminibus venustissimis celebratur. Fvit quidem, ut vidimus, antiquioribus saeculis aliqua Orientalium Indiarum cognitio, confusa tamen illa, & multis fabulis, & erroribus involuta. [sect. 1] Et sane postea magis in obscuro esse coeperunt, & fere extra commercium, imo & notitiam caeterarum, Europae nationum constitui, propter navigationis ignorantiam, itinerum terrestrium difficultatem, & propter pericula, quae ex tot diversarum sectarum hostibus imminebant. Adeo, ut vix fidem meruerit [sect. 2] Marcus Paulus, natione Venetus; qui cum ex anno ab Incarnatione Domini 1269. totam pene Asiam, Africaeque, & Europae magnam partem ausus fuisset lustrare, & circumnavigare, in partiam tandem reversus, earum omnium regionum, quas adiverat, & praecipue istarum Orientalium relationes scripsit. Quem merito hac de causa laudat Thomas Bocius Eugubinus lib. 6. de sign. Eccles. Dei cap. 6. pag. 236. & lib. 8. c. 1. pag. 291. [sect. 3] Post hunc Mahometani aliqui, ante ducentesimum quadragesimum annum, ex Provincijs confinibus paulatim in plures huius Orientalis Indiae oras appulerunt, & per vim compulsis ad montana incolis, maritimam planitiem, & loca maxime opportuna commercijs occuparunt; & quod peius fuit, suae sectae pestem invexerunt, ut refert Maffaeius lib. 4. histor. Indi. pag. 96. Sed nulli unquam, mortalium maiores in hoc progressus fecerunt, [sect. 4] quam praeclarissimi, & invictissimi Lusitani. Hi enim patrum nostrorum memoria Indicam navigationem tentantes, nullis sumptibus parcentes, nullisque laboribus, difficultatibus, aut periculis territi, incredibili virtute & constantia eo usque processerunt, ut extima, & intima totius Orientis sedulo penetrarent; & non tantum vastas, & immensas illius Provincias lustraverint, verum & Christi fidem docuerint, atque earum plures, a Saracenis Possessas, suae ditioni & imperio subiecerint. Quorum [sect. 5] laudes multis verborum encomijs prosequitur Thom. Bocius ubi sup. & lib. 21. cap. 2. pag. 372. & sequentibus; ubi eventa foelicia prosapiae Regum Lusitanicorum commemorans, eorum navigationes ultra ducentos gradus progressas considerat, & nullam unquam gentem fuisse, quae navali peritia Lusitanos excesserit, aut tam diuturnas, & opulentas navigationes aperuisse legatur, commerciaque induxisse inter tot, ac tam barbaras, efferatasque gentes, ita maxime facientia ad humani generis societatem devinciendam, ut iam ridicula videri possint, quae de Tyrijs, & Carthaginesibus rei nauticae peritissimis ab antiquis iactabantur, & quae somniando de Baccho, Hercule, & his similibus fabulae prodiderunt. Idem late & eleganter memorat & extollit Paul. Iovius lib. 12. histor. qui antea lib. 4. paucis multa perstringens, sic scripserat. Indici maris emporia nobis Lusitanica classis aperuit, cum ab Atlantico Oceano ultimum Aethiopiae promontorium, ingenti spe, unde ei nomen, inusitatoque ausu praetervecta, ultra Arabicum, Persicum, & Gangeticum vastissimos sinus, ad Auream usque Chersonesum, extremaque Sinarum littora coemundis aromatibus negotiationem extenderet. Et Ioan. Voerthusius lib. sing. Phoenicis Augustae fol. 21. dum inquit: Lusitani autem longum ab Afris Numidisque provecti, ad Nili fontes, & Rubrum ad usque mare progressi sunt: & hinc Gangi, illinc Euphrati, Deo, ut par est credere, auctore, & ipso invitante coelo, magna se tum nominis, tum famae gloria inseruerunt. O Reges dignos omnium favore, dignos Antipodum, & adversi quaqua patet Orbis imperio! Et revera mirabilis & inusitata haec navigatio, & tanti Orbis subiugatio appellari potest. Nam longo intervallo Indicas Herculis, [sect. 6] Alexandri, & aliorum expeditiones excessit, quos scimus, quam parum in illis profecerint. Semiramis [sect. 7] quoque, quae bis hoc bellum tentavit, semel ad Indum fluvium. iterum paulo interius: prius victrix sed deinde victa recedere coacta est, ut ex Magasthene recensuit Strabo, & Diodor. Sicul. lib. 3. & Ludovic. Vives in annot. ad D. August. lib. 18. de Civitat. Dei, cap. 2. ubi subiungit, [sect. 8] Sesostrim AEgypti Regem, & Tharconem AEthiopiae, licet usque ad Europam, & Herculis columnas pervenerint, nunquam tamen Indiam vidisse. [sect. 9] Neque Nabocodrosorum, quem Chaldaei Herculi quoque praeferunt. Idantyrsum vero, licet AEgyptum sit ingressus, ad Indos tamen non venisse constat: & Cyrum Massagetas solum armis sollicitasse, Indis intactis. Traianum [sect. 10] etiam legimus eandem expeditionem in votis habuisse, iactasseque se, ultra quam Alexander penetrasset, in India progressurum; quod & Senatui per epistolam significavit, ut refert Dio, & Cuspinian. in eius vita, & Eutrop. lib. 8. hist. Roman. sed certum est, ad regiones tantum, quae citra Tigrim sunt, pervenisse, [sect. 11] & Adrianum ad Eufratem; quamvis hi duo longiores Romanae Monarchiae terminos in his partibus collocaverint, ut optime in eorum vitis Sueton. Dion. Cassius, Petr. Mexia, & alij Scriptores observant. [sect. 12] Neque magis profecit AEmilianus Imperij tyrannus, qui ut Trebellius Pollio auctor est, in AEgypto agens, aliam contra eosdem Indos expeditionem paravit. [sect. 13] Aut Caesarion filius Iulij Caesaris & Cleopatrae, quem teste Plutarcho in Antonio, cum magna pecuniae summa miserat mater per AEthiopiam in Indiam. Atque [sect. 14] hoc est, quod ex Strabone lib. 15. tradit & affirmat Coel. Rhodigin. lib. 18. antiq. lect. cap. 31. ab Indis nusquam foras missum exercitum, & exteras gentes bello appetitas, ne quid parum iusti committerent; neque extrinsecus etiam adversus eos bellum ingruisse, excepta Herculis, Bacchi & Alexandri expeditione. Huius [sect. 15] Lusitanicae navigationis prima fundamenta Ioannes Portugalliae Rex, eo nomine Primus, iecisse videtur; nam anno millesimo trecentesimo octuagesimo tertio maximam classem instruxit, qua Septam, urbem Mauritaniae munitissimam, in ora maritima Gaditani freti sitam, expugnavit: & inde fuit oblata occasio Lusitanis, qui in illius urbis praesidio constituti fuerant, armis latius evagandi. Henricus [sect. 16] deinde, huius Ioannis filius tertio genitus (quem Infantem dicunt) alias classes aedificavit, quibus Africae littora, & eas Mauritaniae regiones, quae extra Fretum ad Austrum pertinent, infestas redderet, & hoc pacto varias insulas ab hominibus nunquam habitatas adinvenit: & inter alias, eas, quas [sect. 17] Terceras appellant, quae numero sunt septem, & ex his una Angra nomine quadraginta milliaribus ambitur. Altera sancti Michaelis plusquam nonaginta milliaria continet; detexit etiam aliam, nomine Portvs Sanctvs, [sect. 18] nec procul inde Maderam anno millesimo quatercentesimo vigesimo, vino & saccaro praestantissimam, quae Regina Insularum Oceani atlantici est, & centum & sexaginta milliaribus cingitur. Vnde maiore cupiditate incensus, terras ignotas explorandi, dedit operam, ut ij, quos classibus praeficiebat, multo longius progrederentur. Quo studio factum est, ut non solum bona pars Africae, quae ad AEthiopiam pertinebat, verum & insulae permultae in Oceano sub Imperium Lusitaniae redigerentur. Anno [sect. 19] quippe millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio, sex aut septem parvae insulae repertae sunt, quae vocantur De Argvin. & postea anno 1460. ab Antonio Nelli Genuensi decem aliae, quae dictae fuerunt De Cabo verde, quoniam ad Occidentem Promontorij huius nominis iacent, centum leucis distantes, [sect. 20] easque ab antiquis Geographicis Fortunatas dici, Ioan. Barrus testatur lib. 1. Decad. 1. & eum sequitur Petr. Damariz in Dialog. 4. de var. hist. c. 4. in fine, licet alij aliter sentiant, ut alio loco dicemus. Quibus & alijs, quae procedente tempore repertae sunt, mirum est, quantum gloriae & incrementi Lusitanae ditioni comparatum sit. [sect. 21] Nam Henricus Infans eas, quas detexerat, & quas deinde detegendas conceperat, usque ad Indiam inclusive, Regibus Portugalliae in perpetuum donavit: & anno millesimo quatercentesimo quadragesimo primo Martinum Quintum summum Romanae Ecclesiae Pontificem eorum, quae gessit, & quae gerere sperabat, certiorem fecit, & ut praedictam donationem confirmaret, expostulavit, simulque, ut plenariam indulgentiam illis omnibus concederet, qui in huiusmodi navigationibus & expeditionibus decessissent. [sect. 22] Quod praedictus Pontifex, rei gravitate & utilitate mature perpensa, libens indulsit. Et postea Eugenius Papa Quartus, & Nicolaus Quintus idem suis plumbatis & Apostolicis litteris confirmarunt. Et tandem Sixtus Quartus, qui prae caeteris excommunicationis & interdicti poenas adversus alios Principes & personas indixit, qui oras illas absque Lusitanorum Regum consensu ingredi, & subiugare tentarent; ut praeter alios tradunt Maffaeius lib. 1. hist. Indi. pag. 5. fr. Anton. de San Rom. in ead. histor. lib. 1. cap. 2. pag. 2. & cap. 3. pag. 10. Petr. Damariz in Dialog. 4. de var. histor. cap. 4. sol. 152. Thom. Bocius lib. 4. de sign. Eccles. Dei cap. 3. pag. 134. & P. Fernand. Rebellus de obligat. iustitiae lib. 18. quaest. 23. Vbi progressum harum expeditionum perstringit, Calixti & Nicolai Bullas ad litteram refert, & titulos Lufitanorum Regum ad hanc Indiae Orientalis conquisitionem, & praedicationem eleganter defendit, & novissime post haec scripta Seraphinus de Freitas de iusto Imperio Asiatico cap. 1. num. 1. & seqq. & August. Barbosa in Pastorali 1. part. tit. 3. cap. 2. num 41. Henrico autem sub anno salutis 1460. vita functo, [sect. 23] Rex Alphonsus Odoardi Regis, qui fuerat Henrici frater, filius, nihil ulterius potuit explorare ob bella gravissima, quae in Africa gessit, unde Africani nomen adeptus est: licet verum sit, sub eius imperio detectas fuisse in AEthiopiae, seu Guineae ora, [sect. 24] eas insulas, quas vocant De Fernan Po, Capitis Catherinae, Principis, Anni boni, & aliam, quae dicitur Sancti Thomae, quae sub aequinoctiali linea iacet, & Madera aliquanto maior, saccari abunde dives est. At [sect. 25] Ioannes Secundus Alphonsi filius, cum incredibili cupiditate arderet Indicae regionis penitus explorandae, novas classes instruxit, quae maximam partem AEthiopiae perlustravere: & extra aequinoctialem circulum evectae, cum essent a conspectu Septentrionis remotissimae, alia sydera in coelo notarunt, ad quae cursum dirigerent. Iam cum quilibet alium navigationis longitudine superare contenderet, factum est, [sect. 26] ut inciderent in Promontorium, quo nullum unquam maius in terris apparuit; longitudine triginta & novem graduum, qui efficiunt supra duo millia & septingenta milliaria: ab ortu vero latus illius multo longius est. In eo superando tantis tempestatibus iactati sunt, ut saepenumero omnem spem salutis abijcerent. Quo factum est, ut illud Tormentosum appellarent, a Tormenta, hoc est, tempestate adversa, licet antiquis Ganariae promontorium diceretur. Reversi, cum Ioanni eius situm & longitudinem demonstrarent, tanta laetita affectus est, ut existimaret, esse sibi iam aditum in Indiam patefactum: & quasi foelicis eventus augurio commotus, Promontorium illud Bonae spei nominare iussit, [sect. 27] & homines interim partim Hebraeos, partim Christianos, Alexandriam misit, inde in AEthiopiam, quae supra AEgyptum est, & in Indiam, ut qua ratione commodius ille cursus post illum promontorij flexum, in Indiam consici posset, intelligerent. [sect. 28] Et etiam anno millesimo quatercentesimo octuagesimo sexto misit Alphonsum Paivam, & Ioannem Petreium Covillanium, ut inquirerent quendam Christianum Imperatorem, quem audierat Presbyterum Ioannem appellari, & Indias imperio continere. Sed hos Ioannis conatus mors oppressit. [sect. 29] Emanuel vero, qui ei successit, motus Ioannis consilio, multis licet dissuadentibus, classem quatuor navium instruxit, & ei summum illum, & nunquam satis laudatum virum Vascum Gamam praefecit, [sect. 30] qui ex portu Lusitanico solvens nona die Iulij, anni millesimi quatercentesimi nonagesimi septimi, & superato Promontorio Bonae spei, legit Orientalem oram AEthiopiae, repertis ibi insulis Sofalae, Mozambicae, Melindae, & alijs; quarum situs, mores, & instituta diligenter advertens, delatus postea fuit in amplissimum illud Regnum Malabaricum, quod Calecutum vocant; ubi cum eius Rege foedus percussit, & alia gloriosa facinora gessit: ac tandem regresus, in Olyssipponensem Lusitaniae portum appulit, anno millesimo quatercentesimo nonagesimo nono. Post haec Emanuel classem tredecim navium anno millesimo quingentesimo, mense Martio in eandem Indiam Orientalem destinavit, mille & quingentos milites habentem, [sect. 31] eamque Petro Alvaro Caprali commisit, eique praecepit, ut quoad fieri posset, amicitiam cum Calecutij Rege firmaret, ab eoque peteret facultatem arcis prope urbem aedificandae, qua Lusitani possent vitam ab hostium immanitate tueri, & sine ullo periculo negotiari: si recusaret, bellum ei inferre minime dubitaret. Eundem cursum, quem Gama, tenuit Capralis, donec ad Insulam sancti Iacobi pervenit. Cum vero ulterius progrederetur, orta tempestate, Occasum versus navigavit, & in terram incognitam descendens, quam [sect. 32] Brasiliam appellant, & ipse Sanctae Crucis nomine celebrari voluit, columnam marmoream ibi collocari iussit, in qua erat Crux cum Emanuelis insignibus incissa, & Gasparem Lemium in Portugalliam remisit, qui Emanueli de huius terrae situ nuntiaret, de qua illud dici posse, tradit Alanus Copus Dialogo 4. cap. 16. Tu non inventa, reperta es, & plura alia scribunt Maffaeius histor. Ind. lib. 2. Ioannes Barros decad. 1. lib. 5. cap. 2. Petr. Damariz Dialog. 5. c. 2. & ex fol. 336. & fr. Anton. de San Roman lib. 1. histor. Ind. Orient. cap. 11. pag. 57. & alij de quibus infra cap. 6. num. 59. Inde profectus, tempestate quatuor naves amisit, & consueto iam itinere decima tertia die Augusti Calecutum pervenit. [sect. 33] Vbi ob iniurias Lusitanis a Rege illatis, Arabum mercatorum aemulatione, bellum Malabaricum inchoavit, & accepta damna gravioribus damnis rependit; licet hoc bellum vix tredecim annis subsequentibus finiri potuerit. Et tandem domum redijt pridie Kalendas Augusti anno millesimo quingentesimo primo. Miserat autem eodem anno Rex Emanuel in Indiam aliam classem trium navium; cui praeerat Ioannes Nonius, quod confideret in ea classe, cum qua Capralis anno proximo missus fuerat, satis praesidij fore, vel ad pacem cum Calecutij Rege constituendam, vel ad spiritus Regis insolentis & elati comprimendos. Sed cum ex Caprali cognovisset insidias, quibus circumventus fuerat, misit rursus anno sequenti millesimo quingentesimo secundo Vascum Gamam in Indiam cum classe decem navium: & alim praeterea classem instrui praecepit, cui Vincentius Soderius praeerat, ut teneret Indicum mare, bellumque Saracenis, qui in Indiam navigabant, inferret. Aliam insuper classem quinque navium comparari iussit, cui Stephanum Gamam, Vasci Gamae fratrem patruelem praefecit, qui Kalendis eiusdem anni Olyssippone profectus, eundem cursum tenuit. Et anno 1503. rursum sex naves in Indiam misit: tribus Alphonsum Alburquercium, alijs Franciscum illius fratrem patruelem praefecit. Et anno [sect. 34] sequenti primum Indiae Proregem constituit Franciscum Almeidam, sub quo, & praedicto Alphonso, qui postea Almeidae in officio successit, & ob egregia, quae patravit, facinora, Magni cognomen consecutus est, insignes victorias Lusitani terra & mari in illis regionibus reportarunt; & fusis Calecutanis, & Cambaiae Rege, vectigali Lusitano reddito, Goa [sect. 35] urbs capta est, iam destinata Imperij Lusitanici in Oriente sedes, insulaque [sect. 36] sancti Laurentij reperta, cuius ambitus trecentas & amplius leucas complectitur. Et tandem anno 1511. [sect. 37] Malacam urbem expugnarunt, Regni Malacensis Emporium; circa cuius oras complures insulae iacent, & inter eas [sect. 38] Sumatra, quae omnium totius Orientis maxima est, & a Septentrione in Austrum oblique porrecta, ambitum 700. leucarum obtinet. Positaque est sub aequinoctiali circulo, ac sub Torrida Zona, & eam antiquorum Trapobanam fuisse, plures gravissimi auctores consentiunt, licet alij non minoris eruditionis Auream Chersonesum esse putent, & ob id antiquis ceu peninsulam creditam, ut constabit ex Plin. lib. 6.cap. 22. Eliano lib. 15. histor. c. 17. D. Isidos. lib. 14. Etymolog. c. 6. Ptolem. lib. 7. Vartomano, Ramusio, Odoardo, Barbosa, & alijs, quos refert Maiolus in dieb. Canicul. colloq. 14. pag. 342. Et ei magnam Britanniam cedere fatetur Forcatulus lib. 7. de Gallor. Imperio. In [sect. 39] sinu quoque Bengalico, qui Ptolemaeo est Angaricus, alia insula praestans inventa fuit, quae vocatur, Zeilan, & incolis Arabibus, Tenarisim, quam Andreas Corsalus Ptolemaei Tranpobanam fuisse existimat; cui subscribunt Ioan. Barros Maffaeius, Gaspar Barrerius, Laurent. Anania, Blasius Viegas, Ortelius, & alij, quos refert & sequitur Maluenda de Antichristo lib. 3. cap. 23. & de Paradiso c. 10. Mercator vero, & Maginus Ptolemaei Naningerim esse putant; cuius ambitus ad 240. leucas extenditur: & licet sub Torrida Zona consistat, coelo nihilominus temperatissimo, aere saluberrimo, agro uberrimo, & perpetuo virescenti, & multis alijs divitijs, & commodis fruitur: adeo [sect. 40] ut isthic Paradisum terrestrem olim fuisse, multi auctores scribant quos late refert Maluenda d. cap. 10. & d. cap. 23. & ultra eos Laurentius Surius ann. Domini 1565. & Maiolus ubi sub. pag. 341. Anno deinceps 1512. ijdem invictissimi Lusitani ad [sect. 41] Molucas insulas penetrarunt; quarum licet nulla ambitum sex leucarum excedat, celebres tamen sunt ob ingentem aromatum copiam, praesertim Gariophyllorum, quam toti orbi subministrant. Postinodum anno 1515. [sect. 42] ad extremos usque Sinas navigationem inierunt, & cum illis commercia exercere coeperunt: cuius vastissimae regionis descriptionem, ubertatem, divitias, incolarum mores, & tributa, quae Regi praestantur, quae milliones sex & triginta quotannis excedere dicuntur, latissime prosequuntur auctores, quos infra referemus. Et hoc etiam anno insignis illa legatio contigit, [sect. 43] missa a Davide Abyssinorum AEthiopum Rege, & Helena eius avia ad Romanum Pontificem, & ad Emanuelem Lusitaniae Regem cum Sacrosanctae Crucis fragmento. Hic enim erat Imperator ille, quem Ioannes, ut diximus, anno 1486. convenire studuerat, quem Petreius tandem invenit, licet non in India, neque sub nomine Presbyteri Ioannis, ut tunc omnes opinabantur: [sect. 44] sed in Superiori, sive Interiori AEthiopiae Africanae parte: quam quod esset vastis, horridisque desertis, & feris & serpentibus infensis intercepta, vix antiqui Cosmographi cognoverunt, ut ex Herodo. lib. 2. Strabo. lib. 17. Plin. lib. 6. c. 29. Lucan. lib. 9. Pharsal. & Thom. Bocio lib. 15. de signis Eccles. Dei cap. 18 plane constare potest, & ex Abraham Ortelio in Theat. tab. 108. Magino in tab. Africae 23. pag. 195. & seq. Vt sic appareat, huius quoque amplissimi Imperij notitiam eisdem fere Lusitanis deberi. Qui institutum prosequentes, anno 1542. [sect. 45] Iaponiam Insulam detexerunt, quae Marco Paulo, Zipangri, dicitur, & olim Chrise vocabatur, & omnes alias Orbis insulas magnitudine superat, ut post Surium in Commentar. anno 1552. concludit Maiol. d. colloq 14. pag. 342. Denique Borneum, Lequios, Philippinas, & utramque lavam pervestigarunt, quam Iulius Caesar Scaliger omnium rerum facili, ubereque proventu, Compendium Orbis appellat. Neque [sect. 46] in India tantum, verum etiam in Asia, potiores orae Occidentalis partes occuparunt: inter eas valde potens Regnum Ormuzij in confinio Persici Imperij iacens. Quod Armusam ptolemaei, & Armuciam Plinij esse, quidam existimant. Eiusque caput est Insula Ormuz prope fretum Persici Sinus, circa Arabiam Foelicem posita, quae ambitum continet novem milliarium, & urbem eiusdem nominis, emporium celeberrimum, & licet annonae sterilis sit, & aquarum suavium potu, propterea quod tota ex Sale esse dicitur, ut tradit Marc. Paulus lib. 1. c. 15. Surius in comment. anno 1565. & Maiol. in dieb. Canicul. colloq. 18. pag. 410. 1. tom. Omnibus tamen maritimis urbibus situs elegantia, & unionum copia praeferri solet; adeo ut Arabibus in proverbium abierit: Si terrarum orbis quaqua patet annulus esset, Illius Armuzium gemma, decusque foret. Huius Rex Saracenus est, qui tributi nomine quindecim ducatorum millia singulis annis Portugalensibus pendet, qui isthic arcem munitissimam, & optime provisam collocarunt. Et denique nihil prorsus terrae, ac maris in Orientalibus regionibus reliquerunt, quod solerti cura, & indefessa constantia non perlustrarent, prout Stepha. Forcat. agnoscit lib. 7. de Gallor. Imperio, & Philosoph. Vbi tamen livorem, quem Hispanis habet, effundens, haec tam praeclara Lusitanorum facinora paupertatis odio gesta esse subiungit. De quibus sane, & de peculiari, atque hodierna istorum Orientalium Regnorum, Provinciarum, & insularum nomenclatura, situ & descriptione, & de diversis incolarum ritibus, ac moribus, plura adijcere supersedeo: quoniam ea nostri instituti ratio haudquaquam expostulat, [sect. 47] & passim ab alijs tradita, & qua oportuit diligentia illustrata reperiuntur, ut constabit ex relationibus M. Pauli Veneti, Lud. Patricij, alias Vartomani, Alovsij Cadamusti, & Iosephi Indi, & ex Cosma Indopleute, Petr. Gillio, Gerard. Mercatore & alijs pluribus auctoribus antiquis & modernis, qui de Geographia Indiae scripserunt; quos late recenset Anton. Postevin. in Biblioth. tom. 2. pag. 254. & seq. & lib. 16. sect. 6. c. 24. pag. 389. Abraham. Ortelio in Theat. magno tab. 93. ubi de China, & tabula 94. ubi de India Orientali, & alijs insulis adiacentibus, Ioan. Anton. Magino Patavino ad tab. Ptolem. part. 2. in descriptione Indiae Orientalis tab. 32. ex pag. 251. usque ad 269. Haiton. Armenio, qui eisdem temporibus, quibus M. Paul. Venetus vixit, in relationibus Imperij Tartarorum, & reliquorum Orientis, quae sunt in India, quas mandante Clemente V. Pontifice Maximo scripsit, Ioan. Boem. de moribus omn. gent. lib. 2. cap. 8. ubi agit de India, & Indorum, ac Sinarum prodigiosis ritibus, moribusque vivendi. Ioan. de Barros Lusitano in Asia, qui egregium se Scriptorem nostra aetate ostendit, licet materna lingua suas vulgaverit Decades; quibus quintam nuper addidit Didac. de Couto. Hieron. Ossorio Episcop. Sylvens. in duodecim libris, quos gravi admodum, & eloquenti stylo conscripsit, de virtute & gestis Emanuelis Regis Lusitaniae, Ioan. Pet. Maffaeio ex Societate Iesv in sexdecim libris historiarum Indicarum, qui merito poterunt cum Tito Livio contendere, Damiano Goes in lib. satis etiam eleganti de rebus Lusitanorum in India gestis, Anton. Galvano, Ferdin. Lop. Castaneda, Gaspar. Barrerio, Odoard. Barbofa, Bernard. de Escalante, in suis Indic. histor. Petr. Damariz Dialog. 4. de varia histor. Garcia de Horta, & Garcia de Resende. in Chronic. Regis Ioan. Secundi, Francisc. de Andrada in Chron. Regis Ioan. Tertij, Alphon. de Alburquerque, cognomento Magnus, in suis Commentarijs, quos, ut Caesar alter, districto ense paravit, & docto calamo exaravit, prout & fecit insignis ille earundem Indiarum Prorex D. Ioan. de Castro. Plurima etiam elegantissimis carminibus Lusitano sermone cecinerunt Ludov. Camoes, & Hiero. de Corte Real, quos non iniuria Virgilio, & Horatio pares esse, quis dixerit, [sect. 48] Ipse quoque Rex Emanuel, cuius virtute tot, ac tales expeditiones in India factae comperiuntur, luculentam earum historiam scripsit, ut testatur Zamalloa lib. 1. c. 3. & ex eo refert Fr. Ioan. de la Puente in convenien. utriusque Monarch. lib. 1. cap. 2. §. 1. Extant etiam de eodem argumento Italico sermone navigationes Ramusij, & relationes satis uberes Ioan. Boteri 2. part. lib. 2. per totum, & 3. part. lib. 2. Vbi specialiter recenset regna & provincias, quas Lusitani in Africa, AEthiopia, Asia, & India Vlteriori, & Citeriori perlustrarunt, & occuparunt, & progressum, ac statum, quem hodie in illis Christiana fides accepit: quod lingua Gallica copiosius, & uberius exposuit Petr. Iarricius ex Societate Ies v in suo Thesaur. rerum Indicar. quem nunc in Latinum sermonem transtulit M. Mathias Martinez; & Hispana, sive Castellana Oratione eandem generalem Indiarum Orientalium historiam prosecuti sunt P. Ludovic. Guzman, & Ribadeneira ex eadem Societate, & melius caeteris Fr. Anton. de San Roman Monachus Benedictinus in quatuor libris, quos de eadem historia conscripsit, omnia, quae ante ipsum ab alijs dicta fuerant, pulchro ordine & stylo contexens. Audio etiam Germanorum Bibliopolarum cura plurimos auctores, qui de his Indijs Orientalibus agunt, congestos fuisse, & in decem volumina dispertitos, quae tamen nec dum ad meas manus pervenere Pervenit autem Nicol. Trigaultius Societatis Iesv, qui nuper libros quinque edidit de Christiana expeditione apud Sinas, ubi plurima de rebus Sinarum gravi & vero sermone pertractat. Et alius liber, qui complectitur peregrinationes Ferdin. Mendez Pinto Lusitani, nunc Castellano sermone donatas a Licent. Francisc. de Herrera, quae, si verae sunt, plane apparet Orientalis illius Orbis exiguam adhuc partem perlustratam, prae Regnis & Provincijs, quas ibi recenset, & necdum a nostris cognitas esse tradit. Multa quoque leguntur in epistolis annuis, & missionibus Patrum Societatis Iesv, & in aliorum commentarijs, qui de rebus Indiae Orientalis, Sinarum, Iaponiorum, & similium, & de propagatione Fidei Catholicae apud illos scribunt, praecipue Francisc. Bencius in insigni poemate quinque Martyrum, Fr. Gaspar de la Cruz, Fr. Ioan. Gonc. de Mendo. in suo itinerario, & in histor. de la China, Fr. Hieron. Romanus in lib. de Republica Orientali, & Sinarum, Fr. Alphonsus Fernandez Dominicanus in hist, Eccles. nostrorum temporum lib. 2. per totum, Fr. Iaime Rebullosa in eadem hist. lib. 2. Fr. Marcel. de Ribadeneira in histor. Sinarum, Tartar. Cauchinchinae, Malacae, Sian, Camboxae, & Iaponij, Anton. Possevinus in Biblioth. 1. tom. lib. 9. cap. 26. pag. 404. & seq. ubi aliqua adducit de Sinensium historia, & quomodo iuvandi sunt, ut ad Fidem Catholicam convertantur. Et plurima quidem satis notanda, & admiranda recenset liber, qui continet vitam & gesta Illustris. & Reverendis. Antistitis D. Fr. Alexij de Meneses Árchiepiscopi de Goa, & postmodum Bracharensis, & alter quem nuper de rebus Sinarum vulgavit, & in Epitomen redegit dictus Licent. Francisc. de Herrera. Et qui velit plura de AEthiopia Orientali, & rebus Abyisinorum, & Imperio Presbyteri (ut vocant) Ioannis, videat commentaria Franc. Alvarez, qui apud eos legatione sunctus quae diligenter observavit non indiligenter scripsit, Damianum Goes in libello de fide, religione, moribusque AEthiopum Abyssinorum, ubi apponit tenorem legationis & epistolarum quas supra diximus Davidem illius Imperij Dynastem ad Romanum Pontific. & Regem Lusitaniae misisse: & post eum Ioan. Bermudez, Petr. de Mesquita, & Hieron. Cherubin in historia & relationibus AEthiopiae, & novissimum Fr. Ioan. de los Sanctos Dominicanum in quatuor libris, quos de varia historia eiusdem Indiae Orientalis Lusitano sermone edidit, in quibus multa satis admiranda recenset, & P. Nicolaus Godignus Societatis Iesv in tribus libris, quos in lucem emisit de rebus Abyssinorum, deque AEthiopiae Patriarchis, Ioan. Nonio Barreto, & Andrea Oviedo, Sabellic. Encad. 10. lib. 8. Othofrisingens. lib. 7. cap. 73. Vincent. Bellovacens. lib. 31. Specul. cap. 9. Abraham Ortel. in Theatr. Magn. tab. 108. & Maluenda lib. 3. de Antichristo cap. 8. Sunt [sect. 50] quoque obvia apud varios Historicos & Chronographos eiusdem Indiae Orientalis, & Lusitanicae virtutis in ea detegenda, & subigenda praeconia, ut praeter Thom. Bocium, & Paul. Iovium supra num. 5. relatos, constare poterit ex Genebrardo lib. 4. Chronog. ann. 1492. Surio in Commenta. ab ann. 1500. Zurita lib. 3. Annal. c. 4. Sabellico d. lib. 8. Guicciard. lib. 17. hist. Tarcanota 3. part. histor. mundi, lib. 7. fol. 335. & seq. Vbi etiam agit de rebus Sinarum, & Iaponiorum, Theat. vitae human. vol. 20. lib. 2. pag. 3653. Maluenda d. lib. 3. cap. 7. & de Paradiso cap. 42. 44. 45. & 46. & plenius cap. 52. Pineda de rebus Salomo. lib. 4 cap. 16. pag. 217. & in Commentar. in Iob, cap. 28. Illescas in Histor. Pontif. 2. part. lib. 6. cap. 22. ubi etiam apponit historiam Preti Iannis, & Abyssinorum, P. Gordono in Chronogr. I. tom. cap. 10. pag. 165. & in 2. tom. pag. 442. cum multis seqq. Opemeero in opere Chronograph. pag. 423. & 437. Mariana in histor. Hispan. 2. tom. lib. 25. c. 11. & seqq. Didac. de Valdes de dignit. Reg. Hispan. cap. 12. num. 7. Simon Maiol. in diebus Canicular. colloq. 14. de insulis, Rutil. Benzon. de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. Alan. Cop. Dialog. 6. cap. 36. pag. 951. & seq. Fr. Thom. a Iesv de proc. omn. gen. salute lib. 7. p. 1. cap. 7. & seq. Vbi non solum agit de India Orientali, sed etiam de natione, erroribus, ac ritibus Abyssinorum, & methodo illos iuvandi, D. Franc Mosquera de Barnuevo in sua Numantinac. 10. fol. 73. & 74. Et Passim ex novissimo Seraphino Freitas in d. lib. de iusto Imper. Astiatico. Ex hac [sect. 51] autem tot, tantorumque Regnorum & Provinciarum communicatione & acquisitione, mirum est, quantum gloriae & potentiae accesserit inclytis Lusitaniae Regibus, ut passim praedicti auctores observant. Etenim totius Orientis opes, & immanes mercium copias, incredibilemque aromatum, & aliarum pretiosissimarum rerum opulentiam, & negotiationem in se transtulerunt, ut bene advertit Ludovic. Vartom. lib. 5. cap. 11. & seq. Guicciardinus lib. 17. histor. Theatr. vitae humanae vol. 20. lib. 2. pag. 3653. & Fr. Anton. de San Roman lib 1. hist. Oriental. cap. 6. in fin &c. 9. pag. 49. Thom. Bocius, & Paul. lovius in locis supra citatis, quae iam ab antiquis temporibus [sect. 52] ingenti quaestu, per omnes Orbis partes comportari solebant, ut constat ex Plinio lib. 6 cap. 20. ubi celebrat emporia Indica, & cap. 23. ubi ait, Romae Indiae merces centuplicato venijsse, & in illam, & Seres, aliasque adiacentes peninsulas, minima computatione singulis annis millies S.H. hoc est duos milliones & semis a Romano Imperio commercij gratia asportari solere, & late prosequuntur, plurima [sect. 53] satis admiranda de earundem Orientalium regionum divitijs, & fertilitate tradentes, alij auctores, quos sup. cap. 2. n. 3. recensui, & Aloysius Cadamustus in sua navigat. c. 37. Maiol. in dieb. Canicul. colloq. 17. pag. 391. & colloq. 23. pag. 511. & 512. Pineda de reb. gest. Salom. lib. 4. c. 16. & 17. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hispan. cap. 8. fol. 63. & Maluenda omnino videndus lib. 3. de Antichrist. cap. 12. pag. 134. & cap. 22. pag. 160. Vbi inter alia notat hanc Indiam ab Isaia cap. 18. versic. 1. ex versione Kimchij, metaphorice appellatam fuisse obumbrantem alis, quod suis mercibus totum ferme orbem compleat, & obumbret; & mirabiles narrationes adducit de eximijs divitijs, monilibus, & cultu Regis Calecuth, & Pegu. Vnde factum [sect. 54] est, ut ipsi Lusitaniae Reges hoc Dei donum venerantes & aestimantes, illud antiquis Regni sui titulis adiecerint. Nam Ioannes Secundus se Guineae Dominum appellavit, ut ait Petr. Damariz in Dialog. 4. de var. histor. cap. 7. fol. 192. & Aloys. Cadamustus ubi supra cap. 63. Et postea Rex Emanuel cum ex reditu Vasci Gamae navigationem Indiae non detectam tantum, verum & fundatam cognovisset, his titulis uti coepit: Emanuel Dei gratia Rex Portugalliae, & Algarbiorum citra, & ultra mare in Africa. Dominus Guineae, & conquisitae navigationis, ac commercij Aethiopiae, Arabiae, Persiae, atque Indiae. Globumque [sect. 55] sphaericum suis insignibus addidit, quasi primus eius pervestigator extiterit. Et eisdem titulis, & insignibus deinceps eius in regno successores usi sunt, ut tradit Frat. Anton. de San Roman d. lib. 1. cap. 10. in fine, pag. 54. quos splenidissimos esse, & a Deo gloriose concessos, merito testatur Ioan. de Barros decad. 1. lib. 6. cap. 1. & Alanus Copus Dialog. 6. cap. 36. 3 pag. 951. & P. Rebellus de obligation. iustit. lib. 13. quaest. 23. sectione 3. & Seraphin. Freitas d. tractat. de Imper. Asiatico cap. 8. & cap. 14. num. 33. & sequentibus, [sect. 56] ob id, quod Reges ipsi non tam propria commoda, & temporalium Regnorum augmentum, quam ipsius Dei laudem, & Catholicae Fidei propagationem semper in votis habuerint: de quo plurima tradunt auctores supra citati, praecipue Boter. & Fr. Alphons. Fernandez, Maluenda d. lib. 3. de Antichrist. cap. 7. in fin. pag. 123. Didac. Valdesius de dignit. Reg. Hispan. cap. 19. num. 54. & seqq. [sect. 57] Nulla quippe classis instructa, nulláve expeditio inita fuit, in qua non primum locum Evangelicae praedicationis cura obtineret, & ministrorum electio ex Dominicano, Franciscano, Augustiniano, & Iesuitarum Ordinibus, & alijs probatae vitae Presbyteris, per quos digne res tanta tractari posset. Quod merito multis laudibus extollit Thomas Bocius lib. 4. de sign. Eccles. Dei, cap. 2. pag. 129. & 130. ubi connumerat viros religiosos, qui maxime in hoc munere profecerunt. Et inter eos [sect. 58] praecipuam laudem omnium consensu B. Francisco Xavierio Societatis Iesv deberi ait. Is enim postulante Ioanne Lusitaniae Rege a Paulo III. Pontifice Maximo ad id muneris designatus cum potestate Legati a Latere Vlyssipona solvens anno 1541. cunctas oras, quas Oceanus ab Indico mari usque ad extremos Sinas circumfluit, & sic dimidium ambitum totius Orbis, Evangelij praedicatione illustravit. Et praesertim insulam Iaponij, in qua altissima religionis fundamenta iecit anno 1549. linguarum, & prophetiae donis ab Spiritu sancto donatus, quibus plusquam trecenta hominum millia ab impijs ritibus ad Christianum cultum perduxit, obijtque anno 1552. Indicae peregrinationis undecimo, in insula Santiano, Sinis adiacente, multis miraculis in vita & post mortem conspicuus, corporeque & vestibus eius integris, & suaviter olentibus post plures menses ab humatione repertis, prout hodie etiam in urbe Goa maiori miraculo reperitur, ad quam ex Malacca translatum fuit; ubi tanquam verus, & novus Indiae Apostolus veneratur, & eodem fere in honore apud Indos habetur, quo apud Italos D. Francisc. de Assisio. Et hoc ipso, quo haec scribimus anno 1622. sub die 12. mensis Martij a sanctissimo D.N. Gregorio XV. Roman. Ecclesiae Pontis. Opt. Max. summa totius Orbis alacritate & Consensione inter Divos relatus est, pijs ac gloriosis, & admirandis eius gestis, atque virtutibus id suo veluti iure iustissime postulantibus. De quibus qui velit plura, legat Maffaeium, Hect. Turselinum, & Ioan. Lucenam, qui eius vitam lucidissimis commentarijs prosecuti sunt, & omnes ferme auctores, quos supra citavimus, & praecipue Boterum, & San Roman, & Fr. Alphons. Ferdinand. lib. 2. de histor. Eccles. nostr. temp. ex cap. 34. usque ad 39. Alan. Cop. Dialog. 3. cap. 29. pag. 443. & sequentib. Pet. Damariz d. Dialog. 4. fol. 327. 332. & 335. eundem Bocium lib. 6. cap. 3. pag. 220. & lib. 12. cap. 21. pag. 547. ubi eius vitam coelestem fuisse affirmat, Rutil. Bezan. de anno Iubil. lib. 1. cap. 9. pag. 48. Theat. vitae humanae lib. 3. volum. 27. pag. 4095. Vbi tradit ordinem, quem summus hic vir in convertendis & catechizandis Indis observabat, Frat. Thom. a Iesv de proc. omn. gent. salu. lib. 2. part. 1. cap. 5. P. Gualter. in Chronograph. pag. 739. & Pat. Gordonus ex anno 1541. usque ad 1552. Iarricium in Thesaur. rerum Indicarum lib. 1. cap. 6. & sequentib. & novissimum Ferdinand. Mendez Pinto in suis peregrinat. ex cap. 203. usque ad 218. & Mendozam lib. 1. Reg. cap. 2. pag. 675. Freitas de Imper. Asiat. cap. 18. Beatissimus [sect. 59] quoque vir Ignatius a Loyola, qui eiusdem Societatis Iesv primus fundator & Praepositus extitit, & propter eximium religionis zelum, vitae & instituti miracula, eadem die, qua Beatus Xaverius inter Sanctos referri meruit, hanc Indiae Orientalis conversionem pro virili sua ardentissime procuravit. Nam ut ait Maffaeius lib. 16. histor. Indic. pag. 389. non solum opi divinae implorandae assiduis per se, perque socios votis & supplicationibus excubabat, sed ministros in ram arduam expeditionem, tamque laboriosum, atque longinquum iter alacriter offerebat: & etiam fessa iam aetate, viribusque suum ipse nomen & operam Summo Pontifici sponte detulerat: cumque eius aetati & valetudini maximis praeterea occupationibus parceretur, accurata meditatione ad Claudium AEthiopiae Imperatorem, & Abyssinorum Regem, eius Davidis filium, cuius supra mentionem fecimus, gravissimas & pijssimas litteras scripsit, quibus Patriarcham, & duodecim socios commendavit, quos ad eum Apostolica auctoritate mittebat, & simul missionis causas exposuit, & Primatum, ac unitatem Romanae Ecclesiae luculenter adstruxit, Regemque, ut ad illam rediret, permovit. Quarum litterarum tenorem hic libens insererem, nisi Latino sermone legi possent apud Maffaeium d. lib. 16. ex pag. 389. usque ad 394. & Hispano apud Fr. Anton. de San Roman, lib. 4. histor. Indiae Orient. cap. 26. ex pag. 767. ad 773. ubi etiam titulos addit, quibus ille utitur Imperator. Cum autem hic zelus disseminandae, & propagandae fidei in omnibus Portugalliae Regibus enituerit, maximus tamen fuisse conspicitur [sect. 60] in Emanuele, ut multa, quae circa hoc dixit, gessit, & sanxit, aperte demonstrant, de quibus passim praedicti auctores mentionem fecerunt. Sed inter alia dignissima scitu est pia illa & devota legatio, quam anno 1523. ad Leonem X. Pontif. Maxim. cum elegantissimis litteris misit, quibus de regionibus in India detectis, Goa, Ormutio, Malacca, & alijs urbibus a suis Ducibus subiugatis, & a Mauris ereptis, illam certiorem effecit, & obedientiam, tantarum Provinciarum nomine, Sanctae Apostolicae sedi humiliter promisit. Pretiosis simul donis oblatis rarisque, & exquisitis frugibus, aromatibus, & animalibus ab eadem India adductis, cuius opum primitias religionis causa libandas existimavit. Quae omnia Romae & novitatis, & Pietatis ergo magnae laetitiae, & admirationi fuerunt: praesertim cum Rex in praedictis litteris enuntiaret, inter bellicos illos successus, divino suffragante Numine, per universam Indiam plurimos Spiritus sancti gratia, igneque afflatos, depositis gentilitijs erroribus, indies ad nostram Religionem conversos, veram Dei Fidem agnovisse, & ob id summas ei gratias merito referendas, quod tam procul a nostro Orbe, in tam remotis regionibus, Lusitanorum opera sedulo suam veram Fidem, cultumque celebrari, publicari, ac propagari dignatus esset: sperandumque fore, extremas Orientis oras, quo & sacras Apostolorum voces intonuisse, compertum est, Occidentalibus propediem iungendas, & ad Dei veri cultum, ipsius suffragante, Numine, traducendas, sanctae sedi Apostolicae, Christiani gregis more, debitum obsequium & obedientiam oblaturas. Cuius epistolae, & legationis meminerunt Dam. Goes, & Hieron. Ossor. lib. 3. de reb. gest. Eman. Paul. Iov. lib. 18. hist. cap. 8. Maffaeius lib. 5. hist. Ind. pag. 123. Petr. Damariz Dialog. 4. de var. hist. cap. 19. pag. 301. Alphons. de Alburquerque in suis Comment. 3. p. cap. 31. ubi resert elegantem orationem, quam Camillus Portius tunc temporis coram eodem Pontifice habuit, expugnationem urbis Malacae, & alia Lusitanorum, in India praeclara gesta commenmorando, Illescas in histor. Pontif. 2. p. lib. 6. cap. 22. Fr. Ant. de San Roman lib. 2. hist. Ind. Orient. cap. 6. pag. 228. Petr. Opmeerus in opere Chronogra. pag. 449. & epistolae verba ad litteram inveniuntur in relationibus Novi Orbis pag. 184. Extat quoque aliud non minus nobile huius curae & pietatis, quam Lusitaniae Reges circa Indorum Orientalium conversionem adhibuerunt, in epistola illa, [sect. 61] quam Ioannes Rex Emanuelis filius, huius nominis Tertius, ad Ioannem Castrium eius in eadem India Vicarium, sive Proregem, scripsit; ubi postquam ei serijs, ac gravibus praeceptis plurima iniunxit, quae ad Indorum idololatriam tollendam, Fidem promovendam, templa aedificanda, & Lusitanorum militum, ac mercatorum excessus cohibendos, pertinebant: tandem concludit: Quandoquidem in ista mea ditione mihi primum omnium, & maximum est obsequium Dei, & Christianae religionis amplificatio. Atque ut omni ex parte intergri, incolumesque serventur, qui a daemonum castris ad Chrisstiana signa transierint: & citra tumultum ac vim, hoc praesertim initio, quam lenissime populos rationibus, ac disputationibus edoceri, quanto in errore, ac veritatis ignoratione versentur: quamque vel perversum, vel impium sit, cultum uni debitum Deo, simulachris, lapidibusque ab homine tribui. Cuius epistolae verba leguntur apud Maffaeium, d. lib. 12. pag. 300. & ab eo sumpsit Fr. Thom. a Iesv lib. 2. de. proc. omn. gen. salu. 1. p. cap. 8. pag. 56. Lucena in vita S. Xaverij lib. 2. cap. 22. & novissime Seraph. Freitas de iusto Imper. Asiatico cap. 18. n. 5. & Hispano sermone traduxit Fr. Anton. de San Roman lib. 3. de hist. Orient. c. 29. pag. 589. qui se eam originalem reperisse tradit inter schedas, quas D. Ferd. Alvar. de Castr. Proregis Ioannis nepos, ut reliquias tanti avi, servabat. Sed finiemus tandem hoc caput, si ei pro coronide elegantissima quaedam carmina subiecerimus, quae Lusitanorum in his expeditionibus virtutem & gloriam, in quadam Tragicomoedia Vlyssiponae recitata anno 1619. coram potentissimo Rege nostro Philippo III. (immaturo heu fato nobis erepto) sic vere & luculenter sub devictarum nationum praeconijs extollunt: Chorvs Trivmphalis. Aurum ceu calidis fulget in ignibus, Lucent ut gelidis sydera noctibus, Ortu dum rutilo nubila dissipant, Virtus Herculeis pressa laboribus Fulget sydereis aemuia sedibus. Robur Lysiacum trans maris aequora Insanae Thetidos turgida belluis, Mortalem renuens, quaerit Olympicum Laude triumphum. Frustra mamoreis moenibus undique Circunstat pelagus gressibus invium, Ne tellus pateat dissociabilis Mortali, superat marmora Lysius, Neptuni rabidi dentibus inserens Fraenum: syderea tentat iter via, Mortalem renuens, quaerit Olympicum Laude triumphum. Naturae validis claustra repagulis Cedunt Lysiadis diruta sortibus. Quid bello valeant brachia lugubri, Expertus didicit Persa, leonibus Cum sentit gravidas littoris ostia Naves, Ormusij moenibus ultimam Cladem pollicitas, colla iubentibus Ni cives domino subdita Lysio, Dedant, & properet victor in ardua, Mortalem renuens, quaerat Olympicum Laude triumphum. Romanis valuit Persa cohortibus Deiectis acie, non semel urbium E muris spolium tendere Martium Devictas Aquilas. Lysiacum tamen Aspectat pavidus signa, patentibus Valvis Ormusij, moenia dividit, Ac tandem validis Persia viribus Succumbens, meritum syderibus locat, Mortalemque negans, quaerit Olympicum Laude triumphum. Quibus carminibus alia addere licet, quae novissime ex Georg. Bucanano, & Iulio Scaligero adducit Seraph. Freitas ubi sup. cap. 5. num. fin. # 4 CAPVT IV. De Occidentalibus, & Meridionalibus Novi huius (ut vocant) Orbis regionibus, & cur Indiae, & America dictae? SVMMARIVM Capitis IV. -  1 Indiae Occidentales cur ita dictae? -  2 Indi, qui hodie dicuntur Occidentales, qualiter olim appellarentur. -  3 India Occidentalis, secundum Ortelium, potius debuit dici Amazonia, vel Orelania. -  4 Indias Occidentales vocavit Columbus provincias a se repertas, ut earum divitias significaret. -  5 Americae nomen falso impositum fuit Orbi Novo o Columbo reperto. -  6 Americus Vesputius quis, & qua arte sibi Novi Orbis detectionem adrogaverit? -  7 Christophorus Columbus, ut insulas, sic etiam continentem Novi Orbis primus aperuit. -  8 Americi fraus, & impostura a Columbo coram Regio Senatu convincitur. -  9 Alphonsus Oxeda magis quam Americus Novi Orbis inventor dici debuisset. -  10 Americi fraudem plures auctores aperuerunt. -  11 Veritas, etsi aliquando obscuretur, tandem tamen emergit. -  12 Americus ob rei nauticae peritiam a Regibus Castellae, & Lusitaniae invitatur. -  13 Indias Occidentales aliqui Atlanticam vocant. -  14 Atlantica insula quae? & Platonis de ea narratio mirabilis. -  15 Platonis narrationem de insula Atlantica multi veram esse opinantur. -  16 Insulas, & terrae tractus plures mare submergere solet, & alias etiam detegere. -  17 Hispania ab Africa, & Sicilia ab Italia maris interruptione separatae. -  18 Ovidij elegans locus de insulis mari submersis. -  19 Rhodos, & Delos insulae repente ex marinis fluctibus emerserunt. -  20 Aegypti Regio olim occupabatur mari Mediterraneo, & qualiter detecta. -  21 Peruani Regni planities, vulgo los llanos del Peru, olim erant mare. -  22 Pharon insula qualiter a mari relicta. -  23 Syrtes Libiae quid sint, & unde procedant? cum Lucano. -  24 Lex Relegatorum 7. §. est quoddam, D. de interdict. & relegat. illustratur, & emendatur. -  25 Ovasis, sive Oasis insula quae? & poena deportationis in eam. -  26 Oceanus Atlanticus multis saeculis innavigabilis iudicatus fuit. -  27 Mare gramineum reperit Columbus in prima navigatione, & an id manserit ex reliquijs Atlanticae? -  28 Atlanticae appellatio non bene convenit Orbi Novo. -  29 Atlanticae insulae narratio Platonis fabulosa esse probatur. -  30 Insulae plures hodie reperiuntur in mari Atlantico. -  31 Insulae plures diluvij tempore enatae, & immutatae: postea vero raro. -  32 §. Insula, inst. de rerum divis. exornatur. -  33 Mare gramineum, & virens saepe reperitur. -  34 Oceanus Atlanticus cur ita appelletur? -  35 Atlanticus mons & Atlantidis insula ubi, & unde dicantur? -  36 Atlas Rex Africae antiquissimus, & fabulae de eo. -  37 Galli voluerunt Orbem Novum appellare Franciam Antarcticam. -  38 Famae in templo non dedicantur improba monumenta. -  39 Orbem Novum aliqui appellant Terram Sanctae Crucis. -  40 Brasiliae Provincia appellatur Sanctae Crucis, & quare? Et quam iniuste hoc nomen vulgus pro Brasilia mutaverit. -  41 Indiae Occidentales vocantur ab aliquibus, Orbis Carolinus, & quare? -  42 Provinciae noviter repertae, aut subactae, a Duce, aut exploratore nomen sumere solent. -  43 Carolus V. Imper. symbolum Columnarum Herculis cum inscriptione Plus ultra, cur assumpserit? -  44 Alexander Magnus plorabat, audiens plures mundos esse, quod ne unum quidem subegisset. -  45 Auctor pictae poesis qualiter exponat symbolum Caroli V. Plus ultra. -  46 Franciscus I. Galliae Rex quid adiecerit symbolo Caroli V. Plus ultra. -  47 Gloria eximia saepius fortunae, quam virtutis est beneficium. -  48 Caroli V. virtus, & religio, eius fortunam prosperam fecerunt. -  49 Caroli V. epitaphia. -  50 Caroli V. laudes, & egregia facinora remissive. -  51 Orbis Novus a multis vocantur Indiae Occidentales, & quare? -  52 America dicitur quarta pars Orbis, & est maior tribus alijs antea detectis. -  53 Europa nihil esse videtur comparatione habita ad Indias Occidentales. -  54 Orbem terrarum qualiter dividat Gerar. Mercator post Americae detectionem. -  55 Orbis universus quot gradus, & leucas contineat, & quot Orbis Novus Indiarum Occidentalium. -  56 Iacobi Pontani scrupulus ineptus reijcitur. -  57 Scandinavia Germaniae insula, quia magna erat, vocabatur ab antiquis alter Orbis, & etiam Trapobana. -  58 Americae, & Indiarum Occidentalium appellatione auctor utetur, quamvis impropria sit. -  59 Verbo utendum ut nummo cui publica forma sit. -  60 Verborum proprietati derogat usus communis loquendi. VIdimvs quae, quota, & qualis Orbis terrarum pars proprie sub Indiarum nomine veniat, & quantum in illis inquirendis & conquirendis Lusitani profecerint: nunc autem ad institutum nostrum magis accedentes, videamus oportet, cur idem nomen his etiam provincijs inditum fuerit, quae ad Occidentem & Meridiem vergunt, & quando ac qualiter a Catholicis Hispaniarum Regibus inquiri, & detegi coeperint? Et plane [sect. 1] quod ad nomen pertinet, valde mihi probatur opinio doctissimi, & elegantissimi Pat. Iosephi Acostae lib. 1. de natura Novi Orbis, c. 14. pag. 36. & in prooem. ad libros de procuranda Indorum salute, dum tradit, ob id Indias appellatas fuisse, quod apud veteres India diceretur remotissima illa regio Orientalis, quae fines Orbis terrarum claudere putabatur, ut supra cap. 1. retulimus: ex quorum imitatione Nostri nomen ad novas a se inventas regiones & gentes improprie derivarunt, quae etiam, ut plurimum, Occidentis extrema claudebant & occupabant, quanquam [sect. 2] initio non Indi, sed Insulani, aut Antiliani hi Occidentales Barbari vocarentur. Quam sententiam repetit idem P. Acosta in sua historia naturali, & morali Indiarum, Hispana lingua conscripta, lib. 1. c. 14. & sequitur Thom. Porcacchus in insulario lib. 3. pag. 162. Anton. Possevin. in Biblioth. 1. tom. lib. 9. c. 15. pag. 368. Camillus Borrellus in tract. de praestantia Reg. Cathol. c. 46. n. 217. Fr. Greg. Garc. Dominicanus in tract. de Indorum origine lib. 1. c. 3. §. 5. D. Sebastian. Covarru. in Thesaur. ling. Castel. verb. India, P. Gaspar. Sanct. in Comment. in Isáiam c. 2. n. 19. pag. 36. ubi neminem ex praedictis referens, ait: India a nobis communiter vocatur quaecumque regio antea incognita, longeque dissita: quia ex incognitis, longinquisque regionibus ea, quam Indus fluvius perluit, primum explorata est. Et Abraham. Ortelius in Thesaur. Geograph. verb. Atlantis insula. Qui subijcit, falso & improprie ab Hispanis has regiones Indias esse appellatas. [sect. 3] Quibus si a flumine primario nomen imponere libuisset, ut in Orientalibus contigit, Amazonias, vel Orelanias potius, quam Indiam indigitassent. Ne hanc tamen cum vera India confunderent, eam Occidentalem, aut Hispanicam cognominarunt, cum altera, Orientalis, aut Lusitanica vulgo vocetur, ab orbis plagis, & Regibus nempe, quibus subsunt, ascitis nomenclaturis. Eandem rationem, alijs reiectis, sequi videntur Ant. Herrera in hist. general. Indiar. decad. 1. lib. 1. c. 6. pag. 23. & Fr. Ioan. Torquem. in Monarch. Indiana lib. 1. c. 7. Nisi quod ij adijciunt, [sect. 4] hoc nomen ob id etiam a Columbo confictum, ut magis eius Orbis, quem detexerat, magnitudinem commendaret, & auro, argento, gemmis, & aromatibus alijs Indijs non esse inferiorem ostenderet, quae iam tunc a Lusitanicis perquirebantur. Cui opinioni assentitur Fr. Ioa. de la Puente in convenient. utriusque Monarchiae lib. 3. c. 7. pag. 53. dum ait, ob id tantum, quod Americanae Provinciae in remittendis ad Hispaniam thesauris Orientalibus similes sint, Indiarum nomen illis communicatum fuisse. Sed quamvis improprium hoc nostrarum Indiarum nomen esse fateamur, aut etiam falsum, ut Ortel. affirmat, [sect. 5] longe tamen improprior, & falsior est alia locutio, quae apud eundem Ortelium, & reliquos Cosmographos, imo & apud omnes ubique gentes invaluit, teste Tho. Bozio de sign. Eccles. Dei, lib. 4. c. 3. pag. 131. & lib. 6. c. 7. vers. Sed ne videamur. Porcaccho in insulario lib. 3. pag 162. Ortelio in Theat. mag. tab. 5. Magino Patavin. tab. 34. pag. 279. Pet. Opmeero in opere Chronograph. pag. 437. Iacob. Pontano in prima tertij progymnasmate 18. pag. 315. Didac. Valdes de dign. Reg. Hisp. c. 19. n. 55. & alijs communiter, dum has in universum regiones Occidentales, & Australes, Americam uno ore appellare solent, [sect. 6] tracto nimirum nomine ab Americo Vesputio Florentino, qui cum esset Geographiae, & rei nauticae peritissimus, & Alphonsi Oxedae, atque aliorum ducum in prioribus illis huius Novi Orbis navigationibus, & investigationibus socius, se primum in eo terram continentem quae ad Pariam incipit, invenisse iactavit, & id vulgo persuasit, sparsis ubique relationibus, & tabellis Geographicis, quas ipse propria manu scitissime exarabat, & nomine suo his provincijs, & alijs postea repertis, imposito. Hoc etenim falso, & per summam fraudem, & calliditatem ab eo confictum fuit. Nam [sect. 7] verius est, ut & priores insulas, sic terram illam, & reliquam continentem, quae ad Cumanam usque protenditur, & oras, quae del Dragon, & de la Sierpe dicuntur, iam prius a Christoph. Columbo inventas, & signatas fuisse anno 1497. in tertia navigatione & expeditione, quam ad has oras Catholicorum Regum Ferdinandi & Elisabethae iussu & nomine fecit. In quorum [sect. 8] Senatu cum de Americi fraude, & tanti tituli usurpatione Columbus causam ageret, & eius partes Fisci quoque Advocatus defenderet, id manifestis & apertis probationibus constitit, testimonium inter alios proferente praedicto Alphonso de Oxeda, cui, [sect. 9] si Columbus deficeret, potius quam Americo haec gloria tribuenda merito esset, cum in illo itinere, in quo Vesputius se continentem invenisse iactavit, Oxeda ipse ducem ageret, & Ioannes de la Cosa classis navarchum, uti refert, & ex Regijs Archivijs comprobat Ant. Herrera in hist. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 4. c. 2. 4. & 11. & lib. 7. c. 1. pag. 224. & decad. 4. lib. 8. cap. 12. & in descriptione earundem Indiarum Occid. pag. 15. Et de [sect. 10] eadem fraude, & impropria Americae appellatione queritur Frat. Thom. Maluend. lib. 3. de Antichrist. c. 16. in princ. iniustum, & suffuratum hoc vocabulum dicens, cum haec palma Christophoro Columbo Liguri, & Castellanis deferenda esset; & idem agnoscunt & fatentur Abraham. Ortel. d. tab. 5. Opmeerus d. pag. 437. Carol. Stephan. in dictionar. verb. America, Iuft. Lips. de Physiolog. Stoic. lib. 2. dissert. 19. doctissimus Bern. Aldrete de antiq. Hispan. lib. 4. c. 17. pag. 567. & Mosquera de Barnuevo in Numantina c. 10. fol. 74. qui totam hanc inventionem Columbo tribuunt, & ab eo magis quam ab Americo Novum Orbem, Coloniam, sive Columbaniam, nominari debuisse affirmant: ut sic appareat, detectam satis mundo fuisse huius impostoris audaciam, & veritatem [sect. 11] rerum gestarum erroribus non mutari, l. illicitas, §. veritas, D. de officio Praesid. quin potius tantam semper potentiam habere, ut nullis machinis, aut cuiusquam hominis ingenio, aut arte subverti possit. Et licet in causis nullum patronum, aut defensorem obtineat, tamen per se ipsa defendatur, ut pulchrem ait Cicero in orat. in Vatin. qui etiam non minus eleganter in orat. pro Coelio sic inquit: O magna vis veritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, solertiam, contraque sictas ominum insidias, sacile se per se ipsa defendat. Quapropter Thrive. apoph. 48. eam recte Soli similem facit; qui quemadmodum a nubibus saepe intercipitur, sed nunquam nubibus suffocatur: ita veritas aliquando laborare potest, extingui vero nunquam. Licet negari non possit, Americum [sect. 12] quoque plurimum ea, qua pollebat industria in his profectionibus invisse, atque ideo a Ferdin. Rege Catholico ad eas invitatum, & nautarum examini, chartisque nauticis conficiendis praefectum, ut tradit idem Herrera d. decad. 1. lib. 6. c 16. pag. 214. & lib. 7. c. 1. pag. 224. Et qualiter etiam ab Emanuele Lusitaniae Rege vocatus fuerit, & iussu eius duas alias navigationes ad Austrum fecerit, & Brasiliam Provinciam exactissime exploraverit, ipse idem Americus in suis relationibus commemorat, & alia de eo tradunt Theat. vitae hum. vol. 20. lib. 2. pag. 3654. Maffaeius lib. 2. hist. Ind. pag. 37. & Fr. Ant. de San Roman in hist. Ind. Orient. lib. 1. c. 2. pag. 6. Cum ergo his regionibus a Columbo detectis Indiarum nomen proprie non conveniat, & multo minus illud Americae, quod ementitum ostendimus: sunt alij, [sect. 13] qui putant, melius & proprius totam hanc Orbis partem Atlanticam appellari potuisse, & ita eam appellat Gerardus Mercator, & alij Cosmographi, quos refert & sequitur Ortel. in d. Thesauro Geograph. verb. Atlantis insulae, Theat. vit. hum. vol. 5. lib. 3. pag. 1258. Patavinus d. tab. 34. pag. 279 Ioan. Fungerus in Etymolog. verb. Atlas, & Opmeerus in opere Chronographic. pag. 9. eo argumento moti, quod existiment, [sect. 14] illam vere esse Atlanticam insulam, de cuius ingenti magnitudine, ubertate, & divitijs nobilem illam, & mirabilem narrationem, iam olim scriptam, reliquit Plato in Thimaeo, sive Critia; ubi sic Athenienses alloquitur; Traditur vestra civitas restitisse olim innumeris hostium copijs, quae eo Atlantico mari profectae, prope iam cunctam Europam, Asiamque obsederunt. Tunc enim erat fretum illud Columnarum Herculis navigabile, habens in ore & quasi vestibulo eius insulam Lybia simul, & Asia maiorem, per quam ad alias proximas insulas patebat aditus, atque ab illis ad omnem continentem ex conspecta iacentem, vero mari vicinam. Pelagus illud verum mare, terra quoque illa vere erat continens. V erum post haec ingenti terraemotu, iugique unius diei, noctesque illuvione factum est, ut terra dehiscens, omnes illos vestros bellicosos homines absorveret. & Atlantis insula sub vasto gurgite mergeretur. Quapropter innavigabile pelagus illud propter absorptae insulae limum relictum fuit. Hactenus Plato, plura alia non minus admiranda de eadem insula adijciens. Cuius [sect. 15] narrationem veram esse, non solum praedicti auctores, sed alij etiam plures sapientissimi viri sibi persuaserunt, ut constat ex Plinio lib. 2. cap. 90. Strab. lib. 2. Geograph. Diodor. Siculo lib. 4. ubi eam Tritoniam vocat, Plutarc. in vita Sertorij, Amian. Macel. lib. 17. Tertul. in Apolog. cap. 4. & lib. de Pallio, cap. 2. Arnob. lib. 1. advers. gent. Proclo Philosopho Platonico apud Marsil. Ficin. in Commentar. Thimaei, ubi citat Marcelum quendam historiae AEthiopicae Scriptorem, eandem historiam egregie confirmantem, Crantore, & Plotino, & nouissimo Ioan. Serran. in Commentar. ad Platon. Coelio Rhodigin. lib 17. antiq. lect. cap. 18. Vgone Blosio in oration. quodlibet. Ioa. Becano in origin. Antuerpiens. lib. 3. Turnebo lib. 20. adversar. cap. 11. Ludovic. Vives in not. ad D. August. lib. 16 de Civit. Dei, cap. 9. late Pamelio in scholijs ad Tertul. sup. annot. 528. Thom. Bocio de sign. Eccles. Dei lib. 20. cap 3 Ludovic. Legionensi Augustinian. in Commentar. sup. Abdia, cap. ult. pag. 670. Petr. Mexia Hispalens. in Sylva 4. part. cap. 3. Maluenda de Ántichrist. lib. 3. c. 16. pag. 149. Pineda de rebus Salom. lib. 4. cap. 15. pag. 205. Iust. Lips. lib. 1. de Constantia c. 16. & in Physiolog. Stoic. lib. 2. dissert. 19. Fr. Greg. Garc. de Indor. origin. lib. 4. cap. 8. & seq. ex pag. 351. ad 406. & lib. 1. cap. 3. ex pag. 46. Basilio Pontio q. 8. expositiva, c. 1. pag 467. Maiolo in dieb. Canic. tom. 1. colloq. 1. pag. 30. & colloq. 14. pag. 337. Fr. Ioan. de la Puente in convenientia utriusque Monarchiae lib. 3. cap. 21. §. 3. ex pag. 143. & Ioan. Fungero in Etymolog. Latino-Graeco, verb. Atlas, pag. 97. Et hanc continentem a Platone indicatam, esse hunc Novum Orbem a Columbo repertum, & insulas, quas illi vicinas facit: esse Cubam, Hispaniolam, Borriquenam, Xamaicam, & alias, quas vocant De Barlovento, Columbumque Platonis auctoritate ductum, ad has regiones investigandas, permotum fuisse, aperte tradunt Mercator. Ortel. Turneb. Pamel. Vives, Bocius, Maiol. Garcia, Funger. Opmeerus, & Theat. vitae humanae ubi supra, & ultra eos Gomara I tom. hist. Ind. sol. 120. ad fin. August. Zarate in prooem. hist. Perus. Petr. Cieza 2. tom. rerum Indic. Ioseph. Acosia lib. 1. de natura Novi orbis cap. 12. & Fr. Stephan. de Salazar sup. symbol. Apost. discurs. 16. c. 3. Neque mirum videri debet, quod ingenti terrae motu, & maris illuvione Atlanticam illam insulam absorptam, & sub vasto gurgite merfam, commemorat Plato. Cum [sect. 16] id frequentissimum fuisse legamus, & divino iudicio ita disponente, maria, suis sedibus migrantia, vastissimas insulas, & longos terrae tractus occupasse. Contra etiam in ipso mari novas insulas, & multas terrae plagas repente emersisse, quasi paria secum saciente natura, & uno loco reddente, quod alio hauserat; ut plurimis exemplis ostendit Plin. lib. 2. ex cap. 85. ad 90. Titus Livius lib. 39. quem refert Brisso. de verbor. signific. verbo Insula, fol. 305. Pompon. Mela lib. 1. cap. 5. & lib. 2. c. 7. Strab. lib. 1. ad medium, Seneca lib. 6. natur. quaestio. cap. 31. Solin. in Polysth. cap. 8. & 36. Auctor de mirabilibus Sanctorum inter opera D. August. lib. 1. cap. 7. Bap. Fulgos. lib. 1. tit. 6. de mirac. fol. 54. & seq. Genebrard. sup. Psal. 1. 6. vers. 33. Balduin. & Hotman. in §. insula, instit. de rerum divis. Maluenda de Antichrist. lib. 7. cap. 14 pag. 378. & seq. Fr. Greg. Garc. d. lib. 4 de Indor. origin. cap. 11. & 12. Fr. Ioan. de la Puente in d. convenientia lib. 2. cap. 29. pag 294. & lib. 3. cap. 26. pag 164. & 165 Florian. Ocampus lib. 1. histor. Hispan. cap. 4. 35. & 40. Theat. vitae human. vol. 23. lib. 1. ex pag. 3938. Auctor de mirab. SS. inter opera August. lib. 5. cap. 7. Maiol. colloq. 1. pag. 17. 30. & 31. & colloq. 10. ex pag. 270. & colloq. 14. ex pag. 335. & Iustus Lipsius d. lib. 1. de constantia, cap. 16. ubi inter alia de Siciliae [sect. 17] ab Italia, & Hispaniae ab Africa separatione, maris interruptionibus facta, meminerunt. Ovidius quoque lib. 15. Metamorphos. hoc argumentum elegantissime iuxta Pythagorae opinionem illustrans, qui docere solebat, omnia in novas formas mutari, sic canit: [sect. 18] Vidi ego quod fuerat quondam solidissima tellus Esse fretum: vidi factas ex aequore terras, Et procul a pelago conchae iacuere marinae, Et vetus inventa est in montibus anchora summis. Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum Fecit; & eluvie mons est deductus in aequor, Si quaeras Helicen, & Burim Acheidos urbes, Invenies sub aquis, & adhuc ostendere nautae Inclinata solent cum moenibus oppida mersis. Philo etiam in lib. quod mundus sit incorruptibilis [sect. 19] de Rhodo, & Delo clarissimis insulis agens, scribit, eas ex marinis fluctibus emersisse, unde a Pindaro Θεόσμϰτ dicuntur, id est, Divinitus conditae. Et Carol. Stephan. in dictionar. verb. Aegyptus ait, [sect. 20] totum eum tractum, quem hodie AEgypti regio occupat, olim sinum maris Mediterranei fuisse, Nilique alluvione exaggesto limo oppletum, & terram factam. Quod etiam plurimi alij ex antiquioribus & recentioribus tradiderunt, quos refert Ioan. Goropius in Nilo Scopio, & Ioan. Bapt. Scortia. lib. 1. de natur. & increm. Nili, cap. 1. & 8. asserentes Nilum ita dictum, quod Νέα ἰλὺς, idest, Novus limus, ab eo quotannis deferatur. Memineruntque eiusdem rei Vlp. in l. 1. § ripa, D. de flumin. Imp. in C. & Novellis sub tit. de alluvionibus, & Cassiodor lib. 3. epistol. 52. Michael quoque Cabello Balboa in Miscellan. Australi manuscripta 2. part. cap. 15. tradit, ex constanti Indorum relatione, ab antiquis ad posteros derivata, & ex alijs signis compertum esse, [sect. 21] ingentes istas terrae planities, quae in hoc Peruano Regno circa maris littora adeo longe & late diffunduntur, olim salsis & undosis eiusdem pelagi fluctibus occupatas fuisse. Quibus adstipulatur, quod de Insula [sect. 22] Pharo, & alijs canit Lucanus lib. 10. Pharsaliae: Tunc claustrum pelagi coepit Pharon, insula quandam In medio stetit illa mari sub tempore vatis. Protheos, at nunc est Pellaeis proxima muris. Et Ovid. lib. 15. Metamorph. Fluctibus ambitae fuerant Antissa, Pharosque, Et Phaenisa Tyros, quarum nunc insula nulla est. Et de causa [sect. 23] Syrtium, quae prope Lybiam conspiciuntur, idem Lucan. lib. 9. sic inquiens: Syrteis vel primam mundo nascente figuram Cum daret, in dubio pelagi, terraeque reliquit. Sic male deseruit, nullosque exegit in usus Hanc partem natura sui, vel plenior alto Olim Syrtis erat pelago, penitusque natabat: Sed rapidus Titan ponto sua lumina pascens Aequora subduxit Zonae vicina perustae, Et nunc pontus adhuc Phaebo siccante repugnat. Mox ubi damnosum radios admoverit aevum, Tellus Syrtis erit: nam iam brevis unda superne Innatat, & late periturum deficit aequor. Tradunt alia Albericus Gentilis lib. 4. lection. cap. 14. & Stephan. Forcat. lib. 2. de Gallorum Imperio sol. 82. ubi quod [sect. 24] Vlpianus scribit in leg. Relegatorum 7. §. est quoddam, D. de interdictis & relegatis: Est quoddam genus quasi in insulam relegationis in Provincia Aegypto in novas insulas relegare. Sic explicat, quasi illae nativitate sint novae, vel quia eas recenter investigatio solers hominum, aut insomnis avaritia navigantium periculi secura detexit. In quo tamen animadvertere debuit, textum illum secundum veriorem emendatiorum Codicum litteram, non dicere, In novas insulas, sed in Ovasin. Est autem, [sect. 25] Ovasis, sive Oasis, tam parva, quam magna, locus desertus in medijs Lybiae arenis ad AEgypti confinia versus Occidentem, culicibus & muscis grandioribus infestus, ut Graeci interpretes notant, in quem nocentes olim relegari solebant, ut bene docuit Duaren. lib. 2. disputat. cap. 39. qui infinitos locos ex omni genere Scriptorum huc pertinentes congessit, & ultra eum Cuiacius lib. 8. observat. cap. 27. Barnabas Brissonius lib. 3. de verb. signific. verb. Ovasis fol. 471. Prateius & Calinus eodem verbo, & Abraham. Ortelius in Thesaur. Geographic. qui hinc etiam intelligunt illud, quod de Oasena deportatione traditur in l. 1. C. Theodos. de Nili agger. Id autem, quod a Platone in praedicto loco subijcitur, illud scilicet pelagus, ubi olim Atlantica insula absorpta fuit, innavigabile propter limum mansisse, ex eo confirmari potest, quod multis [sect. 26] saeculis huius sreti navigationem pauci tentarunt, ut tradit Pineda de rebus Salom. lib. 4. cap. 14. pag. 196. & cap. 15. pag. 205. & nos infra cap. 11. latius ostendemus. Atque item ex eo, quod [sect. 27] Columbus, cum per illud mare primam navigationem instituit, per dierum aliquot iter tantam graminis ubertatem classi occurrentem invenit, ut tandem tota circumsepta, tanquam in pratis herba virentibus, navigare videretur. Quae graminis vis potuit ex reliquijs Atlantici limi, de quo Plato loquitur, permansisse, alijs iam scopulis & impedimentis, tanti temporis spatijs, & continuis maris agitationibus comminutis. Et de hoc gramineo mari a Columbo reperto locupletissimi testes sunt ij, qui eiusdem res gestas scriptis mandarunt, ac praecipue Gomara 1. tom. histor. Ind. Ovetus in eadem hist. lib. 2. cap. 5. Francisc. Vlloa apud Ramusium in navigation. tom. 3. Anton. Herrera in histor. general. Indiar. decad. 1. lib. 1. cap. 9. & 10. & ultra eos idem referunt Pamelius in annot. ad Apologet. Tertul. scholio 528. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 16. pag. 149. & Simon Maiol. in diebus Canicul. 1. tom. colloq. 10. pag. 262. & colloq. 20. pag. 451. Verum autem vero licet his argumentis defendi posse videatur Atlanticae nomen, quod nostro Novo Orbi supra dicti auctores attribuunt: adhuc tamen [sect. 28] arbitror, ei parum apte applicari. Nam si Atlantis insula tot retro faeculis, ut ipse Plato scribit, submersa fuit; qua ratione eius vocabulum ad continentem hodie stantem, & longe dissitam, extendemus? Tum etiam quia hoc quod de Atlantica cum Platone retulimus, etsi ut verum a multis admittatur, ut patet ex supra relatis, merito tamen [sect. 29] ab eximijs alijs ipsius Platonis sectatoribus fabulae magis quam historiae tribuitur, allegoriceque ea omnia a summo Philosopho dici volunt, ut constat ex Proclo, Porphirio, Orig. & alijs relatis a Marsil. Ficino in Commentar. sup. Thimae. cap. 4. & in Critia. cap. 1. Neque distentiunt Plin. Tertul. & Arnob. quos sup. citavimus; nam licet Platonis narrationem sequantur, sub mendacij tamen dubio, & periculo, eam proponunt. Idemque facit Pat. Ioan. Pineda de rebus Salom. lib. 4. cap. 14. pag. 201. & latius & elegantius caeteris, & in nostrae Americae terminis loquens Ioseph. Acosta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 22. per totum, & eruditissimus vir D. Greg. Lopez Madera Regius, & dignissimus in supremo Castellae Senatu Consiliarius in lib. de excellentijs Monarch. Hispa. cap. 9. & Fr. Basilius Pontius Legionens. 1 part. variar. disputat. 48. expos. cap. 1. pag. 467. & novissime post haec scripta Seraph. Freitas de iusto Impetio Asiatico cap. 5. num. 20. Quorum argumentis nunquam plene respondere potuit Fr. Greg. Garcia in d. tract. de Indor. orig. lib. 4. cap. 9. cum seqq. quamvis in hoc multum olei & operae collocaverit. Etenim Plato ipse a Critia puero inter Cantilenas eam narrationem traditam esse fatetur, & novem mille annis ante illud tempus, quo scribebatur, contigisse: quod quam sit a vero alienum, nemo non videt, cum nec hodie a mundi creatione tot saecula praeterierint. Et rursus quia, quae de immensitate illius insulae subdit, & templi in ea positi divitijs, & magnitudine, Neptuni, & Clytus amoribus, gemellis quinquies ab eis susceptis, colle in quinque orbes diviso, & repentina tam vastae telluris subversione, & summersione, quae universam Asiam, simul & Africam amplitudine superabat, nemo vel mediocriter sanus fabulose dicta, & meras nugas esse negabit. Praesertim [sect. 30] cum quotidiana experientia comperiamus, in eodem mari & situ, quem Atlanticae suae Plato designat, alias minores insulas remansisse, quales sunt Fortunatae, sive Canariae, & quae vocantur de la Madera, y de los Azores, & similes, quae cum illuvionem a Platone confictam effugerint, non obscure ostendunt, quid de eius hac in parte fide sentire debeamus. Neque dixerit quispiam eas insulas, quas hodie conspicimus, post absorptam Atlanticam nasci, & emergere potuisse, iuxta ea, quae supra retulimus: nam etsi hoc aliquando contigerit, [sect. 31] & praecipue diluvij tempore, quo alias, atque alias insulas enatas, immutatasque tradit D. August. & post eum Maiol. d colloq. 10. pag. 266 rarum tamen est, & facile non probandum, ut inquit Imperator Iustin. [sect. 32] in §. insula, instit. de rerum divis. & Theodoret. lib. 4. de curat. Graec. affection. dum generaliter docet, Mare quamquam inde nubes vim aquarum incessanter exhauriant, imbresque pariant, terrisque diffundant, imminutum olim exhaustumve esse non cerni, neque ab his littoribus recessisse, quae olim ftuctibus suis obduxit. Accedit his, nullum uspiam tantae insulae monumentum, nisi fictitium illud Platonis reperiri, nullumque subversionis eius vestigium alicubi comparuisse Nam quod de gramineo diximus mari, [sect. 33] saepe navigantibus in alijs etiam oris occurrit, ut multis exemplis ostendit Maiol. in locis supra citatis. Et quod quidam arguunt de [sect. 34] Oceani Atlantici appellatione, quam mare illud ab illa Atlantica insula, quae olim in eo erat, traxisse opinantur, inter quos Iustus Lipsius d. Physiolog. lib. 2. dissert. 19. confutatione plane non eget, cum certum & apertum sit ab Atlantico monte denominari: [sect. 35] quod scimus in extremae Mauritaniae terminis situm, trecentis plus minus millibus ultra Gaditanum fretum, & Herculis Columnas, ex cuius regione sita est Atlantidis insula, parva tamen, & ignobilis, ut tradit Plinius lib. 6. cap. 5. & 31. & lib. 5·cap. 1. & alij relati ab Ortelio in Thesaur. Geograph. verb. Oceanus Atlanticus. Atlas autem mons ab [sect. 36] Atlante Promethei fratre nomen accepit, qui antiquissimus Rex Africae fuisse perhibetur, & Hesperidum pater, & primus Astrologiae artem excogitasse, ob quod coeli machinam, atque astra sustinere humeris fabulabantur, & a Perseo in montem eximiae altitudinis, qui etiam coelum tangeret, fuisse conversum, ut constat ex Diod. Sicul. lib. 4. cap. 5. & lib. 5. cap. 2. Cicer. lib. 5. Tuscul. Herodot. lib. 4. Ovid. lib. 4. Metamorph. Solin. cap. 37. D. August. lib. 18. de Civit. Dei, cap. 8. D. Isidor. lib. 14. Etymolog. cap. 8. & ex plurimis alijs Graecis & Latinis Poetis, atque Historicis, quos latissime congerit Bernard Aldrete de antiq. Hispan. lib. 4. ex cap. 10. usque ad 15. & ab eo mutuatus Francisc. Torreblanca in epitom. de Magia, in defensione cap. 5. inter quos Virgil. lib. 6. AEneid. sic canit: — Iacet extra sydera tellus, Extra anni Solisque vias, ubi coelifer Atlas Axem humero tollit, stellis ardentibus aptum. Silius Ital. lib. 1. Nec patitur nomen proferri longius Atlas, Atlas subducto tracturus vertice coelum. Et expressius Festus Avienus vers. 105. Vltima proceras subducit ad astra columnas Hic modus est Orbis, Gadir locus, hic tumet Atlas, Arduus, hic duro torquetur cardine coelum, Hic circumfusis vestitur nubibus axis. Reiecta ergo Atlanticae appellatione, quam aliqui, ut vidimus, huic Novo Orbo tribuere voluerunt, multo magis reijciendum videtur nomen Franciae Antarcticae, quod ei Galli impone[sect. 37]re conati sunt, dum inaniter ostendere cupiunt, se primos illius inventores fuisse sub Villagagnonis Domino, ut tradit Porcacchus in insulario lib. 3. pag. 162. Nam perijt in flore haec calumnia, quae in gloriae Hispanorum invidiam a Gallis praetexebatur: neque uspiam terrarum tale virus vires accepit, [sect. 38] ut sic appareat, in Famae templo non dedicari improba, & petulca monumenta, ut aliud agens tradit Iustus Lipsius in cent. 2. ad Belg. epist. 6. Neque magis audiendi sunt alij, qui, eodem Porcaccho teste, [sect. 39] has omnes novas regiones Terram Sanctae Crucis appellant, nimis quidem imperite; cum [sect. 40] hoc nomen solum Brasiliae conveniat, quam ubi primum Alvarus Capralis detexit, Sancto illo nomine & signo pijssime communivit, ut diximus sup. cap. proximo, num, 32. eoque multis annis appellata & cognita fuit, licet postea, daemonis fortasse astu, Brasiliae appellatio magis invaluerit, a ligno huius nominis tingendis pannis admodum apto, quod ex ea exportari solet, de quo graviter dolet & queritur Ioan. Barros decad. 1. lib. 5. cap. 2. & Petr. Damariz Dialog. 5. de var. hist. cap. 2. fol. 338. & Fr. Anton. de San Roman lib. 1. histor. Indic. Orient. cap. 11. pag. 57. Quia non debuit ligni Crucis venerandum nomen, quo non solum tincti, sed redempti fuimus, ob alterius ligni nomen omitti, quod eius comparatione vilissimum est. Convenientior plane videtur alia appellatio, quam his regionibus communiter impositam tradit Camillus Borrellus de Reg. Catholic. praestantia cap. 42. num. 77. eas nimirum [sect. 41] vocans Orbem Carolinum, a nomine invictissimi Imperatoris Caroli V. Hispaniarum Regis Optimi Maximi, sub cuius Imperio, & auspicijs, detectio & conquisitio, a Columbo & alijs Ducibus iussu Regum Catholicorum Ferdinandi & Elisabethae foeliciter coepta, foelicissime ad Mexicanam & Peruanam Provinciam, & alias ditissimas, & latissimas extensa fuit, ut in cap. seq. trademus. Pro qua opinione licet ipse Camillus nihil alleget, mihi considerari posse videtur, frequentissimum omni saeculo fuisse, [sect. 42] ut noviter inventae, aut subiugatae provinciae a Rege, aut Imperatore nomen assumant, qui de illis cum maiore laude triumphavit, ut multis exemplis ostendit Ioseph. lib. 1. antiq. cap. 6. D. Isidorus lib. 9. Etymolog. cap. 2. Pereira, & alij sup. Genes. cap. 6. & 10. M. Mantua in Enchiridio. lib. 12. cap. 273. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hispan. cap. 3. pag. 19. Gaspar Sanctius in Isai. cap. 2. num. 20. & Fr. Ioan. de la Puente in convenient. Monarch. lib. 3. cap-28. §. 2. pag. 174. Gregor. Garcia de Indor. origine lib. 4. cap. 18. & notabiliter Fabius Pictor lib. 1. de aureo saeculo inquiens: Denominare enim, aut imponere gentibus, & locis nomina tum Regum, Ducumque ius est. Rursqus quia Carolus [sect. 43] ipse hunc titulum sibi assumere velle, aperte significavit, dum insignibus suis Herculis columnas adiecit, cum illa inscriptione Plvs vltra, sive Plvs ovtre, ut legendum contendit Hieron. Ruiscellus lib. 2. de le Imprese fol. 28. quasi diceret, suae virtuti & fortunae Herculeum fretum non obstitisse, quamvis ibi Orbem finiri, nec ultra progredi licere veteres credidissent; sed alium novum & maiorem Orbem detectum, & quaesitum fuisse, ad quem sui Imperij ac nominis fines, & famam extenderet. Tanti quippe Caesaris virtus & gloria unius Orbis angustijs claudi non poterat, quin potius illis tanquam stricto carcere circumclusa, non minus aestuabat, [sect. 44] quam olim Alexander Macedonum Rex, de quo Iuvenal. Satyr. 10. scriptum reliquit: Vnus Pellaeo inveni non sufficit Orbis, AEstuat infoelix angusto limite mundi, Vt giarae clausus scopulis, parvaque Seripho. Alludens nimirum ad illud, quod recenset Valer. Maxim. lib. 8. cap. 15. AElian. lib. 4. de var. histor. circa finem, Theat. vitae humanae volum. 11. lib. 4. pag. 2573. & Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 16. pag. 150. Alexandrum nempe Anaxarcho Philosopho, ex auctoritate Democriti praeceptoris, innumerabiles mundos esse, referente, sortem suam tanquam miseram deplanxisse, quod ne uno quidem adhuc fuisset potitus. Sed audiamus [sect. 45] pictae Poesis auctorem, qui ipsum idem Caroli symbolum, & utrisque Orbis Imperium, his carminibus egregie declarat: Carolus Occiduae Princeps Austrasius orae Divisum Imperium cum Iove caesar habet. Iupiter in coelo, terrarum Caesar in Orbe, Inter hic humanos imperat: ille Deos. Nec mirum. Mars fortis enim, sapiensque Minerva Dant manibus praesens talibus auxilium. Parva foris sunt arma, Domi, nisi consilium sit Magnanimus prudens Caesar utroque viget, Vt nunquam (his velut Herculeis firmata columnis) Gloria Caesarei corruat Imperij. Nec dum finis hic est. Duce sed virtute sequentem Fortunam eventis proferet ulterius. Et eodem pertinet expositio Riuscelli supra, Ioan. Horoscij Covar. in Emblemat. cap. 10. Fr. Ioan. a Ponte in convenient. Monarch. lib. 3. cap. 21. in fine, & Martini Delrij in Adag. sacris, 2. tom. Adag. 459. pag. 576. ubi narrat, [sect. 46] quod cum Magnanimus ille Franciscus Primus Francorum Rex, Matriti captus ab eodem Imperatore detineretur, & in pariete dictum eius symbolum, Plvs vltra, scriptum legisset, adscripsit, Hodie mihi, cras tibi, fortunae vicissitudinem ostendere volens, quae gloriosa illa trophaea mutare solet, & ab alijs in alios tranferre. Quod cum Caesar Maximus perlegisset, ut se mentem adversarij intellexisse monftraret, subscripsit: Fateor me hominem. Sed quamvis in alijs vera esse soleat [sect. 47] illa sententia Quinti Curtij lib. 8. Eximia gloria saepius fortunae, quam virtutis est beneficium, [sect. 48] in Carolo tamen, cum pietate & virtute solida niteretur, Deo eius religioni, conatibusque favente, non solum mutata non fuit, verum indies magis ac magis extensa, & ad Imperium usque coeleste producta, ita ut merito quidam imagini eius inscriptionem hanc dicare potuerit. [sect. 49] D. Carolus V. Imper. Caes. cui, cum unum vicisset mundum, adiectus est alter, cum utrumque, vicit utriusque victorem. Nec virtus Plvs vltra progredi potuit, inter coelites vixit, antequam inter homines esse desineret. Et alter in tumulo hoc epitaphium: Plvs vltra famam extendi, nomenque decusque Quam capit tellus, quam capit Oceanus. Nec mihi Plvs vltra, quin parva conderer urna Profuit, aut magna Martia vis animi. Quid Regna, Imperium invere, atque Indicus Orbis? En gaudet spolijs trux libitina meis. Plvs vltra tamen, & tantarum gloria rerum Inter concessit sydera clara locum. Invictumque animum coelo divina locavit Virtus, & sanctae religionis amor. Et alius: D. Carolo V. Imperat. Caes. Aug. Max. Indico, Turc. Afric. German. Regi potentissimo & invictissimo, quod eius ductu, auspicijsque, ac nominis auctoritate, gentes Indicae omnes, quae a Septentrione ad Meridiem usque protenduntur, ut iure Novvs orbis appellentur, tam longe, lateque patent, auro, argento, gemmis, aromatis, alijsque rarissimis rebus abundantissimae, per legatos sint invenae: ac sub Imperium Hispaniae Regum, magno Christianae religionis commodo & augmento redactae. Ioanna Lusitaniae Princeps, Hispaniarum gubernatrix Patri Optim. & Maxim. F. I. De cuius Magni Caesaris laudibus & egregijs facinoribus plura adijcere supersedeo, quoniam [sect. 50] id exactissime praestiterunt Alphonsus Vlloa, Petr. Mexia, & Prudent. Sandovalius in eius vita, Promptuarium Iconum pag. 222. & plurimi alij auctores, quos refert Camillus Borrellus d. cap. 42. num. 78. & ultra eos Ioan. Voerthusius in lib. singul. Phoenici, sive consecrationis Augustae per totum, & Alanus Copus Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. vid. Valdes de dign. Reg, Hispan. cap. 20. num. 14. Sed licet haec ita pro appellatione Orbis Caroloni defendenda & illustranda non incongrue dicta videantur, [sect. 51] adhuc tamen mihi magis semper arrisit aliorum sententia, qui has omnes regiones Occidentales & Meridionales, de quibus loquimur, generaliter solent Novvm Orbem vocare. Non quia plures mundos esse opinentur, prout nonnulli male fecerunt, quorum errorem insra cap. 12. num. 75. convincemus; sed quia cum veteres totius Orbis terrarum, & circumambientis Oceani effigiem in tres partes diviserint, Africam scilicet, Europam & Asiam, ut diximus sup. cap. 1. num. 23. Inventa denuo hac, quae America dicitur, eam pro quarta numerare coeperunt, [sect. 52] & Novum Orbem, sive hemisphaerium appellare, ob immensam eius amplitudinem, qua tres partes antea cognitas superare videtur, atque etiam ob diversitatem morum, rituumque incolarum, & dissimilitudinem animalium, arborum & stirpium, ut bene observat Abraham. Ortel. in Theatr. Magn. tab. 1. & 5. & in Thesaur. Geographiae, verb. Atlantis insulae, Pet. Martyr in decadibus, quibus de Orbe Novo titulum fecit, Epitom. navigat. Americi Vesputij in relation. Novi Orbis cap. 114. pag. 122. Praefatio Cosmograph. ad easdem relationes, §. 3. Epitaphium Caroli V. sup. relatum, Ioseph. Acosta in elegantissimis libris de natura & historia Novi Orbis, Latina & Hispana lingua conscriptis, Iustus Lipsius de Physiolog. Stoic. lib. 2. dissert. 19. Zurita lib. 3. Annal. Arag. cap. 4. Ioan. Mariana lib. 26. histor. Hispan. cap. 3. Scip. Ammirat. lib. 2. discep. Politic. discurs. 4. Genebrard. lib. 4. Cosmograph. anno 1497. Maginus tab. 34. pag. 279. Petr. Damariz Dialog. 4. cap. 2. fol. 338. Ioan. Boterus in relation. univers. 1. part. vol. 2. lib. 1. pag. 348. Porcacchus in insulario lib. 3. pag. 162. Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 4. & in descript. Ind. lib. 1. cap. 1. Torquem. in Monarch. Indiana lib. 1. c. 2. Didac. Valdes de dignitat. Reg. Hispa. cap. 12. n. 7. & cap 19. num. 55. Hericus Martinez in repert. tractat. 2. cap. 7. pag. 102. Bernard. Aldrete lib. 1. origin. ling. Castel. cap. 12. Doctis. Ioan. Bapt. Valencuela consil. 82 num. 69. Nos infra c. 16. num. 42. & seqq. pasism Maiolus in diebus Canicular ubi easdem regiones sub appellatione Orbis Novi comprehendit, & praecipue 1 tom. colloq. 10. pag. 266. Vbi ait, [sect. 53] Europam, si comparetur cum reliquo Orbe antea cognito, exiguum eius angulum esse, comparatione autem habita ad hunc nostrum postea repertum, nihil esse, videri posse. Et idem sentit Gerard. Mercator in suis tab. univers. in princip. & Boterus ubi supra. [sect. 54] Vbi totum terrarum Orbem in tres continentes distinguunt: primam faciunt eam, quam diximus, veteres in Europam, Africam & Asiam fuisse partitos. Secundam, quam hodie Americam, vel Indiam Occidentalem vocamus. Tertiam dicunt terram Australem, quam nonnulli Magellanicam nuncupant, paucis hactenus littoribus detectam. Quod adeo verum est, ut iuxta eosdem auctores, [sect. 55] cum universus Orbis contineat in circuitu, quo maxime patet, milliaria Germanica 5400. sive Italica 21600. hoc est 360. gradus altitudinis, sive elevationis Poli, qui si ad leucae Castellanae dimensionem reducantur, constitunnt 3600. leucas: haec nova eius pars, quae America dicitur, & reliqua, quae Regibus Castellae & Legionis inquirenda obtigerunt, centum & octuaginta gradus complectantur, qui tria millia & nongenta leucarum Caftellanarum efficiunt, de quo etiam latius agemus infra cap. 6. ex num. 6. Atque huc respiciens Ioseph. Acofta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 6. merito inquit, nobis, quae hactenus certa fide comperta sunt, satis esse debere, ut Orbis terrarum portionem universa Europa, atque Asia & Africa non minorem, ex altera hac parte iacere intelligamus: & utrumque Mundi Polum aeque sibi, & terras & mare vindicare, quod antiquis, aut negare, aut dubitare impune licuit. Et idem probat Thomas Bocius de sign. Eccles. Dei, lib. 6. cap. 7. vers. Sed ne videamur, dum tradit, Has regiones Antipodum recenter detectas continere dimidium totius Orbis terrarum, & omnium rerum quas Deus hominibus est fabricatus. Vnde [sect. 56] iuste reijciendus venit Iacob. Pontanus in prima tertij progymnasmate 18. page. 315. dum nimis scrupulose, aut etiam inepte tradit, se non audere, Americam quartam mundi partem vocare, quia de ea neque tam multa adhuc, quod ipse sciat, neque tam side digna extent litteris publicata. Etenim nihil iam eo tempore, quo scripsit, erat certius, aut vulgatius, ut ex superioribus satis apparet. Et cum Scandinaviam [sect. 57] Germaniae insulam versus Septentrionem, eo quod maxima, & incompertae magnitudinis esset, alterum Orbem terrarum veteres appellarent, ut tradi Plin. lib. 4. cap. 13. & alij relati ab Abrah. Ortel. in Thesaur. Geograph. verb. Basilia. Necnon etiam Trapobanem, ut patet ex eodem Plin. lib. 6. cap. 22. ibi: Trapobanem alterum Orbem terrarum esse diu existimatum est Antichthonum appellatione. Quanto iustiori titulo idem nomen his vastissimis provincijs conveniet? Et haec plane sunt, quae ultra alios, pro inquireda vera & propria istarum regionum appellatione, elucubrare potuimus, [sect. 58] quas tamen in huius operis discursu non verebimur vulgari, & magis cognito Indiarum Occidetalium, vel Americae nomine indigitare, propterea quod, ut [sect. 59] admonet Quint. lib. 1. instit. orator. utendum est verbo ut nummo, cui publica forma sit, & [sect. 60] vulgaris loquendi usus proprietate verborum potentior est, l. anniculus 132. de verbor. significat. l. Labeo, D. de supell. legat. l. talis scriptura, D. de legat. 1. ubi Doctores; cum rude hominum vulgus de exactiori verborum interpretatione & significatione non magnopere laborare soleat, ut late prosequuntur Alciatus, & Brechaeus in rub. de verbor. significat. & plurimi alij relati per Ioan. Gutierrez lib. 3. practic. quaest. 14. a num. 132. & Hieron. Zevall. commun. opin. 1. tom. quaest. 409. & novissimum Marium Burgium in tract. de laudimio part. 1. cap. 1. num. 24. & 25. ubi hoc etiam in verbis peritorum, imo & Principum, legum & statutorum admittunt. # 5 CAPVT V. De initio, & progressu detectionis Novi Orbis, & ijs, qui in hoc magis meruisse videntur. SVMMARIVM Captitis V. -  1 Hispani Duces, qui Novum Orbem detexerunt, laude dignissimi sunt. -  2 Ioan. Bapt. Ramusius notatur. -  3 Memoria eorum, qui pro Repub. praeclarum aliquod facinus gesserunt, semper commendari debet, & quare? Occultator alienae laudis furi par est, ibid. -  4 Columbi prima laus in detectione Novi Orbis, & eius patria & mores. -  5 Columbus quibus argumetis ductus fuerit ad detegendum Novum Orbem. -  6 Columbus a quodam hospite naufragium passo Novi Orbis notitiam accepisse dicitur. -  7 Hospes, qui Columbo Novi Orbis notitiam dedit, cuius nationis fuerit? -  8 Navigationes admirandae fortuito factae. -  9 Ptolemaeus Aegypti Rex qualiter ab Indo naufrago navigationem Indiae Orientalis edoctus fuerit? -  10 Eudoxij Gnidij ingens navigatio. -  11 Trapobanae insulae certior notitia quando & qualiter a Romanis habita? -  12 Navis ex India vi ventorum in Germaniae portum delata. -  13 Indi septem Occidentales in portatili cymba tempestate in Galliam delati, & eorum descriptio. -  14 Columbus qualiter Angliae, Lusitaniae & Castellae Reges adierit pro detectione Novi Orbis. -  15 Columbus tandem a Regibus Catholicis ad Orbem Novum inquirendum mandatur, & de eius classi & commeatu. -  16 Novi Orbis ingens, & quaestuosa detectio ex parvis initijs processit. -  17 Indiae Occidentales Hispaniae Regibus utilissimae. -  18 Initia rerum magnarum solent esse minima. -  19 Columbi prima navigatio, & eius labores, & effectus. -  20 Columbus plures insulas detegit, & pro Hispaniae Regibus earum possessionem apprehendit. -  21 Columbus cum primitijs insularum, quas detexit, ad Reges Catholicos redijt. -  22 Columbus a Regibus Catholicis honoratur, & remuneratur. -  23 Admirali, sive Almirantis dignitas quae? & de vocis etymologia. -  24 Columbus repetit navigationem in Indiam, & plures alias insulas detegit, & eius obitus. -  25 Columbi historia de ovo apud convivas. -  26 Navigationes in Novum Orbem repetuntur. -  27 Blaschi Nonij de Balboa laudes, & historia. -  28 Mare del Sur primus nostrorum detetexit, & conspexit Balboa, & iter ad illud aperuit. -  29 Ferdinandi Cortesij laudes, & qualiter Novae Hispaniae Regna detexit, & subegit. -  30 Ferdinandi Cortesij praeclarum facinus in navibus perforandis. -  31 Naves, qui duces perforaverint, aut incenderint, & qui equos, aut scalas ademerint, ut milites animosius pugnarent. -  32 Ferdinandi Cortesij patria, & qualiter sortitus, & expertus fuit patrocinium D. Pet. -  33 Ferdinandus Cortesius natus fuit eodem anno, quo Mart. Lutherus. -  34 Ferdinandi Cortesij honores, praemia, & obitus. -  35 Ferdinandi Magallani laudes, & historia in detegendo freto magallanico. -  36 Magallanicum fretum quando, & quomodo detectum? -  37 Magallanus quid fecerit in insula Zebu, & qualiter occisus? -  38 Magallani socij ad Moluccas perveniunt, & diverso itinere in Hispaniam redeunt. -  39 Ioannis Sebastiani a Cano, & sociorum reditus in Hispaniam cum nave Victoria post universum Orbem circumdatum. -  40 Diem unum Calendarij cur amiserint nautae navis Victoriae? -  41 Ioan. Sebastiano a Cano honores, & insignia a Caesare conceduntur. -  42 Navis Victoriae laudes, & memoria. -  43 Francisci Pizarro laudes & historia in detectione & subactione Regni Peruani. -  44 Milites tredecim qui cum Pizarro manserunt in insula Gorgona privilegijs honestantur. -  45 Atahualpa, sive Atabaliba Tyrannus Peru bello capitur, & temere occiditur. -  46 Praeda capti Atahualpae quanta fuerit, & inter quos distributa? -  47 Auctores plurimi referantur, qui ex professo, vel etiam obiter agunt de historia Indiarum Occidentalium. -  48 Americae historiae libri, novem voluminibus comprehensi, & ab haereticis publicati, cum cautione legendi sunt. -  49 Gundis. Fernandez de Oviedo historia Indiarum Occidentalium laudatur. IN huius Novi Orbis indagatione, & acquisitione adeo enituit Hispanae gentis industria, virtus, atque constantia, ut Graeci Herculis facinora, & labores superasse a multis merito indicetur. Quapropter [sect. 1] necessarium esse arbitror, aliqua ex plurimis, quae sese hac in parte dicenda offerebant, breviter delibare, & nostris quoque, licet obscuris, monumentis, eorum Ducum nomina, & praeclara gesta, in Memoriae templo consignare, qui in re ita utili, pariter atque ardua, magis excelluisse comperiuntur. Nec enim scio, [sect. 2] quid, praeter nostrorum invidiam, movere potuerit Ioan. Bapt. Ramusium, dum in prooem. 3. vol. suarum navigationum Hispanos auctores irridet, quod libris suis illorum nomina, & patriam sedulo inquirere, & commendare studuerint. Semper [sect. 3] quippe iustum, & rationi consentaneum visum est, ut bene gerentibus laudis tribuatur assensus, & ut gloriosa sit, & diuturna apud omnes eorum memoria, qui pro Republica praeclarum aliquod sacinus exhibuerint, ut & ipsi audaciores in posterum fiant, & alij eorum exemplis permoveantur, ut tradit Arist. lib. 3. Ethic. cap. 6. & lib. 2. Polit. cap. 6. eleganter Cicer. in orat. pro Milo. & pro Arch. Poet. Theodos. Imp. in 1. & virtutum, C. de stat. & imagin. Iustinian. in §. 1. instit. de excusat. tut. Cassiodor. lib. 1. epis. 13. D. Gregor. lib. 22. Moral. cap. 7. & D. Basil. homil. in Gordia. Marty. ubi sic inquit: Sicut enim aromata tunc maxime spirant, cum vel confricantur, vel conteruntur, sic virtutum opera tunc maxime movent, cum laudantis oratione explicantur, sicut etiam oves Iacob intuentes virgas maculosas, & varias, similes agnos pariebant: sic iuxta exempla, quae cernimus, sive bona, sive mata volunt as hominis operatur. Idem quoque Cicero Philip. 14. nos praeclare cum his agere tradit: Quorum virtutem, nec oblivione eorum, qui sunt, nec reticentiam posterorum sepeliri patimur. Et Plat. in lib. de legib. multum laudat Tyrtaeum Poetam, quod suis carminibus viros bello praestantes extulerit: O divine, inquit, Poeta Tyrtaee, sapiens certe ac bonus nobis esse videris, quiae excellentibus eos extulisti laudibus, qui in bello excelluerunt. Cui convenit doctrina las. in fin. tit. inst. de actio. ubi occultatorem alienae laudis, furi parem esse dicit, per tex. in l. haereditatum in fin. D. ad leg. Falc. & Plin. Iun. epis. 8. lib. 5. ubi sic ait: Mihi pulchrum in primis videtur, non pati occidere, quibus aeternitas debeatur; aliorumque famam cum sua extendere. Prima [sect. 4] igitur tantae detectionis laus omnium consensu Christophoro Colono, sive, ut alij vocant, Columbo, debetur. Hic natione Ligur, sive Genuensis ex vico Nervij, non magnae fortunae, sed acris ingenij fuit, reique nauticae peritissimus, & Cosmographus solertissimus, & in Lusitaniam profectus, ut tabulis nauticis conficiendis, & emendandis quaestum faceret, uxore ex insula Madera ducta, eo commigraverat. [sect. 5] Ibi, ut plures existimant, ex Astronomica discipliana, & nonhullis veterum monumentis, alijsque argumentis, quae varie varij auctores pro suo captu confingunt, & praecipue Ant. Herrer. in hist. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. c. 2. & 3. secum cogitare, & tandem statuere coepit, ultra noti Orbis terminos magna terrarum spatia, quemadmodum in Orientem, ita etiam in Occidentem Patere. Alij vero [sect. 6] tradunt in hanc notitiam, & spem cuiusdam hospitis sui relationibus motum, qui naufragium in Oceano Atlantico faciens, vi tempestatis ad terram, nullis antea Cosmographis cognitam, reiectus fuit; quam cum diligenter delineasset, vix tandem ad Maderam appulit, & in domo, & manibus Columbi moriens, ei rem omnem in hospitij mercedem aperuit. Cui traditioni multum novissime defert Torniel. in Annal. sacr. to. 1. ann. mundi 1931. n. 48. etsi in Columbi fraudem, & ut eum sua gloria privarent, ab Hispanis consictam esse, imprudenter affirmet Hiero. Benzo. lib. 1. histor. Novi Orb. cap. 5. Hunc [sect. 7] quidam Lusitanum fuisse affirmant, inter quos Pet. Damariz Dial. 4. de var. hist. c. 4. fol. 151. qui inde Lusitanis huius Novi Orbis inventionem tribuendam contendit. Sed alij magis frequenter Baeticum, sive Andalusium nautam, & mercatorem fuisse opinantur, eiusque nomen & patriam in obscuro latere, Deo ita disponente, ne alij, quam sibi negotium adeo ingens homines tribuere possent, ut observat Ioseph. Acost. lib. 1. de hist. Ind. c. 19. Fr. Greg. Garc. de Indor. orig. lib. 1. c. 4. §. 1. pag. 65. & Fr. Ioan. Torquem. in Monarch. Ind. lib. 18. c. 1. Quamvis nuper Garcia Lassus Inca in suis Comment. de Incar. orig. lib. 1. cap. 3 que refert, & sequi videtur Aldrete de antiq. Hispan. lib. 4. c. 17. pag. 567. nullo, quod sciam, fundamento ductus, Alphonsum Sanchez nominatum scribat, & eius naufragium circa annum 1484. contigisse. ¶ Nec [sect. 8] mirum, aut novum videri debet, huius detectionis initium fortuitum fuisse. Nam praeter alia nostrorum exempla, de quibus infra c. 9. n. 49. si Straboni fidem habemus lib. 3. Geogr. Plin. lib. 2. c. 67. Pomp. Mel. lib. 3. c. 10. similis casus in Indijs Orientalibus accidit. [sect. 9] Custodes quippe sinus Arabici Indum quempiam in navi solum mortuo similem littori appellentem invenerunt, eumque ad Ptolemaeum Evergetem AEgypti Regem deduxere, Is lingua Graeca eum curavit institui, qua percepta, ex India se tempestatibus iactatum, amissis fame comitibus, in ea loca devenisse declaravit. Quod si liber dimitteretur, assumptis comitibus, se Regi ad Indos usque facilem ostensurum navigationem. Credidit homini Ptolaemeus, & inter alios Eudoxium quoque Gnidium Astrologum ei adiunxit. [sect. 10] Qui hac occasione usus, Indiam perlustravit, & in reditu ad AEthiopiae littora Gaditanorum gubernaculo, cui equi figura insculpta erat cognito, quod tempestatibus eo iactatum fuerat: ad Occidentem quoque per Meridionalem Oceanum viam patere deprehendens, Alexandriam reversus, inde per mare Mediterraneum extra columnas Herculis evectus, littora Africae circuivit. Romanis [sect. 11] quoque certiorem notitiam insulae Trapobanae alterius naufragij occasione contigisse, Plin. lib. 6. c. 22. his verbis enarrat: Nobis diligentior notitia, scilicet Trapobanae, Claudij principatu contigit, legatis etiam ex insula advectis. Id accidit hoc modo, Annij Plocami, qui maris Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam navigans, Aquilonibus raptus praeter Carmaniam quinto decimo die Hippuros portum eius invectus, hospitali Regis clementia sex mensium tempore imbutus alloquio percontanti postea enarravit Romanos & Caesarem, &c. [sect. 12] Quarum navigationum mentionem facit, sed fabulosas esse contendit Doct. Freitas ubi sup. c. 5. n. 13. & seqq. Otto etiam Frisingensis auctor est, sub Friderico AEneo Barbo, navem ex India cum Indis negotiatoribus fortuito appulisse Lubec Germaniae portum ultra Cimbricam Chersonesum. Et Continuator Palmerij anno Domini 1509. quem refert Simon Maiol. colloq. 23. pag. 534. tom. 1. [sect. 13] delatam fuisse eo anno Rothomagum usque Galliae Lugdunensis oppidum cymbam quandam portatilem, similem his, quae in Orbe Novo conspiciuntur, & in ea septem ex ipsis Indis, qui fuligineo colore erant, ceu homines sylvestres, grossis labris, stigmata in facie gerentes, ab aure admedium mentum instar lividae venulae per maxillas deductae, & nudi incedebant, solum baltheum gestantes, in quo erat borsula ad verenda tegenda. Barba per totum corpus nulla, neque pubes, neque ullus pilus, praeter capillos, & supercilia. ¶ Sed utcumque[sect. 14] sit, cum Colonus incredibili huius rei experiendae studio flagraret, simulque videret, sine magno apparatu tentari non posse, Bartholomaeum fratrem ad Angliae Regem Henricum VII. expedivit, cuius regnum ea tempestate pacatum erat & opulentum, ut exponeret, si sibi naves & facultates darentur, effecturum se, ut novis & auriferis regionibus repertis Angliae regnum omnium regnorum totius Europae florentissimum redderetur. Sed passus hic repulsam, non tam odio rei, quam quod Italum hominem lucro inhiantem Angli suspectum haberent idem Christophorus de eodem negotio Alphonsum V. Lusitaniae Regem convenit; qui non modo negavit, quod petebat, sed tanquam inania & fabulosa afferret, eum, ut delirum hominem reiecit, & irrisit, persuasus a Calcadilla Episcopo Viseensi, & Roderico Magistro Theologiae, praeclaris alioqui Cosmographis, nec terras, nec aurum esse in Occidente. Tertio igitur rem tentans, ad finitimos Castellae, Legionis & Aragoniae Reges Catholicos Ferdinandum & Elisabetham eodem consilio se se contulit, & ibi cum nihilo magis audiretur, Regibus praesertim id temporis bello Granatensi impeditis & exhaustis, invicta quadam animi pertinacia totum serme septennium contrivit vorando repulsas, urgendo, instandoque per se, & per amicos. [sect. 15] Quousque superatis tandem Mauris, ac tota expulsis Hispania, retulit quod voluit, & perbenigne a Regibus habitus, obtinuit, ut in occiduam illam navigationem, sive inquisitione, tria sibi regio sumptu adornata navigia ad Hispalim orae Baeticae praeberetur, cum centum & viginti hominum comitatu, & septemdecim ducatorum millibus, ut sibi de his, quae ad talem expeditionem necessaria iudicaret, commodius provideret: quam pecuniam Ludovicus Sanctangelus regiarum rationum scriba Columbo numeravit, imo & Regibus mutuam dedit. Quod ideo advertere volui, [sect. 16] ut intelligatur, hoc tam parvo apparatu, tantas, tamque inauditas postea res, quantae hodie de his Indijs constant, origine habuisse: & tantillam pecuniam, tantum eisdem Regibus Catholicis auri, argentique tulisse, ut [sect. 17] testante Ioan. Metello, quem refert Theatr. vitae huma. vol. 10. lib. 2. pag. 2417. in fine, eius summa praeter margaritas & gemmas, quae innumerae fuerunt, sexaginta, quos vocant, milliones feratur excessisse, ut taceam incredibiles proventus subinde aliorum Regum temporibus in Hispaniam delatos, de quibus alio in loco dicemus: quorum maxime subsidio, ut ait Maffaeius lib. 1. hist. Ind. pag. 18. postmodum tantos, tamque assiduos terra, marique sumptus prope infinita pecuniarum erogatione sustinuerunt, Nimirum [sect. 18] quia in hoc, ut in alijs, initia, sicuti & femina rerum naturalium solent esse minima, quae tamen suis progressibus augentur, ut docet Cicer. lib. 5. de finibus. Sed ut ad Columbum redeamus, [sect. 19] is cum exigua hac classe ex Hispanijs solvens anno a Christo nato 1492. tertio nonas Augusti, vastissimo se Oceano Atlantico commisit, & Canarias primum insulas petijt. Inde, continuata dierum aliquot velificatione, gramineum mare invenit, de quo c. 4. n. 27. locuti sumus, ut tanquam in pratis herba virentibus navigare viderentur. Quo tandem superato, post multa pericula, post duram toleratam famem, in incognitas, quas quaerebat regiones, nuda, barbara, & inermi gente habitatas, fed auri divites appulit, triginta trium dierum navigatione, Occiduum semper Solem secutus, Primamque [sect. 20] insulam, quam invenit, quae ab incolis Guana bani dicebatur, Sancti Salvatoris appellatione insignivit, & in ea, aliarum nomine, quae postea detegeretur, possessionem pro Catholicis Castellae & Legionis Regibus apprehendit: eaque de re publicum instrumentum conscribi, curavit. Mox inde solvens, alias maiores insulas adinvenit, quas Conceptionem, Fernandinam, & Isabellam nuncupavit. & ulterius progrediens Cubam, & Hispaniolam longe maiores, & aurifodinis ditissimas, patefecit. Castrisque [sect. 21] ibi idoneo loco, & praesidio communitis, incolas ferme duodecim, aurum, Gallipavos, Psittacos varij coloris, & alia inventae regionis argumenta secum in Hispaniam triumphabundus revexit, vix septem mensibus, postquam ex ea solverat, lapsis; ubi Catholicis Regibus, tunc Barchinonae commorantibus, ea, quae acciderant, retulit, [sect. 22] & ab eisdem honorifice, ut meruerat acceptus, Admirali & Proregis Indiarum titulo, & multis alijs privilegijs, ac muneribus donatus fuit: Regijsque insuper armorum insignibus cohonestatus, hoc addito elogio, Por Castilla, i por Leon, nueuo mundo hallo Colon. Admirali autem, [sect. 23] sive Almirantis, ut Hispane vocamus, Vox, & officium pro eo illustri praefecto usurpatur, cui maris imperium, & littorum a Rege concreditum est: qui classes & navalia curat, uti sarta tecta sint, & ut exarmata reparentur, pirataeque arceantur, aut fugentur, ut de eiusdem Columbi historia loquens advertit Forcat. lib. 2. de Gallorum Imperio fol. 83. & melius lex nostra 24. tit. 9. par. 2. & l. 3. tit. 24. eadem part. Nomenque sub Oct. Augusto adinventum, & probatum, idem Forcat. tradit, ob id, quod quendam Galliae legatum, qui multa admiranda maris portenta a se visa reserebat, classi Gallicae praefecit, & Admirandum appellavit. Quod tamen ridendum videtur, cum teste Leone Africano, & alijs, quos refert Sebast. Covar. in Thesaur. ling. Castellanae, verb. Almirante, haec vox Arabica sit, quae Architalasum, sive summum maris Ducem, aut praefectum significat: de quo etiam alia non contemnenda novissime tradit doctissimus vir Pet. de Salazar & Mendoca Canonicus Toletanus in lib. 2. de origin, & progressu dignitatum, & titulorum Hispaniae cap. 15. & Barnab. Morenus de Vargas de nobil. Hispan. discurs. 13. num. 18. Post haec [sect. 24] autem idem Columbus ab eisdem Regibus cum maioribus copijs & classibus iterum, tertio, & quarto ad easdem insulas incolendas, & gubernandas, & ad alias inquirendas reversus est. Quod ita foeliciter gessit, ut poft innumeras, quas detexit, & subegit, tandem in continentem devenerit, & ostia totius Americani Orbis primus, ut diximus, refera verit. Obijtque in Hispania anno salutis 1506. ubi constans [sect. 25] traditio est, quod cum forte celebri quodam convivio exciperetur, in quo simul plures Hispaniae proceres discumbebant, & orto inter eos sermone de Novi Orbis detectione, essent nonnulli, qui praeclarum hoc Columbi facinus extenuaret, quasi ab alijs quoque praestari potuisset: ille ad ea nihil respondens, ovum in mensam inferri iussit, & convivas omnes experiri rogavit, ut illud in apicem, nullis adminiculis fultum, sive nixum stans & erectum in mensa constituerent id nullus cum posset, ipse altero eius fastigio mensae illiso, & leniter quassato, rectum, firmumque constituit: quod cum caeteri, se etiam eodem modo facturos, offerrent, Nunc, inquit, quia vidistis. Sic innuere volens, inventam iam Indiam inventu facilem tunc videri, cum prius esset difficillimum, & vel a nemine cogitatum. Crescentibus vero [sect. 26] deinceps magis atque magis apud istos Occiduos Indos Hispanorum rebus, & iussu Ferdin. Reg. Cathol. & Carol. V. lmp. Max. qui ei in Regno, & virtute successit, classibus, & auxilijs indies renovatis, plures alij strenui Duces, & Navarchi claruerunt; qui non minus gloriae. quam divitiarum spe incitati, & allecti, Columbi vestigia prementes, aliquid novi aggredi semper meditabantur. Inter quos [sect. 27] magnam quidem laudem mihi promeruisfe videtur Blasc. Nunez de Balboa. Ab eo cnim diu pervagante Pariae terrae, & Darienis regionis littora, anno tandem 1513. die 25. Septembris repertus est Isthmus ad Vrabanum sinum, quo duo ingentia maria dirimuntur, quae vulgo, Del Norte, y del Sur appellantur. A Comagre siquidem ingentis amnis ostio, Darienisque littore, per inaccessos prope montes monstrantibus iter Indigenis, Blaschus summa iuga tenuit, [sect. 28] & subiectum in adverso littore vastissimi pelagi sinum conspexit; postquem ditissima auri, argenti, & unionum regna, & insulae repertae sunt. Itaque invento multo auro Blaschus breviorem transitum quaerens, quo duo illa maria coniungerentur, non plus inter se distare. quam cetum milliaribus deprehendit. Verum itinere adeo densissimis nemoribus, abruptis petris, & frequentibus fluvijs impedito, ut non nisi magno cum labore, periculoque illac Nostri permeare possent: praesertim cum passim inhospitae, ac insidiosae Barbarorum gentes, venenatis instructae. sagittis, occurrerent. Quibus de causis Blaschus eius tractus regulis, aut muneribus delinitis, aut cruenta acie subactis, quatuor castella opportunis intervallis constituit, ut commeantibus ab utroque mari tutissimus esset receptus: aedificata etiam classicula in proximo portu, cui D. Michaelis nomen dedit. Quibus egregijs & foelicibus ausis ad Regem delatis, Praesidis illarum provinciarum nomine & honore remuneratus fuit, & magnam sui apud Hispanos & Indos existimationem pepererat, Caeterum, dira auri sitis, novique Imperij libido effecit, ut Petrus Arias Davila Blaschi socer, qui summum in eisdem provincijs Regio diplomate imperium exercebat, illum perduellionis accusatum in carcerem duceret, eo rerum exitu, ut affectati Regni crimine damnatus, capite plecteretur. Indignus hercle co supplicio (quod multi tradunt, iniuria & invidia magis, quam perfidiae ratione perpessum) cum ad laevam maris a se primum reperti Peruana, & Cuzcana regna auro & argento, ac gemmis scatentia Francisco Pizarro, & Didaco Almagro successoribus demonstrarit. Et qualiter mare del Sur, ab eo salutatum fuerit, tradit additionator Benzonis pag. 110. Sed longe magis [sect. 29] Nostrorum, & exterorum historijs celebratur Ferdinandus Cortesius, qui, foeliciori ausu, & successu, res maxime claras ac memorabiles in eiusdem Novi Orbis indagatione, & acquisitione persecit. Etenim cum anno 1517. a Franc. Ferdin. de Cordova, & Did. Velazquez Havanam gubernante, ad dextram terreae Pariae navigantibus, Iucatana Provincia reperta esset, & aliarum notitia sumeretur, quae tunc ab eis plene inquiri non potuerunt. Anno sequenti 1518. die 18. Novemb. missus fuit Cortesius ab eodem Gubernatore cum undecim navibus, & quingentis hominibus, ut regiones illas penitus perlustraret, & commodis locis Hispanorum castra & colonias communiret. In qua expeditione se ita prudenter & Viriliter gessit, ut quamvis Didacum Velazquez facti poenituerit, & mandata, quae ei dederat, revocaverit, adhuc Cortesius milites sibi parentes habuerit, & in postremum Occidui littoris sinum delatus, Iucataniam & Cozumeliam provincias inviserit, Tavascum expugnaverit, & ulterius progrediens, alias ditiores & vastiores regiones patesecerit, quas Novae Hispaniae titulo commenda. Portuque congruenti reperto, qui dicitur San Iuan de Vllua, & ibi oppido Verae Crucis aedificato, cum [sect. 30] ad opulentissima Mexicana Regna terrestri itinere contendere niteretur, timeretque ne milites de fuga cogitarent, naves, quibus vecti fuerant, & revehi poterant, clanculum perforavit, ut omni spe reditus intercisa, fortius atque animosius institutum iter adorirentur. Quo in facto, [sect. 31] licet aliquos ex antiquis Ducibus habuerit, quos sibi imitandos proponere potuit, nempe Alexandrum Magnum, victis ad Granicum Darij Ducibus, captaque Mileto: Menecrarem, Salaminem in Cypro capere volentem: Agathoclem Syracusiorum tyrannum adversus Carthagineses pugnantem: Tymarchum AEtolum, dum locum Asiae multitudine hominum abundantem expugnaret: Quintum Fabium Maximum, & alios, qui veriti ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, vel solvi iusserunt, priusquam praelium inirent. Sicuti eadem ratione equos dimittere solebat Caius Iulius Caesar, & Philippus Macedo scalas amovere, per quas milites in muros iam ascendissent ut referunt Diod. Sicul. lib. 17. & 18. Polyaenus lib. 4. & 5. Sueton. in Iul. Frontinus lib. 1. c. 51. & Theat. vitae humanae vol. 7. lib. 3. pag. 1795. Negari tamen non potest, quin Cortesius quantum tempore superioribus cedit, tantum magnitudine huius praeclari facinoris illos antecellat, cum in terris incognitis, & adeo remotis, & inter tot Barbarorum millia, omni prorsus auxilij spe destitutus, & cum paucis militibus, longinquis navigationibus fessis, tantis se bellis & periculis exposuerit, & redeundi viam voluntarie praecluserit. Sed nec cum fefellit eventus: nam varijs bellis prospere gestis Tlaxcatecas & Mexicanos expugnavit, potentissimo illo Imperatore Motezuma deleto. Et anno tandem 1521. die Augusti 13. celebri illa Themistitana, seu Tenuxtitlana urbe potitus est, quam hodie Mexicum vocant, & salso in stagno positam, aedificijs & incolarum frequentia Venetae urbi similem faciunt. Alia deinde Novae Hispaniae Regna detexit & subegit, & per Occidentalem lineam terrestri itinere ex Mexicana regione profectus, non longe abesse maria ab incolis didicit, paucisque diebus ad littus exterioris Oceani, quod del Svr dicunt, pervenit. Vnde (nec srustra, ut postea docuit experientia) coniecit, si classes adessent, peti posse per Antipodas Sinarum Regna, Catainasque oras ad Orientem nostrum iam antea Lusitanis aditas necnon & Moluccas insulas, multo aromate, atque unionibus beatas, & ab omnibus expetitas, quae sub AEquinoctiali linea sitae esse dicerentur. Natus [sect. 32] fuit summus hic vir anno 1485. in oppido de Medellin Provinciae Baeturiae, vel Vectonum, quae vulgo, Estremadvra vocatur: & cum in puerili aetate morbo quasi desperato laboraret, parentes eum voverunt duodecim Apostolis, ductaque sorte, exijt D. Petrus, cui solemnes quasdam oblationes, aliaque sacrificia fecerunt: & cum ita servatus esset, semper Divum hunc, quem patronum & tutelarem nactus suerat, maxima coluit veneratione, eiusque auxilio in magnis & arduis negotijs clarus & victor evasit, ut post Gomaram cap. 21. observat Cardanus de rerum varietate lib. 16. cap. 92 Theatr. vitae humanae vol. 5. lib. 4. pag. 1362. & volum. 27. lib. 3. pag. 4153. & Mart. Delrius disquisit. mag. 1. tom. lib. 4. cap. 2. d. 7. sect. 3. pag. 292. ubi bene advertit, decuisse Evangelium in illis adeo remotis regionibus plantaturo, rigatorem savere, quo rigante nunquam non incrementum dat Christus Iesvs. Et eodem [sect. 33] respiciens, considerat Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 4. in prooemio pag. 373. eo ipso anno, quo Islebij apud Saxones execrandus ille haeresiarcha Lutherus natus fuit, Cortesium quoque apud Hispanos in lucem prodijsse, veluti providente Deo, ut damnum, quod illius malitia Ecclesia acceptura erat, huius virtute, & industria uberrime sarciretur. In quorum [sect. 34] praemium a Carolo V. Caesare gubernationem, & praefecturam supremam Novae Hispaniae, tam togatam, quam militarem accepit, & Marchionatum Vallis de Guaxaca, & aliorum locorum cum viginti tribus millibus vassallorum tributariorum, de quo expeditum fuit Regium satis honorisicum diploma Barchinonae 6. Iulij anno 1529. & ipse postmodum anno 1547. in fata concessit, die secunda Decembr. in oppido de Castilleja prope Hispalim, aetatis suae anno 63. Dignum quoque est, [sect. 35] vt silentio non involvatur memorabile & insigne incoeptum, quod Ferdin. Magallanes natione Lusitanus tentare ausus est, cui fretum, quod ex eius nomine Magallanicum vocant, una navigatione simul & immortalem gloriam, & mortem attulisse perhibetur, ut suse & eleganter praeter alios, quos insra referemus, licet in multis variantes, enarrant Paul. Iovius lib. 34. hist. Ossor. de rebus Emanuel. lib. 11. Maffaeius lib. 8. histor. Ind. Genebr. lib. 4. Chronograph. pag. 707. Hieron. Benzo in hist. Novi Orb. lib. 1. cap. 15. ex pag. 65. & Theat. vit. human. vol. 3. lib. 9. pag. 985. vol. 5. lib. 2. pag. 1218. vol. 8. lib. 4. pag. 2137. vol. 12. lib. 3. pag. 2734. & volum. 20. lib. 2. pag. 3653. & seqq. Is enim a Lusitano suo Rege deficiens, quod pro meritis se non satis remuneratum quereretur, cum prius publico testimonio fidem, & Regi & patriae debitam abiurasset, ad Carolum V. Imper. Castellae & Legionis Regem confugit, ei persuadens, si sibi socij, & naves darentur, non antea a navigatione destituturum, quam aut moreretur, aut fretum aliquod inveniret, qua Occidentem versus compendiosiore via, & omnino diversa, quam qua Lusitani navigarent, ad insulas Moluccas aditum patefaceret, quas ad Castellae limites pertinere asserebat, & ab Emanuele Lusitaniae Rege contra pactionem iam initam usurpari. Rex ergo ei quinque navium classem, Commeatum, armamenta, ducentos & viginti tres homines in comitatum suppeditavit, & anno 1519. decima die Augusti mari vasto se commisit, ut terras, atque regiones perlustraret, quas neque viderat, neque ab alijs exploratas audierat; sed suspicione tantum adiri posse coniectabatur. Ad tractum itaque Peruanum cursum dirigens, inde Meridiem versus littora legens, post acerbas quasdam clades, amissa una navi, & altera invito eo ad Hispaniam reversa, [sect. 36] sretum, quod cogitarat, invenit, quinquagesimo secundo latitudinis gradu ad Austrum, anno 1520. die octava Octobris, & post vigesimum septimum diem, ex quo sinum intrarat, in apertissimum Oceanum evectus est: indeque ad Moluccas Occasum versus deflectens, in diversas, nunquam visas, lectas, aut auditas insulas incidit. In quarum una [sect. 37] nomine Zebu, cum Magallanus regulum sibi amicum, & deinde Christianum, cum uxore, ac liberis, & popularibus circiter octingentis, effecisset, atque hic armis eo tempore cum finitimo Mathani Rege contenderet, & a Magallanio ferri sibi suppetitias postularet, ille & Christiano, & Hospiti eas negare non potuit: belloque illato, semel, iterumque hostes fuderunt: tertio vero ex insidijs circunventus, confossus, & dilaceratus a Barbaris, multis quoque ex suis desideratis, gloria, quae tanto facinori debebatur, frui non potuit. Nihilo [sect. 38] tamen segnius, qui supererant socij, iter institutum prosecuti sunt, & ad Moluccas pervenerunt anno 1521. die octava Novembris. Atque hic tertia nave ob remigium desectum cremata, & Serrano amisso, qui Magallano suffectus fuerat, Cariophyli, & Cinnamomi, nucisque mirysticae surculos ex natali solo colligentes, ut testimonij certam fidem referrent, ad duas, quae restabant, quasque resecerant naves, se receperunt; quarum alteri Trinitatis, alteri Victoriae nomen erat: Eurisque vela dantes, non qua venerant redire, sed totum Orbem circuire volentes ab Oriente in Occidentem recta Procurrunt, omnes sinus, & emporia a Lusitanis in illis oris occupata praetervecti. Et Trinitas quidem in Novum Orbem properans, ut ibi reficeretur, circa Hesperides insulas contra Praxium promontorium a Lusitanis insulae praesidibus capta fuit, ubi viginti duo non amplius homines, qui in ea vivi pervenerant, & totum undique ambitum Orbis emensi, Barbatorum mille insidias, & omnem maris saevitiam evaserant, custodiae traditi sunt. [sect. 39] Victoria vero Lusitanis elapsa, cum decem & octo vectoribus, quibus praeerat Ioannes Sebastianus a Cano insignis nauclerus ex oppido Guetaria Vardulorum ad Pyrenaeum, post enavigata duodecies mille milliaria Germanica, hoc est, iter quatuordecim millium leucarum nostrarum, post sexies sine laesione transmissam Torridam Zonam, tertio tandem anno, quam ex Hispanis solverant, eodem cum maxima Caroli Imperatoris Regisque Catholici voluptate redierunt, cum diem unum in Calenda[sect. 40]rio anticipassent: nam diem illi Mercurij putabant esse, cum esset dies Iovis. Cuius erroris causam erudite exponit Ioseph. Acosta in histor. Ind. lib. 3. cap. 25. & Anton. Herrera decad. 3. lib. 4. cap. 1. pag. 140. [sect. 41] Sebastianus autem a Rege arma, sive insignia gentilitia accepit, Orbem terrarum sphaerico globo delineatum, hoc addito symbolo, Hic primvs Geometres, sive Tv primvs circvmdedisti me. Eius [sect. 42] vero navis reliquiae Hispali memoriae causa iure, meritoque posteritati reservantur: ut cum Ioan. Metello testatur Theat. Vitae humanae volum. 3. lib. 9. pag. 985. Alanus Copus Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. Stephan. Garibay lib. 3. hist. Hispan. cap. 5. pag. 70. Thomas Canus in suis Dialog. fol. 5. Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 464. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 25. Anton. de Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 3. & decad. 3. lib. 4. cap. 1. & cap. 4. & cap. 24. Vbi aliorum etiam nomina ponit, qui cum Sebastiano a Cano in eadem navi redierunt: & qualiter a Rege accepti, & remunerati fuerint. Sed lubet Iosephi Acosta verba subijcere, qui lib. 1. de natur. Novi Orbis cap. 2. sic inquit: Vna navis Victoria prorsus inclyta de toto terrarum Orbe, simul de veterum immenso inani triumphavit, Oceani magnitudinem cursu suo emensa, minoremque terrae quantamcunque molem, vel ipsis vestigijs hominis exemplo novo declarans. Sed postea idem iter annis duobus & decem mensibus fecit Franciscus Dracus, & alij plures foeliciori etiam successu tentarunt: de quibus infra cap. 8. ex num. 44. tractabimus. Plurimi quoque alij, & Praeclarissimi Duces extiterunt, qui egregiam sibi laudem in eiusdem Novi Orbis detectione, & expugnatione pararunt, quorum si peculiarem sermonem habere vellemus, plus nimio ab instituto opere excedere videremur. Sed omitti tamen non potest [sect. 43] Franciscus Pizarrus, vir animi fortitudine, peritia gubernandi, & inauditis expeditionibus, quas intrepide, & foeliciter gessit, sane promeritus, ut ipsius, ac patriae nomen nullus unquam casus, nulla teporis longinquitas obruat. ls enim anno 1524. cum Didaco de Almagro, & Ferdinando de Luque societate inita in Panamensi portu ad mare del Svr, quod, ut supra retulimus, Blascus Nonius Balboa primus omnium detexerat, exigua in quandam classem construxit, & Dux eius Conftitutus, multis periculis & laboribus exantlatis, Orientalem oram continentis Americanae terrae perluftrans Peruanam hanc regionem invenit quam cum auri, & argenti nimis feracem cognovisset, in Hispaniam redijt anno 1528. ubi Carolo Caesari quae viderat & gefserat, prolixe narravit. A quo benignissime habitus, & multis honoribus sibi, & socijs, & militibus impetratis, praecipue tredecim illis, qui [sect. 44] secum in insula Gorgona manentes, tot ac tantas aerumnas & famem sustinuerunt: quorum nomina & privilegia refert Regia schedu. dat, Tolet. 26. lulij ann. 1529. quae habetur in 2. to. impres. pag. 11. & Anton. Herrera decad. 4. lib. 6. cap. 5. ad eandem expeditionem prosequendam reversus est: prius urbem Truxillo in Eftremadura, in qua ortus erat, invisens, & quatuor, quos habebat, fratres secum adducens, nempe Ferdinandum, Gundisalvum & Ioannem cognomento Pizarros, & Franciscum Martinum de Alcantara. Initio igitur anni 1530. ex Hispania solvens, & in Panamam foeliciter delatus, compositis quibusdam querelis, quae inter eum, & Didacum de Almagro exortae fuerant, & eandem, quam coeperat oram ulterius & penitius inquirens, tandem latissimo & ditissimo hoc Peruano Regno, & alijs provincijs ei adiacentibus sub auspicijs Caroli V. potitus est, [sect. 45] Bello capto eius Tyramno Atahualpa, sive, ut alij vocant, Atabaliba, qui tunc adversus fratrem natu maiorem, & Regni verum haeredem, Guascarum nomine, exercitum moverat, illumque a suis ducibus captum interfici iusserat. [sect. 46] Fuit vero adeo ingens victi Atahualpae praeda, ut vel testante Pet. Opmeero in opere Chronograph. pag. 463. auri tricies centum & sexaginta mille solidos superaverit, & argenti puri Centum & quinquaginta mille marcas, pluraque indies Tyrannus in pretium libertatis, uti pactus erat, inferret, nisi a Pizarro & socijs ob suspicionem tentatae adversus Hispanos conspirationis, capite damnatus fuisset, non parva Casoli Imper. iactura, ut tradunt Surius Comment, sub anno Domini 1558. Simon Maiolus 1. tom. dier. Canicul. colloq. 19. pag. 427. & Anton. Herrera d. histor. gener. Ind. decad. 5. lib. 3. per totum, ubi cap. 3. sigillatim commemorat eos omnes, qui in hac expeditione contra Atahualpam militarunt, & praedam cum eo habitam, partiti sunt. De quibus omnibus, [sect. 47] de alijs, quae ad historiam huius Novi Orbis expectant, & ad cognoscendos antiquos, & praesentes incolarum mores, & religionem, & quantum in eius inquisitione, & verae fidei propagatione a nostris laboratum fuerit, qui pleniores Commentarios desideraverit, legat librum, qui inscribitur Relationes Novi Orbis, ubi ipsius Columbi, Americi, & Alberici Vespucij navigationes inveniet, Ioan. Bapt. Ramusium de eisdem, & alijs agentem, & eruditas octo decades Petr. Martyris de Angleria Mediolanensis, & ea, quae Ferdinandus Columbus de vita genitoris sui, & Alphonsus Oxeda, Ferdinandus Cortesius, & Nunius Guzmanius de suis factis scripserunt: necnon libros Ioan. Metelli, Maximiliani Transylvani, Hieronymi Benzonis, & aliorum, [sect. 48] qui continentur in undecim voluminibus, sive partibus diversis titulis, & editionibus distinctis de historia Americae, qui tamen caute legendi sunt; nam haeretici, qui illos scripserunt, congesserunt, & evulgarunt, nihil magis curasse videntur, quam ut verae fidei, & Hispanorum gloriae, & praeclaris facinoribus tenebras offunderent, sub praetextu aliquarum crudelitatum, quas in Indos commisisse recensent: & ita merito in tertia classi librorum prohibitorum Cathalogi anni 1612. Illustris. & Reverendis. Cardinalis Sandovalis numerantur, & expurgari iubentur ex pag. 49. ad 52. Et praecipue legat Gundis. Fernandez de Oviedo, Petr. Ziezan[sect. 49] Legionensem, & Franc. Lopez de Gomara, qui de eisdem historijs Hispano sermone plenissimos commentarios ediderunt, iam tamen varijs linguis traductos. Et Oviedus quidem ita luculenter, & erudite, ut hunc solum inter historicos nostrae aetatis antiquis adnumerari dignum, censeat Cardanus de subtilitat. in lib. de metallis, & Theatr. vitae humanae volum. 6. lib. 2. pag. 1587. Fumus quoque Gallica lingua Indiarum Occidentalium historiam edidit, & Augustinus de Zarate, Christophorus Stella Calvete, & Laevinus Apollonius de rebus Peruensibus. Extatque liber ex his, & alijs confarcinatus, qui inscribitur Chronica Peruensis tripartita, editus Venetijs anno 1560. Didacus Fernandez Palentinus de bellis civilibus, & seditionibus eiusdem provinciae egit: & Iosephus Acosta ex Societate Iesv tum Latinis, tum Hispanis commentarijs naturalem & moralem harum Indiarum historiam eleganter prosecutus est. Extat etiam Latinum Poema Ioan. Bapt. Stellae, quod vocavit Columbeidem, sive de Christophori Columbi gestis, & navigationibus. Et aliud eiusdem nominis, & argumenti auctore Iulio Caesare, duobus libris partitum, in quorum secundo aliquid non positum esse praestaret, ut ait Anton. Possevinus in Bibliothec. 2. tom. lib. 17. cap. 29. pag. 457. qui alios auctores de eodem Novo Orbe agentes connumerat in eodem tom. lib. 6. cap. 14. pag. 389. & in apparatu pag. 52. & 53. Plures etiam alios citavit Anton. de Herrera in initio suae historiae generalis Indiarum Occidentalium, qui caeteris plenius, & fidelius quatuor in hunc usque diem volumina edidit in octuaginta annorum decadas, & viginti libros distributa. Nuper item de rebus Peruensibus, & Incarum origine, & Imperio Commentaria quaedam Hispano sermone vulgavit Garcilassus Inca, qui se ab eisdem Regibus per maternam lineam prognatum esse commemorat. De quibus antea tres libros non contemnendos scripserat Michael Balboa Cabello Peruensis Presbyter sub nomine Miscellaneae Australis, qui apud me manuscripti servantur. Et de eorundem Occidentalium Indorum origine in communi integrum tractatum edidit Fr. Gregor. Garcia Dominicanus. Novissime quoque de historijs, & rebus huius Novi Orbis, & praecipue de his, quae ad Novam Hispaniam pertinent, viginti duos libros tribus voluminibus contentos, praelo & luci mandavit Fr. Ioan. de Torquemada Franciscanus, quibus Monarchiae Indianae titulum fecit. Et aliud ingens volumen Fr. Pet. Remesal de historia provinciae Guathemalensis. Atque hi quidem ex professo Americani Imperij historias contexuisse videntur. Caeterum ex alijs, qui alias diversorum temporum, vel nationum scripserunt, nullus fere est, qui, licet obiter, aliqua ad idem argumentum spectantia non referat, ut constabit ex Paulo Iovio in elogijs illustr. virorum lib. 6. & lib. 18. & 34. histor. Petr. Bemb. lib. 6. histor. Venet. Mambrino Roseo de Fabriano 3. part. lib. 1. Tarcanota lib. 21. fol. 517. Natal. Comite in histor. sui temp. lib. 1. fol. 8. & lib. 21. sol. 445. Guiciardin. lib. 17. Theatr. vitae humanae volum. 20. lib. 2. pag. 3653. Bapt. Fulgos. lib. 8. memorab. cap. 11. in fin. Alphons. Alvar. in specul. Rom. Pontif. cap. 31. Alano Copo Dialog. 6. cap. 9. Anastas. Germon. de sacror. immunitat. lib. 3. cap. 13. num. 30. & 31. Ioan. Laurent. Anania in fabr. mundi tract. 4. Lucio Marinaeo Sicul. in hist. Hispan. lib. 19. cap. 16. Ioan. Bodin. de Repub. lib. 1. cap. 9. Ioan. Nicolao Doliono in Compendio histor. lib. 4. Gauden. Merula in Sylva var. lectio. lib. 5. per totum, Pet. Mexia in sua Sylva 4. part. cap. 1. Fr. Hieron. Romano in libris de rebus pub. mundi 3. part. lib. 1. de Republic. Indiarum Occident. pag. 125. Stephan. Garibai lib. 19. & 28. cap. 1. & Zurita in suis annal. Hispan. ex anno 1492. Maffaeio in histor. Ind. Orient. lib. 1. pag. 17. & 18. & lib. 8. pag. 172. Genebrard. lib. 4. Chronogr. ex pag. 1493. Laurentio Surio in suis Commentar passim ex anno 1500. Petr. Opmeer. in opere Chronograph. pag. 437. 455. & 463. Hieron. Giglio de moribus gentium lib. 4. & Fr. Tamara in eodem tractat. lib. 3. Illescas in histor. Pontif. lib. 6. cap. 22. §. 2. ex pag. 279. usque ad 284. & cap. 24. §. 8. & cap, 26. §. 14. Ioan. Bctero in relation. 1. part. volum. 2. & 3. ubi sex integros libros in hoc consumit, & 2. part. ex pag. 217. Ioan. Mariana de rebus Hispan. lib. 26. cap. 3. Pet. Damariz de var. histor Dialog. 4. pag 211. Pet. Gordonio in Chronograph, anno 1492. pag. 441. & 450. Maluenda de Antichristo lib. 3. cap. 15. ex pag. 143 Tho. Bozio de stat. Ital. lib. 4. cap. 1. Didac. Valdesio de dignit. Reg. Hispan. cap. 12. & cap. 19. num. 52. cum seqq. Camillo Borrel. de praestant. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 217. & cap. 42: ex n. 38. Gregor. Lop. Madera in Monarch. Hispan. cap. 6. fol. 44. Rutolio Benzon de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. & Mosquera de Barnuevo in Numantina cap. 10. qui omnes multa de praedictorum, & aliorum Ducum laudibus memorant, & progressum extollunt, quem Fides Catholica nostrotum Regum, & gentium cura in his regionibus accepit. Quod argumentum late etiam, & optime prosequitur Boterus in dict. relation. 4. part. lib. 1. 2. & 3. Fr. Augustin Davila in historia Mexicana Ordin. Praedicat. eleganti admodum stylo conscripta, Fr. Alphonsus Ferdin. Dominican. in hist. Eccles. nostri temporis lib. 1. per totum, Frat. Thomas a Iesv de proc. omn. gen. salute lib. 2. part. 1. cap. 5. pag. 52. & passim Thom. Bozius Eugubinus in libris de signis Eccles. Dei praesertim lib. 4. cap. 3 pag, 131. & feq. lib. 6. c. 6. pag. 236. & cap. 7. pag. 240. & lib 20. cap. 6. pag. 333. # 6 CAPVT VI. De situ, & descriptione Novi Orbis, & de linea Meridionali, qua Alexand. VI. Roman. Pontif. Castellanorum, & Lusitanorum navigationes divisit. SVMMARIVM Capitis VI. -  1 Mundus puncti rationem obtinet. -  2 Plinij, & Boetij gravis reprehensio adversus eos qui pro huius exigui mundi occupatione laborant. -  3 Mundus quodammodo videtur auctus, post Novi Orbis detectionem, licet multa detegenda supersint. -  4 Orbis Novi situs, divisio & descriptio generaliter proponitur, & plures auctores qui de ea agunt, recensentur. -  5 Orbis Novus videtur exprimere cordis figuram secundum Acostam. -  6 Orbis Novus dividitur communiter in duas peninsulas, tenui isthmo distinctas, & qualiter illae appellentur? -  7 Orbis Novi peninsulae Septentrionalis & Meridionalis longitudo & latitudo quae? secundum varios auctores, quorum dicta referuntur. -  8 Navigationes longissimae aliquorum ad Polum Antarcticum. -  9 Insulae Oceani Atlantici ab Hispanis detectae innumerabiles sunt, & aliquae amplissimae, & opulentissimae. -  10 Insulae Sancti Dominici, sive Hispaniolae descriptio, & nominis error. -  11 Iamaica insula describitur. -  12 Cubae insulae descriptio. -  13 Insulae dictae Iardin de la Reyna, & los Lucayos describuntur. -  14 Insula sancti Ioannis de Puerto Rico, sive Borriquena describitur. -  15 Canibalorum insulae quae, & cur ita dictae? -  16 Insula de la Trinidad describitur. -  17 Cubagua, & Margarita insulae describuntur. -  18 Cancellaria, & Metropolis insulae sancti Dominici quid comprehendat. -  19 Americae Septentrionalis provinciae. Estotilandia, Terra laboratoris, & Norumberga. -  20 Terra de Bacallaos quae, & cur ita dicta, & a quo detecta? -  21 Nova Francia. -  22 Virginia provincia ab Anglis occupatur, & eius descriptio. -  23 Florida provincia, & eius descriptio, & historiae. -  24 Iucataniae provinciae descriptio. -  25 Nicaraquae provinciae descriptio. -  26 Honduras, & Costa Rica provinciae. -  27 Guatemalensis provinciae descriptio, & Cancellaria. -  28 Chiapa provincia, & eius descriptio. -  29 Novae Hispaniae provinciae descriptio, & cur ita dicta? -  30 Nomina suarum urbium, & provinciarum solent duces ad extraneas a se detectas transferre. -  31 Novae Galleciae, Mechoacan, Guaxacae & Tlascalae provinciae describuntur, & Cancellariam habent. -  32 Mexicanae urbis, & regionis descriptio, & laudes, & Cancellaria, ac Metropolis. -  33 Mexicum urbs dicta fuit antea Tenuchtitlan, & utriusque nominis etymologia. -  34 Americae Septentrionalis regiones innumerae. -  35 Panamensis provinciae, sive Terraefirmae descriptio, & cur dicta Castilla del Oro. -  36 Aurum retibus expiscari in Panamensi provincia publicavit Bacchalaureus Encisus. -  37 Panamae & Portusbelli urbes sunt veluti emporia commercij Americae Septentrionalis, & habent Cancellariam. -  38 Dominus D. Franciscus Valverdi de Mercado Praeses, & Gubernator Panamensis laudatur. -  39 Calumnias excitat virtus, & a viris probis contemnendae sunt. -  40 Novi Regni Granatensis descriptio, & Cancellaria, ac Metropolis. -  41 Beatus Aloisius Beltranus praedicavit, & multa miracula fecit in Novo Regno Granatae. -  42 Peruani Regni descriptio, & longitudo. -  43 Quitensis urbs, & provincia describitur. -  44 Vrbes Piura, & Paita quales? -  45 Truxilli urbis Peruanae descriptio, & ingens terraemotus. -  46 Limensis urbis, quae alias Regum civitas dicitur, descriptio & laudes, & utriusque nominis causae. -  47 Prorex Peruanus per plus mille leucas suam gubernationem extendit. -  48 Auctor dolet quod per quatuordecim annos in Limensi Senatu tam longe a patria, & Curia Regia inservire iussus fuerit, & quare hoc opus scribere coeperit? -  49 Cancellariae Limensis districtus. -  50 Vrbes Chachapoyas, Moyobamba, Leon de Guanuco, & Guamanga describuntur. -  51 Guancavelica oppidum argenti vivi fodinis nobile. -  52 Arequipae urbis Peruanae descriptio. -  53 Cuzco urbs Peruana Incarum olim Regia describitur, & laudatur. -  54 Arica urbs, & eius portus pertinet ad Limensem Cancellariam, non ad Argenteam, ut tradit Herrera. -  55 Argentea urbs, sive de los Charcas, a la Plata, & eius Cancellariae districtus describitur. -  56 Potosi mons argenti fodinis celeberrimus, & oppidum ingens iuxta illum. -  57 Chuquiabo urbs, alio nomine la Paz, describitur. -  58 Provinciae de Santacruz de la Sierra, Tucuman & Paraguai describuntur. -  59 Brasiliae regionis descriptio, detectio, & historiae. -  60 Chilensis, Regni descriptio, & Cancellaria, & incolarum robur & superbia. -  61 Magallanica terra vastissima, & necdum satis detecta. -  62 Indiae, quae dicuntur del Poniente quales? -  63 Malucarum, sive Molucarum insularum descriptio, & qualiter ad Castellae terminos pertineant? -  64 Philippinarum insularum descriptio, & Cancellaria. -  65 Dominus D. Anton. a Morga Quitensis Cancellariae Praeses laudatur. -  66 Insulae Salomonis, quae, & quando detectae? -  67 Petrus Fernand. de Quiros scripsit latissima commentaria de suis navigationibus in insulas Salomonis, & alijs peregrinationibus, quae auctori communicavit eius filius don Franciscus de Quiros insignis Mathematicus, & Cosmographus. -  68 Lis, & controversia inter Reges Castellae, & Lusitaniae super terminis Indiarum unde orta, & qualiter composita? -  69 Alexander VI. Roman. Pontifex composuit lites Regum Castellae, & Lusitaniae assignando eis distinctos navigationis, & conquisitionis terminos. -  70 Linea Meridionalis qualiter Orbem dividat? -  71 Magallanus cur de aperiendo freto tractaverit? -  72 Molucae insulae a Lusitanis, & Castellanis praetendebantur, & quare? -  73 Auctores qui agunt de linea, quae ducta fuit inssu Alexandri VI. ad assignandos limites Lusitanis, & Castellanis. -  74 Portugalliae Regnum Castellae iungi maxime conveniens fuit, ut cessarent contentiones de terminis Indiarum. -  75 Lusitani semper cum despectu, & superbia de Castellanis loqui solebant. -  76 Portugalliae Regnum quo iure, & modo consolidatum suerit cum Regno Castellae, cuius feudum olim fuerat? -  77 Ludovicus Cabrera Regius Chronista laudatur. MVndvm universum, ad coeli spacium collatum, puncti rationem [sect. 1] obtinere veteres Cosmographi tradiderunt. Inter quos Plin. lib. 2. cap. 68. [sect. 2] merito homines ridet, & Christiano potius, quam gentili stylo reprehendit, quod pro re adeo parva, & vix in minima sui parte detecta, tot lites, & bella movere soleant, & nemo cogitet, cum ad mensuram avaritiae suae terminos propagaverit, quam tandem portionem terrae defunctus obtineat? Idem quoque non minus pie, & eleganter tradit Seneca lib. 1. Nat. quaest. in praefat. & ab utroque mutuatus Boetius lib. 4. de Consol. Philosoph. prosa 7. sic inquiens: Omnem terrae ambitum sicuti Astrologicis demonstrationibus accepisti, ad coeli spacium puncti constat obtinere rationem: id est, ut si ad coelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spacij prorsus habere iudicetur. Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolemaeo testante didicisti, quae a nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartae, si quantum maria, paludesque premunt, quantumque siti vasta regio distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncto circumsepti, atque conclusi, de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis? At quid habet amplum magnificumque gloriae, tam angustis exiguisque limitibus arctata? Et Iustus Lipsius lib. 2. Physiolog. Stoic. lib. 2. cap. 18. in fin. ubi ait: Et ipsa terra pene est nihilum, universi comparatione, & velut punctum. O miseri, coelum adspicite, & in terram despicite: punctum est illud in quo navigatis, in quo bellatis, in quo Regna disponitis: minima etiam cum illis vtrimque Oceanus occurrit. Sed licet hoc verissimum sit, atque hodie etiam mundus eandem puncti rationem obtineat, & multae eius partes nondum cognitae, aut exploratae sint, ut pluribus ostendit Ioseph. Acosta in hist. Ind. lib. 3. cap. 25. & Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 14. pag. 141. & seqq. [sect. 3] Satis tamen omnibus constat, quantum extensionis, vel, ut ita dixerim, accessionis receperit, ex detectione huius Novi Orbis, de quo in superioribus capitibus sermonem inivimus. Cuius situm, [sect. 4] longitudinem, & latitudinem, atque universalem divisionem, & descriptionem varie constituunt, & exponunt auctores supra relati, & praecipue Gerard. Mercator. Petrus Appianus, & Gemma Frisius in pluribus locis suae Cosmograph. Abraham. Ortel. in Theatr. magn. tab. 5. ubi de America in communi, & tabulis sequentibus, ubi de alijs eius provincijs specialiter agit. Ioan. Boter. in relatio. universal. 1. part. volum. 2. & 3. ex pag. 347. usque ad 466. Thom. Porcacchus Anetinus in insulario lib. 3. per totum, Carol. Stephan. in dictionar. Histor. & Poet. verb. America, Maginus in tab. Cosmograph. 2. part. tab. 34. ex pag. 279. usque ad 292. Hieronym. Iarava Tarraconens. & Carol. Ventouvius in parallel. Didac. Valdesius de dign. Reg. Hispan. cap. 12. Camill. Borrel. de. praestan. Reg. Catholic. cap. 43. & cap. 46. num. 217. Gregor. Lopez Madera de Monarch. Hispan. cap. 6. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 44. & 45. Ioseph. Acosta lib. 1. de. nat. Novi Orbis cap. 6. Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 437. & 463. Anton. de Herrera in suis octo decad. hist. gener. Indiar. Occident. & melius in descriptione, & tabulis huius Novi Orbis, quas in calce quartae decadis collocavit, Fr. Alphons. Fernandez in histor. Ecclesiast. nostri temporis lib. 1. per totum, Frat. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 6. Anton. Possevinus, qui alios recenset in apparatu, pag. 52. & 53. Roder. Zamoranus in repertorio lib. 1. cap. 46. & Michel Balboa Cabello in Miscellan. Australi manuscripta part. 2. cap. 19. Et quamvis nemini satis compertum este possit, quaenam vere sit forma, aut facies eiusdem Novi Orbis, quoniam extremi eius fines necdum hodie cogniti, aut explorati sunt, utcunque tamen [sect. 5] aliquid concipiendo, cordis figuram aliqualiter exprimere videtur, ut tradit Ioseph. Acosta lib. 3. de histor. Ind. cap. fin. subdens, latissimam eius partem esse terram Brasiliam usque in Peru, terminum vero, sive apicem fretum Magallanes; basim, qua perficitur, Terram firmam. Atque hinc paulatim usque in Floridam expandi, & ad illa loca, quae nondum nota sunt. Reliqui autem [sect. 6] magis communiter, & aperte, praetermissis insulis, quae in Oceano Atlantico, sive (ut vulgo dicunt) Del Norte, a Columbo & alijs detectae sunt, atque adeo ad hunc etiam Novum Orbem pertinere videntur; universam eius continentem postea repertam & perlustratam, in duas maximas peninsulas dividunt, quae ad Panamaticum saltum tenui isthmo connectuntur. Earumque illam, quae Novam Hispaniam, & alias regiones continet, quas statim connumerabimus, Americam Septentrionalem appellant, alteram vero, quae ad Panamam incipiens, Peruanum Regnum, Brasiliam, & reliqua continent, quae statim etiam recensebimus, vocare solent Americam Meridionalem, eo quod magis ad hunc coeli tractum respiciat. Et ut ex aliorum relatione scribit Valdesius ubi supra [sect. 7] peninsula illa Septentrionalior circiter quinquies mille ducentisque milliaribus longa est, quibus si coniungantur Mediterranea confinia Septentrionem Versus, non minus quam novem mille milliaria efficient. Meridionalior vero habet orae maritimae duodecies mille sexcenta milliaria, circulumque utrumque Arcticum, & Antarcticum perstringit, ut tradit Carolus Stephan. d. verb. America. Surius autem in Commentar. anni Dom. 1558. quem refert Simon Maiol. 1. tom. dier. Canic. colloq. 10. pag. 266. littora Borealia maris Novi Orbis ad triginta Italicorum milliariorum millia protendi, ait: littora vero Australis maris eiusdem Orbis, ter mille & quingentas leucas continere, idest, quatuordecim Italicorum milliariorum millia. Quibus subscribens. Ioseph. Acosta lib. 1. de nat. Novi Orbis cap. 2. [sect. 8] aliquos eius exploratores usque ad septuagesimum ad Antarcticum gradum, immensa navigatione progressos; commemorat. Et Ioan. Boter. in d. relat. universal. 1. part. volum. 2. lib. 2. pag. 348. inquit, dictam peninsulam Septentrionalem habere in circuitum sexdecim millia milliariorum, quatuor millia vero in longum ab ortu ad Occasum, & a Iacobo Cartiero anno 1535. per eius oram maritimam navigatum fuisse usque ad gradum quinquagesimum. A Gasparo Corte Reali Lusitano usque ad sexagesimum, a Sebastiano Gaboto Italo usque ad sexagesimum septimum, neque ultra progredi potuisse eum, & Martinum Forficierum, qui eandem navigationem postea tentavit, ob immensum frigus. Et in eadem part. & volum. lib. 3. pag. 371. loquens de altera peninsula, quae dicitur Australis, sive Meridionalis, tradit, quod similiter habet sexdecim millia milliariorum in circuitum, & quatuor millia in longum, in latum vero admodum variare, propterea quod terra, iuxta maris sinus interdum restringitur, & interdum multum ampliatur. Maginus quoque tab. 34. fol. 280. eandem divisionem, & dimensionem probans, subiungit, Americae Septentrionalis regionem a Meridie, ubi tota circumnavigata est, duobus ingentibus Oceanis pulsari per spacium sexdecim millium milliarium; septentrionalem vero eius limitem porrigi versus polum Boreum, nec hactenus circumnavigari potuisse: & fol. 282. loquens de regionibus alterius Americae Meridionalis ait; totius eius continentis circumnavigationem complecti alia sexdecim millia milliaria: & idem concludit fol. 279. dum docet, totam Americae circumnavigationem, ut tradunt probatiores, complecti circiter triginta duo millia milliarium, occupareque dimidium pene terreni globi spacium secundum longitudinem clauditur enim inter Meridianum gradu 190. & Meridianum gradu 360. & secundum latitudinem expaciatur utrinque ab AEquinoctiali longo tractu; ad Austrum quidem, ubi prorsus patefactus est, ad gradum usque 52. Ad fretum scilicet Magallanicum: & a Septentrione ad gradum 67. latitudinis Boreae. Et hoc etiam observant, & sequuntur Abraham. Ortel. in Theat. d. tab. 1. & 5. Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 4. & in descript. Ind. cap. 1. & seq. & novissime Frat. Ioan. Torquemada in Monarch. Indian. lib. 1. Cap. 2. & 6. ubi sigillatim connumerat leucas, quibus Novus hic Orbis extenditur per utramque oram maris Borealis, & Australis, hoc est del Norte, i del Svr, ut vulgo vocant, & nos etiam aliqua tetigimus sup. cap. 4. num. 51. & seqq. Atque haec quidem in genere de forma, & latitudine Novi Orbis dixisse sufficiat, ut vero aliquam etiam, licet brevem, & summariam cognitionem de eius provincijs, & regionibus specialiter habeamus, ab insulis Oceani Atlantici eidem Orbi adiacentibus, sermonem ineuntes, sciendum est, [sect. 9] illas tot numero esse, ut fere congnosci non possint, & aliquas adeo amplas, & opulentas, ut vel grandi Regno constituendo sufficerent, ut praeter auctores supra relatos advertit Petr. Mexia in Sylva var. lect. 5. Part. cap. 2. & seq. & Maiolus colloq. 10. pag. 266. & colloq. 14 pag. 338. cum multis seqq. Inter quas [sect. 10] Principem locum obtinere videtur insula Sancti Dominici, quae olim ab incolis Hayti, & Qvisqveia vocata fuit, a nostris autem la Espanola, quod nomen exteri Latinum reddere cupientes, & idioma nostrum non satis callentes, Hispaniolam verterunt, cum vere Hispanam, sive Hispanicam vertere debuissent, ut optime advertit Bernard. Aldretede antiq. Hispan. lib. 4. cap. 8. pag. 521. Eius ambitus est 350. Leucarum, seu mille & quadringentorum milliarium, longitudo quingentorum milliarium, latitudo vero varia, sed ubi maior 300. Milliaria capit. Mediumque ipsius insulae distat ab aequatore gradibus pene 19. versus Boream, & eius forma longa est ab Ortu ad Occasum, gaudens eximia coeli temperie, soli ubertate, auri & argenti fodinis, saccharique in primis immensa copia, & alijs utilissimis frugibus, de quibus latiús agunt Petr. Martyr. de Novo Orbe decad. 1. & 2. Gomara 1. Part. Paul. Iov. lib. 34. Hieron. Giglius lib. 4. cap. 1. Franc. Tamar. de mor. gent. lib. 3. cap. 7. & 8. Hieron. Benzo. & eius additionat. lib. 1. histor. Novi Orb. cap. 29. in 4. part. histor. Americae pag. 137. Ortelius tab. 7. Maginus d tab. 34. fol. 290. Porcacchus in insulario lib. 3. Pag. 165. Boter in relation. 1. part. lib. 3. pag. 461. Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 3. 4. & 5. ex pag. 84 & in descript. cap. 5. & 6. ex pag. 7. Fr. Augustin. Davila in histor. Mexicana lib. 1. cap, 101. & sequent. Fr. Gregor. Garcia de Ind. orig. lib. 2. c. 1. & Fr. Alphons. Fernand. in histor. Eccles. nostr. tempor. lib. 1. cap. 1. 2. & 8. Vrbes Praecipuae huius insulae sunt Sancti Dominici, quae Archiepiscopalis, & Praesidis ac Cancellariae Regiae sedes est: Sancti Ioannis a Meguana, Portus Platae, Portus Regius, Cavana, Xaragua, & aliae, quae Hispanorum sunt Coloniae. Ab Occasu [sect. 11] autem Hispaniolae iacet insula Iamaica, quae a nostris S. Iacobi vocatur, & ambitu suo 150. leucas, hoc est sexcenta milliaria complectitur, in longum vero 55. leucis patet, & in latum circiter 25. illis omnibus rebus abundans, quae in Hispaniola proveniunt. Et duo Continens oppida, nimirum Oristan & Sevilla, in quo quidem est principalis Ecclesia, titulo Abbatiae insignita, de qua etiam latius agunt auctores supra relati, praecipue Maginus d. fol. 290. Boter. pag. 463. Porcacchus pag. 175. Fr. Alphons. Fernand. cap. 8. & Herrera in d. descript. cap. 7. Proxima his insula [sect. 12] Cuba ab Occasu eiusdem Hispaniolae conspicitur, relinquens a Meridie Iamaicam, quae appellata fuit a Christophoro Columbo in honorem Ferdinandi Regis Catholici Fernandina, sive Ferdinanda, & extenditur ab Ortu ad Occasum 300. leucis, hoc est 1200. milliaribus, eius vero maxima latitudo 65. leucas, seu 250. milliaria non excedit, sed pluribus in locis 20. leucas vix superat, multis utilibus rebus abundans, & praecipue magna Rubiae tinctorum copia, & quodam bituminis seu picis genere ad naves oppicandas idoneo, Continet autem sex Hispanorum colonias, quarum praestantiores sunt, S. Iacobi, ubi Episcopails sedes, & Havana totius insulae emporium, & navale, ad quod appellunt navigia, quae ex Peruvia, & Nova Hispania in Europam redeunt, atque etiam aliquando, quae ex Europa ad has Novi Orbis regiones proficiscuntur, ut latiús scribunt Maginus, & Borter. ubi sup. Porcacchus pag. 172. Herrera d. decad. 1. & d. descript. cap. 6. ex pag. 10. & Fr. Alphons. Fernand. d. lib. 1. cap. 1. & 2. Hanc Cubae insulam [sect. 13] septingentae aliae, eaeque amoenissimae in coronae forma circunstant, quae a Columbo, ob sui pulchritudinem & viriditatem, appellatae sunt Iardin de la Reyna, ut recolit Petr. Mexia d. 5. part. cap. 9. Herrera decad. I. lib. 2. cap. 13. pag. 69. & Maiol. d. colloq. 14. pag. 343. qui etiam de vicinis alijs insulis agunt, quae vocantur de los Lucayos, & quadrigentas numero esse testantur, de quibus late etiam tractat Boter. d. 1. part. lib. 3. pag. 465. & idem Herrera decad. 1. lib. 7. cap. 3. & lib. 9. cap. 11. & in descript. cap. 7. Vicina quoque est ab Ortu Hispaniolae duodecim, vel quindecim leucis [sect. 14] insula S. Ioannis, quae incolis dicitur Borriquen, longitudinem trecentorum milliarium habens, sive 45. leucarum, & latitudinem septuaginta milliarium, sive viginti leucarum. Asfluit frugibus, fructibus, animalibus, & piscibus, ac auro praetereá & Guaiaco ligno perfectissimo, quod vulgo dicunt el palo santo. Est in ea urbs praecipua S. Ioannis, optimo gaudens portu, quem hac de causa Hispani Puerto Rico appellarunt, & habet (ultra minores alias) tres nobiles Hispanorum colonias, & Episcopalem, ac Gubernatoris sedem, ut latius videbis apud Herreram d. cap. 7. His insulis adiacent aliae, [sect. 15] quae Canibalorum, seu Caribum dicuntur, ex habitantium viribus, & ferinis moribus vocabulis sumptis; sunt enim bellicosi admodum, & antropophagi insignes. Quorum arma sunt sagittae, & utuntur scaphis ex unico lingo excavato elaboratis, quas ipsi Canoas appellant. Iacent autem hae insulae ab Ortu & Meridie Hispaniolae duplici serie protensae, ex regione, seu in conspecta Terraefirmae, & quae magis cognitae, & ab Hispanis perlustratae sunt, licet necdum cultae, vocantur santa Cruz las Virgines, San Estacio, San Bartolome, la Barbada, la Deseada, la Dominica, Todos Santos, Guadalupe, Marigalante, & aliae, quae dicuntur de Barlovento, ad quas aquae faciendae causa appellere solent classes, quae ex Hispania ad Americam veniunt. Circa Dominicam autem ad Meridiem repertae sunt aliae insulae, quae appellantur Matanino, Santa Lucia, los Barbudos, & ad continentem Terraesirmae magis accedunt. Illarumque [sect. 16] prior, maior & Orientalior nominatur la Trinidad ducentis circiter leucis ab Hispaniola, & sexaginta a Dominica, longitudine quinquaginta leucarum ab Ortu ad Occasum, & latitudine triginta, eamque detexit Christophorus Columbus anno 1498. & de illa & alijs Canibalorum plura tradit Maginus d. tab. 34. fol. 291. Boter. d. lib. 3. pag. 459. & Herrera decad. 1. lib. 3. cap. 10. & d. descript. cap. 7. Post has vero insulas [sect. 17] Cubagua iacet, quae olim Margaritarum Copia nobilis fuit; sed postea ob aquae & Concharum inopiam derelicta, translato huius piscationis emporio ad aliam insulam, ab ea una tantum leuca remotam, cui Margaritae nomen inditum est. Distatque viginti leucis ab insula Trinitatis ad Occasum, & 170. ab Hispaniola, habens in longum sexdecim leucas, sive ut alij putant, viginti, & in latum octo, aut decem, & duo oppida, unum prope mare, ubi est arx, in qua residet Gubernator: alterum interius, quod vocatur vallis Sanctae Luciae, de quibus etiam latius agunt auctores sup. Citati, & praecipue Herrera d.c. 7. pag. 15. & 18. Hae autem [sect. 18] insulae omnes, & pars continentis, quae ad eas propius accedit, & comprehendit Gubernationes, quas vocant de la Florida, i de Venezuela, ubi est sedes Episcopalis, de la Nueva Andaluzia, del Rio de a Hacha, i de Santa Marta, ubi est altera sedis Episcopalis, subsunt iurisdictioni Regalis Praetorij, sive Cancellariae, quae, ut diximus, residet in insula S. Dominici, sive Hispaniola, & prima fuit omnium huius Novi Orbis, habetque sub territorio suo ab Ortu ad Occasum, quod vulgo dicunt, de Leste, a Oeste 550. leucas, & a Septentrione ad Meridiem, quod dicunt Norte Sur plus 300. ut latius refert Anton. de Herrer. dictarum Insularum & Provinciarum peculiarem descriptionem & relationem apponens in d. descript. Ind. Occident. cap. 5. 6. 7. & 8. & Fr. Alphones. Fernand. in hist. Eccles. nostr. temp. lib. 1. cap. 8. Sed ut relictis insulis ad continentem accedamus, pars eius, quae [sect. 19] America Septentrionalis (ut diximus) vocari solet, qua ad Orientem vergit, tres amplissimas, & nondum satis cognitas, aut Hispanis subiectas regiones comprehendit, quae vocantur Estotilandia, Terra laboratoris, & Norumberga, de quibus agunt Magin. fol. 282. Boter. sup. pag. 349. & seq. & Herrera in descript. c. 8. pag. 20. Vicina est his terra, [sect. 20] quae dicitur de Bacallaos a Sebastiano Gaboto Veneto sub nomine Henrici Regis Angliae primum inventa, & sic appellata, eo quod in eius pelego tanta invenitur piscium huiusmodi copia, ut etiam navigia retardent, de cuius descriptione, & natura ultra praedictos auctores aliqua tradit Petr. Zieza tom. 2. hist. Peru, Illescas in hist. Pontif. lib. 9. c. 22. pag. 284. Theat. vit. hum. vol. 5. lib. 2. pag. 1218. Nova [sect. 21] quoque Francia ijs succedit, quae iuxta ripas fluvij Canadae, vel S. Laurentij extenditur, illamque Galli primum sub Francisco Primo eorum Rege detexerunt; sed propter eius inopiam ad eam contendere desierunt, ut tradunt Magin. & Boter. ubi sup. Sequitur alia regio ab incolis Apalchem vocata, ab Anglis vero [sect. 22] Virginia, qui aliquot in ea colonias fecerunt, & hodie etiam renovatis auxilijs, & expeditionibus retinent, exiguo tamen fructu, & successu, quia ut plurimum est sterilis, & inculta, ut praeter Magin. & Boter. sup. tradit Beierlinchius in opere Chronog. pag. 306. & P. Gordonius in Chronog. pag. 475. quamvis admirandas historias, & commoditates huius regionis nobis suadere velit Thom. Hariot. Anglus in relationibus & Iconibus, quas de ca vulgavit, & habentur in initio primi tomi auctorum, qui de historia Americae scripserunt, & Raphe Hamor Virginiae Secretarius, & Ioannes Schmidt, in alijs descriptionibus & relationibus, usque ad ann. 1616. quae novissime prodierunt in 10. part. eiusdem Americae sumptibus, ac studio Ioan. Theodori de Bri, ann. 1619. Succedit proxime provincia [sect. 23] Florida vocata, quae iuxta sinum Mexicanum, & mare del Norte in immensum extenditur, & est quidem, ut plurimum, satis amoena, ac omnium fructuum fertilis, oras tamen habens asperas, & scopulis ac brevibus refertas, & incolas barbaros, sordidos & inhospitales. Quo fit, ut parum nostri in ea proficere potuerint, licet aliquoties sub Pamphilo de Narvaez, Ferdinando de Soto, Petro Melendez de Aviles, & alijs ducibus eam penitissime adierint, & perlustraverint. Galli quoque saepe, irritis tamen conatibus, eius occupationem adorti sunt; de quibus ultra Magin. sup. fol. 282. & Borter. pag. 352. late scribit Herrera decad. 4. lib. 4. c. 4. & seq. & decad. 6. lib. 7. cap. 9. cum seqq. & decad. 7. lib. 1. ex cap. 10. usque ad cap. 8. lib. 2 & lib. 7. ex cap. 1. ad 12. & Cabrera in vita Philippi II. lib. 7. cap. 8. & in descrip. cap. 8. pag. 19. Illescas in hist. Pontis. 2. tom. pag. 544. & 793. Abrah. Ortel. tab. 8. Fr. Aug. Davila in hist. Mexic. Ordin. Praedicat. lib. 1. ex cap. 55. usque ad 69. Garcilassus Inca in hist. Floridae, & hist. Americae 2. part. ubi variae relationes, & Icones apponuntur de rebus ad eandem provinciam pertinentibus. Et rursus in 6. part. ubi Ioan. Ribauldi insoelicem expeditionem commemorat. Post has regiones [sect. 24] Iucatania conspicitur, peninsulae formam referens quae in mare del Norte porrigitur, eiusque ambitus patet milliaribus 900. & in praecipua urbe, quae Merida dicitur, Cathedralis Ecclesia residet. Est autem segetum, fructuum, mellis, cerae, ac animalium quorundam ferax, ut sunt anates, gallinae, lepores & cervi. Incolae animosi sunt ac bellicosi, qui arcubus utuntur, & clypeis; & carnem humanam non vorant, sed humani potius & hospitales sunt, & Crucem etiam, ut multi tradunt, ante Christianorum adventum venerabantur: de quibus agunt Magin. fol. 281. Boter. pag. 365. Herrer. decad. 4. lib. 3. cap. 4. & lib. 10. cap. 3. & in descrip. cap. 10. pag. 27. & hist. Americ. part. 4. circa fin. Nicaragua [sect. 25] quoque provincia in eadem Americae parte versus ortum, & Meridiem reperitur, quae quidem, ut plurimum, arenosa est, ac calori aestivo obnoxia, sed iuxta fluvios admodum fertilis. In ea est lacus valde ingens, qui 300. milliaribus extenditur, & crescit, ac decrescit perinde ac mare; · & mons continuo ardens. Habet quinque Hispanorum oppida, in quorum praecipuo, quod dicitur La civdad de Leon, Episcop. residet. Incolae huius tractus ad albedinem magis accedunt, quam reliquae Novi Orbis gentes, suntque statura satis convenienti, & humani, & ante Christi Fidem susceptam iustitiae quoque specimen aliquod habebant, ut post Magin. sup. & Boter. pag. 368. tradit Herrera decad. 4. lib. 8. cap. 3. & seqq. & in descript. cap. 13. pag. 35. Fr. Alphoms. Fernand. lib. 1. cap. 54. pag. 187. Et aliqua adducit Americae histor. d. 4. part. circa finem; ubi etiam agunt de alijs vicinis provincijs, quae [sect. 26] dicuntur Hondvras i Costa rica, in quibus alter Episcopus residet in civitate, quae dicitur de Valladolid. Inter Iucataniam & Nicaraguam regionem iacet [sect. 27] Guathenmalensis urbs, & provincia in Mediterraneis, quae agro potitur fertili & amoeno, aereque salubri, & in ea est sedes Episcopalis, & Regia Cancellaria. Nec longe ab hac urbe sunt montes, qui ignem, fumum & lapides emittunt. Et alia provincia appellata Chiapa, [sect. 28] & alia, quae dicitur la vera Paz, ubi etiam Cathedrales Ecclesiae praefulgent. de quibus, & de territorio dictae Cancellariae Guathemalensis agit Bot. pag. 366. Herrera decad. 4. lib. 8. cap. 8. pag. 204. & in descript. pag. 26. 32. & 34. Fr. Alphons. Fernan. in hist. Eccles. nostr. temp. lib. 1. cap. 37. & novissime Remesalius, qui de his provincijs integrum volumen scripsit. Sed inter has omnes provincias caput extollit ea, quae [sect. 29] Nova Hispania vocatur: est enim amplissima, & caeteris cultior, amoenior, ac populis frequentior, incipiensque a sinu Californiae, quem vulgo mar Bermejo dicunt, extenditur usque ad sinum Mexicanum ad mare del Norte, ad Iucatanam regionem. Fuit autem ita appellata ab insigni illo Duce Ferdin. Cortesio, qui illam primum occupavit ann. 1518. quoniam eius situs, temperies & dispositio Hispaniae similis videbatur, ut tradit Herrer. decad. 3. lib. 2. c. 10. & decad. 4. pag. 79. [sect. 30] Vel quoniam antiquam omnium nationum consuetudinem sequi voluit, quae semper populis, aut provincijs a se nove in alienis, & remotis finibus conditis, propria suarum urbium, aut regionum nomina imponere solebant, ut pluribus exemplis ostendit Fr. Ioan. de la Puente in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 23. §. 4. pag. 153. & in hoc Novo Orbe passim observatum invenimus. Continet vero Novae Hispaniae appellatio plures alias satis celebres & utiles provincias, quas late recensent Magin. fol. 280. Pet. Martyr decad. 4. & seqq. Abraham. Ortel. in Theat. magn. tab. 6. Boter. ex pag. 354. Herrera in descript. cap. 9. ex pag. 21. & decad. 3. lib. 2. cap. 10. & seqq. Ludovicus Cabrera in vita Regis Philippi II. lib. 13. cap. 11. & Fr. Ioan. Torquem. in Monarch. Ind. 1. tom. per totum, ubi in lib. 5. ex cap. 37. ad. 40. tractat de rebus, & expeditionibus ad Novum Mexicum, & cap. 41. & 42. de Californijs, & ex cap. 45. ad 58. de alijs expeditionibus ad detegendum caput Mendocinum. Sed praecipuae [sect. 31] & magis cognitae, & habitatae provinciae sunt Xalisco, & Cvliacan, quae a nostris appellatur Nova Gallecia, ubi est sedes Episcopalis, & Regia Cancellaria: de cuius districtu & proprietatibus tractat Magin. d. fol. 280. Abrah. Ortel. tab. 7. Bote. pag. 364. Herrera in descript. cap. 11. ex pag. 29. & decad. 4. lib. 9. c. 12. & 13. & decad. 8. lib. 8. cap. 12. Mechoacana, Guaxaca, & Tlascala, in quibus etiam proprij Episcopi resident, & de eis agit idem Magin. sup. fol. 281. Boter. pag. 362. Herrera in descript. cap. 10. ed pag. 25. & Frat. Alphons. Fernand. lib. 1. ex cap. 36. Et [sect. 32] Mexicana civitas, & regio, quae est caeterarum Metropolis, & sedes Proregis & Cancellariae Novae Hispaniae, & plurima alia continet, quae eam non solum inter Americae urbes, verum & Europae nobilem faciunt, ut latius prosequuntur Magin. sup. fol. 281. Porcacchus in insulario lib. 3. pag. 157. Boter. pag. 356. Herrera in descript. cap. 9. ex pag. 21 & decad. 2. lib. 7. cap. 14. & seqq. Fr. Alphons. Fern. d. lib. 1. cap 36 Fr. Ioan. Torquem. in d. Monarch. Ind. tom. 1. lib. 2. per totum, & lib. 3. c. 22. & 23. Petr. Balbuena in carminibus Hispanis de laudibus Mexici, & Sim. Maiol in dieb. Canic. tom. 1. colloq. 23. pag. 506. & 507. ubi multa mirabilia refert de situ & magnitudine urbis Mexici, & incolarum multitudine, & colloq. 12. pag. 304. ubi agit de lacubus, circa quos Venetiarum instar aedificata est, qui cum se proxime contigant, & alternatis vicibus procellosis motibus aquas suas communicent, unus tamen salsus, & alter dulcis est. Fuit [sect. 33] autem haec insignis urbs ab indigenis olim appellata Tenuchtitlan, a lapide quodam, & Tuna in eo nata, quam in lacu invenerunt, ubi primum illam aedificarunt. Qua de causa hodie haec insignia eadem civitas obtinet, postea vero Mexici nomen accepit, quod materna eorum lingua scaturigines aquarum significat, ut tradit Herrera d. decad. 3. lib. 7. cap. 13. Torquem. d. lib. 2. cap. 11. & lib. 3. cap. 23. & Sebast. Covarr. in Thes. ling. Hisp. verb. Mexico, ubi etiam alias huius nominis etymologias adducunt. Ad alteram vero [sect. 34] Americae partem, sive peninsulam accedentes, quam Meridionalem appellari retulimus, immensi quidem operis esset, si omnia eius oppida, vel regiones sigillatim describere vellemus: sunt enim innumerae, & earum nonnullae vix nomen notum habentes, ut bene observat Magin. d. tab. 34. fol. 283. Sed de praecipuis aliqua delibantes, imprimis occurrit [sect. 35] provincia Panamensis, sive Terrae firmae, quae a nostris vocata fuit castilia del Oro, ea forte ratione, quod ibi aurum plurimum reperiebatur, adeo ut quidam [sect. 36] Bacchalarius Encisus retibus in multis fluminibus expiscari publicaverit: quod in causa fuit, ut plures hac spe allecti, ad hanc regionem cum Petro Arias Davila ann. 1514. confluerent, ut refert Herrera in descript. cap. 15. pag. 41. Continet haec provincia sub se gubernationes, quas vocant del Darien, Veragva, Vraba, i Nata, & alia minora oppida, & duas satis nobiles urbes, quae dicuntur Pvertobello, y Panama. Prior ad mare del Norte constructa, commodissimum portum habet, a quo & nomen accepit, relicto alio antiquo portu & oppido, quod vocabatur Nombre de dios. Altera iuxta mare del Svr apposita est, eo isthmo a priore divisa, quo has duas Novi Orbis peninsulas constringi tradidimus, cuius quidem latitudo decem & octo leucas occupat, seu septuaginta duo milliaria. [sect. 37] Et hae urbes quaecunque vel ex Peruana regione in Hispaniam, vel ex Hispania in Peruviam advehuntur, fido portuum hospitio recipiunt: siquidem divitiae, ac merces utrobique a navibus exonerandae sunt, & terrestri itinere, aut per amnem, qui dicitur Chagre, per illas decem & octo leucas comportandae, ut rursus navibus impositae per unum mare, vel alterum traijciantur. Qua de causa ob classium concursum, & navale commercium, quod hic exercetur, Episcopalis Ecclesiae Darienis sedes ad hanc urbem Panamensem translata est, & ibídem Regia Cancellaria constituta, cuius Praeses simul Gubernatoris, & Capitanei generalis munus exercet. Quo [sect. 38] pluribus annis summa cum laude, & vitae integritate functus est Dominus Don Francisus Valverdi de Mercado levir meus, hoc est, meae sororis maritus, postquam dictam urbem & portum de Pvertobello Regia auctoritate construxit & communivit, & gravissimis alijs obsequijs, atque servitijs, ad hunc & alios maiores honores sibi aditum praeparaverat: & objit ibídem ann. 1614. adversariorum quorundam calumnijs impetitus, quas tamen iustius contemnere debuistet, cum [sect. 39] semper calumniatorum virus provocet ipsa virtus, & ut locis laevibus, & politis aegre sordidum aliquid adhaerescit: sic maledictum sedem vix inveniat in vita puriore, ut praeclare advertit Iust. Lips. in orat. de calumniat. & in hoc casu experientia monstravit, tanti viri fama, & virtutibus a morte eius clarioribus redditis, & Regij Indiarum Senatus ac bonorum omnium approbatione, & acclamatione desideratis. Et qui de hac provincia plura scire voluerit, legat Pet. Martyr decad. 2. & 3. Magin. ubi sup. Boter. 1. par. vol. 2. lib. 3. pag. 371. & seqq. Herrer. in descr. cap. 15. & decad. 2. lib. 3. cap. 5. & seqq. Fr. Alphons. Fern. lib. 1. c. 54. pag. 187. Ad eandem [sect. 40] partem Amerciae pertinet alia non minus celebris provincia, quae vocatur Novum Regnum Granatae, & sub se comprehendit gubernationes Popaiam, sanctae Marthae, & Carthaginis, sive Cartagenae, ubi est civitas, & portus ad Hispanienses classes excipiendas tutissimus. Abundat haec provincia omnium fructuum copia, & auro, & Smaragdis, alijsque pretiosis lapillis ditescit: habetque in longum trecentas leucas, & in latum totidem fere, & inter plura nobilia Hispanorum oppida eminet urbs, & quae dicitur Santa Fede Bogota, quam Licentiatus Gundisalvus Ximenez de Quesada anno 1528. aedificare coepit, & in ea residet Praeses & gubernator cum Regia Cancellaria, & Archiepiscopus cum Metripolitana Ecclesia: cuius suffraganei sunt Episcopus Popaianensis, Carthaginis, & Sanctae Marthae. Et plura alia de eadem provincia & incolarum moribus tradunt Gomara in hist. Ind. 1. part. mores gent. lib. 3. c. 14. Hier. Gigl. lib. 4. c. 12. & 13. Boter. d. lib. 3. ex. pag. 375. usque ad 378. Herrera in d. descript. cap. 16. ex pag. 41. & decad. 8. lib. 4. ex cap. 6. ad 12. & Frat. Alphons. Fernand. d. lib. 1. ex cap. 46. usque ad 50. ubi etiam agit [sect. 41] de mirabilibus, quae in convertendis huius provinciae Indis per integros septem annos patravit Beatissimus ille vir Fr. Aloisius Beltranus Dominicani Ordinis fulgentissimum decus, qui in Beatorum numerum referri meruit ann. 1608. de quo etiam plura tradit Thom. Bocius de sig. Eccl. Dei lib. 6. sig. 19. & lib. 7. sig. 25. c. 1. Sequitur [sect. 42] statim ea terrae pars, quae Perv, sive Peruana dicta est, totius huius Novi Orbis nobilissima, detecta primum, vt alio loco diximus, a Francisco Pizzarro anno 1525. & tota fere intra AEquatorem, & tropicum Capricorni iacens: sunt autem eius fines a Septentrione Nova Granata, & Castella aurea, ab Occasu Oceanus, sive mare del Svr, a Meridie provincia Chilensis, & ab ortu, montes altissimi. Occupat vero longitudine sua mille & octingentas plus leucas, & in latum usque ad Andes, ut plurimum, quinquaginta, quarum decem pertinent ad planities, quae per totam regionem ad oram maritimam reperiuntur, viginti ad montana, quae per eandem regionem longo tractu extenduntur a Septentrione ad Meridiem mille circiter leucis, & vulgo vocantur la Cordillera del Perv, aliae viginti ad Vltramontana, quae vulgo dicuntur los Andes, & sunt etiam montes, qui pariter a Septentrione in Meridiem incedunt continua serie producti, densissimi tamen, & absque vallibus, cum tamen inter alios de la Cordillera multae amplae valles ac profundae, fertilissimaeque & populo numerosissimae contineantur, cum aere potiantur calidiore, de quibus omnibus, qui pleniorem historiam, & descriptionem desideraverit, legere poterit Laevinum Apollonium de rebus Peruensibus, Pet. Ciezam, Aug. de. Zarate, & alios quos citavimus in fin. cap. praecedentis, qui de historijs Regni Peruani ex professo tractarunt Hiero. Benzo, & eius additionator. lib. 3. per totum in 6. part. histor. Americae, Ioseph. Acosta in hist. Ind. lib. 3. cap. 21. & seqq. Abrah. Ortel. in Theat. mag. tab. 8. Magin. ex fol. 283. usque ad 287. Ioan. Boter. d. lib. 3. ex pag. 386. Herrera in descrip. cap. 16. in fin. pag. 46. & seqq. & in hist. gener. Ind. decad. 4. 1ib. 9. cap. 3. & decad. 5. lib. 1. c. 1. & 5. Inter plurima vero Hispanorum, & Indorum oppida huius latissimi Peruani Regni, quae connumerare longissimum esset, praestantiores sunt, [sect. 43] urbs de san Francisco del Qvito a Sebastiano Belalcacar Francisci Pizarri commilitone anno 1534. fundata, quae aequatoris lineae fere subiacet, nec tamen fervido ac aestuoso coelo, sed potius frigido potitur, eiusque ager semper virens est, & omni frugum beatitudine floridus, atque etiam auri, & argenti vivi mineris scatens. Residet hac in urbe Quitensis Episcopus cum Ecclesia Cathedrali, & Praeses cum Regia Cancellaria, quae ducentis & plus leucis in longum, & in latum suum territorium extendit, & gubernationes de los Qvixos, i la Canela, Pacamoros, i Gvalsongo, & partem Popaianae comprehendit, atque etiam urbes de Riobamba, Cvenca, Loxa, Zamora, Iaen, Gvayaqvil, i Pvertoviejo, ut latius prosequuntur Magin. sup. fol. 286. Boter. pag. 396. Herrera in descript. cap. 17. & 18. & decad. 5. lib. 6. cap. 6. & lib. 10. cap. 10. cum multis seqq. & Fr. Alphons. Fernan. d. lib. 1. cap. 54. in fin. Post Qviti vero provinciam eminet alia urbs, [sect. 44] quae a nostris D. Michaelis, a Barbaris Pivra vocatur, cui vicinus est portus, qui dicitur Paita, ad quem naves per hoc Peruanum mare transfretantes frequenter appellunt. Sed magis nobilis est [sect. 45] Trvxillo a Francisco Pizarro condita anno 1533. agrum feracissimum habens, & plures Hispanorum domos, quae tamen omnes ingenti terraemotu momento temporis conquassatae fuerunt anno 1619. ita ut vix, & ne vix quidem, aliqua pristinae urbis sigura remanserit. In qua ob sui dignitatem & commoditatem, & plura Hispanorum & Indorum oppida, quae illi confinia sunt, Cathedralis Ecclesia cum proprio Episcopo creata & erecta est anno 1612. & de ea peculiarem mentionem faciunt auctores supra relati, praecipue Herrera d. descript. cap. 19. pag, 56. & decad. 5. lib. 7. cap. 6. Longe vero nobilior, atque excellentior est alia urbs, quae octuaginta a Truxillo leucis in eadem planitie Peruana conspicitur, sub duodecimo gradu ad Antarcticum, quae a Barbaris [sect. 46] Lima vocatur, non ex nomine Reguli, sive Caciqve, qui ei dominabatur, ut putavit Herrera, sed corrupto vocabulo a Rimac fluvio eam interluente, quod materna lingua, sonans, sive loquax interpretatur, a nostris vero dicitur Civitas Regum, sive quod sub Epiphaniae die a Francisco Pizarro aedificari coepta anno 1533. sive quod Magorum Regum patrocinium sortita fuerit, & pro insignijs tres coronas in campo coelesti, cum stella micanti, quae Regibus eisdem apparuit, de quo Imperatoris Caroli V. diploma satis honorificum habet. Iacet urbs haec in valle amoenissima, miraque aeris temperantia gaudet, & agro rerum omnium fertili, praesertim frumenti, fabarum, pisorum, & omni fere leguminum, atque etiam fructuum nostratium genere. Est praeterea populo frequentissima, ambitum coprehendens valde spatiosum, in quo sunt latae viae, amplum forum, insígnia templa, illustris Cathedralis Archiepiscopalis Ecclesia, magnifica aedificia, nobilis Academia, & plura tribunalia & Collegia, prout decet tanti Regni Metropolim, & totius maritimi tractus excultissimum emporium. Portum quoque tutissimum habet, duabus leucis ab ea semotum, qui dicitur el Callao, ubi alterum oppidum ornatissimum constructum est. Et residet in ea [sect. 47] Prorex, qui supremam iurisdictionem, & gubernationem per plus mille leucas exercet, & est Praeses Regiae Cancellariae ibidem commorantis, quae duos Fiscales, quatuor criminum quaestores, & octo causarum civilium Senatores, sive Auditores habet. In quorum numerum [sect. 48] ego iam inde ab anno 1610. nihil tale ambiens, aut cogitans, D. Fhilippi III. Regis ac Domini nostri Potentissimi honestissimis codicillis cooptatus, qua potui maxima fide, puritate & induftria suscepti muneris pensa explere curavi, id tantum moeroris habens, quod tam longe a patria, & Regijs oculis studij & ingenij mei (quod scio, quam sit exiguum) proventum & specimen edere, atque eodem semper loco manens, consenescere coactus fuerim, alijs interea, quibus sors benignior arrisit, post plurium honorum gradus in supremis Consilijs meritissime collocatis. Sed Deus, si oportuerit, nos quoque ab inferis (ut aiunt) ad superos revocabit; cui semper mearum rerum curam, qua decet humilitate & veneratione relinquo, & ad patriae desiderium leniendum succissivis horis opus hoc in praedicta nobilissima Regum urbe meditari, & scribere coepi. Cuius [sect. 49] Cancellaria, ut ad institutum redeamus, trecentis plus minus leucis territorij sui habenas extendit; in quibus ultra urbes Pivra, & Trvxillo de quibus locuti sumus, & plures alias satis divites & frequentes Hispanorum villas & colonias, Indorumque oppida, continentur etiam [sect. 50] urbes de los Chachapoyas, de Moyobamba, de leon de Gvanvco, & alia quae dicitur Gvamanga, sive san Ivan de la Frontera, de qua specialiter agit Herrera decad. 6. lib. 6. c. 9. a Francisco Pizarro primum condita ann. 1539. & postea in loco, ubi hodie conspicitur, multis coenobijs & nobilibus aedificijs decorata, & demum anno 1612. in Cathedralem erecta, dioecesi eius a Cuzquensi, cui antea suberat, competenter divisa. Et prope eam est [sect. 51] villa de Oropesa, alio nomine Gvancavelica argenti vivi ditissimis fodinis per totum terrarum Orbem maxime nobilis; de quibus aliqua notat Acosta lib. 4. cap. 11. Pat. Laelius Bisciola lib. 16. horarum subsecivarum cap. 3. colum. 1165. & Nos alibi latius agemus. Pertinet etiam ad eiusdem Cancellariae districtum urbs [sect. 52] Areqvipa, 130. leucis a Limensi remota, ab eodem Pizarro condita anno 1534. quae duodecim a mari milliaribus foecundo ac salubri in agro aedificata est, & ob portus & vinearum commoditatem multis nobilium aedificijs, Monasterijs, & frequenti populo aucta, & nuper Episcopali sede illustrata eodem tempore, quo Gvamanga, & Trvxillo. Sexaginta autem leucis ab Areqvipa, & 125. ab urbe Regum sive Lima, sub decem & tribus gradibus cum dimidio elevationis ad Austrum, & septuaginta octo longitudinis, iacet alia mediterranea urbs, [sect. 53] nomine Cvzco, quae cum Lima tentat de principatu contendere, & totius Regni Peruani se caput appellat, & fuit certe ante Hispanorum adventum Regia Incarum Regum sedes, magno procerum, & gregariorum Indorum commercio celebrata, munitissimis quadratorum saxorum maximae magnitudinis aedificijs ornata, & inter Peruanas sola, quae faciem urbis praeferret. Easdem aedes, quas Incolae quondam possedere, politiore paulo ornatu instauratas hodie Hispani tenent, & templum admirandum Solis, Dominicani Monachi in Ecclesiam consecrarunt; octo parochias, & sex virorum Episcopum cum insigni Cathedrali Ecclesia, quae ante divisionem aliarum de Areqvipa, & Gvamanga ditissima erat. De quibus omnibus, & alijs, quae brevitatis causa praetereo, latius scribunt Levinus Apollonius, & alij supra relati. Magin. fol. 286. Boter. pag. 389. & 393. Herrer. in descript. cap. 19. & 20. & decad. 5. lib. 6. cap. 2. 4. & 12. & lib. 7. cap. 6. 10. & 13. Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 1. colloq. 23. pag. 506. & Fr. Alphons. Fernand. d. lib. 1. cap. 50. 51. & 54. & plura de urbe Cuzquensi, & eius aedificijs tradens Garcias Lassas Inca in suis Commentar. lib. 7. cap. 8. & cap. 27. & feqq. Spectat quoque ad eandem Cancellariam [sect. 54] urbs de san Marcos de Arica, & eius Provincia, licet Herrera in d. descript. cap. 21. pag. 63. ad Argenteam pertinere tradiderit, ubi est portus hoc in Regno pariter notus ac utilis, in quo naves & classes Regiae commodissime recipiuntur, dum merces ad superiores provincias evehere, & earum divitias praecipue Potosianas revehere solent. Supradictis urbibus merito adijcienda venit ea, [sect. 55] quae Argytopolis, seu Argentea dici potest, & vulgo de la Plata vocatur, quae licet habitantium copia cum Lima, & Cvzco comparari non possit, eximia tamen eorum opulentia insignis est, & a Petro Anzures Duce Francisci Pizarri, iussu eius condita fuit anno 1538. iacetque in decimo nono gradu elevationis ad Austrum, trecentis leucis distans a civitate Limensi, & decem & octo a celebri illo & Imperiali oppido & monte, cui nomen [sect. 56] Potosi argenteis fodinis supramodum referto, ex quibus, & alijs, eis vicinis, immensa eruitur argenti copia, quae universam Hispaniam, & Europam implet, & in Asiam etiam, & Africam magna ex parte dilabitur: de quo pluribus agit Acosta lib. 4. de Ind. histor. cap. 6. & sequentib. Quapropter praedicta urbs Argentea dicta est, & cum antea Episcopalem sedem haberet, anno 1607. in Archiepiscopalem, sive Metropolitanam erigi meruit, & Regia Cancellaria in ea residet: cuius districtus per trecentas, & amplius leucas excurrit, & ultra plura alia Indorum oppida, & Hispanorum municipia, comprehendit nobilem urbem, & provinciam, quae dicitur Chvqvito, & del Collao, & aliam, quae dicitur Chvqviabo, sive de la Paz, quam [sect. 57] anno 1549. Praeses de la Galca condere iussit, & hodie proprium Episcopum habet cum satis ampla diocoesi, quae ab Argentea divisa fuit. Continet praeterea dicta Cancellaria sub territorio suo quatuor amplissimas gubernationes, [sect. 58] quae dicuntur de Santacrvz de la Sierra, del Tvcvman, del Paragvay, del rio de la Plata, o Bvenos Ayres, in quibus omnibus proprij etiam Episcopi constituti sunt, & de eis, & alijs ad montem Potosium & Argenteam Cancellariam pertinentibus, multa specialiter tradunt Magin. fol. 287. & 289. Boterus pag. 383. 392. 397. 401. & 403. Herrera in descript. cap. 21. & cap. 14. & decad. 4. lib. 1. cap. 1. & lib. 8. cap. 11. & decad. 5. lib. 10. cap. 15. & Fr. Alphons. Fernan. d. lib. 1. cap. 54 pag. 186. & 187. His proxima est [sect. 59] Brasilia regio, licet iam Peruani Regni, & Proregis gubernationis sines excedat, quae inter duos ingentes fluvios iacet, nempe Maragnonem a Septentrione, & Argyreum, vulgo Rio de la Plata, a Meridie, & partim ab Occasu, a qua etiam parte ad altissimos Peruviae montes accedit; sed tamen ab Ortu, mari Vastissimo (vulgo del Norte vocato) pulsatur. Huius longitudo, quae a Septentrione in Austrum accipitur, traditur mille & quingentorum milliarium, sive 450. leucarum, latitudo ab Ortu ad Occasum quingentorum milliarium, sive 200. leucarum, & eius circumnavigatio iuxta mare del Norte milliarium plus minus trium millium, sive 900. leucarum. Detecta autem fuit, & a Lusitanis coli. & lustrari coepta eo modo & tempore quo diximus sup. cap. 3. num. 32. licet prius eam iussu Regum Catholicorum Ferdinandi, & Elisabethae detexisset Vincentius Yanez Pinzon, & Didacus de Lepe. Et qui de eius descriptione, historijs, & incolarum moribus plura scire voluerit, legat Maffaeium histor. Ind. Oriental. lib. 2. & 15. ex pag. 360. San. Romanum in eadem histor. lib. 1. cap. 11. pag. 57. & lib. 4. cap. 14. pag. 689. Magin. d. tab. 34. ex fol. 287. Boterum d. lib. 3. ex pag. 378. usque ad 383. & rursus 4. part. lib. 4. per totum ex pag. 104. ad 119. Herrera in descript. cap. 25. & decad. 1. lib. 4. cap. 7. & decad. 4. lib. 8. cap. 12. & 13. Repertor. Mexican. fol. 225. & 271. Pet. Gordon. in Chronograph. pag. 443. Benzon. de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. Possevinum in Bibliothec. 1. tom. pag. 390. & historiam & epistolas aliquot navigationis in Brasiliam a Gallis, & Germanis auctoribus, parum tamen fidedignis, scriptas, quae habentur in fine tertiae partis histor. Americae, & novissime D. Thomas Tamaio de Vargas in libro vulgari lingua, sed non vulgari eruditione, & diligentia conscripto de eiusdem Brasiliensis Provinciae ab Hollandis interceptae restauratione cap. 5. A Meridie autem eiusdem Peruanae regionis iacet ingens alia provincia, sive Regnum, [sect. 60] quod de Chile vocatur; quo nomine incolae frigus signisicant, quia revera caeteris Peruanis frigidior est, & sub ea Zonae parte sita, quam antiqui hac de causa inhabitabilem iudicabant; sed nihilominus experientia monstravit, non solum habitabilem, verum coeli & terrae temperie commodissimam esse, & Hispaniae nostrae in omnibus fere simillimam, cui opposita, sive Antipoda est, cum a gradu Australi 27. usque ad 52. excurrat, & bellicosos, ac robustos homines gignat, qui in hunc usque diem nostros continuis bellis exercent, & fidem ac pacem multoties susceptam, & oblatam dura cervice, & protervo corde reijciunt. Sunt tamen hoc in Regno a nostris plusquam 300. leucae in longum, & viginti in latum possessae, & pluribus colonijs, & urbibus illustratae, praecipue Valdivia, la Serena, i la Imperial, quae ab hostibus destructae fuerunt, & la Concepcion quae hodie viget, ubi sedes Episcopalis refolget, & alia nobilior de Santiago, quae Metropolis regionis iudicatur, & in qua alter etiam Episcopus residet, & Regia Cancellaria, quatuor Auditoribus, & Fiscali ac Praeside constans, qui etiam Capitanei generalis munus in omnibus ad bellum necessarijs exercet, de quibus & alijs ad huius Regni historias, & pleniorem descriptionem pertinentibus, latius tractant Gomara in histor. Ind. 1. part. Acosta in hist. Indiar. lib. 7. cap. ult. pag. 531. Mores Gent. lib. 3. cap. 10. Nobilis eques ac Poeta D. Alphons. de Arcilla in Araucana, Boterus d. lib. 3. pag. 385. Magin. fol. 287. Herrera in descript. cap. 22. & decad. 7. lib. 1. cap. 6. & 7. & Fr. Alphons. Fernand. lib. 1. cap. 55. Denique post hoc Regnum Chilense, & flumen, quod Argenteum, sive de la Plata vocatur, iacet famigeratum illud fretum, dictum [sect. 61] Magallanicum; de cuius inventione plura diximus sup. cap. proximo ex num. 35. & post illud versus Antarcticum Polum vastissima illa terrae pars, Magallanica etiam nuncupata, quam licet nullus hucusque penitus perlustraverit, plures tamen opinantur, Europa, Asia, atque Africa maiorem esse, ut tetigimus d. cap. praeced. num. 54. & plenius scribunt Boter. pag. 403. & 404. & Herrera d. descript. cap. 23. Et cum his plane absolvi id omne videtur, quod ad praedictas duas Americae peninsulas pertinet. Verum [sect. 62] cum aliae insulae, & continentis regiones reperiantur, quae licet ab America distinctae, & remotae sint, atque ad Orientem declinent, intra fines tamen occidentales clauduntur, quibus navigatio, & conquisitio Indiarum Regum Castellae, & Legionis circunscripta fuit, iuxta pactionem cum Lusitanis Regibus initam, nempe Malucae, sive Molucae, Philippinae, Lequij, Iaponium, Sinarum littora, Insulae Salomonis, & aliae; sunt nonnulli, qui eas, veluti tertiam partem Indiarum constituant, & sub nomine Occidentalium comprehendant; de quibus in genere aliqua notavimus sup. cap. 3. num. 41. & 45. Et quod attinet [sect. 63] ad Malucas, earum nomina, descriptionem, detectionem, aromata, titulos, ac iura, quibus Castellae Regibus competunt, specialiter prosequitur Petr. Martyr. decad. 7. cap. 6. & decad. 8. cap. 8. Petr. Cieza tom. 2. histor. Peru cap. 62. Paul. Iov. lib. 34. histor. Herrera d. descript. cap. 26. ex pag. 72. & decad. 3. lib. 1. cap. 10. & 11. & lib. 6. cap. 3. ad 8. & lib. 9. cap. 9. & seqq. & decad. 4. lib. 5. ex cap. 6. ad 11. Petr. Maffaeius in hist. Ind. Orient. lib. 5. pag. 219. & 220. Porcacchus in Insulario lib. 3. pag. 189. Magin. tab. 32. fol. 265. & sequentib. Boterus in relation. universal. 1. part. volum. 3. lib. 1. pag. 424. Pat. Gordonius in Chronograph. pag. 450. Henric. Martin. in repert. Mexican. fol. 242. Bartholom. Leonard. de Argensola in decem libris, quos de natura & historijs dictarum Insularum scripsit; & est etiam videndus elegantissimus Hieron. Ossorius lib. 11. de rebus Eman. relatus a Theatr. vitae humanae volum. 5. lib. 3. pag. 1259. ubi de eisdem insulis agit, & conatur ostendere, quod ad terminos Lusitanae navigationis, & detectionis pertinent. De [sect. 64] Philippinis autem, & quot numero sint, & quando detectae, & a nostris habitari coeptae, & qualiter in eis Regia Cancellaria constituta fuit, & sedes Episcopalis in urbe Manila, quae postea in Metropolim erecta esta, & de alijs historijs scitu dignis ad easdem insulas pertinentibus, ultra Herreram in d. descript. cap. 26. pag. 73. & decad. 4. lib. 1. cap. 6. plura tradunt Magin. d. fol. 265. Boter. pag. 420. & sequentib. Illescas in histor. Pontif. 4. tom. pag. 284. Henric. Martinez in Repertor. Mexican. fol. 252. Fr. Alphons. Fernandez in hist. Eccles. nostr. tempor. lib. 2. ex cap. 34. ad 39. Benzonius de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. & Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Indian. 1. tom. lib. 5. cap. 61. & 62. Cabrera in vita Philippi 11. lib. 7. cap. 8. Plenius caeteris [sect. 65] Dominus D. Anton. de Morga nunc meritissimus, praeses Regiae Quitensis Cancellariae, qui cum in Philippinis Gubernatorem, & Senatorem ageret, luculentam de illis historiam, & relationem scripsit. Apud quos auctores, & alios, quos retuli in fine d. cap. 3. reperiuntur plura de Iaponiorum, & Sinarum vastissimis Regnis, & insulis eis adiacentibus, & de expeditionibus, quas nostri in illis fecerunt. Et [sect. 66] de Nova Guinea, & insulis Salomonis, & Latronum ab Alvaro Mendana primum repertis anno 1567. & postea ab eodem, & rursus a Petr. Fernandez de Quiros, vano tamen labore, indagatis, plenam relationem apponit idem Dom. Praeses Ant. de Morga ubi sup. ex pag. 29. Herrera d. des. cript. cap. 27. Torquem. in d. Monarc. lib. 5. ex cap. 64. ad 70. & aliqua tradit Ioseph. Acosta de natur. Novi Orbis lib. 1. cap. 16. & lib. 3. cap. 11. & 25. & Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 15. pag. 142. & 147. Et ego apud me servo [sect. 67] manuscriptos commentarios dicti Petri Fernandez de Quiros, precario concessos ab eius filio Don Francisco de Quiros Mathematicarum scientiarum peritissimo, & Regio huius Peruani Regni Cosmographo, & nautarum examinatore, quibus ea omnia, quae in dictis navigationibus contigerunt, latissime scripta reliquit, & simul alias suas peregrinationes recenfet, non minus certe mirabiles, aut scitu iucundas, quam quae de Vlysse olim, & hodie de Emanuele Mendez Pinto Lusitano circunferuntur. Sed quoniam supra mentionem fecimus de limitum divisione, & pactione circa Indiarum navigationes, & conquisitiones inter Reges Castellae & Lusitaniae celebrata, ex re erit, ut eam paucis pro coronide huius capitis adijciamus. [sect. 68] Sciendum igitur est, quod cum Lusitaniae Reges, post detectas Africae interioris oras, ad Orientales Indias cum suis classibus penetrare coepissent, impetrarunt a Martino V. Romanae Ecclesiae Pontif. Maxim. ut quidquid a Ganariae promontorio (quod postea Caput Bonae spei appellari iusserunt) ad ultimam usque Indiam patefieret, id quam optimo iure, & conditione Lusitaniae ditionis esset: quam concessionem deinde alij Pontifices consirmarunt, ut diximus sup. cap. 3. num. 21. & 22. Cum autem postea Christophorus Columbus Regum Catholicorum copijs, & nomine, Occidentales insulas explorare, & foelici iuxta ac fructuoso eventu detegere coepisset, Ioannes Secundus Lusitaniae Rex id aegre admodum tulit, vel quod efflorescenti, tum maxime ad maritimae rei gloriam, nomini Lusitano, partum ab alijs in eodem genere decus officeret; vel quod relicto sibi a maioribus inclyto navigationis iure spoliari, & vasti Oceani possessione pelli, quodammodo videretur. Qua de causa, cum bellum utrinque immineret, & plures hinc inde legationes, & pacis media tentata fuissent: tandem inter eos convenit, ut tota illius litis, sive controversiae disceptatio ad Alexandrum VI. tunc temporis Romanae Ecclesiae Pontif. Maxim. remitteretur: qui [sect. 69] cognita Regum causa, ut regiones definiret, quas quilibet explorare, & debellare sine alterius iniuria posset, ultra Hesperidum insulas, vulgo dictas, de Caboverde, ad tricentesimam ferme, & quadragesimam leucam, ducto a Septentrionibus ad Australem polum circulo, sive [sect. 70] linea, quam Meridianum appellant, totum terrarum Orbem ex aequo bifariam divisit; ita ut pars, quae ad Orientem vergeret, Lusitaniae ob iuris antiquitatem cederet; Occidua Castellae Regi relinqueretur; statuens, ut Castellani non viam a Lusitanis apertam, sed diversam sequerentur, & hi ad Solis Ortum, illi ad Occasum navigantes, orbem marium, atque terrarum secarent: & cum hic constet 360. gradibus, unusquisque centum & octoginta partes ad pervestigandum, & debellandum sibi deposceret. Quae divisio in causa fuit, ut adeo anxie a Magallano, [sect. 71] & alijs navigatio ad Moluccas, per maria extra Lusitanorum limites posita quaereretur, & ut super eisdem [sect. 72] Insulis novae lites suscitarentur, dum uterque Rex eas suis finibus comprehendi contenderet, varijs rationibus, & praedicti Meridiani computationibus hinc inde perpensis, quousque convenit, ut Castellae Reges illas Lusitanis pro trecentis & quinquaginta ducatorum millibus pignori darent. De quibus [sect. 73] omnibus peculiarem mentionem fecerunt Maffaeius lib. 1. histor. Ind. Orient. pag. 5. & 18. Hieron. Ossorius lib. 11. de reb. Emanue. Fr. Anton. de San Roman lib. 1. de hist. Orient. cap. 6. & lib. 3. cap. 13. Episcop. Chiapensis in tractat. comprobat. fol. 30. Marquardus in tract. de Iudae. & in fide. 1. part. cap. 14. Petr. Bembus lib. 6. histor. Venetae relatus a Balduino in §. Insula num. 5. & 6. instit. de rerum divisione, Garibai lib. 28. Annal. anno 1493. petrus Matthaeus in addition. ad septimum decretal. lib. 1. tit. 9. pag. 74. & in summa constitut. Pontif. pag. 152. Ioan. Boter. in Cosmograph. 2. part. lib. 4. pag. 384. & part. 4. libro. 2 pag. 49. Hieron. de Monte in tractat. de finib. regund. cap. 7. num. 8. Thom. Bocius de sign. Eccles. Dei lib. 17. cap. 4. pag. 212. & de Italiae statu lib. 3. cap. 5. pag. 342. & seq. Doctor Marta in tract. de iurisdict. 1. part. cap. 24. num. 32. Molina Theologus de iustitia & iure tractat. 2. disp. 103. pag. 424. Petr. Opmeer. in Chronograph. pag. 437. P. Gordonus pag. 441. melius & fidelius caeteris Anton. de Herrera in d. histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 5. 8. & 10. & decad. 3. lib. 6. ex cap. 3. ad 8. & decad. 4. ex cap. 6. ad 10. & alij, quos retulimus sup. hoc cap. num. 63. & infra lib. 2. cap. 24. num. 18. & tetigit Anton. Possevinus in Bibliothec. lib. 1. cap. 7. Vbi [sect. 74] bene considerat, has omnes contentiones cessasse, postquam Occidentales & Orientales Indiae in unum Regem coierunt, Lusitaniae nimirum Regno Castellae & Legionis, a quo exierat, copulato. Idque sapientissime a Deo effectum fuisse, tum, ut sub unius imperio facilior ratio esset religionis cum sapientia propagandae; cum etiam, ne Philippinis inventis, quae proximius ad Lusitaniae limites accedebant, novae contendendi occasiones excitarentur, [sect. 75] quas Lusitani semper nimis superbe, & cum magno Castellanorum despectu prosequebantur, ita ut teste Petro Martyre decad. 8. cap. 10. in fine, plures cordati viri, ruinam illis venturam, vel ex hoc vaticinarentur, & praedictam unionem, vel reductionem ad Castellae coronam desiderarent. Quae [sect. 76] tandem quomodo, & quibus titulis facta fuerit, late & optime prosequitur Ioan. Anton. Viperanus in commentarijs de obtenta Portugallia. Hieron. Connestagius Genuensis in decem libris, quos de eadem unione Italico sermone conscripsit, Michael ab Aguirre, Franciscus Alvarez a Ribera & alij quamplures, qui tractatus, & allegationes super eiusdem Regni successione ediderunt, & egregius nostri temporis Chronista, mihique, dum Matriti agerem, ob ingenium, & variarum litterarum studium, admodum familiaris [sect. 77] Ludovic. Cabrera in vita Regis Philippi II. lib. 12. & 13. & obiter Parlador. lib. 2. rer. quotid. cap. 21. in fine, Camill. Borrell. de praest. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 210. & novissime Salazar de Mendoca de origin. dignit. Hispan. llb. 4. cap. 4. §. 4. fol. 169. ubi ex Hispaniae annalibus, & historiographis probant, Regnum illud Castellae & Legionis feudum fuisse, & Comitatus titulo ab illis separatum, de quo etiam bene agit Mariana de rebus Hispan. lib. 1. cap. 4. & lib. 10. cap. 13. Ioan. Tarcagnota 2. part. lib. 12. Stephan. Garibai lib. 5. suae histor. & Petr. Damariz in Dialogo 2. de varia historia cap. 3. Tamaio de Vargas in defens. Petr. Ioan. Marianae pag. 42. & D. Ioan. Briz Martinez in histor. S. Ioan. de la Pena lib. 5. cap. 2. # 7 CAPVT VII. De natura, & excellentijs Novi Orbis: & aliqua de terraemotibus, montibus ignivomis, & eorum causis. SVMMARIVM Capitis VII. -  1 Repetere, aut transcribere quae ab alijs bene tractata sunt, otiosum est. -  2 Novi Orbis excellentias cur Auctor notare voluerit? -  3 Novi Orbis provinciae, ut plurimum, amoenissimae & temperatissimae sunt. -  4 Terrae elementum inaequale, & cum aliquibus defectibus, etiam ante diluvium a Deo creatum fuit, & quare? -  5 Tellus eadem non parit omnia, sicut nec mare. -  6 Terrae defectus Deus induxit ad cohibendam idololatriam secundum Theodoretum. -  7 Columbus putavit Paradisum voluptatis in Novo Orbe inveniri. -  8 Paradisi locum sub AEquatore positum, multi senserunt. -  9 Regiones plurimae admodum temperatae, & habitabiles reperiuntur sub linea AEquinoctiali contra veterum opinionem. -  10 Paradisi locus ubi sit, incertum est, & Deus occultum esse vult. -  11 Novi Orbis temperies & amoenitas describitur & comparatur Tempe, aut campis Elysijs secundum Acostam. -  12 Homines beatissime in Novo Orbe vivere possent, si pecunijs congerendis non inhiarent. -  13 Orbis olim cogniti partes, Europa scilicet, Asia & Africa de principatu contendebant. -  14 Novus Orbis fere in omnibus antiquam excellit. -  15 Flumina Novi Orbis mirabilia. -  16 Descriptiones & relationes rerum, & locorum Novi Orbis semper fieri iussae sunt. -  17 Comes Lemorum Excellentissimus laudatur, & eximia eius cura in petendis descriptionibus, & relationibus Novi Orbis. -  18 Romani qualiter disponebant notitiam utriusque Imperij. -  19 Augustus Caesar qualiter curaverit peculiarem descriptionem, & relationem totius Orbis habere. -  20 Europam caeteris mundi partibus praeponit Boterus. -  21 Hispaniae laudes, & excellentiae. -  22 Novus Orbis hodie excellentior est, cum ultra proprios fructus, & animalia, quibus ante abundabat, reliqua ab Hispanis allata possideat, & uberrime reddat. -  23 Vbertas incredibilis fructuum, & frugum Novi Orbis. -  24 Peponum insulae Hispaniolae mira fertilitas. -  25 Foenum abscissum quinta die ad cubitum crescit. -  26 Frumenti bis mille grana ex una arista in Novo Orbe, & spicas ad brachij magnitudinem. -  27 Fructus tres quotannis redduntur in aliquibus provincijs Novi Orbis, & aliae plures fruges intra decimum, aut vigesimum diem maturescunt. -  28 Frumentum Hispanorum maturescit intra duos menses in aliquibus regionibus Nobi Orbis, & Indicum bis in anno metitur, & centuplum reddit. -  29 Novi Orbis arbores toto anno frondent & virent. -  30 Novi Orbis feracitas & vbertas praefertur Asiae, & Indiae Orientalis secundum Maiolum. -  31 Arborum, & arundinum Novi Orbis -  ingens magnitudo: & quaedam in Peru quae Venerem domat, num. 33. -  32 Lignum quoddam Novi Orbis noctu lucem emittit. -  33 Maguei arbor Novi Orbis ad innumera seruit. -  34 Animalium Novi Orbis mira foecunditas. -  35 Animalium quadrupedum tria tantum, vel quinque genera erant in Hispaniola ante Hispanorum adventum, eaque minutissima, nunc plurimis & magnis scatet. -  36 Hispaniola insula armentis abundat, & ingentem coriorum copiam in Hispaniam mittit. -  37 Oves duae in Novo Orbe intra decem annos quadraginta mille uni domino reddiderunt. Vacca una octingentos aureos domino 20. annis reddidit, ibid. Bezaar lapis, & eius inventio & virtus, ibid. -  38 Metallis, & lapidibus pretiosis abundat Novus Orbis. -  39 Lapidei globi admodum rotundi reperiuntur in insula Cuba, qui ad aenea tormenta proficiunt. -  40 Pulvis pyrius, sive tormentarius, vulgo polvora reperitur a natura creatus in provincia Quautemallan. -  41 Novus Orbis intra breve spacium terrae habet varia temperamenta. -  42 Arbores, quae ex una parte uno semestri, ex alia alio virent & fructus producant, & huius rei ratio. -  43 Pluviae nullae in planis Regni Peru, & quare? -  44 Nebulae planorum Regni Peru, quas vocant, Garvas ad plura utiles sunt. -  45 Pluit nunquam in montibus Hyrsaniae, & in alijs regionibus. -  46 Terraemotus solent esse frequentes in Novo Orbe, & aliqui referuntur. -  47 Terraemotus Regni Chilensis vehementissimus. -  48 Dominus Ioannes a Sancta Cruce Senator Panamensis laudatur, & eius infoelix mors. -  49 Atheistae si bonis viris aliqua mala contingebant, providentiam negabant. -  50 Mors quolibet modo contingens mala dici non potest, si eam bona vita praecessit. -  51 D. Simeon Stylites fulmine percussus interijt. -  52 Naufragium horrendum, & miserandum, quod Indica classes circa Habanam passa est quinta die Septembris anno 1622. -  53 Pat. Paulus Ioseph. ab Arriaga Societatis Iesv laudatur, & eius exitus refertur. -  54 Terraemotuum causas aliqui ignivomis montibus tribuunt. -  55 Montes ignivomi plures reperiuntur in Novo Orbe, AEtna & Vesuvio mirabiliores. -  56 Terraemotus causae, & eorum praecipue, qui contingunt in oris maritimis. -  57 Terraemotus Neptuno attributi, & quare? -  58 Terraemotus notabiles, qui in varijs Orbis partibus contigerunt, remissive. -  59 Terraemotuum mentionem & considerationem etiam habuerunt I. C. -  60 Terraemotus, aliqui ex Iure Consultis, vi divinae tribuunt, alij vi naturali, & de eorum concordia. Lex fluminum 24. §. Servius, D. de damno infect. & l. Martius, D. locati conciliantur, & illustrantur, ibid. -  61 Deus, & Natura idem sunt. -  62 Terraemotus etsi ex naturalibus causis contingere possit, semper tamen Dei irae & indignationi tribuendus est. -  63 Terram Deus stabilem, & immotam esse voluit. -  64 Philastrius appellat haereticos eos, qui terraemotus adscribunt causis naturalibus, & non peculiari Dei iussioni, & indignationi. -  65 Terraemotum semper ut rem prodigiosam & divinam acceperunt Romani. -  66 Terraemotibus plura gravia delicta Deus vindicavit. -  67 Ferias extra ordinem terraemotuum causa indicebant Romani, & qualiter? -  68 Feriae repentinae, & extraordinariae, quae? -  69 Terraemotus ratione aliquae votivae feriae Limae indictae. -  70 Terraemotus ne damnum inferant, quae verba foribus, & parietibus scribere oporteat. -  71 Doctor Franciscus Carrascus del Saz Senator Panamensis laudatur. -  72 Terraemotus notabilis urbis Arequipae, & eructatio montis ignivomi, qui circa eam erat. -  73 Cinis ad torrentis modum fluxit in Arequipa. -  74 Terrae pars quaedam corruit circa oppidum Ango Ango, & per sesquileucam aquae instar profluxit. -  75 Aquae magna vis subito ex terrae visceribus erupit in provincia Chumbivilcas. -  76 Aquae sub terru, & flumina reperiuntur. -  77 Pericula undique hominibus imminent, ut Deum timeant. -  78 Terraemotus qui non timent, stupidi sunt, & sensus expertes secundum Aristotelem. PErstrinxi quidem, & maiori, qua potui, brevitate ea omnia delibavi, & ni fallor, aliquatenus illustravi, quae de Novi Orbis, sive utriusque Americae regionibus a varijs scriptoribus tradita sunt, & omnino observatione digna ad susceptae tractationis scopum videri potuerunt. Etenim si peculiariter singula prosequi vellem, non solum nostras paginas onerare, verum & alienas transcribere necessarium esset. [sect. 1] Quod semper fugiendum censui, sequutus Polybij sententiam lib. 1. histor. dum ait: Profecto neminem puto iudicaturum, necessarium fuisse, ut de his, quae recte, & a multis dicta sunt, denuo sermo haberetur. Sed ne aliquis arbitretur praedictas provincias longitudinis & latitudinis suae immensam vastitatem, coeli, aut soli infoelicitate, vel sterilitate pensare, [sect. 2] operaepretium duxi, aliqua etiam sub eadem brevitate connectere, quibus earum ubertas, salubritas & utilitas aperiatur. Et plane quamvis negari non possit, multa in eis loca sabulosa, aut saxosa reperiri, & praeruptis collibus, opacis nemoribus, aut altissimis & infructuosis montibus occupata, & ob nimium calorem, vel frigus parum habitationi hominum commoda; hoc neutiquam [sect. 3] impedit, quin caetera, quae, ut plurimum, amoenissima & temperatissima sunt, celebrare debeamus. Haec [sect. 4] enim terrarum inaequalitas in omnibus mundi partibus invenítur, non solum post diluvium, ut aliqui erronee sensenrunt, sed ab ipso suae creationis die, & summi Opificis immensitatem, ac benignitatem ipsa varietate commendat, quando tot locorum diversas proprietates effecit, alijs quaedam, alijs alia tribuens, alijs alia negans; tum, ut pateret omnibus, quae fecerit, voluntatis suae fuisse, non necessitatis: cum etiam, ut multa hominibus, caeterisque animalibus bona praestaret, quae ex praedicta varietate descendunt, prout egregie probatur in Psalm. 103. ex vers. 8. usque ad 19. & Proverb. cap. 8. vers. 25, & prosequitur Aristotel. lib. de Mundo cap. 2. Virgil. lib. 1. & 2. Georgicor, Strabo. lib. 3. de situ Orbis, [sect. 5] Ovidius lib. 1. de Arte amandi, dum ait: Nec tellus eadem parit omnia vitibus illa Convenit, hae oleis, bic bene farra virent. Horatius eadem de mari scribens lib. 2. Satyr. 4. Sed non omne mare est generosae fertile testae Murice Baiano melior lucrina peloris, Ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini: Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. D. Chrysost. ad cap. 13. epist. 1. Corint. homil. 34. Hug. de Sancto Victore lib. 1. de invisib. Dei, §. 1. relatus a D. Antonin. 3. part. histor. tit. 18. pag. 2. Albert. Magn. de Problem. lib. 1. tractat. 2. cap. 4. Abulensis sup. Genes. cap. 1. Maiol. collog. 17. de propriet. locorum in princip. vers. Cogitemus, Acosta de proc. Ind. sal. lib. 2. cap. 13. Pat. Salazar sup. d. cap. 8. Proverb. Pat. Lorinus sup. d. Psalm. 103. Augustin. Torniellus in annal. sacris, 3. die Mundi, num. 3. pag. 38. & anno 1956. n. 21. pag. 167. Fr. Ioa. a Ponte in convenient. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 14 §. 2. pag. 94. & Iust. Lips. de Physiolog. Stoic. lib. 1. dissert. 13. quibus arridet Theodoret. lib. 3. de curand. Graec. affection. in princip. [sect. 6] nisi quod hos terrae defectus ad cohibendam hominum idololatriam a Deo inductos fuisse opinatur, sic inquiens: Hominum errorem sapientissimus Deus multo ante praesentiens, nonnullos defectus elementis adiunxit, ut illorum quidem species ac magnitudo intuentes homines, ad Opisicem demirandum, attolleret; ipsaeque vicissim labes ac patientiae homines cohiberent, quominus ea, tanquam Deos adoranda censerent. Talis est ergo, ac tanta Americanarum insularum, & regionum continentis pro maiori parte foelicitas, ac temperies, [sect. 7] ut primus earum investigator Christophorus Columbus, hac consideratione ductus, fere opinatus sit, Paradisum terrestrem in illis inveniri, ut tradit Gomara in histor. Ind. lib. 1. quem refert Martin. Delrio in adag. sacris 1. tom. adag. 789. pag. 378. & latius prosequitur Anton. Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 3. cap. 12. pag. 106. Ad quod suspicandum, illorum [sect. 8] sententia non inepre moveri potuit, qui Paradisi locum sub aequatore, sive aequinoctiali linea plantatum existimarunt; quos sequuntur D. Thom. 2. 2. quaest. 164. art. 2. ad 5. S. Bonaventura, & Durand. in 2. sentent. distinct. 17. Nicolaus de Lyra, & Ludov. Istella sup. Genef. cap. 2. Coelius Rhod. lib. 1. lect. ant. cap. 22. & alij relati a Ludovic. Vives in addition. ad D. Augustin. lib. 13. de Civit. Dei, cap. 21. & Maluenda de Paradiso cap. 10. pag. 25. & 26. Circa & infra quam [sect. 9] lineam, & sub Zona praeusta, plures Novi huius Orbis insulas & provincias iacere, satis compertum est, & contra antiquorum opinionem eas admodum temperatas, fertiles & habitabiles esse, ut bene probat idem Maluenda ubi sup. & lib. 3. de Antichrist. cap. 14. Benedict. Pererius sup. Daniel. lib. 4. ad illa verba, Benedicat terra Dominum, Ioseph. Acosta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 10. in fine, & lib. 2. cap. 1. cum sequentib. & Fr. Ioan. a Ponte in d. Monarch. lib. 3. cap. 19. §. 1. & nos repetimus infr. cap. 11. Sed licet hoc, quod de Paradiso dicitur, admitti sine temeritate non possit, teste Acosta d. lib. 2. cap. 14. & Delrio d. pag. 378. [sect. 10] Cuius situm multi opinantur post diluvium evanuisse, & alij in India Orientali, vel sub Zeilana provincia, & in alijs varijs locis constituunt, & alij de eius loco disputare inanem quaestionem esse; quoniam Deus omnibus occultissimum esse voluit, nec nisi Divina revelatione cognosci, nec nisi Divino auxilio adiri potest, ut tetigimus sup. cap. 2. num. 5. & cap. 3. num. 40. & latius docent D. Augustin. de peccato origin. contra Pelagium lib. 2. cap. 23. Mag. Sentent. d. distinct. 17. Chassan. in Catalog. gloriae mundi part. 12. considerat. 4. Maluenda d. tract. de Paradiso per totum, Simon Maiol. colloq. 17. ex pag. 381. Delrius d. adag. 789. Rutil. Benzonius de anno Iubilaei lib. 2. cap. 43. & August. Torniellus in dictis annal. sacris die mundi 3. num. 13. ex pag. 41. ad 52. & Pat. Ludovic. Ballester. in Onomathograph. verb. Paradisus, pag. 305. ubi plurimas quaestiones de Paradiso proponunt, & prosequuntur: adhuc tamen idem Acosta concludit, [sect. 11] considerata quamplurium regionum huius Novi Orbis temperie, & veluti perpetui Veris benignitate, tanquam voluptatis hortum & alteram Tempe merito reputari posse. Cum neque hyems premat frigore, neque aestas caloribus coquat, adeo ut parvo cespite iniuriae omnes satis propulsentur, vestiumque vicissitudine vix opus sit. Ita ut si homines cupiditatis, pravarumque opinionum vinculis expedirentur, & ingenua libertate dominari potius, quam servire pecuniae decrevissent, facile hic iucundam, ac beatam vitam fuissent victuri. Nam quod poetae de Elysijs, quod de Tempe, quod Plato de sua illa Atlantide, vel fingit, vel narrat, id certe in his regionibus reperirent. De quibus etiam non inepte ea omnia praedicare possumus, quae eleganti stylo, de foelicibus illis insulis in Oceano sitis canit Horatius lib. Epod. Ode 16. quas licet omnes eius expositores pro Fortunatis accipiant, Bernard. tamen Aldret. Hesperides esse dicit lib. 4. de antiq. Hispan. cap. 17. pag. 566. quae huius Novi Orbis partem constituunt; verba autem Horatij sic habent: Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum, Hetrusca praeter & volate littora. Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata Petamus, arva divites & insulas: Reddit uhi Cererem tellus inarata quotannis, Et imputata floret usque vinea: Germinat & numquam fallentis termes olivae, Suamque pulla ficus ornat arborem: Mella cava manant ex ilice: montibus altis Levis crepante lympha desilit pede. Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae, Refertque tenta grex amicus ubera: Nec vespertinus circumgemit ursus ovile, Nec intumescit alta viperis humus. Pluraque felices mirabimur, ut neque largis Aguosus Eurus arva radat imbribus, Pinguia nec siccis urantur semina glebis, Vtrumque rege temperante coelitum. Non huc Argoo contendit remige pinus, Neque impudica Colchis intulit pedem. Non huc Sidonij torserunt cornua nauta, Laboriosa nec cohors Vlyssei. Nulla nocent pecori contagia, nullius astri Gregem aestuosa torret impotentia. Iuppiter illa piae secrevit litora genti, Vt inquinavit aere tempus aureum. AEre, dehinc ferro duravit saecula: quorum Pijs secunda vate me datur fuga. Vnde quemadmodum olim collatis inter se tribus Mundi cogniti partibus, Europa [sect. 13] scilicet, Asia & Africa, de earum praestantia & excellentia disputari solebat, ut constat ex traditis a Chassaneo in Catal. glor. mundi part. 12. considerat. 17. Iacob. Pontano in 1. part. volum. 3. progymnasmate. 18. ex pag. 315. & alijs, quos retulimus sup. cap. 1. num. 26. Ita nunc detecta hac, quae quarta vocatur, an illis praeftantior, & excellentior censeri debeat? in quaestionem adduci solet. Et fere in omnibus [sect. 14] praestare, Novumque hunc Orbem antiquo praeponi debere, aperte concludit Ioseph. Acosta in lib. 3. & 4. de histor. natur. & moral. Indiar. & Anton. Herrera in eadem histor. decad. 1. lib. 1. cap. 5. pag. 11. Quibus ego non gravate subscriberem, si ita cultus, & habitatus ut antiquus reperiretur: cum & ingenti magnitudine & temperie, ut diximus, longe superior sit, [sect. 15] & aquarum, fontium, lacuum, ac fluviorum mirabilium, & navigabilium copia, de quibus plura tradit idem Acosta d. lib. 3. cap. 18. 19. & 20. Fr. Gregor. Garcia de Ind. origin. ex pag. 163. ad 172. Simon Maiol. colloq. 10. pag. 264. Maffaeius lib. 2. histor. Indiar. Boterus d. lib. 3. pag. 377. ubi de insigni flumine dicto Orellana, o el Maranon, & 383. ubi de altero non minore, quod Argenteum, sive Rio Dela Plata vocatur, Garcilassus Inca in suis Commentarijs lib. 8. cap. 22. & Ioan. Bapt. Scortia lib. 1. de natur. & increm. Nili cap. 5. ubi Nilum, qui fluminum Rex ab antiquis iudicabatur, teste Sil. Ital. lib. 6. & Agellio lib. 10. cap. 7. longe superari fatetur a praedicto Orelanio Novi Orbis flumine, cuius tanta est aquae abundantia, ut in fine ad nonaginta quinque leucas pateat, adeo, ut in medio navigans, nonnisi coelum & aquam conspicias. Vnde merito dixit Hieronym. Cardanus, esse maximum totius Orbis flumen, Vincitur etiam (inquit) ab Argento fluvio in eadem America, qui ostio patente ad quadraginta leucas adeo violentus currit in Oceanum, ut nautae prius quam tellurem ex alto conspiciant, dulces latices hauriant. Pascuis etiam, fructibus, & varijs arboribus, quin & plurimis radicibus, ad vitae sustentationem utilissimis, abundantior: & auri, & argenti, aliorumque metallorum, & pretiosiorum lapidum ditior reperiatur. Quae omnia sigillatim praedicti auctores prosequuntur, [sect. 16] & manifestius constare poterunt ex relationibus & descriptionibus, quae Regum nostrorum repetitis decretis & schedulis fieri iussae sunt de omnibus huius Novi Orbis insulis & regionibus, & de his, quae in unaquaque earum procreantur, & puculiari animadversione digna videntur. Inter quas schedulas, una expedita est sub anno 1606. [sect. 17] Excellentissimo Lemorum Comite Domino ac Domino meo semper colendo, & venerando D. Petro Ferdinandez a Castro in Regio Indiarum Senatu Praeside, quae tanti auctoris curam, prudentiam, & solertem indagationem satis ostendit, cum nihil, vel minutissimum, excogitari possit, ad provinciarum situs, gentes, mores, maria, littora, fluvios, fontes, montes, valles, pascua, itinera, pecudes, aves, fructus, arbores, metallorum fodinas, & denique ad coelum & solum huius Novi Orbis spectans, de quo distinctam & peculiarem notitiam ab eorum Praetoribus, & Gubernatoribus non exegerit. Exemplo [sect. 18] forsitan ducto a Romanorum libris, sive laterculis, quibus utriusque Imperij vires & rationes similiter ordinabant; circa quos luculentos & eruditos commentarios scripsit Alciatus, & Guido Pancirolus: [sect. 19] vel ab Augusto caesare, de quo scribit Priscianus in princ. suae Cosmograph. Philip. Bergomens. in suo supplem. Chronic. lib. 7. Chassan in d. Catal. glor. mund. part. 12. consider. 10. in fin. & Simon Maiol. d. colloq. 10. pag. 262. & pag. 266. & colloq. 16. de insulis pag. 342. quod per omnem terrarum Orbem, per triginta continuos annos dimensores legatos viros doctissimos, & in Geometrica arte peritos, ad Praesides, Duces, & Iudices provinciarum misit, ut describerent, mesurarentque terras, aquas, nemora, plana, concava, montes, colles, itinerarium, atque etiam maria, & maritima loca, & quidquid ubique vel arte, vel natura mirandum, aut prodigiosum occurrisset, ea que omnia Senatui diligenter notata, & fideliter scripta, nuntiarent. Et quamvis Ioan. Boter. in relatio. univers. 1. part. vol. 2. lib. 1. cap. 4. & 5. ex pag. 339. hoc, quod de excellentia Novi Orbis asserimus, in dubium vocare velit, [sect. 20] Europeis regionibus, caeterisque primas deferens, quae ad Arcticum Polum spectant. Quod etiam [sect. 21] Hispaniae nostrae laudes exaggerans, sentire videtur Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 11. & 30. Paniam, sive Iubaliam dictam fuisse considerans, quasi omnia bona, quae in reliquis Orbis partibus divisa conspiciuntur, in ea cumulatissime reperiantur, de quo pluribus agit Plin. lib. 3. cap. 1. & seqq. & lib. ult. cap. ult. Strabo lib. 3. Iustin. lib. 44. Latin. Pacat. in Panaegyr. ad Theodos. Claudian. de laudibus Serenae, Apian. Alex. lib. 2. cap. 22. Lucius Flor. lib. 2. Archiep. Tolet. 1. part. hist. Hispan. cap. 13. & 4. Philip. Bergom. in supplem. Chron. lib. 2. Lucius Marinaeus Siculus de rebus Hispus. lib. 1. & 5. Ioan. Vasaeus in Chron. Hispan. cap. 9. Zamalloa lib. 1. Chassan. in Catal. glor. mun. part. 12. consider. 17. Ambr. Moral. in descript. Hispan. tom. 2. coel. Rhodig. lib. 18. antiq. lect. cap. 12. Didac. Davalos in Miscellan. Austral. colloq. 37. Conradus in templo Iud. lib. 1. cap. 2. §. 3. Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. fere per totum, Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 14. §. 5. Madera, & Valdesius in libris, quos de excellentijs, & dignitate Hispaniae luculenter scripserunt. Tandem tamen ipse idem Pater temperiem, & communem ubertatem Americani Orbis extollit: & Boterus etiam fatetur, [sect. 22] hodierni temporis consideratione habita, negari non posse, quin antiquum Orbem excedat, cum animalibus, arboribus & fructibus, quibus antea abundabat, illi fere omnes accesserint, qui apud Europeos in usu erant. Quorum [sect. 23] in his regionibus ingens, & prope incredibilis foecunditas, & ubertas passim experitur, & multorum testimonijs celebratur, ut constat ex mirabilibus relatis a Pet. Mrtyre in decad. de Novo Orbe, Dida. Fernand. de Oviedo in summa rer. Indic. cap. 79. & 81. & in hist. lib. 9. cap. 16. & lib. 11. cap. 1. Aloisio Cadamusto, Alumno Cortesij, & alijs, qui relationes Novi Orbis scripserunt, Acosta d. lib. 3. & 4. per totum. pet. Mexia Hispalens. in Sylva var. lect. 5. part. c. 26. & 27. Herrera decad. 1. lib. 10. cap. 9. & alibi saepe, Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 1. colloq. 14. de Iusulis ex pag. 340. & colloq. 17. de propriet. locorum ex pag. 391. & passim colloq. 20. & 21. ubi de herbis & plantis, Torquem. in Monarch. Ind. lib. 14. ex c. 36. ad fin. libri, & Garcilassus Inca in suis Commentar. lib. 8. ex cap. 9. ad 21. & lib. 9. ex cap. 16. ad 30. [sect. 24] Vbi inter alia referunt, pepones in Hispaniola insula in tantam amplitudinem inaugeri, ut vix unus homo, unicum peponem humeris ferre possit, totoque ibi anno semper maturescere, semperque sapidos, & ad vescendum gratos esse: [sect. 25] soenum quoque falce abscissum, quinta die ad cubiti proceritatem rursum adolescere. Et in eadem insula, & plurimis circa illam alijs, & in aliquibus continentis eiusdem Novi Orbis regionibus, [sect. 26] ex una arista frumenti bis mille grana numerata fuisse, spicas adeo ingentes esse, ut humano brachio aequentur, [sect. 27] tres fructus quotannis reddi, & cucumeres, pepones, ac cucurbitas post vigesimam a satione diem maturas colligi: lactucas, betas, buglossa, caules, decima: frumentum [sect. 28] vero nostrum, intra duos menses. At illud Indicum, cui Maiz nomen est, semper centuplum referre, bisque in anno satum, bis meti. Denique [sect. 29] totum hunc Novum Orbem tum in continenti, tum in insulis, toto anno penitus virere: nulla enim arbor frondibus unquam destituitur, praeter paucas quasdam. Quae exacte perpendens [sect. 30] Maiol. d. colloq. 17. pag. 391. merito concludit, feracitatem Novi Orbis feracitati, quae de India Orientali, & alijs Asiae regionibus celebrari solet, proculdubio praeferendam esse. Non enim (inquit) ita passim in illis haec fructuum exuberantia est, sed alicubi tantum in locis, immensis inter se intervallis, disiunctis. Idem quoque Auctor d. colloq. 21. & alij ex sup. relatis plura miranda recensent [sect. 31] de natura, & ingenti magnitudine arundinum, & aliarum arborum eiusdem Orbis, & praecipue [sect. 32] de ligno quodam Novae Hispaniae; in quo cum vetustior putredo est, lux quaedam, splendorque nocturnis in tenebris enascitur, & noctu itinerantibus percommodum est, ut comitem quisque suum videat, & absque errore sequatur. Et de alia arbore, nomine, [sect. 33] Magvei, quae una omnium rerum officia praestat, ex ea enim parantur aquae, vina, oleum, acetum, mel, syrupi, fila, acus, tigna, & domorum tecta. & res aliae infinitae, ut latius recenset Acosta d. lib. 4. cap. 23. & Garcilassus Inca in suis comment. lib. 8. cap. 13. Nec minus memorabilis videtur alia quae in Peruvia reperitur materie spongiosa, quae venereos stimulos perdomat. Eamque ob causam Indi nunquam ex ea ignem struunt, ne eius calore fumóve impotentes in venerem reddantur, ut ex Ioan. Metello narrat Theat. vitae humanae volum. 23. lib. 2. pag. 3973. Quantum [sect. 34] vero animalia ex Hispania adducta multiplicent, vel ex eo cognosci poterit, [sect. 35] quod cum in insula Hispaniola ante Nostrorum in eam adventum tria tantum quadrupedum genera nascerentur, ut ait Magin. tab. 34. pag. 290. vel quinque, eaque minutissima, cuniculorum instar, quorum nomina refert Ovetus lib. 12. histor. Ind. cap. 1. & 5. & Maiol. d. colloq. 17. pag. 391. nunc vero innumerabilibus domesticis animalibus scatet, & armentis praecipue, [sect. 36] ita ut hinc ingens coriorum, ac pellium copia in Hispaniam comportetur, ut praeter alios tradit Acosta d. lib. 4. cap. 33. & eadem foecunditas in equis, porcis, capris, ovibus, & avibus Castellae in eadem insula, & reliquis fere Americae regionibus invenitur, ut observat idem Acosta d. cap. 33. & seqq. & Ant. de Herrera decad. 4. lib. 9. cap. 5. pag. 231. & cap. 14. pag. 250. [sect. 37] Vbi tradit, in quadam valle prope Mexicum ex duabus ovibus cuidam Hispano homini, nomine, Camargo, intra decem annos quadraginta mille, & plures natas fuisse. Et Pet. Ciez. 2. tom. hist. Ind. c. 35. Cardan. de variet. rer. lib. 7. c. 27. & Theat. vit. hum. vol. 3. lib. 1. pag. 611. narrant in d. insula Hispaniola vaccarum carnes mercedis loco offerri excoriare volenti, & Decanum Rodericum Baptistam, ex una vacca octingentos ducatos aureos viginti annorum spacio collegisse, cum quovis anno bis pareret. In solis praeterea [sect. 38] Peruanis montibus animal reperitur, Vicuna, ab indigenis appellatum, quod rufum colore est, hircis Indiae Orientalis simile, cornua non habens, & cursu super reliqua velocissimum. Hoc animal herbis salutiferis, quae sunt ibi plurimae, nutritur, & lapides Bezaares in marsupio quodam latenti gignit, in quo herbas ruminandas reponit. Quorum lapidum usum, & utilitatem puer annorum duodecim, in vitis Indis Hispanos admonuit, & ob id a suis mox sacrificatus fuit. Adeo Hispanis sua mysteria invident, ut tradit Ioan. Mettel. relatus a Theat. vitae humanae volum. 1. lib. 1. pag. 106. Ioseph. Acosta in hist. nat. & moral. Indiar. lib. 1. cap. 21. & lib. 4. cap. 41. & 42. & Doct. Huerta in annot. ad Plin. lib. 8. cap. 53. folio 289. Et Auctor libri qui de lapide Bezaar novissime prodijt, Herrera decad. 5. lib. 4. cap 9. pag. 123. & Camill. Borrellus de praest. Reg. Cathol. cap. 28. num. 40. qui pluribus probat hunc lapidem in aliquibus partibus fodinalem, aut mineralem reperiri. Et [sect. 39] ut alia mirabilia praetereamus, quae natura in metallis & lapidibus earundem regionum auxisse videtur, de quibus videndus erit Acosta in d. hist. Ind. lib. 5. per totum & Garcilassus Inca in d. commentar. lib. 8. cap. 23. 24. & 25. omitti non potest, quod de insula Cuba narrant Ovetus lib. 17. hist. Ind. cap. 7. & in sum. Ind. cap. 5. Pet. Mexia in d. Sylva, 5. part. cap. 9. Porcacchus in Insular. lib. 3. pag. 173. Magin. d. tab. 34. fol. 290. & Maiol. colloq. 17. pag. 391. & colloq. 18. pag. 418. In qua vallis est, ad duodecim millia passuum porrecta, quae tota referta visitur lapideis globis, sive silicibus praerotundis a natura ipsa perfecte ad sphaericam formam tornatis, perinde ac si arte nimia fuissent confecti, extant minimi, magni, maiores, maximi, amplissimi, ut singulis tormentorum aeneorum, sive bombardarum formis aptari possint, ceu de industria ad hostes profligandos parati, ad quem effectum ingentem illorum copiam Hispalim adduci a Catholicis Regibus iustam, scribit Petr. Martyr decad. 7. cap. 7. Et quod admirabilius est, [sect. 40] testante eodem Pet. Mexia d. 5. part. cap. 23. & Maiol. d. colloq. 18. pag. 418. natura, velut quae expectasset Christianorum in has regiones adventum, post globos adeo ingenti copia, adiecit, non minore tormentarium pulverem, etiam sulphuream materiam suppeditans, in provincia Quautemallan, mirumque est, nulla arte egere, ut conficiatur is pulvis, quandoquidem sulphur ea natura ibi indita nascitur, ut idem opus, efficaciamque praestet in ipsis bombardis, quam apud nos absolutissimus tormentarius pulvis praestare solet. Est quoque in eisdem regionibus, & praesertim [sect. 41] in istis Peruanis nimis mirabile, quod intra brevissimum terrae spacium, magna climatis, aut temperamenti variatio, & diversitas invenitur, & prout loca ad montana, vel ad valles respiciunt, frigoris vel caloris, & Hyemis, ac Veris differentiam, & effectus praesentiunt, ut cognosci potest ex traditis ab Acosta d. lib. 4. cap. 32. Pet. Mexia in Sylva 5. part. cap. 25. & Boter. in relatio. univers. 1. part. vol. 2. lib. 3. pag. 390 [sect. 42] Vbi ex hoc descendere dicunt, ut arbores uno semestri ex uno latere, seu parte, altero ex alia fructus producant, qualem esse ficulneam produnt in valle de Mala tredecim leucarum intervallo ab hac civitate de los Reyes, quae parte dimidia, qua Austrum spectat, frondet, & fructus fert eo anni tempore, quo in montanis aestas viget, altera vero, quae ad planities maritimas respicit opposito, aut contrario anni tempore quo illae vernant, viret, atque fructificat. Cuius diversitatis causa a diverso aeris temperamento dimanat, ab hoc, vel illo latere arborem afflantis, & percutientis. Sed neque minus mirabile est, quod in eisdem planis, [sect. 43] sive maritimis oris totius Peruani Regni quotidie experimur, & praeter alios plures scriptis suis commendant Augustin. Zarate in histor. Peru lib. 1. cap. 7. Acosta d. lib. 3. cap. 22. & 23. Boterus in relation. d. lib. 3. pag. 387. Petr. Mexia d. cap. 25. Simon Maiol. colloq. 16. pag. 378. & colloq. 1. pag. 18. Anton. Herrera decad. 4. lib. 9. cap. 3. & in descriptio. cap. 19. Michael Balboa Cabello in Miscellan. Austr. M.S. part. 3. cap. 4. & D. Didac. Davalos & Figueroa in sua Miscellan. colloq. 35. ex fol. 157. scilicet, quod in illis nunquam pluat, aut ningat, nec tonitrua, fulgura, aut fulmina sentiantur, cum tamen in montanis, quae ab his oris decem (ut plurimum) milliaribus distant, & sub eadem linea & gardibus iacent, haec omnia frequentissima sint. Cuius rei cum plures philosophicas rationes praedicti auctores excogitaverint, in eam tamen magis conveniunt, ut id siccitati horum littorum tribuatur, ex quibus nulli humores, aut vapores crassi suscitantur, qui faciendis pluvijs idonei sint; sed tenues nimis halitus, qui solum nebulas, sive, ut loquuntur, Garvas causare possunt. Et praeterea, quia Australis ventus, qui vocatur, Svr, & perpetuo flatu in eisdem littoribus dominatur, nubes in montanis exhalatas repellit, & cum hic contrarium non habeat, vapores ibi elatos solus in altum promovere non potest, sed eosdem, in inferiore statione relictos, tantum in nebulas disponit. [sect. 44] Quae tamen nebulae apprime utiles sunt, quoniam & gramini incrementum praestant, & fruges producunt. Nam etsi universa huius terrae loca undarum ex fluminibus eductarum magnam copiam habeant, ros tamen, & nativa coeli humiditas plus efficaciae possidet, praestatque, eo enim solo, arenosa admodum, & alias arida, & sterilia non solum splendide virent, sed pabulum etiam uberrimum nanciscuntur, quo pecora prompre & facile pinguescunt. A quibus [sect. 45] non multum abesse videtur, quod de Hyrcaniae montibus ex Onesicrito commemorat Plinius lib. 31. cap. 3. tradens in illis a Meridiano latere nunquam pluere, sylvasque ab Aquilonis tantum parte nasci, fertilissimam tamen regionem esse, & idem de alijs regionibus AEgypti, Babylonis & Arabiae scribit Strabo lib. 16. Mela lib. 1. cap. 5. & alij, quos refert Simon Maiol. d. colloq. 17. pag. 386. & 387. & d. colloq. 1. de meteoris pag. 18. Verumtamen est, haec tot ac talia coeli & terrae bona, quae in his Americanis regionibus reperiuntur, terraemotuum [sect. 46] damnis, & ruinis praegravari, qui in illis, ac praesertim in maritimis, valde frequentes & aliquando vehementissimi esse solent, qualis in hac Regali Regum urbe illi fuisse perhibentur, qui annis 1582. 1586. & 1609. acciderunt, & alius in urbe Quitensi anno 1587. & in urbe Arequipa anno 1582. quo omnes fere eius domus prostratae sunt, interemptis tantummodo viginti duobus viris, & alius in Regno Chilensi [sect. 47] anno 1562. qui ita vehemens fuit, ut per 300. orae maritimae leucas percurrens, montes suis sedibus moverit, fluminum alveos praecluserit, maria suos terminos exire coegerit, & urbes quassaverit, de quibus & alijs latius agit Acosta d. lib. 3. cap. 28. Boterus d. lib. 3. pag. 386. Fr. Gregor. Garcia de Indor. orig. pag. 385. Herrer. in descript. Ind. cap. 20. pag. 59. & in hist. gener. decad. 5. lib. 10. cap. 6. Magin. tab. 34. fol. 285. & Fr. Ioan. Troquemad. in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 35. Et his ultimis annis ingens alius terraemotus accidit in urbe Trvxilo, qui momento temporis omnia eius aedificia funditus subvertit, & alter in urbe Panamensi, die 2. Maij, ann. 1621. quo plure etiam domus prostratae sunt; & inter reliquas, ea, [sect. 48] ubi praestantissimus, mihique amicissimus vir D. Ioannes a Sancta Cruce, Regius eiusdem urbis Senator morabatur, qui dum matrem aegram, & luxatam, lecto iacentem, ut AEneas alter, a tanto periculo eruere satagit, labentis trabis ictu misere collisus interijt. Dignus profecto ob talem pietatem, & vitam anteactam exitu foeliciore, [sect. 49] si rem humanis oculis inspiciamus, ut Atheus ille fecit, qui dixit: Cum rapiant mala fata bonos, ignoscite fasso, Sollicitor nullos esse putare Deos. At si divinae mentis arcana animo, & cogitatione lustremus, parui referre iudicabimus, igne quis, aqua, ferro, fame, aut quavis alia [sect. 50] morte moriatur, cum haec mala dici non possit, nisi cum mala vita praecessit. Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem: & ijs, qui necessario morituri sunt, non multum curandum est, quid accidat, ut moriantur, sed moriendo, quo ire cogantur, ut pie docet D. Augustin. in lib. de dono disciplinae, & lib. 1. de Civitate Dei, cap. 11. D. Ambros. in orat. de obitu Valentiniani, tom. 5. ibi: Nec putet aliquis meritis eorum, obitus celeritate detractum &c. & late prosequitur Seneca in lib. quare bonis viris mala accidant. Muretus ibidem in oratione de provident. Iustus Lipsius de Phystolog. Stoic. lib. 1. dissert. 13. & sequentib. & Francisc. Petrarcha de remed. advers. fort. Dialog. 54. ubi ait: Nescio quid terribilius adeo sit, in aquis mori, quam in terris, quandoquidem in alterutro moriendum est, seu quid optabilius, vermium cibum esse, quam piscium. Quorum sententijs, [sect. 51] & exemplo Divi simeonis Stylitis, quem Sophronius in Prato spirituali narrat, fulmine percussum interijsse, ingentem moerorem leniebam tristis nuntij, in hanc urbem, ipfo, quo haec; transcribimus tempore, allati, de plurimis eius civibus, [sect. 52] qui in Hispaniam navigantes, horribili, & tremendo naufragio circa Havanam periere. Equibus unus fuit [sect. 53] insignis ille Pater Paulus Ioseph. ab Arriaga ex Societate Iesv, quem omnes ob vitae puritatem, religionis observantiam, morum sanctimoniam, atque etiam ob variam eruditionem, cum maxima humilitate coniunctam, reverenter suspiciebamus, & nunc etiam magis venerari debemus: cum fidedignis testibus compertum fuerit, paulo ante navis submersionem, concionando, & a audiendis naufragantium confessionibus fessum, Christi Domini crucifixi imagini innixum, piam animam exhalasse. Sed valet hic illud, quod apud Homerum Iupiter effatur, Habeo curae & pereuntes, quasi diceret, tunc quoque cum pereunt, non negligi a Deo, sed bono aliquo fine perire. Vnde ut D. Damascen. docet lib. 2. de fide Orth. cath. 29. Omnia admirari, omnia laudare, omnia sine inquisitione suscipere Providentiae opera debemus, etiam si multis iniusta videantur, quia scilicet ignota est, imo comprehendi nobis impotens Divina Providentia. Dictorum [sect. 54] autem terraemotuum causas aliqui ignivomis montibus tribuunt, vulgo dictis Volcanes, quorum plures in hoc [sect. 55] Novo Orbe apud Mexicum, Tlascalam, Nicaraguam, Guathemalam, Terenatem, Pastum, Quitum, Arequipam, & alibi passim reperiuntur, non minus AEtna, ac Vesuvio mirabiles, de quibus, & de causis, quod ignis & sumus in eis tamdiu duret, post Aristot. de admiran. cap. 36. Plin. lib. 2. cap. 106. & lib. 3. cap. 8. Solin. cap. 10. & 11. Trogum lib. 4. D. August. lib. 21. de Civit. Dei cap. 4. & Ludov. vives in notis, Paul. Oros. lib. 5. cap. 10. & 11. & lib. 7. cap. 9. D. Isid. lib. 14. Etymol. cap. 8. plura tradit Acosta lib. 3. de hist. Ind. cap. 26. & 27. Petr. Mexia in Sylva, 5. par. cap. 23. & seq. Ravis. Textor in officin. 2. tom ex pag. 379. Maluend. de Antich. lib. 1. c. 35. pag. 50. Simon Maiol. colloq. 16. ex pag. 368. & 373. ubi de montibus ignivomis utriusque Orbis multa congessit, & colloq. 17. pagina 396. & colloq. 22. ex page. 498. Georg. Agricola lib. 1. & 2. de ortu & caus. subterraneorum, & lib 4. de natur. eorum quae effluunt ex terra, Cardan. lib. 2. de subtilit. Herrera in descript. cap. 18. pag. 53. Torquemada d. lib. 14. ex cap. 30. ad 34. & Basil. Pontius Legionens. 1. part. variar. disput. quaest. 8. exposit. cap. 4. ubi de his montibus ignivomis Novi Orbis exponit illud Iob cap. 28. Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est, de quo latius agimus infra cap. 15. num. 62. Sed quoniam [sect. 56] multoties accidit, ut etiam in regionibus ab huiusmodi montibus, & eorum eruptionibus nimis distantibus, & praecipue in planis, & littoralibus locis, terraemotus sentiantur, ut supra retulimus. sunt alij, qui eorum caulas esse opinantur, quod pori & cavernae terrae, per quas halitus egressuri erant, maris aqua obturentur, atque etiam superficiei humiditas efficiat, ut ferventes vapores, humoresque interius conclusi, & quasi captivati maneant; qui si post nimiopere incaluerunt, latissime diducuntur, & quasi difflantur, eo maiori impetu, quo exhalatio maior fuerit. Atque ita nonnulli observarunt, terraemotus tum potissimum excitari, cum siccum annum frequentes pluviae insequuntur. Quas rationes aperuit Aristot. lib. 2. Meteror. Seneca lib. 6. natur. quaest. cap. 1. 12. 21. & 23. & lib. 7. capit. 25. ubi. spiritus, inquit, intrat terram per occulta foramina, quaemadmodum ubique, ita & sub mari. Deinde cum est obstructus ille trames, per quem descenderat, reditum autem illi a tergo resistens aqua abstulit, huc & illuc fertur, & sibi ipsi occurens, terram labefactat. Ideo frequentissime mari opposita vexantur, [sect. 57] & inde Neptuno haec assignata est movendi potentia. Quisquis primas litteras Graecas didicit, scit illum apud Homerum Εννοϐίγαιομ vocari, idest, terrae motorem, aut concussorem. Eandem rationem, & causam nominis Neptuni exponit plutarc. in lib. de Homer. & in vita Cimonis, Ammian. Marcellin. lib. 1. Natal. Comes in mitol. lib. 2. cap. 8. & luvenal. satyr. 10. dum ait: Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum. Et [sect. 58] plurima simul de alijs causis, & de varijs terraemotibus congerentes, qui in varijs Orbis partibus contigerunt, prolixius prosequntur Plinius lib. 2. cap. 80. 83. & 84. Lucretius lib. 6. de natur. rer. idem Senenca lib. 2. natur. quaest. cap. 30. & 31. & lib. 9. cap. 25. Diodor. Sicul. lib. 15. Biblioth. Nicephor. lib. 13. cap 36. & lib. 14. cap. 46. & lib. 18. cap. 13. D. Antonin. tit. 6. cap. 21. §. 2. & tit. 22. cap. 14. §. 2. & 3. Acosta d. lib. 3. cap. 28. Torquemad. d. lib. 14. pag. 35. Petr. Fab. lib. 1. Semest. cap. 9. & lib. 3. cap. 4. pag. 63. & 64. Simon Maiol. omnino videndus colloq. 1. de Meteoris ex pag 29. & colloq. 13. de fontibus pag. 319. & colloq 17. de propriet. loc. ex pag. 397. Rutil. Benzonius de ann. Iubil. lib. 6. cap. 12. ex pag. 675. Berbard. Aldret. de antiq. Hispan. lib. 3. cap. 6. ex. pag. 349. Maluenda de Antichrist. lib. 7. cap. 14. Pined. in Iob cap. 9. vers. 6. & in Eccles. cap. 1. vers. 4. Ludov. Ballester. in Hierologia lib. 2. cap. 10. & alij relati a Torreblanca de Magia divinatr. lib. 1. cap. 2. ex nu. 21. & cap. 6. per totum, & lib. 2. cap. 11. ex num. 28. Theatr. vitae hum. vol. 3. lib. 2. pag. 632. 636. 637. & 646. & seq. Fr. Greg. Gracia de Ind. orig. lib. 4. cap. 12. & Nos sup. c. 4. num. 16. & Ioan. Bapt. Scortia de nat. & increm. Nili, lib. 1. cap. 8. ubi causam exponit cur in AEgypto nunquam intremiscat, & P. Ioan. Ludov. Cerda in comment. sup. Virgil. lib. 8. AEneid. vers. 241. not. 5. ubi sex terraemotuum species commemorat. Neque [sect. 59] absunt nostri I. C. qui de eisdem terraemotibus mentionem faciunt in l. fluminum 24. §. haec stipulatio, & §. Servius, D. de damn. infect. l. propter incendium 4. D. de pollicitat. l. ex conducto. 15. §. Si vis tempestatis, l. si merces 25. §. vis maior. l. Martius 59. D. locati. [sect. 60] Inter quas tamen aliquod dissidium esse videtur. Nam priores illae, terraemotum inter casus fortuitos numerant, & ex ira, sive indignatione Dei provenire docent, indeque illum θeoybian, hoc est vim Divinam appellant. Posterior autem vi naturali tribuit, causas nimirum, & rationes naturales, ut apparet, considerans, ex quibus terraemotus oriri retulimus. Neque placet concordia Petr. Fab. d. lib. 3. cap. 4. ad finem, qui vim Divinam, & naturalem pro synonomis a Iurisconsultis usurpari putant, [sect. 61] cum Natura Deus ipsa sit, iuxta illud Ovid. 1. Metamorphos. Hanc Deus, & melior litem Natura diremit. Et Senecae lib. 4. de benefic. capit. 7. Quid enim aliud est Natura, quam Deus, & Divina ratio toti mundo, & partibus eius inserta? cum alijs, quae eleganter congerit Iustus Lipsius de Physiologia Stoic. lib. 1. dissert. 5. Quare [sect. 62] verius esse arbitror, quod etsi naturali aliqua vi, aut ratione terraemotus causari, & impelli possit, atque hoc inspecto ad vim naturalem eum referat Iavolen. in d.l. Martius: id tamen nihil vetat, quominus alij Iurisconsult. ipsum quoque Dei irae adscribant, atque adeo vi Divinae, quam & vim maiorem appellant. Quoniam cum [sect. 63] terram firmam, stabilem, & immotam Deus manere iusserit, iuxta illud Eccles. cap. 1. vers. 4. Terra autem in aeternum stat. & Psalm. 133. Fundasti terram super stabilitatem suam, cum alijs, quae ibídem erudite tradit Pineda, & sup. Iob cap. 28. vers. 7. & cap. 38. vers. 4. & Iustus Lipsius ubi sup. lib. 2. dissert. 19. Benzonius d. lib. 6. cap. 27. pag. 696. nunquam eiusdem terrae commotiones, quantumvis ex causis naturalibus fluant, nisi in signum Divinae potentiae, aut indignationis accipere debemus, quibus vel peccatores punit, vel commonet, ut convertantur, ut ostendit sacra Pagina Iob 9. versic. 6. Ecclesiastici 16. 18. & alibi passim. Quare [sect. 64] Philiastrius in lib. de haeresib. appellat haereticos, & vanos illos Philosophos, qui terraemotum rerum, & elementorum naturae adscribunt, non Dei peculiari iussioni, & indignationi. Et [sect. 65] prodigiosum semper extitit antiquitati, atque adeo Divinum, si terra movit, & ad portenti significationem aucupandam libros Sybillinos adibant, ut tradit Livius lib. 34. Seneca lib. 6. nat. quaest. fere per totum, Agel. lib. 2. noct. Attica. cap. 28. Ludov. Carrion lib. 1. emend. cap. 11. & 12. Lorin. in Act. Apostol. cap. 4. vers. 31. Clavius ad cap. 1. Sphaerae. [sect. 66] Et plura exempla Divinae indignationis & vindictae, per terraemotus sumptae, adducit Maiolus d. colloq. 1. pag. 29. & 30. Ferias [sect. 67] quoque, cum moveri terram senserant, eius rei causa edicto imperabant Romani, teste eodem Agell. ubi sup. Dei tamen, inquit, nomen, ita uti solet, cui servare ferias oportere, non edicebant, ne alium pro alio nominando, falsa religione populum alligarent. Eas ferias si quis polluisset, hostiam immolabat. Idque ita ex decretis Pontificum observatum Marc. Varro dicit, quoniam & qua vi, & per quem Deorum, Dearumve terra tremeret incertum esset. ¶ Ad quarum feriarum imitationem, & aliarum, quae ob alios [sect. 68] prodigiosos, aut repentinos casus indici solebant, de quibus agit text. in l. fed etsi, §. si feriae, D. de ferijs, l. 1. C. eodem, l. 38. tit. 2. part. 3. Covarr. lib. 4. var. cap. 19. Anton. Thesaur. decis. 39. num. 6. Brissonius in l. Dominico, C. de spectacul. & Rosinus de antiquit. Roman. lib. 4. cap. 3. Nos, [sect. 69] qui unum & verum Deum, ut omnium causarum causam in eius Sanctis veneramur, solemnia vota emittere, & anniversaria festa celebrare solemus, illis diebus, quibus violentiore aliqui terraemotus contigerunt, ut in hac Limensi urbe observatur in die Visitationis Deiparae, & D D. Crispini & Crispiniani, & olim in Gallia Mamertum Episcopum observasse legimus apud Iornandes in Annal. Sigon. lib. 14. Imper. Occident. & lib. 4. Reg. Ital. & Theat. vitae humanae volum. 16. lib. 2. pag. 3049. Et at Dei iram, atque indignationem placandam [sect. 70] illa etiam verba foribus, & Parietibus nostrarum aedium affigi curamus, Christvs NoBiscvm, State, quibus quasi coelitus missis Antiochenae urbis ingentem terraemotum sedatum fuisse tempore Iustiniani Imperatoris commemorat Anton. Contius in eius vita, & Nicephorus Calist. lib. 17. histor. Eccles. cap. 3. Et de eiusdem urbis Limensis terraemotibus agens litteris mandavit eruditissimus [sect. 71] Doctor Franciscus Carrascus del Saz, qui postquam in ea pluribus annis honorificum advocationis, & adsessoris Dominorum Proregum officium exercuit, Regij Panamensis Senatus Consul creatus fuit, in suo lib. pract. quaest. sup. novam Recop. cap. 2. ex num. 18. ad 24. Sed ut his, quae de terraemotibus diximus, finem imponamus, lubet hic notabilem, [sect. 72] & admirandum casum cuiusdam terraemotus, & ignivomi montis eruptionis huius Peruani districtus inserere, qui praeter quam quod in eo omnibus notissimus est, Reverendi Patris Martini Delrio asseveratione communitur lib. 4. disquisit. magic. cap. 3. q. 2. pag. 299. ubi sic ait: Anno superiore 1600. die 18. Februarij prope Arequipam ex illis, qus multi in Peruana sunt montes ignivomi, (Vulcanos vocant) unus eorum, Guaina Putina, principio candidam nubem visus pecorarijs ex longinquo eructare, quam consecuta est procella fragminum ingentium, quasi avulsorum a rupibus, sed ignitorum: haec paulum spacij progressa comminuebantur in minores lapides, & paulatim, centesimo ferme passu a cratere, in cinerem. Vbi saxa decidebant, cuncta revulsa, diruta, comminuta, interempta: ubi lapides, pauci mortales evasere, vel iumenta. Fors Hispanus iter faciebat eques, cum vim grandinis lapillaceae non ferret, descendit, & se sub equo locat; sed equus non valebat subsistere prae vi ictuum. Herus videns, nec tutum, nec quietum sibi sub equo refugium, epiphium aufert, equum deserit, capiti sellam imponit, sic aegre evasit crani fragium. Torrentes & fluvij, ac fontes nonnulli penitus exaruere, alijs lapsus facultas interclusa, cineris multitudine, idque per leucas plus trecentas. Arequipae primum ortae clara luce tenebrae, integrum fere mensem durarunt. Interea initio coelum fulminibus visum dehiscere, & audiri tonitrus, sammeique globi, instar artilleriae bellicae aciebus hinc inde dispositis mutuo explosae, vicissim huc illuc discurrere. Ingens globus semel decidit, & a templo in proximum ambitum, inde in viam publicam patente porta erupit, & subito disparuit, relicto sulphureo nidore. Terraemotus iugis fuit, adeo ut multae domus conciderent, reliquae quasi tripudiarent nutantes. Nec cessavit interea pluere terram albam instar cinerum, seu calcis tritae, ut nemo per plateas incederet, quin mox digiti spissitudine cooperiretur, Domus quae minimum tectae essent, crassitudine semipedali: sic pleraeque sub onere gemebundae subsiderunt. Malum durabat, luce per intervalla potius ostentante se, quam diem praebente. Mense fere exacto cessatio fuit, & nonnulla intermissio, ut nostri, qui illic degunt perscripsere; sed adhuc metus manebat graviorum. Magnam morum in melius tum timor expressit commutationem, omnes ad pedes Sacerdotum devolvi, adeo, ut quies nulla daretur, & vi in cubicula poenitentes irrumperent. Sic Deo lucrum animarum multarum accessit. Sed nec Satanas neglexit occasionem; nam cum Indi Pagani viciniores flammis, solita superstitione, Magos accessissent, & simul ad montem illum properarent, & malis cantibus, ac sacrisicijs procurarent, Magos, & viciniores quoque flammae consumpserunt, caeteri omnes male mulctati, desperabundi, pars suspendio, pars aliter sibi mortem consciverunt. [sect. 73] Quibus addo ex relatione multorum, qui huic spectaculo interfuerunt, cineres torrentium more magno impetu per plures leucas, etiam transvadatis fluminibus decurrisse, & domos aliquas in agris positas, illensis habitantibus, suis sedibus motas, & in alias exportatas. Addere [sect. 74] etiam libet ingens aliud naturae miraculum, quod narrat Acosta d. lib. 3. cap. 28. in fine, & post eum Herrera in descript. Ind. cap. 20. pag. 59. scribens anno 1581. circa urbem Chuquiavo, alias de la Paz, magnam partem altissimae rupis ad Indorum pagum respicientis, qui dicitur Ango Ango, subito corruisse, & eorum plures, qui idololatrae, & malefici erant, obtrivisse. Et quod maius est, rupem ipsam non secus ac undam, aut ceram liquefactam, ad sesquileucae spacium procurrisse, aut profluxisse, lacumque vicinum, & omnem illum ambitum terra expletum fuisse. In alia quoque provincia Peruana, quae Chumbivilcas [sect. 75] appellatur anno 1612. iuxta oppidum de Alca repente parvus torrens, qui illud alluit, in magnum fluvium erupit, regionem universam per dies aliquot cum maximo incolarum damno inundavit, ingentia saxa rapidissime volvens, nullis aquis pluvijs adauctus, sed ijs, ut apparet, quae, dehiscente ibidem tellure, ex intimis eius penetrabilibus effluxerunt: iuxta [sect. 76] quae de aquis terrae immixtis, & fluminibus, & abyssis sub ea latentibus, ex aliorum Philosophorum sententia commemorat Plinius lib. 2. cap. 68. & Seneca omnino videndus lib. 3. natural. quaest. per totum, & praecipue cap. 8. 19. & 30. & lib. 5. cap. 14. & lib. 6. cap. 7. & Simon Maiol. d. colloq. 10. de mare pag. 262. Vt sic appareat undique, [sect. 77] & ubique hominibus pericula imminere, l. Senatus 35. §. mortis causa, D. de donat. caus. mor. l. 1. §. cum tamen, D. depos. Deumque eiusmodi naturae portenta, ut timeatur, ordinasse, sicuti docemur Psalm. 33. ita ut Arist. lib. 3. Moral. Nicomach. docuerit, non esse [sect. 78] fortes appellandos, sed insanos potius, ac sensu vacantes eos, qui non habitu virtutis, sed immanitate quadam naturae, terrae concussionem non perhorrescerent, quae videtur inferorum ad superorum sedem eruptionem minitari. Vnde ad stupidae conditionis hominem designandum in Proverbium abijt: Neque terraemotus timet, neque fluctus. De quo plura post Erasmum scribit Paul. Manutius in adagijs pag. mihi 1160. # 8 CAPVT IIX. De Oceano, quo Novus Orbis undique cingitur, & eius utilitatibus, & nominibus & naturali Atlantici & Australis per fretum Magallanicum communicatione, & an hominum industria Isthmus aliquis perforari possit, quo haec duo maria facilius, & commodius iungantur, & adeantur? SVMMARIVM Capitis IIX. -  1 Oceani etymologia. -  2 Oceanus terram cingit, non terra Oceanum. -  3 Oceanus terram omnem quasi insulam coronare, cingere, ambire, concludere, & circumfluere dicitur. -  4 Mare utrum connumerari debeat inter bona, vel inter mala? -  5 Mare nihil bonum producit secundum Plat. & Homer. & dicitur quasi amarum, & ab AEgyptijs pernicies vocatur. -  6 Mare dicitur Tharsis, quasi egenum, & eiectum. -  7 Adagium Neptuni, sive maris filij, quid significet? -  8 Maris plurima bona, & commoda recensentur. -  9 Navigationis, & commercij navalis utilitas expenditur. -  10 Maria fere omnia navigabilia sunt. -  11 Senecae quoddam veluti vaticinium navigationis ad Indos. -  12 Navigatio, & navis apud Oneirocriticos bona portendit. -  13 Mare, & aqua marina Regem & Regias opes significat. -  14 Maris mentio in Scriptura sacra ponitur pro loco pleno thesauris. Et inter benedictiones, habitare loca maritima, & commercijs opportuna. -  15 Orbis Novus undique Oceano Atlantico, & Australi abluitur, maritimis commoditatibus gaudet. -  16 Mare ad Polum Antarcticum maxime diffunditur. Sed terrae tamen magna spacia relinquit, contra opinionem antiquorum Philosophorum. -  17 Terra a mari vix unquam distat plus mille leucis Hispanicis. -  18 Mare in universum plus multo occupat huius globi inferioris, quam terra. -  19 Auftralis plaga fub nomine maris solet denotari in sacris Litteris, & quare? -  20 Oceani propria sedes est in Meridie. -  21 Novus Orbis a multis insula esse dicitur. -  22. Insulae nomen quid proprie signisicet, & unde dicatur? -  23 Orbis universi partes non tantum peninsulae, sed insulae a veteribus dicebantur. -  24 Creta insula qualiter dividit Europam, Asiam & Africam. -  25 Oceanus Atlanticus quis & unde dictus? & quare etiam Borealis, del Norte dicatur? -  26 Norte nomen est Belgicum, & signisicat Septentrionem. -  27 Oceanus Australis, sive del Sur, quis, & unde dicatur? -  28. Sur nomen est Belgicum, aut Gallicum, & signisicat ventum Australem. -  29 Mare del Sur, sive Australe, dicitur etiam Mare Pacificum, & quare? -  30 Mare del Sur, cur adeo tranquillum sit? & de maris fluxibus & refluxibus, & eorum causis remissive. -  31 Mare diversas appellationes habet, pro varietate provinciarum, quas alluit, sed unum tamen est. -  32 Maria omnia inter se mutuo perforata sunt, & cum Oceano varijs modis communicantur, & quid in Hyrcano, Caspio, Mediterraneo & Rubro. -  33 Mare Mediterraneum cur ita dicatur? & cur etiam Magnum vocetur, cur Oceanus, maior, & re vera Magnus, imo & Maximus sit? -  34 Oceans Atlanticus, sive del Norte, qualiter coeat cum Oceano Australi, sive del Sur. -  35 Magallanus aperuit fretum diu desideratum, quo uterque Oceanus adiri posset. -  36 Naves Commendatoris Loaysae, & Episcopi Placentini post Magallanum, fretum ab eo inventum transierunt. -  37 Francisci Draque Angli ad Magallanicum fretum, & alias provincias Novi Orbis expeditiones, & eius obitus. -  38 Thomas Candisch Anglus foeliciter fretum Magallanicum transijt, & in patriam opimis spolijs onustus reversus est. -  39 Richardi Achini Angli expeditio ad fretum Magallanicum, & qualiter captus fuerit? -  40 Oliverius Vandernort Batavus varijs fortunae casibus iactatus, post traiectum fretum Magallanicum in Amsterdamum redijt, & etiam Guilhelmus Schouten. -  41 Batavorum sex militares naves anno 1615. fretum Magallanicum transierunt, & cum nostris bis navale certamen ineuntes, primo victrices, secundo victae perierunt. -  Hollandensium, & aliorum sectariorum relationes de rebus in Indijs gestarum tractantes, caute legendae sunt, & quare? bidem. -  42 Fretum novam ultra Magallanicum anno 1619. a fratribus Nodalibus supremi Indiarum Senatus iussu, quaesitum, & inventum fuit, & eius descriptio. -  43 Fretum non esse ad terram Magallanicam, sed mare apertum pluribus insulis disiunctum, multi optinantur. -  44 Magallanicum fretum quando & qualiter ex parte maris del Sur lustraverint, & transierint Ioannes Ladrillerus. Petrus Sarmientus, & Ferdinandus Lamerus. -  45 Didacus Flores de Valdes mittitur ad ostium freti Magallanici muniendum, & incolendum. -  46 Fretum aliud, quo uterque oceanus coniungatur verfus Polum Arcticum esse nonnulli opinantur, & in vastissima regione Floride reperiendum. -  47 Oceani utriusque commercia hodie qua via ineantur. -  48 Isthmus Panamensis utrumque Oceanum dividens, leucas septem habet. -  49 Viae plures quaesitae sunt, quibus Oceani Atlantici ad Australe facilior transitus aperiatur, & quae illae? -  50 Isthmus Panamensis ut perfodiatur, & canali per eum aperto, uterque Oceanus communicetur, saepe tractatum est, & an id possibile sit? -  51 Nicanor Rex Syriae nunquam perficere potuit fossam, quam ex Caspio mari ad Euxinum ducere destinavit. 52 Isthmum Peloponnesi inter mare Egeum, & Ionium frustra perfodere multi tentarunt. -  53 Nero irrisus fuit, quod Isthmum Peloponnesi perfodere voluit. -  54 Isthmum perfodere adagium, eos notat, qui frustra aliquid moliuntur. -  55 Xerxes frustra pontem navium in mari facere tentavit, ut Asiam Europae coniungeret, & Athon montem effodit. -  56 Nechaus Rex AEgypti fossam ex Nilo ad Rubrum mare fodere coepit, in cuius opere centum viginti millia AEgyptiorum perierunt. -  57 Opera Dei velle mutare, aut emendare piaculum est. -  58 Alphonsus X. Castellae & Legionis Rex a Deo punitus dicitur, quod eius opera reprehenderet. -  59 Isthmi lapides, quem Gnidij perfodere tentarunt, in fodientium oculos resilibant, & quid oraculum responderit? -  60 Caroli Magni historia mirabilis, dum fossam ex Rheno in Ararim Facere voluit. -  61 Isthmus Panamensis si aperiretur, tota illa regio aquis mergeretur. -  62 Sesoostris, & alij cessarunt mare Rubrum in Nilum ducere, ne terra AEgypti inundaretur. -  63 Europam insulam facere quidam Imperatores voluerunt, & cur ab incaepto destiterint. -  64 Mare etiam in prono ultra littus non potest excurrere. -  65 Mare unum si alij pronum sit, & inter iacentis terrae impedimentum auferatur, in illud influet. -  66 Mare nullis aquis augetur, etiam si aliud mare in illud influat. -  67 Mare an sit inferius, & depressius terra remissive. -  68 Isthmum Panamensem, aut alium aperire, ad utrumque Oceanum communicandum, si id loci natura permitteret, utilissimum esset. -  69 Deus non offenditur si homines arte, & industria naturae defectus supplere, & suis usibus aptare conentur. -  70 Fossam, quam ex Rubro mari ad Nilum coepit Sesoostris, postea alij perfecerunt, & qualis ea fuerit? -  71 Cleopatra ab Augusto fugiens, voluit aperire fossam, sive euripum Maris Rubri. -  72 Fossam magnam in Gallia ad Navigandum ex Rhodano in Ararim, Mossellam, & Rhenum usque ad Oceanum facere voluit Lucius Verus. -  73 Hercules Gaditanum fretum iniecto aggere claudere voluit. -  74 Hispania olim angustissimo maris freto distabat ab Africa, imo & cum illa continuabatur. -  75 Hercules qualiter Scyllae, & Charybdis scopulos sustulerit, & ingentia alia, utiliaque opera alibi fecerit. -  76 Opera plurima ingentia, & laboriosa hominum arte, & industria confecta, remissive. -  77 Caspiae seu Caucasiae portae, & famigeratum illarum opus. -  78 Cloacarum urbis Romanae opus ingens, & admirandum. -  79 Muri, quo Sinae provincias suas a Tartaris dividunt, & tuentur, maxima, & pene incredibilis fabrica. -  80 Alphonsus Alburquercius Nilum in Arabicum Sinum divertere tentavit, & sic totam AEgyptum in Turcarum odium sterilem reddere. -  81 Turcae cur imponant leviora tributa Abyssinis, in Terram Sanctam religionis causa venientibus. -  82 Isaiae locus expenditur, & exornatur. -  83 Cyrus Persarum Rex quare, & qualiter Gangem diviserit? OCeanvm [sect. 1] mare secundum Solinum in Polysth. cap. 26. de Hispan. D. Isidor. lib. 13. Etymolog. cap. 15. pag. 256. & Ioan. Funger. in Etymolog. verb. Oceanus, quidam a celeri fluxu, quasi ocyus currentem, dictum existimant, etenim ὠϰὺς est celer, Τόγειται est fluere, vel natare. Sed alij verius tam Graeci, quam Latini Scriptores, ut idem Isidor. observat, ita nominari tradunt, quod in circuli modum Orbem terrarum ambiat, & universas eius oras amplectens, alternis aestibus accedat, atque recedat. Quam etymologiam Eratosthenis, & doctissimorum quorumque Philosophorum opinio confirmat, qui recte prositentur, [sect. 2] Oceano potius terram cingi, quam illum ab ea circumdari, ut bene advertit Martin. Delrio in adag. sacr. 1. tom. adag. 789. pag. 378. & de Oceano huius Novi Orbis loquens, Acosta lib. 1. de histor. Indi. cap. 6. & lib. 3. cap. 10. & 27. Eoque respexit Dionys. Alexandr. Cosmographus sub initium sui poematij de situ Orbis, [sect. 3] dum universam terram nihil aliud esse dixit, quam Insvlam OceaNo Coronatam, & Orpheus in hymno Iovis & Iunonis, dum laudat circulum indefessi pulchre fluentis Oceani, quorum Graeca carmina adducit Forcatulus lib. 2. de Gallor. Imper. & Philosoph. fol. 82. & Petr. Fab. libro 3. Semestr. cap. 25. pag. 403. & Iustus Lipsius omnio legendus in Physiolog. Stoicorum lib. 2. dissert. 16. & 17. Nec abest M. Tull. lib. 6. de Republic. ubi inquit: Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angustis verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est, circumfusa illo mari, quod Atlanticvm, quod Magnvm, quod Oceanvm appellatis in terris. Quem imitatus Iulius Firmicus lib. 1. Mathes. tradit: Atlanticvm Mare terrae spacium in modum Insvlae undarum suarum circumfusione concludere. Idem quoque sentit Catullus de nupt. Pelei & Thet. dicens: Oceanvsqve pater totvm qui Amplectitvr Orbem. Et Horatius in Epod. Ode 16. qui Homericum epithetum mutuatus, ut Lambinus ibidem observat, illum circumvagum vocat: Nos manet Oceanvs circumvagus, &c. Et expressius Manilius lib. 4. Astronom. inquiens. Ipsa natat tellus Pelagi lustrata corona Cingentis medium liquidis amplexibus Orbem. & Seneca in Oedipo: Lucida dum current annosi sydera mundi Oceanvs clausum cum fluctibus AmBiat Orbem. Vtrum vero [sect. 4] mare inter mala, vel inter bona connumerari debeat? in quaestionem vocari solet. [sect. 5] Et sane nihil memorabile, vel Iove dignum producere, Plato in Phaedone scriptum reliquit, cui consentiens Homerus, mare nullius frugis esse dixit, & arridet nominis etymologia, siquidem mare, quod amarum sit, dictum putat Honorius, quem refert Ioan. Funger. in etymolog. verb. Mare, vel quod aquae eius amarae sint, secundum D. Isidor. lib. 14. etymolog. cap. 14. atque adeo AEgyptij Sacerdotes illud perniciem appellare soliti sunt, ut testatur Pierius in Hierogl. lib. 31. pag. 285. Et Simon Maiol. colloq. 10. pag. 264. & pagina 277. inquit, mare malum esse, & mala significare iuxta illud Isaiae 57. Cor impij mare fervens. Eadem [sect. 6] quoque de causa mare Tharsis appellatum putant Forerius, atque Mercerus, quos refert Maluenda lib. 5. de Antichrifto cap. 14. pag. 283. a verbo Hebraeo Rasas, vel Rvs, quod pauperem, eiectum, destitutum, desertumque esse significat, quasi nimirum omnia eijciat, exterminet, depauperet, vel potius, quod ipsum sit egenum, inops, pauper, exterminatum, & eiectum. [sect. 7] Quod & sentit Agellius lib. 15. noct. Attic. cap. 21 & alij relati a Paul. Manut. in adag. filij maris, vel Neptuni pag. 1404. & Fr. Ioan. a Ponte lib. 3. de conven. utriusque Monarch. cap. 7. §. 1. pag. 50. dum docent, nihil benevolum, aut mite in mari gigni, & ideo ferocissimos, immanes, & alienos ab omni amore, & ingenij suavitate Neptuni filios dicere Poetas consuevisse. Sed in contrarium [sect. 8] plurima esse, & magni quidem semper facienda commoda & bona, quae ex Oceano, & eius terrae circuitu proficiscuntur, late & eleganter ostendunt D. Ambros. lib. 3. & D. Basil. lib. 4. Hexamer. & Pat. Ludovic. Ballester. in Hierologia lib. 2. cap. 9. pag. 146. Primum, quia terras necessario suffulcit humore, quibus per venas quasdam occulte succum quemdam haud inutilem subministrat. Est etiam bonum mare tanquam hospitium fluviorum, fons imbrium, derivatio alluvionum, invectio commeatuum, quo sibi distantes populi copulentur, quo praeliorum removeantur pericula, quo barbaricus furor clauditur; subsidium in necessitatibus, refugium in periculis, gratia in voluptatibus, salubritas valetudinis, separatorum coniunctio, itineris compendium, transfugium laborantium, subsidium vectigalium, sterilitatis alimentum. Ex hoc pluvia in terras transfunditur, siquidem de mari radijs Solis aqua hauritur, quod subtile eius est, rapitur: deinde quanto altius elevatur, tanto magis etiam obumbratione frigescit, & imber fit, qui non solum terrenam temperat siccitatem, sed etiam ieiuna arva foecundat. Hactenus ex Ambrosio & Basilio, qui bene inter alia [sect. 9] utilitatem navigationum considerant, quae per hanc ingentem aquarum congregationem, quam Oceanum appellamus, iniri ab hominibus possunt: quarum medio facilis eis reddita est regionum, quantumvis longe distantium, communicatio, quae terrestribus itineribus difficilis, & quandoque impossibilis esset. De quo etiam optime post alios agit Boter. in relation. universal. part. 1. vol. 2. lib. 1. pag. 340. & Anton. de Herrera in histor. general. Ind. decad. 1. libro 5. cap. 8. pag. 172. Atque [sect. 10] inde Devm Optim. Man. omnia fere maria navigabilia fecisse, licet in aliquibus aliqua impedimenta sese navigantibus offerant, pluribus probat Simon Maiol. d. colloq. 10. circa finem, & multa exempla magnarum navigationum omnium saeculorum recensens Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 15. [sect. 11] Vbi inter alia refert Senecae verba in praefat. ad lib. natural. quaest. Qui quasi hanc navigationem, quae hodie a nostris in utramque Indiam initur, inspiceret, inquit: Quantum enim est, quod ab ultimis littoribus Hispaniae usque ad Indos iacet? paucissimorum dierum spacium si navem suus ventus implevit. Quibus conveniunt plurima alia, quae de utili, & necessario navigationum usu congerit Arist. lib. 1.; Politicor. cap. 7. l. 1. §. si is qui navem, D. de exercit. act. lex 24. tit. 9. part. 2. Angelus cons. 290. Benvenut. Stracha in tract. de mercatura tit. de navigatione, part. 1. num. 1. Camill. Borrel. de praest. Reg. Cath. cap. 8. num. 4. Petr. Fab. lib. 1. Semest. cap. 25. pag. 171. D. Marta in tract. de iurisdict. 2. part. cap. 24. num. 27. & Callistus Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 14. & novissime post haec scripta Seraphin. Freitas de iusto Imper. Asiat. cap. 1. num. 16. & sequentib. Et [sect. 12] iudicium Oneirocriticon, sive eorum, qui somnia interpretantur, apud quos navigatio, & navis bona portendit: atque etiam [sect. 13] mare ad Regis personam refertur, in quod se opes universae, quasi universi amnes exonerent. Atque adeo aqua marina Regias opes repraesentet, & qui aquam marinam bibat, divitias ex recondita poenu, aut ex Regalibus promptuarijs haurire possit, ut tradunt Artemidor. lib. 2. Oneiro. crit. cap. 23. Achmetes cap. 198. & sequentib. & Pat. Ioan. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 3. pag. 166. & in Commentar. in Iob cap. 28. vers. 14. num. 3. pag. 497. [sect. 14] Vbi maris mentionem ibi factam ostendit, propter reconditos rerum pretiosissimarum thesauros, qui vel in mari sunt, vel per mare advehuntur. Et eodem modo intelligit illam Zabulonis benedictionem Deuter. 33. 19. Inundationes maris quasi lac suggent, & thesauros absconditos arenarum, ubi Septuaginta legunt, Divitiae maris lactabunt te, & emporia maritimam habitantium, & simplicius Theodoret. Divitias maris suggent, & mercaturam habitantium iuxta mare, quasi dicant, beatissimos illos esse, quorum provinciae mari vicinae sunt, & navigationum commercijs fruuntur. Prout etiam similis ex mari abundantia, & opulentia indicatur Ezech. 31. 4. Aquae multae nutrierunt illum, Abyssus elevavit eum, & Genes. 49. 13. Zabulon in littore maris habitabit, & in statione navium pertingens usque ad Sydonem; unde de Alexandria dicitur Nahum. 3. Cuius divitiae mare, & aquae muri eius, & de Tyro Ezech. 27. Perfecti decoris ego sum, & in corde maris sita. Haec cum ita se habeant, iam plane apparebit, non solum terrae bonis hunc Novum Orbem excellere, ut in superiore cap. ostendimus; [sect. 15] sed maritimis etiam commodis, & navigationum utilitatibus frui, cum omni ex parte vastissimi pelagi undis abluatur. Habet quippe ab ortu Solis Oceanum illum, qui Atlanticus dicitur, sive, ut vulgo loquuntur, mare del Norte. Ab Occasu autem ingentiori alio, & vastiori aequore circumdatur, quod Australe, & vulgo del Svr, nuncupari solet, ut praeter alios auctores, quos passim in praecedentibus capitibus recensuimus, optime observant Abraham. Ortel. in Theat. mag. tab. 1. 5. & sequentib. Acosta d. lib. 1. cap. 6. & d. lib. 3. cap. 10. & 29. Maginus in Cosmograph. part. 2. tab. 34. fol. 279. Boter. d. lib. 1. 2. & 3. per totum, & Anton. de Herrera in descript. Ind. Occid. cap. 2. in princip. pag. 3. [sect. 16] Experientia nimirum ostendente, veram fuisse opinionem antiquorum Philosophorum, quos refert Plutarc. lib. 3. de placit. Philosoph. cap. 9. 10. & 11. & D. August. lib. 16. de Civitat. Dei, cap. 9. dum existimarunt, ad Polum Antarcticum mare quaqua versum esse diffusum: falsam tamen, dum putabant, nullum uspiam terrae locum ibidem relictum. Constat namque ita aquas rerrae vicissim cedere, ut non tota huius congeries hinc, tota illarum inde se teneat, sed mutuis excursionibus sese per omnia complectantur, ut dicemus insra cap. 11. n. 9. & 11. Adeo, ut [sect. 17] plene observatum sit, vix unquam terram a mari amplius quam viginti quatuor millia stadiorum distare, idest, leucas Hispanicas mille, sicuti ex aliorum relatione advertit Ácosta d. cap. 6. Quamvis [sect. 18] negari non possit, multo maximam terreni globi partem aquas possidere, & praecipue in hac Australi plaga, ut post alios bene notat Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 10. cap. 4. pag. 337. Quapropter [sect. 19] tota ipsa saepe in sacris Litteris mare vocatur, & sub hoc verbo Aquilonari regioni opponitur, appellatione scilicet sumpta a parte, quae in ea magis excellit, iuxta illud Psalm. 88. Aquilonem & mare tu creasti, & Psalm. 106. A Solis ortu & Occasu, ab Aquilone & mari. Quae loca, & alia ita exponi posse testantur D. Basil. Theodoret. Iansen. & Lorin. ibidem, & Genebrard. huius [sect. 20] rei rationem reddens: Quod propria sedes Oceani est in Meridie. Pat. Gaspa. Sanctius in Isaiam cap. 49. num. 54. & doctissimus Pat. Ioan. Pineda in Commentar. in Iob capti. 23. vers. 9. num. 3. & 4. Et ob hunc nimirum Oceani ambitum, cuius undis hunc Novum Orbem undique cingi probavimus, [sect. 21] sunt qui illum insulam appellent, ut tradit Torquemada in Monarchia Ind. lib. 1. cap. 6. pag. 18. Proprio enim & vulgari nomine [sect. 22] insula locum signisicat, qui undique aquis ambitur, & inde originem sumpsit, quasi in salo idest, in mari posita sit, ut observat D. Isidor. lib. 14. Etymolog. cap. 6. in princ. Martian. Capella lib. 6. de nuptijs philolog. Ripa in 1. si insulam num. 22. D. de ver. bor. obligat. Peregrin. de iure sisci lib. 8. num. 61. & Brisson. de verbor. signif. lib. 9. fol. 304. in fin. Neque [sect. 23] hoc mirum videbitur ijs, qui cognoverint, reliquas etiam mundi partes, Europam nempe, Asiam & Africam, eadem ratione, quod mari tandem ex omni latere proluantur, non tantum peninsulas, verum & insulas veteribus appellatas suisse, ut constat ex locis Dionysij, Tullij, & Firmici supra relatis, Isocrate in Panegyrico, Iusto Lipsio d. lib. 2. Physiolog. dissert. 17. & ex Ioanne Episcopo Gerundensi lib. 1. rerum Hispan. in princip. ubi ait, in Orbis divisone sub Noe, filio Iapeto Europam pro insula in portione contigisse, cum alijs fratribus aliae quoque insulae partitae fuissuent, Asia scilicet Sem, & Africa Cham. Intra quas tres Orbis partes illud ut mirandum ex Bocatio refert Simon Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 14. in sin. [sect. 24] naturam nempe Cretam insulam collocasse, ut omnes ipsa sola disterminaret, velut umbilicus, cum ab Oriente Asiam, a Meridie Africam, ab Occidente, & Aquilone Europam teneat. Appelatio autem [sect. 25] Oceani Atlantici, quo diximus, Americam nostram ab Ortu circumflui, originem traxit ab Atlante antiquissimo Africae Rege, & a monte, & insula eiusdem nominis, non multum a Gadibus in extremae Mauritaniae terminis sita, ut sup. cap. 4. num. 34. & 35. notavimus. Eoque nomine veteres proprie illud mare significabant, quod Europam & Africam ab Occidente alluit, & large & improprie interdum etiam pro universo Oceano accipiebant, ut patet ex verbis Tullij & Firmici ubi sub. Macrob. lib. 1. de. somn. Scipion. Plin. lib. 3. cap. 5. Herodot. Strab. Suid. Zosim. & alijs, quos refert Abraham. Ortel. in thesau. Geograph. verbo, Oceanus Atlanticus, Funger. in etymol. verb. Oceanus pag. 697. & passim ex Strabone, qui scribit, Indiam desinere ad mare Orientale, & ad Austrinum Atlantici partem, & alibi, eius Australe & Orientale latus in Atlanticum pelagus procurrere. Borealis vero, sive del Norte, idem ipse Oceanus vulgo appellari coepit secundum Acostam d. cap. 10. quoniam harum Indiarum Occidentalium terra, per illus navigationem a nostris primum reperta, tota ad Polum Arcticum & Aquilonem, sive Septentrionem sita sit. Quam coeli plagam, nautae [sect. 26] sub hoc nomine Norte significare solent, quod proprium esse linguae Belgicae Noort, vel North scribit Goropius Becanus in originibus Antuerp. & Carolus Bobilius de different. vulg. linguarum, cap. 10. & Don Sebastian. Covarru. in Thesaur. ling. Hispan. verbo, Norte. Altervm autem [sect. 27] mare, ab Occasu hunc Novum Orbem interluens, ideo Australe appellatur, quoniam postquam Blascus Nunez de Balboa primus illud post Panamensem tractum detexit, iuxta ea, quae diximus sup. cap. 5. num. 27. & 28. eo nostri navigare coeperunt, quousque lineam AEquinoctialem transgressi, & in alterum hemisphaerium delati, Septentrionis stellas, & Arcticum Polum ex suo conspectu amiserunt, & pro illo Antarcticum nacti sunt, qui Australis etiam ab Austro vento, ex ea parte perflante, vocari solet, prout tetigimus sup. c. 1. num. 20. & alio nomine Svr, ut advertit Acosta. d. cap. 10. Magin. d. fol. 279. & Abrah. Ortel. in Thesaur. Geograph. verb. Mar del Sur, ubi etiam idem mare, & reliquum ad Sinas usque pertingens, Chryse dictum scribit. Et quamvis maxima huius Novi Orbis pars ad Septentrionem vergat, prout in universa ora Novae Hispaniae, & plurimis alijs provincijs videmus, quarum mentionem fecimus sup. cap. 6. ex num. 19. ad 34. totus tamen iste Oceanus Antarcticus, etiam ubi vltra utriusque Americae terminos exspatiatur, Australis appellationem ex praedicta ratione retinuit: & del Svr ex ea, quia [sect. 28] Belae, a quibus, & alijs gentibus Septentrionalibus, nautae nostri, ut plurimum, ventorum nomina mutuati sunt, quos in triginta duos partiuntur, Australem Zvydt vocant, Galli autem Sv, aut Svd, ut tradit Bobilius supra, Levinus Lemnius de occultis natur. mirac. lib. 3. cap. 3. Orontius Finaeus lib. 5. Geograph. cap. 5. de ventis, & Hadrian. Iunius in suo nomenclatore 2. part. sub tit. de elementis, verb. Auster, pag. mihi 255. Pacifici quoque [sect. 29] nomen idem mare usurpat, ut notant Magin. & Ortel. sup. quod ei a Ferdinand. Magallanio impositum fuit, ut testatur Anton. de Herrera. d. histor. general. Ind. Occid. decad. 1. lib. 9. cap. 12. pag. 319. eo quod tranquillum & pacatum ut plurimum sit, & per ingens illius pelagus naves, ut per placidissimum fluvium, foelici, & indesinenti aura vehantur. Cuius tranquillitatis [sect. 30] causas, & alia, quae pertinent ad Oceaniu fluxus, & refluxus, & diversos alios motus cognoscendos, optime prosequitur Ovetanus in sum. Ind. cap. 9.; Petr. Mexia in Sylva part. 5. cap. 1. idem Herrera. d. cap. 12. Acosta. d. lib. 3. cap. 16. & 29. Roderic. Zamoranus in suo repertor. lib. 3. cap. 14. & ante eos Plinius lib. 2. cap. 97. D. August. de miracul. sacrae Script. lib. 1. cap. 7. D. Basilius in Hexam. homil. 6. D. Thom. 1. part. q. 105. artic. 6. Simon Maiol. colloq. 10. pag. 268. & seq. & novissime Ioan. Bapt. Scortia lib. 2. de nat. & incremen. Nili c. 9. Sed quamvis diversas istas [sect. 31] maris Oceani appellationes connumeraverimus, & alias plures alij Auctores comminiscantur, praesertim postquam hic Novus Orbis, & Sinarum & Iaponiorum regiones detectae sunt, ut constat ex Plinio lib. 6. cap. 23. Pompon. Mela lib. 3. Solino cap. 26. Seneca lib. 3. nat. quaest. cap. 8. & 19. Macrob. libro 2. de somn. Scipion. cap. 9. Martian. Capel. d. lib. 6. de nupt. Philolog. Theodoret. q. 12. in Genes. Pererio, Delrio, Martineng. & alijs ibidem, Acosta. d. lib. 3. de hist. Ind. cap. 10. Priscian. & Bergomate apud Maiol. colloq. 10. pag. 262. Gerard. Mercat. in Europa, Paul. Merula in sua Cosmograph. part. 1. lib. 3. cap. 7. & seqq. Ballester. in Hierologia. lib. 2. cap. 9. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 9. & in Ecclesiast. cap. 1. vers. 7. num. 4. pag. 151. Verius tamen est, vnum ubique mare esse, quod tamen pro regionibus, quas alluit, vel alijs de causis, varijs nominibus nuncupatur; sicut etiam terra, cum una sit, pro diversis locis varia nomina sumit, ut recte, ultra aliquos ex supra relatis, observavit Homerus libro 12. Iliad. dum ait: Profundi magna potentia Oceani, ex quo omnes fluvij, & totum mare, & omnes fontes & putei alti fluunt, Strabo relatus ab Ortelio. d. verb. Oceanus, qui uno in loco Austrinum Oceanum Atlantici partem facit, & alio in se utrunque coire testatur, D. Isidor. libro 13. Etymolog. cap. 15. & 16. D. Ambros. lib. 3. Hexam. cap. 3. & Gregor. Nissenus ibídem, aperte concludens, quod licet innumerabilia maria esse videantur, & sub numero multitudinis appellentur Genes. 1. 10. dum dicitur: Congregationem aquarum appellavit maria, unum tamen, & continuum est mare, in sese per universum Orbem commeans, nec ullo pacto a coniunctione sua divulsum. Idem docet ex nostris Peregrinus lib. 8. de iure fisci, num. 1. & luculentius prosequitur D. Basilius in eod. Hexam. homil. 4. ubi ait, quod etsi multa sint nomina propria, variaque marium, ut Caspium, Hyrcanum, Mediterraneum, Rubrum, Septentrionale, Austrinum, Orientale, Occidentale, Euxinum, Hellesponticum, AEgeum, Ionium, Sardonicum, Germanicum, Britannicum, Siculum, Tyrrhenum, & infinita alia genera pelagorum, quae nimirum a regionibus, quas alluunt, varia nomina sumunt, & ob id Deus congregationem aquarum Maria nominaverit: [sect. 32] credendum tamen est Geographis asserentibus, ea omnia inter se mutuo perforata esse, & permeatus suos commisceri, ac simul ad Maximum mare, hoc est Oceanum, ostijs suis confluere, quemadmodum etiam Rubrum mare dicunt, ad id, quod ultra Gades est, connecti. Eandem sententiam sequitur D. Theodoret. & Pineda ubi sup. docentes, hanc marium communicationem, vel deorsum fieri per occultos & latentes terrae meatus, veluti per tubulos, & canales, aut siphones subterraneos, vel secundum superficiem terrae, dum ex alijs in alia proprijs & apertis ostijs in Maximum mare Atlanticum, vel Oceanum derivantur. Et priore modo communicari putant mare Hyrcanum & Caspium, quantumvis Aristot. Herodot. & Ptolem. tradant, ea per se suis undique littoribus circumscripta esse, & nullam cum Oceano coitionem habere: quod probare etiam videntur Conimbricenses tract. 8. in Meteor. cap. 3. Merula d. lib. 3. cap. 5. 6. & 7. Bened. Pererius lib. 1. comment. in Genes. Casaubonus in not. sup. Strabonem lib. 2. & lib. 11. in princ. & Scaliger. contra Cardanum exercit. 46. Posteriore autem Mediterranei, & aliorum pelagorum in illud desinentium commixtionem & confluxum ad Oceanum fieri docent, cum circa Gades per fretum, quod Herculeum vocant, coniungantur, vulgo el Estrecho de Gibraltar. Atque etiam maris Rubri, quod ab alijs Mediterraneis divulsum per se in Oceanum Indicum influit. Vnde caute legendus est D. Basil. ubi sup. qui Rubrum cum Mediterraneo confundit, & ad Gades connecti testatur. Porro Mediterraneum [sect. 33] mare sic dictum est, quia per mediam terram ab Occasu ad Orientem usque perfunditur, & in Meridiem vergens, deinde ad Septentrionem tendit, Europam, & Africam, Asiamque disterminans. Quapropter Magnum appellatur, quia caetera maria in comparatione eius minora sunt, ut ait D. Isidor. d. lib. 13. cap. 16. Paul. Merula ubi sup. cap. 7. & in comment. ad lib. 17. Annal. Ennij, Pontan. & Cerda in illud Virgilij AEneid. 5. vers. 628: Syderaque emensae ferimur, dum per mare Magnum. Ianus Douza in praeceden. pro Catullo cap. 6. Robert. Titus lib. 6. locorum controvers. cap. 6. & plures alij Auctores sacri, & profani relati a Pineda. d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 11. pag. 179. num. 5. & d. cap. 1. Eccles. vers. 7. num 4. pag. 152. Quod tamen, ut recte observat idem Pineda, intelligendum est respectu internorum marium, hoc est, quae terrae internas regiones interluunt, non tamen respectu Oceani, in quem ipsum Mediterraneum, & reliqua, ut diximus, influunt, & revera Magnvs, imo & Maximvs dicitur, ut constat ex Tullio d. lib. 6. de Republic. Plinio d. lib. 3. cap. 5. D. Basil. d. homil. 4. in Hexam. & Ludovic. Ballester. in d. Hierolog. lib. 2. cap. 9. pag. 144. Potuit quoque ab eisdem Auctoribus nobilius aliud exemplum coitionis, sive perforationis unius maris ad alterum in hoc, de quo agimus, reperiri. [sect. 34] Etenim Oceanus ille Atlanticus, qui reperta continenti Americani Orbis finiri videbatur, postea vastior & ingentior ultra illam protendi ad Panamaticum Isthmum inventus fuit, in eo mari, quod Australe, vel Del Svr appellatum diximus. Cumque [sect. 35] homines diu haererent, quaerentes, unde nam tantum pelagus originem sumeret, vel per quem locum cum illo Oceano Atlantico, sive del Norte communicari posset, tandem Ferdinand. Magallanes famigeratum illud ostium, sive fretum, ab eius nomine deinde vocatum, invenit anno 1519. de quo latius egimus sup. cap. 5. ex num. 35. & hac utrumque mare coire, & quod magis fuit, utrumque Orbem indesinenti navigatione adiri & perlustrari posse, manifestavit, veram reddens illam Macrobij coniecturam d. lib. 2. in somn. Scipio. cap. 9. qui quasi praesagiens hanc utriusque maris coitionem aperiendam fore, sic scripsit. Nec dubium est in illam quoque Australis generis temperatam, mare de Oceano similiter influere, sed describi hoc nostra attestatione non debuit, cuius situs nobis incognitus perseverat. Eandem [sect. 36] navigationem postea fecisse dicitur altera navis Commendatarij D. Fr. Garcia de Loaysa, & alia Episcopi Placentini D. Gutierrij de Carvajal, eiusque malum diu miraculi causa in Regia hac Limensi urbe pro foribus Palacij servatum scribit Acosta d. lib. 3. cap. 10. & tetigit Anton. de Herrera in histor. gener. Ind. lib. 1. cap. 6. pag. 12. Franciscus [sect. 37] quoque Drachus insignis Pyrata, natione Anglus, idem iter cum quinque navigijs tentavit anno 1577. sub auspicijs Elisabethae Angliae Reginae, & duobus annis & decem mensibus, per hoc Magallanicum fretum delatus, totum Orbem, utrunque Oceanum navigans, circuivit, ut tangit Acosta ubi supra, Nicolaus de Indaeis in nova totius Orbis terrarum descriptione, late Hieronym. Benzo, & eius Additionator. lib. 1. histor. Novi Orbis, cap. 15. Bartholom. Leonard. de Argensola in histor. Malucarum lib. 3. pagina 105. & sequentibus, Doctor Christophorus Suarez de Figueroa de vita & fact. Marchionis de Canete lib. 5. pagina 209. & 210. Ludovicus Cabrera in vita Reg. Philip. II. lib. 12. cap. 23. Henricus Martinez in Repert. Mexicano folio 271. historia Americae, 8. parte per totam, ubi latissimas relationes reperies, & Laurent. Beierlinch. in suo opere Chronograph. pagina 66. qui postea pagina 149. tradit, qualiter anno 1586. idem Pyrata insulam Hispaniolam cepit, & devastavit, & pagina 238. qualiter anno 1597. misere cum pluribus socijs apud Portum Bellum occubuerit, dum Panamam urbem aggredi tentat, quod & refert Pat. Gordonus in sua Chronograph. anno 1595. pag. 482. Et de eiusdem Drachi expeditione in Hispaniolam, & Carthaginem extat etiam peculiaris narratio Noribergae typis excussa anno 1594. & optime agit Fr. August. Davila in histor. provinc. Mexicanae lib. 1. capit. 105. 106. & 107. Drachi deinde vestigijs [sect. 38] Thomas Candisch popularis ipsius, anno 1587. foeliciore paulo successu institit: navim enim quandam ex Philippinis in Novam Hispaniam redeuntem, multis divitijs onustam, expilavit: cuius sericeis telis sui navigij vela, & carbasa cooperiens, superbo fastu in patrium Londini portum reversus fuit, ut ijdem Auctores recensent, praecipue Doct. Figueroa d. libro 5. pag. 211. & Dom. Praeses Morga in sua histor. Philippin. fol. 10. Anno [sect. 39] rursus 1594. Richardus Achines natione itidem Anglus per idem Magallanicum fretum ad has Peruensis Oceani oras transfretavit, qui tamen a nostris petitus, & navali bello superatus, in Hispaniam sub vinculis remissus fuit ab Excellentissimo, & multis semper honorum titulis commendando Prorege Dom. D. Garcia Hurtado de Mendoca Marchione de Canete, ut in eius vita & gestis latius commemorat d. Doct. Figueroa lib. 5. ex pag. 211. ad 220. Iterum [sect. 40] anno 1600. Oliverius Vandernot ex Batavis vera Neptunia prole, in eodem cursu casuum varietate alijs palmam praeeripuit. Nam cum per Magallanicum fretum in nostrum mare del Svr foeliciter effugit impetum classis, quam adversus eum instruxit, & misit excellentissimus Prorex D. Ludovicus a Velasco Salinarum Marchio, cuius Praetoria navis cum eius Architalasso D. Ioanne de Velasco, & alijs pluribus militibus circa Californias naufragio absorpta fuit. Et postea idem Pyrata circa Philippinas alia nostrorum classe petitus, una ex duabus navibus navali conflictu demersa, cum altera semiquassata discessit, & in Amsterdamum 26. die Augusti anno 1601. cum novem tantum socijs repedavit, ut exactius refert dictus Dom. Praeses Morga in d. histor. Philippin. ex fol. 71. & tursus ex fol. 132. Et idem Oliverius in narratione, quam de sua expeditione Anglico sermone conscripsit, quam postea Latino donatam typis excussit Theod. de Bri Germanus Francfurti anno 1602. & extat in histor. Americae 9. part. Vbi etiam in undecima parte refertur novissima alia & certe notabilis navigatio alterius freti, quod Guilhelm. Schouten Hollandus detexisse dicitur ex anno 1615. ad 1616. Anno [sect. 41] deinde 1615. idem fretum foelicissime traiecerunt sex naves Batavorum, seu Hollandensium mercatorum, & militum, ad Philippinas, ut apparuit, suae navigationis scopum protendentes, duce Georgio Spelbergio, quibus cum obviam nostra classis exiret, iussu excellentissimi Proregis Marchionis de Montesclaros, & circa littus oppidi, quod de Canete vocant, navalis conflictus acerrimus iniretur, duas naves, & plures ex militibus nostris amisimus, adversarijs licet tunc victoribus, non leviter comminutis, qui tamen postea nostra classe petiti, cuius Architalassus, sive dux generalis fuit D. Ioannes Ronquillo, audaciae suae poenas cum foenore persolverunt, omnibus fere, quas secum duxerant, navibus & militibus bellica nostrorum virtute occissis, atque submersis, ut omnibus notissimum est. Quamvis nuper in lucem prodierit longissima huius expeditionis relatio a Batavis ipsis scripta, & sub nomine appendicis undecimae partis historiae Americae typis excussa a dicto Ioanne Theodoro de Bri, anno 1620. In qua omnes salvos, & spolijs opimis triumphantes, in patriam redijsse commentantur, & plura alia pro libito confingunt, ut suae gentis gloriam extollant, & Hispanae detrahant. Qui praecipuus scopus omnium illarum relationum fuisse videtur, unde cum hac cautione legendae sunt, ut iam sup. cap. 5. num. 48. notavimus, & infra lib. 2. cap. 25. in fin. repetimus. Denique [sect. 42] anno 1618. die Sept. 27. iussu supremi Indiarum Consilij, atque id enixe curante eximio eius Praeside Dom. D. Ferdinando Carrillo, duo sratres peritissimi naucleri nomine Petrus & Guandisalvus de Nodal, cum Didaco Ramirez insigni Cosmographo, & duabus celocibus Regio sumptu constructis, & instructis, Vlyssipona solventes, vastissimo se Oceano commiserunt, ad quaerendum & describendum novum aliud fretum, quod ultra Magallanicum Belga ille, sive Batavus nauta Schoulten invenisse dicebatur, & cum 19. die mensis Ianuarij anni sequentis 1619. ostium freti Magallanici detexissent, ulterius progredientes 22. die eiusdem mensis inter duo promontoria, quibus sanctorum Vincentij & Bartholomaei nomina indiderunt, aliud novum & magis apertum ostium invenerunt, sub 55 gradibus & 13. minutis elevationis ad Polum Antarcticum iacens, quod quinque in longum leucas, & in latum tres, & in profundo canalis sexaginta ulnas habere iudicarunt, & per illud facili cursu ad mare del Svr delati, eius insulas & adiacentia loca considerantes, & depingentes, per antiquum Magallani fretum rursus in mare del Norte redierunt, & tandem septima die Iulij in Hispaniam reversi sunt, novem duntaxat mensibus, & paucis diebus in adeo ardua navigatione consumptis, cuius ephemericam narrationem typis excussam eidem Domino Praesidi consecrarunt. Ex qua, [sect. 43] & ex his, quae iam pridem multi prudentes Cosmographi tradidere, quos referunt Ioseph. Acosta d. lib. 3. cap. 10. Herrera decade 1. lib. 1. cap. 6. pag. 12. & in descript. Ind. cap. 1. & 23. pag. 67. Boterus in relatio. universal. 1. part. volum. 2. libro 3. pag. 404. non inepte opinari possumus, nullum verum fretum ibi inveniri, sed insulas aliquas Oceani circumfusione disiunctas, ad quarum finem si pervenire liceret, in latissimum pelagus deduceremur, quo Oceanus uterque coniungitur, vel, ut melius loquar, unus & idem esse, qui Orbem utrumque ambiat, ostenderetur. Atque hi quidem ex parte maris del Norte Magallanicum fretum transijsse reperiuntur, [sect. 44] ex parte autem maris del Svr, idem fretum quaerere, & describere cum duabus navibus praesidiarijs, & sexaginta hominibus missi fuerunt dux quidam nomine Ioannes Ladrillerus, & Dida. cus Gallecus insignis nauclerus anno 1558. iussu Domini Don Garciae Hurtado de Mendoca, qui tunc Regnum Chilense moderabatur, qui varijs naufragijs, & periculis iactati, tandem illud detexerunt, & in Chile cum tribus, aut quatuor duntaxat socijs reversi sunt, reliquis fame, & navigationis labore consectis, ut tangit Acosta d. lib. 3. capit. 10. qui se huius expeditionis notabilem relationem legisse testatur, & eam nuper scriptis suis latius inseruit d. Doct. Suarez de Figueroa in vita Marchion. de Canete lib. 3. in princip. Deinde vero anno 1579. cum Franciscus Drachus, hoc fretum emensus, in has Peruanas oras, ut diximus, delatus esset, Excellentissimus ille, & nunquam pro meritis laudatus Prorex Dominus Don Franciscus de Toledo, cupiens eundem Pyratam punire, & in posterum eiusdem freti transitum alijs intercludere, ad illud recognoscendum &, si possibile esset, muniendum, insignem alium ducem nomine Petrum Sarmiento, & nauclerum nomine Ferdinandum Lamerum cum duabus alijs praesidiarijs navibus, & ducentis hominibus misit. E quibus Sarmientus, & suae navis socij, licet varijs tempestatibus agitati, ita perstiterunt, ut tandem fretum invenerint, & omnes eius sinus, canales, & insulas annotantes, ad mare Atlanticum, sive del Norte, & per illud in Hispaniam delati fuerint. Cuius navigationis mirabilem historiam recenset Acosta d. lib. 3. cap. 11. & longe plenius, & luculentius Argensola omnino legendus in d. hist. Malucarum, lib. 2. & 3. ex pag. 109. usque ad pag. 137. Cabrera d. lib. 12. cap. 23. Martinez d. repert. Mexican. fol. 271. Et alia de eodem freto, & eius signis adducens, historia Americae 2. tom. part. 8. & 9. ubi extant relationes Anglorum, qui hoc iter fecerunt, Anton. de Herrera in d. descript. Ind. cap. 23. [sect. 45] ubi addit, anno 1582. suasionibus Petri Sarmienti missam fuisse ex Hispania aliam classem, satis instructam, Duce Didaco Flores de Valdes, ut in dicti freti ostio ad mare del Norte arces aliquas conderet & muniret, quod tamen, licet ab eo tentatum fuerit, ob nimiam illius regionis srigiditatem & intemperiem durare non potuit. Svnt etiam [sect. 46] qui putent, multis, & satis philosophicis argumentationibus ducti, quemadmodum Oceani Borealis ad Australe, versus Polum Antarcticum, repertus est aditus per dictum Magallanicum sretum, ita necessario alium quoque aditum, & utriusque maris communicationem ad Polum Arcticum reperiendam, cum hic nobilior sit, & recto naturae ordini convenire videatur, ut ei non negetur, quod in altero reperitur. Atque hoc quidem fretum in regione Floridae iacere coniectabatur Praefectus Petrus Melendez vir rei militaris, & nauticae peritissimus apud Acostam d. lib. 3. cap. 12. & eo non relato, idem tradit Herrera d. decad. 1. lib. 1. cap. 6. pag. 12. & novissime Licent. Anton. de Robles Cornejo in suo examine herbarum simp. medicin. lib. 5. cap. 21. Nimirum, quia regio illa ita late protenditur, ut usque adhuc quo ultimi eius fines pertingant, penitus ignoretur, & quidam ad mare Germanicum, alij ad extremos Europae fines pervenire contendant. Et, ut idem Acosta testatur, huius freti aliqualem notitam habuisse videtur insignis ille Pyrata Franciscus Drachus, de quo sup. loquuti sumus, & quod plus est, alij per illud Thomam Candisch in hoc mare del Svr delatum existimarunt. Sed cum Floridae fretum, si quod est, nondum cognitum fuerit, & Magallanicum adeo sit remotum, & ingentibus difficultatibus plenum, [sect. 47] nulla commodior via a Nostris hucusque reperta est, qua ex uno Oceano in alium transire, & navale commercium in his Occidentalibus Indijs, Praesertim Peruanis, exercere possint, quam si oneratiae naves in Portubello maris del Norte ad Panamaticum saltum exonerentur, & merces terrestri itinere transferantur ad contrariam oram maris Australis, sive del Svr, atque ibi alia classe susceptae, quo libitum fuerit, dirigantur. [sect. 48] Ibi namque utrumque mare tenui Isthmo secernitur, qui septem duntaxat leucis recta, & diametrali linea ducta, distare comperitur, licet propter itineris vortices, gyros, & anfractus, octodecim communiter dimetiantur, quarum tamen tredecim, vel duodecim per fluvium chagre dictum, biremibus, & scaphis, aut orarijs naviculius, qui volunt, ascendere possunt, ut diximus sup. capit. 6. num. 36. & 37. & latius tradit Acosta d. lib. 3. capit. 10. Herrera in d. descript. Ind. c. 1. pag. 2. & cap. 15. pag. 40. & decad. 4. lib. 1. cap. 9. pag. 20. Qui etiam [sect. 49] d. descript. cap 13. pag. 31. de alio itinere & transitu loquitur, qui est per provinciam dictam de Honduras ex portu dicto de Cavallos ad Baiam dictam de Fonseca. Et decad. 3. lib. 5. cap. cap. 12. pag. 216. & decad. 4. lib. 3. cap. 2. pag. 53. Proponit alios angustos terrae tractus, per quos praedicta duo maria facile adiri, imo & canalibus quibusdam labore & industria hominum confectis, mutuo intermisceri & communicari Possent, videlicet per dictum flumen chagre, aut per septem illas leucas Panamatici Isthmi, vel per ingentem illam lacunam, quae iacet in provincia Nicaraguae, & cum tribus, vel quatuor leucis ab Australi mari originem sumat, postea in magnum quoddam flumen prolabitur, & in Oceanum Atlanticum, sive del Norte suas aquas post longum cursum exonerat. Aut per flumen Novae Hispaniae, Verae Crucis vocatum, usque ad oppidum Tecoantepec, per quod incolae scaphas mercibus plenas ex uno mare ad aliud traijcere solent. Eandem relationem dictorum locorum, & itinerum facit Ioannes Boter. in relat. universal. 1. part. volum. 2. lib. 2. pag. 369. & Acosta d. cap. 10. Ioquens tantum de illo Panamensi, & qualiter a multis multoties de eo aperiendo, & mare utrinque communicando sermo habitas fuerit, & Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 33. pag. 202. Sed ipsi [sect. 50] Auctores subiungunt, hoc opus neutiquam tentari debere. Primo, quia per quamcunque ex supra dictis partibus, & quantumvis magna hominum vi, & perseverantia illud aggrediamur, difficile, & pene impossibile esse arbitrantur, durissimos illos, inaccessos, & impenetrabiles montes, ac rupes succindere, quibus Deus utriusque maris impetus dividere, & infringere voluit. [sect. 51] In cuius rei confirmationem considerat Boterus ubi sup. Nicanorem Syriae Regem potentissimum nunquam perficere potuisse fossam, sive canalem, quam ex Caspio mari ad Euxinum designaverat, de qua Plin. lib. 6. cap. 11. Nec Romanos [sect. 52] aperire illud breve quinque milliarium spacium, quod inter AEgeum & Ionium mare ad Peloponnesum, nunc vulgo Morea, reperitur, & efficit, ut naves longo & ancipiti ambitu, iuxta illam peninsulam circumagantur. In quo opere post Demetrium Poliorcetem, plurimum laboravit Dictator Caius Caesar, & omnium maxime Domitius Nero, ut prodit Plin. lib. 4. capit. 4. Strabo. lib. 1. & Sueton. in eius vita capit. 19. [sect. 53] Vbi inquiunt, quod hunc Isthmum perfodere tentans, Praetorianos pro concione ad inchoandum opus cohortatus est, tubaque signo dato, primus rastello humum effodit, & corbulae congestam humeris extulit. Sed eius conatus tanquam imperfectos, & nunquam ad optatum finem perventuros, merito irrisit Apollonius Tyanaeus apud Philostrat. in eius vita, lib. 4. cap. 8. & lib. 5. cap. 2. & Lucianus in Dialogo Nero, sive de fossione Isthmi, fol. mihi 338. ubi alia similia opera ab alijs frustra tentata commemorat. Et hinc [sect. 54] adagium originem sumpsit, quo Isthmum perfodere dicebantur, qui magno quidem conatu, sed irrito, aliquid molirentur, de quo agit Erasmus pag. 1064. 7 Coelius Rhodigin. lib. 21. lect. antiq. cap. 19. Xerxes [sect. 55] quoque Persarum Rex, non magis foelici successu, pontem navium facere tentavit, quo Asiam Europae coniungeret, ut post D. Isidor. & alios Graecos Scriptores recenset Ioan. Fungerus in Etymol. verb. Asia. Et Athon montem absque ullo fructu, sola iactantiae gratia, & potentiae ostentandi cupidus, a suis copijs sub verberibus effodi iussit, per vices alijs succedentibus, adiuvantibus etiam in effodiendo accolis, uti latius commemorat Herod. lib. 7. Brisson. de Regno Persar. lib. 3. pag. 335. & Bapt. Fulgos. lib. 9. memorab. cap. 5. de superbia fol. 326. Herodotus [sect. 56] etiam lib. 2. relatus a Petro Opmeero in Chronograph. pag. 98. & Maluenda de Paradiso cap. 35. pag. 98. narrat, Nechaum, seu Nechepsum AEgypti Regem fossam ex Nilo ad Rubrum mare fodere coepisse, in qua centum viginti millia AEgyptiorum re insecta perierunt. Et idem scribit Paul. Iovius lib. 36. histor. ubi subiungit, in medio eius opere Nechaum destitisse, territum Oraculo eum id Barbaro praemunire. Et alia similia exempla congerit. Theat. vitae humanae volum. 10. lib. 2. pag. 2400. & sequentibus. Secundo: Acosta & Boterus praedictum opus ea consideratione dissuadere conantur, quod licet fossarum, aut canalium constructio non ita difficilis esset, homines tamen ab ausu tam arduae & periculosae rei, merito, tum pietas honestasque, tum impendentis poenae metus avocare deberet, [sect. 57] ut quibus probrosum omnino, & piaculare futurum esset, si opera, quae Deus inexhausta sua sapientia, & infinita providentia in creando mundo, ita condita & constituta voluit, eadem nos temerario & nefando molimine, destruere, evertere, & in Creatoris contumeliam emendare satageremus. Pro qua ratione exornanda, [sect. 58] ego illud, quod vulgo circumfertur de Alphonso X. Castellae & Legionis Rege perpendo, qui Regni privatione, & alijs supplicijs a Deo punitus dicitur, quod inanis suae sapientiae persuasione inflatus, Divina opera notare & emendare ausus fuerit, & cum Momo illo Lucianico asserere, se, si a creationis exordio Divinae menti affuisset, de multis rectius creandis admoniturum fuisse, ut refert Roderic. Sanct. part. 4. cap. 4. & 5. Thom. Bozius de ruinis gent. lib. 7. cap. 4. pagina 636. Theatr. vitae humanae volum. 17. lib. 7. pag. 3196. & Mariana de rebus Hispan. lib. 14. cap. 4. pag. 685. licet hoc falso pijssimo illi Regi a calumniatoribus eius faeculi impictum, satis docte probet novissimus D. Ioannes Briz Martinez in histor. S. Ioan. de la Pena lib. 5. cap. 27. Adduco etiam [sect. 59] aliam mirabilem historiam, quae habetur apud Herod. lib. 1. Pausan. in Corinth. & Erasm. d. adagio, dum narrant, Gnidios Isthmum qua angustissimo spacio, nempe quinque stadiorum, spectabat continentem, perfodere adortos, quo insulam facerent, caeterum ictos scopulos in fodientium oculos resilijsse. Deinde Delphicum Apollinem ab eis consultum, trimetris respondisse: Neque cingite Isthum moenibus, neque fodite, Nam si Iovi id visum, locasset in salo. AEmilius etiam lib. 2. & Aimoinus lib. 4. cap. 84. rerum Franc. & Aventin. lib. 4. annal. Boior. tradunt, quod [sect. 60] cum Carolus Magnus fossam ex Rheno in Ararim, & subsequentes fluvios facere tentasset, ut sic ex Mediterraneo navigari posset, & commercia rerum in promiscuo forent, & iam opus processisset ad trium millium passuum longitudinem, trecentorum latitudinem, quo longius tendebatur, eo magis velut palustri limo in se residente, quidquid inter diu egerebatur, noctu humo relabente subsidebat, noctibusque audiebantur voces mugientium, & lascivientium confusi strepitus circum superiorem fossam, quo quasi miraculo pavefactae operae ac curatores, id religiosum rati, tandem pervicere, ut Rex a conatu desisteret. Atque ita facies rerum naturae, quam mutare Francus statuerat, ut ab aevo fuerat, permansit. Tertio considerant, quod [sect. 61] si praedictum opus perficeretur, universa illa regio absque dubio aquis submergenda esset, cum unus Oceanus altero multo pressior, & humilior decumbat, quam ob causam [sect. 62] dicunt Sesoostris primum tempore, & postea sub Turcarum Imperio, coeptam maris Rubri in Nilum deductionem intermissam fuisse, quia excelsius tribus cubitis Rubrum mare, quam terra AEgypti compertum erat, ut scribit Herodot. d. lib. 2. Plinius lib. 6. cap. 29. D. Basil. homil. 4. in Hexam. D. Ambros. ibídem lib. 3. cap. 2. Procop. in 1. Genes. S. Thom. 1. par. quaest. 69. artic. 1. ad 2. Acosta d. cap. 10. Maluenda de Antichrist. lib. 5. cap. 7. & de Paradiso cap. 35. pag. 98. licet contradicere videatur Strabo lib. 17. de situ Orbis. Et addere potuerunt exemplum aliquorum Romanorum Imp. [sect. 63] qui Europam, quae peninsulam facit, in insulam prorsus hominum industria redigere voluerunt, verum id fuit praetermissum, quod Oceano aditus aperiebatur ad Orbem illum nimijs inundationibus affligendum, ut tradit Simon Maiolus colloq. 14. ad finem, pag. mihi 350. Etenim licet [sect. 64] aliquorum sententia fuerit, mare nec quidem in prono ultra littus excurrere posse, nisi ita imperet Deus, ut colligitur ex verbis Ieremiae cap. 5. vers. 22. Iob cap. 38. vers. 10. & 11. Circumdedi illud terminis meis, & posui vectem, & ostia, & dixi: Vsque huc venies, & non procedes amplius, atque hic infringes tumentes fluctus tuos. Solini cap. 27. ubi de Hesperidum hortis agens, inquit, illud in eis mirum videri, quod solum inferiore licet libra depressius, nunquam tamen accessus freti superlabitur, sed obstacula naturalis repaguli in ipsis marginibus habet undae, & intimis orarum supercilijs sponte fluctus in gyrum resistunt. Ita spectando loci ingenio nimirum planities manet sicca, quamvis prona superveniant aequora. Et D. Basilij in Hexam. hom. 4. qui pie non Naturae, sed Dei iussui id tribuens, scribit, Furiosum saepe ex ventis mare, & in maximam altitudinem per undas exurgens, ubi littora tantum contigerit, impetu in spumam desoluto, retrocedit, debilissima re arena, id quod violentia intolerabile est, fraenatur. Alioqui quod prohiberet Rubrum mare omnem AEgyptum caviorem, ac depressiorem ipso existentem invadere, & cum AEgyptio pelago coniungi, si non praecepto Conditoris ligatum esset, &c. Hoc tamen ita accipiendum est, ne maria, in suo naturali alveo relicta, littora praetergrediantur, [sect. 65] at si aliud mare alij pronum sit, & interiacentis Isthmi impedimentum auferatur, dubio procul in illud influet, nec redibit, ut perspicue docet Seneca lib. 4. nat. quaest. cap. 2. Pontus, inquiens, in inferum mare assidue fluit rapidus, non ut caetera maria alternatis ultro citroque aestibus, in unam partem semper pronus, & torrens: & idem recolit Maiol. colloq. 10. pag. 274. Hinc aliud memorandum miraculum animadvertens cum eod. Seneca lib. 3. cap. 5. [sect. 66] Vt adeo verum sit, mare nullis unquam aquis crescere, ut neque alio mari illuente possit augeri. Et est videndus eruditissimus Pat. Ioan. Pineda in comment. in Iob cap. 26. vers. 10. & d. cap. 38. vers. 10. & 11. ubi eleganter tractat, an mare sit inferius, & depressius terra? & an [sect. 67] miracula, vel naturali aliqua ratione contineatur, ne exundet? & idem tractat Pat. Ioan. Bapt. Scortia lib. 2. de natur. & increm. Nili, cap. 11. resolvens mare nunquam esse altius terra, & eius superficiem semper esse in aequilibrio, & Augustin. Torniel. in annal. sacris, 1. tom. 3. die Mundi, num. 4. & 5. Sed licet haec ita considerari possint. [sect. 68] Ego tamen hanc utriusque Oceani communicationem, ut rem universo Orbi, & praecipue Hispanis utilissimam absque ulla haesitatione Potentissimis Regibus nostris consulerem, si id alicuius ex praedictis locis qualitas & conditio, licet difficulter, fieri pateretur. Nihil est enim, quod non labori & industriae hominum cedat, [sect. 69] Neque usquam Deum offensum iri putarem, si ingenio, & arte, quam illis beneficentissima sua pietate concessit, naturalem cursum, & statum aliquarum rerum, aut locorum aliquando & aliquatenus mutent, & eorumdem necessitate, aut utilitate suadente, montes, flumina & maria ipsa suis usibus aptare conentur. Sic [sect. 70] enim videmus inchoatam illam a Sesoostri ex Rubro mari ad Nilum fossam, & navigationem, postea ab alijs eius successoribus vanis timoribus derelictam, tandem a Ptolemaicis Regibus persectam fuisse, quae latitudinem habebat cubitorum centum, profundum quantum navigio satis esset decem millia ferenti. Et hunc Euripum clausum fecisse, ut cum vellent, in exterius mare navigarent, ac rursum sine periculo reverterentur, ut tradit Diodor. lib. 1. cap. 3. Strabod. lib. 17. & Plutarc. in Antonio, ubi ait, Cleopatram [sect. 71] ab Augusto victam, per hunc locum reserata fossa transferre classem instituisse in Arabicum sinum, & cum auro & argento, & magna suorum manu in ignotas sedes commigrare, fugiens bellum, ac servitutem. Nerone [sect. 72] etiam III. & Valerio Messala Consulibus, Lucius Verus, quem exercitui praefecerant, in Gallia ex Mossella navigabilem alveum perducere in Ararim aggressus est, ut sic ex Rhodano per Ararim fossam, Mossellam in Rhenum ad Oceanum posset navigari, & perfecisset, nisi ab hoc tam utili conatu eum deterruisset Iulius Gracilis Belgicae Legatus, ut recolit Pineda Franciscanus in Monarch. Ecclesiast. 2. part. lib. 11. cap. 4. §. 4. pag. 96. & lib. 18. capit. §. 3. ubi agit de Carolo Magno idem opus tentante, & Petrus Opmeer. in opere Chronograph. pag. 223. Herculem [sect. 73] quoque, Gaditanum fretum, quo Africa ab Hispania dividitur claudere olim voluisset, tradit Diodor. Sicul. lib. 4. cap. 3. Mariana lib. 1. histor. Hispan. cap. 2. & Fr. Ioan. a Ponte in convenient. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 25. §. 4. pag. 165. nimirum [sect. 74] quia eo tempore angustissimum erat, ut constat ex Plinio in praefat. lib. 3. Solino cap. 36. imo & olim fuisse terram continuatam tradit Eratosthenes apud Strab. lib. 1. de situ Orbis ad medium, Seneca lib. 6. natur. quaest. cap. 29. Pompom. Mela libro 1. cap. 5. & Puente ubi sup. §. 3. Alia [sect. 75] similia eiusdem Herculis opera, quibus Charybdis, & Scyllae nocivos scopulos sustulit, Acheloum fluvium in alium cursum divertit, Nilum altissimis aggeribus ductis compressit, & Tempe, & Thessaliae stagnantes regiones, apertis ingentibus fossis, utiles & fertiles reddidit, late scribunt & laudant Diodor. lib. 1. cap. 2. & d. lib. 4. cap. 2. Sabellicus lib. 6. Enead. 1. Coelius Rhodigin. lib. 7. antiq. lect. cap. 20. Natal. Comes lib. 8. Mythol. cap. 12. [sect. 76] & plurima congerens de huiusmodi Isthmis perfossis, & alijs mirabilibus operibus hominum opera, industria & labore confectis Theat. vitae humanae omnino videndum vol. 10. lib. 2. per totum, Simon Maiol. 1. tom. colloq. 15. & 23. Coelius Rhodiginus d. lib. 21. cap. 19. Ravif. Textor. in officina, 2. tom. ex pag. 222. & Maluenda lib. 5. de Antichrist. cap. 17. & lib. 6. cap. 13. ubi inter alia de insigni opere [sect. 77] illarum portarum agunt, quas Caucasias, sive Caspias dicunt, & Tartaros a Georgianis, & alijs nationibus dividunt, de quibus etiam plura tradit Plinius lib. 6. cap. 11. & 14. D. Hieronym. in epistol. ad Ocean. de epitaph. Fabiolae tom. 1. Iornandes in lib. de. geftis Goth. Marcus Polus lib. 1. cap. 5. Paul. Iovius lib. 17. histor. cap. 5. & Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utriusque Monarch. lib. 2. cap. 18. pag. 205. Et [sect. 78] de cloacis urbis Romanae, quas Plin. lib. 36. cap. 15. operum omnium maximum vocat, suffosis montibus, atque urbe pensili, subterque navigata, & Cassiodor. lin. 3. var. epistol. 30. stuporem visentium, cum possint aliarum civitatum miracula superare, de quarum etiam laude & admiratione multa scribit Tit. Livius lib. 1. & 5. Eutropius lib. 1. Alexand. ab Alex. lib. 3. Genial. cap. 14. pag. 366. & & Iustus: Lipsius de admir. mag. vebis Romae, lib. 3. cap. 12. Neque [sect. 79] potest silentio involvi ingentis, & pene incredibilis fabrica illius muri, quem Sinae fecerunt, ut Regnum suum a Tartarorum invasionibus tutarentur; durat enim adhunc per quingentas leucas extensas, ut ex varijs Auctoribus, qui de rebus Sinarum scripserunt, recolit Maiolus d. colloq. 23. pag. 515. & post eum P. Nicolaus Trigaultius de Christ. in Sinas expeditione lib. 1. cap. 2. in sin. & lib. 5. cap. 13. in princip. & longe, melius testis oculatus Ferdin. Mendez Pinto in suis mirab. peregrinat. cap. 95. ubi leucas longitudinis muri 350. esse dicit, altitudinem sex ulnarum, latitudinem quadraginta palmorum, & in eo construendo, & montibus ac rubibus, quae se offerebant, cum illo coniungendis & complanandis, viginti quinque continuis annis, septingenta & quinquaginta homimum, millia indesinenter laborasse. Clarissimum [sect. 80] quoque Lusitaniae Ducem Alphonsum Alburquecium animo concepisse opera Abyssinorum uti, & Nili fluenta novo & breviori alveo in Arabicum sinum avertere, ut sic totam AEgyptum Turcis Christianae nostrae Fidei hostibus prorsus infractuosam redderet, & fame sitique extingueret, aperte scribit, & vel solum conatum multis laudibus extollit Maffaeius lib. 5. histor. Ind. Maluenda de Antichrist. lib. 2. cap. 5. pag. 70. & de Paradiso capit. 35. ubi addit ex Laurent. Anania in fabric. mundi tractat. 3. Turcarum [sect. 81] Sultanum Abyssinis peregrinis religionis ergo in terram Sanctam venientibus leviora tributa, quam alijs Christianis imperare, quod in eorum potestate sit, Nilum in Rubrum mare derivare, atque ita ne in AEgyptum descendat efficere. Sed finiamus hoc caput [sect. 82] adiecto Ifaiae Prophetae loco cap. 4. vers. 4. ubi similia opera non solum non damnat, sed potius homines ad ea facienda cohortatur, sic inquiens: Omnis vallis exaltabitur, & omnis mons & collis humiliabitur, & erunt prava indirecta, & aspera in vias planas, quasi diceret, iuxta paraphrasim Gaspar. Sanctij ibidem: Iniecto aggere, & congesta humo attollatur vallium depressa profunditas, & contra deiectis scopulorum fastigijs, demittantur colles. Et quod anfractuosum est, dirigatur ad regulam, quod vero clivosum & inaequale, in planiciem aequetur, ut fecisse dicitur Annibal, dum obstantes Alpium rupes aperuit, & Vespasianus, cum castra moveret contra Ierusalem, de quo Ioseph. lib. 3. de bello Iudaico, capit. 5. Eadem quoque [sect. 83] licentia, sed culpabili tamen superbia usus est Cyrus Persarum Rex, ut post alios refert Baptist. Fulgosus lib. 9. memorab. cap. 5. de superbia, fol. 326. Nam cum ad Babylonicam expeditionem proficisceretur, fluvium Gangem immensae magnitudinis, rapidumque, in trecentos ac sexaginta parvos alveos divisit, quod in eo eques Persa una cum equo absorptus esset. Superbae rei insolens quoque verbum addens, affirmans, se ita diminuturum amnem, qui equiti suo se pervium facere noluerat, ut etiam praegnans foemina pedibus sine labore eum traiectura esset. # 9 CAPVT IX De origine gentium in Novi Orbis Regionibus repertarum, & quomodo ad eas transire potuerint? SVMMARIVM Capitis IX. -  1 Hominis primi de ortu, & creatione varie Philosophi sentiebant. -  2 Homines omnes ab Adamo originem ducunt. -  3 Cap. 17. Actor. Apostol. exponitur, & illustratur. -  4 Adam fuit auctor totius generis humani. -  5 Adam idem significat Hebraice, quod Latine homo, & cur ita vocatus? -  6 Adami ad formationem Deus terram ex quatuor mundi partibus sumpsisse dicitur, & quare? -  7 Adami inter filios, & descendentes qualiter Orbis dividi coeperit? -  8 Noe post diluvium constitutus fuit a Deo veluti parens caeterorum hominum, & qualiter illis provincias diviserit? -  9 Homines qualiter sub Noe, & post canfusionem linguarum divisi fuerint? -  10 Plato quo sensu dixerit Deos singulatim Orbis regiones sortitos fuisse? -  11 Noe a veteribus sub Iani nomine colebatur, & quare etiam consuvius, & Chaos mundi diceretur? -  12 Noe velut mundi haeres a Deo constitutus, qualiter Orbem inter filios divisit? -  13 Adami ossa in Arca servavit Noe, & qualiter illa inter filios cum Orbe divisit? -  14 Noe posteri solum tres antiquas Orbis partes divisisse, & habitasse leguntur. -  15 Indi in Novo Orbe reperti unde originem ducant? difficilis quaestio. & n. 19. -  16 Iapheti filios insularum incolas fuisse, quo sensu in sacra Scriptura dicatur? -  17 Diluvium universale Noe, etiam Indos Novi Orbis, si tunc aliqui erant, delevit. -  18 Diluvij generalis aliquam notitiam Indi Occidentales habuisse videntur. -  20 Divus August. putavit Australes Regiones non habitari, & quare? -  21 Indi nil nisi somnia, & meras fabulas narrant de sua origine, & propagatione, & earum plures breviter referuntur. -  22 Romani, & alij crediderunt a Deucalione lapides in homines versos. -  23 Aeginetae putabant se ex fomicis homines factos. -  24 Corybantes ac Curetes ex monte Ida prodijsse fabulantur. -  25 Athenienses se terrigenas esse iactabant, & cur Cicadas capillis intexerent? -  26 Cicadae semper manent in loco ubi natae sunt, & de adagio Cicadis operti, quid significet? -  27 Terrigenas se esse plures nationes gloriabantur. -  28 Terrae filius dictus fuit Saturnus, & quare? Et de usu, & significatione adagij, Terrae filius. -  29 Spurij cur dicantur Terrae filij, Gigantum fratres, & Favonij? -  30 §. Si adversus, institution. de nupt. illustratur. -  31 Indi Occidentales nullas litteras habuerunt, & quibus modis, & nodis historias suas conservarent, & annos computarent. -  32 Indorum omnium historiae antiquae parum fidei habere possunt. -  33 Antiqua semper sunt obscura, & leviores probationes exigunt. -  34 Graeci, pueri dicti fuerunt, quia res antiquas ignorabant. -  35 Indos suae propagationis initia ignorare mirum non est, & quare? -  36 Batueocorum Hispaniae notabilis historia. -  37 Indos Occidentales ex terra primum, vel putri aliqua materia formatos, aliqui erronee putarunt. -  38 Animalia imperfecta & insecta bene possunt generari ex putrefactione. -  39 Mures in AEgypto qualiter generentur? -  40 Animalia perfecta, & praesertim homo, non possunt nasci, nisi ex semine parentum. -  41 Arnaldi de Villanova haeretica opinio, qui hominem dixit, & tentavit fieri posse per artem Alchimiae, & magiam naturalem. -  42 Homo non potest generari per magiam daemoniacam, neque ex coitu cum aliquo bruto animali, & historiae, quae contrarium produnt, qualiter accipiendae? remissive. -  43 Pegusiani, & Sianitae dicuntur a cane quodam cum muliere rem habente originem ducere. -  44 Indos procedere ab ijs, qui data opera, vel fortuito ad regiones Novi Orbis olim navigarunt, multi opinantur, qui reijciuntur, num. 48. -  45 Navigationes antiquorum longissimae, remissive. -  46 Hispani Maurorum invasionem per mare fugientes tempore Regis Roderici ad provincias Novae Hispaniae appulisse dicuntur, ubi cruces postea repertae sunt. -  47 Insula septem urbium dicitur reperta, & habitata a septem Episcopis, & Hispanis Maurorum cladem fugientibus. -  49 Animalibus perfectis non minus quam hominibus via in Novum Orbem quaerenda est, quia etiam diluvio perierunt. -  50 Animalia domestica, & fera qualiter post diluvium ad insulas longinquas transierint? anceps est quaestio. -  51 Animantia omnia qualiter adducta fuerint coram Adam, ut eis nomina imponeret, & coram Noe, ut ea in arcam includeret? -  52 Animalia durante statu innocentiae linguam Hebraeam quodammodo intellexisse, imo & locuta fuisse, quidam fabulantur. -  53 Animalia post diluvium in insulis denuo creata fuisse opinatur D. Augustinus, quod reijcitur. -  54 Genesis locus cap. 1. vers. 24. de productione animalium exponitur. -  55 Indos Novi Orbis quidam tradunt procedere a phaenicibus, & Carthaginensibus, vel a Romanis & alijs; nationibus, remissive. -  56 Indi Novi Orbis, secundum plures, procedunt ex incolis insulae Atlanticae, quod reijcitur, licet valde probetur a Iusto Lipsio. -  57 Indi Occidentales a Tubali, & Hispanis originem ducunt secundum Maluend. -  58 Tubal filius Iaphet, & nepos Noe omnium primus in Hispaniam venit. -  59 Indos Occidentales ab Hespero XII. Hispaniae Rege, & Hispanis ab eo missis originem trabere putat Ovetus, & alij. -  60 Hispanae Coronae iure postliminij unitas fuisse Indiarum regiones olim ab Hespero eius Rege possessas. -  61 Hesperus quo tempore in Hispania regnavit. -  62 Hesperides insulae proprie & vere sunt illae, quas vocamus de Barlovento, licet aliqui eas confundant cum Gorgadis, aut Fortunatis. -  63 Hesperus nomen dedit insulis Hesperidis, & Hefperiae, hortis Hesperidum, & Hespero stellae, & de his aliqua remissive. -  64 Dionysij Alex. elegans locus de insulis Hesperidis ab Hispanis iam olim habitatis expenditur. -  65 Hispani olim Hiberi dicebantur. -  66 Hesperides insulas a Floridensibus primum coli coeptas opinatur Herrera. -  67 Indos Novi Orbis a Iudaeis a Salmanasare captis procedere, multi arbitrantur, & quare? & num. 70. & reprobatur num. 71. -  68 Esdrae locus exponitur. -  69 Indorum mores, & proprietates, & in quibus Iudaeis similes sint. -  72 Iudaei decem Tribuum capti a Salmanasare, ubi hodie consistant, & cur clausi dicantur, & alia de eis. -  73 Iudaei decem Tribuum non videntur in Americam pervenire potuisse, & quare? -  74 Esdrae liber quartus ab Ecclesia non est receptus, licet non sit reprobatus. -  75 Licentiatus Petrus Ruiz Bejaranus Regius Senator in Argentina Cancellaria laudatur. -  76 Indi Novi Orbis an procedant ab Isaachar quinto filio Iacob? -  77 Isaachar, & eius posteris, quae pater Iacob praedixit, Indis omnino convenire videntur. -  78 Isaachar Tribus terram optimam Chananaeae possedit, & asinum pro insigni sui vexilli portavit. REiectis variantibus Philosophorum Ethnicorum sententijs, [sect. 1] qui de primo Hominis ortu vanas iuxta ac prolixas disputationes habuerunt, de quibus plura tradit Plutarch. lib. 5. de plac. Philosoph. cap. 18. Lucret. lib. 2. & 5. de natur. rerum, Ovid. lib. 1. Metamorphos. Censorinus de die Natali cap. 2. & 3. Lactan. lib. 2. Divin. Instit. cap. 12. & lib. 7. cap. 7. & Iustus Lipsius omnino videndus in Physiolog. Stoicorum lib. 3. cap. 4. Apud nos quidem, qui Catholicam Fidem agnoscimus, ut certissimum, ita & vulgatissimum est, omne [sect. 2] mortalium genus, per quascunque Orbis partes diffusum existat, ex primi illius parentis nostri Adami semine propagatum, quem Deus de terrae limo formavit, ut totius Orbis terrarum pater existeret, & eorum omnium, quae erant super terram, potestatem acciperet. Hoc expresse colligitur ex Genes. cap. 2. Sapient. cap. 10. Ecclesiastici cap. 17. & D. Auguft. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 8. in fin. ubi concludit, ea, quae de monstrosis gentibus a nonnullis Auctoribus proferuntur, omnino nulla esse: Aut si sunt, homines non sunt: aut ex Adam sunt, si homines sunt. Et idem apertius probatur [sect. 3] ex cap. 17. Act. Apostol. vers. 26. ubi sic habetur: Fecit Deus ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, & terminos habitationis eorum. Quem locum, etsi Arias Montanus de Noe, & temporibus post diluvium acceperit, verius tamen est, multo magis Adamo convenire, [sect. 4] qui proprie fuit auctor omnium hominum generis, ut ibi glossa Interlinealis, Lyranus & alij senserunt, & sequitur Ioan. Lorin. pag. 669. Et eapropter [sect. 5] nullo proprio, sed speciei duntaxat nomine fuit appellatus, cum idem sit Latine Homo, quod Hebraice Adam; siquidem omnes, ab eo descendentes, homines nuncupantur, ut bene considerat D. Epiphanius initio Panarij, Pineda sup. Iob capit. 40. vers. 9. & August. Torniellus in Annal. sacr. 1. tom, die 6. Mundi, num. 6. in fine. Quibus addo [sect. 6] notabilem illam doctrinam D. Cypriani in lib. de monte Sion & Sina contra Iud. & Augustin. tractat. 9. in Ioan. quaest. 10. qui tradunt, Deum ad creationem Adami ex quatuor cardinibus Orbis terrarum limum pugno comprehendisse, sicut scriptum videtur apud Isai. capit. 40. vers. 12. secundum Septuaginta: Palmo mensus sum coelum, & pugno comprehendi terram, & formavi hominem ex omni limo terrae, ea forte ratione, quia ad easdem etiam quatuor eiusdem Orbis partes illius successio iugiter propagari & extendi debebat. Quemadmodum [sect. 7] vere extendi coepit in generali illa & priori mundi divisione, quae Adami temporibus inter eius filios facta fuit, de qua praeter alios optime agit Ieseph. lib. 1. antiq. cap. 2. D. Aug. lib. 15. de Civitate Dei, cap. 8. Genebrard. lib. 1. chronic. Anton. Possevinus in Bilioth. tom. 2. lib. 15. cap. 19. pag. 252. & Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 7. Quamvis negari non possit, [sect. 8] deleto postea per diluvium Orbe, &, omnibus, qui in eo habitabant, exceptis Noe, & eius uxore, & filijs Sem, Cham & Iaphet cum uxoribus suis, & animalibus, quae ex praecepto Domini in arca servata sunt, ipsum Noe a Deo veluti universalem parentem caeterorum hominum, qui ab illo processerunt, constitutum fuisse, & aucto nimis humano genere, alias alijs subinde stationes, provincias, civitates, ac populos designasse, in quibus commode vitam degere possent, ut docemur Genes. cap. 9. vers. 19. ibi: Tres isti filij sunt Noe, & ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. Qui [sect. 9] etiam deinde magis divisi sunt, in septuaginta duas Respublicas mundum partiti, post linguarum confusionem, quae in aedificatione turris Babylonicae contigit, ut habetur Genes. cap. 7. 10. & 11. Deuteronom. cap. 32. & late prosequuntur Berosus, & Ioan. Annius lib. 2. & 4. Ioseph. & Genebrard. ubi sup. D. Augustin. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 4. 5. & 6. Philo Iudaeus in libro de confusion. lingua. Diodor. Sicul. lib. 1. Bibliothec. Origenes homil. 11. sup. Numeros, D. Isidor. de Origin. Goth. in princ. Archiepisc. Toletan. in Chron. Hispan. lib. 1. cap. 3. Episcop. Tudens. ibidem lib. 3. Abulens. cap. 14. Genes. quaest. 1. D. Antonin. 1. part. Chronic. cap. 3. Ado Archiepiscop. Viennens. in Chronic. aetate 2. anno 1758. Istela, Pererius & Delrius in Genes. cap. 11. Arias Montanus in Phaleg. quae vox divisionem significat, Pineda Franciscan. in Monarch. lib. 1. cap. 16. & sequentib. Anton. Possevinus in Bibliothec. 2. tom. lib. 15. cap. 16. pag. 252. & 253. Thom. Bocius Eugubin. de ruinis gentium lib. 4. cap. 1. 2. & 3. Mariana de reb. Hispan. lib. 1. cap. 7. Petr. Opmeerus in d. opere Chronograph. pag. 17. ubi satis distinctas tabulas huius divisionis apponit, & melius Augustin. Torniellus in Annal. sacris, 1. tom. anno mundi 1909. num. 2. & 3. & 1931. ex pag. 201. ad 238. & Fr. Ioan. a Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 3. cap. 33. A quibus [sect. 10] non valde abest Plato in Critia, dum ait: Dij quondam universae terrae Orbem singulatim sortiti sunt, in regiones singulas distributum, &c. Deos enim appellat Principes, ac praecellentes in Republica viros, qui, ut manifestum est, Dij antiquitus dicebantur, Exod. 7. & 21. Psalm. 46. & 81. Iud. 5. & Ioan. 10. Vnde veteres [sect. 11] Noe sub Iani nomine celebrantes, omnium Deorum maiorum & minorum patrem appellaverunt, necnon etiam Consuvium, a conserendo, idest, generis humani propagine, ut tradunt Beros. d. lib. 2. Macrob. post Cicer. lib. 1. Saturnal. cap. 9. & Opmeerus ubi sup. pag. 18. Et, quod plus est, doctissimus Grammaticus Festus Pompeius lib. 3. de verbor. significat. Chaos, & semen mundi illum fuisse scribit, sic inquiens: Chaos appellat Hesiodus confusam quandam ab initio unitatem hiantem, patentemque in profundum: ex eo & χάινειν Graeci, & nos hiare dicimus. Vnde Ianus detracta aspiratione nominatur, ideo, quod fuerit omnium primus, & a quo rerum omnium factum putabant initium. Arridet [sect. 12] praedictis Epiphanius in Anchorato, dum ait, Noe velut mundi haeredem a Deo constitutum, tribus filijs suis universum mundum sub sortem misisse, & unamquamque partem iuxta sortem singulis distribuisse. Quibus in verbis aliud mysterium ex traditionibus Syrorum latere putat Torniellus ubi sup. & anno 930. num. 4. pag. 128. post Andream Massium in Comment. in Iosue circa finem, [sect. 13] nempe Noe, ossa primi parentis Adami religiose in arcam ad se recepisse, & post siccatum a diluvio Orbem terrarum, illa inter suos tres liberos cum Orbe ipso distribuisse: Semoque, quem anteferebat caeteris, calvariam donasse, & cum ea regionem illam, quam modo Iudaeam appellamus. His ergo svppositis, cum omnes homines ab Adamo, sive Noe, & eius posteris originem ducant, [sect. 14] quos scimus intra illas tres partes, Asiam scilicet, Africam & Europam, quae olim duntaxat cognitae erant, se continuisse, iuxta ea, quae tradunt Ioseph. & D. Hieronym. ubi sup. Arias Montanus in Phaleg. Torniellus anno mundi 1931. num. 45. pag. 230. merito in dubium a doctissimis viris vocari solet, [sect. 15] unde hi Occidentales & Australes Indi originem ducant, & quomodo, qua via, quóve duce gens adeo innumerabilis in has provincias pervenire potuerit, quae & ab alijs toto ferme Oceano dividuntur, & ab antiquis penitus ignoratae videntur. Nam, ut praeclare inquit Ioseph. Acosta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 16. neque alteram Noe arcam huc appulisse cogitare possumus, neque Angelum quempiam (ut olim Habacuc Prophetam ex Palaesthina in Babylonem) suspensos per aera transvexisse Indicae gentis progenitores. Non enim quid Deus potuerit, quaeritur, sed quid humanarum rerum ratio, atque ordo patiatur. Rursus, [sect. 16] quia licet constet Mosem Genes. 10. vers. 5. ubi de Iapheti filijs verba facit, eos insularum incolas fuisse, affirmare, omnes tamen consentiunt, quod eo loco Moses Graeciam, Galliam & Italiam designavit, quas regiones, quod interiectum sit mare, insulas appellavit, & minime consentaneum esse, illud ad Americam referre, praeter alios advertit Ioan. Lerius Burgund. in histor. navigat. in Brasiliam cap. 15. Et [sect. 17] multo minus putare debemus, maximo illo diluvio sub Noe temporibus contingente, hos homines salvos mansisse, si qui tunc in his regionibus habitabant: nam hoc Catholicae veritati repugnaret, quae omne humanum genus aquis suffocatum docet, excepto Noe cum familia sua, quae in arca liberata est, & aquas praevaluisse nimis super universam terram, opertosque esse montes excelsos sub universo coelo, ut refertur Genes. cap. 7. & affirmat Berosus lib. 1. antiq. Philo Iudae. de vita Mosis lib. 2. Ioseph. lib. 1. antiq. Iudai. cap. 3. & in nostris terminis de his Indis Occidentalibus loquens, & quod, ut reliqui alij, generali cathaclysmo perierint, Camillus Borrellus de praestantia Reg. Cathol. cap. 43. num. 2. & Acosta. d. lib. 1. cap. 25. & in histor. Ind. lib. 6. cap. 19. pag. 431. [sect. 18] Vbi apud eos aliquam diluvij generalis memoriam reperiri fatetur, quod etiam cum Augustin. de Zarate, & Francisc. Lopez Gomara testatur Iustus Lipsius in Physiolog. Stoicorum lib. 2. dissert. 21. Ioan. Boterus in relation. univers. 4. part. lib. 2. pag. 35. & de incolis Cubae Anton. de Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 9. cap. pag. 296. Quibus [sect. 19] de causis merito concludit idem Acosta. d. lib. 1. capit. 24. facilius esse aliena improbare, dum de origine Indorum disseritur, quam certi aliquid de suo afferre, & idem sentit eruditissimus Pat. Ioan. de Pineda lib. 4. de reb. Salom. cap. 16. §. 4. pag. 212. & Fr. Gregor. Garcia Dominicanus, qui cum de hoc argumento libros quatuor non vulgari studio, quamvis vulgari lingua conscripserit, postquam in referendis duodecim diversis opinionibus insudavit, nullam tamen earum admittit, & rem sub eodem, aut maiori dubio relinquit. De quo tamen parum mirari debemus, [sect. 20] cum eadem difficultas adeo torserit D. Augustin. d. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 9. ut affirmare maluerit, impossibile esse, has Australes plagas ab hominibus habitari, quam argumento tam molesto pressus fateri, aliquos ullibi terrarum homines reperiri posse, qui ab Adami semine non descenderent. Nimirum, quia summus ille vir valde absurdum esse putabat, ut dicatur, aliquos homines in illam partem, Oceani immensitate traiecta, navigare & pervenire potuisse. Quod si ab ipsis Indis [sect. 21] suae propagationis exordia inquirere & perscrutari conemur, nullius pertij id esse videbitur, ut recte inquit Acosta. d. lib. 1. cap. 25. Nam cum nullam prorsus memoriam habeant, unde huc commigraverint primi ipsorum auctores, somnia potius quaedam, atque aegri deliria narrare videntur: & ut variae sunt eorum nationes, varias etiam fabulas suae generationis confingunt. Quae tamen eo fere recidunt, ut sese in eodem Orbe, quem habitant, natos & conditos opinentur, & vel a Sole, vel a mari, vel a certis antris, lacubus, fontibus, montibus, aut rupibus primos eorum parentes creatos fuisse, vel exijsse, inaniter credant, ut constabit ex ijs, quae de Indis Hispaniolae tradit Petr. Mart. in decad. Novi Orb. lib. 10. Fr. Gregor. Garcia. d. tractat. de Ind. origin. lib. 5. cap. 2. Anton. Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 3. cap. 3. pag. 86. de Mexicanis, Chichimecis, Mistechis, Chapanechis & alijs Novae Hispaniae Acosta. d. lib. 1. cap. 25. & lib. 7. cap. 2. Fr. Hieron. Romanus 1. part. Rerumpub. lib. 2. cap. 15. Fr. Gregor. Garcia ubi sup. cap. 3. cum tribus sequentibus, Henricus Martinez in Repertor. Mexicano tractor. 2. capit. 10. ex fol. 106. Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 11. & 12. & Fr. Anton. Remesal. de provincia Guatemal. lib. 1. ex cap. 3. Et de origine Cuzquensium, Xauxensium, Andaguilensium, Collaorum, Chiriguanensium, & aliorum Peruanorum, idem Acosta. d. lib. 1. cap. 25. & lib. 6. cap. 19. Ioan. Betanzus & Fr. Gregor. Garcia, qui eum refert. d. lib. 5. c. 7. 8. & 9. Franc. Lopez Gomara 1. part. histor. Ind. fol. 68. Levinus Apollonius lib. 1. de reb. Peruens. Petr. Cieza 1. part. Chronic. Peru cap. 99. Ioan. Boterus in relation. univers. 1. part. volumine. 2. pag. 344. Michael Cabello Balboa in Miscellan. Australi manu scripta 2. part. cap. 18. & 19. & Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 6. pag. 12. Et plane mirandum non est, Indos, qui ut plurimum Barbari erant, huiusmodi figmenta suae originis credidisse, cum [sect. 22] Romani, & aliae magis cultae nationes sibi persuaserint, post diluvium Deucalioneum hominum genus ex lapidibus reparatum fuisse, ut late canit Ovid. lib. 1. Metamorph. & Ludovicus Vives, fabulae causam aperiens, in not. ad D. August. lib. 18. de Civit. Dei, cap. 10. Et [sect. 23] Aeginae colonis morbo assumptis, AEaci precibus, qui solus superstes in ea insula mansit, Iovem formicas, quae in annosa quercu vagabantur, in homines mutasse, qui inde Myrmidones dicti sunt, ut tradit idem Ovid. lib. 7. Metamorph. & Natal. Comes lib. 3. Mythol. cap. 9. Sunt [sect. 24] etiam, qui Corybantes, ac Curetes natos ferunt ex Ida Cretae monte, in quem Opis, sive Rhea fugiendo delata, monti manus impegit, ac inde emersisse Curetas, quibus a montis nomine, & facti qualitate Dactylorum nomen inditum fuit, & Curetae etiam ex oculorum formosa specie nuncupati, ut observat Coelius Rhodigin. lib. 17. lect. antiq. cap. 12. Athenienses [sect. 25] quoque litterarum & Philosophiae Principes in similem stultitiam inciderunt, iactantes, se omnium hominum primos, & Terrigenas, sive ex ipsa terra, quam incolebant, procreatos & enutritos, ut produnt Isocrat. in Panegyr. & in Panath. Lysias in funeb. orat. Plat. in Menexen. Herod. lib. 7. Aristoph. in avibus, Apule. lib. 11. Sophocles in Aiace, Strab. lib. 8. Laertius de vita Philosoph. lib. 3. cap. 1. in Antisthene, & expressius omnibus M. Tullius in orat. pro Lucio Flacco, & Auson. Gallus in Catalogo urbium, dum ait: Nunc & Terrigenis patribus numeremus Athenas. Qua de causa pro capitis ornamento cicadas ex auro, capillis implicatas, gestare solebant, indigenas se esse, non advenas, significantes. In [sect. 26] ea siquidem regione vivunt, & moriuntur cicadae, in qua genitae sunt, non aliunde commigrant, sicut pleraque alia animalia: unde Proverbio ansam praebuerunt Τεττιφογόροι, sive Τεττίγων ἀναμεσοι, idest, Cicadis operti, quod in gloriosos ac stultos olim, aut obsoletis, ac iam desitis utentes, usurpabatur, ut ex Thucydide, Aristophanis Scholiaste, & alijs observat Erasmus in adagijs, pag. 847. Coel. Rhodig. lib. 12. lect. antiq. cap. 6. Alciatus Emblem. 136. & Ioan. Fungerus in etymol. verb. Indigenae, licet Natal. Comes lib. 4. Mythol. cap. 10. ideo Athenienses cicadis uti tradiderit, quoniam cum musicae sint, Appollini sacratae sunt, qui patrius Deus, & defensor illorum erat. Et [sect. 27] eandem terrigenij laudem sibi usurpasse Arcades, Aeginetas & Thebanos, scribit Suidas in dictione ἀυτόχϑονες, Apollon. lib. 4. Argonauticon, & de Parnasijs idem commemorat Strab. lib. 9. de Germanis, Cornel. Tacitus de moribus German. & de AEgyptijs, Indis Orientalibus, & AEthiopibus Diod. Sicul. lib. 1. cap. 1. lib. 2. c. 10. lib. 3. cap. 1. De Saturno etiam legimus, [sect. 28] Terrae filium dictum fuisse, quod apud Italos esset ignotis parentibus proditus. Vnde & adagium originem traxit, quo homines ignobiles, & qui certum patrem ostendere nequeunt, γϰγονεῖς, idest, Terriginae, sive Terrae filij dicuntur, ut ex Alexi Comico, & Minutio Felice in Octavio docet Paul. Manut. in adag. Lutea proles, pag. 1360. & ex Cicer. Lactan. Tertul. Persio, Iuvenali, & alijs, Angelus Politian. lib. 1. Miscellan. cap. 18. & Adrian. Turneb. lib. 26. advers. cap. 22. ubi etiam declarant [sect. 29] cur ijdem spurij Gigantium frates, & Favonij dicerentur. Quod [sect. 30] notare licebit ad illustrationem text. in §. si adversus, institut. de nupt. Supradictis etiam adijci potest, [sect. 31] apud istos Indos Occidentales nullas litteras in usu fuisse, neque certa aliqua maiorum monumenta, quibus primordia suae propagationis ad pofteros transmittere possent, cum picturae illae, quibus Mexicani utuntur, & filorum nodi, quibus Peruani (vulgo Qvipos vocati) vix quadringentorum annorum memoriam retinere possint, & ultra id aetatis nihil aliud, quam densae tenebrae ignorationis occurrant, ut bene advertit Acosta. d. lib. 1. de. nat. Novi Orb. cap. 25. & in hist. Ind. lib. 1. cap. 24. & lib. 6. cap. 2. 3. 4. 7. 8. & 9. Hieron. Romanus de Rep. Ind. lib. 2. cap. ult. Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 11. Henric. Martinez in repertor. Mexican. tract. 2. cap. 9. Garcilassus lib. 6. de Incarum orig. cap. 8. & lib. 2. cap. 22. & 23. & Fr. Alphons. Ram. Gavilan in hist. Virgin. de Copacavaria lib. 1. cap. 11. Vbi simul eorum Calendarium, & annorum computandorum rationem diligenter exponunt. Et idem disserte sentit [sect. 32] de incertitudine originis Britannorum Cornel. Tacit. in vita Agric. Postinit. & reliquarum historiarum, quas omnes Indi ex antiquis saeculis repetunt Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 2. adducens illud Strabonis lib. 1. Geograph. dum ait: Sane quicunque de India scripserunt, pleraque mentiti sunt. Semper [sect. 33] enim antiqua obscura, & confusa ad posteros derivantur, & quia difficile est eorum memoriam & notitiam habere, levioribus probationibus adstringuntur, l. census, & monumenta, & l. penult. D. de probation. cap. olim de censib. cap. veniens, de testib. cum late traditis a Craveta de antiq. temp. part. ult. primae part. princip. ex num. 30. Mascard. de probat. vol. 1. conclus. 103. & seqq. & Fulvio Paciano in eod. tractat. lib. 2. cap. 38. ex num. 39. Et cum a multis, & persaepe laudata sit illa Sacerdotis AEgyptij increpatio, qui (sicuti Plato in Timaeo refert) Soloni respondit, [sect. 34] Graecos nihil aliud, quam pueros esse: res enim antiquas eos ignorare. Quid mirum, [sect. 35] si ab Indis ignorentur? qui, ut tradit Acosta. d. lib. 1. cap. 24. & 25. in fine, ab hominibus Sylvestribus & palantibus propagati videntur, & etiam si ex culta & bene morata Republica aliquando profecti essent, ipsa tamen diuturnitate, & desuetudine, humana pene omnia oblivione deleverint, cum tales esse in ipsa Hispania & Italia hominum greges, nihil praeter os, & figuram hominis habentes, notius sit, quam ut testibus egeat. Aliud [sect. 36] quoque recens exemplum ad eiusdem rei comprobationem adducit Fr. Basilius Pontius Legionensis in 1. part. var. disput. q. 6. expositiva cap. 1. de antiquis illis Hispanis, qui Maurorum invasionem fugientes, se intra illam locorum planitiem abdiderunt, quam Batvecas vocant, altissimis undique montibus & rupibus natura vallatam, & fere inaccessam, in qua octingentis ferme annis latuerunt, aliam atque aliam subinde prolem generantes, quousque proximis temporibus, ab Albano Duce illac venatum exercente, reperti sunt, ita iam Barbari, & suae originis obliti, ut nullum fere Christianorum vestigium apud illos remanferit. Sed vt vanis Indorum traditionibus insuperhabitis, aliorum opiniones de illorum origine & propagatione expendere incipiamus, non minus stolida, & erronea illa iudicari debebit, quam quidam ex doctrina Avicennae proponunt, tradentes, [sect. 37] primos istarum regionum accolas ex terra, vel putri aliqua materia, mediante Solis calore, generari potuisse, quod saltim quoad corpus possibile esse, multis probare conatur Andr. Caesalpinus lib. 5. Peripatet. quae. q. 1. Nam hoc recte confutatum est ab Averroe lib. 8. Physic. text. 46. & ab omnibus cordatis Theologis & Philosophis, quos referunt Conimbricenses in 2. de coelo, cap. 3. q. 6. art. 3. & 4. & in nostris terminis a Camillo Borrello in tract. de Reg. Cathol. praestantia, cap. 43. num. 3. Etenim [sect. 38] licet animalia imperfecta, utpote muscae, vermes, ranae, & huiusmodi insecta, saepe ex putrefactione nascantur, ut docet Aristor. lib. 5. de hist. animal. cp. 1. & cap. 19. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 5. de insectis, & Diodor. Sicul. lib. 1. cap. 1. ubi ait, AEgyptios prima animantia apud se orta esse, ea coniectura probare, [sect. 39] quod nunc etiam in Thebaidis agro certis temporibus multi ac magni ex terra generentur mures, qua ex re plurimum stupent homines, cum videant quorundam anteriorem usque ad pectus, & priores pedes murium partem animatam moveri, posteriori nondum inchoata, sed informi, quod & tradit Plutarc. q. convival. cap. 4. & Macrob. lib. 7. Saturnal. cap. ult. Animalia tamen [sect. 40] perfecta, & praesertim hominem, qui omnium terrenarum creaturarum perfectissimus est, 1. iustissime, D. de aedilit. edict. §. in pecudum, instit. de rer. divis. ex putrefactione nasci non posse, longe verius est, nec nisi ex prolifico parentum semine ab Adami posteris, ut diximus, propagato, ut praeclare post alios sup. relatos observant Abulensis paradox. 1. cap. 36. Mariana de rebus Hispan. lib. 14. cap. 9. in fin. Martin. Delrius lib. 1. disquisit. magicar. cap. 5. quaest. 4. circa finem. Qui [sect. 41] ex hoc reprobant, tanquam stultam, impiam & haereticam, opinionem Arnaldi de Villanova, Iulij Camilli, & Thom. Garzoni in foro univers. discursu 41. qui hominem verum per Alchimiae artem produci & formari posse putarunt, imo & tentarunt, humano semine vase cum quibusdam simplicibus medicamentis incluso. Neque abest Macrob. d. cap. ult. ubi: Natura (idest Deus, inquit) primum singula animalia perfecta formavit; deinde perpetuam legem dedit, ut continuaretur procreatione successio. Quod in hominibus etiam ex Stoicorum disciplina certissimum esse, pluribus probat Iustus Lipsius in Physiolog. Stoic. lib. 3. dissert. 6. & 7. Vnde idem Delrius lib. 2. q. 14. pag. 82. & seq. & eius Epitomator Torreblanca lib. 1. de Magia, cap. 4. ex num. 9. & lib. 2. cap 32. & cap. 33. ex n. 36. ex eadem [sect. 42] ratione concludit, etiam per Magiam daemoniacam verum hominem creari non posse, neque ex coitu cum simijs, canibus, vaccis, aut alijs brutis animantibus, prout & tradit Aristot. lib. 5. de hist. animal. cap. 18. & lib. 4. de generat. animal. cap. 3. Lucretius lib. 5. de natura rerum, Manilius lib. 4. Astronom. Licentiat. Huerta in comment. sup. 7. lib. Plin. cap. 2. & respondent ad plurima exempla, quae in contrarium adduci solent, de aliquibus hominibus, qui ex brutis animalibus, vel concepti, vel editi esse dicuntur, de quibus agunt Plin. d. cap. 2. Aelian. lib. 1. cap. 6. & lib. 6. cap. 42. Lycosthenes de prodig. Saxo Gram. lib. 10. hist. Dan. Ioan. Magnus lib. 18. cap. 2. Alexand. ab Alex. lib. 2. dier. genial. cap. 31. Cardan. lib. 16. de rerum variet. Levin. Lemnius lib. 1. de occult. nat. mirac. cap. 8. Pet. Cieza in hist. Peru, 1. part. cap. 95. Ferdin. Castaneda in hist. Ind. Orient. 2. part. Ioan. de Barros decad. 1. qui loquitur [sect. 43] de Pegusianis, & Sianitis Indiae Orientalis, & ait, originem ducere a cane, qui cum muliere corpus miscuerat, quod verum esse sibi persuasit Michael Balboa Cabellus in Miscell. Australi m.s. part. 2. cap. 11. & alia similia recolit Torquemada in hortu flor. Dial. 1. Fr. Raph. de la Torre in D. Tho. 2. tom. pag. 328. Pet. lib. 2. rer. iud. tit. 4. cap. 8. Pet. Caball. variar. resolut. casu 139. num. 3. Pet. Garc. de locis affectis q. 73. cap. 3. Laelius Bisciola horar. subseciv. lib. 12. cap. 4. tom. 2. Gasp. Bahuinus de Hermaphrod. lib. 1. cap. 10. Ioan. Huarte in exam. ingen. cap. 21. Theatr. vitae humanae vol. 9. lib. 3. pag. 2298. & novissime atque eruditissime Alphons. Carranza in Disput. de part. hum. cap. 17. num. 91. vers. 5. qui tandem resolvit & probat ex eiusmodi commixtionibus aliquando monstrosos foetus gigni & edi solere. Superiore igitur opinione reiecta, & damnata, [sect. 44] veritati propriús accedere videntur, qui docent, primos Indorum Auctores vel certo cursu, fixoque consilio in hunc Novum Orbem ex antiquo, instructis ad id navibus, commeasse, ut nunc nostris Hispaniensibus accidit, quia, ut ait Cornel. Tacit. de moribus German: Non terra olim, sed classibus advehebantur, qui mutare sedes quaerebant. Vel saltim ex illis fuisse, qui dum ad proximas civitates, vel provincias mercimonij gratia, sive alia de causa navigarent, vi ventorum & tempestatis per vastum Oceani pelagus iactati, sorte fortuna in aliquam ex his regionibus appulerunt, ex qua paulatim in reliquas illi vicinas progressi sunt. Quod satis probabile esse scribit Acost. d. lib. 1. de nat. Novi Orb. ex cap. 16. ad 20. & aperte sequuntur Goropius Becan. in Hispanicis, Barrerius in libello de regione Ophira, Maluend. lib. 5. de Antichrist. cap. 14. Fr. Greg. Garc. d. tract. de Ind. origine lib. 1. ex cap. 1. ad 4. Pineda de reb. gest. Salom. lib. 4. cap. 15. §. 4. pag. 206. novissimus August. Torniellus in Annal. sacr. anno Mundi 1931. n. 48. & Bernard. Aldrete de antiq. Hisp. lib. 4. cap. 17. in fine, & idem generaliter tradit Berosus lib. 4. & ibi Ioan. Ann. & Cornel. Tacitus ubi sup. de reliquis omnibus, qui olim terras, & insulas incoluerunt, ad quas occupandas, mare traijciendum erat. Potestque non leviter confirmari ex his, quae praedicti Auctores [sect. 45] de longis antiquorum navigationibus tradunt, tum data opera initis, tum maxime inopinato peractis, de quibus Nos etiam plura congessimus sup. cap. 3. ex num. 5. & cap. 5. ex num. 6. Et potest afferri aliud exemplum, quod est [sect. 46] apud Gomaram tom. 1. hist. Ind. cap. 53. Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 25. pag. 169. Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 3. pag. 20. qui narrant in provincijs de Cozumel & Iucatam a nostris (ubi primum illuc delati sunt) cruces ligneas, & aereas repertas fuisse, indeque in eam suspicionem multos devenisse, ut putarent, tempore Hispanicae cladis per Arabes sub Roderico Rege in eas terras aliquos Hispanorum in summa desperatione profugos, ac tempestatibus delatos appulisse, illicque tandem vitae concedentes, curasse supra busta sua cruces erigi. Et eodem respicit [sect. 47] historia illa insulae Septem urbium saepius a Lusitanis, & alijs, sed frustra quaesitae, quam existimarunt a septem Episcopis & Hispanis eandem cladem fugientibus, fortuito inventam, atque ibi urbes illas, propriam unicuique sedem erexisse & habitasse, ut latius refert Anton. de Herrera, d. decad. 1. lib. 1. cap. 2. in fin. & Iulianus del Castillo in histor. Reg. Goth. discursu; ubi has insulas invisibiles esse inquit, & Antilias vocari, quod tamen fabulosum esse censeo, & Antiliarum nomen ad insulas Occidentales pertinere, de quibus diximus sup. cap. 4. num. 2. Sed adhuc [sect. 48] ego cum eodem Acosta & Anto. de Herrer. decad. 1. lib. 1. cap. 9. huic opinioni acquiescere nequeo. Nam primum de navigatione certo & fixo consilio in has regiones suscepta, credibile non est, cum earum nulla olim notitia haberetur, & usus atque peritia navigandi deficeret, qua vastissima aequora, quibus ab alijs disiunguntur, homines traijcere possent, ut late in sequentibus capitibus ostendemus. Secundum autem, quod fortuito a naufragium facientibus inventae & occupatae sint, etsi probabilius videatur, ex eo tamen difficile redditur, quod ut demus viros & foeminas, unde hominum genus propagaretur, eo modo in has provincias appellere potuisse, cum tamen in eis plurima etiam animalia reperta sint, non modo hominibus utilia, verum etiam fera, & illis noxia, ut sunt lupi, vulpes, pantherae, leones, tigres, & alia similia, nusquam satis constare poterit, qualiter in remotas adeo plagas delata fuerint: nam absurdum erit dicere, aut opinari, naufragos illos ea secum adsportasse. Et tamen constat, sicut [sect. 49] hominibus, ita & belluis alijsque animantibus, quae perfecta dicuntur, ex veteri Orbe in hunc Novum viam quaerendam esse, cum divinorum librorum auctoritate tradente doceamur, in magno illo mundi cataclysmo, non homines tantum, verum & terrena quaeque animalia perijsse, ijs exceptis, quae in Noe arca servata leguntur, ut patet ex Genesi c. 7. & 8. & ex his, quae ibidem Interpretes late notarunt. Quam difficultatem [sect. 50] in simili casu de animalibus post diluvium in insulis longinquis repertis, graviter movit D. August. de Civit. Dei, lib. 16. cap. 7. nec se satis ab ea explicare potuit, sicuti neque Ludov. Vives in eius annotat. & in nostris terminis. d. Fr. Greg. Garcia lib. 2. de Ind. origin. cap. 4. ubi per undecim §§. ei respondere conatur, & tandem concludit, quod [sect. 51] sicut Angelorum ministerio omnia animantia ad conspectum Adae perducta fuerunt, ut eis convenientia nomina imponeret, ut tradit D. Augustin. lib. 9. sup. Genes. cap. 14. & D. Thom. 1. part. quaest. 102. art. 2. ad 2. & similiter ex omnibus Orbis partibus adducta sunt ad Noe, ut diluvij tempore ea in arcam includeret, iuxta sententiam D. August. lib. 15. de Civit. Dei, cap. 7. Philon. lib. 2. de vita Moysis, Pet. Comest. in Genes. cap. 33. ita post diluvium per eosdem Angelos in easdem Orbis regiones unde advenerant, & ubi creata fuerant, Deo iubente reducta fuisse, quod etiam variando tetigit D. August. d. cap. 7. & sequuntur alij Theologi communiter post Abulens. sup. Genes. cap. 6. & 7. novissime Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 8. in fin. & de animalibus ad Adam, & Noe adductis Didacus Matute de prosap. Christi, 1. aetate mundi, cap. 6. §. 5. fol. 39. & 2. aetate, cap. 5. §. 8. pag. 103. [sect. 52] Vbi ex Moyse Barcephas in lib. de Paradiso deducit, initio mundi, & innocentiae statu durante, animalia Hebraeam linguam quodammodo intellexisse, & Graecorum item fabulam refert ex Philone lib. de Confusione linguarum, qui etiam eo tempore locuta fuisse putarunt, atque ideo Evam non exhorruisse, cum daemonem in serpentem versum, in Paradiso loquentem audivit. Verum haec evasio propositam difficultatem non tollit, quia, ut sup. dictum est, hic non quaerimus, quid Deus per miraculum facere potuerit, sed quid secundum ordinem & rationem naturalem rerum humanarum contigisse videatur. Quo fundamento August. Torniel. ubi sup. num. 49. [sect. 53] aliam etiam opinionem D. August. d. cap. 7. merito notat, qui in his insulis, & novis regionibus animalia Dei ordinatione de novo post diluvium a terra producta esse arbitratur, iuxta illud Genes. cap. 1. vers. 24: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, & reptilia, & bestias terrae secundum species suas. Hoc enim secluso miraculo fieri non potuit. Et ille Genesis [sect. 54] locus de prima animalium perfectorum productione necessario intelligi debet. Postea namque naturaliter non nisi per sui seminis propagationem procreari potuerunt, ut diximus sup. hoc cap. num 40. & patet ex d. cap. 7. Genes. vers. 3. ubi hac ratione de cunctis animalibus masculum, & foeminam in Noe arcam assumi Dominus iussit: Vt salvetur semen super faciem universae terrae, quod sane frustra factum, iussumve fuisset, si postea Deus eadem animalia iterum a terra mirabiliter produci vellet. Quare alij varijs, sed incertis tamen, coniecturis & argumentationibus ducti, [sect. 55] has Novi Orbis nationes a Phoenicibus & Carthaginensibus, vel a Romanis & Italis, vel a Tartaris & Sinis originem sumpsisse opinantur, quorum fundamenta latissime prosequitur Fr. Gregor. Garcia. d. lib. 2. per totum, & lib. 4. ex capit. 18. & breviter recolit Pat. Ioan. Pineda de reb. gest. salom. lib. 4. cap. 16. §. 4. pag. 212. Sunt etiam, [sect. 56] qui eximiam illam Atlanticam insulam a Platone in Timaeo, vel Critia, descriptam & celebratam, veram fuisse putantes, ex ea facili admondum transitu, ut idem Plato ait, primos homines ad insulas, & continentes regiones huius Novi Orbis pervenire potuisse, affirment, necnon animalia tam domestica, quam fera, quae in illis reperta sunt, quod multum placere video Gomarae in hist. Ind. 1. part. folio 120. Augustin. de Zarate in prooem. histor. Peru, Gregor. Garc. d. lib. 2. ex cap. 8. ad 16. Fr. Stephan. de Salarzar sup. Symbol. Apostol. discurs. 16. cap. 3. & omnino probandum esse contendit Iustus Lipsius in Physiolog. Stoicorum lib 2. differt. 19. & lib. 1. de Constantia cap. 16. Sed mihi nulla ratione pervincit, maxime cum illam Platonis narrationem fabulosam esse pluribus testimonijs, & argumentis oftenderim sup. cap. 4. ex num. 28. ad 37. prout novissime etiam facit August. Torniel. in Annal. sacris, anno 3314. num. 11. in fin. pag. 181. Seraph. Freit. de iusto Imp. Asiatico cap. 5. num. 19. Ac [sect. 57] si divinandum est, magis verosimilis videri debet opinio Maluendae lib. 3. de Antichrist. cap. 18. in fine, qui ait, Tubalem Iapheti filium, & Noe nepotem, [sect. 58] qui post diluvium mortalium primus in Hispaniam venit, ut ex communi omnium consensu testantur Berosus lib. 5. antiq. Eufeb. lib. 9. demonftrat. Evang. cap. 3. D. Hieron. in quaest. Herbr. super Genes. & in Isai. c. 66. Roderic. Tolet. lib. I. de reb. Hispan. cap. 3. Florian. lib. 1. cap. 4. Vasaeus in princip. Marin. Sicul. lib. 1. cap. 1. Mariana lib. 1. cap. 7. Tarraph. de. Reg. Hispan. cap. 1. Philip. Bergom. in supplement. Chron. lib. 2. Chassan in Catal. glor. mund. 5. part. consid. 28. & Fr. Ioan. a Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 2. cap. 36. §. 2. pag. 368. & lib. 3. cap. 33. pag. 201. & Nos infra cap. 15. num. 51. postquam Hispaniae provincias multis colonijs implevit, per Oceanum illis finitimum novos colonos in Occiduum etiam istum Orbem misisse, cuius forte a patre, aut ab avo notitiam accepit. Et sane si hoc alicui non suadeatur, aspernari tamen non usquequaque debebit iudicium Ferd. Gund. ab Oviedo 1. part. hist. Ind. lib. 2. cap. 3. [sect. 59] ubi tentari posse inquit, saltem ab Hespero duodecimo eiusdem Hispaniae Rege initium incolendi & habitandi primas huius Novi Orbis insulas datum fuisse. Quo praeiacto, facilis transitus ad alias illis vicinas redditus fuit, & ad continentis regiones postea repertas. Quam coniecturam optime exornat Fr. Gregor. Garc. d. lib. 4. cap. 17. & 18. & sequi videtur doctissimus Bernar. Aldrete de antiq. Hisq. lib. 4. cap. 17. in fine. Hinc notantes, [sect. 60] optimo iure, Deo ita disponente, postliminio quodam has provincias ad Hispani Regni Coronam redijsse, cum Hispani primi earum inventores, & habitatores fuisse reperiantur iam inde a temporibus Hesperi, qui [sect. 61] secundum Berosum lib. 5. & Ioan. Ann. de Reg. Hisp. cap. 13. & & alios sup. relatos 1658. annis ante Christum natum in Hispania regnavit, atque ita hodie 3280. fluxisse videntur. Hesperum porro, & Hispanos ab eo missos, insulas huic Novo Orbi finitimas incoluisse, ex eo efficaciter probant, [sect. 62] quod illae, quae hodie dicuntur de Barlovento, nempe Hispaniola, Cuba, Borriquena, & similes, eaedem vere funt ac illae, quas veteres Hesperides appellarunt, & in mari Atlantico sitas, quadraginta dierum navigatione a Gorgadis distare tradebant, ut constat ex Plin. lib. 6. cap. 31. Plutarc. in vita Sertorij, Solino in Polystor. c. ult. Pompon. Mel. lib. 3. cap. 11. Ptolemaeo lib. 4. cap. 7. D. Isidor. lib. 14. Etymol. cap. 6. Nonio Marcello ex auctoritate Sallusti de num. & casib. Abraham. Ortel. in Thesau. Geog. in verbis, Atlantis insula, Fortunatae, Gorgones, & Hesperides, & Additionat. Hieronym. Bezonis lib. 1. histro. Amer. cap. 5. in fine, pag. 28. & 29. licet Abulensis in Euseb. de tempor. lib. 3. cap. 79. Alexius Venegas lib. nat. quaest. cap. 21. Mariana de reb. Hispan. lib. 1. cap. 22. Postellus in Geograph. Iodius Hondius in globo terrestri, & Henricus Alegren. in Mappa generali, perperam eas confundant cum Fortunatis, quae vere sunt Las Canarias, aut cum Gorgadis, sive Gorgonis, quae sunt Las De CaBoverde, ut ex supra dictis Auctoribus constat. Hae autem [sect. 63] Hesperides insulae nomen sumpserunt a praedicto Hispaniae Rege Hespero, Atlantis Mauritaniae Regis fratre, sub cuius Imperio primum detectae, & cultae esse videntur, ut expresse affirmat Abulensis ubi sup. Calepinus in Thesaur. linguae Latinae, verb. Hesper, Carolus Stephan. verb. Hesperia, Hesperides, & Hesperus, & ostendit antiqua consuetudo nominum provincijs novis imponendorum, de qua egimus sup. cap. 4. num. 42. Quemadmodum & ab eodem Hespero, aut ab Stella, in quam conversus narratur, Italia & Hispania, quarum summum Imperium tenuit, Hesperia etiam nominari solent; & Hesperidvm horti illi, in quibus a dracone pervigili aurea mala servari Poetae fabulantur, ut constat ex traditis a Diodoro Sicul. lib. 5. cap. 2. Higinio apud Annium in lib. de Reg. Hispan. cap. 15. Floriano lib. 1. capit. 19. Nat. Comite in Mytholog. lib. 4. cap. 7. & lib. 7. cap. 7. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Hesperia, & Hesperides, Carol. Stephan. Garcia & Aldrete ubi sup. eodem Aldrete lib. 4. cap. 4. cum sequentib. ubi late de Hesperidum hortis, Francisco Torreblanca in defensione ad suos libros de Magia cap. 5. per totum, & Fr. Ioan. a Ponte in. d. convenient. utr. Monarch. lib. 3. cap. 32. §. 2. pag. 199. ¶ [sect. 64] Extat quoque expressius aliud earundem insularum ab Hispanis iam olim possessarum testimonium apud Dionys. Alex. in sua Geograph. vers. 564: Νήσους θ՚ Επερίδας τόθι κασσιτέροιο γενέθλη, Αφνειοὶ ναίουσιν, ἀγανῶν παῖδες ΙΒΗΡΩΝ. Insulasque Hesperidas, ubi stagni origo Divites habitant illustrium filij Iberorvm. Quae carmina ita exposuit Andreas Papius: — Et Hesperidum stagni foelicibus oris Magnanimum dites nati dominantur Ibervm. Hispanos [sect. 65] enim Iberos olim dictos fuisse, apertissimum est, & ex Plinio, Strab. & alijs late probat Ortel. in. d. Thesau. verb. Hispania, & verb. Iberia, Funger. in Etymolog. eisdem verb. Puente. d. lib. 3. capit. 33. & latius Maluend. lib. 1. de Antichrist. cap. 12. Quod [sect. 66] si verum est, manifeste corruet opinio, quam ut certiorem probat Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 9. cap. 4. in fin. docens, praedictas omnes insulas a Floridensibus illis vicinis primum habitatas fuisse. Sed licet haec ita probabiliter considerati potuerint, frequentius tamen receptam video illam aliorum opinionem, quae habet, [sect. 67] totum hoc Indorum Occidentalium genus ab Hebraeis illarum decem Tribuum originem trahere, quae sub Osea Rege Israel a Salmanasare Assyriorum Rege bello captae, & in novas regiones translatae dicuntur 4. Reg. cap. 17. & 18. & apud Ioseph. lib. 11. antiq. c. 5. D. August. lib. 17. de Civitat. Dei, cap. 23. Paul. Oros. lib. 3. cap. 7. & latius in lib. 4. Esdrae c. 13. Vbi inter [sect. 68] alia tradit, Tribus illas divinitus in terram aliam fuisse deductas, ubi nunquam habitavit genus humanum, regionemque, quam incoluerunt, adeo esse remotam, ut haberet iter anni unius & dimidij, quod nostrae Americae convenire inquiunt, & ad eam per summam Tartariam, & Mexicanam plagam ex Media aliquando pervenisse. Praeterea considerant, gentem illam ab eodem Esdra appellari Pacificam, quod aiunt in his Indis Occidentalibus reperiri, sicut & plura alia, quae certum indicium praebere putant ad probandum, ex Iudaeorum gente descendere, [sect. 69] nempe quod meticulosi, quod fracti, quod ingrati, quod mire superstitiosi, quod acuti, mendacesque sint, & in ipsis vestibus, imo & in loquendi genere plurima Iudaicae nationis vestigia retineant. Quibus [sect. 70] & alijs coniecturis hanc sententiam amplectitur Genebrar. lib. 1. Chronograph. pag. 159. tradens, se mirari, quod hoc a nullo suerit animadversum; sed prius idem tentasse videntur Isidorus de Isolanis Mediolanensis lib. 1. de Imper. Milit. Eccles. tit. 6. quaest. 2. Frider. Lumnius in libello de extremo Dei iudicio, & alij quos refert Acosta lib. 1. histor. Ind. cap. 23. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 9. ubi dicit, a se quasdam schedas repertas, quarum auctorem fuisse putant insignem illum Episcopum Chiapensem Fr. Balthas. de las Casas, in quibus eadem opinio, non solum relata, verum & luculenter exornata conspicitur, & Michael Cabello Balboa in Miscellan. Austr. manu scripta 1. part. cap. 5. testatur, se idem Salmanticae excepisse a doctissimo illo viro Licentiat. Ioanne del Cano Almae illius Ecclesiae Canonico Magistrali, dum illum David Psalmum exponeret: In omnem terram exivit sonus eorum, & novissime, & diligentissime de eadem opinione agunt Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 18. Gregor. Garcia in dicto tractaru de Ind. originis lib. 3. per totum, qui nihil omisisse videntur, quod vel ad eam affirmandam, vel infirmandam spectet, & eis non relatis, illam eximie laudat, & multis sacrae Scripturae locis communire intendit Camill. Borrell. de praest. Reg. Catholic. cap. 43. per totum. Quibus adijcio optimum locum D. Severi, lib. 2. sacrae histor. ubi de eisdem decem Tribubus sub Salmanasare dispersis haec habet: Decem vero Tribus prius ductae, per Parthos, Medos, Indos, atque AEthiopes dispersae, nunquam in solum patrium sunt regressae, hodieque Barbarorum Imperijs coercentur. ¶ Verum autem vero [sect. 71] ego adhuc huic opinioni assentire non possum, adversus quam vrgentissime pugnant plures rationes & argumenta, quibus eam manifeste convincunt Acosta, Maluenda, & Torquemada ubi supra, Cabello in d. Miscellan. 2. part. ex cap. 3. ad 7. Fr. Hieronym. Romanus 3. part. in Republic. Ind. lib. 2. cap. 9. Ioan. Boterus in relatio. universal. 4. part. lib. 2. pag. 27. & 28. novissimus Augustin. Torniellus in Annal. sacris, 2. tom. ann. 3314. num. 11. pag. 180. Fr. Ioan. a Ponte in convenient. utr. Monarch. libro 2. cap. 18. pag. 203. & cap. 25. pag. 258. & Fr. Seraphinus Freitas dicto cap. 5. num. 19. neminem referens. Certius quippe est, [sect. 72] Iudaeos illarum decem Tribuum eandem nunc, quam antea captivitatem, servare, ibique usque ad ultima tempora mansuros, nec nisi per eosdem angustos Euphratis aditus, per quos venerant, redituros, sistente iterum Deo fluminis venas, ut in eodem Esdrae loco aperte subijcitur, & tradit Ioseph. d. lib. II. antiq. cap. 5. & lib. 9. capit. 15. D. Hieron. in Ezech. cap. 22. in princip. & cap. 27. & sup. Zachar. cap. 2. Paul. Orosius lib. 3. cap. 7. & novissimus Pomarius Iudaeus in lib. de germ. David, ubi tradit, hodiernis temporibus illos Iudaeos ibi consistere, quem & alia de illis, & cur a multis clausi dicantur, optime refert Maluenda, & Ioan. a Ponte ubi sup. & novissime Barradas in tractat. de peregrinat. filiorum Israel. Et praeterea nusquam certa via assignari potuit, per quam gens illa in Americam traijcere posset, nam si per Occiduam, Euphrate iterum transmisso, incessisse dicamus, ut aperte citatus Esdrae locus indicare videtur, necessarium fuit, eos vel universae Syriae, Arabiae, Africaeque latitudine longis itineribus peragrata, ad Atlanticum usque Oceanum, & inde, eo magnis navigijs, ac longa admodum navigatione dimenso, tandem ad Americam pervenisse, vel ab Assyria ad Occiduos Syriae fines terrestri itinere, mox navibus tota Mediterranei longitudine usque ad freti Gaditani exitum emensa, inde per vastissima, & tunc omnino incognita Oceani maria ad Novi Orbis oras postremo appulisse. Quod (ut bene observat Torniellus ubi sup.) profecto tam longam tanti populi navigationem, utpote magnum quid, & novum, & nunquam antea auditum, nullatenus Esdras silentio involvisset. Vt omittam [sect. 74] librum illum quartum, qui eius nomine circumfertur inter apocryphos connumerari ab eodem Genebrard. lib. 2. Chronic. pag. 188. Sixto Senens. lib. 1. Biblioth. sanct. sectio. 3. Nicol. de Lyra in 3. lib. Esdr. cap. 1. Bellarm. lib. 1. de verb. Dei, cap. 20. Acosta. d. cap. 23. & Anton. Possevin. in Apparatu 1. tom. verb. Esdras, licet verum sit ab Ecclesia non reprobari, sed potius eam, & Sanctos eius Patres, eiusdem libri auctoritatibus uti solere, ut refert a Ponte. d. libro 2. cap. 18. in fin. pag. 206. Et cum haec [sect. 75] de superiore opinione iudicemus, longe magis eam reijcere debemus, quae placuit viro alioqui doctissimo Petro Ruicio Bejarano, olim primi nominis in Curijs Regalibus causarum Patrono, & postea, in Argentino Conventu huius Regni Peruani meritissimo Senatori, dum in quibusdam manu scriptis scholijs, quae de Indij adscriptitijs, sive ut vulgo loquuntur, Yanaconas, elucubravit, Indorum [sect. 76] progeniem ab Isaachar quinto Iacobi filio, & eius Tribu originem ducere tradit, motus eo quod Genes. 49. vers. 14. & 15. sic de eo, atque eius posteris pater prophetasse videtur: Isaachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, & terram, quod optima, supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Quam opinionem ex paraphrasi Nicolai de Lyra ad illum locum confirmare contendit, & eam multum laudat & extollit Doct. Carrascus in suis interpret. ad ll. Novae Recop. cap. 6. §. 3. n. 4. pag. 65. Eo quod [sect. 77] omnia, quae de Isaachar ibi dicta sunt, his Indis omnino conveniant, cum inter utriusque Oceani terminos iaceant, optimas & feraces admodum terras possideant, & otio & ignaviae valde dediti sint, & ad serviendum, & onera ferendum nati videantur. Sed animadvertere debuissent, aliud esse, Indos Isaachar similes videri, aliud ab eo originem ducere, quod novum est, & nullo fundamento subnititur. Praesertim [sect. 78] cum ex eadem Sacra Pagina constet, Isaachar terram totius Chananeaeae optimam, atque supra modum fertilem in sortem obvenisse, & in ea patris benedictionem impletam, ac propterea Tribum illius ita se ultro agriculturae operibus addixisse, ut ab his divelli posse non videatur, & mallet tributa maiora pendere, quam de terra sua, sive ad bella gerenda, sive ad alia Principum servitia exire. Et in huius rei significationem Tribus illa pro insigni sui vexilli asinum posuit, ut impleret praeceptum a Domino traditum Numer. cap. 2. sicuti produnt Ferdinand. Mexia in Nobiliario lib. 3. cap. 4. Fr. Hieronym. Romanus Rerump. lib. 6. capit. 4. Salazar super symbol. Apostol. discursu 1. cap. 3. & novissime Barnabas Morenus de Vargas de nobilit. Hisp. discursu 18. in principio. # 10 CAPVT X. De eadem Indorum origine, & quod verosimilius videatur, terrestri, aut brevi navali itinere per has regiones disseminatos fuisse. Et an a posteris Chami descendant? & aliqua de colore eorum, & Gigantibus, qui in aliquibus locis reperti dicuntur. SVMMARIVM Capitis X. -  1 Indorum de origine nihil certe affirmari potest, & quod multis modis initium habere potuerint. -  2 Orbis Novus per aliquam partem est antiquo coniunctus, aut vicinus. -  3 Indi Novi Orbis, & reliqua animalia, quae in eo reperta sunt, ad eum pervenire potuerunt terrestri, vel brevi navali itinere, & quomodo? -  4 Terrarum primariae plagae etsi vastissimo mari dividantur, alicubi tamen coniunctae, vel valde proximae sunt: & exempla. -  5 Auctores recensentur, qui Indos Occidentales terrestri itinere ad eas regiones pervenisse dicunt. -  6 Hominum per Orbem disseminatio magis frequens, & ordinaria terrestri itinere, aut brevi mari traiecto facta est. -  7 Terras ita Deus disposuit, ut facile homines de alijs ad alias transire possent, cum iusserit eos Orbem replere. -  8 Insulas maris cur hic, atque illic Deus collocaverit ab initio Mundi? -  9 In insulis Dei sapientiam elucere cur dixerit Augustinus? -  10 Noe posteri brevi tempore nimis aucti, & sparsi sunt. -  11 Homine ex uno, & ex eius coniuge quot liberi procreari possint spatio 210. annorum? -  12 Noe plus decem annis per Mediterraneum navigavit, posterorum suorum familias, seu colonias invisens. -  13 Humanum genus semper dilatationi, & propagationi studuit, & qualiter paulatim omnes Orbis regiones, & insulas etiam longe positas occuparit? -  14 Theophili Antiocheni elegantissima verba de hominum propagatione. -  15 Tertulliani de eadem propagatione hominum duo loca elegantissima proferuntur. -  16 Franciscus Vallesius insignis Medicus & Philosophus, quid senserit de hominum per universum Orbem disseminatione? -  17 Iosephus Acosta putat habitatores Novi Orbis non esse valde antiquos, & ab hominibus sylvestribus propagatos: & id qualiter accipiendum. -  18 Homines sylvestres, & omnino bruti reperiuntur in aliquibus locis. -  19 Homines veri reperiuntur, qui sylvas, & antra habitantes, brutis assimilantur, sed recte instituti rationales evadunt. -  20 Migrationes, & coloniae variarum nationum & auctores plurimi, qui de illis scribunt. -  21 Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado Regius Consiliarius laudatur. -  22 Orbis Novus ubi antiquo coniungi, aut proximus esse credatur? -  23 Orbis Novus supra Floridam creditur extendi ad Polum Arcticum usque ad Grotlandiam, Lappiam & Noruegam. -  24 Curlantia provincia Septentrionalis in Regno Poloniae habet gentes Indis Occidentalibus simillimas. -  25 Annian fretum ultra promontorium Mendocinum dividit Indiam Orientalem & Occidentalem. -  26 Orbis Novus ex parte Poli Antarctici ultra fretum Magallanis plures regiones nondum detectas habere creditur. -  27 Arctico sub Polo sunt plures regiones habitatae, & sub Antarctico alias reperiendas esse verosimile est. -  28 Septentrionales nationes plurimae, & qui de illis scripserint. -  29 Regio in qua iuxta AEthiopiam Asia & Africa iungebantur, & alia Narbonensis, Polybij tempore lustratae non erant. -  30 Indos Orbis Novi ex pluribus partibus ad eum transire potuisse, & maxime ex Orientalibus, aut Sinis, & Tartaris. -  31 Indos Occidentales, sicuti & Orientales ab Ophir genus ducere putat Arias Montanus, & alij. -  32 Indiam Orientalem fuisse olim coniunctam Occidentali Auctor quidam scribit -  33 Indi Occidentales in omnibus fere similes sunt Orientalibus. -  34 Indi Novi Orbis possunt procedere ex filijs Sem, aut Iaphet, & etiam ex filijs Cham secundum Torniellum. -  35 Indos Occidentales originem ducere ex posteris Chami filij Noe, aliqui tradunt. -  36 Ioannis Lerij Burgundi levis coniectura de origine Indorum Occidentalium. -  37 Indi Occidentales, & Orientales quem colorem communiter habeant? Et numero 52. -  38 Cubae insulae incolae historiam Noe, & filiorum eius narrabant. -  39 Coloris Indorum, & AEthiopum causae. -  40 Homines varios colores habere non est ita mirandum, quam ex AEthiopibus albos nasci, vel ex contrario. -  41 Mexicani homines nimis albos servabant, & mirabantur. -  42 Homines in monte Zantone Indiae Orientalis, qua vergit ad Orientem nascuntur albi, qua ad Occidentem nigerrimi, & de quodam homine bicolori. -  43 Coloris & crispaturae AEthiopum causam Soli tribuit Theodectes. -  44 Indi cur non sint ita nigri & crispi, sicut AEthiopes. -  45 Coloris hominum causas non pendere ex temperie Soli, aut Coeli, sed ex habitudine, & similitudine parentum, multi opinantur, & quibus rationibus? -  46 AEthiopes, & Indi, & eorum liberi nunquam mutant colorem, etsi ad frigidas regiones transferantur. -  47 Cham cur destitutus fuerit paterna benedictione, & Chanaan eius filius cur maledictus? -  48 Chus filius primogenitus Chum fuit nigerrimus, & AEthiopum auctor. -  49 Mizraim filij deformes. -  50 Getuli nigri sunt, & ore putidi, unde salem semper in eo portare solent. -  51 Phut tertiogenitus Chum quales liberos genuerit? -  53 AEthiopem dealbare adagium, & alia de AEthiopibus remissive. -  54 Gigantes in Novo Orbe viguisse, & hodie vigere aliqui tradunt, & late de eis. HAEc ferme sunt, quae a doctissimis viris circa Indorum Occidentalium originem, & propagationem considerari solent, in quibus tamen congerendis & illustrandis, an Nos aliquid praestiterimus? viderint alij. Et quidem [sect. 1] in re adeo lubrica & antiqua nihil omnino respuendum est; nam si in id incumbere acrius quodvis humanum ingenium perrexerit, in quamvis rem ludet potius, quam firmas rationes inveniet. Quo fit, ut minus displicere debeat iudicium Gregor. Garciae ubi sup. lib. 4. cap. ult. qui in dubio positus, cui ex praedictis opinionibus adhaereret, tandem affirmari posse inquit, non ab una tantum gente, neque una tantum via, sed ab illis omnibus, quas commemoravimus, casu, & consilio, mari, ac terra primos huius Novi Orbis habitatores propagari potuisse. Ergo fruatur unusquisque sententia sua. Et [sect. 2] ut ego meam sub aliorum etiam correctione proponam, semper verosimilius arbitratus sum, hunc Novum Orbem non esse penitus ab altero illo divisum, quin potius aliqua in parte, vel haerere, vel sane valde vicinum esse, arcto aliquo duntaxat freto disiunctum, eoque, uti assolet, alijs atque alijs insulis interrupto, per quae loca facile, [sect. 3] promptumque est, existimare, genus hominum, & simul reliqua perfecta animantia paulatim terrestri, vel brevi navali itinere defluxisse, ac sedes subinde, & novas quaerendo, & inventas mutando, pro varia regionum commoditate tot populos & nationes esfecisse, quemadmodum [sect. 4] etiam Divinae providentiae dispensatione factum est ut primariae aliae terrarum plagae, tametsi, ut plurimum, vastissmis disiunctae maribus, alicubi tamen aliquo, vel tenui Isthmo copulatae sint, vel exiguo freto inter se distinctae. Videmus enim in universalibus Orbis terrarum descriptionibus, Asiam cum Africa, Isthmo, qui est inter mare Mediterraneum & Arabicum, Coniungi, & in duabus Americae nostrae peninsulis idem in Panamensi tractu contingere, ut diximus sup. cap. 6. num. 6. 3 & 36. Videmus item Africam ab Europa circa Hispaniae, ac Mauritaniae fines, freto tantum Herculeo, seu Gaditano seiungi, & eodem modo Europam ab Asia, Hellesponto, & duobus Bosphoris, Thracio scilicet, & Cymmerio, quamquam eadem Europa supra paludem Maeotidem, fluvio duntaxat Tanai ab Asia dirimitur, in parte magis Boreali invicem Asia amplo, qui a fontibus praedicti fluminis recta ad Granicum Aquilonaris Oceani sinum excurrit. Asia quoque a regionibus Arcticis ad novam Zemblam modico freto secernitur, & ab America altero, nimirum Aniano, dirimi creditur. Americam item Australem, seu Peruvianam certum est freto tantum Magallanico separari, de quo egimus sup. cap. 8. ex num. 35. Quam [sect. 5] sententiam optime proponit & illustrat Acosta. d. lib. 1. cap. 20. & 24. & alijs neglectis probat & sequitur Ioan. Boterus in relat. univers. vol. 2. part. 1. lib. 1. pag. 343. & 344. doctissimus Arias Montanus tomo 7. in lib. quem inscripsit Phaleg. hoc est, de primis gentium sedibus, cap. 9. Genebrar. in d. Chronogr. lib. 1. pag. 35. Maluen. d. lib. 3. de Antichr. cap. 18. pag. 155. & cap. 14. pag. 141. & 142. Cabello in d. Miscell. Austral. m. s. 2. part. cap. 19. sol. 98. & cap. fin. sol. 122. Gregor. Lopez Madera in excellent. Monarch. Hisp. cap. 8. pag. 70. Gregor. Garcia. d. tract. de Indor. orig. lib. 4. cap. 1. & sequent. Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. capit. 6. pag. 12. & 13. Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 1. cap. 10. pag. 32. Ioan. Lorin. in Act. Apost. cap. 17. verf. 26. pag. 669. & novissime ac doctissime August. Torniel. in Annal. facris 1. tom. anno mundi 1931. num. 47. pag. 232. Qui [sect. 6] hanc viam ordinariam ac saciliorem esse dicit, ad hominum per cunctas Orbis terras disseminationem. Quia [sect. 7] cum Dominus homines crescere, multiplicari, & terram universam habitatoribus replere iussisset Genes. cap. 1. credendum quidem est, prius omnes eius regiones ita disposuisse, ut ab una ad alteram, alicubi saltem, non incommode transiretur. Et ad hoc [sect. 8] certe non casu, sed mira dispensatione & providentia an initio mundi in medio maris plures hic, atque illic insulas collocavit, tum ut vastos eius sinus speculari, & scrutari securius homines possent, cum etiam ut post diluvium ab Armenia exeuntes, commodius sese in altum conferrent, & paulatim ac successive a proximis ad remotissimas quasque provincias disseminarentur, quapropter [sect. 9] elucere in insulis Dei sapientiam merito dixit D. August. de mirab. Script. lib. 1. capit. 7. quem refert & laudat Simon Maiolus in dieb. Canicul. colloq. 10. pag. 266. & colloq. 14. pag. 334. Et posteri [sect. 10] Noe hoc modo totum Orbem varijs colonijs replere coeperunt, ut sup. cap. proximo num. 8. retulimus, ac brevi tempore ita creverunt, ut secundum Philonem lib. 1. antiq. Iud. & Pineda in Monarch. lib. 1. cap. 18. §. 2. decem annis ante eius mortem, qui fuit 340. post diluvium, Principes familiarum, qui inter se Orbem diviserant, suas familias numeraverint, invenerintque 732 U 702. quod mirum non est: nam [sect. 11] iuxta evidentem computationem August. Torniel. in Annal. sacr. 1. tom. ann. 2329. num. 19. pag. 394. unum par coniugatorum in septimo tricennario, hoc est in fine anni ducentesimi decimi, potest generare plus quam sexies & decies centena millia, & quadraginta septem millia hominum 1647 U 86. Et de eodem [sect. 12] etiam Noe tradit idem Philo in lib. de multip. gen. hum. Annian. sup. Beros. lib. 4. Gregor. Garcia. d. lib. 1. cap. 2. §. 1. & Torquemad. d. lib. 1. cap. 10. pag. 33. plus decem annis Mediterranei maris littora navigasse, suos filios & nepotes invisens, & familias & colonias requirens, quas in varijs regionibus collocaverant. Quod propagandi [sect. 13] studium, & novas sedes quaerendi, cum discursu temporis praetermissum non fuerit, sed imo quotidie magis auctum, augescente etiam hominum genere, & sese internecinis bellis exagitante, mirum non est, si neque ab incolendis insulis, & alijs quantumvis longe positis regionibus abstinuerint, ut praeclare ostendit D. August. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 6. tradens, homines ex tribus filijs Noe procedentes, multiplicato genere humano, etiam insulas implevisse, ad quas (inquit) inhabitandas, navigio transire potuisse, quis ambigat? Idem [sect. 14] docet Theophil. Antiochenus lib. 2. de Antol. in haec verba: Cum enim primis temporibus pauci forent homines in Armenia, & Chaldaea, post linguarum divisionem aucti & multiplicati paulatim sunt. Hinc quidam abierunt versus Orientem, quidam concessere ad partes maioris continentis, alij porro profecti ad Septentrionem sedes quaesituri. Postmodum sensim inde progressi homines etiam reliquas Orbis partes invaserunt: coeptaeque sunt habitari insulae maris, necnon reliqua Orbis climata. Nec prius desierunt terram ubique occupare, quam etiam Brittannos in ultimis climatibus accesserint. Et non minus eleganter [sect. 15] Tertullian. lib. de Pallio, ubi Carthaginenses alloquens, ita eandem diversarum nationum per universum Orbem dispersionem & migrationem proponit: Nam & primitus maiore ambitu terra cassa, & vacans hominum, & sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque cogitans omnia sibi domum, intelligens alibi stipantem copiam, alibi deserentem runcare, ac ruspare, ut inde velut ex surculis & propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique Orbis pangerentur. Transvolant redundantium gentium examina, Scythae exuberant in Persas, Phonices in Africam eructant, &c. elegantius lib. de anima Cap. 30. Invenimus (inquit) apud commentarios etiam humanarum antiquitatum paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines vel vagi, vel extorres, vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Maenidae Pelopponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum solemnes etiam migrationes, quas μετοιϰιας appellant, consilio exonerandae popularitatis in alios fines examina gentis eructant. Nam & Origines in suis sedibus permanent, & alibi plus Gentilitatis foeneraverunt. Certe quidem ipse Orbis in promptu est, cultior de die in diem, & instructior pristino. Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retrofundi amoenissimi oblitteraverunt. Sylvas arva domuerunt, feras pecora fugaverunt, barenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur, tantae urbes, quantae non casae quondam. Iam neque insulae horrent, nec scopuli terrent, ubique domus, ubique populus, ubique Respublica, ubique vita summum frequentiae humanae. Onerosi sumus Mundo, &c. Insignis quoque ille [sect. 16] Medicus, & Philosophus Franc. Vellesius de sacra Philosoph. cap. 26. pag. 209. magis ad nostram quaestionem accedens, cum probasset, hominum dispersionem non intra angustos duarum Zonarum fines stetisse, ut veteres reputabant, sed in universum terrae Orbem esse factam, sic subiungit: Atque quanquam alij aliorum ob magna locorum disidia sint obliti, tamen Dei providentiam eos, more eius, qui seminat hac, & illac, quoquoversus diffudisse, ita ut nulla pars hominibus alendis idonea sine Adami semine relinqueretur. Iose. etiam Acosta [sect. 17] lib. 1. de nat. No. Orb. c. 24. & iterum lib. 7. hist. Ind. c. 8. in fin. hunc Novum Occidentalem Orbem non multis ab hinc annorum millibus habitari coeptum existimat, magisque id ab hominibus Sylvestribus, & palantibus, quam ab aliqua Republica obitum: Cum errore (inquit) potius, aut patriae angustijs, novas sedes paulatim habitare coepissent, atque his assueti, nihil nisi naturalis lucis ductum, eumque obscuratum, aut patriae fortassis gentilitiae aliquas consuetudines retinerent. Quod non est intelligendum de [sect. 18] hominibus omnino sylvestribus, quos nos Selvages vocamus, qui praeter humanam effigiem, nihil hominum habent, & muti sunt, ac inter belluas computantur, quales in Noruegia, & alibi repertos esse, tradit Hieron. Boethius in Scotia, Theat. vitae huma. vol. 1. lib. 1. pag. 94. & Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 2. pag. 60. & 61. Sed de hominibus veris ab Adamo profectis, qui [sect. 19] tamen a suis divulsi, per Sylvas, & nemora, ac incultas regiones nudi, & sine certa sede pererrantes, hirsuto & villoso corpore facti sunt, & adeo brutis animantibus similes, ut aliqui etiam proni quadrupedum more incedere, & antra, & speluncas habitare soleant, quorum plures iam olim commemorantur a Plin. lib. 5. cap. 8. lib. 6. cap. 24. 30. & 31. Solino c. 32. 33. & 35. Pompon. Mel. lib. 3. cap. 4. Agellio lib. 9. cap. 4. & D. Isidor. lib. 11. Etymol. cap. 33. & hodie in nostris Ind. Orient. & Occidental. passim reperiuntur, ut ex Pigaffeta, Oder. Barbosa, Petr. Martyre, Haittonio, & alijs tradit Maiol. ubi supra, qui adhuc rationis mentisque vestigia in illis apparere, rectissime tradit, & cum veri homines sint, sensim in legitimum rationis usum, Dei gratia, & melioris vitae institutione accedente, posse traduci. Vltra quos Auctores [sect. 20] de varijs variarum gentium incrementis, migrationibus, & colonijs per Orbem extensis, plurima congerit M. Cato in lib. de Originibus, Seneca in lib. de consolat. ad Albin. c. 6. Strab. lib. 1. & 15. Alex. ab Alex. lib. 4. gen. cap. 10. Goropius Beccanus in libris peculiaribus, quos de hoc argumento conscripsit, Theat. vitae huma. vol. 3. lib. 1. ex pag. 586. Ioan. Vasaeus in Chron. Hisp. lib. 1. cap. 11. Vvolfgango Lazio lib. 12. de Rep. Rom. per tot. Simon Maiol 4. tom. dier. Canicul. collog. 4. Greg. Lopez Madera de excellent. Hisp. cap. 8. pag. 66. Pined. de reb. gest. Salom. lib. 3. c. 5. num. 5. pag. 101. & lib. 6. cap. 2. pag. 423. num. 1. & cap. 20. pag. 476. Villalp. in Ezechie. in appar. tom. 2. part. 2. lib. 5. disp. 3. cap. 57. & 58. Petr. Opmeerus in opere Chronogr. pag. 18. Bernard. Aldret. de orig. ling. Hisp. lib. 3. cap. 1. & de antiq. Hispan. lib. 1. cap. 30. & lib. 3. capit. 27. Fr. Ioan. a Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 2. cap. 15. cum multis seqq. & lib. 3. cap. 5. pag. 34. & seq. & [sect. 21] Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado Regius primum & meritissimus rei Dominicae Consiliarius, & nunc in Supremo Indiarum Senatu iure optimo constitutus, & ad honorificam valde erga Christianissimum Franciae Regem legationem adlectus, mihique ob egregias animi dotes, & politissimas litteras magni semper, iam inde ab studijs Salmanticensibus habitus, in terso illo & satis docto libello, cui Tesera legum titulum fecit, sub explicatione l. certa forma 4. C. de iure fisci, lib. 10. Et de colonijs Indorum Regni Peruani Garcias Lassus Inca in suis commentarijs libro 3. cap. 4. & 19. & lib. 7. cap. 1. Vbi autem [sect. 22] eiusmodi terrae vicinitas, vel continuatio reperiatur, per quam homines ex Orbis regionibus antiquitus cognitis, ad has denuo detectas transire potuerint, late praefati Auctores examinant. Et sunt [sect. 23] qui putent, forsitan illam ad Polum Arcticum reperiri, cum hactenus certo documento contrarium non patuerit, nec omnis terrae ad eam partem tendentis longitudo satis explorata sit, quin potius multi dicant supra Floridam latissimam esse terram Septentrionalem, & Vulpellus tradat Grotlandiam cum Estotilandia coniugi, & a Terra laboratoris parum distare. Quod si certum est, verosimile sit, ut ait Boterus. d. vol. 2. part. 1. lib. 1. pag. 343. Gomara 1. part. fol. 7. & alij relati a Gregor. Garc. de Ind. orig. lib. 1. cap. 4. §. 4. ex pag. 79. Lappianas, & Noruegas gentes propagine sua, & sedium mutatione paulatim in has partes pervenisse. Quibus adstipulatur, quod de provincia Europae, [sect. 24] Curlantia nomine tradit Henric. Martinez in repert. Mexican. 2. part. cap. 8. pag. 104. quae iacet in 56. altitudinis gradibus, longitudinis autem 45. & peculiares Duces habet, qui Poloniae Regibus subsunt, cuius incolae vultu, habitu & moribus Indos Novae Hispaniae fere in omnibus referunt. Vltra [sect. 25] Promontorium quoque Mendocinum, ut ait Acosta. d. lib. 1. cap. 20. non est satis cognita terrae amplitudo, quam tamen oppido ingentem esse plurimi ferunt, & ibi fretum Regni Anian, quod non multum a Tartaris & Sinis, & a regionibus Indiarum Orientalium distare cognoscitur, & inde docent planam viam in has Americanas esse potuisse, ut constat ex Genebrard. in Chronograph. lib. 1. pag. 150. Pet. Planc. Henrico Alegren, & alijs doctissimis Cosmographis, quos refert Fr. Greg. Garcia. d. §. 4. & lib. 3. capit. 1. pag. 181. & sequentib. & lib. 4. cap. 2. pag. 325. Ex parte [sect. 26] quoque Australis nostri verticis, sive Antarctici Poli, quem vocamus Del Svr, nemo hactenus exploravit quousque procurrat continens ultra Patagones, & fretum Magallanicum posita. Et quemadmodum [sect. 27] repertae sunt regiones in altitudine Septuaginta, & amplius graduum ad Septentrionem, imo & sub ipso Arctico, & rigente cingulo habitatae, ut sunt Groenlandia, Scandinavia, Iurha, Corelia, Gothia, Biarmia, Lapia, Finlandia, Finmarchia, Scrifinnia, & aliae multae, [sect. 28] quas Iordanus Gentium omnium officinam, & quasi vaginam nuncupat; de quibus plura tradunt Olaus, & Ioan. Magnus, qui de illis gentibus integra volumina condiderunt, Plin. lib 4. cap. 3. Mathias Michoviensis lib. 1. de Sarmatia cap. 14. Abraham. Ortelius in tabula Scandiae, & Scotiae, Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 14. pag. 141. Magin. Patavinus in sua Cosmograph. 2. par. tabul. 9. ex fol. 96. Ita quoque aliae similes provinciae reperiri poterunt sub alia Zona frigida huius Poli Australis, versus quam cum multi post Magallanum constantissime navigaverint, de quibus sermonem fecimus sup. cap. 8. ex num. 35. nullum plane terminum oculis perlustrarunt, quo per eam partem terra deficeret. Quod mirum cuipiam videri non debet, [sect. 29] nam & Polybij tempore, ut ipse ostendit lib. 3. illa regio, quae iuxta AEthiopiam est, ubi Africa, atque Asia iunguntur, penitus ignorabatur, nesciebaturque, utrum perpetua esset & continens, an clauderetur pelago? Et idem ait de eo, quod Narbonensis regio ad Septentrionem excurreret. Apparet igitur [sect. 30] per has omnes partes facilem fuisse primis hominibus transitum, quo in hunc Novum Orbem perducerentur. Et cum extrema Orientalis, & Occidentalis Indiae hucusque (ut diximus) explorata non sint, mihi valde probabile videtur, huius priores accolas ab illa, & a redundanti forte Sinarum, aut Tartarorum copia originem duxisse, prout tenent multi ex auctoribus relatis sup. num. 5. praecipue [sect. 31] Arias Montanus in Phaleg. qui inde Americanos Ophiritas appellat, quasi a duobus filijs Iectan, scilicet Ophir & Hevila, initium suae propaginis sumpserint, qui primi Indiam Orientalem tenuerunt, ut habetur Genes. 2. & 1. Reg. 9. atque deinde Ophir etiam Occidentalem, ut idem auctor probare nititur, Non enim (inquit) aliam verosimiliorem originem Indis Occidentalibus assignare possumus. Idem tradit Genebrard. ubi sup. Pet. Opmeerus in opere Chronogr. pag. 16. qui inter aliquos filios Hebri Iectanum connumerat, subditque huic tredecim filios fuisse, qui a Chaldaea ad Indiam usque migrarunt. A quibus, inquit, Indorum, Sinarumque variae gentes originem trahunt, ingenio, industria, arte, atque Philosophiae studijs excellentes. His subscribunt Michael Balboa Cabello in Miscell. Austr. m.s. 1. part. cap. 12. & 3. par. capit. 15. & 20. & capit. 6. fol. 153. Vbi quod [sect. 32] plus est, absque ullo certo fundamento suadere intendit, utramque Indiam olim coniunctam, & continuam suisse, quousque maris fluctibus dividi coeperunt, Greg. Garcia lib. 4. capit. 1. & 23. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hisp. cap. 8. pag 70. & Ioan. Boter. d. lib. 1. pag. 345. qui [sect. 33] ad eandem sententiam fulciendam similem fere in omnibus conditionem, corporis habitudinem, ritus & mores, ac praecipue colorem Indorum utriusque Indiae recte considerant. Quamvis Fr. Ioan. a Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 3. capit. 7. pag. 53. contrarium, scilicet Americanos ab Orientalibus nequaquam procedere, sua tantum auctoritate nixus existimet. ¶ Sed praedictam opinionem, licet in origine Ophir reijciat, in reliquis tamen sequitur etiam, & optime exornat Torniellus. d. anno Mundi 1931. num. 47. pag. 232. [sect. 34] Vbi ait, quod si quaeratur, ex quibus filijs, aut posteris Noe hic Novus Orbis impletus fuerit, possumus respondere, ex filijs Sem per partes Indiae Orientalis, & Chinae, & Iaponij provincijs atque insulis, quae Americae Aquilonari vicinae sunt: aut etiam ex posteris Iaphet, qui postquam per plagas Asiae Aquilonares, quas nunc Tartari incolunt, disseminati fuerunt, tandem ad Orientales eiusdem Asiae fines, qui supra Chinam nonnihil flectunt, ad Aquilonem devenerunt, prope fretum Anian, quo ut diximus, parvo intervallo, ipsa Asia ab America seiungi perhibetur. Ad illas autem Antarcticas provincias, quae nobis omnino Australes esse videntur, & contra extremum Africae promontorium, quod Caput Bonae spei appellant, respiciunt, licet nobis adhuc bene cognitae non sint, probabiliter conijci posse, primum penetrasse posteros Cham, qui praedictum Promontorium, caeterasque Africae partes incoluisse dicuntur: hi enim a praedictis Antarcticis regionibus omnium minus remoti fuisse videntur, & consequenter ad eas potuisse commodius pertransire. Quo [sect. 35] sensu accepta, vera esse potest opinio Gomarae in hist. Ind. lib. 5. cap. 217. dum existimat, Peruenses a Chamo originem ducere, ac maledictionis Divinae in Chamum haeredes esse, & idem de Brasiliensibus, & alijs Americanis tradit Ioan. Lerius Burgundus in sua historia navigationis in Brasiliam, quae habetur in 3. part. hist. Americae cap. 15. in fin. pag. 233. Qui tamen hoc levissima [sect. 36] alia coniectura confirmat, dicens, quod cum Iosue, iuxta promissiones Patriarchis factas, mandatumque sibi peculiariter datum, in terram Chanaan ingrederetur, testatur Scriptura, Iosue 2. 9. tantum terrorem irruisse super illius terrae incolas, ut diffluerent metu Israelitarum: unde etiam fieri potuit, ut Americanorum nostrorum maiores, Israelitarum conspectum fugientes, mari se commiserint, ac tandem in terram Americam appulerint. Ioannes quoque a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 10. pag. 33 & latius lib. 14. cap. 18. & 19. Ioan. Lucena in vita Sanct. Xavierij lib. 1. cap. 13. & lib. 10. cap. 22. Hieronym. Offorius de reb. Emanu. lib. 8. pag. 320. Petr. Bertius in descript. Iavae, pag. 611. & Seraph. Freitas de iusto Imp. Asiat. cap. 5. num. 15. & 20. eandem originem constituit Indorum Orientalium & Occidentalium, putantque eos ab aliquo ex filijs, vel nepotibus Cham propagari coepisse; atque [sect. 37] ideo colorem aeneum sub fuscum habere, sive oleastrinum, & ut plurimum cineritium quibus adstipulatur, quod refert Herrer. in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 9. cap. 4. pag. 296. Nempe in [sect. 38] Cuba insula veteres indigenas Nostris aperte Noe, & filiorum eius historiam retulisse, dicentes, se ex filio, cui ille maledixit, procedere, & deo rudiores, & versicolores esse ac nudos incedere. Nos vero ex altero, cui benedixit, & ideo vestibus uti, equis incedere, atque alijs coeli donis, & commoditatibus perfrui. Quod ut melius intelligamus, sciendum est, [sect. 39] coloris Indorum causas, ut & nigredinis, & crispaturae Aethiopum a plurimis doctissimis viris in Solis ardorem & temperamenta locorum, quibus habitant, referri solere, ut constat ex Ptolem. in op. quadripert. & ejus comment. Haly cap. 2. Hippocrat. in tract, de aere & aqui, Albert. Mag. de. nat. coel. lib. 2. & 4. Galen. lib. 2. de temperam. cap. 11. Cabello ind Miscell. Austr 1. p. cap. 9. Fr. Gregor. Garc. d. tract. de Ind. orig. lib. 2. c. 5. pag. 149 & seq. & Simon Maiol. in dieb. Canic. tom. 1. colloq 3. pag. 62. Vbi [sect. 40] tradit non esse monstrosum, quod cutis adeo variae formae, & colores in hominibus sint: nam coeli in id climata plurimum influunt: sed magis admirandum esse ex albis nasci Aethiopem, aut ex Aethiopibus album; ac propterea in [sect. 41] Mexico ab eius antiquis Tyrannis Motechumis homines aliquos publice ali solitos, quibus ab ipso ortu cutis, crines, supercilia, ac palpebrae albae fuerint, idque valde ibi pro admirando habitum fuisse, ut tradit Cortesius in relat. 2. Et idem Maiol. colloq. 17. pag. 395. ex Oder. Barbosa, & alijs commemorat [sect. 42] in India Orientali tantam esse climatis in unico monte Zantone vim variam, ut qua vergit ad Orientem albi sint, qui & nascuntur, & incolunt: qua vero vergit in Occidentem, nigerrimi; cum tamen omnes belluino more vivant. Illud porro magis monstrosum videtur, quod de homine quodam bicolore a Ptolemaeo Lagi filio in Aegyptum deducto narrat Coel. Rhodig. lib. 7. antiq. lect. c. 18 cuius quidem medietas ex aequilibrio summe erat nigra, & reliqua portio eximiam albedinem praeferebat. Theodectes [sect. 43] etiam apud Strabonem lib. 15. pag. 799. eandem coloris varietatem Soli his carminibus tribuit: Quorum propinqua Sol adurens orbita Fuliginoso corpora colore imbuit, AEstuque totas sicco crispavit comas, Materiemque adolescendi consumptam abstulit. Vnde idem Strabo infert, [sect. 44] Indos Orientales non crispari, nec eorum colorem in totum aduri, sicut Aethiopum, propterea quod sint humidi aeris compotes, & minus perpendiculariter radijs Solis feriantur. Alij tamen putant, [sect. 45] neque Soli, neque solo id esse tribuendum, sed a spermatis natura proficisci: quoniam sub aequatore, & locis utrique Tropico vicinis inter nigerrimos sparsi reperiuntur albi, vel cineritij, qui illic in sua albedine perseverant, ut in Regno Melinda & Mombaza, & bene observat Abraham Ortel. in comment. tab. 4. sui Theatri, & Auctor hist. Regni Congiani cap. 3. in calidioribus quibusdam locis sub eodem paralello; atque adeo, sub eadem coeli constitutione videmus nasci alicubi homines albos, ut in hac America, alicubi subfusci coloris, ut in Abyssinorum regionibus, alicubi nigerrimos, ut in Asiae Provincia, quam Malabaricam vocant. Et quia [sect. 46] AEthiopes etiam, & Indi, si per multa saecula in srigidas regiones transferantur, semper tamen nigros, vel oleastrinos liberos generant: sicuti & Hispani albos, quamvis in Indiae, aut AEthiopiae littoribus perseverent. Et in insula S. Thomae, quae primum a Lusitanis habitari coepta est, non impedit calor quominus ipsorum filij usque ad centesimum iam annum albi sint, & maneant: cum tamen Sol ibi aeque ac in alijs insulis AEthiopicis calidus sit. Quapropter affirmant a stirpe & sanguine [sect. 47] Cham AEthiopes provenire, qui destitutus fuit patris sui Noe benedictione, ob culpam, quam contraxit in eius temulentia irridenda, & inde magnam plagam posteritati suae attulit, ut & ipsa indignationem Dei in suum parentem testaretur, ut habetur Genes. cap. 10 & Paralip. 1. Chanaan enim filius Cham quarto genitus, quia patri avum temulentum ostendit, maledictus fuit, & iugo servitutis subiectus: & ideo Chananaei, & aliae undecim gentes ab eo descendentes, deletae sunt. Chus [sect. 48] vero ipsius Cham primogenitus, quamvis multo ante patris impietatem natus fuisset, niger tamen ipse, velut in poenam effectus, nigerrimos filios produxit, & AEtiopum auctor esse perhibetur. Filij autem [sect. 49] Mizraim secundo geniti nigri, & deformes nati sunt, ut AEgyptij, ac [sect. 50] Getuli praeter nigrorem ore putidi, ut cogantur perpetuo salem in eo habere. Filij denique Plut [sect. 51] tertio geniti (ut Mauri) nigri, simi, labeones, alióve modo prodigiose affecti. Ex quibus [sect. 52] coloribus utriusque Indiae incolae habent, & praecipue illius Oleastrini, quo, ut diximus, magis frequenter praediti esse videntur. Quod ultra Torquemadam d. lib. 14. cap. 18. & 19. ubi supr. aperte proponit, & prosequitur Anton. Possevinus in Biblioth. 2. tom. lib. 15. cap. 19. pag. 252. & 253. Didacus de Yepes in suis discurs. de var. histor. & August. Torniell. in annal. sacris tom. 1. ann. Mundi 1931. num. 26. & 27. Et [sect. 53] qui de Aethiopibus plura voluerit, & de usu illius adagij Aethiopem dealbare, & Aethiops non albescet, legat Plinium lib. 5. cap. 8. & lib. 6. cap. 30. Erasmum in adagijs, Alciat. Emb. 59. Abluis Aethiopem quid frustra? ah desine, noctis Illustrare nigrae, nemo potest tenebras. Vbi Sanctius Brocensis, & Claudius Minoes alios allegant, & eruditissimus pariter ac pijssimus vir Martin. Delrio in adag. sacr. 1. tom. adag. 851. pag. 448. & sequenti. Illud [sect. 54] tandem pro huius capitis coronide subijciemus, hodie Indos omnes, ut plurimum, mediocristatura reperi, cuius rei causas examinat Torquemad. d. lib. 14. cap. 24. & 25. & Fr. Ioan. a Ponte in Monarch. lib. 3. cap. 9. pag. 75. Quamvis non ignorem, tam incolarum traditionibus, quam multorum Scriptorum testimonijs, compertum esse, in aliquibus huius Novi Orbis regionibus quondam Giganteae magnitudinis homines viguisse, & hodie quoque vigere, ut etiam de Indis Orientalibus diximus supra capite 2. ex numer. 11. Nam Americus Vespucius in suis relat. navig. 2. tradit, se in quandam insulam appulisse altissimis hominibus cultam, quam ob id Gigantum appellarunt. Et Ant. Pigafetta, qui fuit socius Magallanis, dum nobile eius nominis fretum detexit, affirmat, se iuxta illud Giganteos populos conspexisse, quorum cervix ad brachij dimidium longitudine protenderetur. Qui Gigantes postea saepe ab alijs illud fretum navigantibus conspecti sunt. Et de eis ita scribit Cardanus lib. 8. de rerum variet. capit. 43. relatus in Theatr. vitae human. vol. 2. lib. 2. pag. 277. Constat iuxta fauces freti Magallanici in Boreali littore ad quinquaginta duas partes altitudinis esse Patagones Gigantes, octo palmis longiores, magnis pro statura pedibus, qui crudis carnibus vescuntur, piscibus assatis, pane carent. Vna bucca libras duas carnis, aut piscium sumunt: tantum aquae uno haustu bibunt, ut duodecim hominibus sufficere possit. Caeterum forma decenti sunt, membrisque pro altitudine commensuratis: cursus velocissimi, bilares, fortes, robustissimi etiam supra magnitudinis rationem. Furtis mirum in modum delectantur: crudeles tamen, quod mirum est, non sunt, nec humana carne vescuntur. Sagittas adeo profunde in gulam demittunt, ut in ventriculum pervenire existimentur, quod ipsi pro egregio spectaculo habent. Idem de antiquis Iucatanae Provinciae Indis monumentis suis mandavit Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 4. lib. 2. cap. 7. ad finem, pag. 44. & lib. 10. cap. 4. pag. 268. & de Chichimecis, & alijs gentibus Novae Hispaniae Acosta in hist. Ind. lib. 7. cap. 3. pag. 457. ubi ait, se molam cuiusdam ex his Gigantibus pugno maiorem vidisse, & Fr. Ioan. de Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 13. ubi de alia restatur duobus pugnis maiore, quae ex sepulto iam diu hominis cadavere extracta fuit, cuius caput grandis dolij vinarij magnitudinem excedebat, quod & tradit Cardanus. & Theatrum ubi supra, docens ex ossis horum Gigantum in sepulchris repertis, partium ad totum habita ratione constare, viginti palmos magnitudine excessisse, hoc est triplum iustae magnitudinis ferme hominum nostrae regionis, & aevi. Apud eundem etiam Ioseph. Acostam lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 19. pag. 53. Petr. Ciezam. 1. part. histor. Peru. cap. 52. August. Zarate in ead. histor. lib. 1. cap. 5. Maginum in 2. part. suae Cosmogr. tab. 34. fol. 286. Torquemad. d. cap. 13. pag. 38. Fr. Gregor. Garc. lib. 1. de Ind. orig. cap. 4. §. 1. pag. 67. Garcilassum Incam in suis comment. lib. 9. cap. 9. fol. 234. Herreram decad. 5. lib. 3. cap. 1. pag. 64. & Ioan. Metellum relatum a Theatr. vitae hum. ubi supr. reperimus, celebrem esse famam in hac Peruensi regione, ubi nunc Manta, & Portus Vetus oppidum perexiguum ab Hispanis aedificatum est, circa Caput S. Elenae, reperiri ossa hominum Gigantea, tantae magnitudinis, ut duplo, aut certe semiduplo corpora eorum proceriora fuisse demonstrent, quam sint communia praesentium Indorum. Illos autem Gigantes olim mari ad haec littora esse delatos, ibi cum indigenis bella gessisse, & quaedam extruxisse immania opera, cuius generis profundus puteus hodie visitur, lapidibus immensis aedificatus. Ac tandem homines illos saevos & portentosos, quod nefaria, & impurissima libidine abuterentur, coelitus esse consumptos. De quibus Gigantibus mentionem etiam facit Did. Davalos & Figueroa in miscell. Australi colloq. 33. pag. 147. & subiungit, in valle de Tarija similia Gigantium ossa reperiri, seque unius mandibulam vidisse, quae semi ulnam excedebat, cum tribus dentibus pugno maioribus; & a Dom. Laurentio Suar. de Figueroa, Provinciae Sanctae Crucis de la Sierra Gubernatore, audivisse, a se aliud integrum cadaver in eadem valle iuxta cuiusdam torrentis ripam conspectum, adeo portentosae magnitudinis, ut ensis per oculi cava demissus, vix ad cerebrum perveniret. # 11 CAPVT XI. De Auctoribus & argumentis, quibus probatur, Hispanos, omnium primos hunc Novum Orbem detexisse, & alijs ante eos prorsus incognitum, & certe nec leviter adumbratum SVMMARIVM Capitis XI. -  1 Orbis Novus an antiquis ullo modo cognitus fuerit? -  2 Auctores, qui tenent, Orbis Novi nullam antiquis notitiam fuisse, late recensentur. -  3 Ioseph. Acosta, Abraham Ortelius, Maluenda & alij merto mirantur, hunc Novum Orbem, adeo magnum & divitem, antiquos tot saeculis latuisse. -  4 Orbis Novi notitia si aliqua fuit apud antiquos, postea in totum evanuit. -  5 Franc. Vallesius sentit, Orbis Novi habitationem nulla memoria, vel historia ante Columbum cognitam. -  6 Alani Copi sententia & verba de omnimoda ignoratione Novi Orbis apud antiquos. -  7 Thomas Bozius Eugubinus laudatur, qui tradit, ne tenue quidem nomen Novi Orbis ad maiores nostros pervenisse. -  8 Orbem Novum non fuisse antiquis saeculis cognitum, pluribus argumentis Auctor evincit. -  9 Mundum ex una tantum parte coellum, & terram habere multi ex antiquis cum Epicuro opinabantur. Alij cum Stoicis & Peripateticis contrarium sentiebant. Et num. 11. -  10 Lucretij carmina adversus eos, qui Mundum rotundum esse putabant. -  12 Terra constituta est a Deo in medio globi coelestis, & duas superficies habet. -  13 Terra cur dicta a Graecis, ἰσοῤῥοπον. -  14 Globosa figura sive forma, perfectissima est. -  15 Terra in medio coelestis globi pendens, quomodo sustineatur? -  16 Orbis Etymologia a rotunditate. -  17 Manilij locus elegans de Orbis rotunditate. -  18 Plinius qualiter aperiat ineffabilem rationem qua elementa inter se colligata sunt. -  19 Australes mundi plagas, aquis omnio regi multi, ex veteribus opinabantur: & quare? -  20 Procopij Gazaei notabilis locus, terram in aquis subsistere, & infra nos nullam esse putantis. -  21 Photius reprehendit D. Clementem, quod putavit, terram reperiri ultra Oceanum, & Phoenicem avem veram esse. -  22 Australes & Occidentales regiones ultra Oceanum inhabitatas esse, multi ex antiquis putarunt: & quare? -  23 D. Augustini locus expenditur. -  24 Caietanus putat, nullo Scripturae loco concludi, omnem terram esse habitabilem. -  25 Antipodes, sive Antictones esse multi auctores constantissime negarunt, & de horum nominum etymologia. -  26 Antipodes Hispanis, & alijs Europeis sunt plures regiones Novi Orbis, remissive. -  27 Antipode esse, qui olim ridebant, hodie magis ridenti sunt. -  28 Lactantius Firmianus multum invehitur in eos qui Antipodes esse affirmabant. -  29 Lucretius vanos & stolidos vocat eos, qui Antipodes agnoscunt. -  30 D. Isidorus Antipodes fabulosos appellat. -  31 Procopius Gazaeus quasi contra Fidem esse inquit Antipodes dari. -  32 Virgilius Episcopus Saleburg. reprehensus fuit, quod Antipodes dari pro concione dixit. -  33 Antipodes esse plures ex antiquis affirmarunt. -  34 Antipodes esse, qui olim agnoverunt, putabant alterus generis esse, & aditum ad eos non dari propter calorem Torridae Zonae. -  35 Zonas quinque, quibus terra dividitur, qualiter describat Cicer. Plin. & alij, & num. 38. -  36 Australem Zonam, & gentes sub ea habitantes a nobis agnosci non posse, multi putarunt. -  37 Nili origo agnosci non potest ob aestum Torridae Zonae, cum Lucano. -  38 Auctores plurimi recensentur, qui de Zonis Orbis scribunt. -  39 Zonam Torridam esse impertransibilem, & inhabitabilem, hodie etiam aliqui nimis supine scribunt. -  40 Picus Mirandulanus publice Romae defendit Zonam Torridam inhabitabilem esse. -  41 Zonas omnes habitabiles esse, & Torridam placidissimam, hodie certissimis experimentis compertum est, & auctores, qui de hoc agunt: & num. 43. -  42 Philosophicis argumentis non est deferendum plus quam oculis. -  44 Servius quid sentiat de Antipodibus, & eorum cum nostris communicatione? -  45 Zonas tres antea inhabitabiles, post Christi adventum habitabiles factas, pie probare nititur Thomas Bozius. -  46 Christi Domini foelicissimus adventus plurima bona mundo attulit, & Sybillae carmina de hoc. -  47 Oceanum innavigabilem esse, veteres crediderunt, & loca Nazianz. Origen. & Cicer. num. 49. 50. & 51. -  48 Antipodes negavit D. August. & alij Ecclesiae Patres, quia ad eas regiones transijsse per Oceanum Adami posteros impossibile iudicarunt. -  52 Adagium, non ultra Gadira, sive, quae ultra Gades inaccessa, explicatur & exornatur. -  53 Oceanus in sacra Pagina sumi solet pro fine totius Orbis. -  54 Gades sumitur pro ultimo termino Occidentis. -  55 Hercules columnas Gadibus fixit, tanquam illic esset suprema Orbis meta. -  56 Imperatorum antiqua consuetudo fuit aliquas columnas, vel alia monimenta erigere in extremis locis, ad quae pervenissent. -  57 Gades nomen terminum, seu finem Latinis significat. -  58 Finis terrae Promontorium Hispaniae in Regno Galleciae. -  59 Hispania tota, & praesertim Provinicia Baetica dicitur Occidens Occidentis, & id significare eius antiqua nomina Sepharad, & Spania. -  60 Hesperi nomine a quo Hesperia dicta Graeci totum Occidentem appellabant. -  61 Epitaphia antiqua, quae Hispaniae oras terrarum ultimas faciunt. -  62 Promontorium sacrum, id est, El Cabo de S. Vicente, Orbis ultimum dicitur Straboni. -  63 Tartessus Baeticae urbs eadem ac Gades. -  64 Tartarum ubi defunctorum animas mitti credebant, in ultimis Hispaniae oris, tanquam in extrema totius Orbis regione antiqui collocabant. -  65 Elysij campi, & Beatorum sedes in Hispaniae finibus esse putabantur, secundum Homerum & alios. -  66 Hesperidum horti, quamvis circa Hispaniam positi, ab antiquis ignorabantur, & quare? -  67 Oceani navigatio ultra fretum Herculeum olim nimis periculosa, & quare? -  68 Maria omnia innavigabilia olim Atlantica dicebantur. -  69 Navigationes per altum olim incognitae erant. -  70 Navium & navigationis inventio, & usus a Noe temporibus initium accepit. -  71 Atlantem Lybicum primum naves fabricasse testatur Clem. Alex. -  72 Navium forma, astrolabium, & alia nautica instrumenta, quibus hodie utimur, antiquis ignorabantur. -  73 Magnetica acus, & eius praecisa necessitas ad navigationes per altum ineundas. -  74 Navigationis aliquam peritiam, & certitudinem ex syderum observatione Phoenices nacti fuerunt. -  75 Navigantes nubilo, aut procelloso tempore syderum observatione se iuvare non poterant. -  76 Virgilij elegans naufragij, & procellae descriptio. -  77 Magneticae acus inventum extollitur, & quod priscis ignoratum fuit. -  78 Navigandi peritia antiquorum cum hodierna, & praecipue Hispanica conferri non potest. -  79 Magneticae acus inventor quis? & de eius commodis & usibus, remissive ad plures auctores. -  80 Magnetis proprietates mirandae, & unde ei nomen, remissive. -  81 Magnes cur semper Septentrionem requirat remissive. -  82 Magnetis novum, & mirum experimentum. -  83 Magnetica acu multi etiam utuntur in terrestribus itineribus: & de montibus magneticis, qui attrahunt ad se navigia, quibus ferrum inest. HVivs ergo adeo vasti, & immensi Orbis detectione, descriptione, & indigenarum origine patefacta, superest [sect. 1] nunc, ut eadem cura, nobilem illam quaestionem examinemus; an scilicet ante Columbi, & Hispanorum in eundem Orbem adventum, ab aliquibus antiquorum saeculorum hominibus cognitus, & lustratus fuerit, aut saltem certis, & constantibus litterarum monumentis ostensus? Et plane mihi semper eorum opinio magis arrisit, qui tantae detectionis & cognitionis primam laudem ac gloriam Hispanis tribuunt, aliis ante eos, has Occidentales & Australes regiones penitus ignoratas, esse testantur. Quod [sect. 2] multis rationibus defendunt, & extollunt Pet. Malferit. inter consilia Mandelli vol. 2. cons. 769. n. 17. Marquardus de Susanis in tract. de Iudae. & infidel. 1. par. cap. 14. in princ. Petr. Bellin. in tract. de bello. 2. par. tit. 11. Tarapha de Regib. Hisp. cap. ult. Victoria in relect. de Ind. insulanis in princ. Barrer. in libello de regione Ophira. Lud. Leo Augustinian. in comment. sup. Abdiam cap. ult. pag. 662. & sup. Cant. cap. 8. Ioseph. Acosta lib 1. de nat. Novi Orb. cap. 1. & seqq. Perer. lib. 3. in Gen. Barradas lib. 5. concord. cap. 11. Boterus in relat. universal. vol. 2. lib. 1. ex pag. 329. usque ad 338. Ant. de Herrer. in hift. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. ca. 1. & cap. 6. 12. in fin. Greg. Lopez Madera in lib. de excell. Hispan. Monarc. cap. 6. fol. 44. & cap. 9. ex. fol. 67. Iacob. Valdes de dignit. Reg. Hisp. cap. 12. n. 7. cum sequent. & cap. 19. ex n. 55. ad. 63. Camillus Borrellus de praest. Reg. Cathol. cap. 43. num. 7. & 8. & c. 46. n. 225. & 226. Bern. Aldrete lib. 3. de orig. ling. Hisp. c. 13. Pet. Opmeer. in opere Chronograph. pag. 417. Fr. Ioan. a Ponte in Conven. utr. Monarch. lib. 3. c. 7. §. 10. pag. 49. &c. 19. §. 1. pag. 152. & §. 2. pag. 125. Traian. Bocacin. in nuptijs Parnasi. centur. 2. cap. 90. Fr. Ioan. a Torquemada in Monarc. Ind. lib. 1. c. 4. in fin. August. Torniell. in annal. sacris ann. mundi 1931. n. 46. & 48. pag. 230. & seq. & ann. 3043. n. 7. & 8. Idem tradit ipse Acosta eodem lib. c. 11. Vbi [sect. 3] monstri simile reputat, & alterum Orbem esse tantum quantum hunc cernimus, & antiquos tot saecula latuisse, & nullum prorsus vestigium inveniri, quo ostendi possit, ex Europae nationibus aliquem ante Hispanos in has oras appulisse. Abrahamus etiam Ortel. in Theat. Geograph. tab. 5. & Carol. Stephan. qui eius verba transcribit, in diction. Hist. & Poet. verb. America, in eadem opinione sunt. Et aeque mirum sibi videri dicunt, hoc Hemisphaerium tantae & tam immensae amplitudinis, veteribus tot saeculis in cognitum mansisse, & tamdiu potuisse latere, considerata praecipue cum antiquorum in describendo terrarum Orbe diligentia, & amplissimorum imperiorum ad perquirendas regiones commoditate, opportunitateque tum humani generis dira, atque insaciabili auro, atque argento inhiante cupidine, nihil non tentante, quo his potiatur, quibus hae reigones incredibili copia abundant. Doctissimus quoque Fr. Thom. Maluenda lib. 3. de. Antichris. cap. 16. in prin. aperte resolvit, veteres Scriptores, & quoscunque qui ante Columbum fuerunt, nullam habuisse vel tenuem suspicionem istius tam vastae, & immanis terrae portionis, quae per Hispanos patefacta est, ut plane sit inter maxima miracula computandum, voluisse Deum, per tot saecula ab Orbe condito maiorem partem totius Orbis terrarum ita in obscuro delitescere. Et in fine eiusdem capitis subdit, quod [sect. 4] etsi concedamus apud priscos aliquam quamvis confusaneam, atque interturbatam extitisse Novi istius Orbis notitiam, eiusmodi tamen cognitionis vel tenuem auram paulatim postmodum oblitteratam, ac penitus tandem evanuisse. His adsentiens [sect. 5] eruditissimus Franc. Vallesius in lib. de sacr. Philosoph. cap. 26. explicans illud Deuter. cap. 30: Si ad cardines coeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, & assumet; inquit, tempus, omnium rerum magistrum, evidenter indicasse, omnes. Mundi partes ad utrunque Polum habitabiles esse, & vere ab hominibus coli ab Adami semine disseminatis. Hanc autem disseminationem, nulla neque memoria hominum, neque historia cognitam, nobis in hoc saeculo velut digito indicasse Hispanos Christicolas, incarnati Verbi disseminationem procurantes. Alanus [sect. 6] Copus natione Anglus, eidem opinioni semel & iterum se subscribit. Nam in Dialog. 6. adversus Haeret. cap. 9. pag. 783. summam divinae providentiae curam extollens, quae cum Fides Catholica in Septentrionalibus regionibus labebatur, eiusdem praedicationem & agnitionem ad Australes Orbis Novi perduxit, sic addit: Quae antea ne extitisse quidem ullis unquam libris est traditum, ulla fama, & auditione acceptum. Et in eodem Dialogo cap. 34. pag. 642. Sleidani haeretici fraudem incusans, qui Catholicae Fidei propagationem in Orbe Novo eo tempore ab Hispanis factam perfidioso silentio involverat, inquit: Incredibili Dei benignitate alterum quemdam Orbem, de quo nihil a Ptolemaeo, nihil a veteribus Cosmographis, nihil ab alijs vel fando quidem prius accepimus, intra hominum memoriam repente emersisse. Extant quoque [sect. 7] plurima eiusdem rei praeconia, & testimonia in illis pijs pariter ac eruditis libris, quos insignis Thomas Bozius Eugubinus de signis Eccles. Dei in vulgus mandavit, praecipue lib. 17. cap. 1. sig. 74. ubi ait. Non ita pridem loca plurima, & latissima reperta fuisse navigationibus Lusitanorum & Hispanorum, quorum ne tenue quidem nomen pervenerat ad maiores nostros. Et lib. 6. cap. 7. ubi Divinitus hunc Novum Orbem, qui continet dimidium totius Orbis terrarum, Catholicis Regibus detectum ostendit, & idem tradit in lib. de robore belli, cap. 9. pag. 312. & cap. 13. pag. 337. Pro cvivs sententiae confirmatione, & illustratione, ego cum alijs, [sect. 8] & praeter alios, sequentia argumenta perpendo. Primvm, quod Novus hic Orbis non videtur ullo prorsus modo antiquioribus saeculis innotescere potuisse, cum eorum plurimi, & ij quidem gravissimi Scriptores extiterint, qui [sect. 9] mundum universum domui similem reputabant, cui tectum ex una parte non quaquaversus immineat. Atque ita ad Polum Antarcticum & Australes & Occidentales plagas nullo pacto coelum extendi posse contendebant, & longe minus terram, cuius gravem molem in medio aere suspensam teneri, nulla ratio (ut ipsi sibi suaserant) patiebatur: quam opinionem saepe saepius repetijt D. Chrysost. homil. 14. & 27. in epist. ad Hebr. & homil. 6. & 13. in Genes. & homil. 12. ad populum Antioch. irridens eos, qui coelum rotundum & Sphaericum esse opinabantur, cum Scriptura potius tabernaculum a Deo fixum commemoret. Cui etiam hac in parte assentiuntur Theodor. & Theophyl. in comment. ad Hebr. cap. 8. & illis antiquior Lactan. Firmian. lib. 3. divin. institut. cap. 24. qui Epicuri probans sententiam Peripateticos, & Academicos circa coeli ambitum, & figuram damnat, & terram ad Chaos quoddam immane definit, prout & facit [sect. 10] Lucretius lib. 1. de nat. rerum, qui cum eodem Epicuro sic inquit: Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, In medium summae quod dicunt, omnia niti: Atque ideo mundi naturam stare, sine ullis Ictibus externis, neque quoquam posse resolvi Summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa. Quod attingere quoque videtur D. Hieronym. lib. 2. in Epist. ad Ephes. cap. 4. Auctor apud Iustin. q. 130. Orthod. Procop. Gazaeus in cap. 1. Genes. & alij relati a Sixto Senensi lib. 5. Bibliot. annot. 3. Pererio lib. 2. in Genes. Ioseph. Acosta lib. 1. de nat. Novi Orbis cap. 1. Maluenda lib. 3. de Antichris. cap. 14. pag. 141. Et licet sub dubio proponit D. August. lib. 2. de Genes. ad litteram cap. 9. & sup. Psal. 135. Quid ad me pertinet, inquiens, utrum coelum, sicut sphaera, undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper veluti discus operiat? Secvndo, [sect. 11] quia quamvis Stoici & Peripatetici in contrariam sententiam euntes, coelum rotundum esse, atque in circulum volvi affirmarent, & terram etiam [sect. 12] in medio huius coelestis globi constituerent, duas superficies habentem, ut tradi Aristot. lib. 1. de coelo cap. 3. Plutarc. de placit. Philosoph. lib. 1. cap. 2. Plin. lib. 2. cap. 5. & 65. Ovid. 6. fast. dum ait: Terra pilae similis nullo fulcimine nixa Aere subiecto, tam grave pendet onus. Et ex multis sacrae Scripturae locis probant & defendunt D. August. lib. Categor. cap. 10. D. Chrysost. sup. illud Psalm. 123. Fundasti terram super stabilitatem suam. D. Basil. in Hexam. homil. 1. D. Ambr. in eod. Hexam. lib. 1. cap. 6. Acosta ubi supr. cap. 2. 3. & 4. Coel. Rhodig. lib. 1. antiq. lect. cap. 4. & 13. Vbi [sect. 13] inter alia ait, terram hac ratione a Graecis, ἰϐοῤῥοπον, aliquando appellari, id est aequi nutantem, & recte mundum in globi figura fabricatum: quia [sect. 14] ut ab scientissimis proditur: Haec aeterna manet, Divisque simillima forma, Cui neque principium est usquam, nec finis in ipsa, Sed similis toto remanet, perque omnia par est. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 16. pag. 367. & 368. Iustus Lipsius in Physiologia Stoicorum lib. 2. cap. 9. & 18. Pat. Ioan. Pineda in Eccles. cap. 1. vers. 4. num. 3. explicans illa verba: Terra autem in aeternum stat, & sub. lob 26. 6. explicans illa: Appendit terram super nihilum. Vbi simul rationem exponunt, quomodo [sect. 15] terra, cui aerem undique substratum dicimus, per se ipsa pendeat, nec nobiscum cadat. Quibus subscribens D. Isidor. lib. 14. Etymol. c. 1. & 2. & Higin. lib. 1. de Astrono. cap. ultim. Orbem [sect. 16] a rotunditate circuli dictum putant, & terram in media Mundi regione collocatam, omnibus partibus aequali intervallo dissidentem, centrum sphaerae obtinere. Vnde eleganter [sect. 17] Manilius lib. 1. Astron. sic cecinit: Est igitur tellus medium sortita cavernam Aeris, & toto pariter sublata profundo, Nec patulas distenta plagas, sed condita in Orbem Vndique surgentem pariter, pariterque cadentem. Haec est naturae facies, sic mundus & ipse In convexa volans teretes facit esse figuras Stellarum, Solisque Orbem, Lunamque rotundam Quod nisi librato penderet pondere tellus, Non ageret cursus mundi subeuntibus astris Phoebus ad Occasum, & nunquam remearet ad Ortus, Lunave submersos ageret per inania cursus. Et Plin. [sect. 18] d. cap. 5. hanc ineffabilem rationem, qua inter se elementa colligata sunt, sic tradi: Mutuo complexu diversitatis effici nexum, & levia ponderibus inhiberi, quominus evolent: contraque gravia ne ruant, suspendi levibus in sublime tendentibus. Sic pari in diversa nisu vi sua quaeque consistere, irrequieto mundi ipsus constricta circuitu: quo semper in se currente, imam, atque mediam in toto esse terram, eandemque uni veri cardine stare pendentem, librantem per quae pendeat, ita solam immobilem circa eam volubili universitate, eandem ex omnibus necti; eidemque omnia inniti. Adhuc tamen ipsi ijdem Auctores frequentius opinabantur, Australes & [sect. 19] Occidentales Mundi plagas undis omnino tegi. Nam cum ex duobus elementis terra, & aqua unus efficiatur globus, intelligebant ad Polum Antarcticum mare quaqua versum esse diffusum, ut constat ex ijs, quae tetigimus sup. cap. 8. num. 16 & latius adduxit Plutarc. lib. 3. de placit. Philosoph. cap. 9. 10. & 11. D. August. lib. 16. de civit. Dei, cap. 9. Lactan. Firmian. lib. 3. div in. instit. cap. 23. Greg. Nazianz. epist. 27. ad Pusthum. & in orat. funeb. ad Basil. & procop. Gazaeus in comment. ad cap. 1. Genes. Vbi sic [sect. 20] inquit: Quod autem universa terra in aquis subsistat, nec ulla sit pars eius, quae infra nos sita est, aquis vacua, & denudata, omnibus notum reor. Nam sic docet Scritura: qui expandit terram super aquas; & iterum, quia ipse super maria fundavit eam. Sola igitur superficies, quae penes nos est, intelligitur, dam ait: Congregentur aquae, quae sub coele sunt in locum unum. Nec decet, ut credamus aliquam terram infra nos coeli nostri Orbi oppositam. Et haec fuit ratio, [sect. 21] ob quam Photius in excerptis ex clement. epist. ad Corint. 2. cap. 26. illi inter alia succenset, quod aliquas terrae Provincias ultra Oceanum collocasset: Reprehendat vero, inquit, hoc in illis quispiam, quod extra Oceanum mundos aliquos collocet. Deinde forte & illud, quod Phaenicem avem unicam tanquam pro verissimo adhibet argumento. Tertio, [sect. 22] quia tametsi aquis nudum in parte aliqua hemisphaerium Australe reperiretur, non tamen ideo necessario sequi afirmabant, illud ab hominibus habitari. Praesertim cum non perciperent, quando, aut quomodo posteri Noe ad has regiones transierint, a quibus certum est, omnes mortales fluxisse, ut sup. probavimus. Qua propter [sect. 23] D. August. d. lib. 16. de Civit. Dei cap. 9. Nec attendunt (inquit) etiam si figura conglobata, & rotunda mundus esse credatur, sive aliqua ratione monstretur: non tamen esse consequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum congerie nuda sit terra. Deinde etiam si nuda sit, neque hoc statim necesse est, ut homines habeat: quando nullo modo Scriptura ista mentitur, &c. Et Cardinalis [sect. 24] Caietanus explicans illud Genes. 1. vers. 26. ubi Deus, hominem universae terrae praeesse mandavit, nullam esse eius partem, docet, quae dominationi hominis subiecta non sit: Non tamen ex eo (inquit) valet concludi; omnem partem terrae esse habitabilem, vel habitandam esse ab homine. Atque hoc nimirum in causa etiam fuit, ut ipse idem Augustinus, & alij plures Ethnici, & Christiani Philosophi, quos sup. num. 19. retulimus, Antipodes, [sect. 25] sive Antictones esse, constantissime negaverint, sic appellatos, quod contraria nobis vestigia figant, & oppositam terram incolant, distentque a nobis diametro, toto medio terrae centro interposito, ita ut cum nobis est aestas, illos premat hyems: cum nobis dies, illis nox sit, ut praeter alios observant Ambros. Calepinus & Carol. Stephanus in diction. verb. Antictones, & verb. Antipodes, Ioan. Funger. in Etymolog. sub eisdem verbis, & MaIuend. de Antichrist. lib. 1. cap. 2. quod aperte ostendit, nullam illis huius Novi Orbis, & gentium in eo habitantium notitiam fuisse. Constat [sect. 26] namque, Antipodes esse plurimos, qui aliquas eius Provincias inhabitant, quos plene recenset Ovetus lib. 4. hist. Ind. cap. 2. Iosehus Iesuita de rebus Brasil. ann. 1560. Surius in comment. ann. 1501. 1552. Ramusius 1. tom. suarum navigat. Petr. Mexia insylva var. lect. cap. 25. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. to. colloq. 1. pag. 36. & colloq. 17. pag. 395. & 396. & colloq. 11. pag. 281. Vt sic iam satis appareat, [sect. 27] non tam ridendos esse, qui olim Antipodes agnoverunt, quam eos, qui vanis suis coniecturis, & argumentationibus ducti, illos irridebant, & praecipue [sect. 28] Lactan. Firmianus d. lib. 3. cap. 23. qui mirum est, quam nimis longe in illus explodendis & reprobandis provehatur. Quos [sect. 29] etiam vanos & stolidos appellavit Lucretius d. lib. 1. sic canens: Illi cum videant Solem, nos sydera noctis Cernere, & alternis nobiscum tempora coeli Dividere, & noctes pariles agitare diebus, Sed vanus stolidis haec omnia parturit error. Et [sect. 30] fabulosos D. Isidor. lib. 14. Etymol. cap. 5. ubi ait: Extra tres autem partes Orbis quarta pars trans Oceanum interior est in Meridie, in cuius fines Antipodes fabulose inhabitare produntur. Procopius [sect. 31] etiam Gazaeus in comment. d. cap. 1. Genes. eosdem Antipodes apertissime negat: Nam si Antipodes forent (inquit) certe Christus eo quoque profectus esset, & caetera, quae pertinent ad salutem humani generis, ibi perfecisset. Sed & Adam prima generis nostri origo & serpens, qui humanum genus circumvenit, & diluvium quoque penes oppositam regionem extitisset. Quo [sect. 32] argumento refert Aventinus in annal. Boiorum lib. 3. & Tobias Hallerus in Oratione quod antiquitati non ubique credendum sit, apud Ioan. Rosinum pag. 488. & novissime Seraph. Freitas de Imp. Asiat. in praefat. & cap. 4. num. 5. Reprehensum & accusatum fuisse Virgilium Episcopum Salaeburgensem in Germania a Bonifacio Episcopo Moguntino, quod pro concione dixerat, Antipodes esse, eiusque opinionem damnatam & explossam fuisse circa annum Christi 745. Qvarto, quia illi quoque Auctores & Philosophi, qui melius docti Antipodes sive Antictones esse affirmarunt, utpote [sect. 33] Cicero lib. 4. Academic. quaest. Pythagor. apud Laert. in eius vita, Plin. lib. 2. cap. 65. & lib. 6. cap. 22. Pomp. Mela lib. 1. cap. 5. Servius in 6. Aeneid. Origenes lib. 2. Periarch. cap. 3. & plures alij, quos refert Maiol. ubi sup. & Maluenda lib. 3. de Antichr. cap. 14. per totum. Fatebantur [sect. 34] tamen, tales Antipodes, & situs terrarum, quas incolebant, nusquam agnoscere licuisse, non nostri, sed alterius generius mortalium esse putabant: propterea quod ob ardorem intercedentis mediae Zonae, quam Torridam vocavere, nemo nostrorum ad illos, vel illorum ad nos potuerit commigrare, ut expresse oftendit Cicero in fragment. lib. 6. de Rep. & in somnio Scipion. Vbi hos, qui incolunt vtranque Mundi partem ita interruptos esse ait, ut nihil inter ipsos ab alijs ad alios manare possit. Et [sect. 35] ex quinque Zonis, quibus terra redimitur, duas maxime inter se diversas, & coeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixas, pruina obriguisse mediam autem, & maximam Solis ardore terreri: duas autem esse habitabiles. Earumque [sect. 36] Australem illam, in qua qui insistunt, adversa nobis urgent vestigia, nihil ad nostrum genus pertinere. Idem docet lib. 1. Tusculan. inquiens: Globum terrae eminentem ex mari fixum in medio mundi universi loco duabus oris distantibus habitalilem & cultum: quarum altera, quam nos incolimus, sub axe posita sit ad septem stellas, unde horrifer Aquilonis stridor gelidas molitur nives: altera Australis ignota nobis, quam vocant Graeci, ἀυτάξονα, a contrario axe. Plinius etiam lib. 2. cap. 6. in eadem sententia est, & cum pulcherrime earundem Zonarum divisionem scripsisset, sic subdit: Duae tantum inter exustam, & rigentes temperantur, eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium syderis. Macrobius quoque lib. 1. Saturnal. cap. 19. & lib. 2. de somn. Scipion. cap. 5. postquam easdem Zonas depinxit, & terras illas Australes, quae in temperata iacent, habitari probavit, ita prosequitur: Sed a quibus, non licuit nobis unquam, nec licebit agnoscere: interiecta enim Zona utrique hominum generi commercium ad se denegat commeandi. Quae verba eo non citato transcribit Philipp. Bergomensis in supplem. Chron. lib. 1. & sequitur Pomp. Mela d. lib. 1. cap. 1. his elegantissimis verbis eandem sententiam exponens: Huius medio terra sublimis cingitur utique mari, eodemque in duo latera, quae Hemisphaeria nuncupantur, ab Oriente divisa ad Occasum Zonis quinque distinguitur: mediam aestus infestat, frigus ultimam. Reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter, Antictones alteram, nos alteram incolimus, illis situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus. Et [sect. 37] ad eandem causam refert Lucanus lib. 10. Pharsal. Nili originis ignorantiam, sic inquiens: Quae tibi noscendi Nilum Romane cupido est, Haec Pharijs, Persisque fuit, Macedumque Tyrannis Nullaque non aetas voluit conferre futuris Notitiam: sed vincit adhuc natura latendi. Summus Alexander Regum, quem Memphis adorat, Invidit Nilo, misitque per ultima terrae AEthiopum lectos: illos rubicunda perusti Zona poli tenuit Nilum videre calentem. &c. Quae opinio, & praedictarum [sect. 38] Zonarum natura & divisio ab alijs priorum, & posteriorum faeculorum Philosophis, Historicis, Poetis & Theologis libenter, & frequenter usurpari videtur, ut constat ex Arist. lib. 2. Meteor. cap. 5. Cicer. lib. 1. de nat. Deorum. Plinio lib. 2. cap. 68. Strab. lib. 3. & 17. Geograph. Virgil. lib. 1. Georg. & 7. AEneid. & ibi eleganter Servio, qui per digitos manus totam Zonarum intelligentiam facillimam reddit, Lucretio lib. 5. de nat. rerum, Ovid. lib. 1. Metamorph. Horatio lib. 1. carmin. Ode 22. Tibull. lib. 4. de laudib. Messal. Claudiano lib. 1. de rapt. Proserp. D. Isidor. lib. 3. Etymol. cap. 44. Philon. in lib. quis rer. divin. haeres sit, Beda de ratione temp. lib. 11. cap. 32. D. Tho. 1. p.q. 102. art. 2. ad 4. Scoto & Durand. 2. sentent. dist. 17. Ludov. Vives in notis ad D. Aug. d.c. 9. Ioachin. Vandiano in not. ad Pomp. Melam d. cap. 1. & plurimis alijs relatis a Chassaneo in Catal. glor. mundi par. 12. consider. 15. Acosta lib. 1. de natur. Novi Orb. cap. 9. & 10. & lib. 2. per totum, Thom. Bocio de sign. Eccles. Dei lib. 1. cap. 1. & lib. 15. cap. 18. Maluend. d. lib. 3. cap. 14. Fr. Gregor. Garcia lib. 2. cap. ult. §. 4. & sequent. pag. 162. & Seraph. Freitas d. cap. 4. num 5. Et adeo hominum animis haesisse videtur, ut illi etiam hodie [sect. 39] aliqui Neoterici assentiantur, Torridam Zonam afflatu continui caloris incensam nullo modo habitari, vel navigari posse affirmantes. Nam ut refert Maluenda ubi sup. pag. 139. Avorum nostrorum memoria [sect. 40] Ioannes Picus Mirandulan. Romae in publico doctissimorum virorum coetu coram Alexandro VI. P.M. propositis assertionibus ausus est, id accerrime propugnare, Et idem tenet Petr. de Aliaco q. 3. super Sphaeram, Apian. & Gemafrisius in Cosmograph. & Blasius Alvarez Miraval. in lib. Hispana lingua Salmanticae edito ann. 1599. cui titulum fecit De conservatione salutis corporis & animae cap. 12. Quorum tamen errorem, sive desidiam, merito notavit Henric. Martinez in repert. Mexic. tract. 3. cap. 5. pag. 169. & ab eo sumens fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 4. pag. 8. Etenim [sect. 41] cum hoc posteriori saeculo tot, & tam certis experimentis constiterit, Antipodes esse, & omnes Orbis plagas, tam quae ad glaciales Zonas, quam quae ad Torridam pertinent, non solum habitabiles esse, verum & humano genere cultas, atque etiam multis in locis, & praesertim sub ipsa AEquinoctiali refertissimas & placidissimas reperiri, atque habitationi & navigationi admodum pervias, emoti prorsus, & amentis iudicij erit, ea in dubium velle revocare, & [sect. 42] Philosophicis rationibus, quae saepe fallaces existunt, plus, quam oculis nostris, deferre, ut optime [sect. 43] advertunt Ludov. Vives, Acosta, Maluenda & Torquemada ubi sup. lust. Lipsius in Physiolog. Stoic. lib. 2. dissertat. 19. Lambinus sup. Horatium d. Ode 22. Franc. Vallesius in libris de sacra Philosoph. cap. 26. Ioan. Boter. in relat. univers. vol. 2. 1. par. lib. 1. pag. 229. & sequent. Ant. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 2. & 4. Conimbricenses in 2. lib. Arist. de coelo, cap. 14. q. 1. Pineda de reb. gest. Salom. lib. 4. cap. 15. §. 2. Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. monar. lib. 3. cap. 19. pag. 121. Tobias Hallerus in d. orat. de antiquit. ap. Rosinum pag. 487. Qui omnes latissime de Zonarum (Praecipue Torridae) natura & temperie latissime agunt, & ex antiquis idem iam olim tentarunt Aristot. & eius commentator Averroes lib. 4. de coelo, Avicen. fen. 2. doctr. 1. cap. 8. Posidonius apud Cleomedem, cuius verba refert Iust. Lipsius in d. Physiolog. Stoic. lib. 2. dissertat. 27. in fin. Albert. Magnus de nat. loc. cap. 6. & [sect. 44] Servius sup. Virgil. 6. AEneid. ubi elucidans illud: pelagi ne venis erroribus actus, disquirit, qui potuerit dicere Virgil. AEneam erroribus maris ad inferos vivum devenisse? respondetque hisce verbis: Altius hoc intellige secundum corographos, qui volunt terram sphaericam esse, & undique aqua & aere sustentari. Quod si est, ad Antipodes potest navigatione perveniri, qui nobis inferi sunt, ut nos illis. Hinc est quod sub terram inferos dicimus. Tyberianus etiam dicit, epistolam esse ab Antipodibus ad nos vento allatam, quae habet superi inferis salutem. Et melius, & latius caeteris prosequitur Thom. Bocius d. tract. de sign. Eccles. Dei, lib. 15. cap. 18. Qui [sect. 45] tamen pio quidem zelo, & subtilibus, licet non usquequaque solidis rationibus ostendere conatur, tres illas terrae fascias, quas antiqui Scriptores, ut diximus, inhabitabiles esse, asseruerunt, revera ab Orbe condito ad Christum usque semper desertas mansisse, & semper, vel saltem ex maiori parte inhabitatas, & tales repertas eo tempore a pluribus fuisse, qui eas diligentissimo studio explorarunt: Post Christi vero foelicissimum in mundo Ortum, coepisse illas hominibus incoli, quousque tandem iam nostris temporibus cultoribus sunt repletae: atque hanc [sect. 46] inter alias Christum in Mundum importasse foelicitatem, ut eius praesentia terra melior, atque usibus humanis commodior sit reddita, sic explicans Psalm. 8. vers. 1. & 4. & locum Isaiae cap. 35. vers. 1. & cap. 43. & Sybillae carmina, quae habentur apud Lactan. lib. 7. divin. instit. Et tunc sane gaudium magnum Deus hominibus dabit Etenim tellus, & arbores & innumera pecora terrae Dabunt fructum verum hominibus Vini, & mellis & candidi laetis, Et frumentum, quod est hominibus optimum omnium Qvinto, quo magis ostendatur, hunc Novum Orbem antiquis penitus ignoratum, aut certe inhabitabilem iudicatum fuisse, considero illos non solum existimasse ob ardorem aestuantis Zonae ad eius oras aditum omnino praecludi, sed ea quoque ratione, quam vrgentiorem, imo & insuperabilem reputarunt, nempe totius [sect. 47] Oceani spacium inter ipsum, & alias mundi partes obversari, neque ullum modum reperiri, quo infinito illo abysso traiecto, homines huc commeare potuerint. Quod argumentum [sect. 48] adeo pressit D. August. d. lib. 16. de Civit. Dei cap. 9. ut nimis absurdum esse dicat, & sacrae Scripturae contrarium, Antipodes in his regionibus habitare, cum ex Adami, aut Noachi posteris; a quibus necessario petenda est universi humani generis propagatio, nullus ad eas navigare, ac pervenire potuerit. Cui [sect. 49] ex antiquis Ecclesiae Patribus haerere videtur Gregor. Nazianz. in epist. 71. ad Posthumian. & in orat. funeb. Basilij, dum pro certo confirmat, ultra Gades mare esse hominibus impermeabile, & finem non habere, neque tellurem penetrari posse. Et [sect. 50] Origen. lib. 2. Periarch. cap. 3. ubi locum D. Clement. exponens, qui alios mundos trans Oceanum esse insinuavit, de quo in cap. seq. latius agemus, ait illum Antichtones significare voluisse, atque illius Orbis terrae partes, ad quas, quia Oceanus intransibilis est, nostrorum quisquam accedere non potest. Idem [sect. 51] etiam de impossibile Oceani penetratione apertissime scripsit Cicer. d. lib. 6. de Rep. & Plin. d. lib. 2. cap. 67. sic inquiens: Maria circumfusa undique dividuo globo partem Orbis auferunt nobis, neque inde huc, neque hinc illo pervio tractu. Et hanc fuisse constantem veterum omnium sententiam, [sect. 52] satis ostendit illud Pindari in Olymp. Ode 3. in fine, dum ait, quod ultra Gades est, aeque sapientibus, & stultis inaccessum fuisse. Quod proverbij loco a caeteris usurpatum apparet, teste Pedone Albinovano apud Senec. Plin. in prooem. lib. 3. & alijs relatis a Paulo Manut in adag. Non ultra Gadira, pag. 879. Maluenda de Antichris. lib. 3. cap. 15. in princ. & de Paradis. cap. 39. pag. 118. Fr. Ant. de S. Roman. in hist. Ind. Oreint. lib. 1. cap. 4. pag. 12. Theatr. vitae hum. vol. 5. lib. 3. pag. 1258. & noviss. Suarez de Salazar de antiquit. Gaditanis lib. 1. Vnde [sect. 53] & Oceanum ipsum sacrae Paginae pro Occidentali plaga, & fine totius. Orbis apponunt, Isai. 49. vers. 12. Ezech. 48. vers. 17. & in multis alijs locis relatis a Ludov. Ballester. in Hierolog. lib. 2. c. 4. in fin. Iuvenalis [sect. 54] quoque Satyr. 10. in eodem sensu Gades accepit, cum ait: Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram, & Gangem, pauci dignoscere possunt Vera bona, atque illis multum diversa remota Erroris nebula. Et propterea Hercules, [sect. 55] cum boves Geryonis vestigans, ad Gades pervenisset, columnas ibi fixisse narratur, tanquam illic esset suprema Orbis meta, ut tradit idem Pindarus in Nemeis, Strabo lib. 3. circa finem, Pomp. Mela lib. 2. cap. 6. D. Isidor. lib. 13. Etymol. cap. 15. Dionys. in libello de situ Orbis his carminibus: Obliquas narrate vias, mihi dicite Musae Oceani Hesperijs a gentibus incipientes, Ad fines, ubi sunt erectae forte columnae Herculeos (mirum) iuxta suprema Gadira. Et Festus Avienus vers. 105. sic canens: Vltima proceras subducit ad astra columnas Hic modus est Orbis Gadir locus; hic tumet Atlas Arduus; hic duro torquetur cardine coelum: Hic circumfusis vestitur nubibus axis. Fuit [sect. 56] enim antiqua Imperatorum consuetudo, ad quae loca extrema cum exercitu, vel classe penetrassent, ibi aliqua suae expeditionis monimenta relinquere: sicut Bacchus columnas duas magnas erexit in Oriente, & Alexander Indicae militiae terminos aras apud extremos Indos instituit, atque ordinavit, super quibus vota Dijs persolvit, ut testatur Strabo lib. 3. & de eisdem Herculis columnis agens Natal. Comes lib. 7. Mythologiae, cap. 1. pag. 582. Atque hoc ipsam [sect. 57] Gaditanae urbis, sive insulae appellationem ostendere, docet Arias Montan. in sua Geograph. relatus ab Ortelio in Thesaur. verb. Gades, ubi sic inquit: Gades non sepem, sed terminum, seu finem Latinis dici mihi auctor est Arias Montanus, & apertius Stephanus in sua Geograph. dum inquit, Gadeira urbs, & insula in mari Oceano angusta, & oblonga quasi fascia, sic dicta, velut γῆς δείρα, idest extremitas terrae. Quod nomen, [sect. 58] Finis terrae, alteri quoque promontorio inditum fuit, quod in Galleciae Regno mari adiacet, ut ait Florian. in hist. Hisp. cap. 2. Et [sect. 59] tota Provincia Baetica, imo & ipsa Hispania in universum, ex eadem ratione Occidens Occidentis, & angulus Occidentis vocata est, ut ex D. Hieronym. Theod. Bellarm. & alijs probat Pineda lib. 4. de reb. gest. Salom. cap. 14. pag. 196. & cap. 15. pag. 210. Idque denotare videbantur antiqua nomina Hebraea, quibus appellabatur, nempe Sepharad, & Spania. Significant quippe terram absconditam, & in extremo termino, sive fine mundi iacentem, ut bene advertit, & post alios probat Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 19. pag. 123. & Dom. Greg. Lopez Madera de excell. Hisp. c. 3. fol. 21. Vbi Hesperi [sect. 60] nomine, a quo Hispania & Italia Hesperia vocantur, Graecos totum Occidentem appellasse considerat. Extant quoque celeberrima quaedam, & memoria dignissima [sect. 61] epitaphia in eadem Hispania apud Caparram, Eboram & Gades, quae citantur ab eruditiss. Ambros. Morales de antiq. Hispan. lib. 8. cap. 20. & 48. Petr. Apian. & Cyriaco Anconitano in libris antiq. inscrip. Fr. Roder. Yepes in antiq. Astigit. Salazar in d. antiq. Gaditan. Ponte ubi subr. & Matute in prosap. Christi 2. aetate, cap. 2. fol. 76. in quibus ultimas Orbis aras ibidem concludi, veteres fatebantur. Illa autem sic habent: Qvam. varia. hominvm. fata. ortvs. in Marsis. Domicivs. Thoranvs. vltimas. adii terras. arma. seqvvtvs. infoelicia. Gn. Pomp. Hic. occvbvi. &c. Aliud: Sertor. Lvsit. Dvx. extrem. Orb. plaga D. Immort. vovet. anim. bvsto. corpvs. &c. Aliud: Heliodorvs. insanvs. Cartaginensis. ad extremvm. Orbis. sarcophago. testamento. me hoc. ivssi. condier. vt. viderem. si. me. qviqvam. insanior. ad. me. visendvm. vsqve. ad haec. loca. penetraret. His adijcere possumus Strabonem lib. 3. in princ. ubi [sect. 62] de sacro Promontorio loquens, quod; hodie dicitur, Cabo de S. Vicente, hoc esse inquit non Europae modo, sed Orbis universi in Occidentem remotissimum signum; & coniecturam facit, [sect. 63] a Tartesio Baeticae Provinciae urbe (qua eandem esse cum Gadibus tradunt Ortelius in thes. Geogr. verb. Tartessus, & plures alij antiquiores relati a Pineda de reb. Salomon. d. lib. 4. cap. 14. §. 2. pag. 187.) Tartarum esse [sect. 64] vocatum a veteribus locum illum subterraneum, in quem defunctorum animas mitti credebant. Quasi hic in extrema illa Hispaniae, sive totius Orbis parte consistere deberet: sicuti ipsi etiam Elysij [sect. 65] campi, ubi piorum sedem collocaverunt. Sic enim Proteus Menalaum apud Homerum alloquitur lib. 4. Odyss. Sed te qua terrae postremus terminus extat Elysium in campum coelestia numina ducent, Quem Rhadamantus habet, qua vita facillima multo Ducitur: Haud operit campos nive Iupiter istos; Hybernum tempus, neque multo prorogat anno Nulli imbres. Spirat semper grata Aura Favonij Missaque ab Oceano nimios demitigat aestus. Et eandem Homeri, & Strabonis sententiam, Elysios campos Hispaniae tribuentium, sequitur Ludov. Vives in not. ad D. Aug. lib. 20. de Civit. Dei, c. 27. Carol. Stephan. in d. verb. Elysij campi, Coeli. Rhodig. lib. 18. lict. antiq. c. 22. Ioan. a Ponte in d. conven. lib. 2. c. 24. pag. 255. licet alij in cavo lunaris globi eos statuant: alij in duabus insulis Atlanticis, Gaditano Freto vicinis, Canarijs, aut Fortunatis: alij in Paradiso, vel etiam circa Aegyptum, aut Lesbon, ut constat ex Plutarc. in Sertorio, & in libello de facie Orbis Lunae, Servio, Pontan. & Cerda in illud Virgil. in 6. AEneid. Devenere locos laetos, & amoena vireta Fortunatorum nemorum sedesque beatas. Lucan. lib. 9. Pharsal. Hesychio. Coel. Rhodig. lib. 1. c. 4. & alijs, quos refert Vives ubi sup. Ortel. in Thesaur. verb. Elysius, Carol. Stephan. in d. verb. Elysij campi, & verb. Atlanticae insulae, & Ioan. Funger. in Etymolog. sub eodem verbo. Sexto & ultimo, quia mirum videri non debet, has Occidentales & Australes plagas antiquos latuisse, cum [sect. 66] neque de Hesperidum hortis notitiam habuerint, qui prope ipsum Hispaniae Oceanum, sive Atlanticum mare ad Lixi oras extitisse dicuntur, ut ex Hesiod. in Theog. Euripi in Hippolyt. coronat. & in Hercul. furen. & ex alijs plurimis Graecis & Latinis Auctoribus erudite ostendit Natal. Comes lib. 7. Mythologiae cap. 1. pag. 583. &c. 7. pag. 619. & seqq. & Bern. Aldert. lib. 4. de antiq. Hisp. c. 6. & Lucret. lib. 5. de nat. rer. in princ. Qui illam huius rei causam reddit, quod nostrorum nemo ad eas navigasset, nec Barbari eo accedere propter Draconis metum ausi fuissent, sic enim inquit: Aureaque Hesperidum servans fulgentia mala Aspera, acerba tuens immani corpore serpens Arboris amplexus stirpem? quid denique obesset Propter Atlantaeum littus, pelageque severa Quo nec noster adit quisquam, nec barbarus audet. Fuit enim olim [sect. 67] navigatio freti Gaditani, & transmissio columnarum Herculis infrequens & intentata, propterea quod nimis periculosa reputabatur, ut late probat Pined. de reb. Salom. lib. 4. c. 6. pag. 171. &c. 15. §. 3. pag. 205. Cui addo Cornel. Tacit. in. lib. de morib. Germ. qui Germanos indigenas esse, eo argumento ostendere nititur: Quia immensus ultra, utque sic dixerim, adversus Oceanus, raris ab Orbe nostro navibus aditur. Quis porro propter periculum horridi & ignoti maris, Asia, aut Africa, aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam coelo, tristem cultu, aspectuque, nisi sibi patria sit. Et Suidam, verb. Atlantica maria, relatum & sequutum ab Ortelio in Thesaur. Geograph. verb. Oceanus Atlanticus, ubi tradunt, [sect. 68] Omnia maria innabigabilia Atlantica vocari. Huius autem periculi, sice difficultatis ratio in eo consistebat, quod priscis illis temporibus, [sect. 69] nondum navigationes per altum institutae erant, & licet [sect. 70] navium inventio, & navigandi usus cognosceretur, utpote qui ab ipso Noe, & eius arca initium accepit, ut constat ex Genes. c. 7. Ioseph. lib. 5. antiquit. Philo. in lib. de multipl. gen. huma. Methastene, Fabio Pictore, & Annian. sup. Beros. lib. 4. Polid. Virg. lib. 3. de invent. rer. c. 15. Ravis. Text. in officina, 1. to. pag. 326. Carol. Steph. in diction. verb. Noe, pag. 319. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Navis, pag. 674. Camil. Borel. de praestan. Reg. Cath. c. 19. n. 51. & 55. Theat. vit. hum. vol. 20. lib. 3. pag. 1715. & vol. 20. lib. 1. pag. 3628. & ex Clem. Alex. lib. 1. stromat. c. 7. pag. 336. Qui [sect. 71] Atlantem Lybicum primum naves fabricasse, & mare navigasse commemorat. Minime [sect. 72] tamen navium forma, astrolabium, & alia instrumenta ad hoc necessaria ita hominibus innotuerant, ut sese tam immani abysso committere auderent. Praesertim [sect. 73] sine ferrea acu magnete attacta, quam vulgo maritimam vocant, quae perpetuo Septentrionem respicit; & eo uno navigationis praesidio sublato, certa magni Oceani traiectio prorsus impossibilis est, ut praeclare confiderat Ioseph. Acosta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 16. pag. 45. & Thom. Bozius loquens de Columbi & Lusitanorum navigationibus lib 4. de statu Italiae, c. 1. n. 68. Nam etsi, ut Plin. lib. 8. cap. 56. de Phoenicum navigatione scribit, [sect. 74] ex Syderibus, Sole & Luna, ex terrarum promontorijs, littorumque differentijs aliquid maritimae peritiae haberi possit, quod late etiam illustrat Pineda d. cap. 15. §. 5. pag. 208. cum Cicer. lib. 1. Academ. & Arato in Phoenomen. ubi sic habet: Hic Iovis altrices Helice, Cynosuraque fulgent, Dat Graijs Helice cursus, maioribus astris Phoenicas Cynosura regit; sed candida totis Certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor, Quippe brevis totam fido se cardine vertit. Si tamen [sect. 75] haec omnia nubilo tempore obducerentur, & in medio mari deprehensi, ut Virg. ait lib. 1. Aeneid. Vna Eurus Notusque ruerent, creberque procellis Africus, & vastos volverent ad littora fluctus. Fieri non poterat, ut nauta dempto magnetis usu, quo dirigeret proram nosceret, non magis quam ut oculis captus, quid in monte procul posito emineat, quid iaceat, digito oftenderet. Vt vel ipse [sect. 76] idem Virgil. egregie insinuat lib. 3. Aeneid. sic canens: Postquam altum tenuere rates: nec iam amplius ullae, Apparent terrae: coelum undique & undique pontus Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt Aequora; disper si iactamur gurgite vasto Involvere diem nimbi, & nox humida coelum Abstulit: ingeminant abruptis nubibus ignes Excutimur cursu, & caecis erramus in undis Ipse diem, noctemque negat discernere coelo. Nec meminisse viae media Palinurus in unda: Tres adeo incertos caeca caligine Soles Erramus pelago, totidem sine sydere noctes. Quapropter merito Acosta d. lib. 1. cap. 16. & seqq. nimis extollit [sect. 77] ingens hoc naturae miraculum, quod in acu magnetica reperitur, probatque veteribus ignoratam fuisse, neque eam illos in navigando peritiam habuisse, [sect. 78] ut cum arte nautica hominum nostri temporis, & praecipue Hispanorum, conferri possit. Qua una incredibili & celeritate, & certitudine Oceanum undevis, & quovis enavigant, illiusque regiones, & clymata accurate callent, ut ubi sistendum, ubi dextrorsum nonnihil inclinandum, ubi laevorsum, non minus constanter noscant, quam si per terram progrederentur. Huius autem adeo magni benesicij auctorem [sect. 79] incertum esse dicit Polid. Virg. d. lib. 3. de invent. rer. c. 13. sed alij magis frequenter id tribuunt Flavio cuidam Amalfitano circa annum salutis 1300. De cuius laudibus & commodis, & usbus acus magneticae ultra praedictum Acostam plurima cumulant Pandulfus Collenucius hist. Neapolit. lib. 1. & 10. Bapt. Carraf. in eadem hist. lib. 1. Petr. Zieza 2. tom, rer. Ind. cap. 9. Gomara 1. p. hist. Ind. cap. 10. Laevinus Lemnius de occult. nat. mirac. lib. 3. cap. 4. Pet. Medina artis navigat. lib. 6. cap. 1. Hieronym. Ossorius lib. 1. de rebus Eman. ubi pyxidem nauticam eleganter describit. Gilbert. de magnete, lib. 1. cap. 1. Iovius lib. 25. histor. Ioan. Barros in sua Asia, decad. 1. lib. 1. c. 4. Adrian. Turneb. lib. 20. adversar. c. 20. Guid. Pancirol. in novis repertis c. 11. Philander. comment. in Vitruvium lib. 10. cap. 14. Abraham Ortel. in Theatr. Geograph. tab. 5. Ioan. Boter. in relat. univers. 1. p. vol. 2. lib. 1. pag. 332. & seqq. Lil. Girald. lib. de navigat. cap. 1. Thom. Bozius lib. 6. de sign. Eccl. Dei, cap. 7. sign. 24. pag. 240. & seq. & lib. 8. cap. 1. sign. 33. pag. 291. & lib. 20. sign. 87. cap. 6. pag. 334. & de Italiae statu. d. lib. 4. cap. 1. Camill. Borrell. de praest. Reg. Cathol. cap. 78. ex num. 22. Pat. Guzman in 1. part. hist. Iapon. Pet. Garcia Ferrandus & Andreas Cretensis in peculiaribus libris, quos de navigandi arte scripsere, Pet. Opmeerus in opere Chronog. pag. 100. & pag. 357. & 373. Ant. Possevinus in Biblioth. 2. tom. lib. 15. cap. 20. pag. 257. Mariana de rebus Hispan. lib. 1. cap. 22. Maluenda de Antichr. lib. 3. cap. 24. Theatr. vitae huma. vol. 20. lib. 1. pag. 1628. ubi ait hoc ipso invento Hispanis Novi Orbis investigandi instrumentum datum fuisse, Fr. Anto. de San Roman in eadem hist. lib. 1. cap. 2. Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 10. pag. 32. Ant. Herrera in hist. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 1. cap. 1. & seq. & in descriptione in dicto cap. 1. pag. 1. Simon Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. pag. 540. & seq. & colloq. 18. pag. 404. & seq. & pag. 422. ubi alium acus magneticae inventorem agnoscit, & plura de magnetis proprietatibus tradit, quod [sect. 80] & praestat Plinius lib. 36. cap. 16. Lucret. lib. 6. de nat. rerum, D. August. lib. 21. de Civit. Dei, cap. 4. & 6. ubi Ludov. Vives in notis, Goropius Becanus lib. 3. Hispanic. Pineda. d. lib. 4. cap. 15. §. 4. ex pag. 206. & capit. 18. pagina 222. ubi etiam explicat, cur ita appelletur, & unde trahatur, Theatr. vitae humanae vol. 5. lib. 2. pag. 1226. Et causam, [sect. 81] cur magnes Septentrionem semper requirat, adducere conatur Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 2. cap. 23. pag. 249. & novum, & notandum magnetis experimentum Herrera in dict. descriptione pag. 2. [sect. 82] Nimirum magnetem serro maiorem attrahendi vim communicare, quam ipsa habeat; etenim si magneti ferrum iungatur, longe maius pondus alterius ferri elevabit, quam si per se sola ad id peragendum accommodaretur. Et quod etiam in terrestribus itineribus [sect. 83] multi magnete utantur, & quod montes magnetici trahant ad se navigia circa eos transeuntia, quibus ferrum vehitur, recolit Maiolus ubi supra, & Aloys. Cadamust. in sua navigat. 55. Vbi refert, non longe a mari Arabico ad insulas Calechut esse magnam magnetis copiam, adeo ut multae ibi fiant naves absque ferro, quod vim magnetis paveant. Idem tradit Ludov. Vives ubi sup. # 12 CAPVT XII. In quo late auctores & argumenta contrariae sententiae referuntur, & refelluntur: & nullis ante Hispanos hunc Novum Orbem cognitum fuisse magis ostenditur. SVMMARIVM Capitis XII. -  1 Opinionem aliquam probare non sufficit, nisi contrarijs satisfiat. -  2 Auctores plurimi recensentur, qui Novum Orbem veteribus cognitum dicunt. -  3 Iustus Lipsius quid senserit de notitia Novi Orbis? Basilius Pontius Legionens. Augustinianus laudatur, ibid. -  4 Novum nihil est hodie, quod antea non praecesserit. Et num. 10. -  5 Novus Orbis aliquando antiquis cognitus, & postea ignoratus, ac denuo a Columbo repertus. -  6 Nova multa videri, quae iam olim in usu fuerunt. -  7 Arietis machinam invenit Carthago, & postea eius oblita stupuit contra se per Romanos admotam. -  8 Fontei & Thuani carmina de novis antiquis. -  9 Res omnes suas mutationes habent, & quae cecidere, resurgunt, secundum Horatium. -  10 Novum nihil sub Sole Proverbium qualiter accipiatur? -  11 Homines non omnia simul Iupiter docuit. -  12 Erato, una inter Musas, a novis inventis nomen accepit. -  13 Thaletis Milesij apophthegma. -  14 Tempus est rerum omnium inventor & magister. -  15 Inveniendis inventa non obstant secundum Baldum. -  16 Inventa de novo plurima, & utilissima omnibus saeculis leguntur, & aliqua eorum exempla. -  17 Antipodum & Novi Orbis inventio instar omnium inventorum valet. -  18 Munera maxima, & clarissima naturae fortuito saepe reperta sunt, & aliqua exempla. -  19 Fortuito quae apud nos fieri videntur, Dei consilio reguntur. -  20 Magnes lapis fortuito repertus. -  21 Lyrae, sive Citharae inventio qualiter coeperit? -  22 Purpurae inventio cum Cassiodoro. -  23 Nili origo, & incrementum his ultimis temporibus a Lusitanis detecta. -  24 Nili originis cognitio veteribus frustra tentata, & impossibilis reputata. -  25 Navigationes per altum antiquitus in usu fuisse quidam tradunt, & earum exempla. Et num sequentib. -  26 Mare universum non solum navigabile, sed de facto etiam antiquitus navigatum. -  27 Hannonis navigatio similis fuisse dicitur tertiae Columbi. -  28 Carthaginenses olim per Atlanticum navigasse dicuntur. -  29 Euthymenes Massiliensis olim Atlanticum navigavit. -  30 Navigatio quem progressum olim habuerit, cum Claudiano. -  31 Magnetis usum sunt qui veteribus tribuant. Et num. 42. -  32 Plauti versoriam aliqui acum Magneticam fuisse putant. Et num. 46. -  33 Navigandi peritia veterum cum nostra comparari nequit. -  34 Navigationes per altum rarae olim, & portenti loco habitae. -  35 Hannonis navigationes parum fidei habuerunt, & Proverbium de eis. -  36 Navigationes tantum littorales priscos exercuisse, qui affirment?Et numero 37. 38. 40. -  39 Navigationem sine remis veteres nusquam exercebant. -  41 Astrolabij inventum, & utilitas. -  42 Magneticae acus usum veteribus omnino ignoratum fuisse probatur. -  43 Magneticae pyxidi Novi Orbis detectio debetur. -  44 Trapobanenses qua industria in navigando vterentur. -  45 Magneticae acus nullum extat nomen apud antiquos. -  46 Versoriam capere apud Plautum significat dar, o tomar la buelta. -  47 Atlanticam Platonis quidam Novum Orbem esse putant, sed reijciuntur, n. 52. -  48 Aristotelis locus de insulis a Carthaginensibus detectis a multis accipitur pro Novo Orbe, qui reijciuntur, num. 53. -  49 Americanos a Carthaginensibus procedere aliqui putant, & quare? -  50 AEliani optimus locus exponitur, ubi Novum Orbem depingere videtur, sed reijcitur, num. 56. -  51 Novi Orbis incolas eosdem esse ac Hyperboreos tradit Goropius, sed reijcitur, num. 60. -  54 Aristotelis, sive Theophrasti liber de mirabilibus auditionibus fabulosus est. -  55 Luciani fabula de quadam navigatione a se in novas regiones facta refertur, & ridetur. -  57 Sileni narrationem de Novo Orbe a Theopompo relatam, ut meram, & nugatoriam fabulam accepit AElianus & Tertul. -  58 Theopompus quis fuerit? -  59 Goropius Beccanus audaciae, & levitatis notatur. -  60 Hyperborei & Riphaei montes ubi sint, & unde dicantur? Et num. 62. -  61 Riphaeos, & Hyperboreos montes incolentium mira foelicitas, & salubritas. -  63 Novi Orbis scientiam videntur habuisse, qui & Antipodum: & respondetur, num. 70. -  64 Novum Orbem agnovisse videtur Lucian. Plutarch. 7 Avitus: & eis respondetur, num. 71. & 72. -  65 Divi Clementis Romani verba de mundis, qui sunt trans Oceanum, multi pro Novo Orbe accipiunt: & respondetur, num. 74. -  66 D. Clementis epistolae ad Corinth. auctoritas. -  67 Seneca Philosophus scripsit tragoediam Medaeae, & in ea vaticinari videtur de Novi Orbis detectione. Et num. 76. -  68 Columbum, Senecae auctoritate inter alia ductum, ad Novum Orbem quaerendum, multi opinantur. -  69 Hispanis adimi non potest vera gloria primae detectionis Novi Orbis. -  70 Antipodes esse licet aliqui ex antiquis agnoverint, ignorabant tamen regiones eorum, & alterius generis mortalium esse putabant. -  71 Plutarchi, & Luciani narrationes, quibus videntur Orbem Novum denotare fabulosae sunt. -  72 Avitus declamator Novum Orbem non agnovit, sed potius aperte negavit. -  73 Aviti elegantissima verba, quibus Alexandrum hortatur, ne novas terras ultra Oceanum quaerat. -  74 D. Clemens Romanus sub mundis trans Oceanum Antipodes significare voluit secundum Originem. -  75 Mundos plures esse, qui affirmant, graviter errant. -  76 Seneca quo sensu, & modo Novos orbes detegendos esse praedixerit? -  77 Divinatio viris prudentibus familiaris quae sit? -  78 Seneca non secus ac caeteri sui temporis Philosophi Oceanum finem Orbis esse putabat. -  79 Pedonis carmina elegantissima apud Senecam, Oceanum mundi finem esse tradentis. -  80 Poetae, & alij Auctores multa temere vaticinantur, quae postea impleta videmus. -  81 Senecae locus alter, quo praenuntiasse videtur detectionem huius Novi Orbis. -  83 Gentium plura examina repente ex regionibus Aquilonaribus exierunt, & bellis Orbem turbarunt. -  83 Virgilij vaticinium, quod trahi potest ad detectionem Novi Orbis. -  84 Argonautarum fabulam qui tractaverint. -  85 Aurei velleris Ordinis Equestris origo. -  86 Ducatus Burgundiae veri successores sunt nostri Reges Catholici. -  87 Virgilij locus Aeneid. 6. exponitur contra Iust. Lipsium. -  88 Aethiopia Maurorum cur a Virg. & Lucano dicatur iacere extra sydera. -  89 Seneca in Medaea non loquitur de regionibus Occidentalibus, quales sunt Novi Orbis, sed de Septentrionalibus. -  90 Thule insula ubi? Et plura de ea remissive. -  91 Novae terrae, & insulae repertae sunt in Oceano Septentrionali. -  92 Hunni, & Gothi in alio veluti Orbe ignoto habitare olim dicebantur. -  93 Mare Septentrionale navigare, non ita mirum ac Oceanum Occidentale. -  94 Mare ultra Groenlandiam unius diei cursu fertur innavigabile. -  95 Navigationes mirandae Battavorum per mare Glaciale remissive. -  96 Lucius Marinaeus Siculus debili argumento ductus tribuit Romanis Novi Orbis detectionem. Et num. 99. -  97 In Regno Chile in valle Cauten repertae sunt figurae aquilarum bicipitum. Et num. 102. -  98 Clavus ferreus antiquus repertus lapidi cuidam inclusus dicitur in argenti fodinis de Caxatambo. Et num. 105. -  99 Marinaei figmentam de numismate Augusti Caesaris in mineralibus Orbis Novi reperto a multis exploditur, & qualiter ibi esse potuerit? -  100 Imposturae plures saepe fiunt sub praetextu antiquitatis. -  101 Carmina quaedam Indiarum Orientalium Inquisitionem suadentia Vlyssipone confecta sunt, antiquitatem simulantia. -  102 Chilenses quo pacto potuerint effigiare aquilas bicipites. -  103 Aquila Romanorum signum quando & quare biceps portari coeperit? -  104 Germani cur sumpserint pro insignis aquilam bicipitem? -  105 Clavus ferreus quo pacto pervenire potuerit ad fodinas Caxatambi, & lapidibus earum includi. -  106 Lapides intra, multa a miranda reperta sunt, & exempla remissive. -  107 Naves in altissimis montibus, & longe a mari positis aliquando repertae sunt. VErvm autem vero, quoniam [sect. 1] parum est fundamenta opinionis nostrae iecisse, quae totam laudem detectionis huius Novi Orbis Hispanis tribuit, nisi contrarijs quoque satisfaciamus, ut in simili dicebat Baldus in notabili cons. Schismatis, col. penult. quod est in titul. si quis aliquem testari prohibuerit. Sciendum est, [sect. 2] plurimos alios, & sane doctissimos Scriptores, non extraneos tantum, verúm etiam nostrates existere, qui dum plus aequo antiquitati deferre volunt, eundem Orbem priscorum monumentis manifeste insinuatum, imo & a Carthaginensibus, Tyrijs, Phoenicibus, Romanis, Hebraeis & alijs nationibus lustratum esse contendunt, ut constare potest ex ijs, quae late tradunt Vatablus sup. 3. lib. Reg. cap. 9. & 22. & lib. 2. Paralip. cap. 3. Arias Montanus in apparatu ad Phaleg. cap. 9. Genebrard. lib. 2. Chronog. pag. 158. Lud. Vives sup. D. August. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 9. Lucius Marinaeus Siculus de reb. Hispan. lib. 19. cap. 16. Alexan. Vanegas lib. 2. natur. quaest. capit. 22. Adrianus Turnebus lib. 20. advers. cap. 11. Pamelius in notis ad Tertullian. in Apolog. num. 528. Isaac Casaubonus in animadvers. ad Athenae. lib. 3. cap. 7 Gorop. Becanus lib. 7. orig. Hispan. & in origin. Antuerpiens. lib. 3. & 9. pag. 1026. & seq. Ioan. Mariana de rebus Hispan. lib. 2. cap. 2. Stephan. de Salazar Carthusianus sup. Symbol. Apost. discurs. 16. cap. 3. Gregor. Garcia Dominicanus in tractat. de Ind. orig. per totum, Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 16. Ioan. Pineda lib. 4. de reb. Salom. cap. 16. per totum, praecipue §. 4. pag. 213. num. 4. & late & eleganter Iustus Lips. [sect. 3] lib. 2. Physiologiae Stoicorum, cap. 21. & post eum, eo non relato, Mag. Fr. Basilius Pontius Legionensis Augustinian. quem ego Salmanticae ob religionem, variam eruditionam, & incomparabilem memoriam, multum suspexi, in lib. cui variarum disput. titulum fecit, & post haec scripta ad meas manus pervenit, sub quaest. 8. exposit. capit. 1. & 2. ubi concludunt: Fuisse iam olim istam partem mundi, & auditione acceptam, & ratiocinatione stabilitam, etsi inspectione fortasse non usurpatam. Pro cvivs sententiae confirmatione primo considerant, nihil [sect. 4] nunc in mundo contingere, quod novum, aut recens vocari possit, quodque iam prioribus illis saeculis non praecesserit, licet memoria forte eorum exciderit, ut habetur Eccles. 1. vers. 9. & 10. ubi plura novissime congessit Pineda ex pag. 177. Martinus Delrio in adag. sacris 2. tom. adag. 292. pag. 366. & idem Pineda in nostrae quaestionis terminis loquens. d. lib. 4. de rebus Salom. cap. 15. §. 4. pag. 206. & cap. 16. §. 5. pagina 214. Atque ita opinantur antiquis plane temporibus [sect. 5] hunc Orbem, & Oceani ad illum navigationem incomperto fuisse, postea tamen temporum, & casuum varietate in usu, & memoria hominum esse desijsse, quousque rursus Divina providentia, Columbi industria, & Hispanorum virtute, res non tam nova, quam antiqua inventa fuit, seu potius repetita, atque instaurata. [sect. 6] Quemadmodum in alijs pluribus contingit, de quibus loquitur Tertullianus lib. de Pallio, cap. 1. relatus a Basilio Pontio. d. quaest. 8. cap. 3. pag. 475. ubi sic notanter inter reliqua inquit: Nam [sect. 7] & aritem, nemini unquam libratum, illas dicitur Carthago, studijs asperrima belli, prima omnium armasse, in oscellum penduli impetus commentata vim tormenti debile pecoris capite vindicantis. Cum tamen ultimarent tempora patriae, & aries Romanus in muros quondam suos auderet, stupuere illico carthaginenses, ut novum extraneum ingenium. Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas. Atque eodem respexisse videtur poetica [sect. 8] illa paraphrasis Fontei: — Quae nunc dici, fierique notamus Vt nova praeteritis iam dicta, aut gesta fuere Temporibus, sed cum semel interiere resurgunt, Atque renascuntur quasi facta recentia, cum sint Antiqua, & Patribus iamdudum cognita nostris. Et Thuani: — Nempe omnia quae nunc Miramur, prisca ea visa, auditaque saeclis Temporis exacti veniens oblivia tempus Inducit. Quod profecto illud est [sect. 9] Horatianum in arte Poet. Dum non solum de vocabulorum. sed de rerum omnium, atque humanarum consuetudinum aetate, ortu, interitu, mutationibus, iterumque redivivis vicissitudinibus, sic scripsit: — Mortalia facta peribunt, Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque, Quae nunc sunt in honore vocabula si volet usus, &c. Sed hoc argumentum parum quidem iudicio meo evincit, cum nimis generale sit, nec certa aliqua & solida ratione muniatur. Non enim quaerimus, an potuerit Novus hic Orbis veteribus innotescere? Sed an revera innotuerit? & aliquod sufficiens testiomonium ad id probandum reperiatur. Neque urget [sect. 10] proverbialis illa Eccles. locutio, qua nihil sub Sole novum esse docemur: nam hoc varias expositiones habet, quas copiose congerunt, & illustrant novissimi Pineda, & Delrius ibidem. Et hyperbolice, vel argumento sumpto a communiter accidentibus a Salomone dictum esse videtur, ut comprimeret & corrigeret insaturabilem illam hominum libidinem videndi, ex periendique novas ad voluptatem, & foelicitatem vias, oftenderetque non successuras foelicius, quam hucusque, vel ipsi, vel priores alij in similibus casibus experti fuerint. Quis enim negabit [sect. 11] omnino verum esse, quod Aratus in lib. Phaenomenon scripsit, Παντα γὰρ οὔπω ἐκ διὸς ἄντρωϖοι γινοσϰομεν, idest, non omnia simul edoctos homines a Iove, sed adhuc pleraque occulta manere, quorum aliqua in posterum dabit. Vnde [sect. 12] & inter Musas, quarum cuilibet suae artis, disciplinaeve institutionem veteres assignarunt, Erato, idest, Εύρων ὅμοιομ dicitur, ut inquit D. Fulgent. lib. 1. Mytholog. cap. de. decem Musis, quasi simile inveniens, quia post scientiam & memoriam nova invenire deceat, eaque commoda, ut divinitatis opinio acquiratur. Et [sect. 13] Thales Milesius referente Laertio lib. 1. c. 1. sciscitatus, quidnam in tota rerum natura esset sapientissimum? respondit. [sect. 14] Tempvs: invenit enim omnia: quem sequutus Tertullianus in Apolog. cap. 1. Tempvs (inquit) omnia revelat; & Senec. lib. 7. nat. quaest. cap. 31. veluti praesagiens hanc tanti Orbis detectionem, de qua sermonem habemus, sic scribit: Multa venientis aevi populus ignota nobis sciet. Multa saeculis tunc futuris, cum memoria nostri exoleverit, reservantur. Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat. Quibus adsentiens Sinesius Cyrenensis Episcopus epist. 57. Multas, inquit, rerum utilium tempus invenit, aut correxit, non omnia ad exempla fiunt, sed singula, quae facta sunt, initium semel habuerunt: & Baldus [sect. 15] in prooemio Decretal. de se, ac suis scriptis obijciens, sic ait: Ad quid loqueris, cum tot scripserint, & mundum illuminaverint? Adhuc multum restat operis, multumque restabit; quia inveniendis inventa non obstant. In cuius rei comprobationem plurima quoque exempla omnium saeculorum adduci etiam possent, [sect. 16] in quibus aliqua recenter inventa in mundum prodierunt, de quibus late agit Polidor. Virgil. in suis libris de invent. rerum, Theat. vitae human. volum. 21. lib. 3. ex pag. 3798. Ravisius Textor in officina 2. part. ex pag. 97. Simon Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. Thom. Bocius de sign. Eccles. Dei, lib. 6. cap. 7. Vbi [sect. 17] instar omnium esse posse inquit: Quod a nostris Antipodes certo atque explorato inventi, & aperti fuerint, & facillima, & expedita navigatio ad illos relicta, dimidium scilicet totius Orbis terrarum, & omnium rerum, quas Deus hominibus est fabricatus. Et omnino legendus Iacobus Pomerus in oratione, quod antiquitas non ubique novitati praeferenda sit, apud loan. Rosinum, pag. mihi 490. ubi sulphurei pulveris, & aeneorum tormentorum, Nauticae pyxidis, saccari ex arundinibus excoquendi artem, & plurima alia superioris aetatis utilissima inventa, multis & meritis laudibus efferunt. Et idem praestat Ioseph. Acosta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 19 illud. etiam tanquam valde mirabile recte commendans in maximis clarissimisque naturae muneribus, quod [sect. 18] casu, atque fortuito multoties reperta sint, non industria hominum conquisita: Plerasque enim (inquit) herbarum vires, hominum vitae salutares: & lapidum, & stirpium usum, & fossilium, quae vocant, mineralia, gemmas quoque & auri venas, proprietates quoque magnetis, succini, ada. mantis. & caeterorum talium, casus potius ostendit mortalibus, quam ulla industria, ut in ijs non hominum ingenium, sed Dei providentia commendetur; quae [sect. 19] enim fortuito apud nos fieri videntur, ea consilio Divino prorsus eveniunt. Et potuit adducere aliud exemplum de fortuita inventione [sect. 20] magnetis ferrum ad se trahentis, de qua Plin. lib. 36. capit. 16. & lyrae, [sect. 21] sive citharae, quam Mercurius casu etiam reperisse, & adaptasse fertur, cum testudinem mortuam ad ripas Nili invenisset, consumpta iam carne, sed superstitibus nervis, & percussione digitorum sonum excitasset, ut latius commemorant Pausan. in Eliacis, Lucian. in Dialog. Appoll. & Vulca. & Natal. Comes lib. 5. Mythol. cap. 5 pag. 375. Quibus adijcio [sect. 22] quod de inventione purpurae his elegantissimis verbis prodidit Cassiodor. lib. 1. var. epist. 2. pag. 11. Verum talis tantaque res, quam facili legitur inventa compendio! Nam cum fame canis avida in Tyrio littore proiecta conchilia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter humorem sanguineum deftuentia, ora eius mirabili colore tinxerunt. Et ut est mos hominibus, occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes, fecerunt Principibus decus nobile dare, quod substantiam noscitur habere mediocrem. Nec omittere volo originis [sect. 23] incrementi Nili cognitionem his ultimis temporibus a Lusitanis detectam, dum navigandi peritia tota Africa circunvecti, extremaque ora occupata, sibi aditum ad Abyssinos, aliosque populos in Africae meditullio aperuerunt, eiusque fontes lustrarunt; de quo agunt Ioan. Barrus decad. 1. lib. 10. cap. 1. Ioan. Boter. in relat. univers. 1. par. lib. 3. cap. de Nilo, Philip. Pigaffeta lib. 2. de Regno Cogi cap. 10. Damian. Goes lib. de morib. & relig. AEthiop. Ioan. Bapt. Ramusius in fine AEthiop. navigat, Francisci Alvarez, Simon Maiol. 1. tom. colloq. 11. pag. 281. & 282. Nicolaus Godignus lib. 1. de reb. Abyssino. c. 11. Thom. Bozius in tract. imperia pendere a virtut. C. 12. & Ioan. Baptista Scortia lib. 1. de nat. & increm. Nili c. 2. Cum tamen [sect. 24] antiquioribus saeculis hoc omnino latuisset, & frustra a potentissimis Regibus, & sapientissimis Philosophis quaesitum & disputatum, semper magis abstrusum maneret, ut notavit Lucan. lib. 10. Pharsal. & Franc. Petrarcha in fine itinerarij Syriaci, adeo ut quaesierit Lactan. Firmian. lib. 3. divinar. instit. capit. 8. num coeli, & Nili fontis cognitio hominem beare posset? & ut Herodot. lib. 2. & 4. Solinus capit. 34. Seneca lib. 4. natur. quaest. capit. 2. Horat. lib. 4. Carm. Ode 14. Ovid. lib. 2. Metamorph. Procopius Caesariens. lib. 1. de reb. Goth. & alij Auctores relati ab Scortia. d. cap. 2. impossibile prorsus esse putaverint Nili fontes ullo tempore reperire. Vnde Ammian. Marcellin. lib. 11. Origines (inquit) fontium Nili, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates, & Claudian. Epig. de Nilo: Secreto de fonte cadens, qui semper inani Quaerendus ratione latet, nec contigit ulli, Hoc vidisse caput: fertur sine teste creatus. Eademque de causa dixit Tibullus lib. 1. Nile pater, quanam possum te dicere causa, Aut quibus in terris occuluisse caput? Et Lucanus. d. lib. 10. Nullaque non aetas voluit conferre futuris Notitiam, sed vincit adhuc natura latendi. Et Post alia: Et te terrarum nescit cui debeat Orbis Arcanum natura caput non prodidit ulli, Nec licuit populis parvum te, Nile, videre, &c. Et ad hoc idem allusit Auson. Epigr. 10. cum ait: Inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos. Secundo, quo suam sententiam magis confirment, & Orbis Novi notitiam veteribus asserant, ea ratione praedicti Scriptores utuntur, & praecipue Pineda. d. lib. 4. de rebus Salom. cap. 14. §. 4. pag. 192. & Gregor. Garcia. d. lib. 1. de Ind. orig. cap. 2. per totum, & libro 4. cap. 2. Quod mirum non sit, cum ab antiquis cognitum, & lustratum fuisse, licet ad hoc totius Oceani vastitas traijcienda esset, cum constet etiam tunc navigationes [sect. 25] per altum, & quidem longissimas in ipso Oceano Atlantico, & alibi saepe iniri solere, ut adversus Eratosthenem contendit Strabo. lib. 3. & 16. de situ Orb. & pluribus exemplis sumptis ex navigationibus Phoenicum, Tyriorum, Sydoniorum, Gaditanorum, Samiorum, Herculis, Bacchi, Osiridis, Semiramis, Darij, Alexandri, Hannonis & aliorum ostendunt Herodot. lib. 1. & 4. Diodor. Sicul. lib. 1. cap. 2. Plin. lib. 3. cap. 1. & lib. 6. cap. 23. lib. 2. cap. 67. lib. 5. cap. 1. lib. 18. capit. 16. Arrian. lib. 8. Solinus in Polysth. cap. ult. Pompon. Mela lib. 3. cap. 10. AElianus lib. 5. histor. animal. cap. 39. & alij plures relati a Pineda, & Garcia ubi sup. & Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 15. ubi probare nititur [sect. 26] universum mare non solum navigabile esse, verum & de facto navigarum, etiam antiquorum attestatione, & cap. 16. Vbi Hannonis [sect. 27] navigationem ab his auctoribus commemoratam simillimam fuisse existimat tertiae, quam Columbus in Novum Orbem fecit, cum Pariam aperuit anno Redempt. 1497. ut patet ex relationibus Novi Orbis cap. 105. & Gomara in histor. Ind. lib. 1. Idem quoque late prosequitur Bernard. Aldrete de antiquit. Hispan. lib. 1. cap. 24. ex pag. 107. & lib. 2. cap. 24. & sequentib. & Isaacus Casaubonus lib. 3. animadvers. in Athenae. capit. 7. ubi sic ait: [sect. 28] Iam olim Carthaginiensses navigationem in Atlantico Oceano instituerunt, & terrarum aliquas plagas, multis postea saeculis incognitas, aperuerunt. Classis praefectus fuit Anno, cel potius Hanno ex proceribus Carthaginiensium. Vltra quos addo Senecam lib. 4. nat. quaest. cap. 2. Plutarch. lib. 4. de placitis Philosoph. cap. 1. & Galenum libro de histor. Philosoph. Qui [sect. 29] Euthymenem Massiliensem referunt, testantem, se Atlanticum mare navigasse, & experientia comprehendisse, inde Nilum fluere, eumque maiorem, quandiu Etesiae tempus observant. Et perpendi etiam possunt [sect. 30] elegantissima Claudiani carmina in raptu Proserpinae, qui priscos illos nautas ex littoralibus primum navigationibus, paulatim ad longissimas & altissimas prorupisse, sic graphice & diserte testatur. Inventa secuit primus qui nave profundum, Et rudibus remis sollicitavit aquas. Qui dubijs ausus committere flatibus alnum, Quas natura negat, praebuit arte vias. Tranquillis primum trepidus se credidit undis, Littora securo tramite summa legens. Mox longos tentare sinus, & linquere cerras, Et leni coepit pandere vela Noto. Ast ubi paulatim praeceps audacia crevit, Cordaque languentem dedidicere metum. Iam vagus irrupit pelago, coelumque secutus, AEgeas byemes Ioniumque domat. Magnetis [sect. 31] quoque sive acus nauticae usum veteribus tribuit idem Pineda ubi sup. cum Laevin. Lemnio lib. 3. de occult. nat. mirac. capit. 4. & Gorop. Becano in orig. Hisp. lib. 3. atque ita magis commode, & secure per altum navigare potuisse contendunt. Ad quod probandum [sect. 32] Plauti auctoritate movetur Laevinus, qui in Mercatore, ubi de navigando sermo est, sic Eutychum loquentem inducit: Huc secundus ventus nunc est, cape modo versoriam, Hic Favonius serenus est, isthic Auster imbricus: Hic facit tranquillitatem, iste omnes fluctus conciet Vbi sub nomine Versoriae, proculdubio intelligendum dicit instrumentum nauticum, non solum coeli, sed ventorum indicem, qualis est acus, sive pyxidicula nautica, quam hodie calamitam vocant, qua sine tutum non esset navigationi se committere. Eodem ferme modo Plautum interpretatur Ioannes Baptista Pius, & Lambinus ibidem, Lilius Giraldus de navigijs capit. 1. Coelius Calcagninus in sua supellectile nautica, & Stephanus in suo Thesauro, verb. Capio. Verum hoc argumentum superiore validius non videtur. Nam quod dicitur [sect. 33] de antiquorum navigationibus per vastum Oceani pelagus, insolens quidem fuit, & eorum rei nauticae peritia, cum hodierna ullo modo comparari nequit, ut latissime ostendimus in cap. praeced. ex num. 47. Et ideo [sect. 34] portenti loco excursiones illae memorantur, quae a praedictis auctoribus referuntur; & [sect. 35] Hannonis praecipue, quae ita parum fidei apud eosdem antiquos meruerunt, ut Democritus apud Athenaeum veluti Proverbij loco de eis dixerit: Si quid horum retulit in libros suos Iuba, dignus est, quem oblectent Lybici libri de erroribus Hannonis. Quod Proverbium notat Casaubonus in animadvers. ad eundem Athenae. lib. 3. cap. 7. & addit simile illi: Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Naevi. Et inde natum, quod neque Periplus ab Hannone editus, neque libri de eodem argumento ab alijs confecti, fidem apud homines invenerunt. De quo invenio, post haec typis excudi coepta, late etiam agentem Doct. Seraphin. Freitas de iusto Imperio Asiat. cap. 5. ex num. 5. ubi similes fabulas in longis alijs antiquorum navigationibus notat. His convenit sententia [sect. 36] Eratosthenis apud Strabonem lib. 3. qui constanter afirmat: Priscos navigasse, & praedatum, & mercatum, non ut in altum inveherentur, sed tantum littus legerent & antiquitus Euxinum mare, neque iuxta Africam, aut Syriam, aut Ciliciam quemquam navigare ausum. Et [sect. 37] Arrianus in Periplo matis Erithraei, etsi Hippalium navigationes per altum invenisse tradat, eas tamen certis locis & temporibus circumscriptas fuisse, his verbis ostendit: Vbi primus Hippalus gubernator animadverso emporiorum situ, de maris figura, invenit navigationem per altum mare, eo tempore, quo spirantibus ex Oceano apud nos Etesijs, Libonotus in Indico pelago exist it. Iosephus [sect. 38] etiam Acosta prudentissimi iudicij vir lib. 1. de natur. Novi Orb. cap. 18. ita scribit: Equidem navigationem altissimo Oceano commissam, neque apud veteres lego, neque ab illis aliter Oceanum navigatum puto, quam a nostris hodie Mediterraneum. Quo [sect. 39] circa docti viri sentiunt, veteres sine remis nusquam navigare solitos, quod oras fere terrarum legerent: id quod divina Scriptura insinuat in longa illa navigatione a Iona suscepta, ubi ad terram nautas tempestare compulsos remigasse narrat. Et idem probare potuit ex Virgil. 4. AEneid. dum AEneae naufragium recensens, ait: Quarto terra die primum se attollere, tandem Visa aperire procul montes, ac volvere fumum Vela cadunt, remis insurgimus, &c. His adstipulatur [sect. 40] Petr. Matthaeus in notis ad lib. 7. Decretal. tit. 9. de Indis insulanis, pag. 79. Vbi expilcans Bullam Alexandri VI. qua detectas navigatione Columbi insulas, & alias in posterum post Oceanum detegendas Regibus Catholicis concessit: Navigandi vero, inquit, ante centesimum annum, vel apud Hesperios populos tanta fuit inscitia, maritimo videlicet usu Astrolabij nondum excogitato, ut ab ora discedere, & alto Oceano se committere nequaquam auderent. Sed littora caute legentes, ubi ad aestus maris, aut brevia periculosa pervenerant, quasi repagulis quibusdam a Natura, seu Numine obiectis, reciperent illico sese, & longius tendere quodammodo nefas arbitarentur. De cuius [sect. 41] Astrolabijs praeclaro invento, & qualiter illud, cum antea ad colligendos stellarum motus duntaxat ab Astronomis adhiberetur, postea ad usum rei maritimae a Lusitanis translatum suerit, plura etiam eleganter scribit Maffaeius lib. 1. histor. Ind. pag. 6. & 7. Petr. Damariz Ioan. Barros, & Damian. Goes in vita Regis Ioan Lusitan. 11. Fr. Anton. de San Roman in hist. Ind. Orient. lib. 1. cap. 2. & 3. & Freitas ubi sub. cap. 8. num. 6. Sed neque [sect. 42] magis admitti debet, quod de acus magneticae usu veteribus explorato praecitati Auctores conijciunt. Nam verius est, novum id fuisse Amalfitani cuiusdam inventum, circa annum 1300. ut probant plurimi alij doctissimi & gravissimi viri, quorum mentionem feci sup. capit. proximo ex num. 73. & ultra eos Iustus Lipsius lib. 2. Physiologiae Stoicor. dissert. 19. ad finem, & Iacob. Pometus in orat. quod antiq. non ubique praeferenda sit novitati, apud Ioan. Rosin. pag. 491. ubi ait: Quid dicam de nautica, atque in omnes universi oras navigatione, quae tertia aetatis nostrae laus est. Haec [sect. 43] enim magnetis, & pyxidis nauticae beneficio (de quo veteres nihil nefando quidem audierunt) renovata a Columbo anno 1491. a Vespucio anno 1501. Antipodes terrarumque, atque Oceani tractus omnes nobis aperuit. Et vel ex eo probatur, quod cum veteres Historici, aut Philosophi satis multa de magnete commemorent, hoc tamen unum, & maximum, certe ac praeclarissimum eius miraculum, attritu suo ferrum ad Septentrionem convertendi, nullo modo attingunt, ut constat ex Plinio lib. 36. cap. 16. & lib. 34. cap. 14. & lib. 37 cap. 4. Lucret. lib. 6. de nat. rer. & D. August. lib. 21. de Civit Dei, cap. 4. Deinde, quoniam etsi idem Plinius lib. 7. cap. 56. navalium rerum inventores, & reliqua, quae ad rem nauticam eo tempore pertinebant, diligentissime recenseat, magnetem tamen penitus tacet. Et quod plus est in libro 6. capit. 22. [sect. 44] Trapobanensium miram industriam in navigando extollit, eo quod cum apud illos Septentrio non cernatur, volucres secum vehunt, easque saepe emissas, terram petentes observant, & comitantur. Quod etiam tradunt Solinus in Polysth. capit. 56. Marcian. Capella lib. 6. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 6. pag. 209. Et certe necessarium non esset, si magnetis usus illis innotuisset. Denique, [sect. 45] quia eiusmodi nautici instrumenti, quod patrio vocabula dicimus Aguja de marear, nullum extat nomen apud Latinos & Graecos, neque etiam apud Hebraeos. Quod si illis nota esset, minime peculiari nomine res tam praeclara caruisset, ut recte argumentatur Acosta. d. lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 16. Neque adversatur locus Plauti, versoriae mentionem faciens, quem ad nauticam istam pyxidem Levinus & alij traducunt. Nam [sect. 46] vere & proprie de ea intelligi non potest, ut bene observat Pineda. d. capit. 15. §. 4. ex num. 3. pag. 207. & ante eum Turnebus libro 20. advers. capit. 4. ubi alias expositiones recensent; inter quas ego illam simplicissimam aeque ac verissimam probo, ut capere versoriam, idem sit apud Plautum, quod reverti, sive velificationem, aut viam mutare, Hispane dicimus, dar, o tomar la buelta. Nam id aperte locus ille significat, & alter eiusdem in Trinummo, ubi cum quis servum ab hero fugientem, ut ad eum redeat, suadere conaretur, sic praecipit: Cape versoriam, recipe te ad herum. & ita haec vox accipitur ab Henrico in suo Thesauro, & a Calepini auctoribus in voce Versorius. Tertio aliqui ex citatis auctoribus, [sect. 47] praesertim Iustus Lipsius. d. lib. 2. Physiolog. dissert. 19. Fr. Gregor. Garcia lib. 1. de Ind. orig. cap. 3. & lib. 4. capit. 18. Fr. Stephan. de Salazar sup. Symbol. Apost. discurs. 16. cap. 3. & eis non relatis Basil. Pontius. d. quaest. 8. exposit. capit. 1. probare contendunt, hunc Novum Orbem priscis illis temporibus cognitum & lustratum fuisse, ex historia (sive ut verius loquar fabula illa) insulae Atlanticae, quae a Platone in Thimaeo & Critia refertur, ubi plura eius miracula congerit, & quod post illam ad alias proximas insulas patebat aditus, & ad omnem continentem alteri vero mari vicinam; quam Novum Orbem esse absque dubitatione opinantur. Et adijciunt idem, non minus aperte insinuatum esse [sect. 48] ab Aristot. in lib. de mirab. audition. ubi ait: In mari extra Herculis columnas, insulam desertam inventam fuisse, silva nemorosam, fluvijs navigabilem, fructibus uberem, multorum dierum navigatione distantem, in quam crebro Carthaginienses commearint, & multi sedes etiam fixerint; sed veritas primores nenimis loci illius ipes convalescerent, & Carthaginis laberentur edicto cavisse, & poena capitis sanxisse, ne quis eo navigasse deinceps vellet. Quem locum de insulis Sancti Dominici, Cubae, vel alijs a Columbo repertis, intelligendum esse, vel etiam de Brasilia, aut alia parte continentis huius Novi Orbis, non tantum praedicti, sed plures alij gravissimi Auctores existimarunt, ut constabit ex Florian. de Ocampo lib. Chron. Hisp. cap. 20. Gomara in hist. Ind. 1. tom. ad finem, Oveto. 1. part. lib. 2. cap. 3. Genebrard. lib. 2. Chronograph. pag. 258. Mariana lib. 2. de reb. Hispan. cap. 2. Gregor. Garcia. d. lib. 1. de Ind. orig. cap. 3. §. 2. pag. 48. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 16. pagina 148. Et eo progreditur Alexius Vanegas lib. 2. natur. quaest. capit. 22. ut hac Aristotelis narratione ductus [sect. 49] etiam putaverit, Americanas gentes ex Carthaginiensibus propagatas fuisse, illo ex Africa ductis colonijs. Cuius dictum late exornat, & multis argumentis confirmare & defendere nititur Gregor. Garcia, ubi sup. lib. 2. per totum. Extat quoque apud [sect. 50] AElianum lib. 3. de varia historia cap. 18. longa alia narratio Theopompi, quam Sileni & Midae colloquium comprehendit, in quo Silenus videtur ostendere, Europam, Asiam & Lybiam insulas esse, quas Oceanus circumfluat. Continentem vero unicam extra hunc mundum existere, & magnitudinem ipsius infinitam & immensam esse, alereque diversa animalia grandia, & homines duplo nostris maiores, & vivaciores, alios quidem nimis pacificos, alios admodum pugnaces, auri, argentique maximam copiam possidentes, ut minoris apud ipsos aestimetur aurum, quam apud nos ferrum. Eos etiam quodam tempore conatos fuisse in has nostras insulas transire, & traiecto Oceano mille myriadas hominum usque ad Hyperboreos pervenisse, cumque audivissent hos populos inter nostrates esse foelicissimos, contempsisse, tanquam vilem, humilemque, & minime gloriosam vitam degentes, & id circo indignum duxisse progredi ulterius. His plura alia, nimis meo iudicio ridicula & fabulosa miscet AElianus. d. capit. 18. Cuius tamen narrationem cum ipsissima rei veritate, quam nostro saeculo in hoc Novo Orbe experimur, convenire, tradit Basil. Pontius ubi sup. pag. 468. & refert de eadem historia multa non solum ingeniose, sed valde verosimiliter deduxisse Ioan. Gorop. Becanum in origin. Antuerp. lib. 9. pag. 1026. & sequentib. Qui [sect. 51] inter alia probare contendit, incolas huius Novi Orbis eosdem esse cum illis, quos veteres Hyperboreos appellarunt. Sed argumento, quod ex his auctoritatibus sumitur, facile responsum praestabimus, si earum fidem & constantiam examinemus. Et quidem primum illud de Atlantica [sect. 52] Platonis, latissime retulimus, & reiecimus sup. cap. 4. ex num. 13. usque ad 37. ita ut nihil desideretur, quod hic addi posse videatur. De loco autem [sect. 53] Aristotel. sive Theophrasti, cui alij illum librum mirabilium auditionum attribuunt, non magis curandum est; tum, quia non loquitur de Novo Orbe, sed de quadam insula deserta, quales plures in Oceano nostris etiam temporibus repertae sunt, ut diximus sup. cap. 3. tum etiam, quia liber ille nullam habet auctoritatem, cum [sect. 54] somnia potius, & aniles fabulas contineat, quam res fide & historica auctoritate dignas, ut omnes Scriptores passim animadvertunt, teste Ant. Possevino in apparatu, 1. tom. verb. Aristoteles. Sicut & alter [sect. 55] Luciani, cui ipse historiae verae nomen inscripsit, in cuius initio se egressum olim ab Herculeis columnis similiter narrat, & in Occidentalem Oceanum secunda navigatione delatum, animi curiositate, & novarum rerum desiderio, quod scire cuperet, quis esset Oceani finis, quique homines ultra illum inhabitarent, & octuagesima navigationis die in insulam sublimem, & arboribus consitam pervenisse, & stadijs circiter tribus a mari, columnam quandam aeream reperisse, quae indicaret eo usque Herculem, & Bacchum penetrasse, quod certius reddidit flumen vini totam insulam secans, & portentosae vites, quae in crasso trunco incipientes, superiore parte mulieres erant, ab utero fere sursum perfecta omnia habentes, a quarum summis digitis exoriebantur palmites ubis pleni. Post quae narrat, qualiter duo ex socijs, qui se his mulieribus copulaverunt, cum eis semper connexi, & in similes vites conversi manserunt. Reliqui vero inde solventes, turbine quodam in sublime elati supra Lunae Coelum deducti sunt, ubi alia longe mirabilia conspexerunt. Sed haec, ut videmus, iocose & per fabulam a cane illo Atheo traduntur, neque tam impudentibus mendacijs docti viri moveri debuerunt, ut gloriam primae detectionis huius Novi Orbis nobis adimerent. Nam potius contrarium ex his fabulis elici potest. Etenim cum nugatores, qui eas scripserunt, inauditas & mirandas historias consingere intenderent, has navigati Oceani, & insularum trans illum repertarum, ut rem eo tempore impossibilem creditam, commenti videntur. Et eodem modo, & sensu Sileni narrationem apud [sect. 56] AElianum accipio; plurima enim figmenta satis aperta & ridicula continet, & tanquam mera fabula reijcitur, & damnatur a Tertulliano adversus Hermogen. cap. 25. & lib. de Pallio cap. 2. Vbi ait, eam solum [sect. 57] Midae auribus dignam esse; & idem censuit, & satis luculenter expressit ipse AElianus; nam postquam illam longo sermone recoluit, sic epilogum facit: Haec si cui fidedignus videtur Chius credat. Mihi egregius fabulator, tum in his, tum in alijs videtur. Notans nimirum Theopompum eius auctorem, quem licet Beatus Rhenanus in notis ad Tertullian. d. cap. 25. [sect. 58] historicum fuisse putet, melius tamen doctissimus Pamelius ibidem, de alio, qui Poeta fuit, intelligit, cuius & Suidas meminit, asserens ipsum viginti quatuor fabulas scripsisse. Quae cum ita se habeant, nescio certe [sect. 59] quid super fundamento adeo ludicro aedificare potuerit Goropius Beccanus, de quo non immerito dixit P. Ioan. Pineda de reb. Salem. libro 4. cap. 7. & 8. & in commentar. in Iob 2. tom. capit. 28. vers. 16. pag. 500. argutiorem & diligentiorem videri in novis regionum originibus, & nominum notionibus tentandis, aut somniandis, quam foelicem in iudicando, & eligendo, & nullum suae doctrinae solidum, firmumve fundamentum praeter suspiciones adducere. Quod [sect. 60] vel ex eo constat, quod Hyperboreos & Riphaeos montes & gentes ad hunc Novum Orbem transferre voluerit, quos scimus Septentrionales & Scythiae conterminos esse, sic dictos a flatuum vi, quod vento Boreae sint expositi, sive quod supra Boreae flatum siti esse crederentur. Vel, ut Festus ait, quoniam humanae vitae modum excendant, vivendo ultra centesimum annum. Ferunt quippe [sect. 61] magnam ijs de coele clementiam concessam esse, auras spirare salubres, domos esse nemora, victum arbores ministrare, discordiam nescire, aegritudine non inquietari, ad innocentiam omnibus aequale votum esse, mortem accersere, & voluntario interitu obeundi tarditatem castigare, ut refert Plin. lib 4. capit. 12. Pompon. Mela & Ammian. Marcellin. lib. 26. histor. ubi ad eorundem Riphaeorum montium defectum Arimaspos iustos homines, & placidos habitare scribit, Carol. Stephan. in diction. Ioan. Funger. in Etymolog. Abraham. Ortel. in Thesaur. Geograph. verb. Hyperborei & Riphaei. Quamvis [sect. 62] Ptolemaeus lib. 5. Geogra. cap. 9. quasdam Hyperboreos populos in Sarmatia Asiatica ponat, & Athenaeus lib. 6. cap. 4. Riphaeos montes pro Pyrenaeis intelligere videatur, ex historia, quam de argenti rivis, ex incensa sua sponte sylva, procedentibus addit. Diodorus quoque Siculus insulam quandam esse scribit, oppositam Celtis Oceani accolis, haud multo Sicilia minorem, valde fertilem, & biferam, hoc est, his quotannis fructus ferentem, habitarique ab his, qui Hyperborei appellantur, eo quod vento Boreae sint expositi. Quartum argumentum, [sect. 63] quo Iustus Lipsius, & alij probare intendunt Novi Orbis non solum notitiam, verum persectam etiam scientiam apud veteres inveniri, desumi solet ex locis Cicer. Pomponij Melae, & aliorum, quos citavimus sup. cap. praeced. num 20. & 23. Vbi Antipodes esse agnoverunt, eosque in terra Australi nobis opposita constituebant, quam ἀνταϑονα a contrario axe, sive ἀντιϰϑονα, quasi adversam terram nuncupabant. Quod non nisi de hoc Novo Orbe verisicari posse inquiunt. Cuius [sect. 64] etiam mentionem fecisse dicunt Lucianum in Hermotimo, sive de sectis, Plutarch. in lib. de Socrat. daemo. & de facie in Orbe Lunae, & 8. Symphosia, quaest. 9. & in lib. de defect. Orac. dum loquuntur de quibusdam Oceani insulis, post quas μεγάλϰ ἔπεῖρ, id est, quaedam magna continens reperiatur. Et eodem expressius respicere putant Avitum declamatorem, dum apud Senecam suasoria 1. testatur: Fertiles in Oceano iacere terras, ultraque Oceanum rursus alia littora, alium nasci Orbem Et [sect. 65] Divum Clementem Roman. Pontif. Quartum a Divo Petro in epist. posteriore ad Corinth. ubi ait: Oceanus, & Mundi, qui trans ipsum sunt. Quibus verbis nostram hanc Americam veluti digito ostendere voluisse fatentur Acosta lib. 1. de natur. Novi Orb. cap. 11. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 16. pag. 149. Gregor. Garcia lib. 1. de Indor. orig. cap. 3. §. 7. pag. 61. & Iustus Lipsius & Basil. Pontius ubi supra, qui notant Mundos plurali numero dixisse Clementem, magnitudinem nimirum huius Novi Orbis indicantem, quae vel in terris notis & lustratis mirifica est, etsi tractus ille Australior, & trans fretum Magallani nondum innotuerit, nisi a praeternavigantibus libatus. Et [sect. 66] huius Clementis epistolae, quam se ignorare fatetur Acosta. d. cap. 11. celebris habetur mentio apud antiquos Patres, pluraque ex illis collecta reperiuntur apud Sixt. Senens. libro 2. Biblioth. in Clement. illustris. Cardin. Baronium tom. 1. Annal. anno Christi 95. & Anton. Possevin. in apparatu, 1. tom. verb. Clemens, & in specie apud D. Hieronym. in cap. 2. epistol. ad Ephes. ubi elucidans illa verba Pauli, Secundum saeculum mundi huius, haec habet: Quaerimus quid sit, quod ait Paulus secundum saeculum mundi huius? Vtrum nam & aliud saeculum sit, quod non pertineat ad mundum istum, sed ad mundos alios? de quibus & Clemens in epistola sua sic scribit: Oceanus, & Mundi, qui trans ipsum sunt. Senecam [sect. 67] quoque Philosophum, & Romanae eloquentiae Magistrum, in eandem sententiam adducunt: ei enim tragoedia illa Medaeae tribuitur, ut tradit lust. Lips. d. cap. 19. & in initio animad. ad trag. Senecae, & Ianus Gruter. in praefat. ad eius opera, in qua actu 2. vers. 374. sic cecinit: Venient annis Saecula seris, quibus Oceanus Vincula rerum laxet, & ingens Pateat tellus, Typhisque novos Detegat Orbeis, nec sit terris Vltima Thulae. Quibus verbis non adumbrasse tantum, verum & expressisse has Novi Orbis regiones videtur, & eius detectionem posstea per Hispanos factam veluti praesagire. Eisque [sect. 68] tanquam quodam oraculo motum fuisse Columbum, ad Indias Occidentales perquirendas, serio tradit Pet. Cieza 2. tom. rerum Indic. relatus a Theatr. vitae humanae volum. 5. lib. 3. pag. 1258. & lib. 4. pag. 1376. & volum. 21. libro 3. pag. 3822. Abraham Ortel. in Theat. Mag. tab. 5. August. Zarate in histor. Peru, lib. 1. cap. 2. Acosta de nat. Novi Orb. lib. 1. cap. 11. Forcatul. de Gallo. Imperio lib. 2. fol. 83. Ioan. Boterus in relat. univers. vol. 2. part. 1. lib. 1. in princip. Stephan. Salazar sup. Symb. Apost. discurs. 16. cap. 3. Garcia de Ind. orig. lib. 1. cap. 3. §. 3. ex pag. 50. Maluenda de Antichrist. lib. 3. capit. 16. pag. 148. Anton. Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. & Bernard. Aldrete de antiq. Hisp. lib. 4. cap. 17. pag. 567. Etenim seros annos, si a Seneca Philosopho, qui Neronis tempore vixit, usque ad Columbum dinumeremus, plus mille & quingentos inveniemus, si a Medaea, plus quam bis mille. Oceanum quoque rerum laxasse vincula, omnibus incomperto est, cum tot navigationibus per illum exactis, quas antiqui impossibiles reputabant, alios terrarum fines ostenderit, & Novi Orbes detecti sint, tota certe Asia, Africa & Europa maiores. Verum [sect. 69] autem vero his quoque argumentis, & auctoritatibus non obstantibus, recte adhuc affirmare possumus, Hispanorum gloriam in prima & vera tanti Orbis inventione, & cognitione illibatam manere, ut bene concludit Ioseph. Acosta ubi sup. & Greg. Lopez Madera in Monarch. Hispan. cap. 9. fol. 68. Etenim quamvis [sect. 70] Cicero, & alij, quorum testimonia citavimus, philosophicis coniecturis, & argumentationibus ducti, Antipodes esse affirmarent, eoque nomine verum sit, incolas huius Novi Orbis, ut plurimum, designari: ipsi tamen in eisdem locis aperte fatentur, Australes regiones ab illis habitatas prorsus incognitas fuisse, sive ob ardorem intercedentis Zonae, sive quia interiectus Oceanus utrique hominum generi commercium ad se commeandi denegabat. Vnde & alterius generis mortalium eos esse putabant, ut latius in cap. praecedent. ex num. 34. retulimus. Plutarchi vero, [sect. 71] & Luciani loca, quae in contrarium expendi solent, eodem modo vitari possunt, praeterquam quod meras nugas, & sabulosas narrationes continent, & nihil peculiare commemorant, quod nostris Occidentalibus Indijs magis quam Orientali conveniat. Expressior quidem videtur [sect. 72] Aviti declamatoris auctoritas. Sed si integra perlegatur, se ipsam facile prodet. Seneca namque in ea declamatione diversorum Rhetorum exercitationes, & suasiones congessit, quibus Alexandrum Magnum suadere conabantur, ut Orbe, quam vicerat, contentus, ab alio per Oceanum quaerendo, abstineret. Cumque omnes in eo convenirent, quod neque Oceanus navigari posset, neque in illo, aut ultra illum terrarum aliquid reperiri, Avitus ingenij ostentandi causa finxit, Alexandrum eo forte moveri potuisse, quod putaret, fertiles in Oceano terras iacere, ultraque Oceanum rursus alia littora, alium nasci Orbem, neque usquam naturam rerum desinere, sed semper inde ubi desijsse videatur, novam exurgere. Sed statim quid ipse sentiret, enuntians, sic inquit: Facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non potest. Satis [sect. 73] sit hactenus vicisse Alexandro, qua mundo lucere satis est. Intra has terras coelum Hercules meruit, stat immotum mare, & quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles, nouae, ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, quae profunda ista vastitas nutrit, confusa lux, alta caligine, & interceptus tenebris dies, ipsum vero grave & defixum mare, & aut nulla, aut ignota sydera. Ita est, Alexander, rerum natura, post omnia Oceanus, post Oceanum nihil. Ad auctoritatem vero [sect. 74] Divi Clementis Romani respondeo, eum quidem nullam magis certam huius Novi Orbis notitiam habuisse, quam reliquos alios, qui eo tempore, & multis postea saeculis viguerunt. Oceanum quoque intransibilem esse, ut caeteros existimasse. Atque adeo, quod de mundis trans ipsum positis dixit, pro Antipodum gentibus dixisse credendus est, quos licet dubio, & obscuro iudicio aliqui ex veteribus ethnicis & Christianis Philosophis agnoverunt, ut saepe tetigimus, Et hanc fuisse Clementis sententiam, apertissime ostendit Origenes lib. 2. Periarch. cap. 3: Meminit sane (inquit) Clemens Apostolorum discipulus etiam eorum, quos Antichtonas Graeci nominant, atque illius partis Orbis terrae, ad quas nostrorum quisquam accedere potest, neque ex illis, qui ibi sunt quisquam transire ad nos, quos, & ipsos mundos appellavit, cum ait: Oceanus intransibilis est hominibus, & hi, qui trans ipsum sunt mundi, qui ijs eisdem Dominatoris Dei dispositionibus gubernantur. Accedit his, quod nisi ita D. Clementem intelligamus, merito notandus videbitur, quod plures [sect. 75] mundos constituerit, prout re ipsa illi hoc inter alia succenset Photius in excerptis ad eius epistol. capit. 29. ibi: Reprehendat vero hoc in illis quispiam, quod extra Oceanum mundos aliquos collocet, &c. D. Hieronym. sup. Paul. Ephes. 2. cuius verba sup. retulimus, ubi non confirmat Clementis sententiam, sed eam potius sub dubitatione refellit. Etenim licet Anaximander, Leusipus, Democritus, Anaxarchus & alij Philosophi plures mundos esse opinati sint, eorum tamen errorem optime convincit, & merito damnat D. Augustin. de haeresib. cap. 77. D. Isidor. lib. 6. Etymolog. cap. 5. Iustus Lipsius lib. 2. Physiolog. dissertat. 20. Martinus Delrio in adag. sace. 1. tom. adag. 789. pag. 378. & refertur in cap. quidam, vers. Sunt & aliae, 24. quaestio. 3. & ante eos docuit Aristotel. lib. 1. de coelo capit. 10. dum ait: Nec plures mundi sunt, nec plures esse possunt, si modo hic ex universa materia constet, sicuti constat, Tertullianus quoque adversus Hermogen. cap. 25. & de Pallio cap. 2. eundem errorem notat, sic inquiens: Viderit Anaximander si plures mundos putat. Viderit, si quis uspiam alius mundus sit apud Meropas, ut Silenus penes aures Midae blattit, aptas sane grandioribus fabulis. Senecae [sect. 76] autem verba, quae ultimo loco pro contraria opinione perpendimus, non magis nostrae adversantur, si consideremus, quod Seneca novos illos Orbes, de quibus loquitur, non vidit, neque ab alio visos narravit, sed fortuito id, ac temere, & velut hyperbolice cecinit, aut certe divinando, & vaticinando, eo genere [sect. 77] divinationis, quod prudentes viri familiare habent, ut optime tradit Acosta. d. libro 1. cap. 11. & novissime Francisc. Torreblanca in Epitome, disputatione de Magia, lib. 1. cap. 3. num. 15. Et series ipsa verborum Senecae satis ostendit: nam cum in praecedentibus carminibus dixisset, iam illo tempore mare navigationibus inusitatis solicitari, & nihil industriae, & audaciae hominum impervium esse, aut intentatum relinqui, subiecit, eo forte aliquando progressuros, ut magno Oceano enavigato, novos terrarum Orbes aperirent. Quod tamen apparet ab ipso tunc temporis impossibile reputari, qui cum [sect. 78] caeteris sentiebat, terrarum terminos in Hispania finiri, & non ultra Gades navigationem extendi, ut satis denotavit in illis verbis. — Quibus Oceanus Vincula rerum laxet, &c. Et in carmine, quod de Corduba scripsit, ubi Oceanum, qui eam alluit, supremum vocat: Et Gratare tibi, quod te natura supremo Alluit Oceano. Et expressius in lib. unico suasoriarum cap. 1. Vbi ex multorum declamatorum opinione concludit, Oceanum navigari non posse, & nullas ultra illum terras existere, & inter reliqua, elegantissima Pedonis carmina refert, quibus Germanicum per Oceanum navigantem, ab incoepto desistere suasit, quae sic [sect. 79] habent: Iam pridem post terga diem, Solemque relictum, Iam pridem notis extorres finibus Orbis, Per non concessas audaces ire tenebras Hesperij metas, extremaque littora mundi, Nunc illum pigris immania monstra sub undis, Qui fert Oceanum? Qui saevas undique Pristis Aequoreosque canes ratibus consurgere prensis, Quo ferimur? Ruit ipse dies, Orbemque relictum Vltima perpetuis claudit natura tenebris, An ne alio positas ultra sub cardine gentes, Atque alium libris intactum quaerimus Orbem? Dij revocant, rerumque vetant cognoscere finem Mortaleis oculos, aliena quid aequora remis, Et sacras violamus aquas, Divumque quietas Turbamus sedes. Neque est novum [sect. 80] Poetas, & alios Auctores hoc loquendi & vaticinandi modo aliqua protulisse, quae postea ipsis ignorantibus impleta videmus; ut apparet in alio loco eiusdem Senecae lib. 7. natur. quaest. capit. 31. cuius mentionem fecimus sup. num. 14. & [sect. 81] libro 5. earundem quaest. cap ult. ubi Nulla, inquit, terra tam longe remota est, quae non mittere aliquo suum malum possit: unde scio, an nunc aliquis magnae gentis in abdito Dominus, fortunae indulgentia tumens, non continueat intra terminos arma, an paret classes ignota molliens? Vnde scio, hic mihi, an ille ventus bellum invehet? Magna pars erat pacis humanae, maria praecludi. Quae quidem omnia in notitia, detectione & debellatione huius Novi Orbis evenisse videmus: & iam olim similiter contigerunt, [sect. 82] cum ex insulis, universisque regionibus septentrionalibus tot, tantaeque gentes innumerae, & vix de nomine notae, diversis temporibus velunt aves egressae fuere, ut fuerunt Gothi, Ostrogothi, Vestrogothi, Vvandali, Franci, Cimbri, Gepidae, Dani, Hunni, Suedi, Heruli, Rugi, Alani, Longobardi, Alemani, & alij plures, qui Danubio & Rheno superatis, omnem Europam, & praesertim & ipsam Italiam altricem Imperij & Dominam, quadringentis & plus annis perpetua quadam Regnorum sucessione subiugarunt, ac Romani nominis gloriam fere omnem extinxerunt. Virgilius [sect. 83] etiam eodem vaticinij genere usus censeri potest, dum Ecloga 4. ait: Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, Quae tentare Tethyn ratibus, Quae cingere muris Oppida, quae iubeant telluri insindere sulcos: Alter erit tum Tiphys, & altera quae vehat Argo Delectos Heroas: erunt etiam altera bella, Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hunc enim locum ex Sibyllarum libris Virgilium mutuatum, optime considerat Thomas Bocius lib. 20. de. signis Ecceles. capit. 6. pag. 333. & lib. 22. capit. 1. pag. 416. eoque remotissimas navigationes designari, inquit, quae post Christi adventum a varijs nationibus, & praecipue ab Hispanis in Orientales & Occidentales Indias institutae sunt, quibus gentes, & opes plurime ad Christi Ecclesiam augendam & illustrandam adducerentur, veluti ab Argonautis illis aurem vellus sub Iasone Duce & Typhi, eius in Colchica expeditione socio, & primae navis, quae Argo dicta fuit, gubernatore. De [sect. 84] qua fabula late agit Orpheus lib. 1. Ovid. lib. 7. Metamorph. Propertius lib. 1. Statius lib. 5. Appollonius in Catalog. heroum lib. 2. Valer. Flaccus in suis Argonauticon libris, Pontanus lib. 5. de Stellis, Textor in officina, 1. part. pag. 328. Natalis Comes in Mytholog. fabul. lib. 6. cap. 8. Micha. Boschius in Oratione de aureo vellere, & Simon Maiolus in tom. 4. dier. Canicul. colloq. 5. pag. 377. & sequent. Vbi simul tractant [sect. 85] de Origine, & institutis Equestris Ordinis aurei Velleris, vulgo dicti, del Tvson de Oro, quem Philippus cognomento Bonvs Burgundiorum Dux anno 1429. instituit, & hodie nostri Potentissimi Hispaniarum Reges conservant, & moderantur, utpote [sect. 86] veri, ac legitimi illibus status successores, iuxta ea, quae fusius congerit Camillus Borrellus in tract. de praest. Reg. Catholic. capit. 46. ex num. 254. Extat quoque [sect. 87] locus alter apud eundem Virgil. lib. 6. AEneid. ubi Augusto Caesari blandiens, novas terras & regna ei promittit, quae ultra Oceanum, imo & Solis orbitam iaceant. Sic enim inquit: — Super Garamantas, & Indos Proferet Imperium, iacet extra sydera tellus Extra anni Solisque vias, ubi coeliser Atlas Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum. Quibus verbis Iustus Lipsius. d. capit. 19. ad hunc Novum Orbem respicere putat. & extra anni, & Solis vias interpretatur, idest, Vltra Torridam Zonam. Et quod de Atlante subijcitur, exponit, non de illo Asricae, sed de alio, qui regnavit in insula Atlantica a Platone descripta. Sed in hoc magnus ille vir, aut falli, aut fallere, velle videtur. Nam Virgilius id nullo certo argumento, sed similiter per Hyperbolem, aut vaticinationem Poeticam dixit, & in Caesaris adulationem. Et non loquitur de Novo Orbe, sed de Maurorum AEthiopia, ubi est mons Atlas, Stellis aptum, sive vicinum, prout observat Servius, Cerda & Pontanus ibidem, & diximus sup. cap. 4. & ostendit ipse Virgilius eisdem ferme verbis utens lib. 4. AEneid. Oceani finem iuxta, Solemque cadentem Vltimua AEthiopum locus est, ubi maximus Atlas Axem humero torquet stellis ardentibus aptum. Hanc autem [sect. 88] Provinciam dicit esse extra sydera, non quia ulla sit tellus, quae non subiaceat syderibus, & coelo non tegatur, sed quia extra maiora sydera fere sit, id est, duodecim signa, in quibus est circulus Solis, aut Planetas, qui intra Tropicos decurrunt. Quemadmodum & Lucanus de eadem regione loquens lib. 3. Pharsal. scriptum reliquit: AEthiopumque solum, quod non premeretur ab ulla Signiferi regione Poli, nisi poplite lapso Vltima curvati procederet ungula tauri. Sed, ut ad Senecam [sect. 89] redeamus, advertendum etiam est cum Botero, Madera, & Herrera ubi supr. eius vaticinium, ut ad istius Novi Orbis detectionem proprius applicari posset, loco ultimi carminis, ubi de Thule loquitur, dicere debuisse: Nec sit terris ultima Gades. Etenim ad Occidentem, & ultra Gades, ut saepe diximus, detectus est, non ad Septentrionem, [sect. 90] ubi Thule insula iacet, quae ultima terrarum illius Climatis reputabatur, iuxta illud Virgilij lib. 1. Georg. Tibi serviat ultima Thyle. Et plura alia, quae de eadem insula habent Plin. lib. 2. cap. 75. & lib. 4. c. 16. Pompon. Mela lib. 3. cap. 3. Solin. cap. 24. D. Isidor. lib. 14. Etymol. cap. 6. Procop. de bello Goth. lib. 2. Surius in comment. sub ann. Domin. 1537. Boter. in relat. univers. lib. 1. vol. 1. pag. 168. Ortel. in Theatr. Orb. tab. 97. & in Thesaur. Geogr. verb. Thule, Maginus Patavinus in tab. Geograph. fol. 96. & fol. 10. Tho. Bozius de sign. Eccles. lib. 22. cap. 9. pag. 495. & seq. & pag. 557. & Simon Maiol. in dieb. Canicul. colloq. 1. pag. 35. & colloq. 14 pag. 341. Vbi eandem esse docent, quam hodie Islandiam, aut Scandiam dicimus, in ditione Scotorum ad Septentrionem vergentem ultra Orcades, latitudinemque habere graduum 65. ad 69. Et licet negare non possimus, [sect. 91] etiam ultra Thulem, sive Islandiam, alias novas terras antiquis, & nostris temporibus repertas, in quibus ad litteram vaticinium Senecae impleri potuerit, ut sunt Groenlandia, Frislandia, Icaria, Nova Semla, Finamarchia & aliae, de quibus agunt auctores supra citati. Cum [sect. 92] & Hunni & Gothi in alio veluti Orbe ignoto, & inaccesso ultra Maeotidem paludem habitare dicerentur, iuxta ea, quae tradit Plinius, loquens de Scandinavia, unde illi eruperunt lib. 4. cap. 13. Hoc tamen neque Americanae Hispanorum detectioni, de qua agimus, nocet, neque ita [sect. 93] magna admiratione dignum ullo saeculo iudicatum est. Nam ibi solum Glacialis maris, & frigidae Zonae transitus, navigandi & progrediendi ulterius avidos retardabat. Hic vero, & Torridae aestus, & Oceani vortices deterrebant, quem semper, ut vidimus, ultra Herculis columnas inaccessum, & impertransibilem iudicarunt. Plane [sect. 94] etiam ad Septentrionem ultra Groenlandiam mare unius diei cursu fertur innavigabile, quia, caligantibus ante ora mundi finibus, immane abyssi barathrum reperitur, ut constat ex mirandis relationibus, quas refert Cranzius in praefat. Noruegiae, relatus in Theatr. vitae humanae, vol. 5. lib. 2. pag. 1216. & aliae non minus mirandae [sect. 95] navigationes Battavorum, sive Olandensium per mare Glaciale ad Novaezemlae, & Lappianorum fines extant in tertio tom. hist. navigat. Orient. circa finem. Denique urgent adhuc alij, & Romanos in regiones huius Novi Orbis aliquando transfretasse auctoritate Lucij [sect. 96] Marinaei Siculi probare conantur, qui lib. 19. de reb. Hisp. c. 16. scriptum reliquit, Catholicorum Regum tempore, quo primum praedictae regiones repertae sunt, in ea, quae vulgo Terra firma appellatur, repertum fuisse a quibusdam hominibus, qui auri venas perscrutabantur, numisma quoddam cum nomine & imagine Augusti Caesaris, quod cum ad Dom. Ioannem Ruffum Archiepiscopum Consentinum devenisset, ille, ut rem mirabilem, Romam ad summum Pontificem misit. Quae res inquit Marinaeus: Hispanis gloriam & famam ademit, quam pepererant, dum se primos Indias Occidentales invenisse iactabant. Illo namque mumismate constitit, Romanos iam multis antea saeculis ad easdem oras pervenisse. Eandem historiam refert Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 16. & levibus alijs coniecturis communit Fr. Gregor. Garcia de Indor. orig. lib. 4. cap. 19. Quibus aliam adijcit Iust. Lipsius. d. lib. 2. cap. 19. & Basilius Pontius. d.q. 8. expos. cap. 1. ex Nostrorum relatione tradentes, [sect. 97] in Chile Provincia, in valle, quae Cauten dicitur, urbem esse, quam Imperialem ab hac causa nominarunt, quoniam in plerisque domibus, & portis reperunt Aquilas bicipites, eodem modo effigiatas, ac illae, quibus Romanum Imperium pro insignibus uti iam pridem consuevit. Vnde suspicari posse inquiunt a Romanis illuc ea insignia fuisse perlata, maxime cum nulla eo in Orbe aquila, sive avis biceps reperiatur, quam indigenae adumbrare potuerint. Quibus argumentis simile etiam videri potest aliud, quod tradit Didac. Davalos in Miscell. Austral. colloq. 36. fol. 165. dicens, [sect. 98] triginta abinde annis clavum quendam ferreum, polite nimis fabricatum, repertum fuisse in hoc Regno Peruano in argenti fodinis, quae iacent circa oppidum Caxatambo intra durissimi cuiusdam saxi argentei viscera circumclusum. Inde deducens, antiquam videri utriusque Orbis communicationem, cum clavus ille magnam prae se ferret vetustatem, & a priscis huius terrae accolis fieri non potuerit, quibus nec ferrum eo tempore erat, neque artifex, & instrumenta ad illum construendum necessaria. Sed ab his argumentis facilius quidem, quam a superioribus nos expedire possumus, Marinaeum imprimis [sect. 99] merito ridentes & reijcientes, qui adeo levi, & fallaci consideratione Hispanorum gloriae tenebras offundere voluit, quem iuste illi omnes, qui eum citant, reprehendere solent, ut constat ex Lipsio, Maluenda & Basilio, ubi supr. Camillo Borrello de praest. Reg. Cathol. capit. 46. numer. 225. & 226. & August. Torniello infra citando: & novissime ex Seraph. Freitas de iusto Imper. Asiat. capit. 5. numer. 16. & 17. ubi minus apte subiungit potuisse numisma illud per manus Sinarum facillime a Trapobana in Americam Romanorum saeculo deferri. Imprimis namque negamus numisma illud ea in parte, qua Marinaeus dicit, repertum, cum id nullo satis certo testimonio constiterit. Neque sufficit, quod Archiepiscopus Consentinus, eo nomine, quasi ibi inventum acceperit, & ad summum Pontificem miserit. Nam cum plures ex Italia viri simul cum Hispanis in prioribus illis classibus ad has partes navigassent, potuit eorum aliquis, ut gentis suae gloriam augeret, illius numismatis inventionem Archiepiscopo suadere. Aut etiam ex composito, quo maiorem sibi fidem conciliaret, latenter in auri fodinas deijcere, ut statim a fossoribus repertum, multis retro temporibus ibi fuisse crederetur. Novum [sect. 100] quippe non est, similes fraudes, & imposturas sub praetextu antiquitatis artisiciose confingi, & ad decipiendos alios a nostri saeculi ingeniosis, & male feriatis hominibus affabre concinnari, ut bene advertit Tobias Hallerus in orat. contra Antiquarios apud Rosinum pag. 488. & in quodam casu, huic, de quo loquimur, admodum simili, contigisse videmus. Nam Valentinus Moranus, Iacob. Navarch. Iesuita, & Ferdinand. Lop. Castaneda in sua hist. Ind. Orient. lib. 1. cap. 28. referunt [sect. 101] quaedam carmina, quae sub Emanuele Lusitaniae Rege, anno Domini 1505. refossa fuerunt in promontorio Lunae, quod vulgo appellatur Roca de Sintra, insculpta in quadrata vetusti operis columna marmorea, quae sic habebant: Volventur saxa, litteris & ordine lectis, Cum videas Occidens Orientis opes Ganges, Indus, Tagus erit mirabile visu Merces commutabit suas uterque sibi. Quos versus Sibyllinos esse, praedicti Auctores sibi persuaserunt, eisque quasi ex Sibyllae antro profusis fidem praebuerunt. Cum tamen postea compertum fuerit confictos & impositos fuisse a quodam Hermo Charado Lusitano, qui illos marmori inscripserat, defoderatque, ut situ, humoreque terrae aliquantulum deformati, vetustatis indicium exhiberent, rursusque per mercenarias operas refoderat, ut hoc tam nobili, atque peregregio antiquitatis monumento Regis gratiam avide in Orientis opes intenti, pecuniamque aucuparetur, ut testantur Caesar Orlandius, & Gaspar Barrerius, quos refert Ortelius in Theat. mag. tab. 5. Novi Orbis, & ab eo mutuatus Maluenda d. lib. 3. de Antichris. c. 16. pag. 150. & novissimus August. Torniel. in annal. sacris, 2. tom. ann. mundi 3043. num. 7. pag. 48. Quod [sect. 102] vero de bicipite Chilensium aquila diximus, quamvis verum esse fateamur, non multum stringit. Potuit quippe ab Indis eiusmodi avis, etiam citra Romanorum exemplum, excogitari & effingi, & ad rei longe distincte signum usurpari, quemadmodum & a Romanis ipsis excogitata fuit, quibus etiam triceps Proserpina, Cerberus & alia monstra nunquam similiter visa confingebantur. In obeliscis quoque AEgyptiorum narrat Ammian. Marcellin. lib. 17. Scripta conspici volucrum, ferarumque, etiam alieni mundi genera multa, id est, ignota ipsa, & Orbi, qui tunc lustrabatur invisa. Aquila [sect. 103] autem Romani Imperij antiquissimum, & usitatissimum signum, teste Ioan. Rosin. lib. 10. antiq. cap. 5. pag. 445. & Alex. ab Alex. lib. 4. dier. gen. cap. 2. quare & quando biceps portari coeperit, varijs opinionibus ab scribentibus decertatur, de quibus agit Ioan. Curio, Ioan. Bocatius & alij, quos refert Simon Maiol. in diebus Canicul to. 4. colloq. 5. pag. 365. Guardiola de nobil. c. 13. Vargas in eod. tract. discurs. 16. n. 4. Didacus Davalos in Miscell. Austral. colloq. 20. fol. 99. ultra quos ego addo Cuspianum relatum in Theat. vitae hum. vol. 3. lib. 10. pag. 1029. qui ex Suetonio tradit, signum hoc esse [sect. 104] apud Germanos antiquissimum. Illi enim Quintilium Varum cum legionibus Romanis tribus apud Bructeos Frisijs conterminos delevere: signaque, & aquilas duas cepere, quas adhuc hodie possident: Non enim, inquit, biceps est aquila, sed duae simul, quarum altera alteram expansis alis obtegit. Nec unquam hae redditae sunt Imperatoribus Romanis, sed semper in hunc usque diem servatae. Denique narratio illa [sect. 105] de clavo ferreo in Caxatambi fodinis reperto, non maiorem fidem, quam Marinaei numisma meretur: nisi dicere etiam malimus, potuisse iam olim, ligno alicui navis adfixum, maris fluctibus ad hanc Peruanam oram appellere, & illuc ad argentum commodius excavandum ab Indis transportari, & per oblivionem relinqui, indeque factum, ut intra lapidis viscera, lapide ipso crescente, concluderetur, prout multoties in alijs similibus rebus accidisse referunt, & mirandis [sect. 106] exemplis demonstrant Alex. lib. 5. Geni. cap. 9. Bapt. Fulgos. lib. 1. rer. memor. cap. 6. fol. 55. Petr. Mexia in sylva var. lect. 2. par. cap. 13. & Simon Maiol. 1. tom. colloq. 16. pag. 379. & colloq. 18. pag. 419. Vbi inter alia commemorant, in altissimis, & longe a mari positis montibus, dum excavarentur, [sect. 107] compertas suisse interdum naves, humore prope modum absumptas, cum instrumentis omnibus ferreis, & in alijs terrae visceribus erui solere lapides, in quibus sunt Conchylia redacta in duritiem lapideam, & ossa animantium, & quod magis mirum est pisces, bufones, & serpentes vivos. # 13 CAPVT XIII. De regione Ophira, cuius frequens est in sacris Litteris mentio, & an ea huic Orbi Novo respondeat, & appellationi Regni Piru originem dederit? SVMMARIVM Capitis XIII. -  1 Novis Orbis mentionem & notitiam in sacris Litteris reperiri aliqui tradunt. -  2 Salomon & Iosaphat classes mittere solebant in regionem Ophir, & quare? -  3 Tharsis & ophir navigatio a Salomone inita, an esset eadem, vel diversa? & num. 18. -  4 Ophir regio secundum Montanum, & alios est eadem cum Mexicana & Peruana Novi Orbis. -  5 Christophorus columbus ubi primum detexit Insulam Hispaniolam, Ophiram se reperisse iactabat. -  6 Franc. Vatablus in Insula Hispaniola, & in Piru & Mexico constituit ophir. -  7 Peru, vel Piru vox multis videtur eadem cum ophir, aut certe maxime cum illa colludere. -  8 Paruaijm dictio, qua utitur sacra Pagina, est dualis, & duplex Peru signare videtur. -  9 Nomina locorum, & Provinciarum facile inverti & mutari solent. -  10 Peru in Regno plura nomina reperiuntur affinia nomini Ophir. -  11 Iobab filius Iectan videtur incoluisse regionem Paria. -  12 Iectan secundum Montanum nomen dedit Provinciae Iucatan. -  13 Sephar mons, dicitur idem cum montibus Andes del Peru, qui sunt totius Orbis longissmi. -  14 Salomon fuit omnium mortalium sapientissimus, & non videtur Orbem Novum ignorare potuisse. -  15 Salomon fuit cumulandarum divitiarum studiosissimus. -  16 Ophiram regionem qui in Novo Orbe constituunt, communiter a viris doctissimis reprobantur. -  17 P. Ioannis Pinedae iudicium de regione Ophira. -  18 Tharsis & Ophir Provinciae, & navigationis earum diversae erant. -  19 Tharsis nomine in sacra Pagina quaenam regio designetur? -  20 Tharsis idem esse cum Tartesso plures opinantur, & in Hispaniae Baeticis oris constituunt. Alij vero hoc negant. -  21 Tartessus urbs Hispaniae olim ditissima & foelicissima. -  22 Pineda Franciscanus non satis iuste a Fr. Ioan a Ponte notatus. -  23 Ophir regio nullatenus pertinet ad Novum Orbem. -  24 Peruana in regione non reperiuntur ea, quae ex Ophira ad Salomonem asportabantur. -  25 Salomonem, navigationem longam, & difficilem ob Novi Orbis divitias instituisse, credibile non est, relicta India Orientali ditiori & viciniori. -  26 Asion gaber portus ubi? & quod ex eo solvere non opporteret classes Salomonis, si ad Novum hunc Orbem navigarent. -  27 Ophira regio ubinam esset, varijs opinionibus decertatur, quae breviter referuntur. -  28 Sophala auri fodinis abundat, & ibi extare dicuntur libri ostendentes, quod Salomon ad eas suas classes mittebat. -  29 Ophir regio proprie pertinet ad Indias Orientales. -  30 Auctores recensentur, qui agunt de regione Ophira, & eam Indiae Orientali tribuunt. -  31 Pegusij dicuntur trahere originem a Iudaeis damnatis a Salomone ad Ophirinas auri fudinas. -  32 Indiae Orientales trahunt originem ab Ophir, & Hevila, & sunt ditissimae. -  33 Aurum Indiae Orientalis dicebatur Paruaijm, & erat probatissimum. -  34 Obrizum aurum secundum plures dicitur quasi Ophirizum, id est, a regione Ophir deductum. -  35 l. 3. C. de vet. num. potest. & l. 1. C. de oblat. vot. de nummis Obryzatis loquentes explicantur & emendantur. -  36 Oloberae vestes, idest, Olobrizae in Rub. & l. temperet, C. de vest. olob. quae? & aliae emendantur. -  37 Obrizum aurum potest deduci ex voce Graeca, quae sincerum & purum significat secundum Plin. vel a colore obradiante secundum Hier. & Isid. -  38 Obrusa vox Latinis significat probationem, vel expugnationem auri, & inde dicitur Obryzum. -  39 Ciceronis, Suetonij & Senecae loca explicantur & emendantur. -  40 l. 5. C. de suscept. & arcar. l. 2. C. de metallar. ubi habetur mentio Obryzae emendantur. -  41 Aurum Phaz, sive Ophaz, & aliae eius appellationes in Scriptura remissive. -  42 Phez Regnum apud Arabes unde dictum? -  43 Ophiram qui in Novo Orbe constituunt, levissimis coniecturis ducuntur. -  44 Nominum similitude, aut affinitas ad alicuius rei identitatem probandam fallacissima est. -  45 Paruaijm dictio an vere in Scriptura reperiatur, & quid significet? -  46 Peru, vel Piru nomen Novum est in his regionibus Occidentalibus, & quas comprehendat. -  47 Peru, vel Piru nominis variae causae, sive etymologiae referuntur. Et num. 49. 50. 51. & 52. -  48 Garcilassus Inca scripsit commentarios de origine & Imperio Incarum, & quid sentiat de nomine Piru? -  53 Nomina qualiter Provincijs nove detectis, aut subactis imponi soleant? -  54 Mexici urbis nomen unde mutuatum? -  55 Iectan, aut Iobab, & Ophir ad Provincias Novi Orbis nunquam pervenerunt. -  56 Iucatana Provincia non habet nomen a Iectan: & unde, & qualiter illud habere Hispanorum tempore coeperit? -  57 Sephar mons nihil habet commune cum Andibus Peruanis. -  58 Salomonem habuisse cognitionem peculiarem Novi Orbis nullo certo argumento probari potest. -  59 Salomon quamvis sapientissimus, didicit navigationem Tharsis, & Ophir a servis Regis Hiram. -  60 Tyrij diu sevarunt epistolas Salomonis, & Regis Hiram, quae agebant de navigationibus in Tharsis & Ophir. -  61 Hiram Rex ostendit Salomonis ministris navigationem longiorem, & sibi reservavit alium breviorem & utiliorem. -  62 Tyrij & Phoenices fuerunt olim praestantissimi in arte navigandi. -  63 Phoenices unde dicti secundum Aristotelem. -  64 Tyria maria Proverbium quid significet? Et unde originem traxerit? -  65 Salomonis divitiae & thesauri incomparabiles fuerunt. -  66 Divitijs, & thesauris Salomonis, qui alios aliorum Regum aequare volunt, stultitiae notantur. -  68 Templi Ierosolymitanum Salomonis Barbari etiam, & hostes reverebantur. -  69 Templum Salomonis cum Crassus expilavit, aurum prae copia plus dimidio viluit. VRgent porro adhuc alij, [sect. 1] & ut hunc Novum Orbem priscis innotuisse defendant, cum profanis testimonijs satis evincere non potuerint, sacris propugnare conantur, affirmantes, frequentem eius mentionem, atque cognitionem in sacra Pagina reperiri lib. 3. Reg. cap. 9. & lib. 4. c. 22. & lib. 2. Paralipom. c. 9. & 20. & alibi possim, [sect. 2] quatenus in illis de celeberrimis classibus agitur, quas duo illi potentissimi & sapientissimi Hebraeorum Reges Salomon & Iosaphat in regionem Ophir misisse memorantur simul cum navibus, & servis Regis Hiram, ut inde aurum & argentum, ebur, simias, pavos & alia pretiosa asportarent. Quam expeditionem, seu [sect. 3] navigationem multi eandem faciunt cum illa, quae in eisdem sacrae Scripturae locis semel annis tribus in Tharsis fieri solita, dicitur. Aut certe eodem itinere eandem classem appellere ad Tharsis & Ophir, ut constat ex relatis a Barrerio in libello de regione Ophira, Acosta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 13. Barradas lib. 3. concor. cap. 11. Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 20. & Pineda de reb. gest. Salom. lib. 4. cap. 16. q. 2. pag. 211. & ultra eos Fr. Gregor. Garcia lib. 1. de Indor. orig. cap. 2. §. 3. & 4. & novissime eis non relatis Fr. Basil. Pontius in q. 8. exposit. cap. 2. Ophir [sect. 4]autem, sive Ophiram regionem Novum hunc Orbem esse, & praecipue ad precipuas eius Provincias, Mexicanam scilicet, & Peruanam pertinere, aperte, & constanter tradit & defendit doctiss. Bened. Arias Mont. in apparatu in Phaleg. sive de primis gentium sedibus, in praefat. & in cap. 9. quem sequuntur Guillel. Postellus, & Goropius Beccanus relati ab Abraham. Ortel. in Thesaur. Geograph. verb. Atlantis insulae, qui ab eadem opinione non abhorret. Genebrard. in Chronolog. lib. 1. pag. 35. & lib. 4. pag. 705. Marinus Brixianus in sua arca in voce Ophira, & Paruaijm, Pomarius in lexico in eisdem verbis, Ioan. Avenar. in Epher. Anton. Possevin. lib. 3. Bibliot. cap. 5. Michael Balboa Cabell. in Miscellan. Austr. m.s. 2. p. c. 3. & 16. Thom. Bozius de sig. Eccl. Dei lib. 20. c. 3. pag. 130. Panigarola in speculo belli, loco 146. advert. 4. Ioan. Funger. in Etymolog verb. Ophir, & admittitur ab Eman. Saa, 3. Reg. 9. & argumentis non futilibus niti tradit Martin. Delrius in scholijs ad Medaeam Senecae act. 2. & nervose eam proponit & tueri conatur Fr. Greg. Garc. ubi sup. & latius lib. 4. c. 1. & seq. doctiss. P. Ioan. Pineda d. lib. 4. c. 16. §. 3. 4. 5. & 6. ex pag. 211 usque ad 215. ubi argumentis contrarijs respondere intendit, & neminem referens Fr. Basil. d.q. 8. c. 2. & 3. & ante omnes sensisse videtur [sect. 5] clarissimus ille aeque, ac foelicissimus Dux Christophorus Columbus, qui cum in navigatione Oceani Occidentalis ad insulam Hispanam, sive Hispaniolam (ut aiunt) appulit, Ophiram se reperisse dictitabat, ut ab illo saepius narrante, se audivisse scribit Petr. Martyr. in decad. Novi Orb. lib. 1. Neque ab eis abest Franc. [sect. 6] Vatabl. qui lib. 3. Reg. cap. 9. & 22. in eadem insula ante ingressum Peru constituit Ophir, quanquam idem etiam asserat, esse ipsum interius Peru, simulque Mexicum, 2. Paralip. cap 3. vers. 3. annot. 16. In cuius opinionis consirmationem a multis ex praedictis auctoribus perpendi solet, [sect. 7] ipsam vocem Ophir, quae etiam aliquando Ophire, vel Opire, pronuntiatur, per Metathesim, sive littetarum transpositionem, in vocem Peru, vel Piru, qua nunc utimur, permutatam fuisse, & maxime cum ea colludere videri. Praesertim si adijciamus, quod ubi d. lib. 2. Paralip. cap. 3. dicitur Salomon: Texisse domum laminis de auro probatissimo, in Hebraeo legitur: Aurum Parvaijm. Quae [sect. 8] terminatio, & inflexio vocis videtur esse dualis, cuius singulare sit Peru, vel Peru, ut iuxta Grammaticos Hebraicae linguae canones observat Pineda in comment. in Iob c. 28. vers. 16. pag. 500. & de reb. Salom. d. lib. 4. cap. 16. §. 4. pag. 212. num. 3. unde duplex Peru illa voce significari videbitur, videlicet Peruana regio, & altera Mexicana, illi contermina: licet illa tantum nomen proprium Peru hodie retineat: prout novissime etiam advertit P. Ludovic. Ballester. in Onomotograph. verb. Ophir, pag. 289. & ita Vatablus super illum locum sic scribit: Paruaim numero duali dicitur apud Hebraeos fortasse locus ille, qui nostro tempore le grand Peron, & le petit Peron dicuntur, nam est maxima affinitas nominum. Quam [sect. 9] coniecturam magis urgent, & extendunt Montanus ubi sup. Maluenda d. lib. 3. de Antichrist. cap. 19. & Fr. Greg. Garcia d. lib. 4. de Ind. origin. cap. 1. & sequent. considerantes, frequentissimam esse huiusmodi vocum depravationem: & [sect. 10] plures alias in his Regnis Peru reperiri in fluvijs, oppidis & montibus, quae cum voce Ophir eandem affinitatem habere videntur. Deinde superioribus additur ex sententia Montani ubi supra, & Possevini libro 2. Bibliothec. capit. 5. Iobab, [sect. 11] cuius mentio est Genesis cap. 10. vers. 28. incoluisse videri regionem huius Novi Orbis, quae Paria vocatur, auro, margaritisque abundantem, & Iectan, [sect. 12] de quo in eodem cap. versic. 26. nomen dedisse ingenti eiusdem Americae Chersoneso, dicto Iucatan, & Sephar [sect. 13] montem Orientalem, de quo eod. cap. vers. 29. esse montes Andes, Peruanae regionis, longissimos omnium montium, qui hactenus in Orbe sunt visi, ut tradit Acosta d. lib. 1. cap. 13. & lib. 3. hist. Ind. cap. 22. Denique [sect. 14] perpenditur ab eodem Pineda & Gregor. Garcia in locis sup. relatis, affirmari quidem oportere, Salomoni, qui fuit omnium mortalium sapientissimus, & cui Deus ipse dedit horum, quae erant, scientiam veram, ut sciret dispositionem Orbis terrarum, & virtutes elementorum, ut habetur lib. 3. Reg. cap. 4. & lib. Sap. cap. 7 vers. 17. minime fuisse Novum Orbem ignoratum: quod imprimis erat scitu dignissimum, atque iucundissimum. Praesertim [sect. 15] si hanc cognitionem coniungamus cum studio, quod habuit cumulandi aurum & argentum, quorum eiusdem Novi Orbis natura facundissima reperitur. Sed quamvis praedicta sententia his argumentis, & tantorum virorum auctoritatibus muniatur, [sect. 16] merito tamen ab alijs doctis & diligentibus nostri seculi scriptoribus improbari solet, ut parum solida, & potius novitatis, quam veritatis amore, & studio excogitata, ut constabit ex traditis a Bened. Perer. lib. 3. in Genef. ubi de Hevilat, Gaspar. Barrerio in lib. de regione Ophira, Acosta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 13. & 14. Barradas lib. 5. concord. c. 11. Mart. Delrio sup. Genes. cap. 10. Maluenda lib. 3. de Antichris. c. 20. & 21. & seq. & de Paradiso cap. 23. & 41. Ant. Herrer. in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. pag. 2. Bernar. Aldrete de orig. ling. Hisp. c. 13. & antiq. Hisp. lib. 3. c. 9. pag. 360. August. Torniel. in annal. sacris, 1. tom. anno mundi 1931. num. 45 pag. 229. & susius 2. to. ann. 3043. n. 7. & 8. Ioan. Drugo lib. 6. Obser. c. 3. & lib. 9. cap. 12. M. Ant. Palau in paradox. classis Salomonis, Ioan. Pineda in comment. in Iob, cap. 28. vers. 16. pag. 500. & 501. & iterum de reb. Salom. lib. 4. cap. 16. §. 4. 5. & 6. Vbi [sect. 17] tamen ab ijs, quae antea dixerat, aliquantulum flectens, rem in medio relinquendam decernit, & id tantum superiori opinioni tribuit, ut minus levis, minusque deformis censeri debeat; & minime indigna, quae a sapientibus benigne audiatur. Et plane, quod pertinet [sect. 18] ad Tharsis, etsi a nonnullis cum Ophir confundatur, ut supra retulimus, longe tamen verius est, diversas per se esse navigationes & classes, quas ad eas Salomon, & Iosaphat mittere solebant, & ex diversis portubus, & per diversa maria, ut latissime probat doctis. Ribera sup. Ionam, cap. 1. & Thom. Bocius de ruin. gent. lib. 5. cap. 7. pag. 483. licet verum sit, utranque regionem nihilominus eadem navigatione, & eadem classe obiri potuisse, exportatis primum ex Ophir, auro, lignis, pavonibus, simijs, ebore: ex Tharsis vero, etiam auro, argento, gemmis, ac rebus alijs pretiosissimis. In quibus omnibus probandis, [sect. 19] & in vero loco designando, ubi Tharsis illa consisteret, adeo late & docte insistit Pineda d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 5. cum multis sequentib. & cap. 16. §. 1. & 2. pag. 211. Fr. Gregor. Garc. d. lib. 1. de Ind. orig. cap. 2. §. 4. ex pag. 34. ad 40. Acosta d. lib. 1. cap. 14. Gaspar Sanctius in Isaiam, cap. 2. vers. 18. pag. 38. & cap. 19. vers. 22. pag. 199. & cap. 23. vers. 26. pag. 236. Thomas Bocius d. pag. 483. & pag. 326. Maluenda d. lib. 3. de Antichrist. cap. 20. pag. 157. cum seq. & lib. 5. cap. 14. pag. 281. Ludov. Ballester. in Onomotograph. verb. Tharsis, ex pag. 535. & in Hierolog. lib. 2. cap. 9. Torniel. d. anno 3043. num. 9. pag. 50. & Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 6. & 7. & lib. 2. c. 23. pag. 249. ut otiosum videri possit, si Nos, qui ad alia tendimus, in eorum scriptis transferendis subsistamus. Illud [sect. 20] tamen in nostrae Hispaniae gloriam praeterire non possumus, quod Gorop. Becanus tradit lib. 7. Hispanicorum, & ex pluribus alijs defendi Pineda ubi supr. cap. 14. & 15. Bocius d. cap. 7. & de sig. Eccles. Dei lib. 15. cap. 18. Mariana de reb. Hispan. lib. 1. cap. 2. Ludo. Nonius in descript. Hispan. cap. 12. ad fin. & ante eos S. Athanas. Synaita in Hexam. lib. 10. in 3. lib. Reg. Tharsis scilicet ad Hispaniam, & praecipue Baethicas eius oras pertinere, neque aliam regionem fuisse, quam Tartessum, [sect. 21] cuius beatam auri & argenti, & aliarum rerum omnium copiam, tum veterum Scriptorum testificatio, tum praesens rerum status satis declarat. Quod late etiam, & non vulgari studio, licet vulgari sermone prosequuntur Fr. Ioan. a Ponte d. lib. 3. cap. 6. & Franc. Torreblanca in epit. lib. de magia in defensione cap. 4. & novissime & eruditissime Alphons. Carranza in libro, quem edere parat de monetarum valore & augmento 1. p. Quamvis contrarium asserat alter Pineda Francisc. lib. 3. suae Monarch. cap. 22. §. 4. Quem [sect. 22] non satis iuste hac de causa reprehendit, & inscium & barbarum vocat a Pont. ubi supr. Nam id etiam alij viri doctissimi negant, & novissime Aldrete de antiq. Hisp. lib. 1. cap. 24. in fine, pag. 108. & latius Torniell. d. anno 3043. num. 9. pag. 51. & 52. Quod vero [sect. 23] ad Ophiram regionem spectat, non posse illam ullo prorsus modo cum Peruana, sive Novo hoc Americano Orbe convenire, evidentissimis argumentis meo iudicio convincunt Auctores supra pro hac opinione relati, praesertim Acosta, Barrerius, Barradas, & praecipue Maluenda d. lib. 3. cap. 24. & Torniell. d. anno mundi 3043. num. 7. & 8. a quibus se nunquam satis expedire potuerunt Greg. Garc. d. lib. 4. de Ind. orig. cap. 1. & seq. Pineda d. cap. 16. §. 5. & Basil. Pont. d.q. 8. exposit. cap. 3. Et ut omittam, quae saepe a nobis in superioribus repetita sunt de omnimoda huius Orbis apud antiquos ignoratione, & inaccessa Oceani magnitudine, & de insuperabili difficultate navigandi per altum, necdum cognito acus Magneticae usu: illud certe unum [sect. 24] refellendae isti opinioni satis superque esse videtur, quod constet in regione Peruana nec gemmas, nec elephantes esse, nec pavos, nec simias, nec ligna Thyna pretiosissima, qualia ex Ophir asportari solita narrat Scriptura. Neque rationi consentaneum videri, [sect. 25] Salomonem ex mari Rubro, relicta Arabia, & India Orientali viciniori, atque notiori, multarumque rerum pretiosissimarum fertiliori, immenso circuitu, & maiori dispendio, quam quaestu, navigationem instituisse ad regiones Americanas, aut Peruenses. Quod evidentius erit, si animadvertamus ex eisdem locis sacrae Scripturae constare, praedictas classes [sect. 26] ex portu Asiongaber solvere solitas fuisse, qui portus in littore maris Rubri continebatur, ut post longam disputationem probat & concludit Pineda d. lib. 4. cap. 7. & 8. & sequentib. Abrah. Ortel. in Thesau. Geograph. verb. Asiongaber, quidquid dissentiat Basil. Pontius d. cap. 3. At vero si in Peru expeditio facienda erat, quorsum attinebat ex eo portu solvere, & per tot vastissima maria vagari, & universum Orbem laboriosissima navigatione, infinitis pene casibus, & laboribus obnoxia peragrare, cum potuissent ex Ioppe, vel alio portu maris Mediterranei proficisci, & per illud & fretum Herculeum multo breviori, ac faciliori, magisque usitata navigatione, spacio circiter quinque mensium ad Peruanam regionem pervenire. Sed ubi terrarum [sect. 27] Ophira Provincia sita, & an alio etiam nomine cognita esset, hactenus ignoratum est, & variantes auctorum sententiae rem incertam & dubiam, magis obscuram & ancipitem reddiderunt. Nam quidem eam in Sophala constituunt sub ima Africa ad Oceanum AEthiopicum posita; quae [sect. 28] regio etiam nunc adeo auri sodinis abundat, ut nihil praeter aurum exteris mercatoribus communicet, quem admodum Lusitanorum peregrinationes testantur. E quibus Thomas Lopecius scribit, Sophalenses habere libros Indica lingua conscriptos; in quibus legitur, Salomonem Regem tertio quoque anno hinc aurum tulisse, atque hodie etiam eam regionem habere sui nominis auri fodinas. Alij vero Ophiram collocant in insula Armutia. Alij ad Philippinas, vel Moluccas reijciunt, aut certe ad insulas ann. 15. ab Alvaro Mendana repertas, quas inde Salomonis appellatas existimant. Alij denique frequentius, & certius cum Ioseph. lib. 8. antiq. cap. 2. & 6. & D. Hieronym. epist. 140. de locis Hebraicis, [sect. 29] ad Orientales Indias pertinere scribunt, & praecipue ad nobilissimam earum insulam, quae Trapobane, sive Samatra dicitur, & hodie Malaca, veteribus Terra aurea, sive Aurea Chersonesus vocabatur, & ad ei adiacentes Pegusiorum Provincias. Quas [sect. 30] opiniones diligenter congessit & illustravit Gaspar Barrerius in d. libello de regione Ophira, Abrah. Ortel. ind. Thesaur. Geograph. verb. Ophir, Carol. Stephan. in dictionar. eodem verb. & plures alij relati a Ribera, Acosta, Delrio, Gregor. Garcia, Maluenda, Pineda, Torniello, Aldrete, & Ballestero in locis sup. num. 16. relatis, Pet. Cieza lib. 1. hist. Ind. cap. 3. Christian. Adricom. in Theatr. Terrae sanctae in Tribu Phares, cap. 15. Ant. Herrera d. lib. 1. cap. 1. Thom. Bocius lib. 20. de sig. Eccles. Dei, cap. 3. pag. 320. Ioan. Boterus in relat. univers. part. 1. lib. 2. pag. 235. Camillus Borrell. de praest. Reg. Cathol. cap. 19. num. 51. Fr. Ioan a Ponte in d. convenient. lib. 2. cap. 17. pag. 190. & 191. & Maffaeius lib. 1. histor. Ind. pag. 20. qui etiam lib. 16. pag. 397. Loquens [sect. 31] de Pegusiorum origine ex Bonserri litteris tradit, stirpem eos a Iudaeis exulibus ducere, qui a Salomene damnati ad Ophirinas auri fodinas, ea loca primi tenuerunt. Facitque in confirmationem huius ultimae sententiae, quae Ophiram indijs Orientalibus tribuit, quod sciamus, eas ab [sect. 32] Ophir, Hevila nomen, & originem incolarum accepisse, ut habetur Genes. 10. & ijs rebus omnibus mirum in modum abundare, quae sacra Pagina referente ex illis navigationibus ad Salomonem adducebantur. Vt praeter id, quod hodierna experientia cognoscimus, late recolit, & usque ad portentum extollit Maluenda d. lib. 3. cap. 21 & 22. & alij veteres, & recentes auctores, de quibus sup. capit. 2. ex numer. 3. Inter [sect. 33] quae aurum laudatissimum, & probatissimum erat, ut habetur Paralip. 2. cap. 3. ibi: Porro autem aurum erat probatissimum. Vbi Pagnin. Vatabl. Montanus, & Caiet. vertunt & legunt: Aurum ex loco Paruaim, vel de Paruaim. Vnde apud Romanos, & alias nationes in, maximo pretio semper extitit, & corrupto vocabulo, [sect. 34] Obryzvm quasi Ophirizum, vel Ophirisum, id est, a regione Ophir deductum, dicebatur. Vt observant D. Hieron. sup. Ierem. & sup. Daniel. Acosta d. cap. 13. Funger. & Steph. d. verb. Ophir, Pineda sup. Iob cap. 28. vers. 15. & 16. & cap. 31. vers. 24. Beroald. Torrent & Casaubonus sup. Sueton in Nerone cap. 44. cum inquit: Illum a populo exegisse argentum pustulatum, & aurum Obryzum, ut plerique omnes Palam collationem recusarent. Et hinc [sect. 35] nummi sive solidi obryzati dicuntur in 1. 3. C. de vet num. potes. lib. 12. & in l. 1. C. de oblat. vot. lib. 10. quamquam in utroque loco mendum sit in antiquis Codicibus, & Obryziati legatur. Quemadmodum & in [sect. 36] rub. & 1. temperent, C. de vestibus oloberis & auratis, lib. 11. ubi passim legitur, Oloberis, & Olabera, cum Olobrycis, & Olobryzas, legundum sit, quasi vestis, quae tota est ex Obryzo, & ibi recte Alciat. Cuiac. & Gothofred. advertunt, & ad emendationem dictorum, & aliorum iurium, quae extant in Codice Theodosian. observavit Brisson, de verb. sign. verb. Obryza, Ioan. Prateius & Ioan. Calinus eod. verb. & ante eos Catellian. Cotta in memorab. iur. verb. Obryzati solidi, & Tiraq. in 1. 3. connub. num. 17. qui tamen praedictam auri Obryzi etymologiam non omnino probant. Nam [sect. 37] magis videtur ex Graeco fonte descendere, quasi ἀϐριϑομ, id est, sincerum, purum, delicatum, quod saepe igne excoctum est, ita ut amplius in coctione non diminuatur, ut constat ex Plin. lib. 33. cap. 3. dum ait: Aurique experimento ignis est, ut simili colore rubeat, quo ignis, atque id ipsum Obryzum vocant. A quo non discrepat D. Isidor. qui lib. 16. Etymolog. cap. 17. ab eo dictum censet, quod obradiet splendore, sitque colorus optimi, & D. Hieronym. qui utramque etymologiam complectens in epist. 140. ad Principiam Virginem, sic ait: Ophir genus auri est, vel a loco Indiae, vel a colore nomine indito. Et congerit alia Martin. Delrio in comment. in Cantica cap. 5. Sunt etiam, qui Obryzi auri nomen ex [sect. 38] Latina voce, Obrussa, deducant, quam signisicare volunt examen, probationem, expurgationem & coctionem auri, ut latius probat Turneb. lib. 27. advers. cap. 18. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 18. § 5. pag. 226. Qui ita emendant [sect. 39] locum Suetonij sup & explicant illud Cicer. de clar. Orat. Expurgandum esse sermonem, & adhibendam rationem quasi obrussam, & Senec. lib. 4 nat. quaest. cap. 5. Si omnia argumenta ad lancem coeperimius exigere, silentium indicetur, ubi Ioan. Opsopaeus ex optimis membranis legit, Ad obrussam. Quae omnia [sect. 40] conducunt ad explicationem 1. 5. C. desuscep. & arcar. & 1. 2 C. de metallar. lib. 12. ubi obryzae mentio habetur. Et [sect. 41] de Phaz sive Ophaz, & Mvphaz, & alijs appellationibus, quibus aurum in sacris Litteris appellatur, plura Lector, si velit, videre poterit apud Pined & Delrium sup. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 24. & Bernard. Aldrete lib. 3. de antq. Hispan. cap. 8. ubi [sect. 42] addit, inde apud Arabes Regnum phez, fuisse denominatum. Constat [sect. 43] ergo (ut ad propositum redeamus) Ophiram regionem ad Americanum Orbem nullatenus pertinere. Neque adversantur coniecturae, quibus Auctores num. 4. relati in contratiam sententiam adduci videntur. Nam revera tenues & leves admodum sunt. Atque imprimis illa parum stringit, quae ab ipsis ut fortissima traditur, de affinitate, sive collusione nominum Ophir & Piru. Saepe quippe deficiunt[sect. 44] nomina, saepe; mutantur, & a sua primaeva origine degenerant. Saepe etiam nullo consilio, sed casu res diversissimae in uno, & eodem nomine apud remotas nationes, & varijs linguis utentes, conveniunt, ut late docet Xenophon. in peculiari huius argumenti libello, quem de aequivocis nominavit, & in eadem tractatione, de qua agimus, optimis exemplis ostendunt Barradas lib. 5. concord. cap. 11. Acosta d. cap. 13. Maluend. d. cap. 24. pag. 167. & 168. & Pineda d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 16. §. 4. num. 3. pag. 212. Vbi plene [sect. 45] respondent ad illud, quod dicitur de auro Paruaijm, & quid hoc nomen significet, & an in Scriptura reperiatur. Praesertim, quia verius est, [sect. 46] nunquam hanc vocem Perv, vel Pirv ab Indis Occidentalibus cognitam fuisse, ut has Provincias significarent, sed postea ab Hispanis impositam, & ad id omne extensam esse, quod est post Panamam usque ad Provinciam de Pasto, & hinc usque ad flumen Maule, quod ultra Provinciam de Chile dilabitur, ut tradit Acosta d. lib. 1. cap. 13. Ant. Herrer. in hist. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. pag. 2. & decad. 3. lib. 10. cap. 2. pag. 356. & in descript. cap. 16. pag. 46. Maluend. d. lib. 3. cap. 24. pag. 167. Pineda sup. Iob, cap. 28. vers. 16. pag. 500. & 501. & Bernar. Aldrete lib. 3. de orig. ling. Castellanae cap. 13 Vbi tradunt [sect. 47] veram huius nominis rationem & occasionem casualem fuisse. Nam cum primi Hispani post longam navigationem haec littora tenuissent, atque indigenam quemdam piscationi intentum ex improviso comprehendissent, gestu, ac signis rogare coeperunt, quaenam illa terra esset, quibus ipse (quod naturale est) de proprio nomine rogari suspicatus, frequenter respondebat & repetebat Beru, Beru quod nomen familiarissimum est maritimis hominibus Peruanis. Indeque Hispani, vel responsione decepti, vel occasione sumpta, regionem ipsam Peru appellaverunt, prout ipse Pineda, & Aldrete se audivisse dicunt [sect. 48] a Garcilasso Inca, qui maternam originem ducebat ex Incarum Peruanorum sanguine, & eorum historiam parabat. Quam quidem postea typis mandavit, & in eius lib. 1. cap. 4. & seq. hanc eandem narrationem proponit, & subdit, quod Incarum tempore, eorum regnum, appellabatur Tavantinsviv, quod quatuor Regni partes signisicabat. Sunt etiam [sect. 49] qui putent, Hispanos ubi primum ad has oras pervenerunt, cum auri cupiditate potissimum ducerentur, ab Indijs sibi obvijs ante omnia quaesijsse, an, & ubi in eis aurum inveniretur Hispana voce Oro, Oro, quam Indi non intelligentes, nec recte pronuntiare valentes, repetebant Birv Birv, ut tradit Maluenda d. lib. 3. de Antichrist. cap. 24. pag. 167. & Sebast. Covar. in Thesaur. ling. Casteli. verb. Peru, fol. 586. Vbi [sect. 50] aliam etiam aliorum etymologiam addit, qui volunt, Peru nomen Hebraeum esse, quasi Pere, deductum ex verb. Parad. quod partiri, dividere, seu separare significat, eo quod terra haec ita ab alijs remota & seiuncta sit. Alij vero [sect. 51] has opiniones, ut aniles fabulas, mertio reijcientes, praedictum nomen non casu his regionibus impositum dicunt, sed sumpta occasione ex nomine reguli, quem in tractu Panamatico circa littora maris Del Svr invenerunt, qui appellabatur BiRvqvete, indeque ad Provincias successive lustratas appellationem derivasse, ut scribit Herrera in d. hist. gen. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 14. pag. 27. & decad. 1. lib. 1. cap. 1. in sin. Aut certe ex [sect. 52] prima Provincia, quam Franc. Pizarrus & socij, praedictum mari traijcientes, occuparunt; vel ab amne quodam illam interluente, qui Piru, sive Piura, dicebatur, qui duobus gradibus ab AEquinoctiali iacet, ducentis viginti leucis post Panamensem regionem, ut constat ex Gomara 1. par. hist. Ind. fol. 9. & 62. August. Zarate lib. 1. hist. Peru, cap. 1. Levino Apollonio lib. 1. de reb. Peruens. in princ. Acosta d. lib. 1. cap. 13. Herrera d. cap. 1. pag. 2. Fr. Gregor. Garc. lib. 4. de Ind. orig. cap. 1. pag. 321. & cap. 4. pag. 334. & pag. 348. Didac. Davalos in Miscellan. Austral. colloq. 27. fol. 114. Cabello Balboa in altera Miscell. m. s. 2. part. cap. 6. Est enim [sect. 53] frequentissimum Provincijs noviter inventis, aut subiugatis, a loco, vel flumine earum primum explorato, vel ab earum Regibus, aut exploratoribus nomen imponere, ut ostendunt auctores, quos citavimus sup. cap. 4. num. 42. & de Mexici urbe observat Gregor. Garc. d. lib. 4. de Ind. orig. cap. 3. §. 3. pag. 507. dicens [sect. 54] nomen traxisse ab antiquo Indorum Duce dicto Mexi, qui olim eum locum bellica virtute possedit. Sed neque magis [sect. 55] obstat, quod ex sententia Montani & Possevini num. 11. & 12. retulimus de Iobab & Iectan, qui ad has regiones incolendas devenisse dicuntur: nam, ut recte observat Acosta. d. cap. 13 & Maluenda. d. lib. 3. capit. 24. in sin. pag. 168. hoc nullis solidis rationibus, auctoribus, aut coniecturis stabiliri potest; quin potius secundum Torniellum. d. anno 1931. num. 45. verosimile non videtur Iectan, aut eius filios, Ophir scilicet & Iobab, sedes usque adeo remotas sibi deligere potuisse, aut voluisse, cum praesertim tunc temporis non deessent aliae regiones multo viciniores & commodiores, quas ratio prius incoli suadebat, deinde paulatim & successive ad remotiores pertransire, ut revera factum fuisse videmus, siquidem filij Iectan in Orientalibus Asiae partibus habitarunt, ut idem ipse Torniell. ostendit num. 51. Et. illud de [sect. 56] nomine Iectan, Iucatanae Provinciae indito vanissimum & sutilissimum est, praesertim si sidem habemus Ant. de Herrera in d. hist. Ind. decad. 2. lib. 2. cap. 18. in fin. pag. 64. qui docet, ante Hispanorum adventum nullum proprium generale nomen eam Provinciam habuisse, & fortuito impositum esse ex nomine radicis, quae Ivca vocatur: ex quibus apud eos panis conficitur, & locis, ubi plantatur, quae indigenae Ilatli vocant. Vel quia cum primi exploratores maritimos Indos de nomine terrae rogarent, illi responderunt, Toloqvitan, peculiare quoddam oppidum designantes; unde Hispani univeriam regionem Ivcatam, & postea magis corrupto vocabulo IvcaTan appellare coeperunt. Et [sect. 57] pari, aut maiore levitate nititur illa montis Sephar, & Andium Peruanorum commixtio a Montano commenta, quam etiam in hoc reijcit, & convincit Acosta d. cap. 13. Denique non obstat, quod ultimo loco de Salomonis sapientia, & ingenti studio cumulandarum opum consideravimus. Nam, ut ait Pineda, d. cap. 16. §. 4. num. 4. pag. 213. [sect. 58] etsi ei concedamus absolutissimam Cosmographiae, & Geographiae, & totius Philosophiae scientiam, ac proinde cognovisse, hunc Orbem esse Sphaericum, & ex parte nobid opposita ab Antipodis habitari. Nusquam tamen certo argumento probabitur, quod peculiariter Americam notam, vel exploratam habuerit, & vel capiendi experimenti, vel opes cumulandi gratia, classem in eam destinaverit. Illud quippe, quod de Ophir adducitur, iam satis superque reiecimus. Quibus non [sect. 59] incongruenter addere licet, ipsam in Ophiram, & Tharsis navigationem a Salomone non ante tentatam, quam ab Hiran Rege Tyriorum, & eius servis illius notitiam habuisset, & cum eo societatem inijsset, quod plures tradunt post vicesimum quartum Regni sui annum contigisse, ut constat ex praedictis locis sacrae Scripturae & ex epistolis [sect. 60] quas duo Reges sibi invicem scribebant, quae olim apud Tyrios religiose observabantur, earumque meminit Dius in historijs Phoenicijs, & post eum Ioseph. lib. 1. advers. Appion. & Anton. Possevin. in apparatu, 1. tom. pag. 776. & ex alijs, quae tradunt Caietan. Abulens. & alij, quos refert Pineda d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 4. pag. 167. & Bernard. Aldrete de antiq. Hisp. lib. 1. cap. 24. pag. 107. & 108. & lib. 2. cap. 2. Vbi addit, [sect. 61] Regem Hiram sibi & suis faciliorem & quaestuosiorem navigationem reservasse, & Salomonis classibus, & ministris longiorem & difficiliorem communicasse. Tyrios autem sive Phoenices [sect. 62] fuisse ea tempestate omnium hominum in navigandi arte, & navali militia praestantissimos, satis ex eisdem auctoribus constat, & ex Isaia cap. 23. Ezechiel cap. 27. Herod. lib. 1. Arrian. lib. 2. Strabo. lib. 16. ubi inquit: Quantum classi potuerint, argumento evidenti est multitudo, & magnitudo coloniarum ab eis deductarum. Aristot. lib. de mirab. auscultat. dum tradit: Aiunt [sect. 63] quidam phoenices appellatos, quod primi maria navigantes, quocunque appellerent, omnes necarent. Et ex Festo Pompeio de verbor. signific. pag. 301. ubi inquit: Hinc [sect. 64] in proverbium deductum esse, Tyria maria, quod Tyro oriundi Poeni adeo potentes maris fuerunt, ut omnibus mortalibus navigatio esset periculosa. Plane [sect. 65] ingentes Salomonis divitias fuisse, & summo studio undique conquisitas, negare non possumus, cum id passim Scriptura testetur, quae Paralip. 2. ait, illi a Deo promissum: Divitias & substantiam, & gloriam dabo tibi, ita ut nullus in Regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui. Et Reg. 3. cap. 10. inter alia inquit, quod prae auro, gemmis & margaritis, quas congesserat: Non erat argentum, nec alicuius pretij putabatur in diebus Salomonis: & 2. Paralip. cap. 9. tantam fuisse argenti copiam in domo Salomonis, ut in campestris lapidum. Quod late prosequitur, & specialiter enumerat, atque exornat lib. 1. Paralip. cap. 22. Ioseph. lib. 7. antiq. cap. 12. Pineda Franciscanus in Monarch. lib. 7. cap. 19. §. 5. alter Pineda d. lib. 4. de reb. Salomon. per totum, August. Torniell. in annal. sacris tom. 2. ann. 3043. num. 4. pag. 46. & Budaeus lib. 4. de asse, ubi thesauros Regis David centum viginti trium millionum fuisse dicit, Salomonis autem eius filij decuplo maiores, hoc est, 1230. milliones. Quapropter idem Pineda d. lib. 4. cap. 19. pag. 232. eorum [sect. 66] ridet, & reprehendit stultitiam, vel invidiam, qui divitias aliquorum Regum nostri temporis cum thesauris Salomonis volunt comparare. Quod & facit novissime Franc. Torreblanca in epit. lib. de Magia in defensione cap. 4. per totum. Soli enim [sect. 67] sumptus, & expensae extructionis & cultus templi Ierosolymitani omnium Regum divitias, imo & omnem admirationem excedunt, ut constat ex ijs, quae latissime scribunt Arias Montanus, & Ribera in libris de Templi fabrica & ijs, quae ad templum pertinent. Salmeron. to. 1. proleg. 42. Barradas tom. 2. concord. lib. 3. ex cap. 9. ad 52. Ioan. Azor. tom. 1. instit. moral. lib. 6. ex cap. 24. usque ad 56. Villalpand. in apparat. sup. Ezechiel. Pineda de reb. Salom. lib. 5. c. 5. cum seq. & compendiose Torreblanca d. cap. 4. Et ultra relatos ab eis Simon Maiol. in dieb. Canicul. to. 1. clloq. 19 pag. 431. & colloq. 23. pag. 527. & seq. ubi inter alia tradit, totum templum, quod erat sexcentorum pedum longitudinis, latitudinis cubitorum centum, a summo vertice usque in imum pavimentum, aureis laminis fuisse contectum: & universum locum. qui Sancta–Sanctorum dicebatur, ex puro auro fabricatum, quod sexcentis auri talentis aestimaretur. Et unam trabem inter alias in eo positam, penitus auream, trecentarum minarum auri, id est, septingentarum & quinquaginta librarum. Et quod clavis aureis omnia haec affigebantur, quorum singuli ad quinquaginta siclos aestimatione pretij valuisse feruntur. In eoque aedificando artifices centum quinquaginta millia & sexcentos occupatos fuisse, ultra innumeros alios, qui terra, marique operi necessaria conquirebant & praeparabant, deservisseque in eo Sacerdotum quatuor & viginti millia, & ut videtur alijs, quadraginta quatuor millia. Musicen profitentes sex millia, Levitarum octo millia. Vnde memorat AEgesipp. lib. 5. de excid. Ierosolym. c. 43. tantam fuisse illius templi maiestatem, ut [sect. 68] etiam Barbarorum gentes illud venerarentur, & inferrent munera praedones religionis. Adeo, ut eodem teste lib. 1. c. 17. Pompeius, cum eo pervenisset, maluerit admirari, quam praedari. Quod tamen non fecit Crassus, qui rapacior fuit, illud expilans, ut constat ex Zonara to. 1. annal. ubi ait, tantam [sect. 69] fuisse auri praedam, ut dimidio minus in Syria valuerit, quam revera alibi aestimaretur. # 14 CAPVT XIV. An in Novo hoc Orbe ante Hispanorum adventum ullibi Evangelium praedicatum fuerit? SVMMARIVM Capitis XIV. -  1 Christi fidem in Novo Orbe iam olim praedicatam plures affirmant. Et numer. 3. -  2 Apostolos per universum Orbem Evangelij lucem disseminasse, multi opinantur. -  4 Ioan. del Cauo Canonicus Salmant. laudatur. -  5 Christus Dominus plurimos sua trium annorum praedicatione convertit. -  6 Apostoli unde ita dicti, & quando, & ad quid a Christo delecti? -  7 Apostoli brevissimo tempore totum Orbem praedicando penetrarunt. Et num. 11. -  8 Psalm. 18. versus, & D. Pauli locus ad Rom. 10. exponitur & illustratur. -  9 D. Paulus quo tempore scripserit epistolas ad Romanos & Colossenses. -  10 Cap. Dominus 19. distin. & cap. fundamenta, de election. in 6. exornantur. -  12 Christi vaticinium de consummatione ventura post universalem Evangelij praedicationem, plurimi exponunt de excidio & consummatione materialis Ierusalem. -  13 Ierusalem distructio quo tempore contigit? -  14 Apostoli triginta & octo annis, & ut aliqui intendunt, undecim tantum post Christi mortem in universis mundi partibus praedicarunt. -  15 Divi Marci locus exponitur cap. ult. & quando ille suam Evangelicam historiam scripserit? -  16 Vbique dictio quid significet? -  17 Lex urbana 166. D. de verb. sign. emendatur cum Cuiac. -  18 Apostoli cur dicti fuerint sagittae volantes Psal. 127. & Zachar. 9. & quadrigae Habac. 3. -  19 Apostoli dicti sunt nubes velocissimae, & oeli, & pedes Domini. Et quare? -  20 Maria Magdalena cur unguento unxerit pedes Domini? -  21 Clementis Alexandrini insignis locus expenditur. -  22 Apostolos Dominus multis donis, & gratijs insignivit ratione praedicationis. -  23 Apostoli Christo, & eius beatissimae Matri cedunt, cum alijs vero Sanctis temere comparantur. -  24 Apostoli alios septuaginta duos comites ad praedicandum elegerunt, & an hi proprie Apostoli vocari possint, & cur eo numero electi? -  25 Cap. in novo 21. dist. illustratur. -  26 Fideles Christi ob persecutionem Iudaeorum in varias Orbis Partes dispersi, eum praedicarunt. -  27 D. Paulus in multis Orbis partibus Evangelium annuntiavit. -  28 Romani tempore mortis Christi Domini per totum fere Orbem dominabantur, & ita fuit facilior eius praedicatio. -  29 Prudentij carmina expenduntur. Et num. 51. -  30 Fidei, & propagationis Evangeliae quam brevis & universalis fuerit progressus ex Theodor. Iusti. Beda & alijs. -  31 Evangelij progressum tempore Apostolorum Baronius, & alij diligenter scribunt. -  32 Ecclsiae plures tempore Apostolorum Deiparae erectae. -  33 B. Virginis del Pilar Caesaraugustanae urbis ad D. Iacobum apparitio, & templi ibidem ab eo constructi historia refertur & comprobatur. -  34 D. Iacobi Apostoli adventus & praedicatio Hispaniae licet ab aliquibus male negetur, a plurimis alijs recte defenditur, qui recensentur. -  35 Ioan. Fernandez a Velasco, excellentissimus Castellae Comestabilis, laudatur. -  36 D. Iacobum Hiberniam adijsse, & in ea praedicasse narratur. -  37 D. Paulus in Hispania praedicavit, & D. Petrus. -  38 Fides & Evangelium chirsti miraculose, & per ipsorum etiam oraculorum praedictiones propagatum fuit. -  39 Oracula plura perpenduntur, quae christi adventum, & Fidem Gentibus annuntiasse videntur. -  40 Templi ab Argonautis constructi, & per Oraculum Virginis Mariae sacrari iussi, notabilis historia refertur. -  41 Ignoto Deo Ara ab Atheniensibus & Romanis erecta & quare? -  42 Christi mortem doluisse, & sub Panis nomine daemones Gentibus annuntiasse ex notabili historia Plutarc. & aliorum. -  43 Apostolos potuisse celerrime per miraculum ad praedicandum in remotissimas regiones deduci, pluribus exemplis ostenditur. -  44 Habacuc per aera ab Angelo ductus, & etiam Phillipus Diaconus. -  45 Apostoli nubibus ducti in transitu B. Mariae miraculose momento temporis ex diversis mundi partibus convenerunt. Regina Saba ex relatione, & vocibus avium habuit notitiam Salomonis, ibidem. -  46 Ecclesia sancta Dei dicitur Apostolica & Catholica, & quare? -  47 Catholica dicta est Ecclesia Dei ab ipsis Apostolis: & quid hoc homen designet? -  48 Haeretici multum dolent, quod Fides, & Ecclesia Dei dicatur Catholica. -  49 Sanctus Ignatius Martyr quid senserit de unitate Ecclesiae Catholicae. -  50 Vincentius Lirensis optime exponit causam cur sides & Ecclesia Dei dicatur Catholica. -  52 Evangelicae Fidei praedicatae in Novo Orbe aliqua antiqua testimonia, & vestigia reperi, videntur. Ft numer. 55. -  53 Tertulliani locus expenditur, quo Fidem Catholiam sua aetate etiam in Provincijs, & insulis ignotis praedicatam tradit. -  54 D. Thomas Apostolus praedicavit apud Sinas, & alias extremes nationes Indiae Orientalis, & apud Brasilienses, num. 60. -  56 Cruces, & aliqua alia signa mysteriorum Fidei in Novo Orbe repertae dicuntur. -  57 Apostolorum, qui in Novo Orbe quondam praedicarunt, quaedam vestigia hodie reperiri aliqui tradunt. -  58 Miraculum cuiusdam Apostoli, qui olim apud Peruanos praedicasse dicitur. -  59 Effigies antiquissimae hominum, habitum Apostolorum referentium, in Novo Orbe inveniuntur. -  60 Brasilienses conservant memoriam praedicationis D. Thomae. -  61 D. Thomae Apostoli pedum vestigia scopula impressa ostendunt Brasilienses. -  62 Christus Dominus in coelum ascensurus pedum vestigia petrae impressa reliquit. -  63 Crucis de Crabuco, quae apud Peruanos hodie religiosissime veneratur, historia. -  64 Crucisixi imagines inventae in ruinis urbis Gooe historia. -  65 Imaginum sacrarum usum improbant sectarij, contra quos plurimi ex Catholicis scripserunt. -  66 Granadilla frutex Novi Orbis in flore, & folijs omnia signa Passionis Christi repraesentat; & plures, qui de hoc scripsere. -  67 Omnipotenti divinae nihil occultum est, aut inaccessum. -  68 Apostolorum temporibus, imo nostris, Fides Christi in toto Orbe praedicata non est. Et num. 70. & 71. -  69 D. Matthaei locis cap. 24. vers. 14. exponitur & illustratur. -  70 Consummatio, de qua Christus apud Matth. de extrema mundi destructione accipienda est. -  71 Evangelij praedicationem ante finem mundi non perficiendam Orig. August. & alij plurumi docent. -  72 D. Chrysost. sibi contrarius videtur in tempore, quo universalis Evangelij praedicatio implenda est. -  73 Indis Novis Orbis nullatenus fuisse annuntiatum Evangelium usque ad Hispanorum adventum, plurimi tradunt, quorum dicta recensentur. -  74 S. Vincetij Ferrer vaticinium de Orbis praedicatione per Religiosos diversarum Ordinum efficienda & perficienda. -  75 D. Ambrosij locus insignis Indorum conversionem quodammodo vaticinantis. -  76 Apostolos per totum Orbem Evangelium praedicasse, Scripturae, & Auctores, qui docent qualiter exponendi. Et num. 79. -  77 Lex in Orbe 17. D. de. ijs, qui sunt sui, illustratur. -  78 Scriptura sacra saepe utitur vulgaribus loquendi formis. -  80 Apostolorum aliquem in religionibus Novi Orbis praedicasse, nullo certo testimonio, aut vestigio comprobari potest. -  81 Apostoli ad praedicandum Evangelium, quas Provincias, & qualiter sortiti sint? -  82 Iacobi Christopolitani opinio reijcitur. -  83 Oracula Idolorum, quae gentibus Christi adventum annuntiarunt, ab eis intellecta non fuerunt. -  84 Evangelij praedicatio non fit per solam famam, & rumorem adventus, & Fidei Christi, sed per illustrationem & suasionem Gentilium ad eam capessendam. -  85 Ecclesia vere dicitur Apostolica & Catholica, quamvis post Apostolorum praedicationem auctior indies, & universalior evadat. Et num. 88. -  86 Vrbem totam incendisse dicitur, qui eius partibus ignem iniecit, qui crescendo & serpendo eam absumpsit. -  87 Apostoli totius Orbis praedicatores dici potuerunt. -  89 Christi promissiones Apostolis factae, etiam in eorum successoribus verificari possunt secundum August. -  90 Evangelij per Apostolos praedicati apud Indos Novi Orbis vestigia, quae quidam commendant, alij vanissima esse docent. -  91 Crux de Carabuco ab Hispanis fabricata fuit. -  92 Indorum traditiones in rebus antiquis parum fidei habere debent, & quare? -  93 Barbari ad historias retinendas minus idonei sunt. -  94 Diabolus est Dei simia, & saepe Gentibus arrogando sibi divinum cultum, illudit. -  95 Indi Novi Orbis si forte olim lucem aliquam Evangelij babuerunt, eam prorsus suis vitijs vel barbarie obscurarunt. -  96 Caroli V. Imp. epistola quaedam ad Reges & gentes Novi Orbis missa perpenditur. SVperest ut alij aliorum argumentationi satisfaciamus, qui adhuc ostendere curantes, Occiduas istas, & Australes plagas priscis etiam saeculis, ante Columbi & Castellanorum in eas adventum, cognitas, & lustratas fuisse, eo progrediuntur, ut quod magis est, Christi [sect. 1] quoque Fidem, & Evangelij lucem in illis praedicatam affirment. In quo argumento proponendo, & promovendo, ultra ea, quae late, & generaliter [sect. 2] de universali Apostolorum praedicatione loquentes tradunt D. Hylar. Chrysostom. Hieronym. Thomas, Ethym. Theophyl. Tostatus, Gagnaeius, Iansenius, Maldonatus, & alij sup. Matthae. capite 24. & 25. D. Ambros. in Luc. capite 10. Beda in Marc. capite 13. Adrian. Finaeus libro 2. flageli, capite 12. Pinstus in Daniel. capite 2. Leo Castrens. libro 1. Apolog. pagina 261. Genebrard. libro 2. Chronograph. pag. 223. 368. 369. Specialiter [sect. 3] insistit, de nostra America agens, Fr. Stephan. de Salazar sup. Symbol. Apostol. discursu 16. capite 3. Acosta in histor. Ind. libro 5. capite 25. Fr. Ioan. a Ponte in convenienti. utriusque Monarch. libro 2. capite 2. per totum, Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Indiana libro 15. capite 4. 7. 48. & 49. & qua solet diligentia illud exornat Maluenda libro 3. de Antichrist. capite 2. & capite 25. & sequentibus, & olim idem Salmanticae affirmavit insignis [sect. 4] ille Canonicus sacrae Scripturae interpres Ioannes del Cano, cum publice exponeret illud Psalm. 18: In omnem terram exivit sonus eorum, ut refert Michael Balboa Cabello in Miscellan. Austr. 3. parte capite 6. Pro cuius sententiae confirmatione haec fundamenta, quae sequuntur, praecipue considerari posse videntur. Primum, [sect. 5] quod licet Thomas Bozius libro 20. de signis Eccles. Dei, capite 1. & Acosta libro 1. de procur. Ind. salut. capite 3. pagina 139. sentire videantur, Christum Dominum paucos ex mortalibus ad se sua praedicatione traxisse, certius tamen est, copiosam & admirabilem Gentium conversionem operatum fuisse tribus illis annis, quibus Ierosolymae, & alibi praedicavit, ut pluribus ostendit Illustris. Baronius in Annal. Eccles. tom. 1. anno 39. num. 144. Suarez 3. part. quaest. 41. disputatione 30. sectione 3. Ioan. a Ponte dicto libro 2. capite 4. 5. 6. 7. & 8. & ante eos Euseb. Caesariensis libro 1. capite 13. qui ait: Christi Divinitas in omnes homines crebris sermonibus pervagata, infinitos prope, cum ex longinquis regionibus, tum ex ipsa Iudaea ad se traxit: quae propagatio statim multo magis extendi coepit, per discipulos ab eodem Christo delectos, quos [sect. 6] & Apostolos vocavit, idest, missos, legatos, vel nuntios, ut explicat D. Hieronym. in epist. ad Galat. capit. 1. & ante resurrectionem, & post resurrectionem per Orbem terrarum misit, sicut ipse a Patre missus fuerat, summa cura praecipiens, ut Evangelium in omni loco, & omni creaturae praedicarent, omnesque gentes docerent & baptizarent, ut habetur Luc. 6. 10. & 24. Ioan. 20. Marc. 3. & 16. Matth. 10. 18. & 28. & Actuum Apost. capit. 1. & trasumptive in cap. in novo, dist. 21. ubi Anacletus scribit, huiusmodi Apostolos, iubente Domino dispersos, in toto Orbe Evangelium praedicasse. Quod Oraculum cum deficere nequeat, & omnem prorsus Orbis regionem sua generali prolatione comprehendat, necessarium esse inquiunt, in has etiam Americanas, quantumvis dissitas & remotas, aliquem ex Domini discipulis pervenisse, qui Catholicam Fidem Barbaris istis hominibus annuntiaret. Neque hoc mirum, aut obscurum videri potest, cum eadem Scriptura tradente doceamur, [sect. 7] eosdem Apostolos brevissimo tempore Evangelij sono, & luce omnen terram implesse, iuxta illud, quod longe ante vaticinatus fuerat David Psalm. 18. In omnem terram exivit sonus eorum, & in fines Orbis terrae verba eorum. Quae [sect. 8] verba de Apostolis intelligit Tertullian. lib. 4. adversus Marcion. cap. 43. ubi dictum Christi mandatum elucidans, ait: Siquidem & Apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus, in omnem terram exire sonum eorum, & in terminos terrae voces eorum, Psalmum adimplendo praecepit. Et idem probant omnes Patres Ecclesiae, ut observat Maluenda. d. lib. 3. de Antichrist. cap. 27. 28. & 29. Vbi varias eius loci versiones, & expositiones adducit, & est expressum D. Pauli testimonium in Epistol. ad Romanos capit. 10. vers. 18. Vbi probare intendens, nullum mortalium, sive Iudaeum, sive Gentilem potuisse iam illo tempore iustam aliquam suae infidelitatis causam praetexere, quod Evangelium non audivissent. Nunquid (inquit) non audierunt? & quidem in omnem terram exivit sonus eorum, & in fines Orbis terrae verba eorum; quod etiam repetit, quantum ad praedicationem in universo mundo, & universae creaturae, quae sub coelo erat, suo tempore factam, in Epistol. ad Colossens. cap. 1. vers. 5. & 23. Quas [sect. 9] Epistolas D. Paul. scripsisse anno 24. & 26. post passionem Domini, bene considerat Maluenda dicto lib. 3. capit. 2. pagina 109. Leo quoque Papa epistol. 87. relatus [sect. 10] in cap. ita Dominus, distinctione 19. & ab eo desumens Nicolaus Tertius in cap. fundamenta de elect. in 6. disserte testantur, veritatem, quae antea legis, & Prophetarum praeconio continebatur, per Apostolicam tubam in salutem universitatis exijsse. Vnde [sect. 11] recte dixisse videtur D. Chrysost. homil. 76. in Matth. Theophyla. in Euthym. sup. eundem Matth. capit. 24. & Iacob. Gualtherus in sua Chronograph. anno 100. pagina 13. columna 6. praedicationem Evangelij brevissimo temporis spacio per totum Orbem quasi fulgur rutilasse. Idque maximum argumentum omnipotentiae Christi esse. Viginti enim annis, inquit Divus Chrysostomus, aut ad summum triginta ad omnes oras Orbis Evangelium transscurrit. Quod & tradunt D. Ignatius & D. Hieronym. in locis relatis a Maluenda. d. cap. 2. Tertullian. lib. contra Iudaeos, cap. 7. Theodoret. lib. 4. de curat. Graec. affectio. AEgesip. lib. 2. de excid. urb. cap. 2. & Euseb. Caesariens. lib. 2. hist. Evangel. cap. 3. & Nicephor. lib. 2. cap. 8. ubi notanter scribunt: Coelesti, divinaque virtute, & praesidio, repente, nulla fere mora interposita, tanquam quoddam Solis iubar salutare Dei verbum, universum terrarum Orbem suo splendore collustrasse, sacrarum litterarum testimonio apposite respondens; in omnem terram sonus divinorum Evangelistarum & Apostolorum exivit, & in fines Orbis terrae verba eorum, &c. Vltra quos Eleutherus de eodem ferme tempore loquens, inquit: Fidem Thrax, Fidem Lybis, Fidem Hispanus, & omnes populi receperunt, & Lactant. lib. 5. capit. 13 ita ait: Cum ab ortu Solis usque ad Occasum lex Divina suscepta sit, & omnis sexus, omnis aetas, & gens, & regio unitis, ac paribus animis Deo serviant, &c. Accedit his [sect. 12] quod iuxta plurimorum Sanctorum Patrum sententiam, quam late proponit & exornat Maluenda dicto lib. 3. capit. 1. pag. 107. & capite 4. pagina 111. id quod Christus dixit apud Marcum capite 13. & Matth. capite 24. tunc futuram esse destructionem, & consummationem, quando iam in omnes gentes praedicatum fuisset Evangelium, ad excidium tantum Templi, & materialis Ierusalem referendum videtur, quam tunc prae oculis habebat. Quae [sect. 13] destructio contigit anno Christi 72. ut prodit Baron. tom. 1. eodem anno. Et si hoc verum est, [sect. 14] apparet, triginta & octo annis post initium Evangelicae praedicationis, iam fuisse ab Apostolis, & alijs Christi discipulis per universum Orbem propagatum. Quinimo & undecim annis post eius mortem idem etiam factum fuisse probare intendit Fr. Ioan. a Ponte. d. cap. 2. §. 3. pag. 93. considerans, [sect. 15] D. Marcum suam Evangelicam historiam scripsisse anno Christi 45. ut observat Baron. d. tom. 1. in eodem anno, & tamen cum legationem Apostolis iniunctam narraret, ita scribit cap. ult: Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Illa [sect. 16] quippe dictio, ubique, idem valet, quod ubicunque, & in omnibus locis, ut apparet ex l. in lege 77. D. de contrahenda emptione, l. quod nisi in fine, D. de oper. libert. & ex Tito Livio lib. 45: Resque omnes, quae ubique depositae essent, & pecuniam Regiam conferri. Quibus ex locis recte Cuiacius [sect. 17] in l. Vrbana 166. D. de verborum significatione, pro ibique, legit, ubique, & idem observant Brissonius, Hotman. Prateius, & Calinus de verborum iuris signisicat. verb. Vbique. Et in nostris terminis Tertullian. d. lib. contra Iudaeos capit. 7. sic inquiens: Christi regnum, & nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur aequaliter, &c. Secvndo: in eiusdem opinionis confirmationem considerari potest, Apostolos, ut mandatum Domini implerent, ipso praesertim, qui mandaverat, adiuvante, ea alacritate & velocitate per universum Orbem discurrisse, ut merito [sect. 18] sagittarum volantium nomen acceperint, iuxta illud Psal. 127: Sicut sagittae in manu potentis, ita filij excussorum; quod sic explicat Titelman. ibidem, & Zachariae 9. 13. Extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim: & exibit ut fulgur iaculum. Quem etiam locum, & alia similia de eisdem Apostolis intelligit Pineda lib. 5. de reb. Salom. cap. 4. §. 6. pag. 283. & conducit illud D. Ambros. sup. Habac. cap. 3. ubi exponens ills verba: Ascendes super equos tuos, & quadrigae tuae salvatio, sic inquit: Agitavit Christus Apostolos suos, quos per diversa mundi direxit, ut toti Orbi Evangelium praedicarent. Dicit quoque sunt [sect. 19] nubes velocissimae, & coeli, qui perpetuo & indesinenti motu volvuntur, iuxta illud Isaiae cap. 60: Qui sunt isti, qui ut nubes volant? quod Ecclesia de Apostolis canit, & illud Psalm. 18: Coeli enarrant gloriam Dei, quod D. paul. ad Roman. 10. de eis similiter accipit. Necnon etiam ob eandem rationem appellati sunt pedes Domini, [sect. 20] qui & a Maria Magdalena in huius rei significationem unguento delibuti videntur, ut pie considerat [sect. 21] Clemens Alexandr. lib. 3. Paedag. capit. 8. ubi de hac unguenti sparsione agens, sic inquit: Potest autem hoc esse symbolum doctrinae Domini, & eius passionis; pedes enim, qui unguntur unguento odorifero, doctrinam Divinam significant, quae cum insigni gloria Orbem terrae pervadit. Exijt enim sonus eorum in fines terrae. Atque adeo pedes Domini sunt Apostoli prophetia delibuti, qui suave olentis ungenti, sancti scilicet Spiritus, sunt participes. Itaque Apostoli, qui universum terrae Orbem obierunt, & Evangelium praedicarunt, per allegoriam dicuntur pedes Domini, de quibus per psalmographum quoque praedicit Dominus: Adoremus in loco, ubi steterunt pedes eius; hoc est, quo pedes eius pervenerunt, Apostoli, per quos praedicatus venit ad fines terrae. Vnde mirum non est, si ex alijs regionibus in alias transmigrantes, & ubi opus fuit, mare etiam transfretantes, adeo brevi spatio totum Orbem impleverint. Manus [sect. 22] quippe, & zelus Domini erat cum illis, qui eos, ut tantae legationi sufficerent, peculiaribus gratiae sanctitatis, & charitatis donis, & divinorum, ac humanorum mysteriorum notitia praemunivit: ita [sect. 23] ut Christo, & eius Matri duntaxat cedentes, cum alijs Sanctis absque erroris, & temeritatis nota comparari non possint, ut ait D. Thom. 1. 2. quaest. 16. art. 4. & sup. Ioan. cap. 13. lectio. 2. ad Roman. cap. 8. lectio. 5. ad Ephes. capit. 5. lectio. 3. & Chassaneus in Catalogo glor. mund. part. 3. considerat. 26. Praesertim, quia ad praedicationis munus obeundum, cum viderent messem esse multam, operarios autem paucos, iuxta illud Lucae cap. 10. & Matthaei cap. 9. [sect. 24] Septuaginta duos alios discipulos, & eorum comites & sectatores in auxilium acceperunt, ut ait [sect. 25] text. in d. capit. in novo, qui etiam aliquando Apostoli nominantur per D. Paulum ad Philip. cap. 2 & ad Corinth. 2. cap. 8. S. Irenaeum lib. 4. cap. 37. Tertullia. contra Marcion. cap. 4. Lorin. in Acta Apostol. capit. 1. vers. 2. licet verius sit, solos duodecim, & D. Paulum proprio Apostolorum nomine dignos esse, alios autem non tam Apostolos, quam Apostolicos esse dicendos, ut resolvit Suarez in 3. D. Thom. quaest. 28. disput. 5. sect. 4. ubi simul agit quantam illi prae his in auctoritate, & potestate Apostolici muneris excederent, de quo etiam tractat Glo. & Doct. in d. cap. in novo, & Domin. Banes 2. 2. quaest. 1. art. 10. Et cur praedicti discipuli septuaginta duo numero fuerunt, vide quae tradit Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. capit. 14. §. 6. pag. 172. Constat etiam ex Act. Apostol. cap. 8. & 11. Fideles [sect. 26] Christi, quod eos Ierosolymis igni, atque ferro persequerentur Iudaei, in varias terrarum partes dispersos fuisse, quas sigillatim enumerat D. Ambros. lib. 2. de vocat. omn. gent. Baron. ann. 35. & ex nostris Marquar. de Susanis in tractat. de Iudaeis, & infidel. 3. part. capit. 1. num. 25. In quibus partibus fidem, quam imbiberant, insinuasse ijdemmet auctores ostendunt. Tot igitur, & talibus operarijs, bene potuit messis, licet ita magna & dispersa, brevi tempore colligi, cum unus Paulus [sect. 27] tam longe, lateque Evangelium sua praedicatione disseminaverit, nempe a Ierusalem & Syria, & circum adiacentibus regionibus, usque ad Illyricum & Hispaniam, ut ostendit Maluenda. d. lib. 3. capit. 2. in fin. & Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. capit. 11. & sequentibus. Eo magis, [sect. 28] quod peculiari Dei providentia contigerit, ut quo tempore Christus decessit, Romani per totum ferme Orbem secure regnarent, ut sic, commercijs inter omnes nationes institutis, facilius possent Apostoli, qua vellent, discurrere & commeare, prout eleganter advertit Eusebius Caesariens. lib. 3. de demonstrat. Evangel. capit. 9. Ioan. Boter. in relat. univers. 4. par. lib. 2. in princ. Bernard. Aldrete lib. 1. de antiq. Hisp. cap. 2. & ante eos [sect. 29] Prudentius libro 2. contra Symmachum, dum canit: Discordes linguis populos, & dissona cultu Regna volens sociare Deus, subiungier uni Imperio quidquid tractabile moribus esset Concordique iugo retinacula mollia ferre Constituit. Qua propter [sect. 30] Theodoretus de curand. Graec. affec. lib. 9. in hunc modum scribit. At nostri illi piscatores, & publicani, sutorque ille noster, cunctis nationibus legem Evangelicam detulerunt. Neque solum Romanos, & qui sub Romano vivunt Imperio, sed Scythas quoque ac Sauromatas, Indos praeterea, AEthiopas, Persas, Seras, Hirconas, Cymmerios, Germanos, & Britannos, utque semel dicatur, omne hominum genus, nationesque omnes introduxerunt, Crucifixi leges accipere. Idem quoque tradit S. Iustin. martyr in disputatione contra Triphon. concludens triginta annis Apostolos Evangelicam Fidem, per universum Orbem disseminasse. Ita ut neque Scytha, nec AEthiops, neque alij Barbari, quamvis valde remoti, remanserint, qui illam non audierint, & receperint. B. etiam Beda in Marc. cap. 13: Ecclesiasticae, inquit, testantur historiae, quod Apostoli omnes multo ante excidium Iudaeae provinciae toto fuerint Orbe dispersi. Quas historias a Beda citatas, & sancti Evangelij [sect. 31] apud varias nationes progressum, summa fide, & diligenti, qua solet, pietate recoluit Illustrissim. Cardin. Baronius tom. 1. Annal. Eccles. anno 44. Thomas Bozius de signis Eccles. Dei, lib. 4. sign. 6. cap. 1. 2. & 3. Iacob. Pamelius in scholijs ad Tertullian. d. libro contra Iudaeos cap. 7. Maluenda. dicto lib. 3. de Antichrist. ex cap. 5. ad 9. Camill. Borrellus de praestan. Reg. Catholic. cap. 43. num. 8. & sequentibus, Boter. in relation. universal. 2. part. & Fr. Ioan. de Ponte. d. lib. 2. per totum. Vbi cum provincias connumerent, quas Apostoli, & eorum discipuli praedicando peragrarunt, nulla ferme ex toto Orbe omissa videri potest, in quam aliquis eorum non penetraverit. Quinimo, quod plus est, in multis earum [sect. 32] Ecclesias sacras Deiparae, & quibusdam Apostolis, adhuc viventibus, erectas fuisse, commemorat Maluenda ubi sup. capit. 3. Bozius libro 9. cap. 6. & late Iacob. Gretserus libro 2. de Cruce cap. 1. Inter quas [sect. 33] illa ut praecipua recolitur, & commendatur, quam D. Iacobus in urbe Caesaraugustana ad ripas amnis Iberi Beatae Mariae sibi super Iaspideam columnam apparenti, eiusdem monitu consecravit, ut totius Orbis, & Hispaniae cum primis fidelis traditio est. Quam late & secure probant Guibertus in Chronic. Reg. Aragon. prol. 3. Hartmanus Schedel. in histor. aetat. mundi in vita Sanct. Iacobi, Rapha. Volaterran. lib. 11. Geograph. fol. 110. Anton. Beuter. 1. part. histor. cap. 23. Ioan. Vasaeus in Chronic. Hispan. cap. 22. Ambros. Morales in eadem Chronic. lib. 9. capit. 7. Ioan. Mariana de reb. Hispan. libro 4. cap. 6. Ioan. Stephan. Durantius de ritibus Ecclesiae lib. 1. cap. 2. num. 4. Canisius lib. 5. de Virgin. Deipar. cap. 23. Martin. Delrio lib. 2. disquisit. magic. quaest. 26. sectio. 4. Don Ferdinand. de Mendoca de confirmando Concilio Illiberitano lib. 2. capit. 45. Illescas in histor. Pontisic. lib. 1. Zamalloa libro 7. cap. 2. Gaspar Ortigas in patrocinio pro gymnas. Caesaraugust. 3. part. Paredes de adoratio. imag. lib. 2. cap. 4. Cenedo in collectaneis sup. Decret. collect. 43. fol. 62. num. 2. Valdes de dignitat. Reg. Hispan. capit. 6. Madera de excellent. Hispan. capit. 6. fol. 4. & de Monte Sancto Granat. discurs. 1. Morlanes, qui alios plurimos refert, in allegatione De nvestra Senora del Pilar, & Fr. Didac. Murillo, qui novissime integrum librum de historia eiusdem Virginis Del Pilar erudite conscripsit. Quod ideo adijcere libuit, ut sic obiter [sect. 34] eos reijciendos appareat, qui cum Divum Iacobum in Hispaniam advenisse inficiantur, hanc quoque ita constantem historiam Virginis Del Pilar subvertere tentant. In quorum numero esse videtur Roderic. Ximenius Archiepiscop. Toletan. in collect. Concil. Hisp. apud Garciam de Loaysa pagina 290. & apud Anton. August. epistol. Iur. Cano. tom. 2. lib. 19. titulo 16. cap. 2. pag. 179. & 1. part. libro 1. tit. 11. cap. 2. Ioan. de Bosco in sua Bibliothec. Floriacens. qui ad hoc adducit D. Gregor. lib. 1. registr. epistol. 64. ad Episcop. & Reg. Hispaniae, Cardin. Batonius. d. 1. tom. anno 44. num. 30. & tom. 9. ann. 816. & in notis ad Martyrolog. Roman. 15. Maij, & Ioan. Lorin. in Act. Apostol. capit. 12. versic. 2. pag. 536. Contra quos tamen validissimis testimonijs & argumentis utrumque novissime propugnarunt omnes fere auctores supra relati, & ultra eos additio ad Beat. Isidor. lib. de ortu & obitu S. Pat. cap. 71. Thomas Bozius lib. 4. de sign. Eccles. Dei, capit. 1. pag. 123. Pat. Suarez de Religione lib. 2. cap. 6. ex num. 13. Ioan. Belethus in explicat. divin. Offic. cap. 140. Ioseph. Stephan. Valentin. in lib. de potestate coactiva Roman. Pontif. cap. 8. Maluenda. d. lib. 3. de Antichrist. capit. 6. pag. 115. & seq. Fr. Ioan. de Ponte. d. lib. 2. de conven. utriusque Monarch. cap. 14. & 15. Pamelius. d. cap. 7. schol. 41. Hieron. Romanus de Republic. Christian. libro 1. cap. 3. Fr. Ioan. de Pineda in Monarch. Eccles. 2. part. lib. 10. cap. 25. §. 3. Excellentis. [sect. 35] Dominus Ioannes Ferdinand. a Velasco Magnus Castellae Comestabilis, pietate insignis & armis, & ut cum Auson. dican Epigram. 7: Consilijs belloque bonus, quae copula rara est, in eruditissimis discursibus, quos de adventu D. Iacobi in Hispaniam adversus Baronium typis excussit, & Latina lingua eleganter donavit Erycius Puteanus, illos vindicias tutelares Hispaniarum appellans, & Ioannes Mariana, Fr. Francisc. a Iesv, & Didacus del Castillo in peculiaribus eiusdem argumenti libellis, Calistus Remirez in tract. de lege Regia in initio num. 42. & sequent. pag. 10. & 11. & Don Maurus Castella Ferrer in sua exactissima historia Divi Iacobi Hispaniarum Patroni lib. 1. per totum, & novissime D. Ioan. Briz Martinez in histor. S. Ioan. de la Pena, pag. 569. & D. Salazar de Mendoca Canon. Toletan. in lib. 1. de orig. Dign. Hispan. cap. 5. fol. 5 Quinimo [sect. 36] & Hiberniam, quam nunc Irlandam dicimus, D. Iacobum adijsse, ibique praedicasse, tradit Flavius Dexter in sua omnimoda historia, Henricus Fitsim. lib. 1. de Missa, & lib. contra Rider. in praefatio. Legenda nova Angliae in vita S. Patricij, & Vincent. Belvacens. in specul. histor. lib. 4. cap. 3. Et non solum D. Iacobum, verum etiam [sect. 37] D. Paulum in nostra Hispania praedicasse, testis est Beatus Hieron. in Catalog. Vir. illustr. B. Chrysostom. 2. ad Timot. 4. Dorot. Athanas. & Epiphan. in locis relatis a Pamelio sup. Tertullian. d. lib. contra Iudaeos capit. 7. schol. 41. Caesar Baronius, qui latissime loquitur, & respondet ad text. in cap. Beatus 22. q. 2. in 1. tom. Annal. Ecclesiast. anno Christ. 61. & in Martyrol. Rom. die 22. Martij, Pined. in d. Monarch. lib. 10. c. 33. Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. cap. 13. pag. 162. & Maluenda. d. cap. 6. pag. 116. vers. Paulum quoque. Quinimo Divum etiam Petrum Apostolorum Principem Hispaniam nostram, suo adventu & praedicatione illustrasse, expresse testatur S. Innocent. Papa Primus in epist. ad Decentium Episcopum. Nimirum, quia ut ait Ioseph. Stepha. ubi sup. licet alijs Apostolis secundum cuiusque mensuram & regulam singulatim sua regio contigisset, solius tamen Petri auctoritas, nullis certis terminis circunscripta, non solum singulas, sed omnes provincias moderabatur, omniaque auctoritate divina sibi commissa gubernabat. Tertio, quia hoc commodius peragi potuit, & citius ad omnes gentes verae Fidei notitia pervenire, [sect. 38] si ut veram admiserimus opinionem Iacobi Episcopi Christopolitani relatam a Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 3. pag. 110. qui aperte docuit, non solum per praedicationem Apostolorum, sed occulta etiam Dei inspiratione, sanctorum Angelorum annuntiatione, ac ipsorum quoque daemonum oraculis, in omnes mundi partes Evangelium promulgatum fuisse, atque hoc pacto completa vaticinia Davidis. d. Psalm. 18. Matth. 24. & Paul. ad Roman. 10. In cuius rei confirmationem [sect. 39] perpendi quidem possunt plura Sibyllarum carmina, & Virgilij, Suetonij & aliorum antiquorum loca, & testimonia, quae adducit Maluenda ubi supra, Thomas Bozius libro 1. de signis Eccles. Dei, cap. 4. in fin. pag. 12. & Simon Maiolus in. 3. tom. diet. Canicul. colloq. 1. de perfidia Iudaeorum, pag. 307. & sequentib. Ex quibus constat, multa per totum terrarum Orbem Oraculorum responsa edita esse, quae Christi foelicissimum ortum praenuntiarent. Et ego eis addo [sect. 40] historiam notabilem, quam ex Cedreno refert idem Bozius lib. 9. cap. 6. pag. 356. & Rutilius Benzonius de anno Iubilaei lib. 3. cap. ultim. pag. 396. & paucis mutatis ex Procopio Martyre, & Simeone Metaphraste, Surius tom. 4. mense Iulij die 8. & Ioan. Stephan. Durantius ubi supra, qui tradunt ab Argonautis aedificatum fuisse templum omnium nobilissimum, quod Plin. lib. 36. cap. 1. maxime admirandum appellat; eo autem absoluto, ab ipsis Oraculum consultum, cuinam illud consecrari deberet? Responsumque accepisse his carminibus, quae aeneis litteris in ipsius templi fronte ab antiquis Gentilibus, cunctis legenda, aeternae memoriae commendata sunt: Assidua virtute decus sublime parate, Atque unum (sic mando) Deum, qui cuncta gubernat Coelesti residens solio, colite, atque timete, Illius aeternum, atque ante omnia saecula Verbum Nescia Virgo viri nostras emittet in auras, Quod volut igniferis implusa sagitta procellis Edomitum reddet Divino munere mundum Huius, cui Mariae nomen, sanctissima Mater Agnoscet templum proprium sibi recte dicatum. Potest etiam huc referri, [sect. 41] quod de Ara ab Atheniensibus primum, & postea a Romanis Ignoto Deo erecta, narratur cap. 17. Act. Apostol. vers. 73. In cuius explicatione plura tradunt Chrysostom. Oecumen. & Lorinus ibidem Sixt. Senes. lib. 2. Biblioth. sanctae, Alex. ab Alex. lib. 6. Genial. ubi additio Tiraquel. pag. 1007. Coel. Rhodigin. lect. antiq. lib. 22. cap. 2. Baronius tom. 1. anno 52. num. 8. Pat. M. Marquez in Guberna. Christ. lib. 2. cap. 32. pag. 346. & novissime Calistus Remirez de lege Regia, §. 3. num. 41. & sequent. pag. 47. Sed illud quidem, si verum fuit, maiori nota dignum videtur, [sect. 42] quod Plutarchus commemorat in lib. 2. de defect. Orac. & post eum Euseb. lib. 5. de praeparat. Evang. capit. 9. & in epist. ad Theodor. Episcop. Petr. Crinitus lib. 14. de honest. discip. 3. Petr. Crespetius in sum. Eccles. discipl. verb. Idololatria, Baron. d. 1. tom. ann. 34. num. 129. Simon Maiol. d. tom. 3. Canicul. colloq. 1. pag. 308. & Fr. Ioan. de Ponte lib. 3. convenien. utr. Monarch. cap. 29. pag. 181. Eo scilicet tempore, quo Christus Dominus pro humano genere Crucis mortem subire dignatus fuit, AEpitersem cum alijs in Italiam navigantem, circa insulas quas Echinadas appellant, flatu ventorum deficiente, noctu prope Paxas devenisse: cumque omnes, qui simul navigabant, attentiores vigilarent, repente a Paxis insula vocem magnam auditam fuisse, qua ipsius navis gubernatori, Thamo, vel Thramno nomine mandabatur, ut quando iuxta paludem esset, tunc Pana Magnum mortuum esse annuntiaret. Quod cum ipse, licet ingenti terrore perculsus, ad paludem veniens praestitisset, magnus multorum gemitus, imo vero innumerabilium, miraculo quodam commixtus, subito auditus fuit. Et haec fama cito Tiberij Imper. aures, & totam Romanam urbem implevit. In qua varie & vane, quis ille Pan esset, qui mortuus nuntiabatur, dubitatum fuit. Sed bene Eusebius, & Baronius sup. resolvunt, Panem illum, pro Christo universorum Domino intelligendum esse, eiusque mortem ut suam ipsorum cladem, luxisse daemones, quippe qui adhuc eo vivente saepius fuissent lamentati, se ab ipso torqueri. Et plane, [sect. 43] si miraculose factam Apostolorum praedicationem affirmare audemus, sicuti, ultra Auctores supra relatos, assirmat etiam Fr. Stephanus de Salazar. d. discursu 16. sup. Symbolum capit. 3. pag. 191. nihil erit, cur non fateamur, brevissimo tempore in omnes mundi partes, quantumvis longe dissitas, & illis saeculis ignoratas, penetrare potuisse, cum maiore celeritate [sect. 44] Habacuc ex Palaestina Babylonem Angelica manu deductus fuerit, ut esurienti Danieli in Leonum lacu succurreret, ut habetur Daniel. 14. & Philippus Diaconus ex Gaza in Azotum Actuum cap. 8. & in alijs admirandis exemplis relatis a Bapt. Fulgos. lib. 1. & Andrea Eborensi in tit. de miracul. & Theat. vitae humanae vol. 2. lib. 5. pag. 417. Et cum ipsi [sect. 45] Apostoli in transitu B. Mariae virginis, & Dominae nostrae, ingenti quodam miraculo parvo temporis momento ex toto Orbe nubibus assumpti Ierosolymis convenerint, ut funeri eius interessent. Quod licet perfunctorie, & velut apocryphum referat Baronius. d. 1. tom. anno 48. num. 14. verissimum tamen fuisse ostendit ipsa antiqua & communis Ecclesiae traditio, & ut certissimum scribunt S. Melito de transitu Virgin. cap. 4. & 5. S. Iuvenal. Ierosolymitan. Episcopus, qui vixit imperante Theodosio iuniore, Dionys. Areopagita libro 1. de divinis nominibus cap. 3. & explicatius Singellus in vita ipsius Dionysij apud Lyppoman. tom. 7. Nicephor. hist. Eccles. lib. 2. cap. 21. S. Ioan. Damascen. in sermone de dormitione Deiparae sub finem, ubi sic ait: Ex antiqua accepimus traditione, quod tempore gloriosae dormitionis Beatae Virginis, universi quidem sancti Apostoli, qui Orbem terrae ad salutem gentium percurrebant, momento temporis in sublime elati, convenerunt Ierosolymis. Et non esse de re huiusmodi dubitandum, aperte tradit Simon Maiolus in diebus Canicul. tom. 1. colloq. 1. pag. 21. & iterum colloq. 4. pag. 94. & Thom. Bozius lib. 15. de signis Eccles. Dei, cap. 4, pag. 107. & cap. 5. pag. 112. Vbi alia similia miracula tradit. Quibus addo, quod de Regina Saba scribunt aliqui, quos refert Raph. de la Torre in 2. tom. pag. 312. tradentes, eam ex relatione, & vocibus avium habuisse notitiam Salomonis. Qvarto ad confirmandam praedictam sententiam de Apostolica Evangelij per universum Orbem disseminatione, ipsius Ecclesiae nomina perpenduntur, quae [sect. 46] ex magni Concilij Nicaeni auctoritate, & definitione dicitur Apostolica, quasi per Apostolos, licet in diversis gentibus, uno tamen ore, & spiritu congregata, ut late prosequitur Salazar. d. discursu 16. capit. 14. & Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. cap. 1. & sequentibus. Simulque etiam [sect. 47] ab Apostolis ipsis Catholicae nomen accepit, quod universalis esset: & in omnibus locis, personis, & temporibus aequaliter observanda, ut docet D. Augustin. cap. 7. de vera relig. & de utilit. cred. contra Manich. capit. 17. & contra epistol. Manich. capit. 4. tom. 6. & contra Faust. Manich. lib. 11. & contra litteras Petilian. lib. 2. cap. 51. eod. tom. & serm. 131. & 181. de tempore, Doctores in rub. & l. 1. C. de summ. Trinitat. & Fide Cathol. Banez, Aragon, & alij Theologi post D. Thom. 2. 2. q. 1. art. 10. Turrecremata in summa de Ecclesia. lib. 1. capit. 14. Salazar. d. discursu 16. cap. 3. latissime Thomas Bozius lib. 17. cap. 1. Anton. Possevin. in Biblioth. lib. 6. cap. 31. pag. 268. & sequentib. Balthas. Chavasius de not. verae religionis capit. 3. Illustris. Cardin. Bellarminus in eodem tractat. cap. 4. & seq. Camillus Borrellus de praestan. Reg. Cathol. capit. 41. num. 51. & sequentib. Alanus Copus Dialog. 6. cap. 21. pag. 884. Vbi [sect. 48] inquit, multum dolere haereticos, quod Fides, & Ecclesia Dei dicatur Catholica. Pat. Gordonius in controvers. de auctor. Eccles. controvers. 2. capit. 19. pag. 249. Pat. Francisc. Suarez in defens. Fidei advers. Sectam Anglican. lib. 1. capit. 15. & alij plurimi Auctores, qui de quatuor Ecclesiae proprietatibus scripserunt, quos congerit Possevin. in apparatu sacro tom. 1. verb. Ecclesia. Vnde Sanctus Ignatius [sect. 49] Martyr in epistola ad Philip. inquit: Vna est Ecclesia, quam suis sudoribus, & laboribus fundaverunt Apostoli a finibus terrae usque ad fines in sanguine Christi. Et [sect. 50] Vincentius Lyrinensis ait: Fides Catholica ita dicitur, quia semper, quia ubique, quia apud omnes, quia tempore, loco multitudine, antiquitate, universitate consensu, novitati, parti & paucorum dissentioni antistat. Et Aurel. [sect. 51] Prudentius lib. 2. contra Symmach. — Deus undique gentes Inclinare caput docuit sub legibus ijsdem, Romanosque omnes fieri, quos Rhenus, & Isther, Quos Tagus aurisuus, quos magnus inundat Hiberus Comiger Hesperidum, quos interlabitur, & quos Ganges alit, tepidique lavant septem ostia Nili, Ius fecit commune pares, & nomine eodem Nexuit, & domitos fraterna in vincla redegit. Vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si Cives congenitos concludat moenibus unis, Vbi patria atque omnes lare conciliemur avito. Et in eandem rem alia quoque perpendit Fr. Ioan. Bapt. Fernandez Minorita in demonstrat. Catholic. lib. 3. discursu 6. & 7. Fr. Ludovic. Granatens. in Symb. Fidei, 2. part. capit. 13. & 29. & Illust. Cardin. Bellarmin. de notis Eccles. cap. 4. & 5. Qvinto, [sect. 52] & vltimo, magisque in nostrae quaestionis terminis facit, quod aliqua satis vetusta testimonia, & vestigia praedicationis Evangelicae in his Novi Orbis regionibus reperiri videntur. Nam Tertullian. [sect. 53] d. libro contra Iudae. cap. 7. cum sua aetate Apostolorum sonum, & Christi Fidem in omnes gentes propagatam affirmasset, specialiter enumerat Parthos, Medos, Elamitas Mesopotamiam habitantes, Armenios, Phrygios, Cappadoces, incolentes Pontum, & Asiam, & Pamphyliam, AEgyptios, Africanos, Romanos, Iudaeos, Getulos, Mauros, Hispanos, Gallos, Britannos, Sarmatas, Dacos, Germanos & Scythas, & postea subdit: Et abditarum multarum gentium, & provinciarum, & insularum multarum nobis ignotarum, & quae enumerare minus possumus, in quibus omnibus locis Christi nomen, qui iam venit, regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, & cui nullae sunt clausae, ante quem serae ferreae sunt comminutae, & valvae aereae sunt apertae: quibus verbis has ignotas, & inaccessas eo tempore provincias velut digito ostendisse videtur. Et [sect. 54] cum certum sit ad ultimas usque Indiae Orientalis nationes, & ad remotos, & fere ignoratos eo tempore Sinas D. Thomam Apostolum, & alios eius discipulos praedicando penetrasse, ut inquit Nicephor. libro 2. cap. 4. ibi: Quicunque in extrema Orientis ora ad ultimum Oceanum colunt; & late tradunt Auctores supra relati, praecipue Thom. Bozius lib. 5. cap. 1. & 2. & sequentib. Ioan. Boter. in relat. univers. 3. part. pag. 7. & 14. Maluend. lib. 3. de Antichrist. cap. 7. & 10. Maffaeius lib. 6. histor. Ind. M. Paul. Venetus lib. 2. suarum relation. capit. 61. Nicolaus Trigaultius de Christian. expeditione in Sinas lib. 1. cap, ult. Ferdinand. Mendez Pinto in suis peregrinat. capit. 96. & Nos sup. cap. 2. num. 32. & sequent. Mirum sane videri non debet, si in has quoque Occidentales & Meridionales plagas lux Evangelij priscis illis temporibus fulserit. Ad quod probandum, [sect. 55] plura Christianismi vestigia, quae in his partibus reperta sunt, diligenter congessit Acosta in histor. Moral. Ind. lib. 5. cap. 14. & sequent. Gomara tom. 1. eiusdem histor. cap. 53. & 121. Fr. Stephan. de Salarzar. d. discursu 16. cap. 3. Boter. in dictis relatio. univers. 4. part. pag. 7. & seq. & Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 25. per totum. Inter quae [sect. 56] illud, quod a praedictis refertur de Crucis imaginibus, & earum adoratione, & quibusdam sacrosanctae Trinitatis, confessionis auricularis, Eucharistiae, atque aliorum mysteriorum Fidei fulgoribus apud Iucatanos, Cumanenses, Mexicanos, Peruanos, & alios repertis, etiam traditur a Petro Martyre de hist. Novi Orbis decad. 4. Fr. Hieronym. Romano in Rebuspub. 3. part. lib. 1. de Repub. Ind. Iust. Lipsio in notis ad lib. 3. de Cruce, Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 17. & lib. 3. capit. 1. pag. 75. & decad. 3. lib. 4. cap. 11. pag. 163. & decad. 4. cap. 4. pagina 266. & 268. Fr. Gregor. Garc. lib. 1. pag. 95. orig. cap. 21. pag. 471. & lib. 1. pag. 95. & seq. ubi addunt, idem apud Indos suae Dioecesis Episcopum Chiapensem comperisse, & Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 15. capit. 49. ubi alia quoque indicia satis notanda commemorat. Illud vero [sect. 57] quod dicitur de quibusdam barbatis, & candidis hominibus, quos Indi Mexicani & Cuzquenses, accepta per manus a maioribus relatione, tradebant, quondam has regiones perambulasse, novam quandam doctrinam & religionem docentes, & idola subvertentes, simile est ei, quod Petr. Martyr sup. in Iucatana provincia accidisse narrat, & in Peruana Didac. Davalos in Miscellan. Austr. colloq. 23. sol. 162. Herrera decad. 5. lib. 2. cap. 6. pag. 77. Vbi tradunt, [sect. 58] quod cum quemdam ex his hominis ob id, quod Fidem praedicabat, & idola destruebat, Indi lapidare vellent apud oppidum, cui nomen Pachacama, huic nobili urbi Regum vicinum, ipse in mare delapsus extenso pallio, tanquam securo navigio devectus, excessit. Et eundem, vel alterum ei similem iterum praedicasse in Cuzquensi provincia apud oppidum, cui nomen est Chacha, & quia eius doctrinam non recipientes, de illo intersiciendo tractabant, ignem de coelo descendisse, quo omnes abusumpti sunt, in quorum sidem hodie crematum quendam montem ostendunt, qui dicitur Cerro Qvemado. Idem narrat Michael Balboa Cabello in sua Miscell. Austr. manu scripta 3. part. cap. 6. adijciens, [sect. 59] antiquas effigies istorum virorum in aliquibus locis reperiri: & latius caeteris novissime prosequitur Fr. Alphons. Ramus in histor. Beatae Virgin. de Copacavana lib. 1. cap. 7. & sequentib. Quod haud difficulter credet, qui legerit, in reconditis illis regionibus Brasiliae [sect. 60] provinciae conservari memoriam Beati Thomae Apostoli, qui dicitur, ad eas oras appulisse, ostendereque [sect. 61] eosdem Brasilios vestigia pedum divini Apostoli, scopulo impressa, quae se vidisse testatur Emanuel Nobrega Societat. Iesv in epistol. anno 1552. ex cuis relatione, ita produnt Thom. Bozius ubi sup. & lib. 4. cap. 3. pag. 132. & lib. 17. capit. 1. pag. 196. & lib. 20. capit. 3. pag. 319. Maluenda d. cap. 25. Cabellus. d. cap. 6. & Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. capit. 29. pag. 295. qui adijcit, hoc ideo factum fuisse, ut Christi verbum impleretur: Opera, quae ego facio, & ipse faciet, cum legamus [sect. 62] ipsum etiam Christum in coelum ascensurum, pedum suorum vestigia in petra quadam impressa reliquisse, ut tradit D. Hieron. de locis Hebraic. Actuum 5. S. Paulin. Nolanus epist. 11. ad Sever. Sulpicius Severus lib. 2. histor. Sacrae, Beda de locis Sanct. cap. 7. Bracardus in Geograph. terrae Sanctae, par. 1. cap. 7. Baron. 1. tom. anno 34. num. 232. Gretserus lib. 1. de Cruce cap. 77. Perhibent quoque [sect. 63] ipsimet Peruani Indi, iuxta relationem Didac. Davalos ubi sup. multis retro temporibus alium hominem, qui ex Paragvai partibus ad eos accessit, secum attulisse ligneum quoddam, satisque venerabile signum Crucis, quod hodie in provincia De Los Charcas in oppido De Carabvco religiosissime custoditur, & superioribus annis ex lacu quodam a quibusdam piscatoribus extractum fuit, in quem antiqua Indorum perfidia proiectum fuisse dicunt, cum illud prius frustra comburere tentassent. Quae historia [sect. 64] similis illi esse videtur, quam de Cruce, cum pendente Christi simulacro in ruinis urbis Goa inventa, tradit Maffaeius lib. 4. historiae Ind. pag. 106. Fr. Anton. de San Roman in eadem histor. lib. 3. capit. ultim. pag. 594. & seq. Evidenti plane, ut ipsi inquiunt, argumento in ijs olim regionibus, non modo Christianam Fidem, sed cum ea salutarem quoque usum imaginum ex Apostolica traditione viguisse: quem [sect. 65] recentes isti & deplorati sectarij, qui se nominant Pietatis antiquae assertores, ac divinae voluntatis interpretes, funditus extirpare conantur. Contra quos pie & graviter agit S. Tridentina Synod. sess. 25. cano. 2. Alphons. a Castro lib. 8. adversus haeres. verb. Imago, Alanus Copus Dialog. 4. & 5. Simancas in Catholic. institution. capit. 33. Cardin. Bellarmin. in disputat. Fidei Catholic. lib. 2. controvers. 7. Simon Maiolus, & Pat. Vazquez in peculiaribus tractat. de sacris imagin. sive de adoration. imagin. Ferdinand. Mendoca in not. ad Concil. Illiberitan. lib. 3. cap. 5. per totum, P. Azonius lib. 9. Instit. Moral. cap. 6. & 8. P. Iacob. Gualtherus in sua Chronograph. 1. saeculo, ex pag. 69. & saeculis sequentib. in assert. 3. veritatis, Rutil. Benzon. de anno Iubilaei lib. 6. cap. 15. pag. 650. & sequentib. Magist. Fr. Anton. Perez in Laurea Salmant. certam. 2. de imaginum usu per totum, Specul. Mag. exemp. verb. Imago, Ioan. Stephan. Durantius de ritib. Ecclesiae lib. 1. cap. 5. & plures alij congesti ab August. Barbosa in remission. ad Concil. Trident. d. cano. 2. Neque erit incongruum, si hic illud etiam notaverimus, [sect. 66] in flore scilicet, & folijs cuiusdam fructicis in his Novi Orbis regionibus, & praesertim Peruanis, satis communis, quem Granadillam vocamus, omnia passionis Dominicae signa, praeter Crucem, expressa reperiri, nempe clavos, columnam, flagella, plagas, spineam coronam & lanceam. Quod efficit, ut flos ille aspectu elegantissimus, & consideratione pijssimus reputetur, ut tradit Carol. Clusius ex Nicolao Menardo in histor. plantarum lib. 10. exoticorum, Ioseph. Acosta in histor. mortal. & nat. Ind. lib. 4. cap. 27. Ioan. Boter. in veris descriptione metro. 8. cuius carmina Latina fecit Iacob. Gretserus in hortis de Cruce, 5. part. pag. 282. referens etiam plura testimonia, & insignia poemata, quae in comprobationem & laudem huius arboris, & mysteriorum, quae repraesentat, Bononiae vulgata sunt, anno 1609. inter quae unum sic habet: O multum gratare tibi Pervana Deoque Grates innumeras nocte, dieque refer: De radijs Fidei, tenebras haec sola fugavit Perfidiae & vitij, quae tibi numen erant, De Cruce vera salus, en obtigit. En eadem Crux, Per florem hunc cedit pignoris usque loco, Crimen abundavit, successit gratia maior, Hanc tibi adaugebunt cultra trophaea Crvcis. Et aliud: Sic inculta Dei meminit natura dolores, Vt Crvcis in multo stigmata flore notet, Non desunt clavi, columella, & spinea serta, Nec sacer a quino vulnere sanguis abest, India ne paucos dicas Crvcis esse magistros, Pullulat in medio sponte magister agro. Haec sunt, quae praecipue considerari posse videntur, pro universali Apostolorum praedicatione asserenda, & ad istas etiam Novi Orbis regiones extendenda. Ego vero, ut pio, quo decet, affectu & animo fateor, [sect. 67] nihil usquam Deo occultum, aut eius omnipotentiae impervium, & inaccessum, atque ita verum esse posse, priscis illis temporibus Evangelij lucem per omnes Mundi plagas, quantumvis remotas, & ignoratas, disseminatam fuisse; maxime si id miraculose sactum, cum Iacobo Christopolitano, & alijs sup. relatis concesserimus. Adhuc tamen si communes naturae regulas attendamus, nihil esse video, cur id tanquam certum admittere debeamus. Nam [sect. 68] si Divina Oracula, & Sanctorum Patrum doctrinam convideremus, multa quoque testimonia reperiemus, quae aperte probant, non solum Apostolorum tempore ubique terrarum Christi Fidem minime propagatam fuisse, verum etiam in hodiernum hunc diem plures Orbis partes superesse, quibus necdum Evangelium revelatum sit, imo neque usque ad mundi consummationem revelandum esse. Christus quippe Dominus hoc signum finis rerum indubitanter apposuit, dum [sect. 69] Matthae. 24. vers. 14. ait: Praedicabitur hoc Evangelium Regni in universo Orbe in testimonium gentibus, & tunc veniet consummatio. Et idem ostendit Marci cap. 13. Quae loca, etsi de clade, sive excidio templi, & materialis Ierusalem multi Patres & Doctores accipiant, ut diximus sup. num. 12. & 13. Plures [sect. 70] tamen ex antiquioribus, & recentioribus ad extremam rerum, & mundi consummationem referenda esse censent, ut constat ex relatis a D. Thom. in 1. 2. quaest. 106. artic. 4. Caietano, Iansenio, Titelm. Saa, Maldonato, & alijs in. d. cap. 24. Matthae. Marquardo de Susan. in tract. de Iudaeis & Insidel. 3. part. capit. 1. num. 29. Federic. Lumnio lib. 1. de extremo iudicio cap. 11. Soto in 4. distinct. 49. quaest. 1. art. 1. Viguer. institut. cap. 21. §. 2. Honcala in Genes. cap. 22. Sonio lib. 2. demonst. Christ. relig. tractat. 8. cap. 3. Martino Martinez lib. 3. Hypotipos cap. 2. Arboreo lib. 2. Theosoph. cap. 12. Sandero de visib. Eccles. Monarch. lib. 8. capit. 14. Ribera sup. Micheam cap. 4. num. 23. Enriquez de fine homin. cap. 22. num. 1. Cardin. Bellarmin. lib. 3. de Roman. Pontific. cap. 4. Card. Toleto sup. epist. ad Roman. cap. 10. annot. 11. Ioseph. Acosta lib. 1. de novissim. tempor. cap. 16. & libro 1. de procur. Indorum salute capit. 2. pag. 131. eruditissime Maluenda dicto lib. 3. de Antichrist. capit. 1. & 4. 31. & 32. Lorino in Acta cap. 1. vers. 8. Pat. Suarez in 3. part. D. Thom. to. 2. quaest. 59. art. 6. disputat. 56. & in tract. de fide disput. 17. sectio. 1. & Gaspar Sanchez in Isaiam cap. 2. num. 4. pag 30. Inter quos [sect. 71] Origenes tractat. 28. in Matthae. agens de mundi consummatione, ita inquit: Et in hoc statu constitutis rebus Evangelium, quod prius non fuerat praedicatum in toto mundo; multi enim non solum Barbarorum, sed etiam nostrarum gentium usque nunc non audierunt Christianitatis verbum: tunc autem praedicabitur, ut omnis gens Evangelicam audiat praedicationem, & nemo derelinquatur, qui non audiat, & tunc erit saeculi finis. Et non minus expresse D. August. epistol. 78. & 80. ad Hesychium sic habet: Sed qui putant hoc, quod dicitur, praedicabitur Evangelivm Regni in universu Orbe; per ipsos Apostolos factum esse, non ita esse certis documentis probatum est: sunt enim apud nos, hoc est, in Africa, Barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum Evangelivm quotidie nobis addiscere in promptu est. Idem docet ipse D. Augustin. lib. 2. de serm. Domin. in monte, capit, 10. & contra epist. Donatist. & de unitat. Eccles. Cathol. cap. 15. & in lib. de nat. & gratia, cap. 2. & pluribus exemplis, & rationibus traditis, probant & sequuntur D. Anselmus sup. Matthae. d. capit. 24. D. Damascen. lib. 4. cap. 27. D. Cyril. Carech. 15. D. Gregor. lib. 35. Moral. cap. 15. Ruffin. lib. 1. histor. Eccles. cap. 9. Socrates lib. 5. cap. 15. Niceph. lib. 8. capit. 35. S. Prosper. ad capitula Gallorum, cap. 4. & lib. 2. de vocat. gentium cap. 17. & de praedict. & promiss Dei, part. 3. cap. 4. D. Bernard. lib. 3. de considerat. ad Eugen. D. Thom. in epistol. ad Roman. cap. 10. lect. 3. & Iuvencus Presbyter Hispanus Poeta clarissimus, qui illud ipsum Christi apud Matthae. Oraculum hunc in modum suis carminibus reddidit: Regnorum coeli celebratio pervolitabit In cunctas terrae metas, gens omnis habebit Testem lucifluo sanctae sermone salutis, Et tunc finis erit, currentia saecula solvens. Quinimo, [sect. 72] quod plus est, D. Chrysost. qui contrariam sententiam magis tutari videtur, in hanc quoque inclinavit in Acta Apostol. dum ait: Nunc terra a Solis ortu & Occasu, ab Aquilone ad mare Christvm resonat, & ad finem omnia mundi latera concurrent. Atque ita [sect. 73] in nostrae quaestionis terminis, quod huius Novi Orbis in foelices nationes, immanium suorum peccatorum demeritis, iusto Dei iudicio a sua primaeva propagatione relictae fuerint in impietatis barathro volutari, nec usquam illis Evangelij iubar affulserit, quousque tandem Hispani illud ingenti Dei benignitate eo importavimus, expresse affirmant Viguerius ubi sup. vers. 8. Alciatus in rubric. C. de summ. Trinit. num. 7. & 8. Vbi ait, non esse verosimile, Apostolos ad Antipodas penetrasse, vel ad regiones ab Hispanis classe nuper repertas. Isidor. de Issolanis Ordin. Praedicator. de imper. militan. Eccles. lib. 1. tit. 6. quaest. 2. inquiens: Ea propter sicut post Apostolos multae nationes ad Fidem Catholicam venere, ita fiet in novissimis diebus de his, qui habitant insulas remotissimas magni maris Oceani, Fr. Luisius Legionensis in comment. sup. Abdiam cap. ult. pag. 162. & 163. Vbi cum multis de causis harum regionum detectionem ut mirabilem extollat, maxime tamen novum, & admiratione dignum sibi videri ait, ipsos earum incolas per tot annos in tantis iacuisse vitiorum tenebris, ut ne rumore quidem Evangelicae doctrinae afflati unquam fuerint, cuius clarissimus sonus ad aures credebatur pervenisse omnium, Paulus Palacius sup. d. capit. 24. Matth. inquiens, praedicationi totius Orbis, de qua ibi Christus Dominus locutus fuit, ab annis sexaginta nostris temporibus strenuam operam navari, cum ignotae omnibus saeculis nationes audierint Evangelium Christi. Acosta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 15. in fin. Vbi ait, revera quandiu finis mundi moratur, gentes restare adhuc, quibus Christus non sit annuntiatus, veteribusque plurimam Orbis partem incognitam fuisse, & nobis non minimam hodie quoque restare. Idem etiam probat Nicol. Sanderus de visibili Monarch. lib. 8. cap. 14. Gaspar Sanctius sup. Isai. capit. 2. num. 4. Thom. Bozius lib. 17. de signis Eccles. Dei, cap. 1. pag. 196. Camillus Borrell. de praestan. Reg. Cath. cap. 43. num. 4. & 61. Maluenda. d. lib. 3. de Atichrist. cap. 25. in fin. & cap. 26. ubi dicit, se in hac opinione persistere, donec certiora argumenta pro contraria proferantur, late Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 15. cap. 47. & 49. in fin. & Fr. Ioan. a Ponte sibi contrarius de conven. utr. Monarch. lib. 2. cap. 14. §. 3. pag. 166. & cap. 25. pag. 258. Rutilius Benzonius de ann. Iubilaei lib. 3. cap. 3. pag. 324. Vbi scribit, nostris quoque temporibus in Novo Orbe Occidentali, & in plerisque Orientis provincijs in dies gentes ad Fidem converti, quae illam nunquam audierunt. Licet verum ut plurimum sit, quod spiritu prophetico asseruit vir [sect. 74] ille Apostolicus S. Vincent. Ferrer in epistol. ad Bened. XIII. Rom. Pontis. relata a Maluend. d. cap. 26. pag. 171. Mag. F. Vincent. lustinia Antist. in opusculis S. Vincent. pagina 101. & Fr. Alphons. Fernandez in prolog. ad hist. Eccles. nostri tempor. Nempe sacrum Christi Evangelium per Fratres Praedicatores, addo etiam Minores, Augustinianos, Iesuitas, & alios, ab eorundem Ordinum institutione continenter praedicari, ac tandem plenarie, & generaliter praedicandum in totius Orbis humano genere cultis regionibus, tam apertis, quam aperiendis, tam in cognitis, quam in cognoscendis. Sed audiamus oportet [sect. 75] Divum Ambrosium lib. 2. de vocat. Gent. cap. 6. ita loquentem: Quod si forte etiam nunc in extremis mundi partibus sunt aliquae nationes, quibus nondum gratia Salvatoris illuxit, non ambigimus etiam circa illas occulto indicio Dei tempus vocationis esse dispositum, quo Evangelivm, quod nondum viderant, audiant, atque suscipiant; quibus tamen illa mensura genralis auxilij, quae desuper omnibus semper hominibus est praebita, non negatur; quamvis tam acerbo vulnere humana natura sauciata sit, ut ad cognitionem veri Dei neminem contemplatio spontanea plene valeat erudire, nisi obumbrationem cordis lux vera discusserit. Quibus profecto verbis Indorum, quos hodie cernimus, causam a Divo Ambrosio veluti prophetice tactam, nemo non videat, ut praeclare advertit Acosta de procur. Ind. salute lib. 1. c. 5. pag. 153. Hac igitur sententia retenta, quae Evangelij lucem affulsisse negat his Novi Orbis nationibus ante Hispanorum ad eas adventum. Non obstat primum argumentum, quod supra pro contraria ex tot Scripturae locis, & Sanctorum Patrum testimonijs construximus, de nimis copiosa & universali Christi & Apostolorum per totum Orbem praedicatione. Nam [sect. 76] ultra innumeras solutiones & expositiones, quas ad praedicta loca tradunt auctores sup. citati, & praecipue Maluenda, qui eas accurate congessit. d. lib. 3. cap. 26. & quatuor seqq. Thom. Bozius. d. lib. 17. c. 1. pag. 193. F. Ioan. de la Puente. d. lib. 2. cap. 2. Torquemada. d. cap. 47. satis vera & plana iudicio meo censeri potest illa, quae placuit Caietan. Iansen. Alciato, Bellarmin. & alijs ubi sup. & Acostae. d. lib. 1. de nat. Novi Orb. capit. 8. & de proc. Ind. salu. cap. 2. pag. 131. ut scilicet largo modo per siguram, quae Hyperbole dicitur, universus mundus, & omnes gentes per Apostolos conversae dicantur: vel per Synedochen, absoluta illa, & generalis enuntiatio ad partes contrahatur, illas nimirum, quae tunc cognitae erant, & Romanorum Imperio, & commercijs patebant, atque integrum Orbem complecti credebantur, iuxta [sect. 77] legem in Orbe Romano 17. D. de ijs, qui sunt sui, vel alien. iur. & ea, quae circa illam notat Alciat. lib. 1. dispunct. cap. 21. & Franc. Iuret. in notis ad Symmach. pag. 184. Quo loquendi schemate non semel utitur Scriptura, quae saepe [sect. 78] se vulgaribus sententijs, & dicendi modis accommodat, ut notat D. Chrys. homil. 37. in Genes. Acosta. d. capit. 8. Franc. Vallesius de sacra Philosoph. per totum, Gasp. Sanctius in Isai. cap. 13. n. 25. & cap. 23 num. 29. & Doct. Huerta in notis ad Plin. lib. 7. cap. 2. pag. 17. & Nos infra lib. 2. cap. 21. num. 56. & seqq. Et in simili patet ex illo Luc. 2: Exijt Edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus Orbis. Act. 2. Ex omni natione, quae sub coelo est, & 1. Machab. ubi de Alexandro Macedone dicitur pervenisse ad terrae fines, & terram universam cessisse illius Imperio. Et [sect. 79] eodem modo responderi potest ad illud Marci cap. ult. dum ait: Vbique Apostolos praedicasse; & ad illud Pauli ad Colossens. 1. ubi ait: Verbum veritatis praedicatum iam eo tempore esse omni creaturae, quae sub coelo est, & fructificasse, & crevisse. Vsitato enim, & hyperbolico more universus Orbis accipitur, portio illius maxima, ad illa usque tempora cognita. Vel, ut ait Bellarmi. d. lib. 3. de Roma. Pontis. cap. 4. non illud asserere voluit Apostolus, quasi iam actu ubique diffusum, & expansum fuerit Evangelium, sed virtute tantum, ac potentia, quia nimirum iam per Apostolos iactum fuerat semen Verbi Divini in mundum, quod paulatim fructificando, & increscendo per successores ministros, impleturum erat, & occupaturum universum Orbem ut infra in solutione quarti argumenti latius aperiemus. Non etiam obstat [sect. 80] secundum argumentum, quod de celeri, & mirabili Apostolorum, & aliorum discipulorum praedicatione confecimus, & de innumerabilibus provincijs, quas ad Fidem convertisse auctores enarrant. Nam fatemur quidem sedulam illos, & diligentem operam navasse in commisso sibi evangelicae propagationis officio: negamus tamen aliqua certa signa, & testimonia depromi, quibus sufficienter evinci possit, ad vastas & ignotas Austri & Occidentis regiones penetrasse, quamvis aliqui auctores ita late & generaliter loquantur. Praesertim [sect. 81] cum notum sit ex Divinis libris & alijs probatis historicis, atque Ecclesiasticis traditionibus, eosdem Apostolos post passionem Domini sortitos sibi fuisse provincias, quarum praedicationem susciperent, neque unum in alterius provinciam praeter Divum Paulum se immiscuisse. In quibus hae, quae ad hunc Novum Orbem pertinent, nullo modo connumerantur, ut constat ex ijs, quae de praedicta sortitione & divisione late scribunt Abdias Babylon. in vitis Apostol. D. Isidor. de ortu & obitu Patrum cap. 78. & seqq. & lib. 7. Etymol. cap. 9. Nicephor. lib. 3. hist. Eccles. cap. 1. Euseb. lib. 3. cap. 1. Socrates lib. 1. cap. 15. Flavius Dexter in suo Chronico ann. Christi 34. Chassaneus in Catalo. glor. mund. 3. par. consid. 29. & 30. Cardin. Baron. in Martyrolog. & tom. 1. Annal. ex ann. 36. fol. 319. Thom. Bozius lib. 4. de sig. EcclesDei, cap. 1. & seqq. Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 5. 6. 7. & 8. Torquemada in Monarch. Ind. d. lib. 15. cap. 47. Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cath. d. cap. 43. ex num 9. ad 24. & latissime Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. fere per totum, & Fr. Thom. a Iesv de procuran. omn. gentium salute lib. 4. 1. par. cap. 1. pag. 125. & Ioseph. Stephanus Valentinus omnino videndus in lib. de potest. coact. Rom. Pontific. cap. 8. & novissime D. Pet. Pantoja de Aiala in comment. ad l. sin. C. de Aleatorib. folio 147. & seq. ubi hanc divisionem, non per sortem humanam, sed providentia Spiritus sancti factam fuisse advertit, cum Socrate, Dextro & Baronio ubi supra. Deinde non obstat tertium [sect. 82] ex loco Iacobi Christopolitani, & aliorum, qui per miracula, divinas revelationes, & oraculorum praedictiones, lucem Evangelij ad remotas quaslibet gentes penetrasse, considerant. Nam etsi id verum esse potuerit, nullo tamen certo testimonio comprobatur. Et oracula, quae reserunt de Octaviano Caesare, & alijs diversis modis a Romanis, & reliquis gentibus accipiebantur, ut constat ex Suetonio in vita Caesaris, & in Octav. c. 49. Virgilio & Servio 6. AEneid. ibi: Huius in adventu iam nunc & caspia regna Responsis horrent Divum, & Meotica tellus, Et septem gemini turbant trepida ostia Nili. Ita ut tenebras potius inducerent, quam lucem ad Evangelij, & Fidei mysteria, ut oportebat intelligenda. Praeterqvam quod nostrae quaestionis tractatio, [sect. 84] & loca sacrae Scripturae, quae pro eius examinatione perpendimus, non sunt accipienda de annuntiatione Fidei per solam famam, & rumorem sparsa; sed de praedicatione per proprios & praesentes Apostolos & ministros, cum Ecclesiarum fundatione, & necessaria rei adeo novae, & seriae declaratione, atque illustratione, ne ulla gens aliquem suae infidelitatis praetextum ostendere posset, ut post D. Chrysost. Theophyla. & alios docet D. Thom. & Caietan. sup. Matth. d. cap. 24. Abulensis ibidem, q. 92. & erudite observat Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 30. Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. c. 2. §. 2. & ostendit Theodoret. lib. 8. Graec. affectio. in princ. ubi de Apostolis loquens, sic ait: Clara luminaria, quae non unam modo gentem lumine illustrarunt, sed quotcumque Sol hic, quem cernimus, iubare suae lucis illustrat. Rvrsvs non obstat quartum inde deductum, quod Ecclesia sancta iam tunc ab Apostolorum temporibus Apostolica, & Catholica dicitur, quod universalem fuisse, & ab ipsis Apostolis per totum Orbem plantatam insinuat. Nam haec nomina [sect. 85] iure, & merito Ecclesiae applicari potuerunt, quamvis non simul neque uno tempore per universum Orbem extensa reperiatur. Quia ex quo instituta est, ius & potentiam universalis praedicationis, & propagationis accepit, iuxta loca Matth. & Marci saepe relata, & illud: Eritis mihi testes in Ierusalem & Samaria, & usque ad ultimum terrae. Et quemadmodum qui [sect. 86] diversis partibus urbis ignem iniecit, dici sane potest, urbem incendisse, quia ignem partibus supposuit, qui crescendo totam urbem corripuit, sic Apostoli iacto semine Verbi Divini in pluribus mundi partibus, totius [sect. 87] Orbis praedicatores appellari potuerunt, ad fructum & incrementum respiciendo, quod paulatim per alios eorum discipulos, & successores recepturum erat, quousque universum Orbem impleret. Et quia [sect. 88] sciebant, promissionem Christi esse infallibilem, & non multo post perficiendam, ideo Ecclesiam, etiam tunc nascentem, Apostolicam & Catholicam vocaverunt, & ita de illa statuerunt ac si iam actu mundum occupasset. Quia in moralibus quod parum distat, nihil distare videtur; & maxime apud illos, qui per Fidem rem futuram tanquam iam factam aestimabant. Quam docendi rationem eleganter adducit Bellarmin. d. lib. 3. de Rom. Pontif. cap. 4. Suarez tom. 2. disput. 56. sect. 1. & in defens. Fidei contra Sect. Anglic. lib. 1. cap. 16. n. 5. Thom. Bozius. d. lib. 17. c. 1. pag. 199. & 197. Maluenda. d. lib. 3. cap. 31. & ante eos praevidit Tertullian. lib. 4. adversus Marcion. c. 43. iuncto cap. 2. & D. August. d. epist. 80. ad Hesichium, ubi concludit, hanc & alias [sect. 89] similes Christi Domini promissiones suis Apostolis factas, intelligendas esse non de illis solis, quibus tunc temporis loquebatur, sed de eis quoque, qui in carne tunc erunt, cum omnia compleri contigerit. Deniqve non obstat ultimum argumentum de vestigijs praedicationis Evangelicae & Apostolorum, quae in aliquibus ex istis Americanis regionibus reperta esse dicuntur. Nam [sect. 90] ea parum fidei habere recte concludit Ant. Herrera in descrip. Ind. Occid. cap. 10. pag. 28. & decad. 5. lib. 3. cap. 6. in fin. ubi docet, vanum esse eorum discursum, qui aliquem ex Apostolis ad Peruanas regiones pervenisse arbitrantur. Quod etiam generaliter observat Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 15. cap. 49. in fin. & Didac. Davalos in d. Miscell. Austr. colloq. 23. fol. 164. & seq. ubi ait, pius & illustrem virum D. Alphonsum Ramirez de Vergara Argentinae civitatis Episcopum diligentem inquisitionem fecisse, ut vestigiorum, quae de hoc Peruano Regno referebantur, veritatem agnosceret. Et tandem vana omnia comperta fuisse, & [sect. 91] Crucem illam De Carabvco ab Hispanis, qui primi ad eam provinciam pervenerunt, fabricatam, & in aliquo loco relictam, ex quo Indi eam in lacum deiecerunt, ubi postea a piscatoribus citra ullum miraculum inventa fuit. Neque [sect. 92] ipsorum Indorum traditionibus in rebus adeo antiquis ulla fides haberi potest ex his, quae diximus sup capit. 9. num. 31. & 32. & in simili tradit Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. capit. 29. pag. 295. ubi bene notat cum Strabone lib. 15. Geograph. in princ. [sect. 93] hos incultos, & Barbaros homines ad historiam minime idoneos esse, & errare saepe, ubi de antiquis moribus & temporibus aliqua tradere volunt. Atque ut haec deficerent, & praedicta Christianae religionis indicia, quae in his regionibus inveniri dicuntur, maiore probatione constarent, vereri tamen possemus [sect. 94] a diabolo summi Dei simia, & improbo histrione, excogitata fuisse, qui perpetuo eisdem quibus Deus ritibus adorari concupivit, ut pravo, ac detestabili superstitionis errore miseris Gentibus illuderet, ut bene in proposito advertunt Acosta in hist. moral. Ind. lib. 5. c. 23. Maluend. d. lib. 3. de Antichris. cap. 25. in fin. Boter. late in relat. univers. 4. p. lib. 1. pag. 14. & seqq. & aliud agens Franc. Valles. de sacra Philosoph. cap. 30. pag. 252. Illud tandem [sect. 95] certissimum est, quod etsi concedamus, aliquam Fidei lucem olim in his regionibus illuxisse, penitus tamen incolarum memoria exciderat, vel propter eorum incuriam & barbariem, vel propter bella, & Regum, ac Regnorum mutationes, ut tradit Thom. Boz. ubi sup. Bened. Perer. in c. 10. ad Roman. & novissime Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 2. cap. 31. §. 2. pag. 310. & aperte proponitur [sect. 96] in egregia quadam epistola per invictissimum Caesarem, & Regem nostrum Carolum V. ad gentes Occidentales & Meridionales scripta Barchin. 1. Maij, ann. 1543. quae extat 4. tom. Sched. pag. 221. ubi inter alia sic habet: I porque hemos entendido, que entre otras partes del mundo que carecen deste conocimiento, en essas vuestras Provincias i tierras hasta aora no ai noticia de nuestro Dios verdadero, o porque el con sus secretos, e incomprehensibles juizios no ba querido hasta aora manifestarse en essas partes, o por ventura por la negligencia i flaqueza de vuestros antecessores se ha perdido la memoria de la predicacion de su nombre, i Fe, que en ellas se hizo en tiempos passados. # 15 CAPVT XV. De locis sacrae Scripturae, quae huius Novi Orbis detectionem & conversionem praenuntiare, & Hispanis reservare videntur. SVMMARIVM Capitis XV. -  1 Orbis Novi detectio & conversio Prophetarum vaticinijs praenuntiata videtur. -  2 Auctores referuntur, qui Orbis Novi detectionem & conversionem in sacris Scripturis insinuari tradunt. -  3 Scriptura divina ampla est, & mysterijs abundans. -  4 Novi Orbis inventio & conversio adumbrari debuit a Prophetis, cum fuerit res ita notabilis, & ad progressum Evangelicae historiae maxime pertinens. -  5 Deus solet magnarum rerum fundamenta multo ante iacere. -  6 Prophetarum vaticinia licet sub magna verborum obscuritate omnia includunt, quae ad futurae Ecclesiae historiam pertinent, & antequam eveniant a nobis intelligi nequeunt. -  7 Sibyllina oracula ante eventum rei quam designant, bene explicari non possunt. -  8 Prophetiae procedunt ex inspiratione divina, & absque ea etiam aperiri non possunt. -  9 Psal. 71. verba expenduntur, & ad Novi Orbis conversionem & subiugationem, per Hispaniae Reges faciendam, trahuntur. -  10 Isaiae prophetiae cap. 43. & 51. pro eadem conversione considerantur. -  11 Hispaniae Regibus concessa videtur eadem benedictio, quae Ecclesiae tribuitur per David & Isaiam. -  12 Hispania olim dicebatur Thubalia, sive Pania, quod significat universa, quasi in vaticinium eius magnae Monarchiae. Et num. 51. -  13 Psal. 3. expositio & illustratio de conversione Novi Orbis ex verbis D. Hilar. -  14 D. Hilarius annuntiasse videtur conversionem Antipodum, & regionum Novi Orbis. -  15 Crux Christi annuntiavit conversionem, & redemptionem totius Orbis. -  16 Crucis forma quid significaret ex sententia D. Hieronym. & Lact. Firmian. -  17 Matth. cap. 24. a quatuor ventis colliget eos, exponitur cum D. August. & Palacios. -  18 Isaias Propheta vocatur Apostolus & Evangelista, & eius scriptura multa continet Sacramenta. -  19 Vaticinia ostendentia conversionem Novi Orbis passim reperiri videntur in Isaia, Ieremia & alijs locis sacrae Scripturae. -  20 Isaiae locus difficillimus ex cap. 18. Vae terrae cymbalo alarum, &c. late explicatur, & elegans eius Paraphrasis. n. 25. -  21 Lusitanorum navigationes ad Indiam Orientalem Isaiae vaticinio praenuntiatae videntur. -  22 Societatis Iesv Religiosi, & aliorum Ordinum Praedicatores apud Indos Evangelium praedicantes, dicuntur esse Angeli veloces, & Nubes volantes, de quibus loquitur Isaias. -  23 Novi Orbis conversio per Hispanos facta, vere & proprie annuntiata videri potest per Isaiam cap. 18. ut affirmant plures, quamvis aliqui refragentur. -  24 P. Gaspar. Sanctij opinio reijcitur. -  26 Naves papyraceae quae, & ubi? -  27 Indi Orientales quo sensu dici potuerint ab Isaia convulsi, dilacerati, conculcati, terribiles & expectantes. -  28 Vae, sice Veh dictio quid in Scriptura significet? -  29 Abdiae Prophetae vaticinium obscurum exponitur, & ad conversionem Novi Orbis per Hispanos factam accommodatur. -  30 Pauli Burgensis praedictio de conversione Novi Orbis. -  31 Iudaei plures olim in Hispaniam transmigrarunt. -  32 Apostoli & sancti in die iudicij cum Christo sedebunt iudicantes duodecim Tribus Israel. -  33 Sepharad nomen apud Hebraeos Hispaniam significat. -  34 Hispania varia nomina olim habuit, & inter alia Sepharad, remissive. -  35 Iudaei Sepharadij qui, & quare dicerentur? -  36 Hesperia dicta fuit Hispania litteris transpositis a nomine Sepharad, secundum Montanum. -  37 Canticorum cap. 8. vers. 8. Soror nostra parvula est, &c. explicatur, & ad gentes Novi Orbis recens conversas accommodatur. -  38 Indi Occidentales cur minores fructus fecerint in Fide, quam aliae nationes, quibus olim annuntiatum fuit Evangelium. -  39 Conversionem Indorum arte, & interdum vi aliqua adiuvandam, videtur ostendi in cap. 8. Cantic. -  40 Conversioni Indorum Novi Orbis, divitiae, quae apud illos reperiuntur, illecebras praebent, & loca Scripturae, quae hoc indicare videntur. Et num. 58. -  41 Isaiae vaticinium cap. 60. exponitur, & conversionem Orbis Novi praenuntiare probatur. -  42 Columbi inventoris Novi Orbis mentionem apud Isaiam reperiri, affirmat Thomas Bozius. -  43 Isaiae aliud vaticinium ex cap. 66. expenditur, & de eadem conversione Novi Orbis per Hispanos facienda explicatur, maxime secundum editionem vulgatae. Et n. 48 -  44 Signi nomine, sub quo Isaias gentes congregandas & convertendas dicit, intelligitur signum Crucis. -  45 Lex Titia, §. Seia, D. de auro & argen. dum loquitur de signo Dei, illustratur. -  46 Crucis signo plures Provinciae Novi Orbis vocatae, & plura miracula in illis edita sunt. -  47 Hispani dicuntur Salvati, & Salvatores apud Isaiam; & quare? -  49 Iavae maioris & minoris, & Iaponij sive Iaponis mentio fieri videtur ab Isaia. -  50 Iaponensium insulae Christi cultum agnoscunt, & legationes varias ad Romanos Pontifices miserunt. -  51 Thubalia proprie, & vere dicitur Hispania, & quare? -  52 Sophoniae prophetia cap. ult. agere videtur de conversione Novi Orbis. -  53 Christvs mortuus est, ut filios Dei dispersos congregaret in unum. -  54 AEthiopiae flumina, de quibus Isaias & Sophonias, quid significent? -  55 Chus, apud Hebraeos, quas regiones comprehendat. -  56 Fr. Basil. Pont. Legion. qualiter tractet argumentum de Prophetis annuntiantibus conversionem Novi Orbis. -  57 Psal. 64. verba notanter expenduntur pro vaticinio conversionis Novi Orbis -  58 Divitiae Orbis Novi maximae sunt, & cur a Deo ibidem servatae videantur. -  59 Classes plures mittuntur ad Indias Novi Orbis, & quare? -  60 Indi Novi Orbis maxime perterriti sunt ad primum Hispanorum adventum, & Fidei inter eos promulgationem. -  61 Indi Orientales & Occidentales ad Fidem conversi, Deo valde grati & multis benedictionibus repleti sunt. -  62 Iob cap. 28. praenuntiasse videtur detectionem & conversionem Novi Orbis, & proponitur brevis eius Paraphrasis, & expositio. -  63 Auctor cur laboraverit in congerendis, & exponendis prophetijs, quae Novi Orbis possessionem & conversionem Hispanis praenuntiant. -  64 Concionatores Indorum eis aperire debent prophetias, quae earum conversionem ab antiquo praedixerunt. -  65 Alexander Magnus laetatus est, audiens de se loqui Danielis Prophetiam de eversione Imperij Persarum. -  66 Iudae per totum Orbem dispergi cur Deus ordinaverit? SEd quamvis satis (ni fallor) aperte superioribus disputationibus ostenderimus, nullam certam huius Novi Orbis notitiam, vel Evangelij in eo praedicati vestigia in sacris, vel profanis auctoribus antiquitus reperiri, vix tamen [sect. 1] negare possumus, plura esse sacrae Scripturae vaticinia, quibus multis iam retro saeculis, Spiritu sancto in Prophetis loquente, tantae detectionis & conversionis gloria praenuntiari: & quod magis est. Hispanis Regibus & hominibus reservari videtur. Quam [sect. 2] sententiam expresse probant Federic. Lumn. in libris quos de extremo Dei iudicio, & Indorum vocatione conscripsit, Guid. Boderia. in epist. ad Philippum II. Reg. Hisp. quae habetur tom. 5. Bibl. Regior. Zumarrag in hist. Hisp. in princ. Arias Mont. sup. Abdiam cap. unico, Ioseph. Acosta lib. 1. de nat. Novi Orb. c. 15. & lib. 1. de procur. Ind. salu. cap. 1. & de Christo revelato, c. 4. Th. Boz. de sign. Eccl. Dei, lib. 4. cap. 5. sign. 6. pag. 122. & lib. 20. cap. 1. & 3. Fr. Luis. Legionens. qui elegantissime & latissime loquitur in comment. sup. d. c. Abdiae ex pag. 660. ad 682. & sup. Cant. cap. 8. pag. 432. & seq. thom. Maluend. lib. 3. de Antichris. cap. 12. & seq. &c. 17. in princ. Camill. Borrell. qui neminem ex praedictis adducit, de praest. Reg. Cathol. cap. 43. per tot. Fr. Greg. Garc. lib. 1. de Ind. orig. cap. 3. §. 6. Dom. Greg. Lop. Madera in hist. Montis sancti, cap. 16. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hisp. c. 12. n. 8. Ant. de Herrer. in hist. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. Mart. Delr. in adag. sacris, 1. tom. adag. 723. in fin. Fr. Ioan. a Torquem. in Monarch. Ind. lib. 15. cap. 44. & Fr. Basil. Pont. var. disp. q. 8. expos. cap. 4. Pro cuius confirmatione & illustratione sequentia argumenta & testimonia, alijs levioribus omissis, efficaciter considerari posse videntur. Primvm, quod, ut recte observant Legionens. Acosta, Maluenda, Madera, & Basilius ubi supra, non est verosimile, Scripturam divinam, [sect. 3] quae adeo ampla est, & foecunda, ac sublimibus mysterijs abundans, de tanti Orbis inventione, conversione subiugatione aliquid Prophetarum oraculis non adumbrasse, cum [sect. 4] hoc in se maximum, & omnino memorabile fuerit, & ad Ecclesiae rationes, & Evangelici cursus, atque progressus historiam summopere pertinens. Solet [sect. 5] quippe Deus magnarum rerum fundamenta multo ante iacere, ut tradit Nazianz. orat. 18. earumque mentionem [sect. 6] Prophetarum suorum vaticinijs inclusas, licet sub involucris verborum, posteris tradere, non ante cognoscendas a nobis, quam ipsi rerum eventus, tanquam illato lumine, sinuosis & tenebrosis scriptis irradient. Quod eleganter expressit D. Irenaeus lib. 4. contra haereses, cap. 43. inquiens: Vaticinia occulta saepe non intelliguntur, donec completa sint. Et de [sect. 7] Sibyllinis Oraculis docet Procopius lib. 1. de bello Goth. dum ait: Sibyllinorum oraculorum mentem ante rem gestam aperire homini arbitror impossibile. Et generaliter consirmari potest ex ijs, [sect. 8] quae de inspiratione Spiritus sancti per Prophetas loquente, & de nimia obscuritate & diffcultate intelligendi & aperiendi prophetias, nisi ipse Deus earum intelligentiam concesserit, tradit D. Petrus epist. 2. cap. 1. vers. 20. & 21. D. Hieronym. lib. 14. in Ezechiel, cap. 45. D. Augustinus in lib. quod apparuit Deus Moysi, ad finem, D. Iustin. Martyr in dialog. cum Triphon. D. Irenaeus lib. 2. cap. 4. D. Chrysost. homilia 25. in Genesi. D. Gregor. homil. 1. in Ezechiel. & Theodoret. in prologo in Daniel. quos in simili refert Bernard. Aldrete lib. 2. de antiquit. Hispan. cap. 18. pag. 296. & 297. Pat. Suar. tract. de Fide, disp. 5. sect. 3. num 11. & 12. Secvndo : in praedictae sententiae confirmationem expendunt Thomas Bozius, & Valdesius ubi supr. & Camillus Borrellus dicto cap. 43. num. 60. & Anton. Cervera in. de obitu Reg. Philip. II. discurs. 2. cap. 20. verba illa [sect. 9] Psalm. 71. Et dominabitur a mari usque ad mare: & a flumine usque ad terminos Orbis terrarum. Coram illo procident AEthiopes, & inimici eius terram lingent. Reges Tharsis, & insulae munera offerent. Reges Arabum, & Saba dona adducent. Isaiae [sect. 10] cap. 43: Noli timere, quia ego tecum sum, ab Oriente adducam semen tuum, & ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da; & Austro: Noli prohibere. Affer filios tuos de longinquo, & filios meos ab extremis terrae. Et cap. 49. Dedi te in foedus populi mei, ut suscitares terram, & possideres haereditates dissipatas, & diceres ijs, qui vincti sunt: Exite; & qui in tenebris sunt: Revelamini. Et rursus cap. 51. Dilata locum tentorij tui, & pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, & clavos tuos consolida, ad dexteram enim, & ad laevam penetrabis, & semen tuum gentes haereditabit, & civitates desertas inhabitabit. Quae loca & plurima alia similia, quae de Regno Christi, & Ecclesiae propagatione in finibus terrae, insulis & mari loquuntur, non obscure ostendunt ad Australes & Occidentales peninsulas, & incultas Novi Orbis nationes aliquando producendam. Eandemque [sect. 11] benedictionem ad Regnum temporale Nostrorum Hispaniae Regum apte etiam applicari posse, ipsimet auctores advertunt, quasi eisdem praenuntiata, & re ipsa concessa fuerit ob curam propagandae & conservandae Catholicae Fidei, quam semper habuerunt. Quod ipsum [sect. 12] quoque antiquum Hispaniae nomen non absque divino Numine designasse, litteris mandavit Fr. Ioan. a Ponte de conveni. utr. Monarc. lib. 3. cap. 30. §. 1. dicens: Thubaliam, sive Paniam, vocatam fuisse, quod Chaldaice & Graece idem quod universa siganiscat, quas in vaticinium eximiae & universalis totius fere Orbis dominationis, quam praedicandae Fidei causa consecutura erat. Neque longe ab eodem vaticinij genere abesse videtur [sect. 13] illud Psalm. 3. Postula a me, & dabo tibi gentes haereditatem tuam: & possessionem tuam terminos terrae: maxime si D. Hilarij ibidem expositionem sequamur, qui observat, id forsitan dici pro ijs, qui in inferna terrae regione, vastaque abyssu incolatum habent, quos tanquam terminos terrae, Christo in possessionem donatos, Regius Propheta canit, ut iuxta Paulum: In nomine Iesv omne genu flectatur coelestium, terrestrium & infernorum. Quibus sane [sect. 14] verbis, ut notat Maluenda d. lib. 3. de Antichris. cap. 16. pag. 150. innuisse & annuntiasse videtur D. Hylarius Antipodas, atque Americanos tandem ad Fidem Christi fore reducendos. Hi enim proprie sunt inferni, vastaeque abyssi, seu inferae regionis cultores, iuxta ea, quae latius diximus sup. cap. 11. num. 26. Et eandem Occidentis conversionem & redemptionem in forma sanctissimae [sect. 15] Crucis, ex qua Sotera noster pependit, agnoscunt Nissenus in orat. 1. de resurrectione, Nazianzenus in Apologet. orat. 1. Damascen. lib. 4. de Fide, cap. 12. circa medium, D. Hieronym. super Marc. cap. 15. sic inquiens: Ipsae species [sect. 16] Crucis quid est, nisi forma quadrata mundi? Oriens de vertice fulgens, Arcton dextra tenet, Auster in laeva consistit, Occidens sub plantis firmatur. Vnde Apostolus dicit: Vt sciamus, quae sit altitudo, & latitudo, & longitudo, & profundum. Et Lactan. Firmian. lib. 4. de vera sapient. cap. 26. ubi de Christo Domino in Cruce pendente sermonem instituens: Extendit, inquit, in passione manus suas, Orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet ab Ortu Solis usque ad Occasum magnum populum ex omnibus linguis, & tribubus congregatum sub alas suas esse venturum, & signum illud maximum, ac sublime frontibus suis suscepturum. Atque [sect. 17] huc etiam conferunt secundum Camill. Borrel. d. cap. 43. num. 52. & 53. quae dicit Matth. cap. 24. A quatuor ventis colliget eos; quod interpretatur Aug. in Ioan. tract. 118. A quatuor mundi partibus Aquilone, Meridie, Oriente & Occidente, sive ex abditissimis terrae locis, ut subiungit Paul. Palac. ibid. Tertio, in comprobationem eiusdem annuntiationis Evangelij in his Novi Orbis regionibus per Hispanos ultimis Ecclesiae temporibus praedicandi, Gentiumque ibidem commorantium ad Christi ovile deducendarum, plurima alia Isaiae vaticinia considerari possunt, [sect. 18] qui, ut dicit D. Hieron. in epist. ad Eustochium, vocatur Apostolus & Evangelista, & eius scriptura continet omnia Sacramenta. Sed praecipua [sect. 19] verba, & expositiones eorum latissimo sermone proponit Dom. Greg. Lop. Madera. d. cap. 16. ubi nimis extollit illud cap. 42. vers. 10. Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae: qui descendit is in mare, & plenitudo eius insulae, &c. & cap. 24. vers. cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari, propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, insulis maris nomen Domini Dei, a finibus terrae laudes, audivimus gloriam iusti. Et Camil. Borred. d. cap. 43. ubi etiam expendit similes alias auctoritates Ieremiae cap. 3. 23. 31. 32. 50. Ezech. cap. 37. Oseae 3. Soph. 5. Ioan. cap. 10. Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, & illas oportet me adducere, & vocem meam audient, & fiet unum ovilie, & unus Pastor. Matth. cap. 8. & Luc. 13. Quapropter multi ab Oriente & Occidente venient, & recumbent cum Abraham, Isaac & Iacob in Regno coelorum. Verum inter reliquas, admodum notabilis est, & peculiari observatione dignissima, illa obscura, & interpretum varijs commentationibus obscurior reddita, eiusdem Isaiae prophetia cap. 18. Vbi [sect. 20] inquit: Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina AEthiopiae, qui mittit in mare legatos, & in vasis papyri super aquas. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam & dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius, ad gentem expectantem, & conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius. In quibus verbis exponendis valde, & varie laborant antiqui & recentes sacrae Scripturae Interpretes, ut constat ex ijs, quae adducunt Pintus, Ferrerius, Vatabl. Arias Montanus, Leo Castrius, & novissimus Gaspar Sanchez ibidem, Federicus Lumnius lib. 4. de extrem. iudic. capit. 4. Ioan. Ferdin. in Thesaur. sacr. Script. lib. 1. capit. 58. Ribera super Sophon. cap. 3. Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 12. Mart. Delrius in adag. sacris, 1. tom. adag. 723. & sequenti, Pined. de reb. Salom. lib. 4. cap. 14. §. 3. pag. 191. & Fr. Ioan. a Ponte d. lib. 3. cap. 1. cum multis sequentibus, qui nullum non lapidem movet, ut vaticinium istud de Hispaniae nostrae conversione accipiendum ostendat. Sed [sect. 21] communior interpretatio est, sicuti ex eisdem Auctoribus constat, ut accipiatur de navigationibus a Lusitanis causa praedicandi Evangelij initis & susceptis ultra flumina AEthiopiae, in totam illam oram, & regionem Orientalem Indiae ac Sinarum, ab Indo flumine ad extremam usque Chinam & Iaponios, quod etiam secure admittit P. Rebellus de obligat. iust. lib. 18. q. 23. sect. 3. Pat. Ioan. Lucena in vita S. Xavierij, lib. 5. c. 21. & novissime Seraph. Freitas de iusto Imp. Asiat. cap. 4. num. 8. & latius caeteris prosequitur Maluenda d. cap. 12. vers. Caeterum, ex pag. 131. qui hanc opinionem valde probabilem dicit; & aptam & mirifice cohaerentem cum verbis, & instituto sacri Vatis per duodecim integras columnas egregie demonstrat. Qua in expeditione cum multum laboraverint [sect. 22] religiosissimi Patres Societatis Iesv, inquit Lumnius ubi sup. lib. 2. cap. 6. eis congruere appellationem Angelorum velocium, de quibus loquitur Isaias. d. cap. 18. & nubium volantium, de quibus agit cap. 6. & eum refert & sequitur Rutilius Benzonius lib. 1. de anno Iubilaei, cap. 8. pag. 39. licet D. Thomas in opusculo de Religione, omnibus Religionibus Mendicantibus eadem verba Isaiae optime etiam, & pijssime, applicet. Quae sententia & expositio alijs ansam praebuit, ut non minus [sect. 23] proprie, & vere, eundem locum accipiant, & exponant de inventione & conversione huius Novi Orbis ab eisdem Hispanis facta, ut constat ex Montan. ubi supr. Delrio. d. adag. 723. in fin. Ioseph. Acosta lib. 1. de nat. Novi Orb. c. 15. Borrel. d. cap. 43. ex n. 30. ad 46. Maluend. d. cap. 12. pag. 137. in fin. Greg. Garc. lib. 1. cap. 3. §. 6. Thom. Bozio d. lib. 20 cap. 3. pag. 321. & cap. 6. fere per tot. Basil. Pontio. d.q. 8. exposit. cap. 4. & omnium elegantissime Luisio Legionens. in d. c. ult. sup. Abdi. ex pag. 663. Quos licet reijciant Ribera & Rebell. sup. & Gasp. [sect. 24] Sanch. in eod. cap. 18. num. 1. pag. 196. dicens, eorum expositionem non solum novam, sed etiam alienissimam a toto textu, reliquis interpretibus visam esse, & se non credere, quod ita eius asseclae sentiant, sed quod elati patriae studio, eius laudi intemperantius indulgeant, quam sacrae historiae fides persuadeat: mihi tamen ab Isaiae verbis excedere non videtur. Quasi sensus [sect. 25] eorum sit, Hispaniam, quam per periphrasim, Alarum cymbalum vocat, vel ut vertunt Septuaginta, Navium alarum, id est, terram navigijs abundantem, aut navigationibus, arteque navigandi celebrem, quae naves & earum vela impulsa ventis sonitum cymbalorum imitantur, vel internavigandum instar avium volantium perstrepunt, ut cum Symmacho, & alijs exponit Pineda ubi sup. Dei iussu & mandato legatos suos, id est, Evangelij nuntios, & praedicatores cum maxima celeritate missuram ultra flumina AEthiopiae, id est, ad huius Orbis nuper reperti incolas: In vasis papyri super aquas, id est, in [sect. 26] navibus velocibus & papyraceis, quibus olim navigatio Indica & AEgyptia fiebat, ut tradit Herodot. lib. 2. Plin. lib. 6. cap. 22. & lib. 7. capit. 56. & lib. 13. capit. 11. Strabo lib. 17. Solinus capit. 56. & Lucanus lib. 4. — Sic cum tenet omnia Nilus, Conseritur bibula Memphitis cymba papyro. Quos incolas huius Novi Orbis, etsi proprijs non appellet nominibus, suis tamen coloribus ita pingit, ut eos prope oculis subijciat. Nam [sect. 27] eos gentem convulsam vocat, quod ab aliorum antiqui Orbis hominum commercio longe divisi essent, vel ipsi inter se dispersi viverent, aut per immensa terrarum spatia longe, lateque diffusi, Dilaceratam, vero, conculcatam & terribilem, ob corporis ipsorum habitum & squalorem, abiectissimam vitae conditionem, ingenium ad serviendum natum, & ob incultos, ac ferinos mores, quibus ut plurimum praediti erant: Postquam non est alia & expectantem, quod ultimi essent hi populi ex omnibus gentibus, quibus Evangelium promulgaretur, & diu, multumque a diluvio ad extrema usque mundi tempora laetum, & salutare illius nuntium expectarent, id est, tanti beneficij munere, quanquam necdum sibi cogniti, caruissent. Cui expositioni non minus apte respondent reliqua verba, quae postea ab eodem Isaia in illo loco subduntur, ut eleganter ostendunt Legionens. & alij ex supra relatis. Nec refragatur [sect. 28] particula Veh. qua exorditur, quae dolentis & comminantis esse solet, ac propterea non convenit Hispanis, quibus potius iucundum, & gloriosum erat, ac proinde gratulandum magis quam dolendum & succensendum, dissitas illas nationes sui Regis imperio subiugare, & intra Ecclesiae septa per Evangelium adigere. Nam respondemus, diversimode dictionem illam in Scriptura sacra usurpari solere iuxta ea, quae late congerit Bercorius in suo dictionario, verb. Veh; & aliquando signum admirantis esse, ut ibidem intelligi docet Adamus Delph. relatus a Borrell. d.c. 43. num. 31. Et alios, ut Sanctes. Pagn. Isidor. Clarius, & Forer. pro Veh, ponere, aut vertere, O, vel Hevs, quasi Hispanos, ad quos sermonem destinat, attentos, & tanti nuntij praemonitos reddat, ut aiunt Maluenda, Rebellus, & alij ex sup. relatis. Qvarto, pro eadem annuntiatione, & promissione conversionis & subiugationis Novi Orbis per Hispanos faciendae, perpendi potest [sect. 29] aliud vaticinium Abdiae Prophetae, cap. ult. ubi post alia sic habet: Et transmigratio Ierusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates Austri, & ascendent Salvatores in montem Sion, iudicare montem Esau, & erit Domino Regnum. Etenim quamvis contradicant Forsterus, & Ribera ibidem num. 107. & seqq. & Pined. d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 14. §. 2. pag. 189. alij plures Auctores ad hanc conversionem Novi Orbis intrepide applicant, & praecipue Arias Montan. & Legionens. ibidem, Guido Boderian. Zumarraga, Acosta, & Greg. Garc. in locis sup. relatis, & doctissime Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 17. per totum. Quibus facem praetulisse videtur [sect. 30] Paulus Burgens. dum multis annis ante eiusdem Orbis detectionem scripsit, sibi videri eo capite praedici gentium quarundam ipsi ignoratum extremo mundi tempore ad fidem Christi conversionem futuram, quod in nulla alia verius, aut commodius impleri potuit. Iuxta quam sententiam, Abdiae sensus erit, fideles, qui Hispaniam habitaturi erant, [sect. 31] quam ob veri Dei cultum & zelum, transmigrationem Ierusalem vocat, vel ob id, quod plures coloniae Iudaeorum ad eam diversis temporibus transmigrarunt, ut late ostendit Maluenda d. cap. 17. & Fr. Ioan, a Ponte de conveni. utr. Monarch. lib. 2. c. 16. §. 1. pag. 184. & cap. 17. §. 1. pag. 188. & cap. 24. §. 1. pag. 251. & seqq. & lib. 3. cap. 3. §. 4. pag. 21. & cap. 5. §. 4. pag. 36. &c. 13. §. 3. pag. 91. Civitates Austri possessuros, id est, Novum hunc Orbem, qui Hispaniae Australis est, aut certe in plurimum sub Australi plaga constitutus. Et ita demum Evangelio per universum mundum praedicato, supremi iudicij diem eventurum, quando [sect. 32] Deus publice de singulorum vita, atque factis sententiam feret, Salvatoribus, id est, Apostolis, reliquisque Sanctis ad iudicium secum vocatis, quibus hoc Christus promisit apud Matth. cap. 19. vers. 18. Quae interpretatio manifestior redditur ex eo, [sect. 33] quod iuxta Hebraicam lectionem, ubi Vulgata Bosphori nomen vertit & apposuit, reponitur nomen Sepharad, quo Hebraei Hispaniam nominare solebant: & idem Chaldaica paraphrasis magis etiam aperte ostendit, dum transtulit: Transmigratio Ierusalem, quae est in Hispania. Et quod inter diversa nomina, quibus Hispania [sect. 34] nostra olim vocabatur, quorum late meminit Lud. Noni. in Hispan. cap. 1. Maluenda lib. 5. de Antichrist. cap. 12. Gorop. Becanus lib. 4. rer. Hisp. Mariana de reb. Hispan. lib. 1. cap. 1. Madera de excell. Hisp. Monarch. cap. 3. Pineda de reb. Salom. d. lib. 4. cap. 14. §. 2. pag. 188. & 189. & Fr. Ioan. a Ponte d. lib. 3. cap. 28. §. 2. unum & satis nobile esset illud, Sepharad, quo Abdias usus refertur, optime ultra supra dictos, de eiusdem etiam Abdiae expositione agentes, probant Biblioth. Hispan. tom. 1. cap. 1. Lyranus, Burgens. Pagnin. Vatabl. Clarius, Zamorens. Marin. Palac. Arias Montanus, & alij relati a Maluenda d. cap. 17. pag. 152. Fevardentius in notis ad D. Irenaeum lib. 1. cap. 3. Paraphras. Chald. Rabbi Ionath. Abenhuciel, &: Seder Holam Hebraeorum, Minorita in triumpho Christi, tit. 19. fol. 211. Anton. Possevin. in Biblioth. 2. to. lib. 16. cap. 14. pag. 356. Zamalloa lib. 4. hist. Hispan. cap. 14. Fr. Ioan. a Ponte d. §. 2. & lib. 3. cap. 17. pag. 53. cap. 19. §. 1. pag. 122. & Didac. Matute in prosapia Christi, 2. aetate, cap. 3. fol. 78. & novissime Fr. loan. Salaz. in Polit. Hisp. annot. 9. pag. 391. Vbi aiunt, [sect. 35] Iudaeos olim per varias Orbis regiones dispersos, ex nomine Sepharad Sepharadios dictos, quod illi se ab ijs, qui in Hispanias transmigrarunt, originem ducere, gloriarentur. Et [sect. 36]Arias Montan. supra solerti satis ratione ductas, existimat, transpositis litteris a Sepharad Hesperidam, sive Hesperiam deduci, quo etiam nomine Hispania antiquitus vocabatur, ut advertunt sup. citati, & diximus sup. cap. 9. num. 63. Qvinto, in [sect. 37] eandem rem adducitur, & explicatur a Luis. Legionens. super Cantic. c. 8. pag. 432. & seq. illud, quod habetur in eod. cap. vers. 8. Soror nostra parvula est, & ubera non habet: quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda, est? Scribunt enim Hebraei quidam Doctores, haec dici de gente ultra flumina AEthiopiae ad Dominum tandem adducenda. Quae certe gens haec ipsa est, de qua agimus: eamque sponsa intelligit sub persona sororis natu minoris, & parum forma praestantis. De cuius collocatione ideo sollicitari dicitur, quia in die quando alloquenda est, id est, quando mediante Hispanorum praedicatione vocanda est ad Fidem, &: ad coelestes agni nuptias suadenda parvula est, & ubera non habet, id est, imbecilla est, & mentis acumine, & rectae institutionis, atque doctrinae uberibus caret, quibus ali possit. Eo quod homines isti agrestes, ac barbari, &: duris in plurimum moribus instituti, parum apti Evangelio suscipiendo videntur. Quod sicut in bona satum terra sructum edit uberrimum, sic ineptae commissum, ac sentibus plenae, male provenit. Vnde [sect. 38] gens ista, quae his omnibus malis laborare dignoscitur, minus uberes fructus tulit, quam olim tulerunt gentes, quibus principio Ecclesiae annuntiatum est Evangelium. Atque ideo subiungit: Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea: si ostium, compingamus illud tabulis cedrinis; significans, [sect. 39] ad praedictas difficultates tollendas, cum earum gentium conversionis tempus advenerit, quod in eis, aut deest, aut pravum est, arte, & industria corrigendum esse, & interdum vim aliquam, & armorum terrorem adhibendum fore. Cuius rei, ut ipse Legionensis scribit, quaedam significatio, atque praedictio in praedictis metaphoris inest. Nam neque muro addi propugnacula possunt, neque cedrinae fores confici sine ferro, atque vi. Nisi dicere velimus, istis argenteis & cedrinis propugnaculis, atque ostijs, [sect. 40] divitias harum Novi Orbis regionum significari, quarum illecebrae maiores Hispanis animos addiderunt, & quotidie addunt, ut conversionis earum curam susciperent, & susceptam conservare, atque indies magis ac magis promovere conentur, ut pulchris verbis scripsit Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. lnd salute, cap. 18. pag. 352. Dei bonitatem, summamque providentiam admirans: Qui pro nostrorum hominum ingenio, ut gentes adeo remotas & barbaras Evangilio adiungeret, aurum argentumque his terris tam copiose donavit, hisque veluti illexit nostrorum cupiditatem, ut si charitas non invitaret animarum, auri saltem cupiditas inescaret. Quo in sensu accipit etiam Thom. Bozius d. lib. 20. cap. 3. pag. 319. [sect. 41] illud vaticinium Isaiae cap. 60. Qui sunt isti, qui ut nubes volant, & quasi columbae ad fenestras suas? Me enim insulae expectant, & naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, & aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, & sancto Israel, quia glorisicavit te. His etenim verbis nihil proprius significare potuit Isaias, quam nova haec, & insolita, ac pene aerea Hispanorum itinera, qui suis celerrimis, & continuis navigationibus, veluti aerem secantes, columbarum more ad has Occiduas, & ad Eoas Indias properarunt, ut Christi doctrinam disseminarent, eique, & eius Ecclesiae de populis adeo longinquis tot filios adducerent: & simul argentum & aurum, quo, ut satis constat, hae Provinciae affluentissime gaudent, & uberrime Hispanas nostras oras quotannis adimplent. Quinimo [sect. 42] aliud etiam expressius signum in verbis Isaiae reperiri posse considerat Bozius ubi supr. si tentare velimus Prophetam sub vocabulo illo columbae voluisse quodammodo alludere ad Christophorum Columbum, qui nobis iter primus ad regiones illas aperuit Has enim alludendi formas Hebraeis frequentissimas esse, ipse Bozius ostendit. Sexto, non [sect. 43] minus apte eadem huius Novi Orbis conversio designata videri potest ab eodem Isaia cap. 66. ubi cum docere vellet, ad mundi finem omnes gentes congregandas esse, ut ad Domini gloriam videndam accedant, ut ostendat qualiter hoc ad effectum perducendum sit, haec in verba prorumpit. Venio ut congregem cum omnibus gentibus & linguis; & venient, & videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum, & mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam & Lydiam tendentes sagittam, in Italiam & Graeciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me. Et annuntiabunt gloriam meam Gentibus, & adducent omnes fratres vestros de cunctis Gentibus donum Domino. Etenim [sect. 44] signi nomine, sub quo tot gentes congregandas esse, Isaias vaticinatur, signum Crucis haud dubie intelligitur, de quo idem Isaias cap. 5. in simili dixit: Et elevabit signum in nationibus procul, & sibilabit ad eum de finibus terrae: & ecce festinus velociter veniet, & Matt. cap. 24. Tunc parebit signum Filij hominis in coelo. Vbi Hieron. inquit, signum esse Crucem. Et eodem [sect. 45] modo accepit glossa verba: Signum Dei, in 1. Titia 40. §. Seia, D. de auro & arg. leg. & in tit. C. nemini licere signum Salvatoris Christi humi insculpere, aut pingere, ubi alia tradunt Cuiac. & Gothofred. idem Ghothofred. in notis ad Novell. Leon. 72. Bernard. Vvalth. lib. 2. Miscel. cap. 2. & lust. Lips. in notis ad lib. 3. de Cruce, cap. 15. In quo sancto & salutifero [sect. 46] signo, ac ligno plures huius Novi Orbis Provincias vocatas, & plurima ibidem miracula operata esse late ostendit Ioan. Barros decad. 3. cap. 11. & decad. 5. c. 2. Gomara in 2. part. hist. Ind. Occid. cap. 34. 46. & 81. & Alanus Cop. dialog. 4. cap. 16. & nos infra lib. 2. cap. 5. ex numer. 12. alia Deo dante dicemus. Eorum autem nomine, qui salvati sunt [sect. 47] Hispanos significat Isaias, quorum opera, ut notum est ad remotissimas quasque nationes verae Fidei lumen illatum videmus: praesertim ultimis hisce temporibus ad Orientales & Occidentales, quarum miseri habitatores nunquam Dei Optim. Max. gloriam agnoverant, & in caeca tot errorum caligine pererrabant. Quo factum est, ut plurimi a servitute peccati, in Christianam libertatem afferti, ipsi Deo in donum adducerentur, quo nullum ei gratius offerri potest. Quam expostionem expresse admittit Legionens. ubi sup. Ioseph. Acosta de proc. Ind. salu. lib. 43. numer. 53. & Thom. Bozius d. cap. 3. pag. 320. qui ad eam magis constabiliendam, perpendit, in editione vulgata [sect. 48] sic legi: Mittam ex eis evasores ad gentes Tharsis, Phul trahentes arcum, Tubal & Iavan ad insulas longinquas. Nam cum Sanctus sermo brevitatis amantissimus paucis multa etiam inter se dissimillima complectatur, nimine [sect. 49] Iavan, non Ioniam modo, a qua Graeci profecti sunt, designavit, sed quaecunque eo vocabulo regiones continentur. Constat porro in his novis Provincijs ab Hispanis repertis, tres esse nominis illuis amplissimas insulas, Iavam scilicet maiorem, ac minorem, quae Moluchis adiacent, & Iapam positam ex regione Sinarum; de quarum situ, & descriptione aliqua diximus sup. cap. 3. num. 45. In [sect. 50] quibus cultus Christi Hispanorum religiosorum praedicatione maxima incrementa fecit, & in donum Domino perductae videntur: adeo, ut superioribus annis plures legati Romam venerint, ut obedientiam Pontisici Romano Iaponensium Regum nomine pollicerentur, & dona pretiosissima asportarent: de quibus meminit Bozius & Borrel. ubi sup. num. 55. & peculiarem historiam scripsit Guido Gualter. Maluenda de Antichris. lib. 3. cap. 13. pag. 138 Petr. Matthaeus in notis ad constitut. summ. Pontis. sub Gregor. XIII. pag. 843. & seqq ubi huius legationis annum hoc numerali disticho eleganter designat: InDIa tres Reges fIDeI sVb pIgnore Papae ObtVlIt Ista, IVbet, quI regIt astra DeVs. Et de alia ultima anni 1615. missa ab Idate Massamune Rege Voxij in Imperio Iaponico ad Paulum V.P.M. plenam relationem facit Fr. Abraham Bzovius in continuat. annal. Baronij tom. 13. in fin. Adstipulatur his, [sect. 51] quod de Thubal ab Isaia in praedicto loco subijcitur, quam vocem licet Vulgata Italiam interpretetur, commode tamen pro Hispania accipere possumus, quae Thubalia vere dicta fuit, ut pote a Thubale nepote Noe, & quinto filio Iaphet coli & habitari coepta, ut constat ex ijs, quae diximus sup. cap. 9. num. 58. & ex Floriano lib. 1. hist. Hispan. cap. 4. Pineda in Monarch. lib. 1. cap. 18. Paralipom. Hisp. lip. 1. cap. de primis Hisp. incolis Anacephaleosis c. 3. Archiep. Roder. lib. 1. cap. 3. Tarapha de Reg. Hisp. cap. 1. valera 2. part. cap. 1. Marian. de reb. Hispan. lib. 1. cap. 7. Madera de excell. Hispan. cap. 3. Camill. Borrell. de praest. Reg. Cathol. cap. 68. num. 48. & plurimis alijs relatis a Fr. Ioan. a Ponte d. lib. 3. cap. 32. & 33. ubi in hoc eodem loco Isaiae explicando versatur, quamvis ei alias expositiones accommodet. Septimo, [sect. 52] idem cum Isaia annuntiare videtur Sophonias cap. ult. ubi eandem mundi consummationem designans, & quomdo tunc omnes gentes congregandae sunt, ut Deo uno, ore & humero uno deserviant, ita subdit: Vltra flumina AEthiopiae inde supplices mei, filij dispersorum meorum deferent munus mihi. Quibus verbis signisicare voluit de ultimis Indiae, Sinarum, Iaponiorum, & alijs huius Novi Orbis finibus supplices, oratores & legatos gentium dispersarum, & a vera Dei cognitione alienarum in Christi, & Ecclesiae obedientiam venturos, magnificaque ei munera allaturos. Nimirum ipsis Evangelij luce per Hispanos, ut videmus, aperta. Etenim [sect. 53] ad hos dispersos in unum congregandos Iesvm moriturum esse Cayphas prophetavit, ut habetur Ioan. cap. 11. Sed cum esset pontifex anni illius prophetavit, quod Iesvs moriturus erat pro gente, & non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Has autem gentes [sect. 54] ultra flumina AEthiopiae esse, inquit Sophonias, prout & Isaias d. cap. 18. in Hebraeo tamen est, [sect. 55] Chus, quo Hebraei eas omnes regiones significabant quas magnis terrarum spatijs versus Orientem filij Chus, & eius posteri occuparunt; in quibus non solum AEthiopia interior, sed & aliae iuxta Sinum Persicum, atque ultra ipsum positae usque ad Sinas, & Novi Orbis terras continentur. Quod idem magis insinuat paraphrasis Chaldaea, quae ut testatur Arias Montan. Vatabl. & Ribera ibidem, & Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 13. loco illorum verborum: Vltra flumina AEthiopiae, vertit, ab ulteriori ripa fluviorum Indiae. Et ita licet Ribera huic Sophoniae explanationi, quam tradimus, parum aequas aures adhibeat; illam tamen secure probant Feder. Lumn. d. lib. 2. de extrem. Dei iudic. cap. 10. Ioseph. Acosta d. lib. 1. de nat. Novi Orbis cap. 15. pag. 41. Fr. Luisius Legionens. super Abdiam d. cap. unico, pag. 667. Thom. Bozius d. cap. 3. circa finem, Maluenda d. cap. 13. pag. 138. Camill. Borrel. d. cap. 43. num. 57. in fine: & novissime [sect. 56] Fr. Basilius Pontius Legionensis in docto illo variarum disputationum libro, q. 8. expos. cap. 4. pag. 475. ad finem. Quo in capite, hoc idem argumentum conversionis Novi Orbis in veteri testamento varijs locis praenuntiatae, sibi tractandum proposuit, & cum in supra dictis exponendis, parum aut nihil immoretur, sola Luisij Legion. Magistri sui allegatione contentus, ex eiusdem tamen doctrina & auctoritate subiungit, ad eandem praedictionem omnino spectare [sect. 57] Psalm. 64. ubi cum Regius Vates animo volveret Iudaeorum ad Christi Fidem reditum postliminio, & Gentium extremis mundi temporibus vocationem, & ab omnibus in Ecclesia laudes Deo canendas, diceret; dum vocationis Gentium meminit, videtur has regiones Novi Orbis, & quod in earum conversione accidit mirifice in illis versibus delineare: Exaudi nos Deus Salutaris noster, spes omnium finium terrae, & in mari longe. Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia, qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius. Turbabuntur gentes, & timebunt, qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini, & vespere delectabis. Visitasti terram, & inebrasti eam: multiplicasti locupletare eam, &c. Constat enim, Deum tamdiu expectatum his gentibus Americanis, laeto Evangelij nuntio, se nunc manifestare voluisse, quae in ultimis terrae finibus, & post longa maris intervalla occultae iacebant. Et ad hoc [sect. 58] facilius consequendum, constat etiam, eundem pijssimum Dominum ab antiquo virtute, & potentia sua montes harum regionum praeparasse, id est, argento & auro, ac pretiosissimis quibusque replesse, ut sic homines ad eos perquirendos illicerentur, & Evangelium annuntiarent, ut etiam probavimus supra hoc capit. num. 40. & dicemus infr. c. seq. n. 96. Quod in [sect. 59] causa fuit, ut profundum maris, & sonus fluctuum eius conturbaretur, hoc est, ut vastissimus, & antea impervius Oceanus, copiosis & frequentibus nostrorum hominum casibus & navigationibus adiretur. Ad quorum [sect. 60] primum adventum, & signi Crucis, & Evangelij ostensionem & praedicationem, nemo ignorat, quantum hae Indorum gentes turbartae & commotae fuerint. Necnon etiam alijs signis, id est, miraculis, ac portentis, quae in eiusdem Evangelij comprobationem passim facta comperimus, de quibus alio loco tractabimus. Vnde [sect. 61] effectum est, ut exitus matutini, & vespere delectabiles fuerint, id est, extremae Orientis & Occidentis regiones ad Fidem adductae, Deo gratissimae extiterint, & multis donis & beneficijs repletae, quae in sequentibus carminibus a Propheta Regio exponuntur, qui simul Evangelij cursum in illis locis sub metaphora anni foecundi, & ubertatis aliarum rerum temporalium eleganter describit. Expendit quoque & exornat idem auctor in eandem rem [sect. 62] aliud vaticinium ex lib. Iob cap. 28. quod a nemine praeter Luis. Legionensem animadversum profitetur, cum tamen illud olfecisse videatur Anton. Herrera in hist. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. Eo enim in loco cum Iob ostendere vellet, omnia quantumvis abdita, & ab oculis hominum remota fieri posse, ut aliquando vel temporis lapsu, vel hominum industria, & diligentia lucem accipiant, solam autem sapientiam nisi a Deo donetur, nec pecunia emi, nec arte humana comparari posse, sic ait: Dividit torrens a populo peregrinante eos, quos oblitus est pes egentis hominis & invios. Terra de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est, locus saphyri lapides eius, & glebae illius aurum. Semitam ignoravit avis, neque intuitus est eam oculus vulturis. Non calcaverunt eam filij institorum, nec transivit per cam leaena, &c. Quibus verbis, satis graphice hic Novus Orbis, & eius gentes, & divitiae depingi videntur, quae cum ingentis Oceani spatijs (quem Iob metonymice, vel per elatosin, seu diminutionem torrentem appellat) a nobis divisae, tamdiu in oblivionis tenebris delituissent, & hominibus quantumvis curiosis, & navigationibus & negotiationibus deditis, ignoratae essent: quinimo & avibus, & alijs animantibus imperviae, tandem occultis & secretis Dei iudicijs, maiorum nostrorum aetate Hispanae nationi patuerunt, auri & argenti, saphyrinorum, aliorumque pretiosiorum lapidum, & margaritarum eximiam copiam habentes, licet in aliquibus locis propter ignivomos montes, & vulcaneos flatus, qui in his regionibus reperiuntur, terras fructiferas flammis subverti contingat: de quo plura diximus supra capite 7. numero 55. Atque haec [sect. 63] de sacrorum librorum vaticinijs, & oraculis tradidisse sufficiat, quae specialius Fidei, & simul Imperij semina per Hispanos in Novo isto Orbe iacienda esse, tot retro saeculis annuntiare videntur. In quibus congerendis & expendendis, non frustra me laborasse arbitror; quoniam etsi aliqui collegerint aliqua, nullus tamen adhuc omnia proposuit, & consideravit ut singula. Et qui de Nostrorum Regum iure in eiusdem Orbis occupatione & retentione muniendo & stabiliendo sermonem paramus, non parum profecisse credemur, si haec divinae vocationis coementa firmaverimus. Praecipue [sect. 64] cum magni etiam momenti videatur, ut Indi facilius ad Fidem protrahantur, si concionatores nostri eis inter reliqua has adeo antiquas sacrorum Vatum praedictiones, de ipsorum conversione loquentes, aperiant, ut bene advertit Maluenda. d. lib. 3. de Antichrist. cap. 10. in fin. adducens exemplum [sect. 65] Alexandri Magni relatum a Iofeh. lib. 11. antiq. cap. 8. qui Iudaeis admonentibus, ipsum esse, quem Daniel Propheta longe ante praeviderat eversurum Persarum Imperium, vehementer laetatus fuit. Cui addere licet ob eandem maxime causam divino consilio factum esse, [sect. 66] ut Iudaei per omnes gentes usquequaque dispersi habitent, ut, quae a Christianis praedicantibus Evangelium Prophetarum vaticinia proferrentur, ea ethnici in Iudaeorum libris legentes, non esse Christianorum figmenta intelligerent, quin potius Evangelium tot, tamque manifestis antiquorum Vatum oraculis confirmatum, proniori assensu, studioque amplecterentur, ut testantur D. Hieronym. sup. Isaiam cap. 16. August. lib. 18. de Civit. Dei, cap. 46. & 47. Theod. orat. 10. de provident. & Fr. Thom. a Iesu de procur. om. gen. salute, lib. 4. c. 4. infin. pag. 143. # 16 CAPVT XVI. De ingenti gloria & maiestate, quae Hispaniae Regibus & gentibus ob inventionem, lustrationem & conversionem huius Novi Orbis accessit. SVMMARIVM Capitis XVI. -  1 Patria unicuique praestantior alijs videtur. -  2 Patriae amor quam dulcis & potens sit. -  3 Auctor cur non vereatur Hispaniae gloriam extollere? -  4 Hispania non minus laudari solet ab exteris, quam a proprijs. -  5 Hispania & Hispaniae Reges summam laudem merentur ob solam detectionem, & conversionem Novi Orbis. -  6 Rebus arduis & estrenuis immortale nomen debetur. -  7 Gloria virtutem comitari debet, & eius veluti umbra esse. -  8 Auctores recensentur, qui summe laudant Hispanos ob detectionem & conversionem Novi Orbis. -  9 Ioan. Voerthusij notanda verba de inventione Novi Orbis. -  10 Navigationes & peregrinationes Hispanorum in Novo Orbe admiratione dignissimae sunt. -  11 Hispani ab antiquo bellicosi, & navigationum, ac rerum novarum studiosi fuerunt. -  12 Navigationes, & navigantes, ac peregrinates multis nationibus exossi. -  13 Locrenses res novas horrebant. -  14 AEgyptij nautas alloquio non dignabantur. -  15 Lacones, Sinae, & aliae nationes suos cives peregrinari vetabant. -  16 Regni Var incolae navigantes a ferendo testimonio repellunt. -  17 Navigantes insanire, aut mori cupere, aut mendicos esse, aliqui dixerunt. -  18 Navigationis in detestationem, plura remissive -  19 Mare non fecit Deus ad navigandum secundum sententiam D. Ambros. -  20 Mare cur periculis plenum fecerit Deus? -  21 Novarum rerum studium, & experimentum laudatur. -  22 Heroes & sapientes antiqui ad scientiam consequendam peregrinabantur. -  23 Homerus cur in Hispania peregrinatus fuerit? -  24 Vlysses ob peregrinationum labores ab Homero laudatur. -  25 Abraham cur Deus peregrinum esse voluerit? -  26 Peregrinationum utilitas maxima esse solet, remissive. -  27 Athenienses minoribus, qui biennio non peregrinassent, rerum suarum administrationem interdicebant. -  28 Patriam interdum negligere expedit, ut sapientiam, quis possit adquirere, cum Cassiod. & Lipsio. -  29 Antisthenes Athenienses, domi semper manentes, qualiter exprobraverit? -  30 Romani cur finxerint currum Cybeles a Leonibus trahi? -  31 Navigationum usus utilissimus. -  32 Hispani suis navigationibus omnes alias antiquorum superarunt. -  33 Navigationum priorum ad Novum Orbem audacia, & pericula carminibus exprimuntur. -  34 Regnum nullum reperitur, quod tot Provincias patefecerit, & lustraverit, ac Hispanum. -  35 Vtilia, quae alicui sint reperire, magnam laudem meretur ex Aristotele. -  36 Deorum in numerum relati fuerunt plures apud antiquos, ob aliqua commoda, & beneficia, quae invenerunt. -  37 Hispanis maxima laus debetur, ob inventionem Novi Orbis, & tot bona, & commoda hominibus inde consecuta. -  38 Petri Martyris verba de laude, & utilitate inventionis Novi Orbis expenduntur. -  39 Maius nihil accidit a Mundi constitutione, quam Novi Orbis detectio, ex sentenia Fr. Luis. Legionens. -  40 Indis ipsis multa, & ingentia commoda attulit Novi Orbis detectio ab Hispanis facta. -  41 Divinitatis gloriam Romulo, Baccho, Opheo, Amphioni, Mercurio, & alijs communicavit antiquitas, quod Sylvestres homines civiles, & politicos fecerint, & carmina Horatij ad hoc. -  42 Regum Hispaniae maiestas & potentia valde aucta est ex accessione Novi Orbis. -  43 Regnum nullum fuit ab initio mundi, quod cum hodierna Hispaniae Monarchia comparari possit. -  44 Auctores recensentur, qui expendunt, & extollunt potentiam, latitudinem & divitias Regni Hispani. -  45 Regibus Hispaniae inter reliquos primus locus debetur, & quare? & qui auctores de hoc tractent? Et num. 48. -  46 Regis dignitas consistit in multitudine, potentia & divitij gentium, quibus dominatur. -  47 Franc. Petrarchae carmina expenduntur de laudibus Regis Syphacis. -  49 Chassaneus videtur agnoscere praecedentiam Regum Hispaniae. -  50 Elisabetha Angliae Regina Regis Catholici Philippi II. inter omnes Christianos Principes praestantiam agnovit. -  51 Reges Hispaniae quot Regna, & Provincias in utroque Orbe possideant, remissive. -  52 Regum Hispaniae Imperium maius est, quam Sinensium & Romanorum. Et n. 67. -  53 Romanorum Monarchia fuit amplissima omnium, & tamen viginti & pluribus partibus ab Hispana hodie superatur. -  54 Hispanorum Regum Imperium circumdat totum Orbem. -  55 Orientis & Occidentis termini, & coeli a terra distantia in sacra Scriptura, & alijs auctoribus hyperbolice ponuntur. -  56 Imperij Hispani Monarchia vere pertingit terminos Solis Orientis & Occidentis, & excedit distantiam, quae est inter coelum & terram. -  57 Ortus ab Occasu longius distat, quam coelum a terra. -  58 Persarum Reges aquam, & terram ex omnibus fluvijs, & Provincijs aerario suo inferri iubebant, ut sui Imperij magnitudinem ostenderent. -  59 Hispaniae Reges verius, quam Persae de dominatione totius Orbis gloriari possunt. -  60 Hispani Imperij encomia cum Virgilio & Claudiano. -  61 Paulini carmina de laude, & finibus Regni Hispani, prophetice scripta videntur. -  62 Regum & Ducum mos antiquus fuit, ex Provincijs subactis titulos, & nomina sumere. -  63 Tituli superbi, quos sibi sumit Turcarum Imper. & alij Reges Gentiles, remissive. -  64 Reges Hispaniae non possunt facile scribere, aut numerare omnes titulos suorum Regnorum, aut Provinciarum. -  65 Caroli V. Imp. symbolum, & praestantius trophaeum ex detectione Novi Orbis. -  66 Symbolum, quod in Ticinnensi Academia positum fuit ad ostendendam latitudinem & magnitudinem Imperij Hispani, & aliud Vlyssipone. Et num. 67. M. AEgidius Goncalez Davila Regius Chronista laudatur, & qualiter Ovidij carmina ad Hispanum Imperium detorqueat, ibidem. -  68 Regum Hispaniae praecipua gloria ex cura conversionis Novi Orbis. -  69 Hispanorum diligentia plures Christo nationes dedit, quam omnes aliae simul. -  70 Alanus Copus fatetur post Orbis conditionem, & incarnationis beneficium, nullum illustrius reperiri, conversione Novi Orbis. -  71 Iani Boissardi carmina de laudibus conversionis Novi Orbis. -  72 Auctores, qui laudant, & extollunt Novi Orbis ad Fidem conversionem. -  73 Ecclesia post conversionem Novi Orbis vere dicitur vitis abundans, & filios habere in circuitu mensae. -  74 Hispanorum cura effectum esse, ut hodie omnibus horis, & locis Deo sacrae preces fundantur, pie considerat, & evidenter probat Thomas Bozius. -  75 Scripturae plura testimonia, quae Deum laudandum omni loco, & ab omnibus gentibus dicunt, hodie impleta sunt post -  76 Genebrardi testimonium, & consideratio de initio conversionis Novi Orbis. -  77 Hispanorum opus esse videtur Mauros & Turcas profligare, & Indos convertere. -  78 Indiae Occidentalis expeditiones fieri coeperunt a Regibus Catholicis post Maurorum ex tota Hispania expulsionem. -  79 Novi Orbis ad Fidem Catholicam conversio fieri coepit, quando plures haeretici ab ea discedebant. -  80 Reges Catholici per conversionem Novi Orbis plus Ecclesiae dederunt, quam haeretici adimere conati sunt. -  81 Ecclesiae nunquam defuturae oracula quomodo impleantur? -  82 Ecclesia, summa Dei providentia ita disponente, ubi in aliqua regione deficit, in alijs augetur. -  83 Austriaca domus & familia augeri coepit, quando Turcarum Imperium initium habuit. -  84 Beatum Ignatium a Loyola, & eius Societatem videtur Deus contra Lutherum, & eius sequaces praeparasse. -  85 D. Hilarij verba elegantissima de Ecclesia in persecutionibus florescente. -  86 Antichristo obviam iri per conversionem factam ab Hispanis in Indijs Orient. & Occident. Genebrardus & Maluenda affirmant. -  87 Conversio Novi Orbis ubi in antiquo haeresis dominabatur, carminibus celebrata. -  88 Hispanorum Regum maiestatem, & potentiam Deus auxit, quod ipsi divinam augeri, & ad Indos extendi curaverint. -  89 Machiavelli impium dogma damnatur, tradentis, religionis curam Imperiorum incrementis officere. -  90 Deus se eorum gloriam & potentiam aucturum promisit, qui suam augeri curaverint. -  91 Ethnici etiam, Imperij foelicitatem in religionis cura constituebant. -  92 Imperia non magis stare, vel augeri possunt sine religione, quam homines sine uxorum consortio. -  93 Austriaca domus ob religionis curam tot meruit incrementa; & quid eius insignia significent? -  94 Invidia gloriae, & virtutis comes semper praeclara aliorum facinora calumniatur. -  95 Hispaniae Regibus, & nationi aliqui detrahunt, quod magis avaritiae, quam religionis zelo Novi Orbis detectioni, & conversioni insudaverint. -  96 Hieronymus Benzo in sua historia Novo Orbis ingens odium Hispanorum ostendit. -  97 Haeretici multum Hispanorum gloriam in conversione Novi Orbis evacuare conantur. Traianus Bocalinus Novi Orbis detectionem imprudenter irridet, ibid. -  98 Honorati Fasitelli, & alterius Poetae carmina Hispanorum avaritiam notantia. -  99 Calumnia eorum depellitur, qui Hispaniae Reges avaritiae notant. -  100 Reges Hispaniae semper ardentissime Indorum conversionem curarunt, & omni lucro praeposuerunt. Et num. 104. -  101 Christophori Columbi pia oratio, & protestatio, ubi primam Novi Orbis insulam detexit. -  102 Conversionem Indorum, & Fidei exaltationem & dilatationem, ut ante omnia curarent Duces ad Novum Orbem missi, semper in mandatis habuerunt. Et num. 100. -  103 Reges Catholici si divitiarum tantum amore in Indicis expeditionibus ducerentur, intra ipsa Hispaniae regna non minores thesauros invenire possent. -  105 Zelum purum, & ardentem Reg. Cathol. in conversione Novi Orbis plurimi auctores adversus calumnias haereticorum defendunt, & extollunt. -  106 Philipp. II. Reg. Catholici pijssimum dictum circa conversionem Indorum. -  107 Deus ad pia opera, & sibi placitura gerenda, non eligit, nec iuvat Principes avaros, sed pios & religiosos. -  108 Reges Catholici, quo tempore Columbum miserunt ad quaerendum Novum Orbem, divitiarum, quae in eo repertae sunt, notitiam non habebant. -  109 Pietati & gloriae Hispanorum Regum non detrahit, quod divitijs in Novo Orbe repertis utantur. -  110 Vtilitatis specie obiecta omnes natura etiam ad pia & honesta, magis accendimur. -  111 Bella suscipere pro terris, aut rebus inutilibus operaepretium non esse, Herodotus scribit. -  112 Laborem nemo suscipit, si utilitatis, & commodi alicuius spem non habeat. -  113 Epigramma de Novo Orbe Hispaniae Regibus a Deo meritissime oblato. ETsi unicuique [sect. 1] propria patria maior, & praestantior alijs videri soleat, ut ait text. & glossa in l. fin. C. si servus export. vaeneat. Barbac. inter consilia Alex. cons. fin. n. 6. lib. 4. Chassane. in Catal. glor. mund. par. 11. consid. 24. Nimirum [sect. 2] quia dulcis est eius amor, & omni ratione valentior, ut canit Ovid. lib. 1. de Ponto, eleg. 4. adeo ut amori parentum, & liberorum praeferri debeat, teste Cicer. lib. 1. & 3. Offic. & lib. 1. & 6. de Repub. Valer. Max. lib. 5. cap. 6. in princip. cum alijs, quae late tradit Stobaeus serm. 37. Fortun. Garcia in l. veluti, D. de iustit. & iure, Camill. Borrell. de praestant. Reg. Cathol. capit. 32. numer. 92. Petr. Cened. collect. 20. ad Decretum, num. 4. & ego in meo tractat. de crimine parricidij, lib. 2. cap. 4. §. 123. & cap. 6. pag. 129. & novissime Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. litter. P. conclus. 133. & Valencuela cons. 36. Parum tamen [sect. 3] vereor, ne quis testimonium meum in nostra gloriosissima Hispania extollenda & praedicanda, ut domesticum, & pro patria latum reijciat, cum exteri quoque auctores eam passim illustrent, & [sect. 4] omnibus coeli, & soli donis, incolarumque virtute, industria, & laborum constantia beatissimam praedicent, eique primum locum inter alias Orbis nationes concedant, ut constabit ex ijs, quos plene retulimus sup. cap. 7. num. 21. Camill. Borrell. de praestant. Reg. Cathol. cap. 68. ex num. 64. & cap. 82. ex num. 15. & ex novissimo Ioan. Bapt. Valencuela in discurs. status & belli. 2. par. consid. 18. ex num. 54. Et [sect. 5] ut alia deficerent, haec Novi huius Orbis detectio, conversio & subiugatio, de qua in superioribus egimus per se sola sufficere posset, ut sempiternis ad memoriam titulis, & monumentis consignari debeant nomina Catholicorum Regum Ferdinandi & Elisabeth, Caroli V. Imperatoris Optim. Max. & Philippi Secundi, Tertij & Quarti, sub quibus res tanta foeliciter incoepta, foelicissime continuatur, & adeo eximium incrementum quotidie habere dignoscitur: simulque ipsa Alma nostra Parens Hispania, quae tot praeclaros duces, milites, nautas, & religiosos viros produxit, qui se tantis laboribus, & periculis exponentes, hoc ingens, & incomparabile facinus operati sunt, & alterum prope terrarum Orbem ipsi Orbi communicarunt, & in veri Dei lucem, & cognitionem adduxerunt. Rebus [sect. 6] quippe arduis, & strenue gestis, perpetuum & immortale nomen debetur, ut docte ostendit Alciat. Emblem. 131. & 135. ubi Brocens. & Minoes alia notarunt, nullamque [sect. 7] virtus aliam mercedem laborum, periculorumque desiderat, praeter hanc laudis, & gloriae, iuxta sententiam Ciceron. in orat. pro Archia Poeta, Senec. epist. 79. ibi: Gloria umbra virtutis est, etiam invitos comitabitur. Et alia, quae adduximus sup. cap. 5. num. 1. Et ita hanc tantae detectionis laudem [sect. 8] multis nominibus extollunt, & omnibus encomijs maiorem esse fatentur Paulus Iovius libro 12. histor. Genebrard. libro 4. Chronic. anno. 1492. Laurentius Surius in commentar. ab anno 1500. Adrian. Turneb. libro 20. adversar. capit. 11. Natalis Comes in histor. sui tempor. lib. 1. folio 8. & libro 21. anno 1570. folio 445. Alanus Coppus omnino legendus Dialog. 6. capit. 36. pagina. 951. & 952. Hieronym. Ossor. lib. 4. de gloria, Alphonsus Vargas de iurisdict. Episcop. confirmat. 10. Fr. Luisius Legionens. in commentar. sup. Abdiam capit. unico, ex pag. 662. Anastas. Germon. de sacr. immunitat. lib. 3. cap. 13. num. 30. Camillus Borrellus de praestan. Reg. Catholic. capit. 46. ex num. 217. & cap. 79. ex numero 34. late, & saepe Thomas Bozius Eugub. in tractat. Imperia pendere a virtutibus adversus Machiavel. capit. 13. in fine, & capit. 14. de statu italiae libro 3. capite. 5. & de ruinis gentium libro 8. capit. 5. & signis Eccles. Dei, libro 4. capit. 3. & 5. libro 6. capit. 6. & 7. libro 8. capit. 1. libro 17. capit 4. pag. 212. lib. 21. cap. 3. lib. 23. cap. 14. pag. 554. & 557. & in praetermiss. pag. 633. Zurita lib. 1. histor. Reg. Cathol. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hispan. Monarch. cap. 6. fol. 44. & capit. 9. fol. 67. & sequent. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hispa. cap. 12. num. 6. & cap. 19. num. 52. cum sequentib. Marian. de reb. Hispan. lib. 26. capit. 3. Maluenda lib. 3. de Antichrist. cap. 16. in fine, Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 4. in fine, & Fr. Basil. Pontius Legionens. 1. part. variar. disput. quaest. 8. exposit. capit. 2. & plurimi alij, quos retulimus sup. cap. 5. num. 49. & capit. 11. num. 2. & sequentib. Quibus addere licet [sect. 9] Ioan. Boerthusium in Phoenice Augusta, pagina 21. sic loquentem: Occidentem porro, Mexicumque, & auri divites Antipodum tot insulas, quas Caesaris ter Maximi virtus aperuit, quas fausta, foelicique velificatione monstrorum domitrix Hispania reclusit, orbis totius celeberrimi Scriptores, aut undante solutae vocis eloquio, aut immortali Musarum cantu illustrabunt. Vervm ut specialius aliqua ex multis expendamus, quae hoc singulare, & insigne facinus aeterniati commendant: merito imprimis admirari debemus [sect. 10] navigationes, & peregrinationes, quas Regum Hispaniae classes, & gentes, multoties numero paucae, per adeo vasta, & impervia maria, & per insulas, ac regiones adeo incognitas, & remotas foelicibus eventis fecerunt, & quotidie novis ausibus facere tentant. Antiquum nimirum morem eiusdem [sect. 11] Hispanae nationis prosequentes, cuius homines armis, & novis rebus investigandis natura ipsa assueti, nunquam otiosi esse potuerunt; quin potius semper huiuscemodi curis, navigationibus, & laboribus insudarunt, & ut constat ex verbis Titi Livij libro 22. cap. 21. Plin. libro 2. capit. 27. Agellij libro 1. noct. Atticar. capit. 22. Strab. lib. 1. & 3. Geograph. Iustini libro 44. & ex plurimis alijs antiquorum, & recentiorum Scriptorum testimonijs, quae refert Nonius in Hispan. capite 9. P. Pineda de reb. Salom. libro 4. capit. 14. §. 5. pagina 193. Bernard. Aldrete libro 1. de origin. ling. Castellanae capit. 3. & 15. & de antiquit. Hispan. libro 3. capite 27. pag. 443. Fr. Ioan. a Ponte in convenient. utr. Monarch. libro 3. capit. 3. pag. 19. & capit. 15. pag. 98. & 99. & capit. 17. & 18. ex pag. 116. & Valencuela in dict. discursu status & belli confiderat. 18. num. 78. & sequentib. Et quamvis aliquae gentes [sect. 12] huiusmodi navigationes, & peregrinationes odio habuerint, & suis finibus contentae, novas res inquirere, mariáve traijcere, suis civibus non permitterent, [sect. 13] ut de Locrensibus tradit Plutarch. lib. de curiosit. & Balduin. in §. sed naturalia, num. 25. institut. de iur. natur. De Indis Orientalibus Strabo lib. 15. & Coel. Rhodig. lib. 18. lection. antiquar. cap. 31. De AEgyptijs, [sect. 14] qui hac de causa nautas alloquio non dignantur, Plutarch. in quaest. convival. & Theat. vitae human. volumin. 20. libro 1. pag. 3640. De [sect. 15] Laconibus, Seris, sive Sinis, Tartaris & Moscobitis idem Plutarch. in Laconi. Solin. capit. 53. Maffaeius lib. 6. histor. Ind. Boterus in relation. univers. 1. part. libro 1. pag. 198. & part. 2. lib. 2. in princip. & par. 3. pag. 154. & 239. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 10. & 12. pag. 137. Freitas de Imper. Asiat. capit. 2. num. 8. & Fr. Ioan. a Ponte. d. lib. 3. capit. 3. §. 4. pag. 22. Vbi inquit, apud Anglos eandem consuetudinem viguisse. Et de [sect. 16] incolis Regni Var in partibus Orientalibus M. Paulus Venetus lib. 3. de region. Orient. capit. 25. Vbi ait, apud eos in iudicio pro testimonio ferendo repelli, qui in mari navibus se committere ausi fuerint: nam aiunt homines illos desperati animi esse. Quibus convenit [sect. 17] illud Alexis apud Stobaeum serm. 19: Quisquis navigat, aut insanire, aut mori cupere, aut mendicum esse, & Plauti in Ruden. Qui homo sese miserum, & mendicum dolet, Neptuno credat sese atque aetatem suam: & alia, quae eleganter in detestationem [sect. 18] navigationis, vetitum nefas eam appellans, tradit Horat. 1. Carm. 3. Senec. in Medaea, act. 2. Propert. lib. 3. Eleg. 5. Claudian. in praefatio. 1. de rapt. Proserp. & graviter, & Philosophice Francise. Petrarcha de remed. utr. fortu. Dialog. 54. & Menchaca lib. 1. controvers. Illustrium, c. 20. num 11. unde D. Ambros. in lib. de Elia, & ieiunio cap. 19. relatus a Gregorio Lopez in l. 24. tit. 9. part. 2. verb. Andar por ella, dicit, [sect. 19] quod mare non fecit Deus ad navigandum: Sed propter elementi pulchritudinem pelagi fudit aequora, certe ut freto includeret terras, ne longius tu vagus exul errares. Et Maiolus 1. tom. dier. Canicul. colloq. 10. pag. 267. dicit, [sect. 20] quod Deus posuit pericula in mari, ne homines navigarent. Longe tamen utilior, [sect. 21] & laudabilior videri debet Hispaniae nostrae, & aliarum nationum conditio, quae novarum rerum cognoscendarum, & experiendarum desiderio tenentur, & ut id opere compleant, navigationibus, & peregrinationibus uti solent. Sic enim legimus veteres [sect. 22] Heroas, ac sapientes solo scientiae, & Philosophiae studio omnem Orbem circuisse, ut tradit D. Hieronym. in epistol. ad Paulin. & Strabo libro 1. dum inquit: Poetae Heroas illos singulari praeditos sapientia fuisse declarant, qui ad multa peregrinantes loca, longis vagabantur erroribus. Inter quos, eodem Strabo. lib. 3. testante, cognoscimus, [sect. 23] Homerum in Hispaniam hac de causa pervenisse, qui lib. 1. Odysseae [sect. 24] ob id Vlyssem extollit: Quod mores hominum multorum vidit, & urbes. Et eadem ratio inter alias in causa fuit, ut Deus Genes. 12. [sect. 25] Abrahamum patria extorrem, & per varias nationes peregrinum esse voluerit, ut eleganter tradit Pererius ibidem tomo 3. in princip. plura [sect. 26] alia de utilitate peregrinationum adducens, & Rutilius Benzonius lib. 6. de anno Iubilaei fere per totum, & Petr. Andr. Canonherius in comment. Politic. ad aphor. Hippocr. pagina 347. & 528. Neque hoc latuit [sect. 27] Athenienses, qui, ut refert Bladuin. in prolegom. ad tit. inst. de curator. non aliter minoribus rerum suarum administrationem accipere permittebant, quam si biennio vicinas regiones perambulassent, quia secundum Philostrat. libro 1. de vita Apollonij cap. 13: Maxime adolescenti convenit non secus ac si patria pulsus esset, quam longissime peregrinari. Quod Aurel. Cassiodor. non minus eleganter scripsit lib. 1. var. epistol. 39. Concludens, Vlyssis exemplo, [sect. 28] expedire interdum, patriam negligere, ut sapientiam quis possit adquirere, & illos semper sapientiores habitos esse, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi. Natura siquidem humana sicut duris instruitur, ita per otia torpentia fatuatur: quem imitatus Iustus Lips. in Cent. Miscell. epist. 88. Peregrinatio, inquit, instrumentum est usui rerum, & prudentiae, & in Cent. 1. epist. 22: Humiles & plebeiae animae domi resident, & adfixae sunt terrae, illa divinior est, quae coelum imitatur, & gaudet motu. Atque [sect. 29] ea propter Antisthenes, ut refert Diog. Laert. lib. 6. in princip. Atheniensibus, quod indigenae essent, gloriantibus, exprobrans, dicebat, illos brucis, & cochleis nihilo nobiliores, quae in eisdem, quibus nascuntur, domibus commoriuntur. Neque omittendum est, quod tradit M. Varro, relatus a Pierio Valeriano lib. 1. Hierogl. pag. 13. ideo scilicet Romanos finxisse currum [sect. 30] Magnae Deae, quam Cybelem, sive Terram vocabant, a leonibus domitis trahi, quia leo utique terrae symbolum sit, & cum id animalium genus in longinquis, & a nobis remotis regionibus inveniatur, significare volebant, nullam esse terrae partem tam remotam, quam coli, subigique non oporteat. Navigationum [sect. 31] vero usus, quam sit utilis, & necessarius, & quot bona ex eo consequantur, ipsa rerum experientia satis ostendit, & late diximus sup. cap. 8. num. 8. & sequentib. & novissime tangit Seraph. Freitas de iusto Imper. Asiat. cap. 11. num. 32. In quibus navigationibus tam ad Orientales, quam ad Occidentales Indos susceptis, [sect. 32] Hispanos nostros Herculis, Bacchi, Ossiris, Alexandri & aliorum omnium, qui usquam navales expeditiones fecerunt, gloriam, industriam, & labores superasse, multis probavimus sup. cap. 3. ex num. 4. & passim commemorat Thomas Bozius. d. lib. 6. de sign. Eccles. Dei, cap. 6. & 7. & in reliquis locis sup. num. 8. relatis, Freitas ubi sup. cap. 8. ex num. 3. & alij plures auctores, quorum ibidem fecimus mentionem. Quibus [sect. 33] addo carmina Iani Iacobi Boissardi, quae extant in princip. 4. part. hist. Amer. qui de eisdem navigationibus Ioquens, sic canit: Gloria prima tibi haec debetur, magne Colvmbe, Fama Magellano deinde secunda venit. Ac tibi, qui invento fecisti nomina mundo Vespvsi Hetrusce laus celebrata plagae, Hi primi curvis pelago se puppibus ausi Credere, & Occidui ferre pericla maris. Ignotam tentare Tethim, nec cognita coeli Antipodum adversis astra subire polis. Quam saepe undisonis baerentes fluctibus ipsa Exemit fida Doris amica manu! Exanimi quoties videre immania Cete Caeteraque aequorei monstra pavenda freti. Proteaque, & rauca squamosum clangere concha Tritonem invita sustinuere mora. Incolumes redijsse, sali solique pericla Iuvit, & emensas tot superasse vias Intrepidis post haec verret vada caerula tonsis, Et classe assuetum nauta parabit iter. Secvnda vero ratio, quae non solum impellit, sed cogit, ut immensa gloria Hispanis debeatur ob praedictas navigationes & peregrinationes, ad detegendum & subigendum hunc Novum Orbem adhibitas, ex eo sumi [sect. 34] potest, quod nullum unquam Regnum ab Orbis constitutione reperiatur, quod suis auspicijs tot regiones prius incognitas, & inauditas hominibus aperuerit, & omnino exploratas, & pervias reddiderit, ad instituenda societatis humanae commercia, simulque inde aditum patefecerit, ad exploranda immensa alia terrarum spatia, longissimosque tractus perlustrandos, quos explorari, & perlustrari quotidie videmus. Quam considerationem pie & graviter prosequuntur omnes fere auctores. d. num. relati, & praecipue Thomas Bozius. d. lib. 6. cap. 6. pag. 236. & cap. 7. pagina 240. & lib. 21. cap. 3. pag. 377. Pro cuius confirmatione & illustratione perpendo, [sect. 35] quod si iuxta doctrinam Aristotel. lib. 1. Ethic. cap. 10. praeclare nobiscum agitur, si quod uni soli sit utile, reperire possimus, longe profecto id pulchrius, ac divinius censeri debet, quod omnibus gentibus, & civitatibus usui est, quale ingens hoc beneficium fuisse constat, & reliqua, quae illud insequuta dispiciuntur. Quod si olim [sect. 36] secundum sententiam Ciceron. lib. 1. de nat. Deor. fructuosa solertia alicuius praeclari inventi divinitatem quibusdam mortalibus communi gentium consensione adscripsisse perhibetur, qualis contigit Cereri dum frumentum, & leges prima monstravit, Herculi apud Eleos, quod primus albas ulmos in Graeciam induxit, Pixidoro pastori, quod fortuito in agro Ephesino marmorem album invenit, & aliquibus Regibus, qui utiles quasdam, & salutares herbas mundo communicarunt, de quibus agunt Plin. lib. 35. cap. 7. Pausan. libro 1. Eliacor. Lactant. Firmian. lib. 1. divin. inst. cap. 15. Dioscorid. lib. 3. capit. 3. Vitruvius lib. 10. capit. 7. Polid. Virgil. de invent. rer. in princ. Forcat. de Gallor. Imp. & philosoph. lib. 4. fol. 284. & plures referens Tiraquel. de nobilit. capit. 31. per totum, & Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. & eleganter Franc. Petrarca lib. 1. de vita solit. capit. 6. his verbis: Inventores artium quarundam post mortem, Divinitatis honore cultos, audivimus, grate quidem potius quam pie. Nulla est enim pietas hominis, qua Deus offenditur; sed erga memoriam de humano genere bene meritorum inconsulta gratitudo mortalium, humanis honoribus non contenta, usque ad sacrilegas processit ineptias, hinc Apollinem cithara, hinc eundem ipsum atque AEsculapium medicina, Saturnum, Liberumque, & Cererem agricultura, Vulcanum fabrica Deos facit. Hinc AEgyptus Ossirim, Athenae docta urbs Minervam coluere, quod ille lini, haec olei usum, artemque lanificij reperisse fertur. Longum est singula prosequi, quod apud veteres huiusmodi vanitatum nullus est modus. Quanto maiorem [sect. 37] gloriam & laudem Hispaniae nostrae deberi necesse est, sub cuius vexillis repertae & detectae sunt tot provinciae, tot gentes, tot maria & flumina, tot divitiae, tot herbae & fruges, & innumera alia bona ad vitam & salutem hominum valde proficua, ut in proprijs terminis argumentatur Thom. Bozius sup. Gregor. Lop. Madera. d. tract. de excellent. Hispan. Monarch. cap. 9. fol. 69. & ante omnes Petr. Martyr Angleira in suis Decad. Novi Orb. decad. 1. in princ. ubi ita eleganter scribit: [sect. 38] Solebat grata vetustas pro Dijs habere viros, quorum industria, & animi magnitudine ignotae maioribus eorum terrae panderentur. Nobis autem, qui Deum habemus unicum sub triplici persona, quem colamus, restat, ut huiuscemodi genus hominum si non coluerimus, admiremur tamen. Reges vero observemus, quorum ductu, & auspicijs datum est illis cogitata perficere; utrosque etiam extollamus, & pro viribus illustremus iure merito. Idem quoque non minus eleganter observat Fr. Luis. Legionens. sup. Abdiam pag. 662. ubi ait: [sect. 39] Quamvis superioris aevi omnem historiam evolvamus, tamen nos reperturos non esse aliquid, quod vel magis sit, vel magis praeter omnium opinionem & expectationem acciderit, quam id quod patrum nostrorum aetate accidit, cum novus, & hoc Romano non minor, sed latior fortasse, atque maior Orbis ab Hispanis, vastissimo navigato Oceano, repertus est. Alias enim terras esse, praeter eas, quas colebamus, nemo putabat, & ut suspiceretur aliquis, tamen incoli eas, & frequentari ab hominibus posse, nemo credebat. His addendum est, hoc tantae detectionis beneficium, cum nobis magnum fuerit, ex ipsorum [sect. 40] quidem Indorum parte longe maius reputari debere, quibus praeter Fidei lucem, de qua statim agemus, tot, & tam ingentia bona, ex nostro Orbe traducta, communicavimus, & cum omnes, ut plurimum, diris, & efferatis moribus uterentur, & dispersam, & incultam vitae formam transigerent, ad humanitatem, atque omnem civilem cultum nostra cura perduximus, latissima loca prius horrentia exornare, terras excolere, oppida condere docuimus, & barbaros, & omnis disciplinae, litteraturaeque ignaros, bonis artibus instructos reddidimus. In quo nullam fuisse gentem, quae tantum laboraverit, tantumque de humano genere mereri debuerit, aperte fatetur Thomas Bozius lib. 7. cap. 4. per totum, & d. lib. 21. cap. 3. pag. 337. & cap. 4. pag. 384. & lib. 22. c. 10. pag. 500. & in praetermiss. pag. 633. Atqui haec, imo & alia leviora tantae foelicitatis ab antiquis habita fuerunt, [sect. 41] ut ob ea quoque divinitatis gloriam multis communicaverint, ut testatur Horat. ita scribens ad August. lib. 2. epist. in princip. Romulus, & Liber pater, & cum Castore Pollux, Post ingentia facta, Deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus: aspera bella Componunt, agros adsignant, oppida condunt. Et in Arte Poetica: Sylvestres homines sacer, interpresque Deorum, Caedibus, & victu foedo deterruit Orpheus: Dictus ob hoc lenire tigres, rapidosque leones, Dictus & Amphion Thebanae conditor arcis Saxa movere sono testudinis, & prece blanda Ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam Publica privatis se cernere, sacra profanis Concubitu prohibere vago: dare iura maritis: Oppida moliri: leges incidere ligno: Sic honor, & nomen divinis vatibus, atque Carminibus venit. Et lib. 1. Carm. Od. 10: Mercuri facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formasti catus, & decorae More palaestrae: Te canam magni Iovis, & Deorum Nuntium, &c. Tertia vero ratio, quae eandem Hispanorum Regum & Regnorum gloriam, de qua agimus, mirum in modum auget, [sect. 42] ex insigni maiestate, & potentia descendit, quam ob inventionem, & subiugationem huius Novi Orbis sibi compararunt. Nam cum antea in Europa tot regna, & status obtinerent, & Africae quoque magnam partem occuparent, & in Asia Indijs Orientalibus dominarentur, adiecta postea hac quarta totius Mundi parte, quae una reliquas ferme omnes magnitudine, ubertate, & divitijs superat, ut late ostendimus sup. cap. 4. ex num. 52. & cap. 6. & 7. per totum, & novissime ostendit Ioan. Bapt. Valencuela consil. 82. num. 69. pag. 603. & in discurs. stat. & belli part. 1. consid. 1. n. 22. & 29. manifestum fit, nullum [sect. 43] unquam Regnum, aut Imperium ab Orbe condito extitisse, quod cum Hispano ullo modo conferri possit, & adeo longe, ac late sua confinia protulerit, tot gentes tam remotas, & inter se dissentientes, in suam potestatem adduxerit, & tot denique locis auro, argento, metallis omnibus, ac gemmis quibus libet abundantibus, potitum fuerit. Quae omnia iure optimo [sect. 44] expendunt, & exaggerant auctores supra relati, & praecipue Laurent. Surius in comment. anno 1558. Alanus Copus Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. & sequent. Tho. Bozius. d. lib. 21. cap. 3. pag. 377. & lib. 8. cap. 1. pag. 292. & capit. 7. ex pag. 325. Abrah. Ortel. in Theat. Orb. tabula de Hispan. Iacob. Mainold. in tract. de titulis Reg. Philippi, Garibai, lib. 10. hist. Hisp. capit. 11. & 21. Menchaca in praefat. quaest. illust. per tot. Camil. Borrel. de praestan. Reg. Cathol. c. 43. 45. 76. 78. & sequentib. Madera de excellen. Hisp. Monarch. cap. 9. fol. 63. & 70. Valdes de dignit. Reg. Hisp. cap. 12. num. 7. & Fr. Ioan. a Ponte de conven. utr. Monarch. lib. 1. c. 2. §. 2. & 4. & cap. 9. pag. 54. & seqq. Ioan. Bapt. a Costa cons. 44. num. 22. Mastrillus de magistrat. lib. 1. cap. 4. num. 18. & novissime Fr. Ioan. de Salazar in Politica Hispan. proposit. 1. per totam. Vnde multi ex praedictis auctoribus concludunt, [sect. 45] Potentissimis, & clarissimis Hispaniae Regibus, ac Dominis nostris, vel hac de causa inter reliquos totius Mundi Reges primum locum deberi, cum plures provincias, imo & regna possideant, quam alij civitates, & oppida, ex celebri doctrina Baldi in l. 1. D. de offic. praefect. Praetor. & in l. sed etsi milites, D. de excusat. tut. Quae [sect. 46] fulcitur illo Proverb. cap. 4: In multitudine populi dignitas Regis, & in parcitate plebis ignominia Principis, & auctoritate D. Thom. lib. 2. de regim. Princip. cap. fin. Sallust. D. Gregor. & aliorum, quos refert Chassan. in Catalog. glor. mund. 5. part. consider. 37. & Alvar. Pelag. de planct. Eccles. art. 62. concl. 6. Quibus addo [sect. 47] Franc. Petrarch. lib. 3. Africae, ubi Scipionem Africanum inducit, Syphacem Numidiae Regum alijs ob praedictos titulos praeferentem: — Nomen fortasse Syphacis Audisti, cunctos illum praecedere Reges Fama refert opibus, nec avorum sanguine quisquam Altior incedit, populis, vel ubere Regno. Et idem potest confirmari ex multis alijs, quae de praecedentia, & excellentia eorundem Regum agentes, [sect. 48] tradunt etiam Thom. Gram. in cons. civil. 169. num. 10. Mar. Ant. Natta in cons. 638. 19. in fin. vol. 3. Philipp. Portius cons. 167. num. 85. Ioan. Bolognet. Cons. 1. num. 209. in fin. qui dicit ob hoc Regem Catholicum esse maiorem Regem forte, qui sit in mundo, & idem dicit, & prosequitur Pet. Lindebergius, rerum Europ. memorab. lib. 2. Marzarius consil. 26. Fulvius Pacian. de probat. lib. 2. capit. 35. & 38. Simon Maiol. in dieb. Canic. 4. tom. colloq. 5. ex pag. 324. & novissime Hieron. Zevallos in tract. de las Fuercas 1. par. glos. 18. num. 2. Neque hoc [sect. 49] inficiari potuit Chassaneus in 5. part. consid. 27. & 37. licet Galliae partes defenderet, & de hoc Americano Imperio mentionem non fecerit. Elisabetha [sect. 50] quoque impia illa Angliae Regina in edicto quodam anni 1591. de Philippo II. Prudentissimo & invictis. Hispaniae nostrae Rege sermonem effundens, aperte professa fuit, plures eum coronas, plura Regna, & nationes, plures etiam divitias possidere, quam ullus unquam Christianus Princeps habuerit, ut refert Camillus Borrellus. d. cap. 45. num. 8. Et [sect. 51] qui pleniorem notitiam Regnorum, quae Hispaniae Reges in utroque Orbe possident, habere voluerit, adeat Boter. in relat. univers. par. 2. lib. 2. Borrellum. d. cap. 46. Maluendam. d. lib. 3. de Antichrist. cap. 15. in fin. Bernard. de Aldret. de antiq. Hispan. lib. 3. cap. 27. in princ. & Bozium lib. 8. de sign. Eccles. Dei, cap. 1. pag. 291. & cap. 7. pag. 325. & de ruinis Gentium lib. 8. cap. 5. & de robore belli cap. 4. pag. 272. Castellum de Bobadilla in Polit. lib. 3. cap. 5. num. 2. Anton. Cervera in lib. de obitu Reg. Philip. II. discurs. 2. capit. 20. & novissime Fr. Ioan. a Salazar in Politica Hispana per tot. praecipue proposit. 1. §. 5. [sect. 52] Vbi eos conferunt cum Sinensibus, probantque potentia, & maiestate imperij praestare, maxime postquam illis hic Novus Orbis accessit, & cum Romanis, [sect. 53] quorum Monarchia fuit omnium, quae unquam extiterunt, amplissima, ut habetur Daniel. 2. & apud Dionys. Halicarnas. & Polyb. lib. 1. in princip. & concludunt, viginti ac pluribus etiam partibus ab Hispana superari. Nam [sect. 54] circundat, ac plane cingit universum ipsum terrarum Orbem, & ab Oriente ad Occidentem diffunditur, ita ut possit quis totum Orbem circumnavigare Hispani semper Imperij terras pertingens. Et cum per modum hyperboles [sect. 55] in Sacra Scriptura, & in profanis auctoribus Solis Orientis & Occidentis termini proponantur, vel coeli a terra distantia, cum ingens aliquod intervallum designare intendunt ut patet ex Psalm. 5. & 122. Senec. in Hercul. furen. Patrem probavit inde qua lucem premit Aperitque Thetis. Virgil. 6. AEneid. Quantum ad AEtherium coeli suspectus Olympum. cum alijs traditis ab Erasmo in adagio, Ingens intervallum, & Mart. Delrio in adag. sacris 2. tom. adag. 112. & 113. pag. 101. hoc tamen [sect. 56] non solum hyperbolice, sed vere de diffusa Monarchia; Hispani Imperij affirmare possumus: nam nascentis, & Occidentis Solis terminos, ut diximus, perstringit, & consequenter longe etiam maior est, quam coeli a terra distantia. Etenim, ut recte notat Eugubinus sup. d. Psal. 5. longius distat [sect. 57] Ortus ab Occasu, quam coelum a terra: nam a coelo ad terram est hemisphaerium, ac dimidium diametri, ab Ortu ad Occasum tota diametros. Quod si [sect. 58] Persarum Reges pro gloria ducebant, omnium fluviorum aquam, & omnium provinciarum glebam aliquam penes se habere, ut sic ostenderent, se omnem terram, & mare imperio possidere, veluti ex parte totum quaerentes, ut prodit Plutarch. in vita Alexand. D. Cyrill. sup. Isaiam cap. 14. Gaspar Sanctius ibidem, num. 18. pag. 170. & Brissonius de Imper. Persarum lib. 1. pag. 61. Quanto [sect. 59] verius, & praestantius Catholici nostri Reges gloriari possunt, qui non glebas tantum, & vascula aquae, sed integras provincias, & regna in omnibus fere mundi partibus suo imperio possident, atque coercent. Et ita [sect. 60] de Hispania nostra non solum illud praedicari potest, quod de Roma olim Virgil. hyperbolice dixit: Imperium Oceano, famam qui terminet astris, Sed illud etiam encomium, quod Claudian. in 4. panaegyr. de Consul. Honor. licet in alium sensum scripsit: Subdidit Oceanum sceptris, & margine coeli Clausit opes. Vel illud [sect. 61] Paulini Episcopi in epistol. 3. ad Auson. Gallum, inter ipsius Ausonij opera, dum eandem Hispaniam celebrans, veluti prophetice dixit: Qua geminum foelix Hispania tendit in aequor Lataque distantis pelagi divortia complet Orbe suo, fines ponens in limite mundi. Non enim, ut antea, Oceani tantum & Mediterranei maris limitibus clauditur, ad quos Paulinus respexit, sed imo ipsum quoque Oceanum, & tot in eo repertas insulas possidet, & ultra illum, hunc Novum Orbem, adeo late patentem & novum etiam aequor Oceano antea cognito longe maius, quod mare del Svr appellatur, ut alibi diximus. Qua de causa si Reges nostri hac in parte aliorum ducum exempla sequerentur, quorum [sect. 62] antiquus mos fuit, a gentibus, & provincijs subactis nomina mutuari, ut constat ex princip. inst. Iustinian. ubi Balduin. Hotmanus, Pichard. & alij, & ex late traditis ab Alexan. ab Alexand. & eius additionat. Tiraq. lib. 2. dier. geni. cap. 11. Thom. Bozio de sign. Eccles. lib. 11. capit. 2. pag. 439. Vbi [sect. 63] superbos aliquos titulos adducit, quos sibi Gentiles Reges adscribunt, & Simon Maiol. d. 4. tom. Canicul. colloq. 5. pag. 337. & 338. Vbi de vanis Turcarum Imperatorum titulis loquitur, plures [sect. 64] profecto paginae in illis specialiter numerandis implendae essent. Quis enim recenseat, ut verba Poetae detorquam: — Victas longo ordine gentes Quam varias linguis, habitu tam vestis, & armis, Aut genus Occiduum, & distinctos numeret Indos. Vel ut alter non minus vere, & poetice dixit: Oceani ingentes terras, vasta aequora, linguas Hactenus ignotas, atque aurea saecula nosces, Et gentes nudas expertes seminis atri Mortiferi nummi, populisque auroque feracem Torrentem Zonam. Parcat veneranda vetustas. Quod cernens [sect. 65] invictis. ille Rom. Imper. & Rex noster Hispanus Carolus V. satis habuit insignibus suis adijcere Herculis columnas cum nobili illa inscriptione Plus ultra, circa cuius expositionem & illustrationem, plura congessimus sup. cap. 4. ex num. 43. ad 51. & Alanus Copus Dialog. 6. capit. 34. pag. 942. addit, inter reliqua illa clarissima, atque ornatissima eiusdem Caesaris trophaea, quae in honoratissimis illis Bruxellensibus exequijs memoriae eius posita sunt, merito primum locum illud obtinuisse, quod Novum Orbi nostro Orbem patefecerit, exteris gentibus Christiano nomini additis, & multis Regnis, provincijsque aucto Hispano Imperio. Et in idem respicit [sect. 66] symbolum aliud, quod in Ticinnensi Academia Regi Catholico Philippo 11. apte appositum fuisse scribit Camillus Gallinius lib. 10. de verb, significat. cap. 35. num. 18. & post eum Didac. Valdesius de dignit. Reg. Hispan. cap. 12. globus videlicet inferioris Orbis terrarum, a stellari octavae sphaerae coelo aequinoctiali circulo distinctus, hac littera, sive inscriptione adiecta, Cum Iove, ut significaret, quod quemadmodum de Augusto Caesare assentatorie a Virgilio dictum fuit, divisum Imperium cum Iove habuisse, in illo disticho, quod vulgariter circumfertur: Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane Divisum Imperium cum Iove Caesar habet. Ita Deum, cuius omnia sunt, & per quem Reges regnant, coelum quidem sibi sumpsisse, Philippo vero, ut eius Vicario, totius Orbis temporalem gubernationem tribuisse, postquam eum ultra alia, quae possidebat, his Occidentalibus Regnis, & Provincijs praefecit. Quod [sect. 67] non minus egregie Vlyssiponae expressum legimus in coronatione Desideratissimi Philippi III. anno 1619. dum Cybeles, & Neptuni effigies in triumphali arcu collocatae fuerunt, Solis & Lunae radijs insignitae cum hac inscriptione: Telluris, marisque simul, cui numina parent Lunaque, Solque simul, lex est, famulentur ut illi Quem colimus tuus est Sol quando illuminat Orbem Antipodas (gens ista tua est) illuminat illa. Et post haec scripta, ad meas manus pervenit liber, cui titulus: Theatro de las Grandezas de Madrid, Auctore Mag. AEgidio Goncalez Davila Regio Chronista, sive Chronographo, viro ob morum probitatem, & omnigenae litteraturae, ac praecipue historiarum cognitionem, quavis laude dignissimo. Qui in praefatione hunc articulum, relato duntaxat Bocio Eugubino, breviter pungit, & carmina illa Nasonis lib. 1. Fastor. Iupiter arce sua cum totum spectet in Orbem, Nil nisi Romanum, quod tueatur habet. Verius & Proprius de Hispana Monarchia, paucis mutatis, ita Christiane proferri posse eleganter animadvertit: Cum Deus ex alto totum prospectet in Orbem Vix nisi Iberiacum, quod tueatur habet. Qvarta denique ratio, [sect. 68] quae praecipue Hispanorum Regum, & Regnorum gloriam in hac tanti Orbis detectione commendat, inde peti potest, quod videamus, eorum iugi cura, & nunquam intermissa pietate effectum esse, ut tot, ac tales provinciae, quot, & quales supra commemoravimus, in unam veri Dei religionem divinique cultus consensionem adducerentur, & coniungerentur; ita ut ex omnibus mundi partibus legati cum donis, ad obedientiam Romanae Ecclesiae praestandam, advenerint, & [sect. 69] nostrorum diligentia, posteriori hoc saeculo, plures Christo nationes dederit, quam superiora fere omnia simul, ut passim considerat & ostendit Thomas Bozius in tract. Imper. pend. a virt. cap. 13. in fin. & cap. seq. & de Ital. stat. lib. 3. capit. 5. & in saepe citato tract. de sign. Eccles. Dei, lib. 4. capit. 3. in princ. pag. 131. & cap. 4. pag. 137. & capit. 6. pag. 140. & lib. 7. cap. 6. pag. 282. & lib. 8. capit. 1. pag. 292. & lib. 17. capit. 4. pag. 212. & lib. 20. cap. 6. Pag. 333. & 334. & libro 21. cap. 3. pag. 377. Alan. Copus [sect. 70] Dialog. 6. cap. 34. pag. 943. qui hanc religionis Novi Orbis immutationem his elegantissimis verbis sublimat: Huius vero in Orbe Novo detegendo, & ad rectam Fidem traducendo, divini beneficij magnitudo tanta est, ut secundum illud, quo mundi opifex atque aedificator Deus hunc condidit, & Incarnati Christi beneficium, nullum vel profanae, vel sacrae litterae illustrius complecti videantur. Ianus [sect. 71] etiam Iacobus Boissardus, non ineleganter eiusdem conversionis magnitudinem satetur, & laudat, sic canens: Inter quos terra illa Notis Zephyrisque subacta, Quae toto a nobis dissidet Oceno; Cui nunquam conspecta Helice septemque Triones, Aut instat gelidis, quae Cynosura rotis. Gens Ogyge sata antiquo, Ianique nepotum Progenies, duris edita syderibus. Gens patribus priscis incognita, suetaque duri Sub Dio quovis tempore corporibus. Nunc Christo assertam maiore ex parte videmus Puraque thuri cremis dona adolere focis, Nunc passim ingenijs melioribus esse politam Cernimus, & mores erudijsse feros Artes, & cultum versatae discere terrae, & Martia consulta Pallade bella sequi, &c. Et idem tractant, [sect. 72] & extollunt Paul. Iovius lib. 12. suae histor. zurita lib. 1. hist. Reg. Cathol. cap. 13. & 19. Camil. Borrell. de praestan. Reg. Cath. cap. 43. ex num. 58. Anastas. Germon. lib. 3. de sacr. immunit. cap. 13. num. 30. Didac. valdes de dign. Reg. Hispan. cap. 19. num. 52. Dom. Greg. Lop. Madera de excellen. Hispa. Monarch. c. 6. fol. 44. Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salute lib. 2. 1. par. capit. 8. & alijs, quos adducimus insra, lib. 2. cap. 4. num. 25. Balthas Chavasius de notis Eccles. lib. 3. cap. 3. pag. 738. & seq. Vbi ait, sic impletum fuisse illud: A Solis Ortu usque ad Occasum laudabile nomen Domini. Et sic Ecclesiae [sect. 73] filios in circuitu mensae Domini, per quatuor Orbis partes expansae, & praeparatae, sedentes, Sacrorum Sacramentorum, Catholicaeque doctrinae sructibus oppipare, ac dulcissime perfrui. Et sic denique Ecclesiam Romanam sicuti abundantem vitim, omnibus in lateribus domus, idest, in universis terrarum angulis, radices & ramos extendisse. Quibus [sect. 74] adijci potest aliud, quod non minori veritate, quam pietate notavit Bozius lib. 9. de sign. Eccles. Dei, signo 37. cap. 11. pag. 376. Videlicet mediante Hispanorum cura, hodie effici, ut semper & in omni loco Deo pie preces sundantur, & quod omnibus horis laudent eum omnes populi, sacrarum Missarum solemnia celebrent, & illum versiculum canant: Gloria Patri & Filio & Spiritui sancto, supposito, quod ubi in una parte Orbis Sol illucescit Catholicis, & prima vocatur, alibi occidit, vel est Solis hora Tertia, aut Sexta, aut Nona, Vesperi, aut Matutini, & preces istis horis assignatae recitantur. Quo in sensu [sect. 75] accipit, & impleri dicit illud Psalmographi: Dies diei eructat verbum, nox nocti indicat scientiam: &: Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi, & Habacuc: Laudis eius plena est terra, & Isai. cap. 6: Plena est omnis terra gloria eius, & Malach. 1: Ab Ortu Solis usque ad Occasum magnum est nomen meum in gentibus, & in omni loco sacrificatur, & offertur nomini meo oblatio munda. Genebrard. [sect. 76] quoque eandem nostrorum Regum curam, & diligentiam in Christi Fide extendenda, & disseminanda, multis nominibus laudat libro 4. Chronic. anno 1492. Vbi recte inter alia considerat, quo anno bellum Hispanum perfectum est contra Mauros, initium habuisse [sect. 77] expeditionem ad Indos Occidentales: Quasi Hispanorum opus sit, expugnare Infideles & Paganos. Quod etiam, ut peculiari animadversione dignum, notavit Antonius de Herrera in histo. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. c. 3. pag. 51. & Alan. Copus. d. Dialog. 6. cap. 36. pag. 952. Vbi cum Regum Hispaniae admirabilem in Fide constantiam commendasset, & quod Mauros tandem prorsus tota Hispania Granatensi bello fortissime exegerint, subdit: [sect. 78] Qui gloriosus finis, initium fuit Novi Orbis pervestigandi, ita ut in eos nova Deus in dies beneficia veteribus accumularit, & in perfidos Mauros, licet seram, iustissimam tamen vindictam rependerit. Sed non minus in eodem articulo expendenda, & attendenda est alia consideratio [sect. 79] eiusdem Alani Copi. dicto Dialog. 6. capit. 34. pag 945. & cap. 39. pag. 969. & 970. Thomae Bozij dicto libro 4. de signis Eccles. Dei, capit. 4. pag. 135. & seq. Anton. Possevini 1. tom. Bibliothec. libro 1. cap. 7. pag. 5. in fin. Fr. Anton. de San Roman in histor. Ind. Oriental. lib. 1. capit. 1. Fr. Thomae a Iesv in prolog. ad librum de procur. omn. gent. salu. pag. 2. & Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Indian. in prologo 3. tomi, & in libr. 18. cap. 2. Qui advertunt, hanc Fidei propagationem, & per adeo remotas & Barbaras nationes praedicationem eo tempore factam fuisse, quo maiores adversus sanctam Dei Ecclesiam per haereticos, & alios eius hostes tempestates concitatae sunt, & quo plures ex antiquis eius asseclis a Fide semel ei data desciverant. Idque ad summa Catholicorum [sect. 80] Hispaniae, Portugalliaeque Regum ornamenta, egregiamque laudem referendum esse, per quos Deus Novum quendam Orbem ostenderit, non tam foelicem gemmarum, & auri, quibus abundat, copia, quam quod idolis excussis, verum Christi Evangelium magna ex parte susceperit, eoque beatiorem, quo longius maximo maris, & terrarum tractu ab istis sectis divulsus est. Vt [sect. 81] sic divina oracula impleantur, quae pollicentur, Ecclesiam nunquam desuturam, & in locum eorum, qui ei perfide oblatrant, & resistunt, alios, atque alios colonos, & agricolas ex Gentibus Deum evocaturum, quibus vinea ipsius, sacrarum cilicet rerum observatio, administratio, & cultus commendetur, ut habetur in Psalm. 2. & apud Isaiam cap. 6. & Matth. cap. 21. Est [sect. 82] enim in hoc, ut in reliquis, Dei providentia summe admirabilis, & quemadmodum in rebus naturalibus nihil interit, ut non aliud generetur, sic in Christiana religione, iam inde a foelici ipsius ortu, usu venisse observatum est, ut nunquam alicubi interversa sit Catholica Fides, quin alibi foeliciter succrescat, quod illam decessionem resarciat, ut plurimis exemplis ostendunt auctores supra citati, praecipue Thomas Bozius. d. capit. 4. per totum, & de ruinis Gentium lib. 6. cap. 9. Genebrard. lib. 4. Chronic. anno 1297. & 1521. & elegantissim. Fr. Ioan. Marquez in Gubernato. Christian. lib. 2. capit. 24. in fine. Vbi inter alia observant, [sect. 83] gloriosissimae Austriacae familiae trophaea eo tempore in Occidente augeri coepisse, quo in Oriente Turcarum Imperium radices agebat, & ubi Lutherus diram tot haeresium labem per Germanians evomuit, [sect. 84] Beatissimum Hispaniae decus Ignatium a Loyola suae Societatis instituta, & milites praeparasse, qui adversus perfidum illum Haeresiarcham, & eius sequaces, & verbo, & scriptis, ut faciunt, & fecerunt semper, acriter & foeliciter decertarent. Et hoc est, quod ante omnes monuisse videtur [sect. 85] D. Hilarius, dum inquit: Ecclesia, dum persequitur, floret; dum opprimitur, crescit; dum contemnitur, proficit; dum laeditur, vincit; dum arguitur, intelligit; tum denique stat, cum superari videtur. Idem etiam Genebrar. sup. Psal. 67. vers. 37. mirabiliter ostendit, [sect. 86] Antichristo obviam iri per hanc Fidei in Orientalibus & Occidentalibus Indijs dilatationem, illumque ab earum Regibus, & incolis esse conficiendum: Cui mysterio (inquit) Portugallenses & Hispani in suis ad illos populos navigationibus, & conversionibus iam ab anno M.D. inserviunt, Genebrardum refert & sequitur Maluenda lib. 5 de Antichrist. cap. 18. pag. 299. & lib. 4. cap. 16. pag. 432. ubi adducens verba Caietani sup. Lucam cap. 18. dicentis, suo iudicio, Antichristum prope esse, cum exiguus vere fidelium numerus iam apparere videretur, & magna mundi pars Mahumetana esset, & parva Christianis relicta, tot Haeresibus & Schismatibus, ac pravis usibus repleta esset, subdit Maluenda: Sed ut minus eius (Caietani scilicet) ceu vaticinium pertimescamus, facit amplissima per Novum Orbem Fidei propagatio, & quae etiam hoc tempore paratur Sinarum conversio, plantato iam Evangelio in Iaponijs, Philippinis & innumeris novis, tum insulis, tum regionibus, atque etiam nostris temporibus Ecclesiarum AEgypti, & AEthiopiae, at que Ruthenorum ad Ecclesiam mira Dei benignitate facta aggregatio. Sed subijcere libet [sect. 87] duo ad eandem rem spectantia incertorum auctorum Epigrammata, quae extant apud Iacob. Gretserum in hortu S. Crucis, part. 5. pag. 289. & 291. & primum sic habet: Post se Sol tenebras linquit, qua cedit ab ora Vmbris opacans hanc tegit caligine. Hinc syncera fides retrahit sua lumina, quare Incumbit errorum gravis nox Ocyius. Partibus ex nostris sensim demigrat ad Indos Gloria Crucis, dum furit, & ardet haeresis Antipodas sed adit, qui grato pectore lucem hanc Captant, honorant mente pura, & simplice. Secundum vero sic: Haeresis heu pridem convicta est argumentis Impia, mirandis, Prodigijsque Crucis. Et quia de templis insignia sancta salutis Sustulit, & pessum, qua potis illa dedit: En ex Orbe Novo mittit natura peregre Nostro Orbi sobolem, munera rara suam. Haec cum ita se habeant, mirum videri non debet, Devm Opt. Max. [sect. 88] Hispanorum Regum Maiestatem, & potentiam extulisse, cum ipsi Divinum eius nomen, numen, & cultum tot sumptibus, & laboribus inter has incultas & ignoratas nationes ex tolli & propagari curaverint. Quod recte & pie considerant Bozius & Thom. a Iesv in locis supra relatis, idem thom. Bozius de ruinis Gent. lib. 2. per totum, Valencuela in monit. contra Venetos, 5. par. num. 207. Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 43. num. 60. idem Bozius lib. 20. de sign. Eccles. Dei, signo 32. capit. 1. & de ruinis Gentium lib. 2. per totum, & magis in terminis lib. 7. cap. 4. pag. 636. & seq. Ant. Possevin. in Biblioth. 2. tom. lib. 16. cap. 9. pag. 270. Torquemada. d. lib. 18. capit. 2. P. Marquez in d. Gubernat. Christian. lib. 2. cap. 30. & late & eleganter P. Balthas. Chavasius de notis verae religio. lib. 4. cap. 4. Vbi vel hoc exemplo [sect. 89] nefandum Machiavelli & Bodini dogma convincunt, qui religionis Christianae curam, & fidelem observationem inter praecipuas causas proponere ausi sunt, quae multa Regna, atque imperia everterunt. Contra expressas divini Spiritus promissiones, [sect. 90] qui se eos honorificaturum, & glorijs, victorijs, atque Imperijs aucturum, saepe pollicetur, qui Dei gloriam, & honorem quaesierint, & eius Fidei, ac nominis defensionem, & dilatationem susceperint, de quibus agitur 1. Reg. 2. Proverb. 1. Levit. 26. & ad Hebrae. 11. vers. 32. 33. & 34. & dicam infra lib. 2. cap. 16. num. 41. & 59. & cap. 22. num. 33. Neque [sect. 91] hoc ipsos etiam Ethnicos latuit, quorum veteres, si Athenaeo credimus lib. 12. ita vaticinati fuerunt: Semper eris foelix, venerans gens numina Divum, Donec plus superis fueris venerata virum quem Intima seditio tunc, & tibi praelia surgent. Et Poeta alter dissertissimus, [sect. 92] imperium sine religionis cura non magis stare, vel augeri posse, quam humanum genus sine uxorum consortio. Atque ob hanc causam [sect. 93] Austriacam domum tot incrementa habuisse, & pro armorum insignibus albam fasciam in campo sanguineo gestasse, sic elegantissime ostendit: Humanum cum Plasta genus sibi conderet unum, Non vidit satis esse hominem, nisi iungeret illi Consortem, sine qua nequeat consistere Regnum, Quod Medus, quod Persa habuit, quod Graecus, & inde Romanus, genuit Mavors sine coniuge prolem. At Medus sic Persa ruit sic Graecus, & ipse Romanus, Deus imperium sine fine daturus Connubio Marti coniunxit Religionem; Austriacamque habitare domum per saecula iussit, Et spargat cum Sole simul sua sceptra per Orbem. Candida Religio est, rubet alter sanguine coniux, Austriacae hinc insigne domus cum sanguine candor. Sed cum invidia [sect. 94] semper virtutis, & gloriae comes esse soleat, & praeclara aliorum gesta insectetur, teste Cicer. lib. 4. ad Heren. & lib. 2. de orat. Ammian. Marcellin. lib. 30. hist. Iust. Lips. in cent. 1. ad Belgas epist. 14. & in oper. crit. lib. 5. epist. 14. Auct. pictae poesis, pag. 41. & alijs, quorum dicta copiose refert Ioan. Bapt. Valencuela in discurs. status, & belli, par. 2. consid. 18. ex num. 42. non defuerunt [sect. 95]aliqui Scriptores parum Regibus, & gentibus nostris affecti, qui eorum gloriam inde evacuare conantur, quod magis auri, & argenti cupiditate, quam religionis zelo in praedicto opere laboraverint. In quo praesertim nimis nos insectatur [sect. 96] Hieron. Benzo in toto sua hist. Novi Orbis, quam videtur ad Hispani nominis odium excitandum, duntaxat scripsisse. Quapropter [sect. 97] haeretici eam festive arripientes quibusdam prooemijs carminibus, & additionibus, quae similes, & maiores alias Hispanorum iniurias continent, locupletarunt, & Latino sermone donatam, typis, & iconibus excusserunt in 4. 5. & 6. part. hist. Americae. In octava etiam parte reposuerunt relationem quandam secundae navigationis factae a Britannis in regionem Guianam sub Gualthero Ralegh ann. 1596. ubi pag. 90. alia in eandem rem procacissima verba reperiuntur. Quae omnia merito expurgari iussa sunt in ultimo indice librorum prohibitorum anno 1613. ut & supra cap. 5. num. 48. monuimus. Idem odium non obscure detegit Traianus Bocalinus in suis nuntijs Parnasi cent. 2. cap. 90. dum futilibus quibusdam rationibus motus, tanti Orbis detectionem, & detectores imprudentissime (ne dicam impudentissime)notat, & damnosam potius, quam utilem hominibus fuisse ostendere nititur. Honoratus [sect. 98] quoque Fasitellus epigram. ad Scipionem Capycium, 1. tom. deliciarum Italorum poetarum, pag. 959. eiusdem avaritiae crimen his carminibus Hispanis impingit: O ego quid cesso? populique, urbesque valete, Et quaecunque levis compita vulgus amat Vulgus, in extremis quaesita Themistita terris Cui placet, incertis, & Calicuta vijs. Nescio quae Calicuta novo sub Sole reposta AEternum Hispanae munus avaritiae Nempe parum fuerat, nostris ditescere regnis, Et versare avida fasque nefasque manu. Intactos nisi classe nova penetrasset ad Indos, Intentata rudis Tethyos ad spatia, Scilicet a curvo miles digressus aratro Praeceps trans terras, & maria alta ruit; Iamque super solis cursusque aestusque perennes, Audet in ignotum tendere vela salum. Sic alius nobis alio micat Orbe Bootes Mersaque sub stygio gurgite terra patet, Quid facis ah demens? gemmas, aurumque reconde, Muneribus perdis teque, tuosque tuis. Alter etiam Poeta non minus acute, circa idem argumentum sibi lusisse visus est, dum scripsit: Celtiber Indorum sitiens (ut fama) salutem, Et Christo multas quaerere certus oves: It, redit, aedificat, templis imponit honorem, Corporaque infusis Barbara lustrat aquis, Nec labor incassum, & quid ni converteret Indos Voce, manu montes vertere qui potuit? Verum huic [sect. 99] calumniae facile responderi potest, quod etsi plures vulgaris conditionis homines, qui in has olim regiones transfretarunt, divitiarum desiderio potissime ducerentur, atque eis conquirendis intenti, plura mala miseris Indis irrogaverint, [sect. 100] Gloriosissimi tamen & Pijssimi Reges, & Domini nostri, haudquaquam hunc sibi scopum praeposuerunt; sed Divini nominis honorem, & Fidei exaltationem, ac propagationem imprimis exoptantes, reliqua temporalia emolumenta accessoria esse iudicarunt: ad quod indesinenti cura, & nunquam intermissa pietate, innumera mandata, instructiones, ordinationes, & leges ab initio huius conquisitionis ediderunt, de quibus alio in loco specialius agemus, & adversus duces & milites, qui earum transgressores fuisse probati sunt, severissime animadverti iusserunt. Cuius pietatis, zeli, & mandati memor [sect. 101] insignis ille Dux Christophorus Columbus, simul atque excendit in terram illius parvae insulae Guanahani, in genua procidit, atque sublatis ad coelum manibus, fusisque prae gaudio lacrymis, hanc ad Deum orationem habuit, ut narrat Petr. Martyr in decad. 1. Novi Orbis, & additionator Benzonis lib. 4. capit. 8. pag. 34: Domine Deus aeterne, & omnipotens; sacro tuo Verbo coelum, terram, & mare creasti. Benedicatur & glorificetur nomen tuum; laudetur tua maiestas, quae dignata est, per humilem servum suum procurare, ut eius sacrum nomen agnoscatur, & publicetur in hac altera mundi parte. Eandemque [sect. 102] protestationem, ac professionem reliqui sequentes Duces & Archiguberni in suis detectionibus eorundem Regum Catholicorum nomine fecisse reperiuntur, prout Anton. de Herrera in libris histor. gener. Ind. Occident. passim ostendit. Quod si [sect. 103] hi ad divitias, & thesauros Indiae mentis aciem duntaxat intenderent, intra proprios Hispaniae limites alios profecto non minores invenire possent, iuxta ea, quae de uberrimis, & ditissimis eius auri & argenti fodinis late tradit Pineda lib. 4. de reb. Salom. fere per totum, & nos alijs in locis opportunius diximus, & dicemus. Regnum igitur [sect. 104] Christi & Ecclesiae magis quam proprium amplisicare praecipue conati sunt, & non avaritia, sed religionis ardentissimus zelus, tantos animos occupavit, eximijs semper votis optantes, ut suo labore, sumptibus & industria veri Dei cultus ubi coaluit, altas radices mitteret, utque eo protenderetur, quo antea nunquam pertigerat, & ut candidissimum Fidei Catholicae lumen ad eos transitum faceret, qui in tenebris, atque in umbra mortis per tot saecula iacuisse, comperti sunt. Quam certam & verissimam [sect. 105] assertionem adversus male feriatos nebulones illos, quorum supra meminimus, optime tuentur reliqui doctissimi & gravissimi Auctores sup. numero 69. 72. & 84. relati, & gnaviter pro ea pugnat Greg. Lopez Madera de excellen. Hisp. Monarch. capit. 6. fol. 44. & cap. 9. fol. 74. Bartholom. Leonard. 2. pag. 84. & 85. & novissime Regius Chronographus Ludovic. Cabrera in vita Philippi 11. lib. 7. cap. 8. pag. 419. & pag. 424. [sect. 106] Vbi huius Regis pijssimum dictum enarrant, qui cum Philippinis insulis detectis, & plurimis indigenis aqua baptismali lustratis, de eis deserendis ob terrae inopiam, & plures Regij aetarij sumptus rogaretur, respondit, se pro unius tantum sacelli, aut Christiani conservatione, non solum Indiarum proventus, verum & Hispaniae reditus omnes, si illi non sufficerent, libentissime expensurum. Neque ullo pacto absque Evangelij luce quaslibet provincias, quantumvis inopes & incultas, derelicturum, cum Apostolici muneris vices sibi, & suis in hac praedicatione iniunctas agnosceret, quod re ipsa completum tam in his insulis, quam in alijs provincijs, & plurimis Regijs schedulis cautum videmus, quarum alio in loco meminimus. Potestque ex ipso opere, quod per actum est, satis evidenter ostendi. Etenim [sect. 107] Deus ad facinora ita praeclara non tam eos eligere & iuvare solet, qui divitiarum cupiditate, & Regni proprij amplificandi ardore ducuntur, quam qui Religionem totis nervis defendere & extendere conantur, iniurias propellunt, & divinum amorem, & timorem mentibus & animis subditorum incutiunt, ut probavimus sup. n. 89. & seq. & appere docemur Deuteron. cap. 7. vers. 7. & auctoritate D. Prosper. in lib. Sent. ex August. c. 295. ubi inquit: Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem Christianorum Dei charitas facit. Quibus alia adijcit P. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 2. cap. 30. & 31. Praeterquam quod eo tempore, quo Catholici Reges Ferdinand. [sect. 108] & Elisabeth, Columbo ductore, navales illas expenditiones coeperunt, divitiarum cumulos, qui in his regionibus latebant, penitus ignorabant, atque ita nihil de eorum gloria, & pietate [sect. 109] detrahere potest, quod illos postea sorte oblatos acciperent, & in suscepto propagandae Fidei voto huiismodi veluti illecebris, aut retinaculis diligentius, & alacrius perseverarent, cum Deus forsitan hoc etiam fine tales, divitias praeparasse videri possit, ut notavimus sup. cap. prox. num. 40. 41. & 58. Et [sect. 110] omnes homines ea natura simus, ut etiam ad res pias & honestas magis accendamur, cum aliqua simul species utilitatis obijcitur, ut praeclare docet M. Tullius lib. 3. offic. Ovid. lib. 2. de Ponto, Eleg. 3: Nec facile invenies, multis in millibus unum Virtutem pretium, qui putet esse sui. Ipse decor recti facti si praemia desint, Non movet, & gratis poenitet esse probum. Et de bellicarum [sect. 111] expeditionum materia loquens Herodot. lib. 5. inquit: Operaepretium non est, suscipere praelia pro terra, neque multa, neque ita feraci, & pro exiguis finibus, adversus eos, quibus nihil est, neque auri, neque argenti, quarum rerum cupiditate quis inducitur ad mortem periclitandum, & Lactantius Firmianus lib. 7. cap. 4. de praem. Divin. ita ait: Quis est, [sect. 112] vel tam ineptus, vel tam otiosus, ut aggrediatur facere aliquid frustra, ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret? Maneat ergo gloria & maiestas Regum & Regni nostri adversus invidorum calumnias Dei providentia, directione, protectione, & tanti Orbis conversione, & accessione suffulta, & ut virulentis illis poematijs, num. 99. relatis, alio priori, & [sect. 113] veriori, satisfiat, caput, & librum istum, sic Regem, & Hispaniam nostam alloquentes claudamus: Magnus Alexander, quem frustra optaverat Orbem AEqualem meritis Di tribuere tuis. Quem vincas, quem pace regas, cui sydera monstres, AEterno doceas sacrificare Deo. # 2 IOANNIS DE SOLORZANO PEREIRA DE INDIARVM IVRE, SIVE De iusta Indiarum Occidentalium inquisitione, acquisitione & retentione LIBER SECVNDVS, In quo de acquisitionis titulis singulari studio, & diligentia disseritur. # 1 CAPVT PRIMVM. Quam sit nobilis, & difficilis haec de iusta Indiarum acquisitione tractatio, & a quibus fuerit serio, aut etiam perfunctorie agitata. SVMMARIVM CAPITIS PRIMI. -  1 Auctor cur in primo libro Historicum, & Cosmographum egerit? -  2 Scriptores librorum omnibus disciplinis uti debent. -  3 Apes imitari debent, qui libros legunt, & scribunt. -  4 Auctoris tractatio in hoc libro secundo circa quid versari debeat? & qualiter instituenda. Et num. 50. -  5 Indiarum Occidentalium acquisitionis disputatio multis difficilis visa est. -  6 Gloria maior ex arduis, & difficilibus comparatur. -  7 Labor maior impendi debet, ubi maior utilitas speratur. -  8 Regum Hispaniae dignitas, & maiestas, ob Indiarum acquisitionem, temere ab aliquibus calumniatur. -  9 Subditi debent famam, & honorem dominorum sicut vitam tueri. -  10 Vassalli qualiter iurent defendere vitam, & honorem Domini. -  11 Auctor nunquam intendit aliorum scriptorum dicta supprimere, aut pro suis venditare. -  12 Scriptorum priorum laus posterioribus quoque iuste aliquando debetur. -  13 Librum suum quis illum appellare potest, in quo aliorum dicta bene, & distincte congessit, etsi de suo nihil adijciat. -  14 Accursius in Iuris glossis pauca de suo habet. -  15 Speculator fatetur, se ex aliorum velleribus telam suam ordiri. -  16 Graeci Philosophi, & Poetae, plurima ab alijs dicta pro suis venditarunt. -  17 Macrobij elegans locus expenditur. -  18 Lucianus qualiter eos laudet, qui alienis scriptis commode uti sciunt. -  19 Auctores recensentur, qui generaliter tractant de dominio Infidelium, & an ab illis auferri possit? -  20 Auctorum operosa nomenclatura proponitur, qui de iustitia acquisitionis Novi Orbis ex professo, vel perfunctorie tractarunt. Et numero 39. -  21 Ioannes Lupus de Palacios Rubios omnium primus de iure acquisitionis Indiarum disputare coepit. Chiapensis Episcopus laudatur, & plurima de eius vita, & virtutibus, & auctoribus, qui de eis agunt, ibid. Et n. 27. -  22 Bartholomaeus de las Casas in saeculo manens, & postea Ordinem Praedicatorum professus, & Episcopus creatus, pro Indorum libertate, & utilitate anxie laboravit. Et num. 26. -  23 Episcopus chiapensis, quos libros, seu tractatus de Indorum materijs ediderit? Et num. 25. -  24 Episcopi Chiapensis tractatus de iure Indiarum, & praecipue confessionarium, cur colligi iussi fuerunt? -  28 Ioannis Ginessij a Sepulveda vita, & scripta, praesertim quae de iustitia debellationis Indiarum vulgavit. -  29 Ginesij Sepulveda libri de iustis causis belli Indorum, cur a Regio Consilio intercipi iussi fuerint? -  30 Licent. Frias de Albornoz scripsit tractatum parum constantem de conversione, & debellatione Indorum. -  31 Petrus Malferitus scripsit responsum Apologeticum pro iustitia debellationis Indorum. -  32 Marquardus de Susanis specialiter egit de iuribus acquisitionis Novi Orbis. -  33 Franciscus a Vargas aliqua tradit pro tuenda acquisitione Novi Orbis, & refert se longiora commentaria de hac quaestione edidisse, quae auctor non vidit. -  34 Dominic. a Soto quid scripserit, & scribere promiserit de iuribus acquisitionis Indiarum, & de ratione promulgandi Evangelij. -  35 Ioan. Matiencus quos libros ediderit, & qualiter referat se in uno eorum de Indorum debellatione defendenda late tractare. -  36 Ioan. Matiencus scripsit librum Hispano sermone de moderatione Regni Peru, & quid de eo auctor censeat? -  37 Fr. Francisc. a Victoria doctas relectiones scripsit de Indis insulanis, sive de veris, & affectatis titulis dominationis eorum. -  38 Gregorius Lopez laudatur, & qualiter scripserit de iuribus dominationis Indiarum, refertur. -  39 Acquisitionis, & retentionis Novi Orbis iura, & titulos multi Doctores varijs in locis examinant, qui numerantur. -  40 Iosephi Acosta scripta laudantur. -  41 Iust. Heurnius scripsisse dicitur librum de legatione Evangelica ad Indos capessenda, quem auctor non vidit. -  42 D. Marta scripsit late de dominio Infidelium, & Indorum, & Romani Pontif. potestate super eos. -  43 Hieron. Zevallos laudatur, & qualiter scripserit de iustitia acquisitionis, & retentionis Novi Orbis. -  44 Novi Orbis acquisitionis, & retentionis tituli a praestantissimis Hispaniae 1. C. tractari debuissent. -  45 Magnos in magnis occupari decet. -  46 Auctor sperat, se aliquid in titulis acquisitionis Novi Orbis congerendis, & illustrandis praestiturum. -  47 Primum locum in scribendo qui assequi non potest, non ideo intenti sui proventum continere debet, ex Cicerone. -  48 Mare liberum, titulus est cuiusdam libri, ab Anonymo aliquo haeretico editi, contra iura acquisitionis & retentionis Indiarum. -  49 Haeretici, & sectarij contumeliosi, & procaces sunt, ubi cum Catholicis certant. -  50 D. Seraphinus Freitas Lusitanus laudatur, & eius tractatus contra alterum Maris liberi. -  51 Bened. AEgidius etiam Lusitanus eidem libro, licet non ita ex professo, respondet. -  52 Mendax meretur, ut etiam cum vera dicat, ei non credatur. -  53 Adulatores sibi, & ijs, quibus adulantur, damnosi sunt. SVperiore libro ea omnia (ni fallor) satis dilucide exposui, & illustravi, quae necessaria visa sunt, ad cognoscendum nomen, situm, naturam, historiam, ac gloriam detectionis Indiarum Occidentalium, de quarum iure sermonem & tractationem inivimus. In quo [sect. 1] parum vereor Aristarchorum censuram, si qui forte me potius Historicum, aut Cosmographum, quam Iureconsultum egisse causentur. Susceptum quippe opus id, ut apparet, desiderabat, neque aliter eius compago constare poterit, quam si ex separatis, & diversis disciplinis, aedificij huius universitas construatur. Vt in [sect. 2] simili scribit Iabolen in l. eum qui aedes 23. D. de usucap. & Senec. epist. 74. dum ait: Invicem haec studia commutanda esse, & alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est, stylus redigat in corpus, apum imitatione, [sect. 3] quae vagantur, & flores, ad mel faciendum idoneos, carpunt; deinde quidquid attulere disponunt, ac per favos digerunt: & ut Virgil. noster ait: — Liquentia mella Stipant, & dulci distendunt nectare cellas. Qua etiam eleganti similitudine usos reperio Lucret. lib. 3. de nat. rer. in princip. Floriferis ut apes in saltibus omnia libant. Omnia nos itidem depascimur aurea dicta, Aurea, perpetua semper dignissima vita. Horat. lib. 4. Carmin. Ode 2. Simonidem apud Plutarc. in eius vita, Isocrat. in fin. orat. ad Demonic. ubi sic inquit: Nam ut apes videmus omnibus quidem flosculis insidere, de singulis autem utilia carpere: sic eruditionis comparandae studiosos, nihil inexploratum relinquere, sed profutura quae sunt, undique colligere licet. Macrob. lib. 1. Saturnal. cap. 1. ubi verba Senecae ad litteram mutuatur, & tetigi ego in meo tract. de crim. parric. lib. 1. cap. 13. Neque abest D. Hieronym. adversus Vigilant. sic scribens: Operis mei est, & studij, multos legere, ut ex plurimis diversas flores carpam: non tam probaturus omnia, quam quae bona sunt, electurus: assumo multos in manus meas, ut a multis multa cognoscam. Nunc [sect. 4] vero rerum ordine ita exigente, Nomocanonicum sermonem (idest mixtum ex Civilis, & Canonici iuris disciplina) & maxima etiam ex parte Theologicum instituemus, dum in secundo hoc nostrae tractationis libro de iuribus, sive titulis agere destinamus, quibus foelicissimi & potentissimi Hispanorum Reges, & Domini nostri has Novi Orbis Provincias tot laboribus, & expensis (ut diximus) perlustratas, ditioni suae subijcere, & adijcere potuerunt. In quo plane agnosco, [sect. 5] arduum me, & difficile onus meis humeris imposuisse, cum haec disputatio tot opinionum & argumentorum nodis, & anfractibus implicetur, & plures doctissimi & praestantissimi viri eam suscipere ausi non fuerint, vel susceptam, non satis pro dignitate & utilitate tractaverint. Sed vel hoc ipsum movere me potuit, & debuit, ut in hanc curam totis viribus & nervis intenderem. Nam, [sect. 6] ut ait Ovid. lib. 4. Trist. eleg. 3. Ardua per praeceps gloria vadit iter. Et Propert. lib. 4. eleg. 11. Magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria vires Non iuvat ex facili lecta corona iugo. Et Horat. lib. 1. Serm. satyr. 2. Leporem venator ut alta In nive sectatur, positum sic tangere nolit: Captat, & apponit: meus est amor huic similis: nam Transvolat in medio posita, & fugentia captat. Quibus adijcio verba D. Petr. Chysologi serm. 91. dum inquit: [sect. 7] Aurum de terra legere qui noverunt, ubi divitem senserint venam, ibi quidquid artis est, quidquid laboris impendunt. Accedit his nostrorum Regum auctoritas & maiestas, [sect. 8] quae cum huius acquisitionis causa ab exteris, & alijs non bene instructis, nec res, & historias Indiarum satis doctis hominibus labefactetur, pro ea vindicanda, & sarta ac tecta tuenda, non minus quam pro aris, & focis pugnare debemus. Subditorum quippe [sect. 9] munus, & veluti insita a natura conditio requirit, ut sicut vitam Domini, ita etiam honorem, famam & existimationem tueantur: & si verbis aut scriptis proscindi viderint, quibus possint modis calumniantium cavillationes repellant, ut habetur in cap. 1. de forma fidel. iuncta l. iusta, D. de manum. vind. & in cap. tibi Domino, dist. 36. & cum communi feudistarum Schola late tradit Henricus Rosenthal. 2. tom. cap. 10. concl. 17. & Matth. de Afflict. in cap. 1. num. 19. qualiter iurare deb. vassal. dom. fidelit. ubi inquit: [sect. 10] Sacramento fidelitatis contineri, quod vassallus dominum suum in totum exaltabit, quantum poterit, & nunquam vitam, aut membrum, neque honorem, quem habet, sua voluntate, consilio, vel exhortatione perdet, sed in ijs omnibus adiutor eius erit secundum suum posse. Operi ergo manum admoventes, videamus imprimis oportet, quid in hoc argumento ante Nos praestiterint alij, [sect. 11] ut sua cuique gloria tribuatur, & sicut latentia cum laude sunt prodita, ita ab eis inventa cum vituperatione, aut ignoratione non videantur esse neglecta, ut utar verbis Cassiod. lib. 4. var. epist. 34. semper enim in more habui, sua cuique etiam minutissima reddere, & fateri malle per quos profecerim, quam in furto deprehendi, iuxta consilium Plinij in praefat. ad lib. nat. hist. Cum praesertim, ut ipse inquit, sors fiat ex usura & [sect. 12] laus, quae primis Scriptoribus iusse conceditur, non minor interdum posterioribus deferenda sit, qui multa inventis addiderunt, vel quae a primis arripuerunt, hauseruntque, illuminatius, & ordinatius posteris tradunt, ut novissime advertit, & probat Pat. Ioan. Pineda in Eccles. cap. 12. versic. 12. num. 3. pag. 1206. & ante eum ex nostris, plura congerens, Sim. de Praetis prooemio ad lib. de interpret. ult. volunt. n. 16. ubi asserit, [sect. 13] hac sola ratione posse Doctorem, suum appellare librum illum, in quo omnia dicta aliena reposuit, de suo autem nihil adiecit, arg. l. 2. circa princ. D. de orig. iur. ibi: Non quia Papyrius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in unum composuit; auth. ut cum, de appellat. cognosc. §. aliud quoque capitulum, ibi: Et dispersas, [sect. 14] & eorum, quae de glossis Accurs. dicit Bart. in l. 2. D. de concussion. Paul. de Castro in auth. cessante, circa fin. C. de legit. haered. & de suis operibus Speculator [sect. 15] in tit. de not. crim. §. ut autem, dicens: Vt autem ex aliorum sparsis velleribus telam nobis ordiamur politam, &c. Quod sumere potuit ex D. Hieronym. in praefat. comment. epist. ad Ephes. dum ait: Nunquid aut Tertullianus Beatum Martyrem Cyprianum, aut Cyprianus Lactantium, aut Lactantius Hilarium a scribendo deterruit? stamina & filannonum, quam ponunt priores, ut posteri vestem inde conficiant. Quibus addo [sect. 16] Clement. Alexand. lib. 6. Strom. cap. 1. ubi ostendit Philosophos & Poetas Graecos, quorum variae sectae fuerunt, confessos esse, praecipua sua de moribus dogmata a Socrate accepisse. Quin & plura alios ab alijs invicem surripuisse, & aliorum libros ab illis obletos tanquam suos sibi vendicasse. Macrob. ubi supr. qui ait, quod quemadmodum apes succum varium in unum saporem mistura quadam, & proprietare spiritus sui mutant: [sect. 17] Nos quoque quidquid diversa lectione quaesivimus, committemus stylo, ut in ordinem eo digerente coalescat. Nam & in animo melius distincta servantur, & ipsa distinctio non sine quodam fermento quo conditur universitas, in unius saporis usum libamenta confundit, ut etiam si quid apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse, quam unde sumptum noscetur, apparet. Et Lucian. in Dialog. Piscator, sive reviviscentes in princ. [sect. 18] qui cum antiquis Philosophis loquens, sic ait: Quin & haec ipsa, quae proloquor, unde quam a vobis accepi? ac instar apiculae decerpens, hominibus ostendo? At illi laudant, ac uniuscuiusque florem, unde, & a quo, & quemadmodum collegerim, cognoscunt, meque oratione ob floriferam hanc messem commendant. Sed verius vos ipsos, ac prata vestra amoenissima, qui tam varia, & versicoloria produxistis, extollunt. D. quoque August. q. de Trinit. cap. 3: Vtile est (inquit) plures libros a pluribus diverso stylo etiam de eisdem quaestionibus fieri, ut ad plurimos res ipsa perveniat ad alios quidem sic, ad alios autem sic. Et Hippoc. in lib. de arte: Scientiae, inquit, votum ac opus est, invenire aliquid eorum, quae nondum inventa sunt, similiter & semiperfecta ad finem perducere & absolvere. Et ut omittam [sect. 19] celebrem illam Hostiensis, Innocentij, Abbatis, & aliorum disputationem in cap. quod super his devoto, ubi generaliter tractant de dominio rerum, quae ab infidelibus possidentur; & an, & quando ab illis auferri possit? de quo etiam late agunt omnes Theologi post D. Thom. in 2. 2. q. 10. artic. 10. idem D. Thom. de regim. Princip. lib. 3. cap. 9. D. Anton. in 3. part. sum. tit. 22. cap. 5. §. 8. Sylvest. verb. Papa, q. 7. Franc. Topius in tract. de post Princip. saecul. §. 7. num. sinal. Navarr. in cap. novit, de iudic. notab. 4. doctissimus Praeses Covarrub. in regul. peccatum, 2. part. §. 10. Ferdin. Menchaca lib. 1. quaest. illust. cap. 24. Molina de iust. & iure, tract. 2. disput. 106. Ludovic. Turrian. de Fide, Spe, & Charitat. q. 10. per duodecim articulos, ex pag. 619. ad 662. & plures alij relati per Thom. Sanchez in sum. 1. part. lib. 2. cap. 1. & seq. & Sayrum in Clavi Regia, 2. tom lib. 9. cap. 4. Peculiariter [sect. 20] de his nostris Indis Occidentalibus omnium primus disputare coepit insignis ille [sect. 21] Doctor Ioannes Lupus de Palacios Rubios, edito in hanc rem tractatu, cui titulum fecit: Insularum maris Oceani, ad quem se remittit in tract. de obtemp. Regn. Navarr. 2. par. §. 1. in fin. cuius tamen copiam nusquam habere potui. Postea etiam in eodem argumento valde insudavit notissimus ille Chiapensis Episcopus, D. Fr. Bartholomaeus de las Casas, qui Hispali bonis parentibus natus, & post sacrorum Canonum studium Sacerdotij ordinem adeptus, cum ad insulam Hispaniolam, sive Sancti Dominici inter primos illius aetatis homines traiecisset, & in saeculo manens, saecularibus negotijs implicatus, militares adversus Indos expeditiones observasset, & damna, & iniurias quas illis sieri videbat, toto animo [sect. 22] dolerat, pio semper, & ardenti eorum tuendorum zelo, & charitate flagravit, & cum parum suis consilijs, & sermonibus prosicere cerneret, anno 1515. primum, & iterum anno 1517. in Hispaniam redijt, & enixis ac repetitis libellis, & orationibus Indorum causam defendit apud Ferdin. Regem Catholicum, & eo paulo post ex vita discedente, apud Caroli Caesaris, tunc Flandriae commorantis, Gubernatorem & Consiliarios, & postea eundemmet Carolum Barchinonae personaliter adiens, plura pro illorum libertate, meliori conversione, gubernatione, & tractatione proposuit, & aliquibus pro voto impetratis, alijs per illius temporis comperendi nationes suspensis, rursus insulam S. Dominici repetijt, ibique ordinem Praedicatorum ingressus & professus, & multa pro eisdem Indis iuvandis constantissime passus, ad Novam Hispaniam transitum fecit, in qua non minori cura susceptam Indorum clientelam prosecutus fuit. Postea vero Episcopatu de Chiapa donatus, prout maiori fulgebat auctoritate, maiori etiam ardore, & solicitudine in idem studium incubuit. Sed cum ob militum duritiam, & auri, atque argenti semper crescentem cupiditatem, non ut oportebat, iustissimis & sanctissimis Regijs edictis in regionibus adeo longinquis obtemperari videret, suaque monita multis exosa, alijs vero difficilia, aut impossibilia iudicari, Episcopatui, quem hac tantum causa susceperat, consulto prius romano Pontifice, renunciavit, & iterum in Hispaniam reversus, anno 1539. nullum non lapidem movit, ut verbo, & scriptis iniurias & calamitates Indorum ostenderet, & ut eis obviam iretur expostularet. Sumptaque [sect. 23] hinc occasione, & ut apologijs responderet, quas eodem tempore Ioan. Gines. Sepulveda contra aliquas eius propositiones evulgaverat, libros quosdam scripsit, quorum primus continet tractatum comprobatorium supremi Imperij, & universalis dominij, quod Reges Castellae, & Legionis super Indis Occidentalibus habent, eique triginta propositiones, & aliqua principia ad idem argumentum pertinentia subiunxit. Secundus, capita cuiusdam disputationis amplectitur, quae anno 1550. coram Regio Senatu, & alijs doctissimis viris inter Episcopum & Ginesium habita fuit eiusdem Senatus auctoritate, ab eruditissimo Fr. Mag. Dom. Soto, qui ibidem interfuit, in summam redacta. Tertius, quartus & quintus de damnis, quae Indi patiebantur, eorum libertate asserenda, commendisque tollendis pertractant. Sextus quoddam confessionarium continet, cuius terrore, ij, qui cum Indis versabantur, a confessarijs examinandi essent. Hi libelli Hispali typis excussi anno 1550. & 1552. per omnium ora, & manus vagari coeperunt. Sed postea [sect. 24] quia sine Regij Senatus auctoritate editi erant, & alijs iustis de causis colligi, & asservari iussi sunt, & praecipue dictum confessionarium, ad quod intercipiendum Regia schedula expedita reperitur Vallisoleti 5. Septembr. ann. 1550. quae extat in 1. tom. sched. impr. pag. 231. Vltra hos tractatus [sect. 25] alium scripsit, quem appellavit testamentum, & alium, cui codicilli nomen apposuit, quos ante mortem Regi Philippo II. praesentasse, auctor est Fr. Eman. Roderic. 2. tom. quaest. Regul. q. 99. art. 4. Refert etiam Fr. Aug. Davila Padilla in hist. Mexic. Ord. Praedic. lib. 1. cap. 99. alium librum scripsisse Latino, & Hispano sermone de promulgatione Evangelij, & alium ingentis voluminis, cui de iuvandis & fovendis Indis titulum fecit, & Mexici in Biblioth. Dominicani Coenobij asservatur. Et tandem summus hic vir, [sect. 26] libertatis Indorum usque ad mortem propugnator acerrimus, plenus dierum & virtutum Vallisoleti occubuit, ut latius haec omnia, & alia ad eius vitam, laudes & labores, quos pro Indis suscepit, spectantia, recenset [sect. 27] Hieron. Benzo hist. Ind. lib. 1. c. 16. Fr. Aug. Davila ubi sup. ex c. 97. usque ad 107. Fr. Thom. Castell. in hist. Lat. Ind. 1. par. Fr. Vincent. de las Casas in hist. Mexic. lib. 1. Fr. Alfons. Ferdin. in hist. Eccles. nostri temp. lib. 1. cap. 6. Ioan. Boter. in relat. univers. 4. p. lib. 3. pag. 63. Ant. Herrera in hist. gen. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 11. pag. 20. & lib. 2. cap. 3. pag. 33. & 34. & cap. 6. pag. 40. & cap. 15. & 16. & 21. & lib. 4. cap. 2. 3. 4. & 5. & decad 3. lib. 2. cap. 3. 4. & 5. ubi notabiles rationes continentur, quas Barchinonae ann. 1519. coram Imperatore Carolo V. Episcopus Darienis, & Licentiatus de las Casas habuerunt, de quibus etiam agit Hieron. Benzo in sua hist. Novi Orb. lib. 1. cap. 16. & aliqua tangit Ludovic. Cabrer. in vita Philippi II. lib. 7. cap. 8. pag. 419. Episcopi Chiapensis temporibus praedictus [sect. 28] etiam Ioan. Ginesius de Sepulveda floruit, qui, ut praeter alios refert Ant. Possev. in apparat. 1. tom. pag. 880. Cordubensis fuit, Theologiae, & bonarum litterarum impense doctus, ac Caroli V. Imper Historicus. Hic annos 81. coelebs, & in diversis studijs versatus, insumpsit, & obijt ann. 1572. sepultus in Putalbani municipij aede maxima prope Cordubam & varia opera scripsit, quae cum sparsim varijs temporibus fuissent a Typographis evulgata, demum ab Arnoldo Myllio conquisita, simul in lucem edita sunt in officina Birmanica Coloniae anno 1602. Et inter reliqua, ut audio, peculiarem librum elucubravit de iustis causis belli contra Indos suscepti: cuius ratione, cum in pluribus Episcopi Chiapensis assertionibus contrairet, & inter illos, verbo & scripto, privatim & publice multae contentiones habitae fuissent, apologiam quandam pro praedicti libri defensione vulgavit. Horum librorum copiam usque adhuc habere non potui, [sect. 29] fuerunt quippe auctoritate Regia in Hispaniae, & Indiarum Provincijs interdicti, schedula ad id apud D. Martinum expedita 19. Octob. ann. 1550. quae extat in d. 1. tom. sched. imp. pag. 230. ubi huius prohibitionis ratio ea esse dicitur, quia extra Regnum typis excussi fuerant, & quia non convenit, ut materiae eiusmodi sine expressa & peculiari Regis licentia pertractentur, & publicae factae, vulgi linguis, & manibus conterantur. Accipio etiam ex relatione Fr. Aug. Davila in d. hist. Mexic. Ord. Praed. lib. 1. cap. 103. pag. 403. quendam [sect. 30] Licenciat. Frias de Albornoz in eodem argumento laborasse, & tractatum de conversione & debellatione Indorum scripsisse, qui tamen, quoniam aliqua continebat, quae Evangelicis praeceptis adversabantur, Quaestorum Fidei sedula diligentia interclusus fuerit. Viguit quoque eadem aetate [sect. 31] quidam Pet. Malferitus I.C. Patricius Balearis, ad cuius manus cum confessionarium Episcopi Chiapensis pervenisset, & in eo aliqua perlegisset, quae iustitiae Nostrorum Regum in occupatione harum Provinciarum nocere poterant, copiosum quoddam, & non male doctum consilium, sive apologeticum (ut ipse vocat) iuris responsum commentus est, quo intrepide illam defendit, illudque ad potentiss. D.D. Maximilianum Bohemiae Regem, Austriae Archiducem, direxit, qui ea tempestate Carol. V. in Regnis Hispaniae vices gerebat. Quod responsum extat inter consilia Iacobi Mandeli Albani, vol. 2. & est 769. in ordine. Marquardus [sect. 32] etiam de Susanis tractatum eodem ferme tempore fecit de Iudaeis & infidelibus, in cuius prima parte cap. 14. per tot. an, & quando infideles debellari, & proprijs bonis spoliari possint? pertractat, & de his nostris Indis, & eorum subijciendorum titulis speciatim nonnulla considerat. Idem etiam licet magis perfunctorie tetigit [sect. 33] Franc. a Vargas in tract. de auct. Pontif. & Episcop. iurisd. qui habetur inter tract. Doct. tom. 13. p. 1. ex pag. 113. ubi confirmatione 10. fatetur, multum in hac re Scriptores suae aetatis super conciliandis contrarijs Innocent. & Hostiens. opinionibus dissentire, se tamen omnium eorum sententias omnibus collatis disputationibus ad concordiam, meramque veritatem reducere conatum in suis commentarijs: quos tamen ego videre non potui, & an typis excusserit, prorsus ignoro. Doctissimus [sect. 34] item Mag. P. Domin. Soto aliqua hunc articulum concernentia docte, & graviter pungit in lib. 4. de iust. & iur. q. 4. art. 1. & seq. & in 4. dist. 5. q. unica, art. 10. pag. 266. & seq. ubi addit, sibi in animo esse in lib. 4. de iust. & iur. tractatum edere de ratione promulgandi Evangelij, primum in obsequium Fidei, deinde in gratiam Christianorum Principum. Quem tamen tractatum an ediderit, nescio; nunquam enim illius copiam assequi potui, licet eum citari videam a Ferd. Menchaca, lib. 1. quaest. illustr. cap. 10. num. 10. Idem mihi contigit in scriptis [sect. 35] Ioan. Matienco, qui fuit in his Peruanis Provincijs Argentini Praetorij pluribus annis Senator, & ultra Dialog. Relatoris & accurata commentaria, quae edidit sup. lib. 5. Recop. alium etiam librum, quem ipse in illis citat, paraverat, sub titolo de stylo Cancellariae, & refert se in eo plura pro defendenda Indorum debellatione & subiectione dixisse in tit. 1. praeeminentia 17. casu 20. declar. 9. §. 1. gloss. 1. Adquem etiam se remittit nonnulla eiusdem argumenti leviter tagens, in alio libro manuscripto Hispani sermonis, quem penes me habeo, & inscribitur de moderatione, sive gubernatione Regni Peru; [sect. 36] qui tamen iudicio meo tumultuarie ab auctore scriptus videtur, & pauca continet, quae nobis eandem rem pertractantibus usui, & adiumento esse potuerint, ut ex utriusque operis collatione patebit. Franciscus [sect. 37] etiam a Victoria, Dominicani Ordinis fulgentissimum Sydus, ultra celebres illas disputationes, quas de iure belli conscripsit, duas alias elucubravit, quibus de Indis insulanis, titulum fecit, ubi plures rationes, sive causas enumerat, ob quas illis bellum infligi possit, & veros dominationis Regum nostrorum titulos a falsis, & affectatis magistrali resolutione distinguit. Dom. quoque Gregorius [sect. 38] Lupecius Regius in supremo Indiarum Senatu Consiliarius, & ob eximiam utriusque iuris peritiam & indefessum laborem omni saeculo commendandus, ut aurea, & ardua glossemata, sive commentaria ostendunt, quae circa Hispanas septem Partitarum leges scripsit, sine quibus manca profecto Hispani fori iurisprudentia videri posset. Hic inquam talis, tantusque Praeceptor, totis nervis in hoc idem argumentum dominationis Indiarum intendit, & cum plura hinc inde allata tentasset, tandem relectiones Victoriae, de quibus diximus, summopere probans, eas ad litteram transtulit, & viginti columnis consumptis, vix, & ne vix quidem se ab hoc labyrintho extricare potuit in l. 2. tit. 23. part. 2. verb. Acrecentar el pueblo a su Fe. Alia quoque [sect. 39]alij tam Theologi, quam utriusque Iuris, atque etiam historiae professores de eodem articulo varijs in locis tetigisse reperiuntur, ut constabit ex Ioan. Maior. in 2. Sent. dist. 44. q. 3. Alfons. a Castr. de iusta haeret. punit. cap. 14. Alfons. Guerrer. in speculo Princip. cap. 3. num. 5. Pet. Bellino in tract. de bello, 2. part. tit. 12. Ioseph. Acosta in libris de procuran. Ind. salute, praecipue lib. 2. cap. 2. Cuius doctissima [sect. [40]] & elegantissima scripta merito laudat Ant. Possevin. in apparat. 1. tom. pag. 964. Ferdinand. Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 10. n. 10. & 11. & cap. 24. per tot. Fr. Ant. a Corduba in suo quaestionario, lib. 1. q. 59. Dominico Banez, Aragone, Salone, Lorca, & alijs Theologis recentioribus in 2. 2. q. 10. art. 10. Lud. Molin. de iust. & iur. tract. 2. disp. 105. & 106. Greg. de Valent. in 2. 2. disp. 1. punct. 7. in resp. ad 2. & punct. 8. per totum, Ioanne Azorio lib. 8. instit. moral. cap. 24. & 25. Eman. Roderic. 2. tom. quaest. Regul. q. 99. art. 4. & tom. 3. quaest. 32. art. 4. Anastas. Germonio de sacror. immunit. lib. 3. cap. 13. per tot. praecipue ex num. 29. Petr. Matthaeo in lib. 7. Decretal. sub t t. 9. de insulis Novi Orb. pag. 74. & seq. illust. & eruditiss. Card. Bellarm 1. tom. controvers. 3. de Rom. Pontif. lib. 5. c. 2. & in recognitione suorum librorum in addition. eiusdem cap. §. 2. Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 224. Ant. Possevin. in Bibliot. tom. 1. lib. 9. cap. 15. & seqq. ubi de conversione Indorum aliqua tradit Fr. Thom. a Iesu in tract. de procuran. omnium gentium salute, lib. 2. par. 1. cap. 5. & lib. 5. p. 1. P. Lud. Turriano in tract. de Fide, q. 19. disput. 51. & 52. & sequentib. P. Ioan. de Salas de legibus, q. 95. disput. 7. sect. 4. pag. 120. & q. 96. disp. 10. sect. 3. pag. 227. Ioan. Boter. in suis relat. univers. 2. part. lib. 4. ex pag. 238. ad 240. & 4. part. lib. 3. per totum, praecipue pag. 72. Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. Lud. Cabrera in vita Philippi II. lib. 7. cap. 8. Ferdin. Rebell. de obligat. iust. lib. 18. q. 23. per tot. ubi licet de titulis Indiarum Orientalium dumtaxat pertractet, idem est ac si de Occidentalibus disseruisset, Lud. a Paramo de origin. Inquis. lib. 3. q. 1. opin. 3. n. 123. ubi citat, de eodem agentem quendam auctorem nomine Vazquez cons. 8. quem invenire non potui; [sect. 41] sicuti neque admonitionem quandam de legatione Evangelica ad Indos capessenda, quam audio his temporibus scripsisse Iust. Heurnium Ioan. filium, & typis editam Lugdun. Batavor. apud Elzivericum in 8. Videre autem licuit, & iuvit, quod latissime, & multum in nostris terminis scribit [sect. 42] D. Marta in tract. de iurisd. lib. 1. cap. 24. ubi Romani Pontificis potestatem super Regnis, & bonis infidelium intrepide admittit, & Hieron. Zevall. 1. tom. pract. commun. q. 735. ubi occasione illius quaestionis, quam disputat, an filij infidelium possint invitis parentibus baptizari, de titulo subiectionis Indorum aliqua tangit. Quod idem [sect. 43] ipse auctor, quae eius est diligentia, & studium de Republica litteraria, & Nostrorum Regum dignitate benemerendi, in eorum, ut inquit, gratiam, latius prosequutus est in quarto tom. earundem pract. commun. q. ult. ex n. 168. usque ad num. 324. ubi num. 174. mutuatis verbis Petri Malferiti. d. cons. 769. insano labori se indulgere velle testatur, ut veritas huius quaestionis, & Indiarum Regni retentio luce meridiana clarior omnibus illucescat, quod an impleverit, aliorum iudicio relinquo. Merito [sect. 44] tamen ibidem ex num. 175. ad 182. ad hoc opus ex professo suscipiendum desiderat, & appellat insignes illos, & praestantes Iurisconsultos, & Regis nostri potentissimi Praesides & Consiliarios, quorum nomina refert. Magnos [sect. 45] enim magna aggredi, & in magnis laborare ratio suadet, ut late docet Arist. lib. 4. & hic cap. 3. & egregio schemate ostendit Lucianus in dialogo 4. Sed nos [sect. 46] eo tempore, quo Zevall. hanc ultimam quaestionem in vulgus emisit, scripta haec, quae nunc in publicum edimus, in privatis schedis continebamus, gavisique sumus, & ingenio nostro gratulati, quod post tantos viros, qui in hoc studio, sive stadio certarunt, & in hanc uberrimam messem manum miserunt, prodire adhuc in lucem, Deo votis nostris annuente, non usquequaque contemnendi, possimus, & piam illam Moabitidem imitati, spicilegium, neque sterile forsitan, neque infructuosum conficere. Et quamvis [sect. 47] summa illa eruditionis fastigia, quae Zevallos exoptat, aequare non valeamus, neque in Orchestra, sed in imis istis subselijs locum habere meruerimus, non ideo tamen ab incoepto itinere desistemus. Potest enim non inconcinne huc referri quod in Oratore Cicero ait: Si quem aut natura sua, aut illa praestantis ingenij vis forte deficiet, aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum, quem poterit. Prima enim sequentem, honestum est in secundis, tercijsque consistere. Nam in Poetis non Homero soli locus est (ut de Graecis loquar) aut Archiloco, aut Sophocli, aut Pindaro, sed horum vel secundis, vel etiam infra secundos. Nec vero Aristotelem in Philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis: nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia & copia caeterorum studia restinxit. Alacrior quoque ad hanc pugnam capessendam insurgo, quoniam audio etiam his ultimis annis librum quendam sine Auctoris nomine pervulgatum esse, de his Indicanae dominationis iuribus plura tractantem [sect. 48] cui titulus est, Mare liberum, cuius copiam hucusque nancisci non potui; nam in extremas istas mundi plagas raro similes libri perveniunt, & huius nundinatio, & relectio per sanctae Inquisitionis officium interdicta videtur, ut constat ex ultimo indice librorum prohibitorum ann. 1612. pag. 77. Nimirum, quia ut a viro docto & pio, qui Hispaniae ante prohibitionem illum legit, accepi, haeretici Auctoris manum & ingenium redolebat impie in Reges nostros, & quod gravius est, in Romanam Ecclesiam debacchantis. Pro accepta scilicet eiusmodi [sect. 49] Sectariorum inverecundia, qui nullam veritatis, aut decori rationem in suis doctrinis asserendis & adstruendis habentes, quidquid in buccam venit, affirmant, & contumelijs & iniurijs magis quam rationibus certant, ut recte observat Balth. Chavas. de not. verae relig. lib. 4. cap. 2. ut plane ad eos pertineat illud Greg. Nazianz. in orat. 1.: Veritatis doctrinam adulterant, omnibus assentantur, ventriloqui sane, & vaniloqui, voluptatibus suis servientes, verbis ex terra prolatis, & in terram pessum euntibus, ut maximam apud vulgus gloriam, & nominis celebritatem consequantur. Cui [sect. 50] libro, postquam hunc nostrum typis cudendum tradidimus, plene respondisse video, doctum pariter ac reverendum Patrem D. Seraphinum Freitas Lusitanum in altero cui de iusto Imperio Asiatico, titulum fecit, ubi Indi Orientalis navigationem, & conquisitionem per Lusitanos factam, erudite defendit, & nonnulla etiam breviter pungit, quae ego latius pro his nostris Occidentalibus disserueram, ut Lectori facile ex utriusque tractationis collatione patebit. Eundem laborem, licet non ita serio, aggressus quoque videtur alter novissimus Lusitanus, cui nomen Benedictus AEgidius, in commentarijs ad l. ex hoc iure, D. de iustit. & iur. 1. part. cap. 3. ex num. 13. ad 32. sed neque hic nostrum usquequaque inutilem reddet. Pergam igitur macte animo, distinctis capitibus singulos titulos, qui mihi in hanc rem perpendi posse videntur trutinans, & exornans, obsoletis nitorem, ut cum Plinio loquar, fastiditis gratiam, dubijs fidem, & vetustis novitatem adstruere curans, & in unoquoque quid affirmandum, quid improbandum sit ex animi mei sententia citra omnem amoris, & lenocinationis speciem resolvens. Non enim ignoro, [sect. 51] mendacis hanc poenam esse, ut etiam cum vera dicat, ei non credatur, sicuti apud Laerti. lib. 3. Arist. tradit, & D. Hieronym. epist. 37. ad Iulian. & habetur Eccles. 20. 26: Opprobrium nequam in homine mendacium, & in ore disciplinatorum assidue erit. Et adulatores [sect. 52] sibi, & ijs, quibus arridere cupiunt, necem inferre, ut praeter alios optime & novissime probat Dom. Regens Valencuel. cons. 99. num. 76. & eleganti carmine ostendit Iacob. Billius Carthus. in Antholog. sacra, sic inquiens: Lingua assentatrix vitium loquentis acerbat, Et delectatum crimine laude ligat. Nulla sit ut lapso reparandae cura salutis Blanditur soniti dum male suasus honor. Libera sit potius vox correctoris amici, Serpere ne fibris caeca venena sinat. Nec credens medici verbis fallacibus aeger, Noxia laudatae vulnera pestis amet. # 2 CAPVT II. De primo debellationis & dominationis Indiarum Occidentalium titulo, quem gloriosissmi Hispaniae Reges ex divinae voluntatis concessione habere posse videntur, a qua omnium Regnorum iura dependent, & quibus illa vaticinijs, & prodigijs fuerit insinuata? SVMMARIVM Capitis II. -  1 Deus omnium rerum est auctor, actor & moderator. -  2 Deus non solum praeest rebus omnibus sed interest, & inest. -  3 Deus omnium Regnorum arbitrium in sua manu habet. -  4 Regna & Imperia omnia immediate a Deo proveniunt, & pendent, & plurima iura & auctores, qui de hoc tractant. -  5 Reges omnes, & Imperatores cur in suis titulis scribant, se Dei gratia regnare? -  6 Dei gratia se regnare dicunt aliqui Reges & Duces, ut ostendant, se nullum alium superiorem in terris agnoscere, & plurimi auctores, qui de hoc tractant. -  7 Dom. D. Franc. de Alfaro, Senator Limensis meritissimus, laudatur. -  8 Regna & Imperia omnia cur Deus caduca, & instabilia esse voluerit? -  9 Regnum a gente in gentem potest transferre Deus cum causa, & sine causa. -  10 Regnorum innumeri casus, & mutationes remissive adducuntur, & plurimi auctores, qui de hoc agunt, latissime recensentur. -  11 Gens nulla reperitur, quae certam suae originis & Regni rationem & successionem reddere possit, praeter Hebraeam. -  12 Romanorum Monarchia, sicut aliae, cecidit; quamvis se aeternam futuram iactaret. -  13 Fortuna adversus imperia, & civitates idem ius habet, quod adversus imperantes. -  14 Regna suas aetates habent, sicut homines, & internas causas pereundi. -  15 Manilij poetae elegantia carmina de imperiorum mutatione. -  16 Diogenis iocus in mutationem rerum. -  17 Imperiorum & Regnorum mutationes & casus, qui Lunae & Stellis tribuunt, graviter errant. -  18 Fati, fortunae, & sortis nomine Ethnici, Dei absolutam voluntatem significare volebant. -  19 Mundi aeterna lex est, ut omnia in eo morti, & mutationi sint subiecta. -  20 Deus solus mortis & mutationis est expers. -  21 Iusti Lipsij elegantissima verba de rerum & Regnorum mutationibus expenduntur. -  22 Hispaniam summum Imperium Orbis habituram Vaticinij in modum proponit Iust. Lipsius. -  23 Hispaniae Reges titulum dominationis Novi Orbis ex promissione & concessione divina habere videntur. Et numer. 31. -  24 Rem suam quilibet potest ad alium transferre. -  25 Deo auctore & ductore quae fiunt, iniusta censeri non possunt. -  26 Cap. Dominus noster 23. q. 2. expenditur, & illustratur. -  27 Moysis bella contra Amorrhaeos, & alios ex sola divinae voluntatis observatione excusant August. Abulens. & alij, quorum loca expendutur. -  28 Sapientia locus cap. 12. vers. 12. explicatur, & exornatur. -  29 Deus iuste potest, omnes gentes etiam innocentes perdere, imo & beatos damnare, si id sibi placeret. -  30 Deus cur comparetur figulo, & creatura luto ab Isaia, & D. paulo. -  32 Repetitionis & prolixitatis vitium fugiendum. -  33 Thom. Bozius secure admittit concessionem Novi Orbis a Deo Hispaniae Regibus factam, ob zelum religionis, & alias virtutes. Et num. 35. -  34 Cantic. cap. 4. de Austro perflante, & aromatibus fluentibus, intelligitur de conversione Indorum. -  36 Sibyllarum carmina a Virgilio relata, commode de Hispaniae Regibus applicantur. -  37 Alanus Copus titulum, quem Reges Hispaniae in utraque India habent, multum extollit, tanquam a Deo concessum. -  38 Reges Catholicos Hispaniae videri electos, & vocatos a Deo ad reducendos, & gubernandos populos Indorum, sicut olim Moysis ad reducendum & gubernandum populum Israelit. Camill. Borrel. aperte testatur. -  39 Benedictionem & pro missionem dilatationis Imperij sui factam Ecclesiae a Prophetis, posse etiam intelligi de Regibus Hispaniae, docet D. Valdesius. -  40 Indiae Orientalis titulum Regibus Lusitaniae ex divina approbatione, & quasi concessione competere, docet Pet. Rebellus, & idem procedit in Occident. -  42 Novi Orbis Imperium, & conversionem Hispanis Deum reservare, & concedere voluisse, multis prodigijs & ostentis praedictum fuit. Et numer. 47. -  42 Regnorum calamitates & mutationes solet semper Deus prodigijs, & portentis ostendere, quod plurimis exemplis, & auctotibus remissive probatur, & quae sit causa? Num. 43. -  44 Calamitatum & suppliciorum imminentium Deus prius homines monet, ut resipiscant. -  45 Psalm. 59. versus expenditur. -  46 Ieremiae verba cap. 6. & 18. expenduntur. -  48 Evangelij propagationem inter Gentiles faciendam multis vatincinijs, & carminibus Sibyllarum Deus praedixit. -  49 Indi Insulae Hispaniolae habuerunt notabile oraculum de Hispanorum adventu. -  50 Daemon saepe compellitur a Deo veritatem dicere. -  51 Prodigia & ostenta plura notanda, quae Mexicani habuerunt de adventu, & dominatione Hispanorum & auctores, qui de illis scribunt. -  52 Mexici praedixit adventum, & dominationem Hispanorum quidam captivus, qui de more sacrificabatur. -  53 Mexici ante adventum Hispanorum homines armatos, fleviles voces, cometes, igneos globos, & alia ostenta apparuisse. -  54 Motezuma Monarcha Imperij Mexicani plura habuit oracula, & ostenta suae calamitatis, & adventus, & dominationis Hispanorum. Et num. 55. & 56. & sequentibus. -  56 Avis nimis peregrina, & prodigiosa Motezumae adducitur. -  57 Papania Motezumae soror, mortua revixit, & ei suum interitum, & Hispanorum adventum praenuntiavit. -  58 Quaecalcoati vir prudens, Novae Hispaniae incolis priscis, temporibus, Hispanorum adventum, & dominationem praedixit. -  59 Mexicani quator saeculis ante adventum Hispanorum, illius vaticinium habuerunt, & a maioribus in posteros derivarunt. -  60 Iucatanenses vaticinium habuerunt, bomines Crucis vexillum, & vaccas secum afferentes, eorum dominaturos. -  61 Misteca in regione reperitur notabile praesagium adventus, & dominationis Hispanorum a daemonibus editum. -  62 Argentei fluminis in regione, Origuara praenuntiavit incolis adventum Hispanorum, & Novae Religionis Praedicationem. -  63 Vaticinium, notabile adventus Hispanorum, quod Rex Tidore, se habuisse, illis significavit. -  64 Rex insulae de Tidore voluntarie imperium suum Hispanis reliquit, se ita a Deo monitum dicens. -  65 Peruano in Regno multa vaticinia, prodigia, & ostenta Hispanorum adventum, & dominationem praenuntiarunt, & quae illa? -  66 Mures & locustae Peruanis nunquam visae, in adventu Hispanorum, eos prodigiose infestarunt. -  67 Potosi montis argentei divitias Hispanis a Deo servari, vox coelitus emissa praedixit. -  68 Psalm. 64. versus, qui de gentibus signis Dei turbandis loquintur, de Indis Novi Orbis accipitur. -  69 Fortunae casibus omnia mundi bona, & Regna, etiam tunc, cum maxime florent, subiecta esse. DEvs [sect. 1] omnium rerum est auctor & actor, aeterna & provida mens, quae coelorum perennes orbes, quae syderum inaequales cursus, quae elementorum alternas vices, quae denique omnes res superas, inferas, temperat, moderatur gubernat. Spargit quoquo versum aeterna illa lux suos radios, & uno eodemque, ut ita dicam, ictu, sive nictu, sinus omnes, & abyssos penetrat coeli, terrae maris. Nec [sect. 2] praeest solum Divinitas haec rebus omnibus, sed interest, imo inest, res omnes inspicit, adit, cognoscit; & cognitas, immota quadam & ignota nobis serie dirigit, ac gubernat, ut praeclare scriptum reliquit Iust. Lipsius lib. 1. de constant. c p. 13. Quo fit, ut pariter in sua voluntate & potestate habeat [sect. 3] omnium Regnorum & Imperiorum arbitrium, & distributionem, [sect. 4] nullusque temporalis status, aut principatus reperiatur, qui a Deo auctore naturae immediate non proveniat, atque dependeat, licet ipsi Principes, & Monarchae mediante humana volutate & institutione ad eorum sastigia provehantur, ut habetur 1. ad Rom. 13. Timot. 3. Proverb. 8. & egregie probat l. 1. 1. inter claras, C. de summ. Trinit. l. 1. C. de veter. iur. enuc. in princ. l. ult. C. de quadr. praescript. cum alijs, D. August. in cap. quo iure, 1. distinct. cap. Constantinus, cap. duo sunt, cap. si Imperator. 96. distinct. cap. si ex bono de poen. distinct. 4. D. Chrysost. hom. 23. in d. epist. ad Rom. l. 5. 6. & 7. tit. 1. par. 2. D. Thom. lib. 1. de regim. Princ. Dom. Soto lib. 4. de iust. & iur. q. 4. art. 1. Did. Perez in prooemio ordinam. col. 7. Minchaca in praefat. controvers illustr. num. 119. & 139. Covarrub. in pract. cap. 1. Mich. Salon. de iust. & iur. tom. 1. tract. de Dom. q 2. art 1. concl. 2. Omphali de civili Polit. lib. 2. cap. 1. num. 1. & plurimi alij relati a Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 17. num. 2. vers. Puedense, Zevall. in pract. lib. 4 q. fin. ex num. 237. P.M. Fr. Anton. Perez in Laurea Salmantina, certamine 5. exposit. de hom. praefect. pag. 296. & seq. Pat. Franc. Suar. omnino videndo in defens. contra sect. Anglican. lib. 3. cap. 2. num. 10. & seqq. & Petr. Andrea Canonherio in Aphorism. Hippocrat. polit. 1. tom. pag. 1. & 2. Qua de [sect. 5] causa omnes bene cordati Reges & Imperatores suorum titulorum initio, se Dei gratia regna, quibus potiuntur, habere, pie & humiliter profiteri solent. Quamvis [sect. 6] aliqui ambitiosius, simul etiam sub hac praefatione ostendere velint, nullum alium in terris supperiorem agnoscere. Vt constat ex ijs, quae late notant Castell. & Burg. de Paz in prooem. leg. Taur. n. 30. Gregor. Lop. & eius additionat. Barth. Humada in prooem. part. gloss. 7. Paris de Puteo in tract. de Duell. lib. 7. §. an Comes, num. fin. Redin. de maiest. Princ. in princ. n. 22. Chassan. in prooem. ad consuetud. Burgun. verb. Par la grace, Francisc. Marc. decis. 163. num. 1. part. 1. Petr. Foller. in tract. de censib. fol. 15. n. 8. cum seqq. Carol. Tapia de constit. Princip. in rubr. num. 3. Anton. Scappus de iure non scrip. lib. 2. cap. 2. ex num. 3. Menoch. cons. 2. num. 104. Anastas. Germon. de Indul. Apost. in initio, fol. 30. Camil. Borrel. de praestan. Reg. Cathol. cap. 2. Zevall. ubi sup. num. 267. & novissime alios citans Caldas Pereira in tract. de emption. & vend. cap. 1. num. 4. Et [sect. 7] illustris pariter, atque eruditus Dom. Don Francisc. de Alfaro huius Limani Conventus Senator meritissimus, mihique semper ob iustitiae zelum, tuendorum Indorum ardorem, probatissimos & incorruptissimos mores, & alios necessitudinis, & familiaritatis titulos plurimum observandus, in suo eleganti tract. de offic. Fiscal. gloss. 2. Et ad hanc supremam potestatem ostendendam [sect. 8] eadem Dei providentia disponit, ut Regna & Imperia ipsa caduca, & instabilia sint, & sub perpetua quadam mutatione, & volubilitate constituta, ne a nobis ipsis stare, ac perdurare in sceptri semper dignitate existimaremur, sed ut standi, ita & cadendi, resurgendique fatur, ex eius nutu, & voluntate pendere, [sect. 9] quae cum causa & sine causa, illa ab alijs ad alios, & de gente in gentem transferre potest, & solet, ut aperte docemur Eccles. cap. 10. Dan. cap. 2. vers. 21. ibi: Deus mutat tempora, & aetates, transfert regna, atque constituit, & cap. 4. ibi: Dominatur excelsus in Regno hominum, & cuicunque voluerit, dabit illud, Sap. cap. 7. vers. 27. ibi: Omnia innovat, 2. ad Corinth. cap. 6. ibi: Regnum a gente transfertur; & innumeris [sect. 10] exemplis ex sacra Scriptura, quatuor Orbis Monarchijs, & omni antiquitate petitis, ostendunt, & illustrant Doctores per text. ibi in cap. translato de constitut. cap. per venerabilem 34. de elect. auth. de non alienan. rebus Eccles. §. ut autem, Cicer. lib. 1. offic. elegantissime Ovid. lib. 15. Metamor. Propert. lib. 2. eleg. 9. Plutarc. in paralel. & apophtegm. Valer. Maxim. lib. 2. cap. 7. lib. 6. cap. 9. Tacit. lib. 6. annal. Ammian. Marcell. lib. 14. Trogus Pomp. lib. 44. Luc. Florus lib. 2. cap. 19. Polyb. lib. 8. hist. Paul. AEmil. in Dione, Auso. epig. 8. & in Lud. Sep. Sapian. in Solone, Tzetzes Chil. 4. Bocacius de casib. Princip. & plurimos alios referens Petr. Gregor. lib. 18. Syntagm. c. 1. & lib. 21. de Rep. per totum, & lib. 6. cap. 3. num. 10. & in syntax. art. mirab. lib. 22. cap. 4. Menchac. lib. 1. quaest. illustr. cap. 20. num 34. Balduin. qui eleganter loquitur in §. item ea, quae ex hostibus, instit. de rer. divis. Thom. Bozius Eugubinus de sign. Ecclesiae Dei, lib. 24. cap. 3. cum tribus sequentibus, & latius in praetermissis cap. 5. ex pag. 627. & in integris octo libris, quos de ruinis gentium & Regnorum scripsit, Theatr. vit. hum. vol. 3. lib. 4. pag. 734. & seq. Ant. Poss. in Biblioth. lib. 2. cap. 62. pag. 92. ubi ait [sect. 11] omnes mundi nationes, omniaque regna saepe mutata fuisse, ita ut nulla fere gens inveniatur praeter Hebraeam, quae certam sui originis rationem, suorumve regnorum successionem tradere valeat, docte & copiose Fr. Thom. a Maluenda lib. 1. de Antchrist. cap. 4. & lib. 4. ex capit. 8. ad 16. Vbi inter alias [sect. 12] Monarchias, quae pessum ierunt, etiam Romanam constituit, quamvis stabilitatis, ac diuturnitatis suae plura testimonia, & vaticinia iactaverit, & se aeternam appellare ausa fuerit. Laelius Bisciola lib. 1. horarum subsecivar. cap. 1. Petr. Faber. lib. 1. semest. cap. 8. & 9. Vbi eleganter [sect. 13] probat, fortunam adversus urbes, & imperria idem ius habere, quod adversus Imperantes. Valdes de dignit. Reg. Hisp. cap. 12. num. 9. Sim. Maiol. in dieb. canicul. tom. 2. colloq. 2. ex pag. 104. & tom. 3. colloq. 2. pag. 338. & sequentibus, Mart. Delrio in adag. sacr. 2. tom. adag. 286. pag. 335. Fr. Ioan. Torquem. qui in nostris terminis loquitur in Monarch. Indian. lib. 4. cap. 105. & novissime Pet. Andr. Canonher. in d. 1. tom. Aphoris. Polit. Hippoc. pag. 543. ubi post plures, quos resert, [sect. 14] comparat Regna, & Regnorum status cum aetatibus hominum, & ortum, infantiam, adolescentiam, inventutem, virilitatem, senectutem, & interitum habere, luculenter ostendit. Quod insinuavit etiam Iust. Lips. in centur. 3. ad Belgas epist. 31. dicens: Magna Imperia limites suos habent, quo cum venerunt, sistunt, retroeunt, ruunt; & melius lib. 1. de constan. cap. 15: Vt ferro consumens quaedam rubigo per naturam adgnata est: ligno exedens caries, aut teredo, sic animalibus, oppidis, Regnis, internae & suae causae pereundi. Sic adeo omnia verti, ut Poeta ille eleganter scripsit: Cernimus atque alias assumere robora gentes Concidere has. Et elegantius [sect. 15] Manil. lib. 1. Astron. sic istos Regnorum casus, & vicissitudines canens, vel ut verius dixerim, lugens: Quot post excidium Troiae sunt eruta Regna? Quot capti populi? quoties fortuna per Orbem Servitium Imperiumque tulit, varieque revertit? Troianos cineres in quantum oblita refovit Imperium, fatis Asiae iam Graecia pressa est. Saecula dinumerare piget, quotiesque recurrens Lustraret mundum vario Sol igneus Orbe: Omnia mortali mutantur lege creata, Nec se cognoscunt terrae vertentibus annis Exutas variam faciem per saecula gentes. Atque huc etiam spectat [sect. 16] Diogenis iocus relatus a Laertio lib. 6. Rogatus enim, quomodo sepeliri vellet? in faciem inquit: Percontanti causam quoniam, inquit, paulo post futurum est, ut inferiora fiant superiora: eo alludens, quod id temporis Macedones rerum potirentur, atque ex humilibus fierent excelsi. Quod si inverterentur omnia, fore, ut cadaver etiam ex prono fieret supinum. Vnde apparet, [sect. 17] graviter errare eos, qui harum mutationum & variationum causas ad coelestes circuitus, qui intra Lunam sunt, referendas putarunt, ut ex Plat. & Socr resolvit Arist. lib. 5. Polit. cap. 12. vel ad aliorum stellarum decreta, ut tenet Ptolom. lib. 1. quadripart. oper. cap. 2. & Peucerus in lib. de divinat. gen. Est enim verius ex divina, ut diximus, voluntate & providentia pendere, atque ordinari, [sect. 18] quam naturae, fortunae, sortis, sive fati nomine Ethnici designabant, ut docet idem Arist. lib. de mundo, in fine, Arnob. lib. 2. advers. gent. D. August. & eius addition. Lud. Vives lib. 5. de Civit. Dei, cap. 9. & erudite prosequitur Pet. Greg. d. lib. 21. de Repub. cap. 3. Mar. Ant. Muret. omnino legendus in orat. de fato apud Senecam pag. 279. & lust. Lips. lib. 1. de constan. cap. 17. & 18. & sic est explicandus Manil. lib. 4. Astron. dum ait: Fata regunt Orbem, certa stant omnia lege. Longaque per certos signantur tempora cursus. Lucan. lib. 1. Pharsal. Invida fatorum series, summis qui negatu Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus. Et Seneca in Octavio: Regitur fatis mortale genus, Nec sibi quisquam spondere potest Firmum, & stabile: perque casus Volvitur varios semper nobis Metuenda dies. Alterna [sect. 19] quippe lex, ut inquit Iust. Lips. d. lib. 1. de constan. c. 16. a principio dicta est omni huic mundo, nasci, denasci, oriri, aboriri: nec quidquam stabile, aut firmum arbiter ille rerum esse voluit, praeter ipsum, [sect. 20] cui Soli ut Sophocles dixit: Nunquam senectus, atra nec mors imminet Sed alia miscet domitor aetas omnia. Sed audiamus eundem [sect. 21] Iustum Lips. qui in eodem cap. post alia, quae in hanc rem graviter, & philosophice considerat, sic concludit: O mira, & nunquam comprehensa necessitatis lex! Abeunt omnia in hunc nascendi, pereundique fatalem gyrum: & longaevum aliquid in hac machina est, nihil aeternum. Attolle, & circumsert mecum oculos, & vide rerum humanarum alternas vices, & ut in Oceano aestus. Tu surge, tu cade. Tu impera, tu servi. Tu occultare, tu emerge, & eas hic rerum in se remeantium Orbis, quamdiu erit ipse Orbis. Germani feri olim fuistis? nunc mitescite ante plerosque populos Europae. Britanni inculti, & inopes? Delicijs, ac divitijs AEgyptios provocate & Sybaritas. Graecia olim floruit? nunc iaceat. Italia sceptrum tenuit? nunc serviat. Vos Gothi, vos Vandali, vos Fex Barbarorum prodite ex latebris, & gentibus imperate per vices. Adeste etiam pelliti vos Scythae, & potenti manu paulisper habenas temperate Asiae, atque Europae. Sed isti ipsi mox discedite, & ceptrum relinquite illi ad Oceanum genti: fallor enim? an Solem nescio, quem novi Imperij surgentem video ab Occidente. Hactenus Iust. Lips. [sect. 22] qui hoc vaticinium dominationis gentis, ad Occidentem sitae, quod de Hispanis intelligendum videtur, serio etiam repetijt lib. 1. de magn. Rom. cap. 3. sic inquiens: Nescio, quo providentiae decreto res & vigor ab Oriente in Occasum eunt. Haec cum ita se habeant, [sect. 23] nemo plane dubitare poterit, pios & Catholicos Hispanorum Reges, & dominos nostros, iustum & legitimum titulum ad inquirendos, convertedos, & gubernandos Novi Orbis Indos habuisse, & habere, si id sibi summi, atque omnipotentis Dei permissione, imo & promissione iniunctum & concessum ostenderimus. Nihil etenim tam [sect. 24] conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem Domini volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi, 1. qua ratione. 9. §. hae quoque res, D. de adq. rer. dom. l. in re mandata, C. mandat. §. per traditionem, inst. de rer. divis. Et ea, [sect. 25] quae Deo auctore, & veluti ductore fiunt, nullo pacto possunt, aut debent iniqua, aut iniusta censeri, ut praeclare inquit D. Aug. lib. 3. de lib. arbitr. c. 5. & lib. 6. contra advers. leg. & Proph. cap. 14. & magis in nostrae quaestionis proposito lib. 6. quaest. q. 10. relatus [sect. 26] in cap. Dominus noster 23. q. 2. sic scribens: Illud genus belli sine dubitatione iustum est, quod Deus praecipit, apud quem non est iniquitas, & novit, quid cuique fieri debeat: in quo bello ductor exercitus, vel ipse populus, non tam auctor belli, quam minister iudicandus est. Qua etiam [sect. 27] ratione bella per Moysen gesta, quae Faustus Manichaeus accusabat, idem Aug. defendit lib. 22. cont. Faust. cap. 74. his verbis: Nec bella per Moysen gesta miretur, aut horreat, quia in illis Divina sequutus imperia, non soeviens, sed obediens fuit. Nec Deus cum iubebat ista, saeviebat, sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat. Et sequitur Abulens. sup. Num. c. 21. & sup. Iosue cap. 11. ubi tractans, quo iure potuit Moyses Amorrhaeorum tertas invadere, voluntatis Divinae titulum dumtaxat considerat: Cuius, inquit, in manibus omnium Regnorum iura consistunt, & tanquam omnium Dominus ab alijs auferre, & alijs dare pro libito potest. Et postea subdit, quod quamvis Amorraei se, & sua defendendo non peccarent, quia invencibili ignorantia voluntatis Divinae merito excusabantur, Israeliticus etiam populus nullum crimen in illis debellandis & spoliandis admittebat, cum Dei voluntatem impleret, quam ob transitum sibi negatum, & alio quovis colore quaesito, iustissime exequi potuit. Eandem sententiam apertius comprobat [sect. 28] illud Sapient. 12. vers. 12. Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Vbi recte advertit eruditiss. P. Ioan. Lorin. [sect. 29] posse iuste Deum, gentes, quas ipse fecit, perdere, cum mereantur posse id ipsum quoque licet nulla praecederent demerita, vel hoc nomine dumtaxat, quia dominium absolutum habet: imo, si beatos omnes, nullo excepto, aut ad aeternas deijceret poenas, aut redigeret in nihilum, nullam ijs iniuriam faceret. Michael quoque Salon. in 2. 2. tract. de domin. q. 2. art. I. concl. 2. in fin ex eodem loco concludit, Deum esse Dominum absolutum, posseque rebus pro libito uti, naturas mutare, destruere, annihilare, & quocumque volurit, vertere, nullamque alicui facere iniuriam, si vellet in nihilum redigere cuncta creata, aut occidere innocentes; hac nimirum de causa [sect. 30] Isai. & D. Paul. Deum figulo, & creaturas luto optime comparasse; potest enim figulus ex lucto facere quidquid sibi placuerit. Porro Devm Opt. Max. hoc Novi Orbis Imperium, eiusque detectionem & conversionem [sect. 31] Hispanis Regibus designasse & concessisse, in quo praecipua huius capitis argumentatio consistit, non obscure ostendere videtur Abdias Propheta, cap. un. dum dixit, Hispaniae gentes civitates Austri possessuras, iuxta eius expositiones & translationes, quas late tradidimus sup. lib. 1. cap. 15. ex num. 29. ubi etiam per totum illud caput plurimis alijs sacrorum Prophetarum vaticinijs, & gravissimorum auctorum testimonijs eandem praedictionem luculenter adstruximus, quae omnia hic non incongrue perpendi possent, nisi repetitionis [sect. 32] & prolixitatis vitium vereremur, & in illud, quod Iuvenal. satyr. 7. scribit incidere: Nam quaecunque sedens modo legerat, haec eadem stans Proferre, atque eadem cantabit versibus ijsdem Occidit miseros Crambe repetita magistros. De quo Erasmus, sive Paul. Manut. in Adagio, Crambe bis posita mors, pag. mihi 207. Quae vaticinia late congerens, & exponens [sect. 33] Thom. Boz. de sign. Eccles. Dei, lib. 4. cap. 1. & seqq. & lib. 20. cap. 1. & 3. secure probat, populos, qui in illis ad Ecclesiam adducendi dicuntur, eos esse, qui ex Orbe Novo Indiarum, sive Orientalium, sive Occidentalium hodie Pontifici Romano parent, atque humero uno, ut Sophonias inquit, Deo serviunt, & Hispanos nostros esse illas nubes & columbas, quae divinitus missae volarunt, ut ex insulis longinquis filios novos ad Deum adducerent, & simul Divini Tabernaculi, & sui Principatus pelles, tentoria, sive fines extenderent, & plurima copia auri, & argenti potirentur, quae ex his Orbis Novi regionibus, & Antipodum locis adducitur. Et in eodem lib. 4. cap. 6. alias Prophetias ad idem adducit, & tandem concludit, [sect. 34] illud Cant. 4. Surge Aquilo, & veni Auster, perfla hortum meum, & fluent aromata, significare eos omnes, qui ex Indijs, sive Orientalibus, sive Occidentalibus Christi doctrinam sequuntur, & Hispanorum Regum cura instar aromatum bene olentium cunctos Christianos intima voluptatis suavitate, caeteros autem iucundissimo exempli optimi odore perfundunt. Et lib. 2. de imper. virt. advers. Machiavel. cap. 12. in fin. hanc [sect. 35] tanti Orbis concessionem Hispaniae Regibus a Deo factam affirmat, quod veris, & non simulatis virtutibus religionem colerent, & Pontifici Romano obsequentes, Crucis, heroicas, germanasque virtutes designantis, vexillum Divinitus acceperunt. Quod est signum, quod in nationibus procul elevandum praedixit Isaias cap. 5. & 66. ut latius ostendimus. d. cap. 15. ex num. 43. Atque hoc nimirum [sect. 36] Sibyllas insinuasse, dum Christvm alloquentes, dixerunt: Aggredere, o magnos aderit iam tempus honores, Chara Deum soboles, magni Iovis incrementum. Aspice convexo nutantem pondere mundum, Terrasque tractusque maris, coelumque profundum, Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo. Quae carmina cum Virgil. Ecloga 4. de Augusto Caesare acceperit, longe verius & commodius ad inclytos nostros Hispaniae Reges transferre possemus, quibus Dei munere contigit, imperium suum per utrunque Orbem extendere, & ut ille dixit: Solis in terra domibus negata. Eandem Dei benignitatem & concessionem utriusque Indiae Castellanis, & Lusitanis Regibus factam, optime considerat, & extollit [sect. 37] Alan. Cop. Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. & seq. & cap. 36. pag. 951. & 952. dicens, hac de causa eorum titulum splendidissimum censeri debere, cum Deus ipse eorum potissimum navibus stupendam, & inauditam forte hactenus ad extremum usque Orientem & Occidentem itineris rationem ostenderit, neque ab ullis Christianorum, sed infidelium regionibus expugnatis, & a totius navigationis, expeditionis, & maritimi commercij ab Oceano Occidentali ad Indicum, & Australe latissime patenti dominio amplificari, gloriose concesserit. Camillus etiam Borrel. de praestan. Reg. Cath. cap. 43. num. 60. aperte testatur, plurimas Prophetias, quas per totum illud caput exponit, huic Novo Orbi per Reges Hispanos converso, & occupato convenire, [sect. 38] viderique Regem Catholicum, tanquam Moses, electum, ad reducendos populos Indorum a servitute diaboli, cui hucusque steterunt obstricti. Eidemque Regi convenienter dici posse verba Isaiae, cap. 49: Dedi te in foedus populi mei, ut suscitares terram, & possideres haereditates dissipatas, & diceres ijs, qui vincti sunt, exite; & qui in tenebris sunt, revelamini. Huic quoque sententiae [sect. 39] subscribit Didac. Valdes de dignit. Reg. Hispan. cap. 12. num. 8. fol. 110. ubi Bozium sequutus advertit, ob Fidei zelum & conservationem concessam esse a Deo Regibus Hispaniae hanc tanti Imperij dominationem, & illam multo ante annuntiatam & pro missam per Isaiam cap. 43. & cap. 51. & in illa benedictione Ecclesiae, quae habetur Psal. 71: Et dominabitur a mari usque ad mare, & a flumine usque ad terminos Orbis terrarum: & Psal. 3: Postula a me, & dabo tibi gentes haereditatem tuam: & possessionem tuam terminos terrae. Denique ut alios omittam, [sect. 40] eruditissimus P. Ferdin. Rebell. de oblig. iust. lib. 18. q. 23. sect. 3. n. 10. pag. 885. quae quaestio adiecta est in libris impressis Lugdun. ann. 1608. & in alijs desideratur, agens de titulo Regum Lusitaniae ad conquistionem & commercium Indiae Orientalis, cuius eadem prorsus ratio, & causa est, ac Occidentalis, de qua nos sermonem habemus, aperte asserit ex Divina approbatione, & quasi concessione iuste sibi illos Reges praefatum conquisitionis, & commercij titulum adscribere: idque eos, ultra alias rationes humanas, ex sacris Litteris probare posse (si mode absit verbo invidia) & ad hoc adstruendum adducit, & late exponit illum locum Isaiae cap. 18: Ite Angeli veloces, &c. de quo, & alijs plurimis Nos plenius locuti sumus d. cap. 15. ex num. 29. Sed & praeter sacrae Scripturae Oracula, quibus ut d. cap. ostendimus, hanc Novi Orbis inventionem, conversionem, & subactionem Devs Opt. Max. Hispanis promisisse, & praeparasse videtur, afferri [sect. 41]quoque possunt alia non contemnenda prodigia & vaticinia, quae eandem summi rerum, & regnorum omnium Parentis, ac Domini voluntatem, & dispositionem, manifestis quodammodo signis, demonstrasse videntur. Solet [sect. 42] quippe Deus, cum aliquid novi, diri, vel adversi alicui Regno, vel nationi, aut eorum Regibus & Principibus imminet, portentis & prodigijs id suturum ostendere, venturasque mutationes & calamitates nuntijs, prophetijs, minisque coelestibus revelare, ut in excidio AEgypti sub Pharaone apparet Exod. & Sap. 7. & in diluvio Noe, Gen. 6 & 7. & in eversione Persici Imperij, & aliarum Monarchiarum, Dan. cap. 8. & in adventu Antichristi, 2. Machab. 5. & in alijs innumeris exemplis, quae ex sacris & profanis historijs late commemorat Ioseph. de bello Iud. lib. 7. cap. 12. Paul. Oros. Paul. Diacon. de gestis Longob. lib. 4. cap. 4. Euseb. Caesariens. lib. 9. demonstr. Evang. cap. 1. & de hist. Eccl. lib. 1. Alex. ab Alex. & eius addition. Tiraq. lib. 2. Genial. cap. 31. ad medium, & lib. 3. cap. 15. per tot. Theat. vit. hum. vol. 5. lib. 4. pag. 1479. cum multis seqq. Pet. Gregor. lib. 21. de Repub. cap. 3. ex num. 37. Richard. Dinothus de dictis & fact. memorab. lib. 6. cap. 3. Bapt. Fulgos. lib. 1. memorab. cap. 4. de prodig. Simon Maiol. in dieb. Canic. 2. tom. colloq. 2. ex pag. 19. & 4. tom. colloq. 4. pag. 269. Thom. Boz. de sign. Eccl. Dei, lib. 24. cap. 5. pag. 603 & passim in libris de ruinis Gentium, praecipue lib. 4. cap. 1. Fr. Lud. Granatens. loquens de signis excidij Ierosolym. in Symbolo Fidei, par 4. cap. 14. pag. 490. & de hoc ipso Novo Orbe tractantes, Acosta lib. 7. hist. Ind. cap. 23. Henric. Mart. in Repertor. Mexicano, tract. 2. cap. 24. pag. 119. & Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Indian. lib. 2. cap. 90. & alij, quos statim referemus. Et plura congerens novissimus Petr. Andr. Canonherius in aphoris. Polit. Hippocr. 1. tom. lib. 2. Aphoris. 5. pag. 609. Cuius [sect. 43] rei causam licet quidam auctor, ab eodem Canonherio relatus se ignorare fateatur, Manil. tamen lib. 2. Astronom. de Cometis loquens, Dei miserationi eleganter attribuit: Sive Deus instantis fati miseratus in Orbem Signa per effectus coelique incendia mittit. Et idem sentiunt alij ex supra citatis. Neque enim [sect. 44] populum ferire, antequam moneat, intendit, & quos punire parat, his veluti minis pro sua pietate ad poenitentiam, & resipiscentiam hortatur, iuxta [sect. 45] illud Psal. 59.: Dedisti metuentibus te signa, ut fugiant a facie arcus. Et Ierem. [sect. 46] cap. 6. & 18: Repente loquar adversus gentem, & adversus Regnum, & eradicem, & destruam, & disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam: agam & ego poenitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei. Eodem igitur [sect. 47] modo, & ratione Deus hanc mutationem, & subiectionem Imperij Novi Orbis, & conversionem per Hispanos faciendam praenuntiasse, ut diximus, reperitur, quemadmodum [sect. 48] & olim Christianae Fidei, & Evangelij propagationem inter Gentiles multis Sacrae Scripturae locis, Sibyllarum carminibus, & alijs portentis insinuavit, quae passim Iustin. Martyr. Lactant. Firmian. Athenagor. Arnob. Clemens Alexand. & Thomas Bozius suis libris interserunt. Etenim [sect. 49] paulo antequam Hispani de India cogitarent, & in insulam Hispaniolam, sive S. Dominici pervenissent, Rex eius Guarionex Idolum Zemi consuluit, ieiunio quinque dierum religiose observato, flagellis etiam laceratus, quid de Regno suo post eius obitum futurum esset. Respondit autem daemon [sect. 50] (qui a Deo veritatem dicere saepe compellitur, ut apparet Matth. 7. Luc. 4. Actor. 16. & alibi passim) homines barbatos, & vestitos ex Hispanis oris venturos, eoque potituros, & novum Deum, novamque religionem introducturos. Quod Oraculum Rex ad placandum numen carmine comprehendi, & festis diebus praesertim tristibus, cum solemni caeremonia cantari iussit. Quapropter multi incolarum ubi primum Hispanos adventantes viderunt, fuga sibi consuluerunt oraculi memoria, ut narrat Petr. Zieza 2. tom. rer. Ind. cap. 23. Gom. in histor. Ind. 1. part. fol. 18. Petr. Martyr de Angler. in decad. Novi Orb. lib. 10. Hieron. Benzon. lib. 1. hist. Novi Orb. cap. 8. pag. 35. Mores gent. lib. 3. capit. 8. Theatr. vitae humanae volum. 5. libro 4. pag. 1468. & 1479. Petr. Gregor. d. cap. 3. num. 41. Anton. Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 3. cap. 4. Fr. Alphons. Fernand. in histor. Eccles. nostri temp. lib. 1. cap. 2. pag. 18. & Fr. Ioan. a Torquem. in Monarch. Ind. lib. 18. c. 7. Mexici [sect. 51] quoque & Tlascalae plura monstra, & ostenta circa Hispanorum adventum apparuisse, late recensent Ioseph. Acosta. d. lib. 7. de histor. Ind. c. 23. & seqq. Henricus Martinez. d. tractat. 2. pag. 125. & seqq. Rutilius Benz. de anno Iubil. lib. 1. c. 10. pag. 53. Ioan. Boter. in relation. univers. 4. par. lib. 2. pag. 35. & seqq. Anto. de Herrera in d. hist. gener. Ind. decad. 2. lib. 6. cap. 15. & decad. 3. lib. 2. cap. 8. & 9. & latissime Fr. Ioan. a Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 2. capit. 90. & seq. Vltra eos Cardanus lib. 13. de variet. rerum cap. 78. Theatr. vitae huma. d. vol. 5. lib. 4. pag. 1484. & Thom. Bozius lib. 5. de signis Eccles. cap. 2. pag. 157. Inter quae illud valde notabile est, Mexici [sect. 52] nempe, ante invasionem per Hispanos factam, captivo qui de more daemonibus sacrificandus, ubertim flebat, Deumque coeli invocabat, astitisse quendam, qui hortatus est eum, ne adeo mortem formidaret. Deum misertum eius esse, annuntiaret Sacerdotibus brevi desiturum hoc genus sacrificij, venire iam eos, qui terram essent mundaturi. Sacrificarunt illum eo loco, ubi nunc damnati suspenduntur, eoque anno excidium urbis initium accepit, nam tertio post capta est. Notata autem fuere diligenter verba haec: cumque Mexicani ab Hispanis victi, Angelos; more Christiano pictos viderent, dixerunt; talem fuisse, qui a damnato visus esset. Ijdem etiam auctores ubi supra recensent, eodem tempore [sect. 53] Mexici per aerem visas suisse hominum armatorum Hispanis similium essigies, eoque factum, ut publica voce Regnum ab his evertendum praedicaretur. Apparuisse quoque ex Orientis parte, ubi condita est Colonia Hispanorum, Veracrux dicta, flammas igneas ascendentes, & hominem, qui capite coelum attingere videbatur, quod non parum eos perterruit. Praesertim cum eodem tempore duo praecipua maiorum idolorum templa subito conflagrassent, & a mari pluribus diebus exorientem lucem, sive cometem, duabus horis ante diem conspicerent, qui cum coeli medium obtinuisset, subito evanescebat. Tertio etiam ante captam Mexicum anno, mare inundasse, commemorant, effusis maximis piscibus, & lacum iuxta Mexicum positum ebullisse, vocem etiam quasi mulieris lamentatis aliquoties insonuisse, cum gravi fletu dicentis: Heu filij mei, vestrum iam ante fores exitium, quonam vos agere? ubi vos misera recondere potero, ne ita cito universim pereatis? Motezumae [sect. 54] quoque huius Mexicani Imperij Monarchae, plura alia auguria, vaticinia, & ostenta contigisse, quibus aperte Deus indicabat, se eum punire velle, & Imperium illius in Hispanos transferre, late auctores supradicti recensent, praecipue Acosta dicto cap. 23. Herrera. d. capit. 9. & Torquemad. d. cap. 90. & lib. 18. capit. 7. Inter quae illud valde memorabile est. Agricolam quendam, seminationi intentum, repente ab ingenti aquila per aera raptum, & in speluncam, sive antrum quoddam perductum, eiusdem aquilae vocem audivisse, dicentis: Potentissime Domine, en ad te detuli quem iussisti. Nec vidisse agricolam cum quo loqueretur, vocem tamen se compellantem audijsse, quae eum rogabat, an hominem ibi humi iacentem agnosceret? Tunc vero se oculos quoquo versum contorquentem, hominem Regia veste indutum, solo tensum porrectumque vidisse, qui gravi sopore oppressus pastillum, seu fasciculum sragrantem ellychiniorum manu premebat, & suffitum odoriferum, prout Indis in more est naribus admovebat. Quem cum attentius conspexisset Motezumam esse cognovit, vocemque iterum dixisse: Vide, quam vecors & supinus iaceat, & dormiat, laborum & aerumnarum, quae brevi ipsum manent oblitus, atque securus. Tempus tamen iam est, ut superbi fastus, ac tyrannidis suae in Divinae Maiestatis offensionem commisit, abunde luat, & expiet. Vt autem testari possis, quam alte & secure dormiat, nihil horum sentiens, aut timens, ardentem ellychinium ex manibus eius evelle, & illud eiusdem foemori applica. Cumque rusticus, ob Regis metum & reverentiam id facere recusaret, vocem denuo clamasse: Nihil metuas, ego enim Motezuma longe superior & potentior sum, quem vel delere, vel servare mei arbitri est, & te ipsum destruere possum, nisi mandata mea illico exequaris. Quo audicto ignem foemori Regis admovit, nihil plane sentientis, nec quoquam se moventis. Tunc vero voce dixisse, ut quando Regis veternum, sive laethargum agnosceret, eum domi conveniret, & a somno excitatum, ipsi omnia, quae viderat, sigillatim enarraret. Hisce dictis, iubente Domino, ictu oculi ab aquila in eundem locum, ex quo asportatus fuerat, reductum esse, indeque Regem adijsse, & suo ordine omnia, quae viderat & audierat, enarrasse. Qui his auditis, suum foemur inspiciens & recentis ignis ulcera, sive stigmata ididem inusta deprehendens, tristis admodum, & confusus novo illo & admirando prodigio remansit. Rursus, [sect. 55] cum iam insignis ille Dux Ferdinandus Cortesius cum suis militibus prope Mexicum pervenisset, Motezuma eius aditum intercipere cupiens, plurimos ex suis Magis, ariolis congregavit, ut Cortesio obviam euntes, cum vi non possent, saltim maleficijs, & carminibus exitium inferrent. Quibus ad hoc in montem ascendentibus, unum ex idolis, quod praecipue colebant, apparuit: Et quo tenditis? inquit, quídve Motezuma vestris carminibus curat? sero iam poenitentiam aget, decretum est quippe, ut Regno, & bonis omnibus, atque adeo vita etiam privetur, ob scelera, & tyrannidem, quibus subditos oppressit, atque vexavit. Et ut intelligatis, quid de Mexici urbe futurum sit, in illam inspicite. Cumque ita fecissent, illam undique conflagrantem viderunt. Quo facto, daemon ab oculis eorum evanuit, ipsi autem ad Motezumam reversi, quae acciderant, enarrarunt, qui inde tantam animo tristitiam, & dolorem concepit, ut per multum temporis vocem edere non valuerit. Piscatores [sect. 56] etiam lacus Mexicani avem in eo nunquam visam Gruis magnitudine, specie tamen omnino peregrina, & ignota comprehenderunt, quam Motezumae oblatam, eum tristiorem reddiderunt. Habebat namque monstrosum, & infaustum hoc animal supra caput concham quandam, quae pellucidi, & transparentis speculi vicem exhibebat. In qua Motezuma media diei luce pulchritudinem coeli, ac universas eius stellas, & astra cum stupenda admiratione primo conspexit, & postea iterum idem speculum inspectans, illud stellis penitus orbum vidit, & grandem exercitum, veluti ab Oriente surgentem, & fortiter contra Indos pugnantem, contuitus est. Quod cum ipse confusus valde perciperet, ariolos suos, & veneficos vocandos, & consulendos putavit, qui licet idem quod Rex, & cum eadem admiratione conspicerent, nullam tamen rationem tanti ostenti reddere potuerunt, neque quid esset, aut significaret, exponere. Avis autem illa, his visis, ab eorum oculis magna Motezumae contristatione disparuit. His addit Torquemada. d. lib. 2. cap. 91. notabilem historiam [sect. 57] de Papania, eiusdem Motezumae sorore, quae mortua, & sepulta revixit, & a multis visa, fratrem ad se accersiri iussum, plura de Hispanorum adventu, & Regni sui internecione commonuit. Alia quoque portenta congessit Fr. Hieron. Roman in 3. par. suarum Rerum public. lib. 1. de Repub. Ind. cap. 2. folio 128. Inter quae tradit, [sect. 58] Novae Hispaniae incolas summa veneratione priscis temporibus hominem coluisse, cui nomen Quecalcoati, eo quod prudentia, & reliquis virtutibus plurimum emineret, eiusque auxilio, & gubernatione per viginti continuos annos soelicissime usi fuissent. Quibus transactis, cum ab eis discederet, & eo unde venerat, reditum faceret, serio illis praedixisse, futuris temporibus albos, & vestitos homines, prolixisque barbis utentes, esse venturos, qui eorum dominarentur. Quamobrem cum primum nostros Hispanos conspexerunt, vaticinium sui Semonis impletum fuisse reputarunt. Et hoc forsan est, quod scribit Torquemada. d. lib. 2. c. 90. [sect. 59] Mexicanis nempe quatuor ante Hispanorum adventum saeculis illum innotuisse, adeo, ut parentes silijs hanc veluti prophetiam per manus traderent, & signa, atque effectus eiusdem adventus aperte commonerent. In [sect. 60] Iucatania etiam provincia, ut tradit Herrera decad. 4. lib. 10. cap. 4. pag. 264. antiquus quidam Indus nomine Chilam Cambal praedixit, Crucis vexilum in eam perventurum, & homines sub illo militantes eius imperium consecuturos. Et alter vaccas depictas in quodam libro reliquit, posteris suis tradens, tunc suorum Idolorum cultum immutandum, cum homines in eas regiones penetrassent, qui secum magnos illos cervos portarent. In regione [sect. 61] quoque Misteca circa oppidum Cuextlavac, in abrupta, & eminenti adeo rupe, ut impossibilis ferme ad eam hominum ascensus videatur, repertos esse dicunt Hispanos milites satis eleganter depictos, equis insidentes, & antiquo more vestitos, & prope eos ingentem Gallinarum Hispanicarum numerum. Memorant autem indigenae, picturam illam ibi ab eorum daemonijs, quae tunc pro idolis colebant, collocatam, decem & septem annis antequam Hispani in illas provincias pervenissent, quod iuxta computationem Torquemadae ubi sup. fuit anno 1501. Quo etiam referente, comperimus, in [sect. 62] regione, quae confinis est cum flumine Argenteo, vulgo; Rio de la Plata, virum quendam nomine Origuara, multis ornatum virtutibus, vaticinatum fuisse, cito illis gentibus novam religionem annuntiandam esse per extraneos homines, illuc proxime perventuros, atque id quibusdam etiam carminibus expressisse. Sed longe praeclarius illud [sect. 63] vaticinium esse videtur, quod ex Maximiliano Transilvano refert Camillus Borrellus de praestan. Reg. Cathol. cap. 43. n. 64. Petr. Opmeer. in suo opere Chronog. pag. 455. Ant. Herrera decad. 3. lib. 1. cap. 11. pag. 22. & lib. 4. c. 2. pag. 141. & Barth. Leonard. de Argensola in sua hist. Malucar. lib. 1. pag. 4. & 20. Regem nimirum insulae de Tidore, ad quem Imperator Carolus Quintus cum Ferdinando Magallano, & socijs dona quaedam cum epistolis miserat, legatione libenter accepta, & in coelum suspicientem, dixisse; iam biennium agitur, cum vos a Maximo Rege Regum ad inquirendas has terras dimissos cognovi. Quare adventus vester tam mihi gratior, iucundiorque est, quanto diutius animi mei dubitatione praescitus. Et cum nihil huiusmodi evenire sciam, quod non iam diu Supernorum decreto statutum sit, [sect. 64] non ero is, qui supernis nutibus adversari moliar; sed volens, libensque post hac, deposito Regio fastu, me tantummodo Regis vestri nomine huius insulae procurationem gerere existimabo. Historijs etiam huius [sect. 65] Peruani Regni proditum est, Viracocham Incam eius Imperatorem, multis retro annis Hispanorum adventum per somnium, vel oraculum accepisse, & inter eius posteros hoc per manus traditum esse, quousque Guainacap moriens, & extraneas gentes ad has regiones appulisse sciens, in illis Oraculum Solis impleri significavit, & testamento comprehendit, ut eis obedientiam, & famulitium praestarent, utpote qui armis, viribus, religione, & prudentia, caeteris nationibus antistarent, & a Sole, ipsorum Incarum parente, ad Imperium illud multis retro saeculis destinati viderentur, ut tradunt Petr. Zieza lib. 1. hist. Peru, cap. 44. Gomara cap. 115. & Garcilassus Inca in sua hist. de Incar. orig. lib. 5. cap. 28. & lib. 9. c. 14. & 15. Vbi etiam tradit aliud augurium aquilae, quae ab accipitribus insecuta, ad pedes eiusdem Guainacapae in urbe Cuzquensi solemnia Solis festa de more peragentis, implumis fere, & scabiosa confugit, & brevi tempore expiravit. Quod omnes Arioli, exitium eius Imperij portendere, interpretati sunt, cito ab exteris hominibus debellandi. Et eodem modo explicuisse diversorum cometarum apparitiones, & tres circulos circa Lunam eo tempore visos, quorum primus sanguineus erat, secundus ceruleus, tertius veluti fumosus, significantes, Regium Incarum sanguinem intestinis bellis inter ipsius Guainacapae filios fundendum, Regni statum tristes, & ingentes clades, strages, & mutationes passurum, ac tandem omnia fumi instar disparitura. Eandem [sect. 66] cladem, & vastationem Peruanorum Indorum significasse ingentem, & nunquam illis visum numerum murium, & locustarum, quae repente in eorum regionibus apparuerunt sub adventum Blasci Nunez Vela, qui eo a Carolo Quinto Imp. missus fuerat, auctor est Pet. Ziez. ubi sup. ex quo sumpsit Carda. & Thea. vitae hum. d. vol. 5. lib. 4. pag. 1470. qui advertunt, non potuisse haec animalia, navibus advecta, ita brevi adeo magnam in copiam multiplicari, ut maizum, cannas, arbores, caeteraque sata corroderent. Mirabilis quoque est alia praedictio, quam ex Hieron. Rom. ubi sup. observat Fr. Basil. Pontius Legionens. 1. part. var. disp. q. 8. exposit. c. 4. pag. 476. Etenim [sect. 67] cum Indi Peruani vellent celebrem illum montem effodere, cui nomen potosi, & pretiosa argenti metalla, quae sub eo clauduntur, eruere, vox quaedam coelitus sonuisse narratur, quae illos ab incoepto desistere iussit, & Hispanis eas opes a Deo reservatas admonuit. Vnde non inepte idem Basilius Psalmum 64. de hac inventione, & conversione Indorum xponens, concludit, Versum [sect. 68]eiusdem Psalmi: Turbabuntur gentes, & timebunt, qui habitant terminos a signis tuis, sic exponendum, quasi sensus sit, gentes huius Novi Orbis stupefaciendas esse prodigiorum multitudine, quae antequam imperium illarum mutaretur, intervenerunt. Vt sic appareat, [sect. 69] quam incertis fortunae casibus omnia mundi bona, & imperia subiaceant, & vel in ipsa eorum fruitione, & possessione plura amara, & acerba ruinae praesagia immiscere solitam esse. Vnde Ovid. sic de ea merito canit lib. 5. Trist. Passibus ambiguis fortuna volubilis errat, Et manet in nullo certa tenaxque loco, Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos, Et tantum constans in levitate sua est. Et non minus eleganter Politicus quidam: Quod Regnum est, cui non parata sit ruina, & proculcatio, & Dominus, & carnifex? Nec magnis ista intervallis divisa; sed horae momentum interest inter solium, & aliena genua. # 3 CAPVT III. De secundo titulo, qui ex Divino impulsu, & inspiratione colligi potest, qua Deus Hispaniae Reges, & homines ad hunc Novum Orbem inquirendum, & acquirendum movisse videtur. SVMMARIVM Capitis III. -  1 Reges Hispaniae ad Novum Orbem inquirendum & subiugandum Divino impulsu, & revelatione ducti videntur. Et num. 16. -  2 Impulsus, inspirationis, sive revelationis magna est vis, & de plurimis auctoribus, qui hoc latissime tractant. -  3 Revelatione, aut inspiratione Divina mediante, quae fiunt, non subiacent regulis ordinarijs. Et num. 12. -  4 D. Paul. ad Rom. 28. & in alijs locis de Divina inspiratione tractantibus expenditur. -  5 Cap. licet 18. de Regular. & capit. duae sunt 19. quaest. 2. expenduntur. -  6 Facta multa ab hominibus improbari solent, quae Dei testimonio approbantur, & laudantur secundum D. August. -  7 Cap. cum ex iniuncto 12. de haeretic. explicatur. Et num. 37. -  8 Electio Roman. Pontif. & aliorum Praelatorum, quae per inspirationem fit, unde descendat? -  9 Cap. quia propter, vers. Nisi, de electio. exornatur. -  10 Lex 21. tit. 5. part. 1. explicatur. -  11 Romani Pontificis in electione quae formae, & solemnia servari soleant remissive. -  13 Samsonis factum dum se, & Philisthaeos in templo occidit, ex Divina inspiratione, aut missione a peccato excusatur. -  14 Moysis factum AEgyptium propria auctoritate occidentis, qualiter a peccato excusetur? -  15 Phinees cum Zambri interfecit, non peccavit, & quare? -  17 Henricus Lusitaniae infans habuit expressam, & repetitam revelationem, ut navigationem, & conquisitionem Indiarum Occidentalium prosequeretur. -  18 Reges Cathol. Ferdinand. & Elisabeth Divina inspiratione, & afflatu tentasse detectionem Novi Orbis, plures auctores tradunt. Et num. 29. -  19 Antonij Possevini gravissima, & elegantissima verba expenduntur, quibus probat in inquisitione & acquisitione Novi Orbis Divinum impulsum adfuisse. Et num. 20. -  21 Signa plura, quae ostendunt opus, manum, & impulsum Divinum intervenisse in detectione & conversione Novi Orbis -  22 Thomas Bozius, Ioan. Boter. Rutil. Benzonius, & alij agnoscunt Spiritus sancti afflatum in Alexandro VI. dum concessit Indiarum Oriental. & Occident. conquisitionem Regibus Lusitaniae & Castellae magis quam alijs. -  23 Christoph. Columbum ad detegendum Novum Orbem Divinam spem, impulsum, sive inspirationem habuisse, ex testimonijs Bozij, & aliorum late probatur, & quod fuit ad hoc afflatus, & electus a Deo, num. 31. -  24 Christoph. Columbus, & socij quot, & quantos labores ope Divina superaverint in detectione Novi Orbis. -  25 Christoph. Columbus habuit in somno mirandam visionem de brevi conspectu terrae Novi Orbis. -  26 Novi Orbis detectionem & acquisitionem divinitus fuisse operatam, ex praevijs dispositionibus viri gravissimi coniectantur. -  27 Rutilij Benzonij verba gravissima expenduntur, quibus late probavit Divini consilij, & impulsus argumenta in detectione, & conversione Novi Orbis. -  28 Indorum conversionem quam apposite, & opportune Deus ordinaverit tempore Reg. Catholicorum. -  30 Nauta ille, qui dicitur Columbo notitiam Orbis Novi praestitisse, ab Angelis delatus esse ab aliquibus perhibetur. -  32 Pat. Mag. Victoria putat, non esse securum titulum Divine revelationis, & quare? -  33 Inspirationes & missiones, quae Divinae esse creduntur, multoties sunt diabolicae, & fallaces. -  34 Spiritus iuxta Verbum Domini sunt probandi, an a Deo sint? Et num. 44. -  35 Miracula nulla, vel pauca in detectione, acquisitione, & conversione Orbis Novi intervenisse Victoria, & alij putarunt. -  36 Missiones & inspirationes, quae non confirmantur testimonijs Scripturarum, vel miraculorum, non sunt securae. -  38 Christus Dominus, D. Paulus, & alij suam missionem, & praedicationem ex miraculis comprobabant. -  39 Hispanis Novum Orbem quaerentibus, & convertentibus aliqui cupiditatem, & curiositatem, & damna Indis illata obijciunt. -  40 Cap. si quis praepopera, distinct. 50. expenditur. -  41 Iusta tantum quae sunt a Deo mandari, & procedere, credendum est. -  42 Titulus Divini impulsus, sive revelationis in detectione & conversione Novi Orbis a Victoriae impugnationibus defenditur. -  43 Inspirationes & revelationes non sunt respuendae, quando circa res graves, sanctas & utiles interveniunt. -  45 Deo vocanti & impellenti reluctari periculosum est. -  46 Aristotelis elegans doctrina de cognoscendis Divinis impulsibus, & inspirationibus. -  47 Inspiratio detectionis & conversionis Novi Orbis non destituitur Scripturae, & miraculorum auctoritate, ut Victoria putavit. -  48 Vocationes & inspirationes Divinae multis modis contingunt, & confirmantur, neque semper miraculis egent. -  49 Miracula rara esse debent. Et cur in Novi Orbis conversione pauca intervenerint? Et num. 52. -  50 Indi ad suam conversionem non tam egent miraculis, quam bonis, & prudentibus praedicatoribus. -  51 Miracula Deus ut plurimum per viros bonos, & sanctos operatur. -  53 Lex 68. tit. 4. part. 1. explicatur. -  54 Miracula aliquando fiunt a malis, & flagitiosis hominibus, & quare? -  55 Miracula vera, & proficua nunquam fiunt ab haereticis, Magis, & diabolis, neque fient ab Antichristo, sed quaedam tantum illusiones & praestigia. -  56 Miracula plurima quae olim praecesserunt in fidei praedicatione, efficiunt, ut hodie plura passim fieri necesse non sit. -  57 Hispanorum gloria, & pietas in detegendo, & convertendo Novo Orbe non obscuratur ex avaritia, & maleficijs aliquorum militum. -  58 Christiana professio non ideo bona, & divina esse desinit, quod aliqui inter Christianos vitiosi, & peccatores existant. -  59 Divina Sapientia laudatur ob religionem, & alia plura bona, quae Novo Orbi ita brevi, & facile communicavit. -  60 Orbis Novi detectio, & conversio ab Hispanis magis ob zelum religionis, quam ob divitiarum cupiditatem operata est. -  61 Deus saepe solet per media humana, & aliquando humilia, & infirma, res magnas, & sanctas perficere. Et num. 64. -  62 Deus summa providentia disposuit Hispanorum Regum, & hominum militarium, & religiosorum animos ad conversionem Novi Orbis. -  63 homines multoties Dei causam agunt, dum suam se agere putant. -  65 Deus extenui principio res magnas operari, & deducere solet. -  66 Hostis ignarus consilium exequitur Dei. -  67 Deus etiam opera supernaturalia faciens, consuetas naturae leges, quatenus potest, tuetur. -  68 Miraculum illud magnum exsiccationis maris Rubri multa naturalia habuit. -  69 Deus suaviter omnia disposuit. -  70 Anni tempora cur ita Deus ordinaverit, ut inter Hyemem, & AEstum, Veris, & Autumni benignitas interveniat.PRSS SEd quoniam non defuturos video scrupulosos aliquos Zoilos, parum rebus Hispanis affectos, qui superiorem Divinae concessionis titulum minus plene, & secure probari contendent, quamvis tot Sacrae Scripturae, & aliorum auctorum vaticinijs, & testimonijs munitum, & illustratum remaneat. Addere [sect. 1] libet secundo loco titulum alium, qui ex Divino impulsu, inspiratione, aut revelatione descendit, quae, ubi intervenit, eandem coelestis Numinis voluntatem plenissime aperit, & dubio procul Pijssimos Hispaniae Reges, Duces & vassallos ad egregium istud, & omni aevo memorandum Novi Orbis inquirendi, & acquirendi facinus movit. Primum [sect. 2] enim aperte liquet ex ijs, quae de Divini Imperij potestate, & executione in praecedenti capite diximus, & quae de vi, & effectu coelestis impulsus, inspirationis, aut revelationis docte, & graviter disputant Iustin. Martyr ad Orthodox. q. 2. & q. 146. Tertullian. in Apolog. cap. 20. D. August. de consens. Evangelist. ex cap. 28. usque ad finem, & lib. 12. de Civit. Dei, cap. 10. D. Chrysost. homil. 18. in Ioan. Bened. Pere. lib. 2. de magia, & lib. 5. commentar. sup. Daniel. q. 4. Franc. Picus Mirandul. lib. 2. praenot. capit. 3. & fin. Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei, lib. 6. cap. 2. pag. 213. & seq. Mart. Delrio lib. 4. disquisit. magic. cap. 1. & 2. a quo habuit Franc. Torreblanca de magia divinat. lib. 1. cap. 1. ex num. 30. P. Suarez in D. Thom. part. 3. q. 30. art. 1. disp. 9. sect. 2. & novissime in tract. de fide disp. 1. sect. 1. num. 3. & disputat. sect. 2. & 3. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 2. ex pag. 89. Rutil. Benzonius de ann. Iubil. lib. 6. cap. 19. & 25. Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 3. capit. 3. pag. 131. latissime, & eruditissime Fr. Raphael de la Torre in 2. 2. tom. 2. q. 95. art. 3. disput. 2. per totam ex pag. 177. & novissime P. Rosignolus de discip. Christian. religion. lib. 3. ex cap. 13. & P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Christ. cap. 25. pag. 129. & sequent. Qui omnes, & alij ab eisdem relati concludunt, [sect. 3] ea, quae his inspirationibus, vel revelationibus mediantibus fiunt, non esse ordinarijs aliarum rerum legibus, aut regulis aestimanda, iuxta illud [sect. 4] D. Pauli ad Roman. capit. 28. vers. 9: Vbi spiritus Dei est, ibi ilbertas est, & 1. Timoth. 2. Corinth. 5. ad Hebrae. 8. ad Roman. 2: Si spiritu ducimini, non estis sub lege. Quod in optimo proposito adducit Innocent. III. in [sect. 5] c. licet 18. in princip. de Regular. & Vrban. III. in capit. duae funt 19. quaest. 2. ubi sic eleganter scribit: Dignior est enim lex privata quam publica, spiritus quidem Dei lex est, & qui spiritu Dei aguntur, lege Dei ducuntur, & quis est, qui Spiritui sancto possit digne resistere? Quisquis igitur hoc spiritu ducitur, etiam Episcopo suo contradicente, eat liber nostra auctoritate. Iusto enim lex non est posita, sed ubi spiritus Dei, ibi libertas etsi spiritu ducimini, non estis sub lege. Idem non minus eleganter tractavit D. Augustin. lib. 4. confes. capit. 9. ubi ait: [sect. 6] Multa facta, quae hominibus improbanda videntur, testimonio Dei approbata sunt, & multa laudata ab hominibus, Deo teste, damnantur. Et magis in nostris terminis Innocent. III. in capit. [sect. 7] cum ex iniuncto 12. de haeretic vers. Quod si forte, loquens de ijs, qui se officio praedicationis, & conversionis animarum immiscent, scribit, quod faepe tales invisibiliter mittuntur a Deo, & si non visibiliter mittantur ab homine, cum invisbilis missio multo sit dignior, quam visibilis, & divina longe melior, quam humana. Atque hinc descendit usitata [sect. 8] illa, & a iure approbata forma eligendi Romanum Pontificem, & alios minores Praelatos, quae per inspirationem, vel quasi inspirationem dicitur, de qua loquitur [sect. 9] text. in cap. quia proper vers. Nisi, de elect. ubi Abb. Hostiens. Ioan. Andr. & alij, & Oldrad. Consilio 155. incip. Quia de forma, optimus text. [sect. 10] de iure nostro Regio in l. 21. tit. 5. part. 1. ubi Gregor. Lopez, ibi: E esta eleccion tienen por mas noble que las otras, porque non ay otro movedor de las voluntades de los omes, sino solamente el Espiritu santo. Tradit Simon Maiolus in dieb. Canicul. 2. tom. colloq. 6. pag. 465. Vbi [sect. 11] omnia solemnia, quae in electione, & in auguratione Romani Pontificis observari solent, plene & plane recenset. Svnt etiam plurima alia, [sect. 12] quae eiusdem Divini impulsus, & inspirationis ratione contra ordinarias iuris regulas defenduntur, de quibus late agunt Doctores supra relati, & exemplis ex Sacra Scriptura deductis abunde confirmant. Inter quae dignissimum relatu videri potest illud, [sect. 13] quod de Samsone se ipsum, & populum Philisthaeorum simul occidente, habetur Iudic. cap. 16. & 17. In quo sacto communis est Theologorum opinio, illum minime peccasse. Nam tacita quadam Dei inspiratione, & invisibili missione ad id ductus fuisse videtur, ut tradunt D. August. lib. 1. de Civitate Dei, cap. 21. D. Ambros. lib. 1. offic. cap. 40. D. thom. 2. 2. quaest. 64. art. 5. ad 4. & ibi Aragon & alij, late Soto de iust. & iur. lib. 2. quaest. 3. art. 8. & 5. quaest. 1. art. 4. ad finem, Placa de delictis capit. 23. num. 2. Ludovic. Lup. in instructor. 1. part. capit. 65. in sin. Lessius de iustit. & iur. lib. 2. cap. 9. num. 33. Gomez de Mescua in tractat. de potestate in seipsum lib. 1. capit. 8. num. 28. & novissime Franc. Torreblanca de magia divinatr. lib. 4. cap. 31. Afferri quoque potest aliud Moysis factum Exod. 2. [sect. 14] Vbi narratur, propria, & privata quidem auctoritate AEgyptium occidisse quod Hebraeum hominem acerbe vexabat. In quo licet, illum peccasse, expresse affirmet D. Hieronym. epist. 142. ad Damas. in fine, cui assentiri videtur D. Augustin. lib. 22. contr. Faust. cap. 70. & D. tho. 2. 2. quaest. 61. art. ult. verius tamen est contrarium, ut magis communiter omnes Doctores Theologi sentiunt, eo quod in actu illo secreta quadam Dei inspiratione motus, & honoris eius zelo ductus Moyses videatur. Sicut & Phinees [sect. 15] cum Zambri ad meretricem Madianitam coram populo ingredientem transfodit, cuius facinus non solum ut licitum, sed ut laude dignum Sacra Scriptura recenset, ut patet ex Psalm. 105. vers. 31. 1. Machab. 2. 26. Numer. 25. 7. 8. & ita probant D. August. a priore opinione discedens, q. 2. in Exod. tom. 4. Ambros. lib. 2. de ofsic. capit. 36. Hieron. in qq. Hebr. sup. lib. 1. Reg. in fine, D. Thom. 2. 2. quaest. 61. artic. ult. Burgens. sup. cap. 2. Exod. Pereira sup. idem cap. quaest. 10. & Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 6. Secvndvm autem, [sect. 16] videlicet quod Hispaniae Reges, Duces, & homines militares, & religiosi ad huius Novi Orbis detectionem, conversionem, & subactionem divinis impulsibus & inspirationibus invitati videantur, plurimi, & doctissimi viri suis scriptis testatum reliquerunt. Etenim quemadmodum [sect. 17] Henrico Lusitaniae infanti, novas illas navigationes disponenti, quarum medio Orientales Indiae lustratae sunt, fama est, per quietem coelesti monito revelatum, ut coepta perficeret, & iterum clementer increpitum, quod cogitata conquisitione tamdiu supersederet, remque adeo piam, & laudabilem ultra differret, ut auctor est elegantis. Ioan. Petr. Maffae. lib. 1. histor. Ind. Orient. pag. 4. & Fr. Anton. de San Roman in eadem histor. lib. 1. cap. 2. in fine. Ita alij [sect. 18] Scriptores non solum ex nostris, sed etiam ex exteris, qui de his Indijs Occidentalibus, & earum inventione, & conversione sermonem faciunt, eundem Divinum impulsum, & afflatum Ferdinando & Elisabethae Regibus Catholicis tribuunt, & opus hoc omni ex parte Deo adscribendum esse, serio & docte proclamant, ut constat ex ijs, quae tradit Antonius Possevin. [sect. 19] 1. tom. Bibliothec. lib. 1. cap. 7. pag. 5. sic inquiens: At ut antiquiora omittamus, emersus pene ex Oceano aetate nostra Novus Orbis, quantam non gemmarum modo atque auri, verum divitiarum sapientiae Dei copiam exeruit? Inditum autem duobus Hispaniae, ac Lusitaniae Regibus desiderium eos remotissimos tractus pervestigandi, quantos veterum Philosophorum errores sustulit, & quot veritatis recessus abditos patefecit, tot quidem animarum myriades per id desiderium, tanquam per escam ad salutem allectae, non tam fecerunt, ut Ecclesia ipsa quae, haeresibus contaminata, videri iam poterat moribunda, revivisceret, quam ut verissimum experiremur, quod vir sanctus Hilarius olim scripsit. Ecclesia, dum persequitur, floret; dum opprimitur, crescit; dum contemnitur, proficit; dum laeditur, vincit; dum arguitur, intelligit; tunc denique stat, cum superari videtur. Idem [sect. 20] auctor apertius eandem inspirationem, imo expressam Dei in hoc tam magno opere voluntatem, agnoscit. d. Biblioth. lib. 9. capit. 21. & 22. ubi ait: Testantur autem plurima, factum infinita Dei clementia fuisse, ut fidem hoc saeculo Christianam Indi susciperent, ut prorsus de ipsius voluntate nullus restet ambigendi locus, id quod & de medijs divinitus ad tam insigne opus promovendum, negandum non est. Porro illa Dei sunt [sect. 21] propria, quae in id simul concurrerunt, Verbi Divini praedicatio, Domini Iesv notitia, conversio plurium populorum, salus plurimarum animarum infantium, virorum, mulierum, aegrotorum etiam, qui diu lecto affixi; denique baptismo accepto ad coelum illico evolarunt. Quae omnia magno cum rerum variarum eventu, atque miraculis contigerunt, atque ad illos, ut audirent, & converterentur, misit concionatores, atque ut hi eo proficiscerentur, eos ipse, & reliquos impulit, a quibus denique missi, transvecti per maria, conservati, & custoditi sunt. Inde igitur universa huius conversionis moles, & ratio ortum progressumque coepit, ut quidquid ex ea boni manaverit, id divinitus factum sit, quidquid autem mali acciderit, iustissime id a Deo fuerit permissum, quippe qui hominibus semel traditam liberatem adimere non vult. Opus autem divinum fuit, quoniam haec tanta res absque eius voluntate, ac patrocinio nunquam fieri potuisset; tot enim maria, atque universae terrae ambitum obire, ac sanctum eius nomen, & Iesv Christi Domini fidem in tam adversas gentes, easque adeo barbaras & efferas, atque indomitas inferre, ut in toto terrae spatio nullus sit locus, in quo Christi fama, & nomen non percrebuerit, certe non potuit non esse digitus ac dextera Dei, quae tantam virtutem fecerit, ut habetur Exod. 3. & Psalm. 117. & affirmandum est, in hoc imprimis Divinam concurrisse voluntatem, quae Summo Pontisici desiderium, Regibus zelum, Religiosis solicitudinem & labores permultis probis, ac pijs charitatem indidit, ut gentes quae longissimae aberant, fierent proximae, &c. Hoc idem argumentum saepe repetic [sect. 22] doctissim. Thom. Bozius, & praecipue lib. 10. de signis Eccles. Dei, cap. 13. cuius verba refert Fr. Thom. a Iesv lib. 2. de procur. omn. gent. salu. cap. 8. pag. 56. & latius prosequitur Ioan. Boter. in relatio. universal. 4. part. lib. 2. pag. 48. 49. & 50. & Rutil. Benzonius de anno Iubli. lib. 1. capit. 10. pag. 53. ubi Divino consilio, ac Spiritus sancti afflatu factum fuisse docent, & probant, quod Alexand. VI. Roman. Pontific. Orientales & Occidentales Indias inter Hispaniae & Lusitaniae Reges magis quam inter alios diviserit. Et [sect. 23] idem Bozius lib. 4. capit. 3. in princip. cuius etiam meminit Thom. a Iesv ubi sup. capit. 6. pag. 52. eundem Divinum impulsum, & coelestem quandam spem, sive inspirationem in Christophoro Columbo, supra dictam expeditionem tentante & exequente his verbis expressit: Anno millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo Christophorus Columbus natione Genuensis, Divino, ut exitus ostendit, impulsu afflatus, acceptis a Regibus Hispaniae Ferdinando & Isabella navibus tribus, Hispali solvens, post longam multorum mensium navigationem, tandem pervenit ad insulam quandam, quam quod sancti Dominici die festo invenissent, eiusdem nomine nobilitarunt. Inde aditus patefactus ad amplissimas regiones, quae proculdubio conficiunt tertiam totius Orbis partem, in quibus longe, lateque varijs temporibus per nostros Christi cultus est disseminatus, & hodie maxime viget, floret, & uberrimos fructus producit. Idem prosequitur lib. 5. capit. 2. in princip. ubi mutuatis verbis a Petr. Martyre in histor. Novi Orb. decad. 1. sic inquit: Avorum nostrorum memoria Christophorus Columbus Indias Occidentales aperuit nobis antea ignotas. Aggressus est [sect. 24] autem tantam rem, non nisi Divinitatis aeternae benignissimo impulsu, quamvis a multis usu rerum prudentiaque valentibus irrideretur, cum Principes viros, potentissimosque Reges alioqueretur, petens, ut auxilio sibi essent, cogitanti Orbem Novum, novasque terras priscis saeculis ignotas, in lucem quodammodo proferre, aggredi iter insuetum, emetiri maria vastissima, ex obvijs quibusque periculis enavigare. Vbi vero mari se cum socijs commisit altumque tenuit, & Oceani fluctibus, remotissimi ab omni terrae conspectu, undique iam nautae cuncti circundarentur, parum saepe abfuit, quin a vectoribus corriperetur, & in undas proijceretur, sed mirabile visu in sommis confirmatus sic & ipse socios confirmavit, ut tandem voti compos amplissimas terras invenerit. Rursus lib. 6. capit. 6. circa finem, & in lib. de robore bellico capit. 13. eiusdem Columbi, Vasquij Gamae, & Ferdinandi Magallani longas, & priscis saeculis incognitas navigations multis nominibus extollens, ita concludit: Hi proculdubio omnes sola spe Divini auxilij talia sunt aggressi, qualia nemo ante illos, & quibus maiora nemo aperuit ad ineundam, coniungendamque maxime totius humani generis societatem, commerciaque in illius bonum commune instituenda, barbariemque, & feritatem ex innumeris nationibus tollendam. Nam cuius mens non horreat, ait Scriptor quidam, immensos a Columbo exhaustos labores, coeli iniurias, atrocissimas tempestates, quibus saepe pene est obrutus? Quis non admiretur incredibilem audaciam, constantem patientiam, nunquam infractum animi robur ad ea perficienda, quae novis iste consilijs, atque ausibus est aggressus? Petrus quoque Martyr [sect. 25] in quadam narratione, quam Italico sermone conscripsit, cuius meminit additionator Hieronymi Benzonis lib. 1. hist. Ind. cap. 6. in 4. part. Americae pag. 32. expressis verbis testatur: Columbum triduo antequam ullam terram conspiceret, mirandam in somno visionem habuisse, ut excitatus laetabundus, & alacris omnes convocari iusserit, eosque confirmaverit, brevi terram conspecturos. His conveniunt, [sect. 26] quae apte, & late observat Nicola. Sander. libro 7. de visib. Monarch. per totum, Ioseph. Acosta in histor. Moral. Ind. lib. 7. capit. 28. & Ioan. Boter. in d. relat. universal. 4. part. lib 2. per totum, de praevijs dispositionibus, quas Divina sapientia, & providentia, cum ex parte Regum, & Ducum nostrorum, tum ex parte Indorum ipsorum ordinavit, & praecedere voluit tanti Orbis conversionem, & conquisitionem, ut facilius & commodius in eo Evangelium disseminaretur. Ex quibus aperte deprehendi inquiunt, Divino consilio, & inspiratione omnia, quae illis temporibus acciderunt, ordinata, & determinata fuisse. Quod argumentum post eos urgens, & exornans [sect. 27] Rutil. Benzon. d. lib. 1. de ann. Iubil. cap. 10. pag. 52. & 52. ita concludit: Haec autem commemoravimus, ut liquido cognoscatur, hanc Novi Orbis adinventionem Divino consilio, summaque Dei inscrutabili providentia his temporibus reservatam fuisse. Despiciens enim Deus, ut Act. 17. Areopagitis dixit Paul. tempora ignorantiae, caecitatis, & deceptionis illorum populorum, qui a daemone per Idolorum cultum fascinati erant, nunc illis annuntiare facit Evangelij veritatem, ut unusquisque illorum poenitentiam agens, convertatur ad Dominum, qui fecit illos, quique in hunc mundum misit Iesvm Christvm filium suum, ut salvos faceret omnes homines, & ad agnitionem veritatis veniant. In manibus enim tuis, inquit David Psal. 30. tempora mea. Veru quam apposite [sect. 28] & opportune Indorum conversio hisce temporibus acciderit, ac Divino consilio determinata fuerit, deprehenditur ex multis praevijs dispositionibus, quibus Divina sapientia uti voluit, ut facilius, & commodius Evangelij praedicatio introduceretur, ac fides Christiana ab illis populis cum fructu reciperetur, multa impedimenta ab illis removendo, ut eos idoneos, aptosque redderet ad lucem Evangelij recipiendam &c. Plvrima [sect. 29] quoque alia, ut hanc Dei voluntatem, sive motionem, & inspirationem confirmet, & omni ex parte miraculosam, & soli Deo tribuendam horum Indorum inventionem, subactionem, & conversionem esse probet, optime considerat Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 4. cap. 104. & sequent. & lib. 15. capit. 45. & 46. & rursus lib. 18. capit. 1. & 2. Vbi aperte [[29a]] tradit, nautam illum, qui Columbo huius post Oceanum terrae notitiam praestitit, de quo diximus supra lib. 1. cap. 5. num. 6. & 7. non humano consilio, nec casu fortuito, sed Divino mysterio ab Angelis fuisse delatum, ut tantae conversionis iter aperiretur, ipsumque Columbum ab eodem Deo afflatum, & electum, ut eius medio executioni mandari posset. Sed quoniam [sect. 30] eruditissimus noster Theologus P. Franc. a Victoria in 1. relect. de Ind. insulan. num. 38. vers. Sed miracula, & num. 40. vers. Septimus titulus, huic titulo parum fidendum esse monet, videre oportet, quibus ille argumentis & rationibus moveatur. Et primo quidem considerat huiusmodi [sect. 31] missiones, & inspirationes multoties fallaces esse, & per diaboli suggestionem immitti, ut tradunt auctores sup. num. 1. relati, praecipue Delrius, Maiol. & Rosignolus capit. 210. & Torreblanca. d. lib. 1. de Magia cap. 29. Vnde [sect. 34] merito admonet Dominus apud Marcum cap. 13. Videte, ne quis vos seducat, & D. Ioan. epist. 4: Nolite credere omni spiritui, & Canon. 1. cap. 3: Probate spiritum an sit a Deo. Secvndo subiungit, nulla [sect. 35] miracula proferri posse, quibus hanc Hispanorum missionem in Novum Orbem a Deo ordinatam, & occultis eius impulsibus & inspirationibus fultam affirmare valeamus. Idemque, quoad paucitatem miraculorum, sentire videtur Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Ind. salut. cap. 9. Vbi quaerit, cur miracula in conversione Gentium non fiant nunc, ut olim a christi praedicatoribus, & Fr. August. Davila in histor. Mexicanae provin. lib. 1. cap. 80. pag. 320. Vbi affirmat, pauca miracula in his provincijs visa fuisse. At vero [sect. 36] missiones & inspirationes, quae, vel specialibus Scripturae testimonijs, vel apertis miraculis non adstruuntur, parum fidei & securitatis habere, late etiam docent, & probant Theologi sup. relati, & praecipue Pat. Raphael de la Torre in 2. 2. 2. tom. pag. 178. col. 2. & melius Innocent. III. quem ipsi non referunt in. d. capit. [sect. 37] cum ex iniuncto, de haeret. inquiens: Quod cum interiores istae missiones, inspirationes, sive revelationes sint occultae, & incertae, non sufficit cuiquam nude tantum asserere, quod ipse sit missus a Deo, cum hoc quilibet haereticus asseveret; sed oportet, quod astruat illam invisibilem missionem per operationem miraculi, vel Scripturae testimomium speciale. Vnde cum Dominus Exod. 7. vellet mittere Moysen in AEgyptum ad filios Israel, ut crederent ei, quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, ut converteret virgam in colubrum, & virgam iterum reformaret: Ioannes quoque Baptista speciale suae missionis testimonium protulit de Scriptura, dicens: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domino sicut ab Isaia Propheta capit. 40. &c. Qua etiam de causa Christus [sect. 38] Dominus ut suam a Patre missionem confirmaret, saepius obstinatis Iudaeis sua obijciebat miracula, dicens: Si mihi non creditis, operibus credite, & iterum: Opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. & D. Marcus cap. ult. de Apostolis a Christo missis sermonem habens: Illi autem (inquit) profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, & sermonem confirmante, sequentibus signis; ut ostenderet, illi missioni, & doctrinae firmitatem fore coelestem, quam signa subsequerentur. Quod & Paulus Apostol. varijs in locis de sua praedicatione restatur, & pluribus alijs Sacrae Sripturae testimonijs illustrat D. Chrysost. tom. 3. in 2. Corinth. Tertullian. in Apolog. cap. 27. Arnobius lib. 1. adversus Gent. D. August. lib. 10. de Civitate Dei, capite 12. & lib. 16. & 17. Thomas Bozius de signis Eccles. lib. 5. cap. 1. Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 4. cap. 3. Balth. Chavasius de notis verae religio. lib. 4. cap. ult. & Torreblanca. d. cap. 29. num. 25. Tertio idem Victoria insinuat, & alij magis aperte nobis obijcere solent, videri non posse ex Dei inspiratione, sive impulsu, aut voluntate, hanc Indorum detectionem, & conversionem ordinatam fuisse, cum [sect. 39] in ea plurimi nostrorum tot scelera, & damna in miseros Indos commiserint, & magis auri & argenti quaerendi, Regni proprij ampliandi cupiditate, & rerum novarum investigandi curiositate, quam Dei, & animarum zelo ducti videantur. Pro quibus ego perpendo insignem locum D. Cypriani in sermone de lapsis, relatum [sect. 40] in cap. si quis praepopera 27. distinct. 50. Vbi tunc demum, quae Martyres, idest, Sacerdotes & Religiosi viri mandant, sacienda, & sequenda esse tradit: [sect. 41] Si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda, sed si scripta non sunt in Domini lege, quae mandant, ante est, ut sciamus, illos de Deo impetrasse, quod postulant, tunc facere quod mandant: neque enim statim videri potest de Divina Maiestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum. Vervm Avtem vero, praedictis argumentis non obstantibus, [sect. 42] defendi adhuc potest vis, & auctoritas tituli, de quo in hoc capite disputamus, quem si Victoria videret tot gravissimorum Sciptorum testimonijs, & rationibus comprobatum, forsitan de eius fide non dubitaret. Et ad primum respondemus, [sect. 43] certum quidem esse, magnum periculum, & fallaciam in his inspirationibus, impulsibus & revelationibus imminere, non ideo tamen prorsus, aut temere damnandas, & respuendas esse, cum negari non possit, quin aliquando a Deo deriventur, maxime cum in rebus & personis serijs, & gravibus accidunt, & effectus, qui illas sequuntur, in Dei obsequium, aut communem salutem, & utilitatem alicuius populi diriguntur, ut eleganter prosequitur D. Thom. & post eum Theologi omnes, praecipue Fr. Barthol. a Medina in 1. 2. quaest. 9. art. 4. & quaest. 22. art. 3. & Caietanus 1. par. q. 82. art. 4. circa tertium argumentum: Dicit [sect. 44] enim D. Paul. ad Thessalon. 5: Spiritum nolite extinguere, prophetiam nolite contemnere, omnia probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos. Et D. Ioan. Probate spiritus, utrum ex Deo sint. Cui [sect. 45] vocanti, & impellenti reluctari, & non obedire, quam sit periculosum, multis probat Gaspar Sanctius in Isaiam capit. 14. num. 8. Quibus arridens [sect. 46] Aristotel. lib. 6. Ethic. ad Eudemum circa finem, docet: Quod saepenumero nobis nihil cogitantibus venit in mentem cogitatio efficax, & impetuosa, quae secum trahit voluntatem, quam motionem non possumus nobis tribuere, neque in nostram inventionem referre, cum de hac re nihil unquam cogitaverimus. Neque vero possumus eam referre in substantiam Angelicam, quae non potest efficaciter movere nostram voluntatem. Vnde talis cogitatio in Deum est reducenda. Ad secundum autem respondeo, hunc impulsum, [sect. 47] missionem, sive inspirationem Divinam, de qua agimus, non destitui Sacrae Scripturae testimonijs, & prophetijs, si ea omia in memoriam revocemus, quae supra cap. praeced. & lib. 1. cap. 15. congessimus. Et multo minus miraculis caruisse, ut Victoria, & alij male putarunt, cum potius innumera extiterint, & extent quotidie, quae Divinam huius magni operis volutatem, & pene dixerim voluptatem, evidenter ostendunt, ut ait Anton. Possevinus ubi sup de quibus in cap. sequenti copiose tractabimus. Quinimo, ut daremus in huius Novi Orbis conversione, nunc tot, ac tanta miracula non operari, quot & quanta olim initio nascentis Ecclesiae a Christi praedicatoribus facta cernuntur, ob hoc tamen Divinae vocationis vis excludi non posset, [sect. 48] quae interdum signis externis, aliquando etiam interno potius impulsu fit, & sive in singulis hominibus, sive in populis, atque in ipso genere humano, per temporum opportunitates operatur, & altae & profundae ordinationis est, ut praeclare tradit, & Sacrae paginae exemplis illustrat D. August. lib. 83. quaest. q. 68. & [sect. 49] in lib. de utli. creden. ubi de eisdem miraculis agens scribit: Cur ista modo non fiunt? quia non moverent, nisi mira essent, at si solita essent, mira non essent. Et in nostris terminis loquens Ioseph. Acosta. d. lib. 2. de procur. Ind. salut. cap. 9. & 10. Vbi docte & eleganter hanc miraculorum parcitatem, partim naturae, docilitati & ignorantiae Indorum, quibus nunc praedicatur, attribuit, qui [sect. 50] tot miraculis non egent, ut ad Fidei receptionem a nostris suadeantur; sed praedicatoribus tantum, quorum mores cum fide & lege, quam annuntiant, conveniant, ut optime iam olim in simili scripsit D. Chrysost. homil. 6. in 1. ad Corinth. Partim [sect. 51] exiguo iposorum praedicatorum zelo, & merito, cum dubium non sit, ut quo quis fide, & sanctitate magis eminuerit, eo aptius instrumentum sit, per quod Spiritus santus tam praeclara opera perpetret, qui ad suam potentiam, & gloriam declarandam, eius puritatis, atque humilitatis viros ut plurimum exigit, & assumit, qui veris virtutibus, & incorruptis moribus niteant, & nihil sibi sumentes, totum Deo, cuius est omne donum perfectum, & saluti proximorum syncere refundant. Quas rationes, Acosta non relato, ab eo desumpsit Ioan. Boter. in relat. univers. 4. part. lib. 2. pag. 73. 74. Fr. August. Davila. d. cap. 80. pag. 320. addens forsitan [sect. 52] etiam in causa fuisse, quod Evangelicae praedicationis forma adamussim servata non fuerit. Martin. Delrius lib. 4. disquis. magic. cap. 4. q. 5. sectio. 2. pag. 331. in fin. Ant. Possevin. in Biblioth. 1. tom. lib. 9. cap. 24. pag. 402. Fr. Thom. a Iesv d. lib. 4. de procur. omn. gen. salut. cap. 4. pag. 147. & 148. Et conducit [sect. 53] lex nostra 68. titulo 4. part. 1. quae ex doctrina Hostiens. in summ. de reliq. & vener. Sanct. inter reliqua, quae ad veri miraculi comprobationem requirit, merita sanctitatis, & bonitatis illius apponit, per quem Deus miraculum operatur. Respiciens nimirum ad id, quod magis communiter accidere diximus. Aliquando [sect. 54] enim a profanis & flagitiosis hominibus vera miracula fiunt; fed non nisi Divina virtute, & ad confirmationem verae fidei, vel Dei laudem, & voluntatem ostendendam, aut exequendam, ut Nos saepe in his ipsis regionibus contigisse, cap. seq. probabimus, late prosequitur D. August. lib. 10. de Civit. Dei, cap. 16. & lib. 83. quaest. q. 79. & habetur in capit. multae, cap. teneamus, cap. prophetavit 1. q. 1. cap. 1. de reliq. & vener. Sanct. D. Tho. 1. par. q. 110. art. 4. ad 2. & 2. ad Thessalonic. cap. 2. lect. 2. & 2. 2. q. 178. art. 2. D. Chrysost. hom. 2. in Matth. capit. 7. Viguerius inst. Theol. tractat. de virt. Dei, cap. 10. Sotus 4 Sentent. dist. 43. q. 2. art. 23. Bapt. Fulgosius lib. 1. memorab. cap. 6. de miraculis, Malleus malef. q. 61. art. 10. ad 8. Acosta. d. cap. 10. in princ. Zerola, qui plures refert, in praxi Episcop. verb. Miraculum, num. 3. & ultra eos Pet. Gregor. lib. 13. de Repub. cap. 24. & 25. Rutil. Benzonius de anno Iubil. lib. 6. cap. 24. Francisc. Tolet. sup. Ioan. & Maldonat. sup. Matth. cap. 7. Martin. Delrius lib. 2. disquil. magic. q. 7. pag. 63. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 2. pag. 112. & seq. Maluenda de Antichrist. lib. 6. cap. 1. q. 5. & seqq. & lib. 7. cap. 15. & feqq. Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cath. cap. 55. Annaeus Robert. lib. 1. rer. iudic. cap. 5. fol. 18. Raph. de la Torre in 2. 2. quaest. 9. artic. 2. disp. 4. pag. 751. & in 2. tom. de vitijs oppositis Religioni. q. 95. in praelud. disp. 2. Torreblanca de magia divinatr. lib. 2. capit. 11. & 26. Pat. Suar. de side. disput. 4. sect. 3. num. 8. & sect. 4. Vbi de his miraculis agunt, quae per profanos homines, aut malos, & peccatores fieri solent. Et [sect. 55] simul concludunt, ab haereticis in comprobationem falsae fidei, & a magis, & diabolis, & ab Antichristo nunquam vera, solida, consistentia, aut prosicua miracula facta fuisse, nec fieri posse, fed quaedam duntaxat praestigia phantastica, & simulata, semper perniciosa, aut inutilia, ad ludificationem sensuum humanorum: de quo etiam praeclare tractat idem D. August. in d. capit. teneamus 1. quaest. 1. & lib. 3. de Trinitat. cap. 8. & lib. 18. de Civitate, Dei. cap. 17. Orig. lib. 2. contra Celsum Auctor vitae D. Bernardi, lib. 3. capit. 6. & elegantissime D. Isidor. libro 8. Etymolog. cap. 9. cuius verba habentur in cap. nec mirum 26. quaest. 5. & Theatr. vitae humanae volum. 5. libro 4. ex pag. 1512. ad 1531. Vbi plura exempla verorum, & fictorum miraculorum congessit. Supra dictis [sect. 56] adijcere possumus, praedicationem, & conversionem huius Novi Orbis pluribus miraculis non eguisse, si attendamus celebrem illam doctrinam D. Chrysostom. 1. Corinth. 2. dum monstrat, signa Evangelicae praedicationis iam olim patrata, non illo tantum saeculo, sed & futuris fidem peperisse. Quod etiam D. Thom. luculenter expressit lib. 1. contra Gent. cap. 6. dicens: Haec autem tam mirabilis mundi conversio ad fidem Christianam, indicium certissimum est praeteritorum signorum, ut ea ulterius iterari necesse non sit, cum in suo effectu appareant evidenter, quamvis non cesset Dominus, nostris etiam temporibus, ad confirmationem Fidei, per sanctos suos miracula operari. Vnde merito disputat D. Gregor. in homil. Ascension. & Ioan. Gerson. in 2. quaest. an hodie sint necessaria vel utilia miracula? Denique [sect. 57] tertio argumento, desumpto ex delictis, & excessibus ab aliquibus Hispanis in detectione, & conversione huius Novi Orbis commissis, & ex humanis medijs & finibus, qui hanc missionem praecessisse & promovisse videntur, ultra ea, quae de hoc articulo latius inferius lib. 3. cap. 5. dicere destinamus, nunc facile respondemus cum Ant. Possevin. 1. tom. Bibliothec. lib. 9. cap. 22. pag. 401. Ioan. Boter. in relat. univers. 4. par. lib. 2. fere per totum, Thom. Bozio de sign. Eccles. lib. 7. cap. 5. in fine, non propterea negari posse hoc opus Dei fuisse, & ex Divino eius impulsu manasse, quod zelum, & pietatem, quae in eo requirebatur, scelus avaritiae, crudelitas, & impietas aliquorum militum maculaverit. Alioqui [sect. 58] etiam inter Christianos non liceret, vim ullam Divinam agnoscere, inter quos vivunt tot peccatores, haeretici multi, plurimi vitiosissimi, meretrices innumerae. Sane etenim, [sect. 59] quorum mens in Divinae Sapientiae vias acutius inspicit, flores inter spinas, triticum intra paleas, aurum sub terra dignoscens, Divinam eo magis bonitatem commendat, quo magis ille tectam & sartam tuetur apud nos Fidem, pietatem Regum & Principum, disciplinam Antistitum, virtutem bonorum Christianorum, usum frequentem sanctorum Sacramentorum, Divini Verbi praedicationem, studia scientiarum, lucem atque notitiam Dei, hoc est totius boni. Nec reprobandus est hortus, qui totus non sit floridus nec palea abijcienda, quae tota non sit triticum, nec terra illa existimanda est inutilis, quae universa non sit aurum. Quin & hinc tanto maior de misericordia Dei concipienda spes est, quod inter gentes adeo barbaras tantam fidem plantaverit, fodinas, ut ita dicam, tot animarum aperuerit, Ecclesiam tot Archiepiscopis, Episcopis, Clericis, Religiosorum Ordinibus munitam excitaverit, tot item paraecias, Doctrinam Christianam, Scholas & Academias, totque Principes viros ibidem constituerit. Et idem respondere possumus [sect. 60] ad id, quod de avaritia, & divitiarum cupiditate nobis obijcitur. Nam omissis ijs quae sup. lib. 1. cap. 16. num. 94. tradidimus, verius est, Christi amorem, & animarum zelum in hoc opere primas partes tulisse, ut fatetur Thomas Bozius lib. 12. cap. 21. circa finem, sic inquiens: Primumque horum sit hoc, nunquam tot homines ad exteras & ignotas terras e Christianis abijsse, ut Christi cultum late propagarent, ut saeculo hos nostro contigisse certo videmus. Id vero non nisi ab ardentissimo, ac longe diffuso Christi amore nasci potest. Et cum hac de causa totus Orbis circumnavigatus sit, ventumque iam prope ab extremo Arcto ad Austrum supremum, igitur longissime pertinet amor nostrorum in Christum. Et ut aliquatenus [sect. 61] verum esse fateamur, divitiarum studio nostros permotos fuisse, non quidem ideo Divinae inspirationis, & missionis vis excludetur; sed longe admirabilior Divina providentia & sapientia iudicari debebit, quae tam infirmis usa sit medijs, ut tantam rem suavius, secretius, pacatius, sine multis miraculis ac prodigijs, ac quasi sine sensu, quod fere facit promoveret. Et [sect. 62] quanquam dena leucarum millia itineris, quina per Orientem, totidem per Occasum, & tot maris & terrae pericula superasse, sola ipsa videatur humana cupiditatis, certissimum tamen est, in hoc imprimis Divinam concurrisse voluntatem, quae Summo Pontifici desiderium, Regibus zelum, nautis & militibus animum & spem, religiosis solicitudinem & labores, permultis probis ac pijs viris charitatem indidit, ut gentes, quae longissimae aberant, fierent proximae. Ac dum alijs maria cupiditas aequabat, ut aurum consequerentur, eadem inserviebat Deo, ac servis suis, ut ipsamet illa maria traijcerent ad animas Christo lucrandas, ut etiam tetigimus sup. lib. 1. capit. ult. ex num. 99. & cap. 15. ex num. 40. Quibus [sect. 63] enim medijs homines sua negotia agunt, ijsdem nec cogitantes Divinum agrum excolunt, & findunt terram, ex qua coelestis horrei seges Deo semper serente, & operante maturescat ad frugem. Quam [sect. 64] eandem sententiam, licet aliud agens, bene prosequitur & illustrat Gaspar Sanctius sup. Isai. cap. 44. num. 54. & 56. pag. 446. & cap. 51. n. 7. pag. 513. & cap. 13. n. 8. docens Deum multa, & magna per infirma instrumenta, & interdum indigna praestare solitum, & [sect. 65] ex tenui principio opera mirabilia, & eximij momenti futura deducere, & aliquando [sect. 66] per hostes suos, etiam ignaros, sua consilia exequi. Neque abest, quod ex communi omnium Theologorum placito resolvit eruditissimus Pat. Ioan. Pineda lib. 4. de reb. Salom. cap. 13. pag. 184. [sect. 67] Videlicet, ita naturae Auctorem res supra naturam efficere, ut quoad fieri possit, consuetas naturae leges & ordinem tueatur. Vt satis demonstravit in exsiccatione maris Rubri, ut transitum per illud Hebraeis Pharaonem fugientibus aperiret. [sect. 68] Quo in facto cum ingentia miracula ederet parcissimum se miraculorum patratorem praebuit, ut ipse auctor bene considerat. Et eandem [sect. 69] Dei providentiam & in rebus magnis, atque arduis disponendis, & exequendis suavitatem in nostris terminis rhetorice extollit Ioan. Botet. d. lib. 2. in princip. adducens illud Sapient. 8: Attingit a fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suaviter. Et anni [sect. 70] tempora, inter alia, exempli gratia perpendens, quae ordinante Deo ex AEstate ad Hyemem deducuntur; sed ita tamen, ut hinc Veris, inde Autumni benignitas interveniat, ne de uno extremo in aliud cum hominum damno prolaberentur. Quod bene agnovit Poeta, dum cecinit: Nec res hunc tantae posset perferre laborem Si non tanta quies inter frigusque caloremque Iret, & exciperent coeli indulgentia terras. PRSS # 4 CAPVT IV. De pluribus miraculis, quae in Novi Orbis detectione, conversione, & acquisitione intervenerunt, & Divinam tanti operis voluntatem, inspirationem & vocationem manifestarunt. SVMMARIVM Capitis IV. -  1 Deus miracula necessaria in Novo Orbe non praetermisit, quamvis in illis edendis parcissimus sit. -  2 Deus semper res novas & magnas, novis & magnis miraculis iuvat, ex insigni loco D. Augustini. -  3 Ecclesiae primitivae, & praedicationis Apostolicae fundamenta Deus multis miraculis communivit. -  4 Miracula si deficiant, raro praedicantibus creditur. -  5 Miracula tot ac tanta cur Deus initio nascentis Ecclesiae patraverit, ex August. & Gregor. -  6 Miracula multa & magna semper Deus edidit in conversione novarum provinciarum, & exempla Angliae, Flandriae, Holandiae & aliarum. -  7 Ecclesia Dei semper habuit, & habebit potestatem & continuationem miraculorum, & est unum de praecipuis eius signis. -  8 Fidei Christianae Deus tribuit, ut montes transferre possit. -  9 D. Gregor. Tbaumaturgus, & alij sancti viri multoties montes de uno loco in alium miraculose transtulerunt. -  10 Fides naturam superat. -  11 Miracula in Novi Orbis conversione Deum omisisse credibile non est, cum illis semper egeant tyrones in Fide. -  12 Infideles non tenentur fidem sibi praedicatam credere, nisi rationibus, aut miraculis convincantur. -  13 Credentes cito, leves sunt corde. -  14 Fidei mysteria an, & quatenus evidenter credibilia sint? -  15 Miracula multa, & maxima in detectione, conversione, & acquisitione Orbis Novi intervenisse, late probatur contra Victoriam, & alios. -  16 Miracula aperta, & repetita Ecclesiae qui negat, maius ipse miraculum facere dicitur, ex August. & alijs. -  17 Indorum Novi Orbis ita facilis, & brevis ad fidem conversio, vicem obtinet plurimorum miraculorum, ex Balt. Chavasio, & alijs. -  18 Hispani non potuerunt sine ope, & vocatione Divina, ita facile & breviter Novum Orbem detegere, & convertere. -  19 Ecclesiae primitivae Dei signum, & argumentum fuit facilis, & suavis multiplicatio credentium. -  20 Indi innumeri brevissimo tempore Fidem, & Baptismum receperunt Mexici, & in alijs Novi Orbis provincijs. -  21 Sacerdos quidam solus baptizavit septies centena Indorum millia. -  22 B. Fr. Mart. Valencia Franciscanus, & socij innumerabiles Indos converterunt & baptizarunt. -  23 S. Franc. Xavier. solus plures homines ad Fidem convertit & baptizavit, quam haeretici omnes ad suas sectas traduxerunt. -  24 Conversionis Indorum cursus & progressus semper Regibus Catholicis maxime in votis fuit. -  25 Auctores recensentur, qui narrant, & extollunt mitaculosum incrementum Christianitatis Novi Orbis. -  26 Indos hyssopo aliquando ab Hispanis Sacerdotibus baptizatos fuisse, an verum sit? -  27 Hispanam gentem ob eximiam curam dilatandae Fidei inter varias Indorum nationes, multum laudat Thom. Bozius. -  28 Miraculi instar videri debent praeviae dispositiones, quibus Deus ordinavit detectionem & conversionem Novi Orbis. -  29 Regum Catholicorum in audiendo, & iuvando Columbo mansuetudo, & liberalitas, miraculosa videtur. -  30 Christophori Columbi constantia in proponenda & exequenda navigatione, & detectione Novi Orbis miraculum ingens a plurimis iudicatur. -  31 Oceanus veteribus inaccessus, post Columbi ad Novum Orbem navigationes, miraculo quodam mitis, facilis, & navigabilis redditus esse videtur. -  32 Pontus Euxinus, olim Axenos, idest, inhospitalis dictus, postea se navigantibus hospitalem & placidum praebuit. -  33 Mare Pamphylium portentoso naturae miraculo recessisse, & siccum iter praebuisse dicitur, Alexandro Magno contra Persas exercitum ducenti. -  34 Cangio Cham Tartarorum Regi, & exercitui eius, dicitur mare miraculosum novem pedum transitum aperuisse. -  35 Hispani Divino beneficio, & quasi per miraculum, ea omnia in detegendo, & subigendo Orbe Novo consecuti videntur, quae adulatorie de suo Traiano Plin. recenset. -  36 Ecclesiae, & Fidei Christianae veritas probari solet ex foelicitate bellorum, quae pro eius defensione, aut extensione suscepta sunt, & auxilijs de coelo per miraculum missis. -  37 Theodosius Imperator auxilijs coelestibus victoriam reportavit, & carmina Claudiani de hoc. -  38 Auctores recensentur, qui plura exempla, & testimonia adducunt de prosperitate bellorum, & auxilijs coelestibus a Deo Catholicis datis. -  39 Hispaniae, in bellis contra Mauros susceptis, omnia miracula contigerunt, quae olim Deus Israelitis indulsit. -  40 Bellis iustis, & ad Dei vocationem, & exaltationem suscepits, semper ipse exitus foelices concedit. -  41 Deus non secundum armorum potentiam, sed, prout ipsi placet, dat dignis victoriam. -  42 Causa pugnandi, si bona est, pugnae exitus malus esse non potest. -  43 Miracula, & auxilia coelestia in bellis nullibi magis frequentia fuerunt, quam in expeditionibus Hispanorum, ad Novum Orbem factis. -  44 Promissio Levit. cap. 26. in. Hispanis in Novo Orbe praeliantibus saepissime impleta fuit. -  45 Milites Hispani duodecim in insula Hispaniola fugarunt duo millia incolarum -  46 Ferdin. Cortesius exigua valde Hispanorum militum manu plurimas victorias reportavit, Motezumam cepit, & totius Novae Hispaniae Imperium adeptus est. -  47 Franc. Pizarrus miraculosas victorias in Peruani Regni conquisitione habuit, & qualiter Atahualpam eius tyrannum superavit. -  48 D. Iacobus Hispanorum Patronus multoties pro eis contra Mauros pugnare visus fuit. -  49 D. Iacobus saepissime Hispanorum partes defendere visus est in bellis, quae cum Indis Novi Orbis, & etiam cum Orientalibus habuerunt: & ideo in illis regionibus religiosissime veneratur. -  50 Historia mirabilis & peculiaris D. Iacobi pro Hispanis pugnantis apud Cintiam Novae Hispaniae oppidum, cum ab Indis maximopere premerentur. -  51 Beatissima Virgo MARIA Hispanis saepe in Novo Orbe praeliantibus opem tulit, & praesertim cum Mexici obsessi essent. -  52 Tacubano in monte apud urbem Mexicum templum B. Virginis extructum fuit, & quare? -  53 Cuzquensi in urbe Hispani numero pauci ab innumeris Indis obsessi, & graviter impetiti B. Virginis praesentissimo auxilio liberantur. -  54 Araucanorum exercitus, qui Hispanos in urbe Imperiali Regni Chilensis obsidere tentabat, ad conspectum B. Virginis retrocessit -  55 Miraculum ingens, & notabile, quod initio detectionis Regni Peruani contigisse narratur. -  56 Tumpiz, sive Tumbez oppidum Regni Peruani Indorum tempore erat nobilissimum, & munitissimum. -  57 Petrus Candia unus exsocijs Fr. Pizarri Crucis signo Tumbecinorum insidias, & ferocissimum leonem, & tigrim superavit. -  58 Victorias fere omnes, quae ab Hispanis in Novo Orbe partae sunt, coelestibus auxilijs tribuunt plurimi, & gravissimi Auctores, qui de illis scripserunt. -  59 Castellus a Bobadilla tribuit victorias Hispanorum in Novo Orbe militari eorum disciplinae. -  60 Impossibile fuisse ostenditur, Hispanos tot, & tam foelices victorias in Orbe Novo habuisse, nist Divina Voluntate, & miraculosis auxilijs iuvarentur. -  61 Vicotrias de Indis ab Hispanis partas quidam male ex eo extenuant, quod Indi Barbari, inermes, & pusillanimi essent. -  62 Ferdinan. Cortesium eques quidam apud Argeriam derisisse narratur, quod putaret, se cum Indis pugnare. -  63 Indi nostrorum comparatione pusillanimi sunt. -  64 Meridionales omnes gentes timidae sunt; Septentrionales animosiores & robustiores. -  65 Indi quam plures non adeo timidi, & inermes erant, ut quidam generaliter tradunt. -  66 Deus Indos magis politicos, & robustos inter se bellis intestinis divisit, ut a Nostris facilius subigi possent. -  67 Deus hostes suos suis ipsorum manibus sternit. -  68 Deus Hispanorum vires, & animos auxit, & Indis terrorem immisit. -  69 Samsoni vires Deus miraculose restituit, & auxit, ut de Philisthaeis vindictam sumeret. -  70 Amorrhaeos, & Chananaeos Deus timidissimos reddidit, ut terram eorum Israelitae facilius occupare possent. -  71 Deuter. 2. vers. 25. verba expenduntur. -  72 Panicus terror qualis esset, & plura de eo -  73 Terror Divinus etiam fortes, & strenuos fugat. -  74 Daemon non potest alicui vires supra naturales contra alios concedere. -  75 Indi plures ex foelicitate & prosperitate Hispanorum in bellis, Deum verum pro illis stare agnoverunt. -  76 Caretae Reguli Terraefirmae notabile dictum. -  77 Hispanorum gloriae nihil detrahitur ex eo quod plures Novi Orbis victorias coelesti auxilio, vel miraculose partas dicamus. -  78 Successus foelices rerum omnium, & maxime bellorum semper Deo a viris, & Ducibus pijs, & prudentibus tribuuntur. -  79 Superbia execrabilis Aiacis, Capanei, Mezentij & aliorum, qui a se ipsis victorias sperabant. -  80 Titus Imper. victoriam a se de Iudaea partam in Deum omnino retulit, qui suis manibus Iudaeos punire voluit. -  81 Daemonum expulsio, & Oraculorum defectus fuit in primitiva Ecclesia signum verae fidei, & Divinae vocationis ad eam. -  82 Indiarum Occidentalium missio, detectio, & conversio a Deo esse probatur ex daemonum, & idolorum expulsione, & ruina. -  83 Daemonaes post adventum Hispanorum in Novo Orbe ab Oraculis, & illusionibus cessarunt, quibus antea Indos fallebant. -  84 Crucis signum semper fuit daemonijs terrificum. -  85 Virgilij carmina de excessu Oraculorum accommodantur. -  86 Auctores plurimi referuntur, qui agunt de excessu daemonum, & defectu Oraculorum in Novo Orbe post adventum Hispanorum -  87 Eucharistiae Sacramentum, ubicunque in Novo Orbe consecratum fuit, statim daemones fugavit. -  88 Terraemotus & tempstates Novi Orbis magna ex parte cessarunt post Chirsti Fidem in eo receptam. -  89 Sacerdotes in Indijs maxime ab incolis reverentur, & quare? -  90 Cumanensium Sacerdotum ritus in daemonibus consulendis. -  91 Pat. Fr Petrus Corduba qualiter daemonem apud Cumanenses convicerit, & eiecerit? -  92 B. Fr. Alois. Bertrandus miraculum in cuiusdam daemonis expulsione. -  93 B. Fr. Ioan. a S. Francisco notabilis historia circa cuiusdam daemonis expulsionem. QVamvis [sect. 1] certum sit, Devm Opt. Max. in patrandis miraculis parcissimum esse, adhuc tamen non minus certe affirmare poterimus, ea in detectione & conversione istarum gentium Occidentalium neutiquam omississe, sicubi ad fidem introducendam, stabiliendam, & propagandam, necessaria esse iudicavit. Semper [sect. 2] quippe Divina eius providentia, res novas & magnas, novis etiam & magnis signis iuvare & fulcire consuevit, ut in Solis cursu ad Iosue vocem subsistente videmus, & in conflagratione montis, in quo Moysi legis tabulas dedit; de quo D. Aug. lib. 10. de Civit. Dei, cap. 13. sic habet: Cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi mirabilibus rerum signis ac motibus apparebat Creatori servire creaturam. Et [sect. 3] quemadmodum initio nascentis Ecclesiae eius incrementa, & Apostolorum, atque aliorum praedicatorum auctoritatem miraculorum potestate, & frequentia disposuit, & constabilivit, sine quibus raro praedicantibus [sect. 4] creditur, c. cum ex iniuncto de haeret. Matt. 10. Marc. ult. Actor. 2. Paul. ad Hebrae. 2. & 2. ad Corint. 12 & alibi passim. Quo [sect. 5] respiciens D. August. lib. 22. de Civ. Dei, c. 8. necessaria Inquit, miracula suisse, priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus; & in lib. de utilit. creden. cap. 14: Christus afferens medicinam humano generi primum miraculis conciliavit auctoritatem, deinde auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit vetustatem, vetustate roboravit religionem. Et. cap. 16: Ac primum quidem facta sunt miracula, cum Deus ipse in vero homine huic mundo apparebat, ut ijs tandem multitudine crescentium congregata, atque propagata in ipsos mores utilis converteretur auctoritas. Et D. Greg. hom. 29. in Evang. Sed haec signa in exordio Ecclesiae fuerunt, ut enim ad fidem cresceret multitudo credentium, miraculis fuerat nutrienda. Ita pariter [sect. 6] in remotis quibusque provincijs, quae posterioribus saeculis Evangelij nuntios audire meruerunt, eisdem miraculis incolarum animos praeparavit, ut in Anglia contigisse refert idem D. Greg. lib. 9. epist. cap. 58. Beda lib. 1. hist. Ang. c. 31. & lib. 2. cap 2. & seqq. & in Flandria, Hollandia, & alijs incultis nationibus Illustr. Cardin. Baron. in annal. Eccles. ann. 632. n. 6. & ann. 666. n. 9. & 12. Semper namque [sect. 7] haec miraculorum potestas, necessitas, & continuatio in sancta Dei Ecclesia viguit, & vigebit; estque unum ex praecipuis signis, quod ad eius veritatem & auctoritatem confirmandam praestantissimum quique illius assertores notare, & perpendere solent. Vt constabit ex adductis ab illust. Cardin. Bellarm. tom. 1. lib. 4. de not. Eccles. cap. 14. & tom. 2. de Sacram. Confirm. cap. 2. Ioan. Lorin. in Acta Apost. cap. 2. n. 44. Thom. Boz. de sign. Eccl. Dei, lib. 3. cap. 6. pag. 107. lib. 5. cap. 1. lib. 20. cap. 1. pag. 310. in sin. Ant. Pos. sev. in Biblot. 1. tom. lib. 2. cap. 37. pag. 77. Fr. Lud. Granat. in symb. Fidei, 1. p. cap. 27. cum seqq. ex pag. 260. ad 287. & 5. p. pag. 80. Balth. Chavas. de not. verae Relig. lib. 4. cap. ult. per tot. Bern. Aldrete, de antiq. Hisp. lib. 2. cap. 15. Fr. Ioan. a Torquem. in Monarch. Ind. lib. 15. c. 45. & Iust. Lips. in Diva Virg. Hallens. cap. 1. ubi ait: Omni aevo fuere miracula plerisque omnibus locis: & erunt in aevum, etsi parcius, densiusve, ut divinae providentiae visum. Adeo [sect. 8] ut propagationi, & comprobationi Christianae Fidei hoc sit a Deo tributum, ut montes ex uno loco in alium transferre possit, Matt. 17. & Marc. 11. quod [sect. 9] a D. Gregor. Thaumaturgo, & ab alijs sanctis viris multoties factum esse, historiarum monumentis proditum est. Vt apparet ex relatis a D. Greg. Magno lib. 1. Dialog. cap. 7. Nicephor. lib. 6. cap. 17. Euseb. Caesariens. lib. 7. hist. Eccl. cap. 2. Speculo exempl. exemp. 145. Rutil. Benzon. de ann. lubil. lib. 6. cap. 2. & Simone Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 16. pag. 375. & colloq. 4. pag. 79. Vbi inde concludit [sect. 10] quod fides naturam superat, & efficit, quae nulla ars, naturave poteft. Vnde [sect. 11] credibile non est subigendis, & convertendis tot, ac tantis infidelium huius Novi Orbis provincijs, miracula defuisse. Nam plane, ut Iuft. Lips. scribit in Diva Virg. Sichemiensi cap. 2: Sicut pueris lac necessarium est ad alimentum, viris etiam utile, & iuvat: sic tyrones, aut errones in fide miraculis nutriuntur, viri, & robusti etiam oblectantur. Et in Hallens. cap. 2: Miracula communiter religionem in animis excitant, & Deum credere, Deum colere suadent, & inducunt. Praesertim cum Catholici omnes Doctores, & ipse [sect. 12] etiam Mag. Victoria in d. relect. de Ind. num. 34. concludant, exteras gentes, quales Indi isti Occidentales erant, & quoscunque quae Nostri de Fide Catholica praedicant, nisi aut apertissimis argumentis credibilia fiant ea, quae proponunt, aut si haec argumenta desint, miraculis, vel vitae praedicantium illustrissima puritate doctrinam commendent; quia [sect. 13] qui cito aliter credunt leves corde dicuntur Ecclesiast. 19. & in multis alijs locis ex omni litteratura congeftis a Tiraq. in tract. de poen. temp. caus. 51. & Neviz. in sylv. nup. lib. 4. De quo articulo, & an & quatenus sidei [sect. 14] mysteria evidenter credibilia sint, videndus est D. Thom. 2. 2. q. 1. art. 4. Banez, q. 10. art. 1. dub. 3. conclus. 2. Aragon ibid. art. 1. pag. 255. vers. sed dubitabit, Tolet. in sum, lib. 4. cap. 2. n. 2 Petr. de Ledsm. in summ. 2. tom. tract. 1. cap. 5. concl. 4. Azor. lib. 8. inst. mor. Cap. 7. q. 6. Gab. Vazq in 1. 2. q. 76. art. 2. disp. 120. cap. 1. num. 4. pag. 162. Fr. Thom. a Iesu, de procur. omn. gen, salu. lib. 4. cap. 3. pag. 130. & cap. 4. pag. 141. Fr. loan. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 2. cap. 34. pag. 362. novissimus P. Thom. Sanch. in summa lib. 2. cap. 1. ex. n. 4. & Nos insr. cap. 10. in sin. Sed ne coniecturis tantum niti videamur, age precor, [sect. 15] & quoniam Victoria nullum, & alij pauca miracula in tanto hoc opere intervenisse scripserunt, ac proinde Divinae voluntatis, & vocationis titulos, de quibus egimus, in dubium revocarunt: ex historiarum side, non quidem omnia (quod nimis prolixum esset) sed nobiliora tantum proferamus, & referamus, quibus eorum convincatur opinio, & praedictio tituli magis ac magis, coelestibus signis muniti, corroborentur. Quorum si quis adhuc inficiator vel contemptor existat, maius [sect. 16] ipse miraculum fecisse videbitur, ut in simili scripsit D. August. lib. 22. de Civit. Dei, cap. 8. Scotus in 2. q. prolog. sup. lib. Sent. Ioan. Maldonat. sup. Matth. cap. 7. col. 180. & in nostris terminis Fr. Ioan. Torquem. in Monarc. lib. 15. c. 46. & Balth. Chavas. de not. verae Relig. lib. 4. cap. ult. pag. 938, Vbi ipsam [sect. 17] adeo brevem ac facilem tot animarum conversionem plurimorum miraculorum vicem obtinere posse, & debere, his elegantissimis verbis ostendit: Tertium sit, recens infinitorum Indorum tam Orientalium, quam Occidentalium conversio, quae nisi admiratione digna videatur, quid videri possit nescio? Nam profecto minime humanarum est virium homines, qui terrae toti prius affixi erant, & cupiditatum suarum inveterata mancipia, totos se dare contrarijs studijs, videlicet Christi obsequio, atque ut significantius loquar, se ipsos exuere in se ipsos armari, sibi ipsis bellum indicere, de se ipsis triumphare. Haec profecto mutatio est dexterae Excelsi, digitus Dei est hic. Hanc mundi conversionem reponit D. August. inter praecipua miracula. Et certe dilemmate isto uti possumus; Aut populi illi barbari ad Christi fidem nullo interveniente miraculo conversi sunt, aut aliquo interveniente? Si aliquo, est mihi quod volo: si nullo, hoc ipsum magnum est miraculum, potuisse converti sine miraculo, cum multi eo etiam posito non convertantur, sicut scriptum est, Ioan. 12. Cum tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum. Eandem considerationem, & argumentationem fecerunt, & non minus graviter illustrarunt Ant. Possev. Thom. Boz. Ioan. Boter, Rutil. Bonzon. & reliqui Auctores, quorum verba sup. cap. precedenti exnum. 18. retulimus. Etenim, ut ipsi rectissime animadvertunt, [sect. 18]non potest non Divinae vocationis, & operationis miraculo tribui, quod Hispani nostri adeo numero pauci per terras sibi prorsus ignotas, & linguis, ac moribus admodum varias incedentes, ita ingentes progressus in disseminanda & inducenda vera Dei Fide brevissimo tempore fecerint, & tot barbaros, & incultos homines relictis patrijs religionibus, ad Christianam disciplinam converterint. Hoc enim [sect. 19] signo & argumento tanquam fortissimo & evidentissimo veritatem ipsius Fidei Catholicae in exordio nascentis Ecclesiae, & voluntatem Dei, ut mundus eam amplecteretur, aperte comprobavit D. Paul. Cotint. 2: Videte fratres vocationem vestram, quia non multi sapientes, non multi nobiles. Et eodem late utuntur Iuftin. in Apol. 2. D. Chrysos. hom. 34. in Mat. D. Aug. d. lib. 22. de Civit. Dei, cap. 5. Damascen. lib. 4. de Fide orthod. cap. 4 & latifsime & eruditissime Thom. Bozius de sign. Eccl. Dei, lib. 4. per totum, Maiol. to. 3. colloq. 1. pag. 265. chavas. d. lib. 4. c. 1. & Fr. Ioan. Bap. Fernand. Fracis. in demonst. Cath. lib. 2. discur. 6. & 7. In solo namque [sect. 20] Mexicano Regno, paulo poft eius detectionem, baptismum susceperunt quater, vel, ut aliqui asserunt, octo aut decem decies centena hominum millia. Et in archivijs Caroli V. Caefaris habetur, quendam [sect. 21] Sacerdotem baptizasse septies centena millia, alium tercena millia, alium centena millia, & alios plures, alios pauciores. Cumque postea in easdem oras delatus suisset B. Fr. [sect. 22] Martinus a Valencia ex Ordine Franciscano cum duodecim socijs ahn. 1524. incredibile est, quot ipse cum suis Indos ad Christi cultum perduxerit. Nemo enim ex illis duodecim fuit, qui usque ad annos 1531. plus quam centum millia hominum baptismali lavacro non lustrasset. Quod mirum videri non debet cum de [sect. 23] uno Beato, & iam merito inter Divos relato S. Francisco Xaviero referat Thom. Boz. lib. 6. de sign. Eccles. Dei, cap. 3. pag. 221. in insulis Mauri ultra Malluccum in solo uno oppido, cui nomen Tholo, Christianorum omnis aetatis amplius viginti quinque millia ab eo facta & in alijs Indiae Orientalis, Sinarum & Iaponiorum locis plures homines ad Christi Caulam annis undecim reduxisse, quam innumera haereticorum millia ex omni gente & natione, & toto Orbe terrarum per annos 1500. ad suas fectas traduxerint: & dixi alia sup. lib. 1. cap. 3. num. 58. Qui Conversionis [sect. 24] cursus atque progressus foelici aetate Catholicorum Regum Philippi Secundi, Tertij & Quarti haudquaquam intermissus esse videtur; sed potius eorum prudent a, piaque, & singulari gubernatione radia lucis Evangelicae undique per inauditas antea regiones diffunduntur, & Episcopis, Presbyteris; alijsque egregijs, & Religiosis viris indefinenti studio, & expensis maximis commendantur; qui, iuvante Deo, quotidie colligunt fructus maximos & uberrimos, ut praeter alios tradit Torque. in Monarc. Ind. lib. 17. c. 19. & 20. Et possem quidem latius in hoc argumento vagari, [sect. 25] nisi praedicti Auctores pluribus encomijs, & exemplis miraculosum & magnum hoc Christianitatis Novi huius Orbis augmentum suis scriptis plenisime prodidissent, praecipue Thom. Boz. Boter. & Possevin. & alij de quibus sup. lib. 1. cap. 16. n. 69. & seqq. & ultra eos idem Ioan. Boter. in d. 4. p. lib. 3. pag. 55. & pag. 76. Nicol. Sander. de visib. Monarch. lib. 7. Laurent. Surius in comment. an. 1518. fol. 515, Alanus Cop. Dialog. 6. cap. 9. pag. 783. & cap. 34. pag. 943. & seqq. Simon Maiol. I. tom. colloq. 23. pag. 506. Didac. Vald. de dignit. Reg. Hisp. cap. 19. n. 53. & seqq. Fr. Alfons. Ferd. in hist. Ecclef. nostri tempor. in prologo lib. 1. pag. 3. & cap. 10. 11. & 44. Fr. loan. a Ponte de convenient. utriusque Monarch. lib. I. pag. 54. & Fr. Ioan. a Torquem. in. d. Monarch. Ind. lib. 15. cap. 45. & 46. & lib. 16. cap. I. & 8. Vbi tractat [sect. 26] post Boterum. d. pag. 76. an verum aliquando fuerit, quod quidam Sacerdotibus nostris impingunt, tradentes, eos hyssopo Indos interdum baptizasse. Vnde recte [sect. 27] dicere potuit idem Thom. Boz. lib. 8. cap. 1. Nulla unquam gens, ex quo Adamus habuit liberos, tot nationes moribus ac ritibus dissimiles ad unius Religionis cultum, vel earundem legum studium perduxit, ut Hispana. Vix enim quisquam possit enumerare gentium varietatem, moresque illarum prorsus inter se dissidentes, quas Hispani sub Imperium suum miserunt, & ad Christi venerationem perduxerunt, uniusque Dei cultum. Sunt in promptu historiae, legat qui volet; & idem repetit lib. 12. cap. 21. circa fin. & lib. 21. c. 3. Sed ut pergamus ulterius, merito etiam eisdem auctoribus [sect. 28] pro miraculo sunt, praeviae illae dispositiones, quas Deus summa providentia ad faciliorem huius conversionis, & acquisionis exitum ordinavit, ut in cap. praeced. tetigimus: necnon Catholicorum [sect. 29] Regum Ferdinandi & Elisabeth in audiendo Christophoro Columbo mansuetudo, & in eo iuvando & classe, & militibus instruendo liberalitas, eo praesertim tempore, quo Granatensi bello totum fiscum exhauserant, & quo a multis usu rerum, prudentiaque valentibus viris irridebatur, & ab alijs Regibus, quos prius adierat, tanquam nugator, & delirus expulsus fuerat. Miraculosam [sect. 30] quoque, nec immerito, iudicant ipsus Columbi in concepta Novi Orbis inveniendi, & detegendi cogitatione constantiam, & per vastum, inusitatum, & procellosum Oceani pelagus navigationes. Quod [sect. 31] non minori miraculo, cum antiquis prorsus inaccessum, & impervium existimaretur; & revera esset, ut multorum experientia monstravit, iuxta ea, quae late diximus sup. lib. 1. cap. 11. ex num. 47. Postea Deo ita disponente, mite, facile, & permeabile redditum esse videtur; ita ut de eo illud dicere possimus, quod de [sect. 32] Nigro, sive Constantinopolitano Ponto refert Strab. lib. 7. Carol. Stephan. & Ioan. Funger. in suis dictionarijs, verb. Euxinus, qui cum olim nullis navigationibus patuisset, ac proinde Axenos, ideft, inhospitalis diceretur, postea, Ionibus eas oras habitantibus, frequentari, & veluti domari coepit, ita ut deinceps Euxinus vocatus sit, quod hospitibus placidum, commodum, & pervium esse significat. Vnde Ovid. lib. 5. Trist. Frigida me cohibent Euxini littora Ponti, Dictus ab antiquis Axenus ille fuit. Magno [sect. 33] etiam Alexandro, & eius militibus Pamphylium mare, portentoso naturae miraculo, cessisse, sicut olim Rubrum filijs Israel, Exod. 1. & Sapient. 19. & illac inter aperuisse, cum aliam viam non haberent, antiquitas tradit, & serio affirmant Ioseph. lib. 2. antiquit. cap. 7. & Genebrard. lib. 2. Chron. eam rationem reddentes, quod Deus eius opera ad destruendum Persarum Imperium uti decrevisset. Licet vita eiusdem Alex. Strab. lib. 14. Petr. Crinit. de honest. discipl, lib, 17. cap. 13. & Maluend. de Antichr. lib. 5. cap. 16. pag. 295. Vbi cum Haithono in hist. de Tartar. cap. 17. aliud non minus fabulosum simile refert [sect. 34] de Cangio Cham Rege Tartarorum, cui mare per novem pedes a montibus, quibus antea adhaerebat, retrocessit, ut latam viam ad transeundum cum exercitu suo versus Occidentem relinqueret. At vero [sect. 35] nostris Hispaniae Regibus, & eorum militibus, si Oceanus siccum transitum non dimisit, ita tamen (Divino ut diximus beneficio) se placidum, & facilem praebuit, ut vere illis in detegendis, conquirendis, & convertendis his Barbarorum provincijs illud applicari possit, quod adulatorie Plinius de Traiano suo in Panaegyric. scriptum reliquit: Quod si quis Barbarus Rex eo insolentiae, furorisque processerit, ut iram tuam indignationemque mereatur, ne ille, sive interfuso mari, seu fluminibus immensis, seu praecipiti monte defenditur? Omnia haec tam prona, tamque cedentia virtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes, flumina exaruisse, interceptum mare, illatasque sibi non classes nostras, sed terras ipsas arbitretur. Rursus [sect. 36] nemo est, qui nesciat inter praecipua figna & miracula, quae Fidei Catholicae, & Ecclesiae Romanae veritatem oftendunt, constitui etiam, & perpendi solere prosperitatem & foelicitatem, quam fere semper eius sectatores, & favitores habuerunt in bellicis expeditionibus pro eius defensione, aut propagatione fusceptis: & auxilia coelitus missa, quibus Deus cum paucis plurimos fudit, & alia multa miraculose operatus est, quae mortales vires assequi non valerent, ita fimul ostendens, eiusmodi bellorum causas iustas, & sanctas esse, & victorias tales non solum permittere, sed iubere. Vt in illa [sect. 37] Theodos. Imper. contigisse videmus, cum adversus Eugenium prope Aquileiam pugnaret, de qua Claudian. vates, quamvis non Christianus, sic cecinit in Panaegyric. ad Honorium: Te propter gelidis Aquilo de monte procedis Obvius, adversas acies revoluta, quae tela Vertit in auctores, & turbine repulit hastas: O nimium dilecte Deo, cui fundit ab antris AEolus armatas acies, cui militat AEther, Et coniurati veniunt ad classica venti. Et in multis [sect. 38] alijs exemplis, & gravissimorum Auctorum testimonijs, quae latissime ad praedicta signa comprobanda, & exornanda tradunt Tertullian. & eius additionat. Pamelius in lib. contra Scapul. D. Chrysost. orat. 3. contra Iudae. Medina lib. 2. de recta in Deum fide, Thom. Boz. de sign. Eccles. lib. 8. cap. 7. lib. 17. cap. 7. per tot. & lib. 20. cap. 10. & lib. 21. & 22. per tot. Bapt. Fulgos. lib. 1. cap. 6. Theatr. vitae hum. vol. 3. lib. 3. pag. 1048. & seqq. Fr. Lud. Granat. in Symbol. Fidei, lib. 3. pag. 1. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 19. pag. 436. vers. Et quidquid foelici, & 3. tom. colloq. 2. pag. 302. & 362. Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gen. salu. lib. 2. cap. 3. pag. 136. Balth. Chavas. de not. ver. Relig. lib. 4. cap. 4. per tot. Fr. Ioan Marquez in Gubern. Christ. lib. 1. cap. 17. Pag. 97. & lib. 2. cap. 25. pag. 310. Zevall. in practic. 4. tom. q fin. ex num. 149. novissime & eruditissime Dom. Ioan. Bapt. Valencuela in discursu de iure stat. & belli. part. 2. consid. 22. & Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 1. & melius lib. 2. cap. fin. pag. 370. Vbi vel [sect. 39] in solius Hispaniae praelijs omnia miracula intervenisse ostendit, quae olim Deus populo Israelitico clementer indulsit. Est enim semper [sect. 40] in bellis foelix successus eorum, ad quae Deus vocat, qui non secundum [sect. 41] armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam, ut habetur 2. Machab. cap. 15. & 2. Paralip. 13. & 16. Vnde D. Bernar. serm. ad Milites Templi, cap. 1. rectissime inquit: [sect. 42] Si bona fuerit causa pugnandi, pugnae exitus malus esse non poterit, & D. August. epist. 194: Quando pugnatur, Deus spectat, & partem, quam inspicit iustam, ibi dat palmam. Quibus conveniunt alia, quae ultra auctores supra relatos tradit Sim. Maiol. 3. tom. colloq. 2. de bellor. eventib. pag. 359. P. Gaspar Sanctius in Isai. cap. 44. num. 66. pag. 447. Pat. Fr. Ioa. Marq. d. lib. 2. cap. 27. Pag. 324. & Nos tetigimus supr. lib. 1. cap. ult. num. 89. & 90. & 107. & insr. lib. 3. cap. 2. ex nume. 22. Quae cum ita se habeant, [sect. 43] dubitari quidem non potest, haec eadem miracula nullibi apertius, & frequentius contigisse, quam in Indicis istis expeditionibus & debellationibus: cum passim legamus, Hispanos nostros paucissimos numero, omni sociorum auxilio destitutos, in terris sibi prorsus incognitis, innumerabiles Indorum exercitus, quos vel ipsi adoriebantur, vel a quibus adorti erant, facile Deo auxiliante fudisse, & eorum insidias, obsidiones, & incursus foeliciter superasse. Ita [sect. 44] ut in illis impleta videatur promissio, quae Deo inservientibus facta est in Levit. cap. 26. vers. 7. & 8: Persequemini inimicos vestros, & corruent coram vobis: persequentur quinque de vestris centum alienos, & centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. Quod, vel exemplo [sect. 45] illorum duodecim militum comprobari potest, qui in insula Sancti Dominici in provincia Higuei duo incolarum millia fugarunt, & alibi ducenti, centena millia, ut tradit Herrera decad. 1. lib. 2. cap. 17. & lib. 6. cap. 9. pag. 202. Et insignis illius, nunquamque satis laudati Ducis [sect. 46] Ferdin. Cortesij, qui exigua valde militum manu tot nobiles victorias saepissime reportavit; & tandem maximum illum Mexicani Imperij Monarcham Motezumam, tercentis & amplius suorum millibus stipatum, intra propriam urbem prostravit, & in vincula coniecit, totiusque Imperij summa pari brevitate, ac foelicitate potitus fuit. Quod idem [sect. 47] in hoc Peruano Regno strenuo alteri Duci Francisco Pizarro cum Atahualpa supremo eius dominatore apud Caxamarcam contigisse comperimus, de quibus & similibus alijs eventibus pleni sunt libri Pet. Martyr. Pet. Ziezae, Gomarae, Oveti, Ioan. Metelli, Levini Apollonij, Ant. de Herrera, Garcil. Incae, & aliorum quamplurium, qui de rebus Novi Orbis scripserunt: & aliqua in nostris terminis notat Thom. Bozius. d. lib. 8. cap. 7. pag. 329. Illescas in hist. Pontis. lib. 6. §. 8. fol. 212. & §. 14 fol 337. Castill. de Bobadilla in Politica, lib. 4. cap. 1 num. 6. & Fr. Ioan. a Torquem. in d. Monarch. Ind. lib. 4. per totum. Et similiter certum est, auxilia coelitus missa in eisdem bellis frequentissime intervenisse. Nam [sect. 48] D. Iacobus Hispaniae nostrae gloriosissimus fidissimusque patronus, sicut in antiquis eius contra Mauros expeditionibus pro Hispanis Potenter pugnare solebat, ut aperte testatur Rex Ranimirus in diplomate cuiusdam donationis Ecclesiae Metropolit. eiusdem Apostoli sactae Episcop. Palent. in anacephaleosi rer. Hispan. par. 3. cap. 26. Ambros. de Moral. lib. 9. c. 7. Th. Bozius ubi supr. Sic [sect. 49] etiam multoties in his Indijs Occidentalibus visus est, non minori cura dimicare, pro nostris, valde a Barbaris opressis, & in maximo periculo constitutis, ensem, quem manu gestabat, adversus eos acerrime movens, & illorum animis ingentem terrorem incutiens: unde sanctissimus hic Apostolus in omnibus his regionibus religiosissime veneratur, ut resert Alanus Copus Dialog. 3. cap. 29. pag. 437. & seqq. & alij Auctores statim citandi. Et idem in Orientali India accidisse tradunt Lud. Roman. Patricius, lib. 6. suar. navigat. cap. 40. pag. 289. Petr. Maffei. in hist. Ind. Orient. lib. 4. pag. 106. & lib. 8. pag. 182. & Fr. Anton. de SanRoman. in ead. hist. lib. 1. cap. ult. pag. 194. & lib. 3. cap. 23. Pag. 560. Freitas de Imp. Asiat. cap. 18. num. 10. Sed libet [sect. 50] peculiarem historiam subijcere, quam ex nostris Scriptoribus accepit, & ut mirabilem recoluit Cardan. lib. 15. de rer. var. cap. 81. & Theatr. vit. hum. vol. 3. lib. 3. pag. 1051 Nam. cum Hispani pedites vix numero ducenti, a quadraginta Indorum millibus premerentur iuxta Cinciam, Novae Hispaniae pagum, partim ob loci inaequalitatem, partim ob arborum copiam, supervenire visus est eques quidam, qui cuiusdam militis (nomine Franc. Morla) aspectum referebat, qui tot, tantaque urgendo, terrendoque peregit, ut Indi pedem retraherent. Mox & ipse abijt, & cum Indi multitudine freti, iterum premere Hispanos tentarent, cumque iam in manifesto discrimine positi essent, supervenit denuo idem eques, ac Indos resilire coegit; quod cum tertio fecisset, abijssetque, rursus instantibus Indis supervenit Ferdin. Cortesius Dux Hispanorum cum tredecim equitibus, Indosque in fugam compulit, exercitumque dissipavit. Cum autem Hispani ad urbem quam occupaverant, redijssent, constavit, equitem illum non suisse Franc. Morlam, cum ob viarum difficultatem illuc pervenire non potuisset. Equo vehebatur eques ille rubeo, & maculoso, & eius auxilio nullus ex Hispanis in tam diuturno praelio census fuit, sed septuaginta tantum vulnerati: ipse quoque eques nullum ex Indis occidit, nullum vulneravit, sed solum turbavit, & perterraefecit, eumque Hispani Div. Iacobum communem ipsorum Patronum, Cortesius D. Petrum proprium eius tutelarem, & dominum esse affirmabat. Idem [sect. 51] quoque coeleste, ac supernum auxilium Hispani nostri non minus frequenter, & Opportune Beatissimae Virginis Dei Matris Mariae interventione experti sunt, & tunc Praesertim cum Novae Hispaniae debellatores multitudinem, & obsidionem Mexicani exercitus ferre non valentes, clanculum a civitate exierunt, ad Tacubanum montem confugientes, ut se ibi commodius defendere possent. Alma quippe haec, & sanctissima Domina ante Hispanos adstans conspecta est, illos tanti numinis auxilio defendens, & in adorientes Indos terram purissimis, & Virgineis manibus iactans, qua eorum oculos excaecavit, & in sugam convertit. In cuius beneficijs memoriam Hispani postea [sect. 52] templum eximia hodie devotione, conspicuum, super dictum montem aedificarunt, sub advocatione, De nuestra Senora del Socorro. Similisque, propemodum casus [sect. 53] in urbe Cuzquensi, quae huius Peruani Regni caput, & Incarum sedes habebatur, contigisse comperitur. Nam cum innumerabilis Indorum turba Hispanos inopinato obsedisset, ipsi qui vix ducenti erant, in domum quondam se receperunt, ubi nunc Cathedralis Ecclesia aedificata est, & poft varios in curfus, & conflictus, in quibus D. Iacobi Apostoli visibili patrocinio miraculose liberati sunt; cum tandem Indi in tecta domus, quae ex palleis constabant, ardentes taedas validissimis conatibus mitterent; nullum tamen damnum, neque incendium inferre potuerunt, eo quod mulier quaedam, specie decora, supra tectum residens, ignem, mox ubi ardere coeperat, extinguebat, & pulverem, sive rorem in Indorum oculos spargebat, quo excaecati, ubi essent, aut quo irent, penitus ignorabant, ut ipsi postea testati sunt, & cum magno simul timore, & admiratione praedicarunt. In [sect. 54] Chilensi etiam Regno eadem Domina, venerabili Sene comitata, retrocedere fecit ingentem Araucanorum exercitum, qui ad expugnandam urbem Imperialem, tunc omni auxilio, & munimine destitutam, alacriter properabant, & hac Divina ope liberata fuit; cuius miraculum postea ex ipsorum Araucanorum relatione constavit. His aliud [sect. 55] non incongruenter adijcere possumus, quo Deus initia conversionis & acquisitionis huius Peruani Regni disposuisse videtur. Etenim cum primo Franc. Pizarrus, & socij eius oras praeter navigantes ad oppidum Tumpiz, sive Tumbez, nomine pervenerunt: quod [sect. 56] tunc munitissimam arcem habebat, & a plurimis Indis plebeis, & militaribus incolebatur, ad tanti populi conspectum anxij animo substitere, quidnam facerent dubitantes: quousque unus ex illis, [sect. 57] Petr. Candia vocatus, se in terram iturum obtulit, & Indorum vires, mores, & divitias exploraturum. Ad quod faciendum, suis armis indutus, Crucem praetrerea ligneam hastae loco dextera sumpsit, & scapha in littus delatus, intrepide per medias Indorum turmas progredi coepit; qui hominis proceritatem, habitum & audaciam mirati, illum impetere ausi non suerunt, Divinum quidpiam esse verentes. Sed postea, mutato consilio, ut hoc securius experirentur, ferocissimum leonem & tygrim, quos in praedicta arce (& ad hunc effectum, ut fama est) a Guainacapae temporibus asservabant, in advenam immiserunt, existimantes illico rabidis animalium dentibus, & unguibus dilaniandum, ut in alijs saepe viderant contigisse. At Candia illorum impetum impavidus spectabit, Christi Domini nomen, & auxilium fideliter invocans, & Crucis eius signum illis obijcens. Quo adeptus est, ut animalia, naturali feritate deposita, pedibus ipsius prosternerentur, & instar domesticorum canum bladientia, & adulantia, eiusdem manibus per dorsa, & ora tractari, & demulceri permitterent. Quod cernentes indigenae in priore opinione confirmati, illum quasi Solis filium genibus flexis venerati sunt, & ostensa arce, templo & Regia gaza, quae ibidem custodiebatur, salvum, & donis onustum ad suos redire permiserunt. Quas miraculosas [sect. 58] coelestis auxilij in bellis Novi Orbis narrationes, & alias eis similes, passim recensent Auctores, quide eiusdem Orbis historijs scripserunt, & praecipue Gomara 2. p. lib. 2. Petr. Zieza 1. part. cap. 54. Ioseph. Acosta in histor. moral. Ind. lib. 7. cap. 7. & ab eo transcribens Ioan. Boter. in 4. part. suar. relat. univers. lib. 3. pag. 84. & seqq. Anton. de. Herrera in hist. gener. Ind. decad. 2. lib. 10. cap. 9. & alibi saepe, Thom. Boz. d. lib. 8. cap. 7. & lib. 17. cap. 7. Alan. Cop. Dial. 3. cap. 29. ex pag. 437. Henric. Mart. in repert. Mexic. tract. 2. pag. 151. Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 4 cap. 69. pag. 542. Garcilas. Inca in 2. part. comment. Reg. Peru, lib. 1. cap. 11. & 12. & lib. 2. cap. 24. & 25. Vbi simul concludunt, minime dubitandum esse, omnes fere victorias, quas Hispani in his provincijs habuerunt, per miracula partas. Quamvis [sect. 59] eas militari disciplinae tribuere videatur Bobadilla in d. Polit. lib. 4. cap. 1. num. 6. Nam licet haec, ut ipse ibidem probat, efficere soleat, ut a paucis strenuis adversus multitudinem bene pugnetur: impossibile tamen [sect. 60] erat, nostros adeo paucos, advenas, & maris ac terrae sibi incognitae mutationibus fatigatos, tot discrimina superare, & tot, ac tantas victorias, ita facili, ac foelici exitu de innumerabilibus Indorum miriadibus consequi, praevalidis quidem, & in proprijs & natalibus sedibus constitutis, atque ita aestui, frigori, & similibus coeli, & Soli climatibus assuefactis, nisi Deus id miraculose pro eximia sua sapientia, & potentia disponeret, cum ut Religionem Christianam extenderet, tum etiam ut Indorum peccata, & abominationes puniret, ut bene considerant Auctores supra relati, praesertim Acosta d. lib. 7. cap. 7. &c. 24. 25. & 28. Thom. Boz. d. lib. 8. cap. 7. pag. 329. Henricus Mart. d. pag. 151. & Torquem. d. lib. 4. cap. 69. & cap. 105. Qui [sect. 61] eodem modo obiectioni aliquorum respondent, qui praedictas victorias ignaviae, barbariei, & pusillanimitati Indorum adscribunt. In quo adeo delirat Hieron. Benzo, male semper in res Hispanas affectus, lib. 1. suae histor. Americ. cap. 24. ut asserere ausus fuerit, Hispanos in Occidente nihil praeter bruta animalia, & bestias subegisse. Idque [sect. 62] quemdam Hispanum equitem optime intellexisse videri, qui cum in Africa ad Argeriam sub Carolo V. militaret simul cum Ferdinando Cortesio, qui Mexicanum Regnum aperuit, & subegit & reliquis fugientibus ob Maurorum multitudinem, quibus impares se esse cognoscerent, Cortesium videret, clamore fugientes sistere, & hortari socios, ut in hostem versi, eum strenue exciperent. Bellua isthaec inquit, putat sibi rem esse cum suis Indis, quorum viginti quinque millibus fundendis decem equites suffecerint. Etenim [sect. 63] licet negari non possit, Indos nostrorum comparatione pussilli animi esse; quod [sect. 64] omnibus Meridionalibus accidere tradit Cael. Rhodig lib. 18. lect. antiq. cap. 20. cum contra Septentrionales robustiores, & animosiores sint. Adhuc [sect. 65] tamen, ut re ipsa in primis illis expeditionibus constitit, & quotidiano experimento cognoscimus, Indi non adeo imbecilles, ignavi, & inermes erant; sed in multis provincijs satis armati, fortes, & bellicosi, reique militaris peritia suo more sufficienter instructi, & ubique copia, numero, ac praeliandi commoditate adeo nostris portentiores & superiores, ut pro quolibet Hispano milite decies centena millia Indorum numerarentur. Vnde si nostris obsistere, & aditum praecludere cognovissent, vix multis annis in eorum regionibus pedem figere possent. Sed [sect. 66] DevsOmnipotens, qui illas (ut saepe diximus) Hispanis Regibus tradere destinarat, ipsosmet Indos bellis intestinis inter se divisos, in Mexicano praesertim, & Peruano Regno, propria ipsorum manu prostravit: [sect. 67] ut contigit in Madianitis sub Gedeon, Iud. 7. vers. 12. mutuo se ferro perimentibus, & in Philisthaeis 1. Reg. 14. vers. 20. & in AEgyptijs, iuxta Propheticum Isaiae sermonem cap. 19. vers. 3. ubi Gasp. Sanch. num. 7. pag. 206. plura notavit. Et sicut [sect. 68] tam in his provincijs, quam in alijs, Hispanorum vires, & audaciam supra modum adauxit; ita Indorum cordibus adeo magnum terrorem immisit, ut ad equi conspectum, vel aenei tormenti tronitum, formidarent, & facili invasione manus, & colla submitterent. Non secus atque [sect. 69] Samsoni vires restituit, & corroboravit, ut de Philisthaeis vindictam sumere posset, Iud. c. 7. & ex contrario [sect. 70] Amorrhaeos & Chananaeos timidissimos reddidit, ut filijs Israel eorum terram dare posset, quam illis iam inde ab Abrahami temporibus pactus erat, ut habetur Genes. cap. 15. & [sect. 71] Deuter. 2. vers. 25. ubi Deus ad Moysen haec verba locutus proponitur: Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni coelo, ut audito nomine tuo paveant, & in morem parturientium contremiscant, & dolore conterantur. Quibus alia similia habentur Exod. 23. vers. 27. & Iosue 2. vers. 9. & 11. & cap. 5. vers. 1. Est enim exploratissimum animum cadere ijs, contra quos Deus pugnat, ut bene prosequitur Gasp. Sanctius in Isai. cap. 13. num. 14. pag. 153. & cap. 17. num. 8. pag. 194. Martin. Delrius in adag. sacr. 1. tom. adag. 41. pag. 39. Vbi [sect. 72] hunc terrorem ei similem facit, quem vetustas, falso Deorum cultu seducta, Panicum appellabat; de quo Orph. in Panis hymno: Panicum immittens aestrum in fines terrae. Et Pindar. in Nemeis, qui [sect. 73] etiam impavidis, & alias bello strenuis, contigere aliquando solere, his verbis insinuat: In Divinis enim terroribus Etiam filij Deorum fugiunt. Cum alijs, quae in hanc rem tradunt Angel. Politian. in Miscellan. cap. 26. Erasm. in adag. Panicus casus, pag. mihi 933. Lilius Giral. de Dijs Gent. sytagin. 15. & Theatr. vitae hum. vol. 1. lib. 1. pag. 92. Quo in facto Dei virtus, atque potestas mire conspicitur; [sect. 74] Daemon quippe non potest alicui vires supra naturales ad alios profligandos concedere, ut latius probat Martin. Delrius in disquis. mag. lib. 2. q. 12. pag. 77. & post eum Franc. Torrebl. de magia, lib. 2. cap. 13. num. 40. Et hoc ita ut dicimus verum esse, vel ipsi [sect. 75] Indi agnoverunt, quandoquidem ex hac foelicitate, & prosperitate Hispanorum in bellis, ad agnoscendam, & sequendam fidem Dei, quem praedicabant, se valde provocari fassi sunt, ut de Nigritis loquens tradit Aloys. Cadamust. in relation. suar. navig. cap. 16. & 25. & de Careta regulo Terrae firmae, post Over. Ant. de Herrera in histor. gener. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 10. Vbi [sect. 76] illum dixisse narrat, se plane agnoscere, magis a Sole amari Castellanos, quam Indos, cum eis tot victorias concesserit, & coeli fulmina ad inimicos occidendos tradiderit, & musicae artem, qua languentes amicos levare possent. Neque [sect. 77] existimet aliquis quidquam officere, aut detrahere virtuti, & gloriae, quam Hispani nostri tot praeclaris facinoribus in detegendo, & subigendo hoc Novo Orbe sibi compararunt, quod victorias ab illis partas, ut plurimum, in Dei specialem favorem, & coelestium Numinum praesentissimum auxilium referamus. Nam satis ipsi laudandi videntur, cum se tot, ac tantis periculis impavidis animis semper obtulerint. Et ut superiora Divini auxilij testimonia & argumenta deficerent, pij omnes, [sect. 78] & prudentes Duces, ac viri omnium rerum successus, & praecipue bellorum, in quibus fortuna, ut adagium ait, plurimum dominatur, Deo tribuere debent, ut habetur Isai. 14. vers. 31. Esdrae lib. 1. cap. 1. & 2. Paralipom. cap. 16. ubi Hannani Propheta ad Asam Regem Iuda inter alia ita ait: Oculi Domini contemplantur super universam terram, & praebent fortitudinem bis, qui in corde perfecto credunt in eum. Item illud: Hi in curribus, illi in equis: nos autem in nomine Domini spem repositam habemus: ipsi confracti ceciderunt: nos autem erecti victoriam reportavimus: & multis alijs exemplis, & sacrae Scripturae locis probat Simon Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. pag. 361. & seqq. Gasp. Sanct. sup. Isai cap. 14. n. 52. pag. 175. & doctiss. Mart. Delr. in adag. sacr. 1. tom. adag. 57. pag. 52. & 53. Ne in execrabilem Aiacis, & [sect. 79] aliorum Imperatorum superbiam incidere videantur, quos Poetae a suis dextris, & armis victorias praesumentes, etiam Dijs iratis, & adversis inducunt, ut constat ex illo Sophoclis in Aiace: Adiuvante, mi pater, Deo Victoria potitur ignavissimus: At destitutus ope Deorum scio Bellique me confido habiturum decus. Papin. 2. Thebai. de capaneo loquens: — Virtus mihi numen, & ensis, Quem teneo. Et rursus lib. 10. iactantius: — Ades o mihi dextera tantum Tu praeses bellis, & inevitabile numen Te voto, te solam Superior contemptor adoro Sic ait, & voti sese facit ipse potentem. Et Mezentius apud Virgil. lib. 10. AEneid. Dextra mihi Deus, & telum quod missile libro. Quibus [sect. 80] plane longe cordatius, & ad rem nostram accommodatius Titus Imper. cum de Iudaeis, Ierosolyma capta, se victorem viderat, admiratus tantam urbem, tamque munitam fuisse superatam, dixit: Plane Deo adiuvante pugnavimus: ut tradit Ioseph. de bello Iud. cap. 16. Et ut refert Philostrat. lib. 6. de vita Apollonij, propter illam victoriam coronari noluit, quia Divina virtute opus illud perfectum esse videbat, non sua. Sic autem Philostr. Finitimae gentes ob victoriam coronare ipsum voluerunt: ille vero tali honore indignum se esse respondit: non enim se talium operum auctorem, sed Deo, iracundiam contra Iudaeos demonstranti, manus suas praebuisse. Denique [sect. 81] cum daemonum expulsio, & Idolorum, sive Oraculorum silentium, & ruina, evidens signum Divinae vocationis, & praedicationis verae fidei in primitiva Ecclesia praestiterit, quod ipsi quoque daemones, vel inviti, fateri cogebantur, ut videre licet apud D. Chrysos. hom. 26. in Matt. Hieron. cap. 9. Matt. Lactan. Firmian. lib. 3. divin. inst. cap. 23. Niceph. lib. 1. hist. Eccl. c. 17. Ruffin. lib. 10. c. 10. & 19. Porphyr. in lib. de elogijs Philosoph. Thom. Boz. de sign. Eccl. lib. 14. cap. 3. & 4. & lib. 23. cap. 1. Maiol. d. tom. 3. colloq. 1. pag. 307. & Fr. Thom a Iesu de proc. omn. gent. salu. lib. 3. cap. 3. pag. 135. ubi notanda oracula, hoc aperte testantia, recensent, & Nos infra cap. 13. num. 38. Sic [sect. 82] pariter in his Indijs Occidentalibus, ubi primum Nostrorum praedicatione Evangelicae veritatis lumen illuxit, daemones, & idola eos a Deo missos declaraunt, ut vidimus supr. hoc lib. cap. 2. n. 49. Et has [sect. 83] provincias continuo relinquentes, nullum amplius Oraculum reddiderunt, & ab spectris, & illusionibus cessarunt, quibus antea miseros indigenas fallebant, & deterrebant: videlicet tenebras dispelit lux, mendacium veritas, & sanctae [sect. 84] Crucis signum, magnum illico silentium daemonum, magnam fugam induxit, quod semper illis terrisicum fuit, ut, praeter alios, pluribus probat Petr. Fab. lib. 3. semestr. cap. 1. pag. 20. ita ut commode [sect. 85] huc Virgilian. illud applicare possimus: Excessere omnes adytis sacrisque relictis Dij quibus imperium hoc steterat. Vt pluribus exemplis scitu iucundissimis ostendunt [sect. 86] Pet. Martyr in decad. de Novo Orbe, Goncal. Ovetus in sua hist. Ind. lib. 5. cap. 10. Gomara lib. 3. cap. 6. Ludovic. Vives lib. 2. de verit. Fid. Christ. quem refert Teatr. vitae hum. vol. 5. lib. 4. pag. 1468. Hieron. Benzo in hist. Ind. lib. 1. c. 27. pag. 119. Thom. Boz. d. lib. 23. cap. 1. pag. 504. & rursus lib. 2. cap. 11. pag. 81. & lib. 5. cap. 2. & lib. 12. cap. 21. pag. 143. & lib. 15. cap. 17. pag. 146. Mart. Delr. lib. 6. disquis. magic. cap. 2. sect. 3. q. 3. Thom. a Iesu lib. 4. cap. 5. pag. 143. & Torquem. in d. Monarch. Ind. lib. 18. cap. 7. Vbi inter alia referunt, [sect. 87] hoc miraculum commune fuisse, ubicunque Columbus, & eius socij, & successores in his Occidentalibus insulis, & provincijs pedem fixerunt, & sacrosanctum Eucharistiae Sacramentum collocarunt, aut Christianae doctrinae magistris uti coeperunt; nam continuo daemones obmutescebant, cum antea frequentissima responsa praestare solerent: & [sect. 88] terrae motus ac tempestates etiam cessarunt, quibus praedictae provinciae ab eisdem daemonibus conquassari, & misere deformari solebant. Idem in Sinarum, & Iaponiorum regionibus contigisse narrant libri Societ. Iesv, & Fr. Ioan. Goncal. de Mendoca, & Thom. Boz. ubi sup. referentes, daemones ibi acerbe, & miris cruciatibus obsessos vexasse, nec inde prius discedere solitos, quam obsessi iureiurando firmarent, se illis Divinos honores in omnibus praestaturos; quod cessavit [sect. 89] ubi Christi Sacerdotes in eas provincias pervenerunt, & minis torquere, sanctisque verbis daemones fugare coeperunt: ob quod ab incolis in honore maximo habiti sunt. Narrat etiam Fr. Aug. Davila inhist. Mexic. Ord. Praedic. lib. 1. cap. 40. Ant. Herrer. in. d. hist. gen. Ind. decad. 3. lib. 4. c. 11. pag. 164. & Fr. Alfons. Fernand. in hist. Eccl. nost. temp. lib. 1. cap. 3. in fin. apud [sect. 90] Cumanenses, Sacerdotes eorum, Piaches dictos, in speluncas intrare solitos, & post longam invocationem, & magicorum carminum recitationem veluti a daemone obsessos, & constrictos in terram cadere, tuncque interrogantibus Oracula praebere. Quod cum intelligeret [sect. 92] Religiosus ille Pat. Fr. Petrus a Corduba, velletque rem hanc penitus aperire, cruce, stola & aqua benedicta munitus in speluncam cum multis Castellanis ingressus, Piachem correptum exorcismis liberavit, daemonemque de pluribus interrogatum, & apte respondentem, tandem fateri compulit, se miseros illos eousque suis imposturis fraudasse, eorumque animas in barathrum deduxisse. De Beato quoque [sect. 93] Fr. Aloisio Bertrando, qui maxime Religionem nostram in his Occidentalibus provincijs amplificavit, & mortuos ad vitam revocavit, aliaque plura miracula edidit, refert Tho. Boz. lib. 5. de sign. Eccl. Dei, c. 2. pag. 157. quod cum incolae cuiusdam vici ad eum confluerent, nomen Christo dare parati: interrogati quid eos ad hoc adduceret: responderent, in publico quodam atque universali eorum conventu daemonem adstitisse, quem cuncti specie horribili viderunt, ac dixisse; Quid me adstantibus duobus Christianis invocatis? (aderant quippe forte duo ab Aloisio ad fidem perducti) abripite eos hinc. Vbi haec dixit, homo quidam ab Aloisio missus, repente in medium conventum processit, & in conspectu omnium, disputatione inita, daemonem convicit; quibus actis ex oculis adstantium evanuit. Et idem Bozius lib. 12. cap. 21. narrat [sect. 94] de B. Ioan. a S. Francisco, quod cum in provincia Mexicana plurima idola Indorum multitudine ingenti vidente a pueris Christianis confringi iussisset, eadem die daemon facie deturpata, membrisque mutilatis apparuit Indo cuidam, qui aberat passuum millibus sexaginta, dicens: En, ut a Ioanne male habitus sum: remque, uti gesta erat, explicavit, efflagitans, ut adversus Ioannem suam contumeliam ulcisceretur, se ipsi opem laturum, docuitque rationem, qua flagitium perpetraret. Aggresius est rem Indus, expectatumque Ioannem per insidias adortus, praegrandi fuste percussit, aufugiensque, irrito eventu, & a persequentibus nonnullis comprehensus, rem detexit, & Christo se dedit, sic daemone tanti viri meritis & pietate, templis & famulis spoliato. # 5 CAPVT V. De alijs magis peculiaribus, notandisque miraculis, quae in Indiarum Occidentalium conversione, & conquisitione acciderunt. SVMMARIVM Capitis V. -  1 Miracula ostendunt favorem, inclinationem, & vocationem Divinam, cum Lipsio. -  2 Miracula plura, & specialia Novi Orbis congeruntur: & ostenditur, idem in eius conversione contigisse, quod olim in primitiva Ecclesia. -  3 Spiritus sanctus dona sua partitur, ut vult. -  4 David Psalm. 64. praenuntiasse videtur miracula quae in conversione Novi Orbis facienda erant. -  5 Auctores recensentur, qui plura miracula in Novo Orbe facta commemorant. -  6 Linguarum variarum locutio, & intellectio fuit donum Dei Apostolis concessum. -  7 Linguarum donum, & miraculum multis Novi Orbis praedicatoribus concessum fuit. -  8 B. Franciscus Xavierius habuit donum linguarum. -  9 B. Aloisius Bertrandus, Martinus a Valentia, & alij Novi Orbis praedicatores habuerunt donum linguarum. -  10 Christus Dominus, Apostoli, & D. Vincent. Ferrer, una lingua loquentes, a varijs diversarum linguarum populis intelligebantur: & idem accidit aliquibus concionatoribus Novi Orbis. -  11 B. F. Ioan a S. Francisco, & Fr. Hieron. de Mendieta linguam Mexicanam repente, & nullo studio adhibito assecuti, & locuti sunt. -  12 Crucis Christi signo plurima miracula in Novo Orbe operata sunt, & in India Orientali. Num 14. -  13 Crucis sanctae laudes, & effectus mirabiles ex D. Ioan. Damasceno. -  15 Auctores enumerantur, qui agunt de miraculis S. Crucis in Novo Orbe. -  16 Crucis insulae Hispaniolae notabilis, & miraculosa historia. -  17 Crucis Christi frustra quae praeciduntur, statim in ea succrescunt. Et idem contigit in Cruce Hispaniolae. -  18 Crucis a Magallano in insula Zebu positae, & alterius provinciae Nicaraguae miracula. -  19 Cruces in suis agris odio Hispanorum defodiunt Indi Hispaniolae, & fruges ibi natae Crucis signum habuerunt. -  20 Isabella Roderici solo Crucis signo plures Cortesij milites sanavit, in Mexicano bello graviter saucios. -  21 Lanzerus Peruanus miles Crucis signo aegris, & saucijs adhibito, magnas curationes exercuit. -  22 Alvarus Nunius Cabeca de Vaca, & eius socij ad Floridam naufragium facientes multa miracula in aegrorum curatione patrarunt. -  23 Crucis invocatione & adoratione ingentem pluviam Indis impetrat miles quidam facinorosus in provincia Sanctae Crucis de la sierra. -  24 Indorum Sanctae Crucis de la Sierra miraculosa conversio. -  25 Miles, qui miraculum fecit, postea furcae damnatus fuit. -  26 Ferdin. Cortesius in Mexicana provincia imbrem desideratissimum Indis, oratione ad Crucem habita, impetrat. -  27 Imbrem, & alia bona miraculose consequuntur aliqui Religiosi viri in Nova Hispania per invocationem Sanctae Crucis. -  28 Crucis de Carabuco miracula remissive. -  29 Indi cuiusdam miraculosa ultio, quod templo in Christianorum cum uxore rem habuit. -  30 Indi cuiusdam notabilis, & miraculosa historia & conversio, qui in faciem Crucifixi imaginis expuere ausus fuit. -  31 B. Fr. Pet. a Corduba, & eius socius miraculose ab Indorum insidijs liberantur, & mare crucibus innixi traijciunt. -  32 B. Virginis Mariae imago, & devotio plura miracula in Novo Orbe fecit. -  35 Reguli cuiusdam insulae Cubae notabilis, & miraculosa historia, & victoria ob solam invocationem Virginis Mariae. -  34 Indus quidam, invocato nomine Virginis Mariae, a fulmine liberatur, tribus alijs socijs eius ictu pereuntibus. -  35 Deiparae imaginem ex altari, ubi eam Cortesius collocaverat, Indi nullo modo deturbare potuerunt, & conantes, coelestibus supplicijs puniti sunt. -  36 Baptismi, & aliorum Sacramentorum susceptio plura miracula in Novo Orbe causavit. Et Auctores, qui de eis agunt. -  37 Ferdinan. Magallanius in Zebu insula Regis nepotem, & plures alios infirmos aqua baptismali sanavit. -  38 Miraculosa historia foeminae cuiusdam Indae, quae baptismum suscipere usque ad mortis articulum recusaverat. -  39 Indi cuiusdam Mexicani baptismus, & qualiter eius susceptione fuerit a daemonis unguibus liberatus. -  40 Eucharistia evolare ex manibus Sacerdotis, & in os devotae cuiusdam Indae ingredi visa est. -  41 Indus Christianus, pro mortuo iam deploratus, surrexit, & plurima, & miranda de vita futura narravit. -  42 Curmacurialis, & Steelsius in ecstasi multa de gloria, & inferno viderunt. -  43 Miraculum, quod Mechoacani accidit Indo cuidam confessionem paranti. -  44 Inda quaedam, quia peccata gravia in confessione celaverat, graviter a daemone vexata & afflicta fuit. -  45 Miracula plura operata in Novo Orbe per varios omnium ordinum religiosos remissive ad Auctores, qui de illis scribunt. -  46 Martyrum confessio, & passio est unum ex signis verae Fidei, & Ecclesiae Dei. -  47 Ioan. 2. 3. verba explicantur. -  48 Martyres plures in Novo Orbe fuisse probatur. -  49 Hieronymi Badesij epigramma refertur de Martyribus Novi Orbis. POssem quidem signis, & miraculis, quae in cap. praecedenti recensui, Victoriae scrupulo, atque obiectioni satis fecisse videri, & Divinae voluntatis & vocationis in hoc egregio opere conversionis, & acquisitionis Novi Orbis non levia argumenta considerasse, atque [sect. 1] apposite cum Iust. Lips. in Virg. Hallens. cap. 2. & 5. exclamare: Vbi ea miracula video, & tam certa, & crebra video, quid nisi favorem, & inclinationem Numinis agnosco? Quid etiam, nisi velut tubam, & classicum audio, quod ad talem Fidem, & coetum appellat. Non certius Divinae voluntatis argumentum, quam a miraculis, quae Deus ipse homo factus, ut talem se ossereret, atque ostenderet, palam exhibuit, & vulgavit. Sed tamen [sect. 2]adhuc alia non minus certa, & magis specialia commemorare operaepretium existimavi, quae Lectorem, ut arbitror, recreabunt, & evidentius ostendent, signa & miracula, quae olim in primitiva Fidei praedicatione innotuerunt, his etiam temporibus & regionibus non defuisse, quamvis charitas usque adeo refrixit, & ita exacte, ut oportebat, Evangelicae praedicationis forma alicubi servata non fuit. Spiritus [sect. 3] quippe sanctus dona, & charismata sua partitur, ut vult: & si credimus Fr. Basil. Pontio Legion. in 1. p. suar. disp. q. 8. exposit. cap. 4. iam [sect. 4] hoc olim per Davidem praedixerat Psal. 64. dum ait: Turbabuntur gentes, & timebunt, qui habitant terminos a signis tuis. Quem Psalmum de gentibus huius Novi Orbis accipiendum contendit, ut latius diximus lib. 1. cap. 15. n. 57. & sic versum illum exponit; quasi Regius Vates commovendas dicat Indorum gentes ad Christi Fidem amplectendam signis, atque portentis, quae dum eis annuntiatur Evangelium, & facta sunt, & hodie fiunt a religiosissimis viris. Ioseph. etiam [sect. 5] Acosta, & Fr. Aug. Davila, qui pauca miracula in hac conversione intervenisse dixerunt in locis relatis sup. cap. 3. num. 35. plura quidem suis in libris recensent, & plurima alia Alanus Copus, Thom. Bozius, Ioan. Boterus, Anton. de Herrera, Fr. Alphons. Fern. Fr. Ioan. Torquemad. & alij gravissimi auctores, quorum peculiarem mentionem in huius capitis discursu faciemus. Et ut hinc eius initium sumamus, nemo plane ignorat, [sect. 6] diversarum linguarum scientiam, & extraneorum sermonum intellectionem, & interpretationem donum Dei esse, quo maxime Apostolorum missionem, ac Fidei praedicationem per eos factam confirmavit, ut patet Marc. 16. Paul. 1. Corint. 12. vers. 4. Act. 24. & ultra Scribentes in his locis praecipue Maldonat. Cornel. a Lapide, Lorin. & alios, late prosequitur Thom. Bozius de signis Eccles. Dei, lib. 6. capit. 5. & Bernard. Aldrete omnino legendus de antiq. Hispan. lib. 2. cap. 16. pag. 288. & sequent. & cap. 25. pag. 326. At vero, [sect. 7] hanc quoque miraculosam gratiam in primis huius Novi Orbis concionatoribus inveniri, idem Thom. Bozius signanter advertit. Nam omissa admiranda huius doni abundantia, quam Deus [sect. 8] B. Francisco Xaviero in India Orientali communicavit, de qua etiam aliquid notat Acosta lib. 1. de procur. Ind. salu. capit. 9. in fin. Idem aetate nostra [sect. 9] in hac Occidentali contigisse legimus B. Aloisio Bertrando ex Ordine Praedicatorum; & Martino a Valencia ex Ordine Minorum, qui nullo saepe interprete, nullo adiumento, diversarum linguarum populos, simul atque ad eos accesserant, alloquebantur, & ita Deus per illos innumeros ad verum pietatis cultum traduxit, & plurima suae liberalitatis beneficia his populis est impertitus. Et quod [sect. 10] magis mirabile est, cum una lingua loquerentur, ad innumeros diversarum linguarum homines in unum coactos, quorum multi haud percipiebant aliarum vim, nihilominus ab omnibus adstantibus intelligebantur, & quilibet ex audientibus cum sono vocis assequebatur etiam sensa verborum, ut de Christo Domino affirmat Arnob. lib. 1. contra Gent. & de Apostolis D. Cyprian. Chrysost. Oecume. Basilius Seleucens. Arator, & alij, quos refert Lorin. ubi sup. & de D. Vincen. Ferrer, Vincent. Iustin. Antist. in eius vita. De [sect. 11] Ioanne etiam a Sancto Francisco, & Fr. Hiero. de Mendieta narrat idem Thom. Bozius lib. 12. cap. 21. pag. 548. Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 4. capit. 5. pag. 146. & Fr. Ioan. a Torquemad. in Monarch. Ind. solis precibus, ac nullo prorsus studio assecutos fuisse linguae Mexicanae cognitionem, ita ut maxime cunctis admirationi fuerit, cum repente auditi sunt, ea lingua innumeris praesentibus concionari. Per [sect. 12] Crucis etiam signum, ac reverentiam innumera miracula Deus in Indiarum regionibus operatus videtur. Et merito quidem, nam ut pie, & eleganter scribit D. Ioan. Damascen. lib. 4. de Fide Orthod. cap. 4: Nulla alia re peccatum [sect. 13] deletum, primi parentis delictum extinctum, infernus spoliatus, resurrectio donata, vis contemnendarum rerum praesentium, atque ipsius quoque mortis nobis concessa, reditus ad veterem beatitudinem comparatus est, Paradisi portae patefactae sunt, natura nostra ad Dei dextram considet, filij denique Dei, & haeredes facti sumus, quam Crucis Domini nostri Iesu Christi beneficio. Et ut ea, [sect. 14] quae in Orientalibus, & in Regno Congiano acciderunt, silentio praeteream, de quibus solita eloquentia scribit Maffeius libro 1. pag. 11. & 15. pag. 121. & 122. Ioan. Barros decad. 3. cap. 11. Alanus Copus dial. 4. cap. 16. pag. 557. & Thom. Bozius lib. 5. cap. 2. pag. 160. plurima alia in his Occidentalibus reperiemus [sect. 15] apud Franc. Lop. Gomar. in sua earum hist. 2. part. capit. 34. 46. & 81. Theat. vitae huma. vol. 5. lib. 4. pag. 1468. Tho. Bozium de sign. Eccles. lib. 4. c. 2. pag. 157. Idem de robore bellico c. 12. Ant. de Herrera in hist. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 8. c. 10. pag. 314. & lib. 10. c. 12. pag. 361. Illescas in histor. Pontific. lib. 6. §. 5. fol. 283. Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 4. cap. 5. pag. 144. Camil. Borrel. de praest. Reg. Cathol. cap. 43. ex num. 27. Fr. Alphos. Fernand. in hist. Eccl. nost. temp. lib. 1. capit. 2. pag. 18. & Fr. Ioan. a Torquem in Monarch. Ind. lib. 16. cap. 26. & seqq. & lib. 18. cap. 7. Inter quae [sect. 16] legimus, quod cum Columbus in insula Hispaniola super excelsam collem ligneam Crucem altissimam desixisset, ut ab itinerantibus procul inspici posset, & sub tali munimine urbs dicta la Concepcion de la Vega, quam ibi aedificavit, magis tuta consisteret, indigenae quamdam die, eam validissimis ictibus & funibus convellere, & in terram prosternere conati sunt, nimis quippe Christianis infesti, maximam iniuriam se illis facturos existimabant, si lignum illud penitus extirparent, quod ab eis magna veneratione coli solitum viderant. In quo cum nihil proficere potuissent, terram ad illud eruendum excavare coeperunt, quae tamen miraculose ad locum, ubi educebatur, statim redibat, & maiori soliditate constipabatur. Vnde cum se hoc etiam labore frustratos viderent, multis undique lignis congestis, Crucem comburere tentarunt. Quae tamen, licet satis arida esset, non conflagravit, neque admoti ignis aliquod vestigium exhibuit, nisi quandam veluti maculam fumi, quae in eius inferiori parte remansit. Procedentes vero Indi, eoque maiori furore perculsi, quo magis suis conatibus ludi cernebant, tandem securibus, & gladijs siliceis, quibus tunc temporis pro ferreis utebantur, Crucem secare, & in frusta dividere proposuerunt, nihilo tamen magis voti compotes evadentes: nam quantum ex illa secabant, tantum miraculosa Dei operatione crescebat. Quibus signis permoti multi eorum ad veri Dei fidem conversi sunt, Hispanis narrarunt, in Crucis brachio venerabilem quandam foeminam stantem vidisse, quae eam evellere, comburere, & scindere prohibuerat. Eademque Crux multis alijs postea miraculis claruit, & per annos plures, quidquid ex illa fuit Christiana devotione praescissum, iugiter succerscebat; ut de [sect. 17] ipsa Christi Cruce narrat S. Paulin. epist. 11. S. Cyril. cathec. 10. Caes. Baron. in Annal. Ecclesiast. anno Christi 326. num. 50. Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 21. pag. 477. & Pat. Iacob. Gretser. in comment. de Cruce lib. 1. cap. 78. qui etiam plura tradit de frustis eiusdem Christi Crucis diversis Principibus dono datis, & missis in 2. part. Horti S. Crucis pag. 127. De alia [sect. 18] etiam Cruce, quam Hispani, qui cum Magallano ad Zebu insulam pervenerunt, in eadem insula ante Ecclesiam, quam ibi construxerant, collocarunt, refert Anton. de Herrera decad. 3. lib. 1. cap. 9. pag. 18. ab Indis nullo modo convelli potuisse, licet expulsis Christianis id maximopere niterentur. Et idem narrat de alia in provincia Nicaragua ead. decad. 3. lib. 5. capit. 12. pag. 216. cuius causa, inquit, indigenas Cruces sponte petere, & baptismum desiderare coepisse. Illud quoque mirabile est, quod refert idem Herrer. decad. 1. lib. 3. cap. 4. pag. 88. in praedicta scilicet [sect. 19] insula Hispaniola, quosdam Indos Cruces, & alias Sanctorum imagines ex templo Christianorum subripuisse, & in suis agris defodisse, dicentes, maiores nunc erunt vestri fructus, illisque in locis semina radices egisse, Crucis in modum formatas, quod nusquam antea ab Indis visum erat, quapropter miraculo tributum fuit. Et cum [sect. 20] Ferdin. Cortesius cum Tlascalensibus socijs adversus Mexicanos pugnaret, pluresque ex nostris, & auxiliaribus, multis lethalibusque vulneribus sauciati, sese in castra reciperent, & ob medelae defectum perirent, Dei beneficio, & ingenti miraculo factum fuit, ut Castellana quaedam mulier, Isabella Roderici vocata, sanctissimum Crucis signum manu super vulnera faciens, & Divinae Trinitatis auxilium implorans, illico eos pristinae sanitati restitueret, & bello aptiores, & fortiores remitteret, quod satis comprobabat huius pugnae causam Deo gratissimam esse, ut hanc historiam narrans advertit idem Anton. de Herrera. d. decad. 3. lib. 1. cap. 22. pag. 49. Eadem [sect. 21] curationis forma in Peruano Regno usum fuisse militem, cui nomen Lanzero, tradit Acosta in hist. Moral. Ind. lib. 7. cap. 27. & Ioan. Boter. in d. 4. part. suar. relat. lib. 3. pag. 85. Vbi [sect. 22] etiam enarrant, in admiranda illa peregrinatione, quam fecit, & scripsit Alvarus Nunez Cabeca de Vaca contineri, quod cum ipse, & alij duo, vel tres socij, quorum unus AEthiops erat, ex classe remansissent, quae ad Floridam naufragium fecit, ibique inter Barbaros per decennium vitam agerent, quousque ad oppositum mare del Svr penetrarunt, compulsos saepe ab eisdem Barbaris sub necis interminatione fuisse, ut illis in varijs, quos patiebantur, languoribus & aegritudinibus mederentur. Quod cum ipsi principio aggredi non auderent, quia nec artem medicam noverant, neque remedia morbis necessaria secum portabant, metu tamen perculsi, Evangelicum medendi modum capesserunt, & signum sanctae Crucis super aegros facientes, aliasque Ecclesiae orationes recitantes innumeros sanavere, Domino mirabiliter eorum votis, & precibus annuente; ita ut ipsi de se ipsis maxime dubitarent, cum nihil in se dignum tanto favore conspicerent, sed communem profanorum militarium hominum vitam egissent. Propter quas sanitatum operationes, vitaeque quam eo tempore servaverant, innocentiam, tantum admirationis, & gloriae apud Barbaros sunt consecuti, ut propemodum pro Dijs adorarentur, & quicquid imperarent, non aliter quam de coelo profectum acciperetur. Quam historiam repetijt idem Acosta lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 9. in princip. & latius narrat Anto. de Herrera decad. 4. lib. 5. cap. 5. pag. 106. & Garcilas. Inca in hist. Floridae lib. 1. cap. 3. Idem quoque Acosta, & Boterus ubi supra commemorant, [sect. 23] in remota huius Peruani Regni provincia, cui ab eventu nomen sanctae Crucis de la Sierra ab Hispanis inditum fuit, antequam plene detegi, & converti coepisset, facinorosum quendam militem, metu Argentini Senatus iudicum, inter Indos delituisse, qui cum eos nimis anxios ob annonae & pluviae defectum videret, & varijs pro more, superstitionibus uti, ad iram suorum idolorum placandam, bono animo esse iussit, & si imperata peragerent, praesentissimum aerumnarum suarum levamentum promisit. Cumque illi annuissent, Crucem ingentem fabricari, & in eminenti loco constitui praecepit, utque genua ante illam flecterent, pluviamque postularent, admonuit. Quo facto, dictu mirum, imber adeo ingens descendit, ut pro votis sibi Crucis numen respondisse profiterentur, tantamque ei in posterum fidem, & venerationem exhibuerunt, ut in reliquis publicis, & privatis laboribus ad illam accederent, & quae petebant, facili negotio consequerentur. Vnde [sect. 24] idolis relictis, & humi prostratis Crucis insignijs condecorati incedebant, ac paulo post Divini Verbi praedicatores voluntarie petierunt, a quibus doceri, & baptizari possent. Atque ut appareat, quo medio & modo Deus haec miracula operabatur, [sect. 25] ille idem miles antiquam vitae consuetudinem repetens, & scelera sceleribus addens, tandem comprehensus fuit, & in Potosiensi oppido furcae poenam meritissime pertulit. Simile [sect. 26] miraculum in Mexicana urbe accidisse tradit Fr. Ioan. Torquemada in d. Monarch. lib. 4. capit. 53. pag. 510. Nam cum praestantissimus ille Dux Ferdin. Cortesius a Rege Motezuma, & eius sacerdotibus aegre obtinuisset, ut in maioris templi fano Christi Crucifixi imago sublatis idolis collocaretur, & postea Indi queruli ad eum accederent, causantes magnam, quam patibantur, siccitatem, & fructuum sterilitatem ea ratione contingere quod Dijs patrijs spretis, alienum venerari coepissent. Cortesius bono animo eos esse iussit, & ad diem crastinum facturos periculum, quantum sua illos opinio deciperet. Vocatisque ad se socijs, & sacris solemnibus de more peractis, cum omnes coelestium imbrium copiam ad Spiritus sancti ignem in Indorum cordibus accendendum, enixis, & devotis precibus postularent, vix oratione finita, coelum antea serenum nigris nubibus obscuratum, ingentes nimbos per aliquot dies effudit, quibus terra foecunditatem desideratam accepit, & uberrimos eo anno fructus exhibuit. Beati [sect. 27] quoque Toribius Motolinia, & Fr. Martinus a Valencia, ut refert Thom. Bozus lib. 12. capit. 21. in provincijs Tezcuco, & Tlascala eadem miracula in imbribus impetrandis, & alijs calamitatibus depellendis per invocationem, & supplicationem sanctae Crucis, secisse reperiuntur. Crucis [sect. 28] quoque oppidi de Carabuco, quae in Peruano Regno religiosissime colitur, notabilem historiam, & plura antiqua, & recentia miracula late commemorat Fr. Alphons. Ramos Gavilan in hist. Virginis de Copacabana lib. 1. cap. 9. 10. & 11. Rursus [sect. 29] secundum eundem Thom. Bozium. d. lib. 5. cap. 2. & Torquemad. d. lib. 18. cap. 7. cum quidam ex regulis Novae Hispaniae ausus fuisset cum sua coniuge, ne quidquam repugnante, habere rem in templo ubi Crucem, & alias imagines sacras Christiani collocaverant, quibus illa orationem faciebat, protinus usu linguae, ac membrorum spoliatus est. Ad mentem reversus, inde nunquam voluit egredi, neque sivit a quoquam templum verri; sed omnia a semetipso perficere volebat, ut omnibus palam fieret, quid accidisset. Et iterum, [sect. 30] cum forte in manus Principis cuiusdam, qui non longe aberat a finibus Regni Peru, effigies Christi Crucifixi venisset, ille acceptam conspuere, ac multis modis irridere coepit in conspectu plurimorum. Ibi mirabiliter imago, quasi vere spiraret, coepit ex oculis lumen emittere, caput motare, & aspectu minaci Regem, cunctosque terrere. Quo circa pavore perculsi omnes, & tremore correpti, partim cecidere in terram, partim cum se viderent obrigescere, neque posse loco recedere, exclamare coeperunt, factique poenitentes, misericordiam suppliciter implorare. Ob id pristino statui protinus restituti, magnum Christianorum Deum palam confiteri, & altissima voce rem cunctis, ut acciderat, enarrare. At Princeps una cum multis ex numero suorum, se Cuzcum contulit, & factum divulgans Christo devovit. Quam historiam latius narrat P. Anton. Valera in ann. Ind. Occid. soc. Iesv, & Speculum Magn. exemplorum, verb. Imago, pag. 426. & seq. Memorandum est etiam [sect. 31] miraculum aliud relatum a Fr. August. Davila in histor. Ordin. Praedic. Mexic. provinc. lib. 1. cap. 40. & Fr. Alphons. Fernand. in histor. Ecceles. nostr. temp. lib. 1. cap. 3. pag. 21. de B. Fr. Petro a Corduba, & eius socio, qui cum ex insula S. Dominici ad Margaritam Evangelij praedicandi gratia, transfretassent, & ibi Indorum insidijs Hispani omnes occissi essent, duo illi religiosi viri, singulas Cruces manibus capientes, & ita mortem suaviter expectantes, ab illis nunquam interfici potuerunt, quin potius salvi, & illaesi ad oras pelagi pervenientes, in navem desertam & dissipatam, quae ibi forte relicta erat, & solum malum habebat, ascenderunt, & nullo humano ductore, intra viginti quatuor horarum spatium, ducentarum leucarum iter egerunt. Sed internavigandum Christum Dominum in rostris navis, & B. Dominicum in puppi sedentes conspexerunt. Hoc quoque saepissime in his ijsdem Occidentalibus Indijs contigisse, scribit idem Thomas Bozius libro 9. cap. 10. pagina 369. Vt [sect. 32] per imaginem Beatissimae, & purissimae Virginis Mariae, maxima item miracula efficerentur, quibus latius Christiana religio propagaretur. Et inter alia recenset quod [sect. 33] in insula Cuba Regulus quidam multas victorias consequutus fuit adversus finitimos populos, non alia ratione, quam quod usus est Christiano quodam copiarum suarum duce. Is enim pergebat in hostes, portans in pectore imaginem Virginis, ac protinus illos in fugam versos superabat; cumque dissensione orta inter Indos, praestantior ne foret imago Mariae, an vero Indicorum Deorum, idcirco ad arma veniretur, convenere, ut in lata quadam planicie duo iuvenes hinc inde brachijs ad terga ligarentur arctissime, & duo quidem nomine Mariae ab adversaria parte vinculis obstringerentur, duo vero Indicorum Deorum nomine similiter ab alia parte, quorum vero manus sponte solverentur, ij victores essent, ac pro veritate crederentur pugnare. Res ita acta, & continuo innumeris videntibus inclamante Regulo, Ave Maria, astitit Matrona mirabili maiestate, quae ad suos adpropinquans, & virga manus tangens illos exolvit, vinculaque se ad alios duos ex adverso positos devinciendos, continuo contulerunt. Quo peracto visum est idem certamen renovari, ac rursus idem mirabiliter evenit. Hoc passim divulgatum plurimos ad Christum traduxit. Torquemada item dicto lib. 18. capit. 7. tradit, iterum accidisse, [sect. 34] quod cum quatuor Indi ob imminentem pluviae, & fulgurum tempestatem, in speluncam se recepissent, eorum unus fulminum metu Deiparae nomen, & auxilium frequenter invocabat, quod cum socij riderent, ecce tres omnes uno ictu fulminis perierunt, Mariae tantum devoto illaeso manente. Et in illo Mexicano conflictu, cuius supra cap. praecedent. num. 51. meminimus, cum Indi [sect. 35] Deiparae imaginem ex altari templi, ubi eam Cortesius collocaverat, deturbare voluissent, id nullo modo consequi potuerunt, quin potius conantibus illam apprehendere, manus haerebant, aut brachia rigebant, vel crura tumescebant, ita ut per templi gradus, multis modis sauciati conciderent, ut refert Herrera decad. 2. lib. 10. cap. 9. & Torquemada lib. 4. cap. 69. pag. 542. Commune etiam in eisdem provincijs fuit, ut per [sect. 36] baptismalis aquae susceptionem, confessionemque & communionem sacramentalem multi a varijs languoribus sanarentur, & plura alia miracula fierent, quorum aliqua recenset Alanus Copus Dialog. 3. capite 29. pagina 437. & sequentibus, & Dialog. 2. capite 28. pagina 296. & sequentib. A costa libro 1. de procur. Ind. salu. cap. 6. Thom. Bozius lib. 1. cap. 15. pag. 38. & lib. 5. cap. 2. pag. 159. Illescas in histor. Pontific. lib. 6. pagina 535. Fr. Augustin. Davila in d. histor. Ord. Praedicator. lib. 1. cap. 27. & capit. 71. pag. 177. & Torquemad. d. lib. 18. capit. 7. Ferdinandus [sect. 37] enim Magallanius cum novum Isthmum, sive Euripum reperijsset, quo duo maria coniungerentur, & ad Zebu insulam pervenisset, Reguli eius nepoti, quem valde aegrum, & anxium invenit, bonam valetudinem pollicitus est, si ad veram Dei fidem conversus, baptismali aqua lustraretur; cumque ille annuisset, statim ab ardentissimis febribus, quibuis tenebatur, liber evasit, & postea retulit coelistia multa a se in somnijs maxima animi iucunditate conspecta. Quocirca Rex, innumerique alij tum Christo nomen dederunt, & Magallanius, quae fausto initio coeperat prosequuturos, plurimos alios morti proximos eodem baptismalis aquae mysterioso beneficio sanavit. Foemina [sect. 38] quoque in hoc Regno Peruano secundum Acostam dicto capit. 6. in suae infidelitatis errore obstinata, & superstitioni cuidam veneficae addictissima, quae, caeteris omnibus in illa familia baptizatis, sola repugnaverat, morbo iam ultimo laborans, misit ad Sacerdotem, ut ad se festinaret, non enim se posse exire de vita, nisi aqua prius salutari perfunderetur. Semel atque iterum accersitus, tandem venit, invenitque anum in extremis agentem, & baptismum magno affectu poscentem, rogat, cur tam diu distulerit? respondet illa, sibi nihil minus fuisse semper in animo, quam fieri Christianam, oderat enim vel ipsum nomen; sed tamen morti iam propinquanti, astitisse sibi iuvenem candidum, qui anteactam vitam acriter reprehenderit, & Christi religionem quantocius suscipere persuaderet; contra vero tetrum quendam AEthiopem ex altera parte patriam superstitionem diu inculcasse, & cum anxia diu haereret, tandem vicisse iuvenem Christi, statimque tantum sibi baptismi desiderium accensum, ut nihil aliud lamentaretur, quam se a prima aetate non fuisse Christianam. Quid multa? interrogata de fide pro more, & poenitentiam anteactae vitae, magno dolore significans, baptizatur, & baptizata protinus animam efflat, ipso Sacerdote cum caeteris, qui aderant, vehementer admirante. In Mexicana provincia [sect. 39] alium serme similem casum cuidam Indo aegroto accidisse refert Fr. August. Davila dicto libro 1. capit. 39. Nam cum hic baptismum suscipere distulisset, & morti proximus esset, daemon ei teterrima specie comparuit, inferni poenas eam ob causam minatus. Quod aeger animadvertens, humi serpens, ut potuit, se ad Monasterium contulit, & quae viderat parocho narrans, ubi ab eo baptismum accepit, laetus admodum spiravit. Idem auctor [sect. 40] eodem libro 1. capit. 29. ex fidedignis testimonijs commemorat in Mechoacana provincia anno 1540. sacratum Christi Eucharisticum corpus ex Sacerdotis manibus evolasse, & in os Indiae miraculose ingressum, quae sacram synaxim ardentissime praestolabatur. Indus [sect. 41] alius baptizatus, & testimonium bonum habens in simplicitate, & sobrietate sua, ut narrat Acosta dicto capite 6. cum mortuus omnino crederetur, triduum integrum iacuit, panno coopertus ab uxore, quae in loco satis remoto degens, adiutorium alicuius ad sepulturam expectabat: tunc repente movere se coepit, & uxorem admirantem, ac paventem vocans, vera esse dixit, quae a Christianis dicerentur de vita futura; nam se, perductum a quodam, multa ac stupenda vidisse, quae postea coram Archiepiscopo, & alijs viris sapientibus interrogatus, ita apte & aperte narravit, eaque vultus constantia, lacrymis, ac profundo quodam affectu, ut evidenter pateret, illa omnia non aliter sibi potuisse innotescere, quam facta super eum manu Domini, per mirabilem ecstasim, ut in illo [sect. 42] Curmacuriali, de quo Augustin. scribit in lib. de cura pro mort. agen. cap. 12. vel altero Steelsio, de quo Beda in sua hist. Angl. lib. 2. Neque abest notabilis relatio [sect. 43] alterius miraculi, quod in Mechoacana provincia cuidam Indo confessionem paranti accidisse, late scribit Ioan. Boter. d. 4. par. lib. 3. pag. 86. & 87. Et pag. 91. & sequentib. multo latius enarrat aliud exemplum cuiusdam [sect. 44] Indiae dictae Catherina in provincia Sanctae Crucis de Monte, quae quia proterve nimis in confessionis Sacramento gravia aliqua peccata conticuit, multis magnisque daemonum visionibus, & supplicijs in morte, & post mortem afflicta fuit. His non inepte addere possem [sect. 45] plurima alia miracula, quae passim operata leguntur a multis religiosissimis omnium Ordinum, & alijs Ecclesiasticís viris, qui ad has provincias animarum zelo, & pia Regum nostrorum cura primis conversionis temporibus transfretarunt, & praecipe a venerandis patribus Torïbio Motolinia, Ioanne a Sancto Francisco, Martino a Valencia, Andrea de Olmo, Ioanne ab Oveto, Francisco Colmenario, & alijs eorum socijs, & sequacibus ex Ordine Minorum, & Fr. Petr. a Corduba, Dominico Betancos Aloisio Bertrando, Iuliano Garces, Dom. a Cruce, Domin. a S. Maria, Thom. a Rosario. Ludovic. Cancel, & alijs ex ordine Praedicatorum, nisi plene satis & eleganter de eis scripsissent Franc. Goncaga Episcopus Caephalenus in histor. Minorit. ad sinem, Marcus Vlyssipon. Episcopus Porti in 3. par. Chronic. eiusd. Ord. lib. 8. Thom. Bozius lib. 12. de sign. Eccles. Dei, sign. 57. cap. 21. Fr. August. Davila in tota sua aurea hist. fundat. Ordin. Praedicat. provinciae Mexicanae, Ioan. Boter. in suis relationib. univers. 4. par. lib. 3. ex pag. 51. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 4. cap. 5. passim Anton. de Herrera in d. histor. gener. Ind. Fr. Alphons. Ferdinand. in historia Eccles. nost. temp. lib. 1. per totum, & novissime, ac multum copiose Fr. Ioan. a Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 17. ex capit. 14. usque ad 19. & lib. 18. cap. 8. & lib. 20. & 21. per totum, & Fr. Anton. Remesal in histor. provin. Guatemalae, & Fr. Ioan. Nunez de Torres in instructione statuum Eccles. tracta. 6. cap. 4. §. 2. & 3. ex pag. 551. Neque [sect. 46] eidem conversioni, & vocationi ad eam factae, defuit aliud signum, & testimonium quod Ecclesiae Dei fidem inter alia confirmat, & Spiritus sancti assistentiam ostendit, scilicet continuata Martyrum series, & proprij sanguinis effusio pro Christi cultu inter gentes disseminando, [sect. 47] iuxta illud 1. Ioan. 3: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo Pater, Verbum & Spiritus sanctus, & hi tres unum sunt, & tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, & sanguis. Et alia quae de praedicto martyrij signo eleganter congerit Thomas Bozius lib. 7. sign. 27. cap. 3. Suarez in tractat. de fid. disputat. 4. sectio. 3. num. 6. Nam idem Thom. Bozius ibídem, vers. In Occidentalibus vero Indijs [sect. 48] aliquos numerat, qui constanti animo, & religione pro Fide in illis praedicanda, & propaganda, martyrij coronam meruerunt, & alios quindecim addidit in lib. 12. cap. 22. & plures praeter eos commemorat Torquemada dicto capit. 8. & dicto lib. 21. & Fr. Alphons. Ferdinan. d. lib. 1. cap. 4. pag. 23 & capit. 5. & capit. 45. pag. 156. & pagina 183. Et de his Martyribus sic Hieronymus Badesius [sect. 49] apud Bozium. dicto capit. 22. nimis vere, & poetice cecinit: Vos o qui primum extremos properastis ad Indos, Vt nossent verum pectora caeca Deum. Quam bene pro tali vestrum pietate cruorem Fudistis! maior se feret inde seges. Nec quicquam ferro proscinderet arva colonus, Semine ni gravidos spargeret imber agros. Cernitis ut magno crescat iam foenore messis, Et vestra uberior sit labore ille nece? # 6 CAPVT VI. De tertio titulo, qui ex iure inventionis, & occupationis huius Novi Orbis, per Hispanos primum factae, desumitur. Et an, & quatenus iustus, & legitimus censeri debeat? SVMMARIVM Capitis VI. -  1 Divina voluntas ubi certa est, plenissimum titulum Regnorum inducit. -  2 Dei providentia, & dispositione etiamsi aliqui puniantur, & suis Regnis spolientur, non tamen ob id a culpa excusantur punientes, vel spoliantes. -  3 Babyloniae Reges populum Dei ex Divina providentia, & consilio captivum duxerunt, & nihilominus in eo facto peccarunt. -  4 Ieroboam peccavit avertendo populum a Roboam, quamvis Deus id praeordinavit. -  5 Deus aliquando victorias concedit, non tam ob merita vincentium, quam ob peccata eorum, qui debellantur. -  6 Dona dantur ab Spiritu sancto ad perficiendas virtutes. -  7 Fides, vel auctoritas sacra ubi ostendit, quid agendum sit, non est recurrendum ad dona. -  8 Miracula Divina facile ad exemplum humanarum actionum producenda non sunt. -  9 Hispani omnium primi Novum Orbem detexerunt, & occuparunt. -  10 Titulus primae inventionis, & occupationis iuvat Hispanorum Regum causam in dominatione Novi Orbis, eiusque meminerunt Victoria, & Gregorio Lopez. -  11 Pat. Ferdinand. Rebellus in conquisitione Indiarum Orientalium per Lusitanos facta, multum probat titulum primae occupationis. -  12 Dominia rerum a naturali possessione coeperunt. -  13 Primo invenientes, & occupantes res aliquas mobiles, vel immobiles naturali iure earum domini fiunt. -  14 Occupationis primae alicuius rei titulus, omnibus alijs acquisitionis modis antiquior, & excellentior est, secundum Aristot. Ciceron. & alios. -  15 Libera quae sunt, transeunt in ius occupantium. -  16 Omnibus, quod nascitur, industriae praemium est. -  17 Inventionis primae titulus solus non sufficit ad rem aliquam acquirendam, nisi eius etiam apprehensio, & occupatio sequatur. -  18 Statuta quae inventos cum armis puniri iubent, an etiam apprehensionem requirant? -  19 Insulae maris, & quae postea in illis aedificantur, primo invenientium, & occupantium fiunt. -  20 Venetorum Respublica semper libera fuit, & quare? -  21 Insulae maris dominium, licet primo occupanti quaeratur, suprema autem eius iurisdictio ei competit, qui in illo mari imperium habet. -  22 Mari ille imperare videtur, qui in continenti proxima imperium habet. -  23 Bello ab hostibus capta communi omnium gentium iure capientium fiant, & plurimi auctores, qui de hoc articulo agunt. D. Melchior de Valentia citatur & laudatur, ibid. -  24 Bellicam artem secundum naturam acqusitivam esse Plato, Aristotel. & alij Philosophi tradunt. -  25 Victoria, inter praecipua genera rerum acquirendarum, a Cicerone connumeratur. -  26 Bello capta capientium fiunt, etiam inspecto iure Divino ex doctrina D. Ambrosij. -  27 Virgilij locus 9. AEneid. expenditur. -  28 Novi Orbis plures regiones titulo iusti belli Hispanorum Regum effectae sunt. -  29 Reges & Principes supremi, licet personaliter bellis non intersint, quae a suis vassallis geruntur, earum tamen terrarum, quae ab illis conquiruntur, dominium acquirunt. -  30 Conquisitores Novi Orbis semper pacti sunt, provincias a se detectas, & subiugatas, Regum Hispaniae Imperio, veluti eorum procuratores, acquisituros. -  31 Protestatio facta a Columbo, & alijs ubi primum novas provincias occupabant. -  32 Fecisse non tam videntur, qui iussis parent, quam qui iubent. -  33 Testis dictum valet dicentis, Titium ligna amputasse, quamvis Titius id per alium fecerit. -  34 Regis Fisco, aut Demanio cedunt terrae omnes, quae a vassallis bello quaeruntur, etiam si bella vassallorum expensis fiant. -  35 Bello capta qualiter dividantur, & plures auctores, qui de hoc agunt. -  36 Lex si captivus 20. §. expulsis, D. de captivis explicatur, & illustratur. -  37 Praeda quaelibet post exitum belli capta publicari solet. -  38 Belli in ipso conflictu quae capiuntur, qualiter dividantur? -  39 Praedarum dividendarum varij modi, & mores, remissive. -  40 Princeps supremus ultra immobilia debet habere quintam partem praedarum moventium & semoventium, quae bello capiuntur. -  41 Regale ius est habere quintam partem moventium, & semoventium bello captorum. -  42 Princeps non potest in perpetuum alienare regale ius sibi competens in bonis, quae bello capiuntur. -  43 Imperia & Regna mundi fere omnia bello parta sunt. -  44 Monarchia Romanorum & aliae, quae in Orbe maximae fuerunt, per tyrannidem partae sunt. -  45 Auctores plures referuntur, qui exempla adducunt Regnorum ambitiose, & per bella captorum. -  46 Regnorum iam diu constitutorum origo repetenda, & discutienda non est. -  47 Imperium, ut inter animalia, valentioribus, & robustioribus sui generis datur: ita etiam inter homines, victores, & potentiores victis imperare debere, quidam docuerunt. -  48 Legitimum dici non debet, nisi quod de iure, & legibus venit. -  49 Bella ob nullam omnino causam movere licere, haeresis est, a multis pijs, & doctis viris damnata. -  50 Bella, quae iuste & legitime inferuntur probari debent, & ius acquisitionis victoribus praebent. -  51 Bella iniusta, & per solam violentiam illata, nullo iure probantur, neque legitimum dominium praestant. Et auctores qui de hoc agunt. -  52 Bellum ut iustum sit, quibus ex causis, & qua intentione inferri debeat? Lex ut vim, D. de iustitia & iure exornatur, ibidem. -  53 Cap. dispar. 23. quaest. 8. & cap. militare 23. quaest. 1. exornantur. -  54 D. Isidor. & Augustin. qualiter bellum iustum definiant? -  55 Cap. Dominus 23. quaest. 2. explicatur, & illustratur. -  56 Alexandri Magni bella magna latrocinia vocantur a D. August. -  57 Herodoti elegantissima verba adversus eos, qui iniusta bella inferunt. -  58 Senecae locus de latrocinijs Alexandri Magni expenditur, & emendatur. -  59 Cineas qualiter Pyrrhum bella iniusta sola inani gloria moventem dissuaserit. -  60 Antigonus expresse docuit, bella iniusta inferentes, iustitiae amatores esse non posse. -  61 Titulus primae inventionis, & occupationis Novi Orbis parum sufficiens iudicatur a Victoria, & Greg. Lopez. -  62 Regula iuris gentium, quae primo invenientibus, & occupantibus dominia rerum concedit, qualiter sit accipienda. -  63 Novi Orbis regiones & provinciae non erant vacuae & desertae, quando ab Hispanis detectae sunt. -  64 Indi multo ante quam Hispani provincias Novi Orbis invenerunt, & occuparunt, ac per consequens veri illarum domini effecti videntur. -  65 Indi si forte invenissent, & occupassent terras ab Hispanis antea possessas, earum domini non efficerentur. -  66 Ius naturale, & gentium omnibus nationibus commune est & aequale. -  67 Lex 1. §. ius naturale, & §. ius gentium cum similib. perpenditur, & illustratur. -  68 Ius gentium quibus nominibus designetur a varijs auctoribus? -  69 Iure gentium introductae sunt divisiones hominum, provinciarum, Regnorum, & dominiorum, & quare? -  70 Communio semper rixas, & discordias producit. Et num. 73. -  71 Gentium, Vrbium, & Imperiorum separatio, & constitutio ante, & post diluvium quomodo coeperit? -  72 Lex ex hoc iure, D. de iustit. & iure, & similes illustrantur. -  73 Lex cum pater 69. §. dulcissimis, D. de legat. 2. exornatur. -  74 Auctores Philosophi, Theologi, & Iurisperiti, qui tractant de gentium, imperiorum, & dominiorum distinctione. -  75 Dominiorum, & provinciarum distinctio ab aliquibus iure Divino constituta esse dicitur. -  76 Fabula notabilis a Platone relata de dominiorum, & provinciarum distributione. -  77 Ius Divinum immutabile, & invariabile est. -  78 Iuris Divini praeceptum est aliorum bona, & possessiones non concupiscere. -  79 Lucra honesta appellat Cassiodorus ea, per quae nemo laeditur, nec suis bonis exuitur. -  80 Inventionis, & occupationis primae titulus, licet non prosit Hispanis ad provincias Novi Orbis, quas ab Indis possessas, cultas, & habitatas invenerunt, proderit tamen quoad desertas, & vacuas. -  81 Provinciae, & loca aliqua Novi Orbis deserta reperta sunt ab Hispanis. -  82 Victoriae, & Molinae verba referuntur de iusta occupatione insularum, & provinciarum desertarum Novi Orbis. -  83 Insulae de Caboverde, quas Hesperides aliqui appellant, & insula D. Thomae sub AEquinoctiali vacuae, & desertae a Lusitanis inventae sunt & aliae, n. 85. -  84 Desertarum insularum, & regionum habitatio & cultura est unum ex signis, sive argumentis excellentiae Christianae religionis secundum Thom. Bozium. -  86 Isaiae Prophetia cap. 32. 35. & 59. de locorum desertorum habitatione, & cultura in Ecclesia Novi Orbis impleta est. -  87 §. Ferae, inst. de rerum divis. expenditur. -  88 Loca. deserta, & inculta hodie etiam primo occupatium fiunt. -  89 Fundi qui apparent nunquam fuisse culti, praesumuntur nullius in bonis fuissse, & occupantis fiunt. -  90 Loca, quae non constat per aliquem fuisse occupata, & culta, nullius in bonis censeri, & occupantis fieri, censuit Aretin. etiamsi iaceant intra territorium alicuius civitatis, vel Principis: sed contraria opinio magis verior, & receptior est. -  91 Possessione ex antiqua alicuius territorij, vel castri quidquid intra illud est terrarum, vel locorum ad castri dominum pertinere videtur. -  92 Terrae omnes sive sint zerbidae, & incultae, sive montuosae ad Regem in dubio spectare censentur. -  93 Rex fundat suam intentionem in omnibus terris, quae in suo Regno desertae, & incultae reperiuntur. -  94 Aelius Pertinax Imperat. quidquid in Italia, aut alibi incultum, & desertum erat, occupantibus concessit. -  95 Agrorum desertorum nomine, qui ad culturam redigebantur, decima pars fructuum Reipubl. pendebatur. -  96 Terrae & provinciae, quae a prioribus dominis deseruntur, occupantis fiunt. -  97 Res suas, qui pro derelicto habet, eas primo occupanti donare videtur. -  98 Res eisdem modis amittuntur, quibus acquiruntur. -  99 Terras desertas, & incultas ex consuetudine in multis Castellae partibus acquirit is, qui primo eas occupat, & ad culturam redigit. -  100 Consuetudo immemorabilis, ut terrae zerbidae fiant occupantium, servari debet. -  101 Locorum desertorum, & zerbidorum alienatio facilior est, quam aliorum. -  102 Lex quicunque, & aliae plures tit. C. de omni agro deserto, lib. 11. explicantur. -  103 Agri deserti novis possessoribus, & cultoribus post biennij lapsum in perpetuum applicantur, & quare? num. 105. -  104 Agros desertos qui invadit, & colit, non incidit in poenam l. cum quaerebatur, & l. si quis in tantam, C. unde vi. -  106 Agri deserti praescriptio quo modo, & tempore currat? -  107 Auctores recensentur, qui agunt de materia titul. C. de omni agro deserto lib. 11. -  108 Inventionis & occupationis titulus quo sensu acceptus securus, & legitimus sit. PAtet ergo ex superioribus satis abunde, nec leves, nec improbabiles esse titulos acquisitionis, & dominationis huius Novi Orbis, quos ex Divina concessione, aut saltem inspiratione deduximus, tot signis, & miraculis insinuata. Et plane [sect. 1] si de expressa Dei voluntate omnino constaret, nihil amplius quaerere opus esset, cum in ea omnium Regnorum iura consistant, ut late probavimus sup. cap. 2. ex num. 3. Atvero cum argumenta, considerationes & testimonia, quae ad illam ostendendam, & comprobandam perpendimus, etsi efficacissima sint, possint tamen ad solam providentiam, & dispositionem Divinam referri, & evidenter probari praedicta concessio non possit, ulterius nos procedere convenit, & alios atque alios titulos indagare, quibus praedicta occupatio, & dominatio magis iusta, & secura reddatur, ut in simili, de occupatione terrae Amorrhaeorum loquens, tradit D. Aug. quaest. 20. in Iosue, relatus a Suarez in tractat. de charit. disputat. 13. de bello sectio. 5. num. 2. Etenim [sect. 2] quamvis Deus suo peculiari iudicio istorum Barbarorum punitionem, & conversionem decreverit, atque ut in manus & potestatem Hispanorum inciderent, ex eo tamen non sequitur, quod illi, qui eos punirent, & suis provincijs, & imperijs privarent, essent sine culpa, aut occupationem, vel invasionem hoc colore factam, iustam reddere possent, ut patet exemplo [sect. 3] Regum Babyloniae, qui ex Dei providentia, & consilio contra Ieroboam pugnarunt, filiosque Israel in captivitatem duxerunt; & eiusdem Ieroboam, [sect. 4] qui eodem modo avertit populum a Roboam, & tamen graviter peccasse, & puniti esse dicuntur, Reg. 3. cap. 12. & 4. 17. & 34. & ex alijs traditis a Marquard. in tractat. de Iudae. & Infidelibus 3. part. capit. 1. num. 41. & in nostris terminis advertit Victoria. d. relectio. 1. de Indis circa finem, vers. Septimus titulus, Covarru. in regu. peccatum, 2. part. §. 10. num. 2. vers. Non obstat primum, M. Dom. Banez in 2. 2. quaest. 10. artic. 10. col. 530. vers. Sed est argumentum, & prooem. hist. Indiarum Hieron. Benzonis in 4. part. Americae pag. 5. & 6. Solent [sect. 5] quippe aliquando Principum, & populorum peccata ita Dei animum commovere, ut magis propter eorum punitionem, quam ob merita debellantium, victorias largiatur, iuxta celebrem doctrinam D. August. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 43. ubi sic inquit; A moyse, & Iesu Nave duobus mirabilibus Ducibus bella prosperrima, ac mirabiliter gesta sunt, Deo contestante, non tam propter merita Hebraei populi, quam propter peccata earum, quae debellabantur, gentium, illas eis provenisse victorias. Rursus. ne praedictis titulis usquequaque fidamus, idem Victoria perpendit, quod ex doctrina D. Thom. 1. 2. quaestio. 68. dona [sect. 6] dantur a Spiritu sancto ad perficiendas virtutes, ac proinde ubi [sect. 7] fides, aut auctoritas, aut providentia ostendit, quid agendum sit, non est recurrendum ad dona, neque Divina [sect. 8] & admiranda miracula ad humanarum actionum exemplum, vel excusationem facile produci debent, capite ultim. §. ultim. in fine 4. quaest. 3. cum alijs traditis a Corras. in paraphras. Sacerd. 1. par. cap. 1. num. 4. & Mainard. decis. Tholos. 93. num. 5. lib. 4. Quamobrem ipse idem Mag. Victoria in d. relect. de Indis num. 31. versic. Et ideo alius titulus, ex aliorum opinione, alium titulum breviter refert, qui dicebant, [sect. 9] iure inventionis, & occupationis ad eos rectissime pertinere, cum Hispani primi fuerint, qui ipsorum Regum iustu tot, ac tantis periculis superatis, has regiones detegere, lustrare, & occupare coeperunt, quas neque de nomine antiquitas noverat, ut docet Thomas Bozius in libro de robore belli cap. 9. pag. 312. & capit. 13. pag. 337. & latissime ostendimus sup. lib. 1. cap. 11. Subditque Victoria, nullum alium [sect. 10] titulum initio huius detectionis praetensum fuisse, eoque solo insignem illum Columbum Ianuensem primo navigasse. Et eiusdem tituli verba Victoriae ad litteram referens meminit Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. part. 2. glos. mag. colum. 3. & colum. 9. vers. Subdit etiam, & probare videtur Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 2. cap. 8. pag. 54. inquiens, rationi consonum fuisse, ut Hispaniae Regibus a Roman. Pontificibus Indiae concederentur: Cum & illorum auspicijs, atque ope primum inventa utraque India sit, & navigationi Oceani opportunissima Hispania sit. Denique primi illi eam provinciam, & petiverunt, & studiose curarunt. Et ipsum Alexand. VI. huius concessionis diploma, quod (huc nimirum, ut apparet respiciens) saepe saepius repetit, has insulas & terras firmas ab alijs Christianis Principibus hactenus cognitas, repertas, & possessas non fuisse. Neque abest [sect. 11] eruditissimus P. Ferdinand. Rebellus lib. 18. de iustitia & iur. quaest. 23. sectio. 4. in princip. ubi agens de simili indagatione, & occupatione Indiarum Orientalium a Lusitaniae Regibus facta, eam iustam, & legitimam esse dicit: Vel ex iure ipso primae conquisitionis, primaeque occupationis non multo secus ac primi illi terrae habitatores, & occupatores in divisione terrae ius habebant ad maria, & provincias, quas indagabant, & primo occupabant; praesertim cum longe difficilior fuerit Lusitanis Oceani omnino antea clausi apertio, & complurium Barbararum gentium, Christo Domino hostium, debellatio. Idemque de eisdem Lusitanorum conquisitionibus agens novissime probat Seraphi. Freitas de iust. Imper. Asiat. capit. 3. adducens Pet. Nanium in epist. ad Damianum a Goes, quae habetur in princip. suae Hispan. 1. tom. histor. Hispan. pag. 1160. Vbi post alia sic habet: Denique Antipodum munera duplici ratione Hispanorum sunt, vel quod ipsi hunc Orbem invenerunt, vel quod soli inde omnia reportant in suas apothecas, &c. Quae omnia quanto magis valide, & secure procedant in hac Castellanorum Regum Novi Orbis detectione, conversione, & occupatione, nemo non videt. Potestque cum ipsis, & ultra ipsos non inefficaciter idem titulus confirmari ex vulgata illa iuris regula, qua docemur rerum [sect. 12] dominia a naturali possessione coepisse, l. 1. D. de acquir. posses. quae possessio illis, naturali etiam & gentium iure inspecto, tribuitur, qui primi insulas, [sect. 13] vel alias terras, aut res quasliber invenerint, & occupaverint, d.l. 1. de acquir. posses. l. 1. §. 1. & legib. sequentib. D. de acquir. rer. dom. §. ferae, & §. insula, inst. de rerum divis. cap. ius naturale, cap. ius gentium, ibi: Sedium occupatio. 1. distinct. l. 17. cum seq. tit. 28. part. 3. Et hunc esse [sect. 14] primum, & praecipuum rerum omnium acquirendarum modum, eleganter agnoscit Aristotel. lib. 1. Polit. Cicer. lib. 1. Offic. Quint. de clamat. 13. his verbis: Multa, [sect. 15] quae libera fuerant, transeunt in ius occupantium: &, [sect. 16] Quod omnibus nascitur, industriae praemium est. Et tradunt alia Balduin. & Vulteius in d. §. ferae, & in d. §. insula, Gifanius in d.l. 1. de acquirend. rer. dom. num. 13. Alexand. Turaminus lib. singul. de legib. 2. part. capit. 10. num. 27. Anton. Faber in Iurisp. Papinian. tit. 2. princip. 4. illat. 4. & Osualdus in Donello Enucleato lib. 4. cap. 7. & 8. Ideo autem diximus [sect. 17] invenerint, & occupaverint, quia solam inventionem non sufficere ad hunc naturalem quaerendi modum, nisi & occupatio accedat, tenet Bart. Alexand. Ias. Ripa, Romuleus, & alij in dict. l. 1. de acquir. poss. arg. eiusdem text. in ultim. verb. l. 3. §. Neratius, D. eod. & l. si Barsatorem, C. de fideiussor. reiecta sententia glos. quae contrarium existimavit in §. item Lapilli, & §. thesaurus, instit. de rer. divis. Inde inferentes [sect. 18] ad statuta, quae inventos cum armis puniri iubent, ut vere, cum eisdem captos, & apprehensos esse, requirere videantur. Quam doctrinam, etsi in dubium revocet Ias. in l. 1. §. haec verba, num. 7. ff. quod quisque iuris, & absolute reprehendat Cuiacius lib. 12. observat. capit. 38. sub aliquibus tamen distinctionibus caeteri magis communiter recipere solent, ut constabit ex Socino in d. § Neratius, Hippol. de Marsil. sing. 303. & ex plurimis alijs relatis per Anton. Gomez in l. 45. Tauri num. 48. Redin. de maiestat. Princip. verb. Armatam ex num. 193. Iul. Clar. & eius additionatore Baiardo recept. senten. §. fin. quaest. 82. statut 6. versic. Quaero, stat statutum, Tiber. Deciano lib. 8. criminal. cap. 4. n. 5. vers. Quid si fiat, Menoch. de arbitr. casu 394. num. 50. Bobadilla in Polit. lib. 4. cap. 5. num. 12. Flores de Mena in addition. ad Anton. Gamam decis. 167. Hieronym. Zevallos pract. commun. quaest. 651. & novissime Ludov. Rodolphino lib. 2. quaest. q. 34. Et est adeo verum, [sect. 19] insulas, maris invenientium & occupantium fieri, ut non solum insulae ipsae, sed etiam urbes, & oppida, quae in illis postea construuntur & aedificantur, propriae incolentium fiant, & ab omni iurisdictione, liberae maneant, ut de [sect. 20] Venetorum inclyta urbe, & sui semper iuris asserta Republica tradit Salicet. in l. 3. C. de naut. foeno. Coepola in tractat. de servit. rustic. tit. de mari, cap. 29. Ias. Ripa, & alij in l. si insulam, D. de verb. obligat. idem Ias. in l. ex hoc iure num. 26. D. de iust. & iur. & Pereg. de iure fisci lib. 8. num. 62. & 63. & Freitas d. tractat. de Imp. Asiat. cap. 10. num. 32. & seq. Licet alij doceant, [sect. 21] dominium quidem occupantibus quaeri, superioritatem vero & iurisdictionem huiusmodi locorum ad eum pertinere, qui in illo mari imperium habet. Mari [sect. 22] autem imperare videri, qui in continenti proxima imperat, ut argumento l. venditor, D. commun. praed. aperte scribit glos. in capit. ubi periculum, de elect. in 6. ubi Dominic. Angel. Aretin. in d. §. insula; arg. l. decernimus, C. de sacros. Eccles. Bart. in tractat. Tyberiadis, verb. Insula, Castrensis in l. insulae, D. de iudicijs, Felin. in cap. cum olim de except. Decius in cap. licet causam, de probation. Coepo la ubi sup. num. 14. Corneus cons. 322. vol. 1. & cons. 152. num. 1. vol. 4. Ant. Corset. in sing. verb. Iurisdictio, Hiero. de Monte in tract. finium regundor. c. 39. Angelus Matthaeatius de via & ratione iuris lib. 1. cap. 36. Pereg. de iure fisci lib. 8. num. 25. Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 46. n. 234. & novissime alios citans idem Borrel. in summa decis. tit. 41. de iurisd. & imp. num. 125. fol. 158. pag. 2. Dom. Ioan. Bapt. Valencuela cons. 100. num. 55. & Nos infra cap. 25. num. 70. Accedit his, quod secundum communem aliam eiusdem iuris gentium introductionem, [sect. 23] ea etiam quae ab hostibus bello capiuntur, propria capientium fiunt. d.l. 1. vers. Item capta, D. de acq. poss. l. naturalem 5. §. ult. l. transfugam 51. D. de acq. rer. dom. l. hostes 24. l. si quid in bello 28. ff. de captivis, §. item ea, quae ex hostibus, inst. de rerum divis cap. ius gentium, 1. distinct. l. 1. & per tot. tit. 26. part. 2. l. 20. tit. 28. par. 3. cum late traditis a D. Thom. 2. 2. quaestio. 40. artic. 1. & lib. 3. de regim. Princip. cap. 11. Sylvest. in summ. verb. bellum, Alphons. a Castro de iusta haeret. punit. lib. 2. capit. 14. Victor. in relat. de iure belli, num. 51. & sequentib. Covarru. in reg. peccatum 2. part. §. 9. & §. 11. num. 1. Menchaca lib. 1. de succes. creat. §. 1. num. 43. Alciato in 1. hostes num. 7. de verbor. signif. Vaconio lib. 1. declarat. iur. cap. 21. & lib. 2. cap. 35. Conano lib. 1. commentar. iur. cap. 3. num. 4. Anto. Concio lib. 1. disput. cap. 12. Romuleo in d.l. 1. de acq. posses. ex num. 23. eruditis. Petr. Faber. lib. 2. semest. cap. 3. & 4. Osualdo in Donel. Enucl. lib. 4. cap. 21. Cardin. Tusch. pract. concl. iur. tom. 1. verb. Bellum, conclus. 39. 40. & 41. Petr. Cenedo collectan. 59. ad Decretum, pag. 84. Camillo Borrello omnino videndo in tract. de praest. Reg. Cath. cap. 47. ex num. 135. Calist. Remirez de lege Regia, §. 26. num. 64. & novissime D. Melchior de Valencia illust. tract. iur. tract. 2. cap. 5. num. 24. & sequent. Qui bellorum originem & effectus satis erudite recenset, & se dignum Primariae Cathedrae Iuris Civilis in Salmanticensi schola Nomodidactem ostendit, in qua ego eundem olim auditorem habuisse, & exercuisse, non parum laetor & glorior, AEgid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iur. tom. 1. cap. 1. per totum, & Seraph. Freitas de iusto Imp. Asiat. cap. 9. num. 11. Et ante omnes [sect. 24] docuit Plato lib. 1. de legib. Aristot. lib. 1. Polit. cap. 4. & 5. Thucydides lib. 5. Cyrus apud Xenoph. lib. 3. & Menalaus apud Libanium, quorum Graeca verba refert Balduin. in d. §. item ea, & Ioan. Borcholt. in §. servitus, inst. de iur. person. Vbi hac de causa bellicam artem secundum naturam acquisitivam esse inquiunt, & hanc legem omnibus hominibus esse communem, & ex iure gentium profectam, Cicer. d. lib. 1. offic. Vbi inter [sect. 25] praecipua rerum acquirendarum genera, post occupationem, victoriam numerat, & D. Ambros. lib. 1. de Abraham, cap. 3. Vbi inspecto etiam iure [sect. 26] Divino Genes. 14. ad illum pertinuisse ait res illorum Regum, quos bello superaverat, quamvis eas accipere noluisset, cuius sententia refertur in cap. dicat aliquis 23. quaestio. 5. Neque [sect. 27] abest Virgil. 9. AEneid. sic inquiens: Si vero capere Italiam sceptrisque potiri Contigerit victori, & praedae ducere sortem. Vnde [sect. 28] cum hae Occidentales & Meridionales regiones, non solum inventae & occupatae, sed in multis etiam partibus per bellum, iustis de causis illatum, ab Hispanis subiugatae fuerint, ut in capitibus sequentibus ostendemus, multo planius affirmare possumus, illarum possessionem, & mediante possessione dominium, iurisdictionem, & imperium communi omnium hominum iure Nostris Catholicis Regibus acquisitum fuisse. Nam [sect. 29] licet ipsi huiusmodi occupationibus, & militaribus expeditionibus personaliter non interfuerint, Christophorus tamen Columbus, & reliqui Duces, qui post illum ad has provinhcias navigarunt, veluti procuratores Regum Hispaniae erant, & eorum nomine acquisierunt, quidquid uspiam terrarum occuparunt, & debellarunt. d.l. 1. §. adipiscimur, D. de acq. poss. l. 1, C. eod. l. 1. C. per quas personas nob. acq. l. 3. §. cum igitur, D. de vi & vi armata, cum similib. Sub [sect. 30] his quippe pactis, & conditionibus ad eas inquirendas semper missi sunt, ut refert Ant. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 10. capit. 1. & 2. & decad. 2. lib. 3. cap. 11. pag. 99. & constat ex plurimis schedulis, mandatis & instructionibus Regijs, quae habentur in tomo 4. ex pag. 236. Et ita [sect. 31] ipsi Duces protestari solebant, ubi primum easdem provincias ingrediebantur, sequentes eiusdem Columbi exemplum, qui simulatque in primam Novi Orbis insulam Guanahani dictam excendit, deiecta arbore, Crucem ex ea factam in nomine D. Iesu Christi crucisixi in littore statuit, eique debitas pro tanto benesicio gratias agens, illius Novi mundi ius, ac possessionem Regum Catholicorum nomine coram tabellione publico cepit, cuius actus, formam, & aliorum similium tradunt Pet. Martyr in decad. 1. Hieron. Benzon. & eius additionator lib. 1. histor. Americae cap. 7. Ant. de Herrera in histor gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 12. & alibi passim. In quo, ut in alijs, magnam Hispanorum erga suos Reges fidelitatem merito extollit idem Herrera decad. 4. pag. 114. Vnde mirum non est, si haec omnia Regali iuri Nostrorum Principum cesserint, [sect. 32] quia fecisse non tam videntur, qui iussis parent, quam qui iubent, & alicuius expeditionis faciendae auctores sunt, l. qui mandat. l. cum iussu, D. de solution. l. 1. §. penult. & fin. D. de legat. 1. l. 1. §. deiecisse, D. de ijs qui deiec. l. unum ex familia 72. §. si de Falcidia, D. de legat. 2. cap. qui facit per alium 72. de regul. iur. in 6. cum alijs, quae notanter congerit Menchaca in praefat. controvers. illust. num. 112. Petr. Pechius in d. capit. qui facit, & Marian. Socin. cons. 135. lib. 2. Vbi ex hoc concludit, valere [sect. 33] dictum testis dicentis, Titium ligna amputasse, etiamsi ipse Titius per se hoc non fecerit, sed per alium. Praeter quam quod, ut isthaec omnia desicerent, Regali iure, quod Nostri potentissimi Reges in vassallos utuntur, idem consqui possent. Certissimum namque [sect. 34] est ad Reges, & eorum fiscum ac Demanium pertinere provincias, populos, arces, agros, & terminos, qui a subditis sibi hominibus occupantur, vel militari manu acquiruntur, etiamsi ipsi subditi id proprijs expensis effecerint, [sect. 35] mobilibus duntaxat, & semoventibus bonis sub militum occupantium iure manentibus, ut eleganter docet Pompon. 1. C. in [sect. 36] l. si captivus 20. §. expulsis, ibi: Publicatur enim ille ager, qui ex hostibus captus sit, D. de capt. & postlimin. revers. l. penult. D. ad leg. Iul. pecul. tradit glos. per tex. ibi in l. Divus 31. D. de iure fisci, l. 20. tit. 18. part. 3. l. 28. tit. 26. part. 2. ubi Gregor. Lopez. d. cap. dicat aliquis 23. q. 5. cap. ius militare 1. distinct. Bart in l. si quid in bello, D. de capt. idem Bart. Alexan. Ias. & Romuleus num. 25. in d.l. 1. de acquir. poss. Martin. Laudens. in tract. de bello. §. 4. Roderic. Suarez alleg. 7. a num. 13. Menchaca de succes. 1. part. lib. 2. §. 17. num. 13. Valascus de iure emphyteut. q. 8. ex num. 38. Camill. Borrel. d. cap. 47. n. 139. & est communis Theolog. secundum Victoriam, & alios sup. Petr. Navarram, qui plures allegat in tract. de restit. lib. 2. capit. 3. num. 287. Armillam in §. bellum num. 23. Greg. de Valencia tom. 3. disputat. 3. q. 16. de bello, puncto 3. col. 701. versic. Quarta propositio, & Iuristarum secundum Covarru. in d. reg. peccatum, 2. par. §. 11. num. 6. Avendan. de exequen. mand. 1. part. cap. 4. num. 2. Azeved. in l. 20. tit. 4. lib. 6. Recopil. Vaconium. d. cap. 35. Pet. Fabr. d. lib. 2. semest. cap. 4. & Ant. Pichard. in §. quod si fugerit, num. 10. instit. de empt. & vendit. Quinimo [sect. 37] & quamlibet praedam, etiam rei mobilis, vel semoventis in ipso praelio non captam, sed exitu belli postea occupatam, publicari solere, & in fiscum redigi, aliquibus exemplis ostendit Agellius lib. 7. noct. Atticar. cap. 4. & lib. 13. cap. 24. Et ea [sect. 38] etiam, quae in ipso belli conflictu capiuntur, non aliter capientium fieri quam si ante Principem, vel Ducem exercitus afferantur, ut is ea secundum virtutes, & merita militum inter illos distribuat, communis est omnium Doctorum assertio post Bartolum in d.l. si quid in bello, ut testatur Balduin. in d. §. item ea, num. 7. & 8. Pet. Bellinus in tract. de re milit. par. 2. cap. 12. & 18. Romuleus in d.l. 1. de acq. poss. n. 26. licet ipse solus ab ea discedere tentet. Et iure nostro aperte deciditur in d.l. 4. 5. & sequent. tit. 26. part. 2. Vbi [sect. 39] varij praedarum partiendarum modi connumerantur, de quibus solita eruditione fuse agit Per. Faber. d. lib. 2. Semestr. cap. 3. & 4 Pet. Gregor. lib. 2. Syntagm. cap. 4. num. 6. Pat. Suarez in tract. de Charit. disput. 13. sect. 7. num. 2. & 7. AEgid. Benedict. d.l. ex hoc iure capit. 1. num. 9. & seqq. Osualdus in Donello Enucleat. lib. 4. cap. 21. & Melchior de Valencia dict. cap. 5. num. 25. & seqq. Ad supremum [sect. 40] autem Principem ultra immobilia, de quibus iam diximus, quinta quoque pars aliarum praedarum moventium & semoventium pertinet, ut in praedictis legibus Partitae dispositum est, & in l. 20. tit. 4. lib. 6. novae Recopil. Quae pars [sect. 41] adeo ad Imperij dignitatem spectat, ut inter Regalia computetur, & a Principe in perpetuum [sect. 42] alienari non possit, ut cavetur in d.l. 4. part. ubi Gregor. verb. Non lo podrian fazer, & in d. l. 20. recopil. Palac. Rubeus in repetit. cap. per vestras notab. 2. versic. Sed est pulchra dubitatio, num. 43. Rolandus a Valle cons. 1. num. 101. vol. 2. & Ioan. Garcia de nobilit. glos. 1. §. 1. num. 21. Ex quibus videmus [sect. 43] omnia fere mundi Regna & Imperia bellorum quidem eventibus parta, & ex alijs gentibus, & dominis ad alios translata. Quod Tertul. in Apolog. relatus ab Hotma. lib. sing. qq. illust. cap. 1. adeo verum esse existimavit, ut scribat, se arbitrari, Regnum omne, vel Imperium armis quaeri, & victorijs propagari. Et idem tradit Thucydides lib. 1. ubi Principatibus Graecorum hoc initium attribuit & Cicer. lib. 3. Rhetor. c. 3. Vbi ait, [sect. 44] Romanos partim ense partim consensu potentiam adquisijsse, & idem generaliter de reliquis Regnis, & insignibus illis quatuor Orbis Monarchijs docet D. August. lib. 4. de Civit. Dei, cap. 6. Claudian. Panaegyrico 3. ad Stiliconem, his versibus: Sic male sublimes fregit Spartanus Athenas Atque idem Thebis cecidit, Sic Medus ademit Assyrio, Medoque tulit moderamina Perses, Subiecit Persem Macedo, Cessurus & ipse Romanis, &c. Et innumera [sect. 45] exempla ex Divinis & humanis antiquis, & recentibus omnium gentium historijs petita refert Theat. vitae human. vol. 11. lib. 4. ex pag. 2597. Oldrad. cons. 68. Tiraq. de primog. q. 17. opin. 4. num. 25. Castaldus in tract. de Imperat. q. 4. n. 3. Pacianus de probat. vol. 2. cap. 35. num. 53. Metienc. in Dialog. Relat. 2. part. cap. 4. ex num. 2. Balduin. in § item ea, inst. de rer. divis. ubi hac de causa concludit, [sect. 46] Regnorum iam diu constitutorum initia repeti non debere, Simon Maiol. 3. tom. dier. Canicul. colloq. 2. de bellorum eventib. ex pag. 333. & tom. 4. colloq. 4. de orig. societ. humanae ex pag. 252. & novissime alios referens Hieron. Zevallos in tract. de cognitio. per viam violent. gloss. 18. ex num. 88. & Doct. Melchior de Valenc. d. tract. 2. cap. 5. num. 9. & sequentib. Vnde quidam in ea opinione fuerunt, ut [sect. 47] quemadmodum necessaria naturae lege in taurorum, aprorum, gallinaceorum caeterarumque animantium genere, quae corporis robore, atque audacia alias sui generis vincit, & excellit, eas huc illuc ducit, ipsaeque velut imperium habenti obsequuntur, & parent: sic etiam inter homines is potissimum imperet, regatque caeteros, qui corporis, animique robore praestantissimus ac valentissimus esse videatur. Id quod his omnino verbis a Polybio vetustissimo, & gravissimo auctore Graece traditur in initio lib. 6. & Brennus Gallorum Rex ferociter Romanis respondit apud Livium lib. 5. & Plutarch. in Camillo, & Tencterorum legati apud Tacit. libro 20. Annal. & Ioseph. Ierosolymitanis deditionem suadens lib. 5. de bello Iudai. capit. 26. & Aristid. in pluribus locis, quae solita eruditione congessit Pet. Fab. lib. 2. Semestr. Cap. 2. pag. 25. & 26. & lib. 3. cap. 14. in princip. pag. 191. Sed licet praedictae iuris regulae, & auctorum sententiae, ita generaliter sumptae verissimae sint, & titulum, de quo agimus, sufficienter probare, & fulcire videantur: Nos tamen, qui illud tantum [sect. 48] iustum, & legitimum iudicamus, quod iure, legibus & ratione ex omni sui parte subsistit, l. quemadmodum 7. C. de agric. & cens. lib. 11. l. legitima, D. de pactis, l. nec ex Praetorio, D. de reg. iur. Cassiod. lib. 9. epis. 2. nullatenus volumus, huius Novi Orbis imperium ob solam acquisitionem bellicam, de qua ultimo loco tractavimus, Regibus nostris asserere, nisi prius eadem bella iuste, & legitime Indis inferri potuisse probaverimus; quod argumentum in tota huius libri disputatione prosequimur. Etenim [sect. 49] licet damnemus & explodamus, ut re ipsa damnamus & explodimus Manichaeorum haeresim, a Lutheranis renovatam, qui ob nullam causam bellum etiam adversus Turcas, haereticos, & alios Fidei hostes inferre licere afsirmarunt, quam evidentibus rationibus, & testimonijs convincunt Alsons. a Castro lib. 3. advers. haereses, verb. Bellum, Sebast. Medices in sum. omn. haeres. 1. p. eod. verb. Lanzelot. Conrad. in templo omn. iud. lib. 1. §. 4. verb. Infidelibus, Ant. Rubeus lib. 2. assert. Cathol. advers. Erasm. errore 2. Gregor. de Valencia, qui latissime, & elegantissime loquitur, 3. tom. disp. 3. quaest. 16. punct. 1. Iulius Ferret. in integ. tract. de iust. & iniust. belli, Thom. Boz. de sign. Eccl. lib. 17. cap. 7. Suar. tract. de charitat. disput. 13. sect. 1. Cam l. Borrel. de praestan. Reg. Cathol. cap. 32. num. 113. cum multis sequentibus, Pat. Lorea in 2. 2. D. Thom. sect. 3. disp. 52. num. 8. & plures alij statim citandi, & relati a Cenedo in. d. Collectanea 59. super Decretum, & a Ioan. Baptist. Valencuela in discurs. stat & bell. 2. p. consider. 3. ex num. 16. & in Monitorio contra Venetos, 7. part. num. 56. & seqq. & a Nobis infra hoc lib. cap. 19. num. 37. & Freitas d. tract. de Imp. Asiat. cap. 9. n. 10. Recte [sect. 50] tamen, & certe affirmare possumus, & debemus, regulam illam iuris, quae statuit, ex communi & naturali omnium gentium lege & introductione bella originem, & approbationem habuisse, & ut ea, quae in illis ab hostibus capiuntur, victoribus cedant, de bellis utique iustis, & legitime indictis accipiendam esse. Bella etenim [sect. 51] iniusta, & innocentibus atque immerentibus per solam violentiam, aut cupiditatem illata, nullo modo ius Divinum, Gentium, vel Civile approbavit, neque dominium, aut imperium aliquod legitimum inducere possunt, sed potius magna latrocinia reputari debent, & restituendi necessitatem important, ut latissime probant, & resolvunt Theologi omnes post D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. Lucas de Pena in l. un. C. ut arm. usus, lib. 11. Petr. Malferit. apud Mandell. cons. 769. num. 13. cum sequentib. vol. 2. Alfons. a Castro de iust. haeret. punit. lib. 2. cap. 14. per totum, Victoria in relect. de iure belli, Banez 2. 2. q. 4. art. 1. Covarr. in. d. reg. peccatum. §. 10. n. 3. Lanzelot. d. lib. 1. §. 3. verb. Bellum, Petr. Navarr. de ressitut. 1. part. lib. 2. cap. 3. num. 258. Gregor. de Valencia ubi sup. punct. 2. per totum, Balth. Ayala de iure & offic. belli, lib. 1. cap. 2. reliqui Auctores, qui de bello scripserunt in tract. Doct. tom. Borrel. d. cap. 32. ex num. 38. Cuiacius in l. ut vim, D. de iust. & iure, Molin. in eod. tract. disput. 99. & sequentib. Lorca d. disp. 52. Cenedo d. collectan. 59. Gabr. Vazq. in 1. 2. distinct. 64. cap. 3. Cardin. Tuschuspract. conclus. iur. tom. 1. verb. Bellum, concl. 34. & 35. Ioan. Bapt. Valencuela in monit. contra Venetos, 7. part. n. 60. 61. 65. 120. & seqq. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 2. de bellor. event, ex pag. 359. Hieronym. Campanil. in diversorio iuris Canon. rub. 11. cap. 24. num. 11. & novissime plures alios recensens Zevall. in commun. opin. tom. 4. q. ult. ex num. 117. & Calist. Remirez in tract. de lege Regia §. 30. num. 55. & P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Christ. lib. 2. cap. 35. pag. 369. & seqq. & D. Melchor de Valenc. d. cap. 5. num. 13. & 14. Quapropter [sect. 52] Vlpian. in. d.l. ut vim, ita demum bella probare videtur, si iniurias & damna, quae nobis inferuntur, propulsent, vel illatas vindicent, & resartiant. Et idem docent [sect. 53] Pontifices in cap. dispar. 23. q. 8. cap. militare 23. q. 1. ubi eam intentionem in bellis desiderant, ut ad malum vitandum, & bonum promovendum irrogentur; quod mire convenit sententiae [sect. 54] D. Isidor. lib. 18. Etymol. cap. 1. ubi bellum iustum definit: Quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulsandorum hominum causa: & D. Aug. lib. 6. quaest. q. 10. [sect. 55] relati in cap. Dominus 23. q. 2. ubi sic ait: Iusta autem bella diffiniri solent, quae ulciscuntur iniurias, si qua gens, vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit, quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniurias ablatum est. & lib. 22. cont. Faust. Adversus iniuriam resistentium gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, sive Deo, sive aliquo legitimo Imperio iubente. Et non minus vere, & [sect. 56]eleganter idem D. August. lib. 4. de Civitat. Dei, cap. 6. reprehendens Alexandri Magni insatiabilem imperij sui propagandi cupiditatem, & bella, quibus iniuste totum Orbem hac sola consideratione vexabat, sic inquit: Inferre enim bella finitimis, & inde in caetera procedere, & populos sibi non molestos, sola Regni cupiditate conterere, & subdere, quid aliud, quam grande latrocinium, nominandum est? Et postea illud vulgatum Pyratae dictum commemorat, qui coram eodem Alexandro adductus, cum interrogaretur, qua de causa mare infestaret? respondit: Quid tibi Orbem terrarum habes infestum? sed quia ego exiguo navigio facio, latro vocor; tu autem, qui magna classe id facis, Imperator, quod & narrat Policrat. lib. 4 in princip. & Palac. Rub. de obten. Navarrae in fine prooemij. Quam sententiam mutare potuit D. August. [sect. 57] ex verb. Herodot. lib. 3. ubi similiter ait: Qui iustus est, non alienam regionem affectat, sed sua est contentus; nec homines, a quibus nihil lacessitus est, in servitutem redigit. Neque longe est [sect. 58] Seneca lib. 1. de benesic. cap. 13. ubi de eodem Alexandro loquens, sic habet: At hic a pueritia latro, gentiumque vastator, tam hostium pernicies, quam amicorum; qui summum bonorum duceret terrori esse cunctis mortalibus. Vbi melius esset, ut legamus, vel saltem intelligamus: Tam amicorum pernicies, quam hostium, iuxta animadversionem Petr. Fabri lib. 1. Semestr. cap. 23. pag. 152. Eaque propter praedonis iudicium & infamiam numquam effugiet, ut recte observat Noster Matthaeus Lopez Bravo in terso illo, & eleganti tractatulo, quem de Rege & regendi ratione conscripsit lib. 1. fol. 7. ubi adducit illud Poetae: Illic Pellaei proles vesana Philippi Foelix praedo iacet terrarum, vindice fato Raptus, sacratis totum spargenda per Orbem Membra viri posuere adytis. Et conducit elegans oratio, quam Cineas [sect. 59] ille, magni ingenij, & eloquentiae vir, apud Pyrrhum habuit, eum a bellis dissuadere intendens, quibus nullo iure, aut bono, sed sola inanis gloriae voluptate Italiam primo, mox Siciliam, ac deinde totam Africam bello sibi subijcere conabatur, ut resert Plutarc. in vita eiusdem Pyrrhi, & ex nostris Borrell. dict. cap. 32. numero 87. Et illud [sect. 60] Antigoni Macedonum Ducis, de quo apud eundem Plutarch. lib. 4. apophthegm. qui Sophisae cuidam librum de iustitia scriptum prorrigenti: Desipis, inquit, qui cum me videas alienas urbes armis vexantem, tamen apud me de iustitia disseris. Sentiens, nimirum illos, qui bellum inferunt, nec posse, nec velle tueri iustitiae leges; prout etiam ex Nostris observat Menchaca libro 1. controvers. illustr. cap. 10. n. 6. & seqq. unde Sallust. in Catil. lib. 1. hoc vitium notans eleganter dixisse videtur: Libidinem dominandi causam belli habent & maximam gloriam in maximo imperio putant sua retinere privatae domus, de alienis certare Regiam laudem esse. Qvod vero [sect. 61] spectat ad aliam rationem primo loco a nobis supra relatam, & exornatam, inventionis scilicet, & occupationis istarum regionum, qua mediante legitimum earum Imperium, quidam Nostris Regibus tribuunt, parum quoque sufficiens M. Victoriae, & Greg. Lopez esse videtur; eo quod illa iuris communis [sect. 62] & naturalis regula, quae dominium rerum omnium primis inventoribus, & occupatoribus praebet, de rebus quidem, & insulis, aut provincijs desertis intelligenda est, & quae antea in aliorum hominum potestatem, & possessionem neutiquam pervenissent, ut constat ex d.l. 1. D. de acq. rer. dom. cum similib. sup. relatis, & ex d. §. ferae, inst. de rer. divis. ibi: Quod enim ante nullis est, id naturali ratione occupanti conceditur: quod in his [sect. 63] Novi Orbis insulis, & regionibus practicari non potuit, quae desertae non erant, sed ut plurimum Barbaris istis habitatoribus plenae, & ab illis, primo quam a nostris, inventae, occupatae, cultae, & possessae. Qui ob hoc [sect. 64] verum, & proprium earum dominium acquisijsse censendi erant, cum iam inde a primis Mundi temporibus, Deo ita disponente, eis in sortem obtigissent. Quapropter dicere non possumus, eas in nullius bonis esse, vel Nostrorum Regum dominationem hoc dumtaxat titulo secure defendere, non magis, quam [sect. 65] si ipsi Indi nos, & Regna nostra invenissent, & occupassent. Ius enim naturale, [sect. 66] & gentium omnibus hominibus, & nationibus commune est, & aequaliter inter omnes observari & conservari iubetur, [sect. 67] l. 1. §. ius naturale, & §. ius gentium cum sequentib. D. de iust. & iur. l. quod attinet 32. D. de reg. iur. ibi: Quia quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt, l. hos accusare 12. §. penult. ibi: Sed cum natura communis est, similiter & in eos animadvertitur, D. de accusationib. capite ius naturale, 1. distinctione. Qua de causa [sect. 68] ius istud ab Isocrate, Seneca, Apuleio, Lactantio, & alijs bonis Auctoribus, quorum verba late refert Petr. Faber. lib. 2. Semest. cap. 7. in fin. passim appellatur: Communis omnium hominum lex, commune ius totius generis humani, & commune ius humanitatis. Et ex [sect. 69] hoc iure separationem gentium, provinciarum, Regnorum, atque urbium occupationem & conditionem, dominiorumque introductionem & divisionem initium habuisse, certissimum est, rerum usu, & humanis necessitatibus ita exigentibus, quae colluvionem multorum in unum locum coactam ferre non poterant, neque eorundem bonorum communionem, quae [sect. 70] semper rixas, & discordias producere solet, ut constat ex [sect. 71] divisione urbium, & possessionum facta per Cain ante diluvium, & per Nembroth post diluvium, quae habetur Genes. 4. & 10. & ex alia, quae intercessit inter Abraham & Lot, Genes. 13. & ex traditis a Beroso lib. 4. de florib. Chald. Ioseph. lib. 4. antiquit. D. Aug. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 17. Tertul. lib. de pallio, cap. 2. Pineda in Monarch. Eccles. lib. 1. cap. 11. §. 3. fol. 37. & ex nostris Iuriscons. [sect. 72] in l. ex hoc iure, D. de iustit. & iur. ubi novissimus AEgid. Benedict. 1. tom. cap. 3. ex n. 5. §. us autem, inst. de iur. natur. cap. ius naturale, & cap. ius gentium, 1. distinct. iuncta [sect. 73]. l. cum pater 69. §. dulcissimis, D. de legat. 11. ibi: Cum discordijs propinquorum sedandis prospexerit, quas materia communionis solet excitare, & alijs, quae circa hoc congerit Tiraq. de primogen. q. 4. num. 27. Roxas in epit. success. cap. 5. num. 37. Hieron. Savaro in notis ad Sidon. Apollinar. pag. 223. & Castel. de Bobadilla in Polit. lib. 1. cap. 1. num. 19. Idemque observat, & ex professo disserit [sect. 74] Aristot. lib. 1. Polit. cap. 1. & 2. & lib. 2. c. 3. lib. 3. cap. 11. & lib. 5. cap. 10. & ex Theologis, D. Thom. in 1. 2. q. 95. art. 4. & lib. 1. de Regimin. Princip. cap. 1. & in 2. 2. q. 66. art. 2. ubi Caiet. & alij, Soto lib. 4. de iust. & iur. q. 3. art. 1. concl. 3. Molin. in eod. tract. disp. 20. P. Ferdin. Rebell. de oblig. iust. lib. 1. q. 2. sect. 4. pag. 12. P. Ioan. Salas de legibus, dip. 2. sect. 3. P. Fr. Ioan. Marq. in Gubern. Christ. lib. 1. cap. 12. & 13. & alij plures relati per Greg. Sayrum in Clavi Regia, lib. 9. cap. 8. num. 15. Ex iuris interpretibus, Bart. n. 9. Ias. 14. & eleganter Cuiacius, & alij antiquiores, & recentiores in. d.l. ex hoc iure, Innocent. in capit. quod super, de voto, Bald. in l. in rebus, C. de iure dot. Alex. in l. cum haeredes, De. de acq. poss. Romuleus in l. 1. n. 16. eod. tit. Felin. n. 49. Decius n. 122. Beroi. 145. in cap. quae in Ecclesiarum de constit. Greg. Lop. in l. 2. tit. 1. p. 2. gloss. 6. Hieron. de Monte de finib. regund. cap. 3. & 4. Tiraq. d.q. 4. n. 27. Navarr. in cap. novit de iudicijs, notab. 3. n. 150. cum seqq. elegantissime Franc. Conanus lib. 1. comment. cap. 5. 6. & 12. Pinel. in rub. C. de rescinden. vend. 1. p. cap. 1. n. 16. & cap. 2. n. 4. Menchaca in praefat. controvers. illust. num. 105. & cap. 1. n. 25. Alvar. Valasc. de iure emphyt. 1. p.q. 3. num. 4. Pet. Greg. lib. 1. de Repub. cap. 2. Molin. de primog. lib. 2. cap. 7. n. 29. Menoch. cons. 1. n. 396. & cons. 181. n. 54. & de praesumpt. lib. 3. praesumpt. 10. a num. 12. Carol. Tapia in rub. de constit. Prinicip. a n. 50. Bobadilla in Polit. d. lib. 1. cap. 1. n. 4. & sequent. & n. 19. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 4. colloq. 4. pag. 255. & novissime Calist. Remirez intract. de lege Regia, §. 30. n. 17. & 19. & in nostrae quaestionis terminis Episc. Chiapensis in tract. comprobat. sump. dominj Indiarum, fol. 39. & sequent. M. Victoria d. relect. 1. de Ind. insulanis ex n. 4. & n. 29. vers. Et ideo alius titulus, Greg. Lop. in. d.l. 2. tit. 23. p. 2. Hieron. Zevall. in pract. commun. to. 4. q. fin. ex n. 19. & Ant. Scappus lib. 2. de iur. non script. cap. 2. Vbi disputat, an haec dominiorum divisio etiam infidelibus sit servanda? Quod si quis [sect. 75] altiorem, & antiquiorem originem dictae divisionis provinciarum, & dominiorum sumere velit, eam non solum naturali hominum iure, sed Divino potius constitutam, & inductam existimans, ut ex Genes. cap. 1. Ecclesiast. cap. 17. Sapient. cap. 9. & alijs sacrae Scripturae locis novissime praeter alios probare conatur D. Marta in tractat. de iurisdict. 1. par. cap. 1. & ante eum Episcop. Chiapens. in d. tract. comprobat. fol. 41. & sequent. Quibus alludit fabula [sect. 76] illa Platon. in lib. Sophistae, dum tradit, quod cum fatale tempus generationis hominum advenisset, Dij, qui eos ex igni, terraque finxerunt, Promethaeo, Epimethaeoque mandarunt, ut suas cuique generationi provincias, urbesque distribueret. Hoc [sect. 77] divinum ius multo magis innumerabile, & invariabile est, & omnibus, & ab omnibus aequaliter observandum, cap. sunt quidam 25. q. 1. cap. 1. dict. 5. cap. quae contra mores, distinct. 8. cap. iubemus 16. q. 3. cap. celebritatem, de consecr. distin. 3. §. sed naturalia, inst. de iur. natur. cum alijs, quae tradunt Doctores ibid. Claud. Prat. lib. 3. gons. gen. iur. tit. 2. cap. 1. pag. 158. Pat. Suar. de legib. 2. cap. 13. & P. Salas in eod. tract. disp. 5. sect. 7. ex pag. 81. Atque adeo terras, quas infideles isti Divina providentia sortiti sunt, eis auferre non debuimus: sed potius [sect. 78] secundum praecepta eijsdem Divini iuris liberas, & salvas relinquere, iuxta illud Exod. 20. & Deuteron. 5: Non furtum facies, non concupisces domum, aut agrum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. Cui conveniunt alia sacrae Scripturae, & sanctorum Patrum testimonia a Gratiano congesta in causa 14. q. 5. & 6. & verba Cassiodori lib. 9. epist. 3. ubi ait: [sect. 79] Aurum per bella quaerere, nefas est, per maria periculum, per familiaritates opprobrium; in sua vero natura honesta sunt lucra, per quae nemo laeditur, bona bene quaeruntur quando de nullo domino abrogantur. Sed quamvis [sect. 80] superior inventionis, & occupationis titulus per se sumptus, parum, ut diximus, prodesse videatur, quoad illas Indiarum provincias, & regiones, quae tunc, cum ab Hispanis detectae, & occupatae sunt, certos Reges, & dominos habuerunt. Cum tamen in [sect. 81] lato hoc, & immenso terrarum spatio, quod eorundem Hispanorum labore, & industria repertum, & perlustratum est, multa loca inhabitata essent, ad quae vel Indi ipsi nondum pervenerant, vel deserta & inculta reliquerant, ut passim quotidianis experimentis cognoscimus, & narrant auctores, qui de eisdem provincijs scribunt: Affirmandum utique est, saltem quoad haec praefatum titulum, utilem & legitimum esse, ut idem [sect. 82] Mag. Victoria concludit in relect. 2. de Indis, circa finem, dum ait: Item multa etiam sunt, quae ipsi pro desertis habent, vel sunt communia omnibus volentibus occupare, & Pat. Molin. de iust. & iur. tract. 2. disp. 34. col. 165. & 168. ubi de Lusitanorum navigationibus agens, ait: [sect. 83] eos anno 1446. reperisse insulas Viridis Promontorij, quas veteres Hesperides appellarunt, easque vacuas invenisse, & colere, atque habitare coepisse: Quo fit, inquit, ut gentium iure Lusitanorum dominio, tanquam primo occupantium legitime accesserint. Et ann. 1473 suis navigationibus progredientes reperisse sub libea AEquinoctiali insulam D. Thomae similiter vacuam: Quam colere, & inhabitare, gentiumque iure tanquam primo occupantium legitime possidere coeperunt. Idem quoque tradit, [sect. 84] & illustrat Thom. Boz. de sign. Eccl. Dei, lib. 20. cap. 7. sig. 88. pag. 338. ubi inter alia argumenta, quibus Ecclesiam Dei excellere probat, illud urgentissimum esse inquit, quod per eius alumnos, ac studiosos innumera terrarum spatia prius deserta, inculta, & horrentia, quae ferarum potius erant cubilia, quam sedes hominum, perlustrata, & occupata fuerint, & castris, urbibusque aedificatis ornata, & omni agriculturae ratione exculta. Viderique Deum iter Catholicis ostendere, ut quas ipse terras habitabiles effecit, ipsi habitationibus repleant. Et ad hoc probandum, post enumeratas alias regiones, luculentissima huius veritatis exempla relucere inquit, [sect. 85] in insulis Tertiarijs, Canarijs, Capitis Viridis, & in latissimis etiam regionibus Indiarum, sive Orientem, sive Occidentem, Solem vel Austrum, Boreamve spectantibus. Sicque [sect. 86] impletum fuisse illud Isai. 58: Et aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis & generationis suscitabis: & cap. 32: Erit desertum in charmel, & charmel in saltum reputabitur, & habitabit in solitudine iudicium, & iustitia in charmel sedebit: & cap. 35: Laetabitur deserta, & invia, & exultabit solitudo, & storebit quasi lilium. Germinans germinabit, & exultabit laetabunda, & laudans: Gloris Libani data est ei, decor Carmeli, & Saron. In cuius verissimae doctrinae comprobationem, ultra praedictos Auctores, & ea, quae generalier de iure primae inventionis, & occupationis supra retulimus, [sect. 87] expendi potest magis specialiter reg. tex. in. d. §. ferae, inst. de rer. divis. ubi Balduin. quaerit, an eadem semper manserit libertas occupandi loca deserta, & inculta, cuiusmodi passim multa sunt? & subdit: [sect. 88] Et ego quidem crediderim, & adhuc esse debere industriae praemia, ut fiant occupantis, & excolentis, idque Reipub. utilius est. Quibus adstipulatur, quod notanter insinuat Bartol. in l. rem quae nobis, num. 4. D. de acquit. poss & in l. si duo, in fine princ. D. uti possid. nimirum, sundos, [sect. 89] qui nunquam apparent fuisse culti, praesumi debere, in nullius bonis fuisse, & sic primo occupanti concedi. Quam doctrinam sequitur Ias. ibidem num 32. Bald. in rub. de praescript. col. 3. & eius auctoritate motus tenuit magis notabiliter Aretin. in l. 1. in princ. 2. notab. D. de acq. poss. Quod [sect. 90] etiam si res immobiles sint intra territorium vel districtum alicuius civitatis, vel Regni, si tamen non extat memoria, quod praedicta bona fuerint per aliquem culta, & occupata, non dicentur esse populi, vel Principis, sed potius in nullius bonis esse iudicabantur, & sic primo occupanti concedentur. Atque ita dicit se consuluisse in causa Episcopi Mantuani, & de hac doctrina multum gloriatur, in. d.l. rem, quae nobis, & in cons. 15. incip. Reverendis. Domine. Quae tamen in specie ab eo proposita, & generaliter accepta, falsa quidem videtur, & ideo semper in praxi damnatur, ut resolvunt Paul. Castrens. & Bart. Socin. in. d.l. 1. ex num. 17. idem Crastrens. cons. 259. in causa quae vertitur, idem Socin. cons. 89. & cons. 127. Quia [sect. 91] ex antiqua possessione, vel concessione territorij, vel castri, quidquid intra illius fines includitur, ad Principem, vel urbem, cuius est castrum, pertinere videtur, ut colligitur ex l. aede sacra, §. sin. D. de contrahend. empt. Ioan. Fab. in l. cunctos populos, C. de sacros. Eccles. Bald. in rub. C. de contrah. empt. vers. 22. quaero, Corneo cons. 247. vol. 2. Oldrad. cons. 121. Chassan. in consuetud. Burg. rub. 9. §. 4. Gregor. Lop. in l. 7. tit. 20. p. 3. Avendan. de exequend. mand 1. p. cap. 4. num. 4. & 5. Bobadill. in Polit. lib. 2. cap. 16. n. 52. & 53. & latissime Mieres de maiorat. 4. p.q. 20. ex n. 48. ubi practicabiliter docent, quod [sect. 92] si civitas, aut villa, vel dominus vassallorum non habet territorium specialiter designatum, omnes terrae, sive sint zerbidae & incultae, sive montuosae ad Regem in dubio spectabunt, quas Hispano vocabulo, Realengas, nominare solemus: & in eis Reges [sect. 93] suam intentionem fundatam habere videntur. Quod & [sect. 94] apud antiquos obtinuisse non male conijcere possumus ex Herodiano in vita Imp. AElij Pertinacis, ubi refert, eum quidquid in Italia, aut usquam gentium inculti soli esset, permisisse occumpantibus, colentibusque donata singulari beneficio immunitate decem annorum. Et ex Appian. Alexand. lib. 1. cum scribit, [sect. 95] decimam partem fructuum Reip. solitam pendi pro vectigali eorum agrorum, qui deserti ad culturam redigerentur. Plane [sect. 96] si huiusmodi terras a Regibus, civitatibus, vel alijs inferioribus dominis omnino derelictas fuisse, probari posset: tunc absque dubio dicendum esset, libere & secure occupantibus cedere. Qui enim res suas [sect. 97] deserit, aut pro derelicto habet, donare videtur: ideoque continuo occupantium fiunt, l. 1. D. pro derelict. eisdem quippe [sect. 98] modis nostrae esse desinunt, quibus adquiruntur, l. 2. & 4. §. hoc amplius, l. quicunque & l. qua ratione, §. ult. D. de adq. rer. dom. §. pen. & ult. inst. de rer. divis. l. quemadmodum, §. 1. D. de noxal. action. l. quod servus, ubi Bartol. D. de stipul. servor l. 36. tit. 5. p. 1. l. 49. tit. 28. p. 3. ubi Gregor. Lop. & in l. 26. tit. 31. p. 3. verb. Poblassen, Rip. in. d.l. rem quae nobis, num. 37. Aymo Parmens. in tract. de iure alluvion. lib. 1. cap. 6. num. 9. Petr. Greg. lib. 20. Syntag. cap. 2. n. 3. Petr. Gilkenius in tract. de praescript. 2. par. memb. 1. cap. 20. Calistus Remir. de lege Regia, §. 26. num. 55. Borrell. de Magistr. lib. 4. cap. 12. Avendan. d. cap. 4. n. 7. vers. Hodie vero. Vbi resolvit [sect. 99] in multis Castellae partibus vigere consuetudinem, quod primo occupans terras, quas desertas, incultas, sive, ut dicunt, zervidas invenit, sibi eas in perpetuum acquirat. Eamque [sect. 100] consuetudinem si immemorialis sit, servandam esse affirmant plurimi Auctores, quos refert Aym. Crav. in tract. de antiq. tomp. 4. p. num. 148. Covarrub. in regul. possossor. de regul. iur. in 6. 2. p. §. 3. n. 7. Guid. Pap. & eius additionator, decis. 408. Burgos de Paz cons. 15. num. 12. cum sequent. Mascar. de probat. lib. 1. concl. 279. n. 11. & Mieres d. 4. par. q. 20. num. 52. in ultima impressione. Et esse [sect. 101] faciliorem alienationem, & acquisitionem huiusmodi locorum, quam aliorum, tradit Felin. in cap. ad audientiam, de praescrip. & Mandell. cons. 62. numer. 33. lib. 1. Eadem quoque ratione subsistit, quod de agris desertis habetur [sect. 102] in l. quicumque 7. l. iura 14. C. de omni agro deserto, lib. 11. dum [sect. 103] statuunt, novis possessoribus, & cultoribus post biennij lapsum perpetuo, ac privato iure applicandos esse, velut si essent domestica & avita successione quaesiti, ubi Bartol Ioan. de Platea, Iacob. Rebus. & alij, & Anton. Corset. in singul. verb. Occupatio, merito notant, in eorum iurium specie non incidere [sect. 104] occupantem in poenam l. cum quaerebatur, & l. si quis in tantam, C. unde vi, cum a prioribus dominis derelicta, & quoad possessionem, & dominum amissa, impune ab alijs occupari potuerint. Et [sect. 105] quia agriculturae favor, & tributorum, quae ex illis praedijs solvenda erant Principi, vel Reipublicae, suadebat, ne ea vacantia, & inculta relinquerentur. Quapropter [sect. 106] & illud inductum fuit, ut etiam cum mala fide, aut saltem cum scientia novi cultoris, qui alienum praedium occupavit, retentio, & praescriptio illius per spatium biennij concedatur: etsi admonitio veteris possessoris praecesserit, sex tantum menses habet ad repetendum agrum, quem incultum dimiserat. Vt habetur in. d.l. locorum, & in alijs sup. citatis. Circa quas [sect. 107] ultra Doctores ibidem, ita notanter signavit Bart. in l. Celsus, D. de usucap. Felin. & Doct. per tex. ibi in cap. 1. de praescrip. & in rub. eod. col. 4. vers. Nono fallit, Ias. n. 33. Rip. 37. in. d.l. rem quae nobis, idem Rip. in tract. de peste, num. 20. col. 2. idem Ias. in §. omnium, num. 72. inst. de action. Balbus in tract. de praescript. fol. 231. col. 2. Montalv. in. l. 1. tit. 11. lib. 2. fori, & in l. 9. tit. 29. par. 3. Gregor. Lop. in. d.l. 49. tit. 28. part. 3. Covarr. in Reg. possessor. 2. part. §. 11. num. 8. Cuiac. de divers. praescript. cap. 18. & 21. & Petr. Gikenius, d. tract. de praescript. 2. par. memb. 2. cap. 2. n. 7. Et hoc [sect. 108] modo ac sensu acceptus hic titulus inventionis & occupationis, de quo sermonem inivimus, satis quidem securus & legitimus esse videtur. Neque ei officiunt levia quaedam & communia argumenta, quae opponit Incognitus in libro, Maris liberi, cap. 5. quibus aliter etiam respondet Seraph. Freit. de Imp. Asiat. cap. 3. 10. & 11. quem Lector adire, & cum his nostris scriptis componere facile poterit. # 7 CAPVT VII. De quarto titulo, qui ex barbaris, & incultis Indorum moribus ab aliquibus sumitur, ob id iuste debellari & subiugari potuisse censentibus. Pro quorum opinione plurima late, & nove considerantur. SVMMARIVM Capitis VII. -  1 Barbariem & feritatem Indorum iustum titulum praebere, videri, ut bello domari, & suis Imperijs privari possint. -  2 Auctores citantur, qui hunc titulum barbarismi, & feritatis Indorum probare videntur. -  3 Barbarus nomen varias habet significationes. -  4 Barbaria provincia, quae hodie dicitur Berberia, unde sic dicta? remissive. -  5 Barbari proprie dicuntur, qui ingenio nimis obtuso & fero sunt, & a naturalis rationis regulis deviant. -  6 Barbarus nominis etymologia. -  7 Barbari, ut bruta furioso impetu ducuntur ad ea, quae appetunt. -  8 Ferarum nomen cur impositum sit brutis animantibus? -  9 Bruta animalia nihil habent rationis, aut prudentiae, ut falso quidam existimarunt. -  10 Rever. P.M.F. Ant. Peretius Benedictinus, laudatur. -  11 Bruta an loqui possint, vel humanum sermonem intelligere? remissive. -  12 Brutis proprie non dicitur inferri vis, aut iniuria. -  13 Barbari, & impoliti homines brutis aequiparatur, & sub eorum appellatione in Scriptura, & alijs Auctoribus designantur. -  14 Saracenos bestias appellavit Oldrad. -  15 Alfonsus Aragoniae Rex barbaros non homines, sed homones cum Ennio appellabet. -  16 Homines non ex solo adspectu, aut forma, sed ex ratione potius iudicandi sunt, quae eos Deo similes, & aliorum animalium dominos reddit. -  17 Homo dicitur parvus mundus, quia de natura omnium creaturarum mundi participat: & quomodo? -  18 Auctores plures congeruntur, qui de natura, & diffinitione hominis agunt. -  19 Lex in pecudum, D. de usur. lex iustissime de aedil. edict. & §. in pecudum, inst. de rer. divis. exornantur, & numer. 55. Blasis Robles de Salzedo citatur & laudatur, ibidem. -  20 Natura varias quotidie formas edere conatur. -  21 Monstra plura, humanam effigiem referentia, reperta sunt, tum terrestria, tum marina, & aerea, & qui de eis agant. -  22 Ciceron. locus expenditur, ubi hominum, & belluarum discrimen eleganter proponit. -  23 Homines barbari, & indocti appellatione hominum digni non videntur, & lignis ac lapidibus comparantur. Et numer. 25. -  24 Poena tolerabilior est, vivere non posse, quam scire. -  26 Boetij carmina referuntur, in quibus hominum, & belluarum discrimen apponit. -  27 Indi Occidentales ut plurimum barbari, sylvestres, & belluis fere similes erant. -  28 Indorum Occidentalium barbaries, feritas, & rusticitas testimonijs plurimorum auctorum comprobatur. -  29 Iosephi Acostae de Indorum Occidentalium ruditate, & feritate iudicium. -  30 Ludov. Legionensis graviter exprimit feritatem, barbariem, & incultos mores Indorum Occidentalium. -  31 Ioan. Boterus plura de Indorum Occidentalium barbarie, & incapacitate recenset. -  32 Indi aliqui reperti sunt, qui ultra quinque numerare nesciebant. -  33 Thom. Bozius Eugubin. Indorum Occidentalium barbariem, & incultos, ac ferinos mores saepissime exaggerat. -  34 Indos omnes Occidentales barbaros, squalidos, & abiectissimos esse scribit Fr. Gregor. Garcia Dominican. -  35 Ant. Herrera multa passim prodit de barbarie, & feritate Indorum Occidentalium. -  36 Indi insulae Hispaniolae & Cubae & alij, ob ruditatem & memoriae defectum nihil, aut parum in disciplina Christiana proficiebant. -  37 Indi plures in montibus, & speluncis se abdebant, ne ad Christi doctrinam suaderentur. -  38 Indos olim nonnulli veros homines non esse, nec Fidei Christianae capaces, sibi persuaserunt. -  39 Indorum eximiam, & insuperabilem barbariem, ac feritatem, & alia plurima animi, & corporis vitia coram Imper. Carolo V. Episcopus Darienis F. Thom. Orticius, & alij vehementer exaggerarunt. -  40 Indi barbas sibi expilabant, corpora pingebant, aegrotos deserebant, & ab humanis & politicis moribus adhorrebant. -  41 Caribes, Canibales, Chichimeci & Chontales omnium ferissimi, & barbarissimi sunt. -  42 Indi navigia Hispanorum valde mirati sunt. -  43 Equos, & Hispanos eis insidentes Indi unum corpus esse putarunt: & qualiter hunc errorem agnoverint? -  44 Bombardae, & scopleti magno terrori Indis fuerunt. -  45 Indorum de litteris, & scriptura Hispanorum admiratio, & iudicium. -  46 Hispanos saltantes Indi vehementer mirabantur. -  47 Indorum simplicitas, & barbaries multum aliquando Hispanis profuit. -  48 Eclypsis Lunaris observatione qualiter Indos deluserit Columbus. -  49 Hispani ab Indis immortales habiti, & Solis filij reputati sunt. -  50 Hispani cur ab Indis Peruanis dicti fuerint Viracochae. -  51 Barbaries, & feritas antiqua Indorum Occidentalium cuiusdam Poetae carminibus explicatur. -  52 Barbari homines, ex sententia Aristot. & aliorum, servi sunt & ad serviendum nati, & cogi possunt, ut prudentioribus pareant. -  53 Venatoriam bellicae artis partem concedit Calcagninus adversus barbaros, qui feros mores deponere nolunt. -  54 Aristotelis doctrinam, Barbaros natura servos esse, tradentis, plurimi Auctores explicant, qui recensentur. -  55 Homo ob excellentiam mentis, & rationis caeterorum animalium dominus a Deo constitutus fuit. -  56 Stulti & barbari sapientioribus, & politioribus subijci debent. -  57 Servitutem nasci in manu imprudentis, quo sensu dicatur Proverb. 1. & 26. -  58 Sapientes solos vera libertate gaudere, & insipientes eorum servos esse, graviter ostendit D. Ambros. -  59 Cham cur effectus fuerit servus fratrum suorum? -  60 Iacob sapientiae merito praelatus fuit fratri seniori. -  61 Esau idem significat, quod ignorans. -  62 Insipientiam deteriorem servitute esse, quibus rationibus probet D. Ambros. -  63 Populis semper praeficiendi sunt Rectores sapientes, & quare? -  64 Bella licita dicuntur ea, per quae victis consulitur & pietatis, ac iustitiae observatio procuratur. -  65 Improbis, & barbaris hominibus melius, & utilius est servire, quam dominari, ex D. August. -  66 Indorum barbarie, & feritate supposita iustum, & ipsis valde utile fuit Hispanorum Imperio gubernari. Et num. 79. -  67 Indi, qui nunc sunt, fortunatiores antiquis dici possunt. -  68 Barbari ab Alexandro victi beatiores fuerunt secundum Plutarch. quam qui eum effugerunt. -  69 AEthiopum, qui a Lusitanis adsportantur, servitus, multis alijs bonis compensatur, quae ea mediante recipiunt. -  70 Iniuriae sunt, quibus gratiae debentur. -  71 Manumissionis alapae, & iniuriae foelices vocantur Claudiano. Lex ult. C. de emancip. liber. illustratur, ibidem. -  72 Romani multum laudantur ob gentes barbaras, & efferas, quas belluis domuerunt, & politicas reddiderunt. -  73 Romani sui Imperij augmentum ob bonos mores, & leges, quibus subditos gubernabant, & excolebant, meruisse dicuntur. -  74 Romanorum Imperium legitimum, & Dei permissione quaesitum, & ab Ecclesia approbatum fuisse, plures affirmant. -  75 Gothi cur nome & gloriam Romani Imperij abolere desierint? -  76 Hispani longe superant Romanos in bonis, quae subactis a se Indis communicarunt. -  77 Indi, antea barbari & efferi, hodie Hispanorum cura, Religione, & bonis moribus, atque artibus admodum pollent. -  78 Hispana gens plures barbaras, & esseratas nationes excoluit, quam reliquae mundi. -  80 Indi supposito quod natura servi essent, iuste suis imperijs, & bonis spoliari potuisse, videntur. -  81 Servi nihil proprium habere possunt. -  82 Servi sine domino, & pro derelictis habiti, a quocunque occupari possunt. -  83 Lex quod servus, D. de stip. serv. & lex si usumfructum, D. de lib. caus. exornantur. -  84 Indi etiam sub proprijs Regibus constituti ab illorum imperio eximi potuerunt. -  85 Regere qui se ipsos non valent, alios regere non debent. -  86 Lex sic evenit, D. de adult. lex homo liber, §. fin. de acquir. rer. dom. lex ult. C. de legit. tut. expenduntur, & exornantur. -  87 Cap. indecorum, de aetat. & qualit. ord. illustratur. SVperiori titulo [sect. 1] ille alter a nonnullis subijci solet, qui ex ipsa Indorum, has Australes, & Occidentales regiones habitantium, natura & conditione descendit. Aiunt namque ita feros, barbaros, incultos, & agrestes, ut plurimum, repertos fuisse, ut vix hominum appellatione digni viderentur; ac proinde & potuisse, & oportuisse Nostris Regibus subijci, & supremo Imperio, iurisdictione, & gubernatione suarum provinciarum, ac personarum privari, ut sic tandem ad humanitatem, & civilitatem adducti, Christianae Fidei & Religionis capaces reddi valerent. Quem [sect. 2] titulum inter praecipuos Apologiae suae considerasse dicitur Ioan. Ginesius Sepulveda, & expresse refert & sequitur Marquard. de Susanis in tract. de Iudae. & & Infidel. 1. part. cap. 15. num. 1. Ioan. Maior. in 2. Sentent. distinct. 44. opin. 3. Alfons. Guerrer. in Specul. Princip. cap. 31. num. 5. & sequentib. Ioan. Boter. in relat. univers. 4. par. lib. 3. ex pag. 65. Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 8. cap. 5. pag. 309. & lib, 10. cap. 13. Et de eius veritate sub quibusdam distinctionibus inquirunt Victoria in 1. relect. de Indis, num. 4. & num. 20. cum sequentibus, Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. part. 2. gloss. 3. col. 2. vers. Subdit etiam, & col. 3. vers. Praeterea, &col. 6. vers. Et posteaquam, & col. 14. versic. Alius titulus, Dom. Banez in 2. 2. q. 10. artic. 10. col. 533. vers. Arguitur tertio. Egoque pro eius comprobatione, & illustratione haec, quae sequuntur, argumenta, satis, ni fallor, efficacia perpendo. Primum, [sect. 3] quia licet veteres hoc nomine Barbarus varie uti solerent, pro ijs, qui linguam Graecam, vel aliam, quam loqui conabantur, non bene callebant, nec pronuntiabant: vel pro ijs, qui Graeci non erant, aut Imperio Romano non parebant, ut constat ex D. Paul. ad Roman. 1. & 1. ad Corinth. 14. Platon. in Polit. Varrone lib. 6. de ling. Latin. Strab. lib. 14. Agellio lib. 5. noct. Atticar. cap. 2. l. penult. D. de bonis damnat. 1. nulli 26. C. de Episcop. & Cler. l. ult. C. de postlimin. revers. cum alijs, quae tradit Alciat. in l. scrinij, C. de Palatin. sacr. largit. lib. 12. Turneb. lib. 9. adversar. cap. 18. Gent. Hervet. in not. ad Clem. Alexan. pag. 4. Lorin. in Act. Apost. cap. 1. vers. 1. Ioan. Ferdin. in Thesaur. Script. verb. Barbarus, Ioan. Funger. in Etymol. eod. verb. pag. 119 & Bernar. Aldrete de antiq. Hisp. lib. 3. cap. 28. Vbi agit [sect. 4] de causa nominis provinciae Barbariae, quae hodie Berberia dicitur. Proprius tamen, [sect. 5] & frequentius ad eos referri solet, qui rudes, & imperiti sunt, vel naturali quadam feritate, aut caecitate ducti, a communibus humanae vitae regulis deviant, rectum rationis usum non habent, nec legibus & moribus naturali rationi consentaneis utuntur, ut aperte docet D. Thom. 1. Polit. lect. 1. & 9. ubi inquit: Barbarus hoc signo declaratur, quod homines non utuntur legibus irrationalibus, Albert. Magn. 7. Ethic. tract. 1. cap. 1: Barbari dicuntur, qui nec lege, nec civitate, nec alicuius disciplinae ordine disponuntur ad virtutem, Carolo. Steph. in diction. verb. Barbarus: Barbari etiam dicuntur illitterati, malis moribus, feri, crudeles, & idem tradit D. Sebast. Covarrub. in satis docto thesauro linguae Hispanae, eod. verb. & de his nostris Indis agentes Ioseph. Acosta in prooem. ad lib. de procur. Ind. salu. Ioan. Boter. in relat. univers. 4. par. lib. 3. pag. 65. & Fr. Ioan. Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 28. Quibus favet [sect. 6] eiusdem nominis etymologia, quam quidam deducunt ex Hebraeo nomine Bahar, quod brutum significat, vel ex verbo Bahar, idest furenter agere, [sect. 7] quasi Barbari quoque furenter agant, &, ut bruta solent, furioso impetu ducantur ad ea, quae appetunt. Vnde [sect. 8] & ipsa bruta ferarum etiam nomen acceperunt secundum M. Varronem relatum a Balduin. in §. ferae, num. 1. inst. de rer. divis. quod naturali suo impetu ferantur, & ruant, nullo hominum commercio, mansuefacta, vel imperio domita. Et [sect. 9] licet aliqua faciant, quae rationis & prudentiae specimen habere videantur, instinctu tamen magis quam intellectu ad ea diriguntur, & finem propter quem operantur, non assequuntur. Vt contra vanam aliquorum opinionem, qui brutis aliquid rationis & prudentiae inesse docuerunt, ex rectae Philosophiae, & Thelogiae regulis concludunt Aristot. lib. 3. de anima, ubi Alber. Magn. Philopon, & Cardin. Tolet. q. 6. D. Thom. 1. 2. q. 13. art. 3. Gregor. l.d. 3. q. 1. Hieron. Fracastor. lib. de intellect. a fol. 191. Andr. Libanius in disp. de contemp. intellect. bestia. par. 2. eruditiss. Mart. Delr. lib. 2. disquis. magic. q. 20. pag. 101. Menchaca controvers. illust. lib. 1. cap. 21. num. 14 & sequent. [sect. 10] Reverend. P.M. Fr. Anton. Perez, Benedictinae congregationis fulgentissimum decus, in laurea Salmant. certam 7. per totum, ubi etiam tractat, [sect. 11] an bruta loqui, aut sermonem humanum intelligere possint? & Sim. Maiol. in diebus Canicul. 4. to. colloq. 1. de dignit. hom. pag. 105. ubi resolvit, [sect. 12] brutis hac de causa iniuriam & vim proprie inferri non posse, utpote quae rationis iuris, atque dominij capacia non sint. Quibus similes [sect. 13] esse, merito iudicantur praedicti Barbari, qui vel omnino rationis lumine destituuntur, vel illud ferocia, aut stoliditate sua adumbratum, & obscuratum habent, ut constat ex Isai. cap. 11. 43. & 65. ubi eos sub appellatione bestiarum agri, luporum, pardorum, ursorum, leonum, draconum & struthionum designat, & ex Horat. lib. 1. epist. 2. a quo canes immundi, & sues, vel porci nominantur: Sirenum voces, & Circes pocula nosti, Quae si cum socijs laetus, cupidusque bibisses, Vixisses canis immundus, vel amica lutosus. Et alibi: Cum videre voles Epicuri de grege porcum. Et [sect. 14] eadem ratione, multum in nostris terminis, Saracenos, bestias appellavit Oldrad. cons. 72. num. 3. in princip. relatus ab Ant. Scapp. de iure non scrip. lib. 2. cap. 2. num. 17. & Calisto Remir. de lege Regia, §. 32. num. 5. Et [[14a]] bellissime [sect. 15] Alfonsus Aragoniae Rex, ut in eius dictis & factis refert Ant. Panormit. lib. 1. §. 54. eos, quos videbat ex homine nihil praeter effigiem possidere, non homines, sed homones appellandos esse dicebat, Ennianum illud adducens: Vulturis in sylvis miserum mandabat homonem. Et Socrates homines sine ratione simias vocabat, ut Ego notavi in libello de crim. parric. pag. 79. Non enim [sect. 16] ex solo adspectu, & forma homines iudicandi sunt, sed ex ratione potius, quae eos ab alijs animantibus distinguit, & separat: & ob quam ad imaginem & similitudinem Dei homo formatus dicitur, Genes. 1. reliquorum animalium dominus, & Imperator constitutus fuit, & [sect. 17] μιϰρόκοσμος, idest, Parvus mundus, appellatur, quasi de omnium mundi creaturarum natura participans; habet enim commune esse cum lapidibus, vivere cum plantis, sentire cum brutis, & intelligere cum Angelis, ut bene [sect. 18] in hominis diffinitione consideravit Plato, relatus a Theatr. vitae hum. volum. 4. lib. 4. pag. 1177. col. 1. Arist. lib. de mundo ab Alex. Plin. lib. 7. nat. hist. cap. 1. D. Greg. sup. Marc. c. 16. homil. 29. Cael. Rhodig. lib. 1. lect. antiq. cap. 2. & 39. & lib. 24. cap. 50. Guillelm. Benedict. in cap. Raynutius, verb. Adiectae, num. 19. de testam. Chassan. in Catal. glor. mun. 2. part. consid. 1. & 2. Petr. Greg. lib. 7. Syntagm. cap. 1. n. 3. Gentian. Hervet. in Scholijs ad Clem. Alexand. pag. 8. in princip. Doctores per text. ibi [sect. 19] in l. in pecudum 28. D. de usuris, l. iustssime 44. D. de aedil. edict. §. in pecudum, inst. de rer. divis. Navarr. in cap. novit. num. 83. col. 104. de iudicijs, M. Ant. Camos in Microcosmia, 1. par. dial. 2. & 3. Raimun. Sebundius in tractat. de nat. & cond. hom. dial. 1. per totum, Castillo de Bobadilla in Politic. lib. 2. cap. 21. num. 1. & novissime alios allegans Calist. Remirez in. d. tract. de lege Regia in initio, num. 3. & seqq. & eruditissimus Blasius Robles de Salzedo in egregio tractat, de repraesentatione, lib. 1. cap. 1. Quapropter licet Natura, [sect. 20] quae varias temper conatur edere formas, l. 2. §. sed quia, C. de vet. iur. enucl. inter alia monstra, [sect. 21] quaedam etiam, humanam effigiem referentia, confinxerit, haec tamen, si intellectu, & ratione carent, inter homines computari non debent, ut post Plin. d. lib. 7. observat Aul. Gellius lib. 9. noct. Atticar. capite 4. Strab. lib. 1. ad medium, D. August. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 8. D. Isidor. lib. 11. Etymol. cap. 3. D. Antonin. 1. par. hist. tom. 1. cap. 1. §. 2. Ioan. Bohem. de morib. omn. gent. lib. 2. cap. 8. & de Satyris, Faunis, Sylvanis, Hypocentauris, Syrenis, Tritonibus, Nereadis, Harpijs, & alijs monstris terrestribus, marinis, & aereis, idem Plin. lib. 10. cap. 49. AElianus lib. 10. cap. 18. Alex. ab Alex. & eius locupletissimus additionator Tiraquel. lib. 3. Genial. cap. 8. Bapt. Fulgos. lib. 1. memorab. cap. 6. Petr. Mexia in sylva var. lection. 1. p. cap. 8. & 21. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 1. colloq. 2. pag. 55. & multis sequent. & tom. 2. colloq. 1. pag. 40 & 41. & novissime Franc. Torreblanca lib. 2. de Magia, cap. 34. Sed praestat, [sect. 22] ur Ciceronem audiamus, qui lib. 3. Offic. praedictum discrimen belluarum, & hominum ita eleganter expressit: Inter hominem, & belluam hoc maxime interest; quod haec tantum quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest, quodque praesens est, se accommodat, paulum admodum sentiens praeteritum, aut futurum: homo autem, quoniam rationis est particeps, per quam consequentia cernit, principia & causas rerum videt, earumque progressus, & quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, & rebus praesentibus adiungit, atque adnectit futuras; facile totius vitae cursum videt, ad eamque dirigendam praeparat res necessarias. Eademque natura rationis hominem conciliat homini, & ad orationis, & ad vitae societatem, ingeneratque imprimis praecipuum quemdam amorem in eos, qui procreati sunt: impellitque, ut hominum coetus & celebrari inter se, & a se obiri velit, ob easque causas studeat parare ea, quae suppeditent & ad cultum, & ad vitam: nec sibi soli, sed coniugi, liberis, caeterisque, quos charos habeat, tuerique debeat. Quae cura exsuscitat etiam animos, & maiores ad rem gerendam facit. In primisque hominis est propria veri inquisitio, & investigatio. Hoc idem non [sect. 23] minus eleganter notarunt Sallust. in princip. coniurat. Catilinae, Horat. lib. 2. Serm. satyr. 6. & Ladislaus Rex Hungariae ac Bohemiae relatus ab AEn. Sylv. lib. 3. comment. in Panorm. & in Theatr. vitae hum. vol. 5. lib. 1. pag. 1198. col. 2. ubi homines barbaros, segnes, & indoctos appellatione hominum indignos, & brutis similes vocant: & Senec. in Proverb. dum [sect. 24] ait: Tolerabilior est poena vivere non posse, quam scire, & D. Clemens Alex. in epist. adhort. ad Gent. pag. 2. Vbi [sect. 25] inquit; non solum belluas, verum lapides, & ligna esse homines insipientes, & quod lapidibus est minus sentiens, qui est tinctus ignorantia, idem etiam sentit Boetius de consolat. Philosoph. lib. 5. metro. 5. Vbi [sect. 26] ex recta hominis figura, animum quoque eius rectum, & coelestium spectatorem esse debere, & in hoc a brutis differre, sic pie & graviter scriptum reliquit: Quam varijs terras animalia permeant figuris, Namque alia extento sunt corpore, pulveremque verrunt, Continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum. Sunt quibus alarum levitas vaga, verberetque ventos, Et liquido longi spatia aetheris enatet volatu. Haec presisse solo vestigia gressibusque gaudent, Vel virides campos transmittere, vel subire sylvas Quae varijs videas licet omnia discrepare formis, Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus. Vnica gens hominum celsum elevat altius cacumen, Atque levis recto stat corpore, despicitque terras. Haec nisi terrenus male desipis, admonet figura, Qui recto coelum vul tu petis, exerisque frontem. Insublime feras animam quoque, ne gravata pessum Inferior si dat mens, corpore celsius levato. Secvndo facit, [sect. 27] quod Indi, de quibus loquimur, sub praedictis Barbarorum & belluarum notis comprehendi videntur, cum pro maiori parte, ut diximus, eis similes reperti sint, & vix quidquam humanum praeter effigiem hominum retinentes. Quod bene ostendit Adrian. Turneb. lib. 20. advers. c. 11. & omnes Auctores, qui de eisdem Indis peculiares historias scripserunt. Inter quos [sect. 28] Ovetus lib. 3. cap. 6. & Amer. Vespetius relatus a Maiolo, d. tom. 1. colloq. 2. pag. 61. aperte testantur, gentem huius Antarctici Poli sylvestrem esse, ferarum more viventem, palam, & ubique foeminis commiscentem, nihil adorantem, nudamque indecentem, & Pet. Martyr in decad. 1. Novi Orb. idem scribit de Indis insulae Hispaniolae, praecipue in provincia Guaccaiarima, quos inquit: Sylvestres esse, antra, sylvasque habitare, absque ullo hominum societatis commercio, nudos, sineque loquela esse: captos, nusquam cicures fieri, sine ulla lege vivere, solaque de facie homines rationales videri. Doctiss. [sect. 29] etiam Pat. Ioseph. Acosta eorundem Indorum propugnator acerrimus lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. ult. in fin. rationem ipsam persuadere ait, hoc genus hominum sylvestre fuisse ex Barbaris, profugisque hominibus maxime propagatum, & quod licet tempore procedente in Mexicano, & Peruano Regno aliqua forma Reip. introducta fuerit, Barbara quoque ipsa, sed a caetera barbarie Indorum plurimum abhorrens, diutissime tamen omnes nullos habuerunt Reges nullam certam constitutam Rempublicam, sed promiscue turmatim habitasse, ut modo Floridi, Brasillenses, & Chiriguani, & pleraeque gentes Indorum, qui nullos habent certos Reges, sed prout belli, pacisve fortuna tulerit, subito ac temere Duces creant, atque eos mores probant, quos libido, furorque persuaserit. Eandem sententiam luculentius idem Auctor prosequitur in prooem. ad libros de procur. Ind. salu. ubi tres Indorum classes constituit, & barbariem earum sigillatim expendit, de quibus Nos inferius agemus: & rursus in eodem tractat. lib. 1. cap. 2. pag. 134. & 135. de omnium Indorum ruditate, & feritate, ex multorum iudicio, & opinione agens, & quam difficilis ob id illorum conversio censeri debeat, At natio, inquit, Indorum (etsi alij alijs praestat) universa tamen est ab omni ingenuitate alienissima, tota sordida, tota servilis, ingenio ut plurimum obtuso, iudicio perquam imbecilli, inconstans prorsus, & lubrica. Moribus infidi, ingrati, metu solum cedere, & vi, honoris viae sensum habere, pudoris propemodum nullum. Neque servile tantum ingenium est, verum etiam quodammodo brutum: ut facilius putes feras cicurare quam istorum vel fraenare temeritatem, vel excitare torporem: adeo ad percipiendum rudes, ad cedendum sunt duri, & pervicaces. Denique ut irrationalia pecora naturaliter in captionem, & in praedam apta in corruptione perpetua degunt: neque matrimonij leges, neque naturae reveriti, libidine pro ratione utuntur. Et post alia his similia, quae ibidem commemorat, & in cap. sequent. subdit: Videas plerosque ferarum instar non urbes & oppida, sed rupes, atque antra incolere, neque gregatim vitam degere, sed sparsim saepe incertis vagari sedibus. Itinera cervis, aut ibicibus tantum pervia. Domus nullae, non tectum, non paries fundamento surgens, caulas pecorum, aut vivaria dicas potius, quam hominum coetus. Idem non minus graviter, & disserte scriptum reliquit [sect. 30] M. Fr. Ludovic. Legionens. sup. Abdiam, cap. ult. pag. 668. & sequent. ubi exponens illud Isaiae cap. 18. de quo latius locuti sumus sup. lib. 1. cap. 15. ex numer. 20. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam, conculcatam, & dilaceratam, ad populum terribilem, &c. ait, haec verba proprie de nostris Indis intelligi, qui convulsi dicuntur propter vivendi morem varium, & agrestem: maxima enim ex parte nullo communis, aut unius Reipub. vinculo coniungebantur, sed vel per agros dispersi ferarum more vitam degebant, vel qui urbes, & oppida colunt, pro urbium fere numero, alij alios vitae mores, alias religiones, alia sequuntur instituta Reipublicae. Dilacerati vero, & conculcati ob corporis ipsorum habitum, & cultum horridum, & squalidum, imberbem, & depilatum, & propter ingenium, & conditionem vitae ipsorum: sunt enim abiectissimi, & ingenio humili, & ad serviendum nato. Terribiles autem ob incultos atque ferinos mores. Nam & humanis carnibus vesci soliti erant, & idolis humano sanguine sacrificabunt, & ad bellum procedebant ora picti coloribus horrendum in modum, iusti porro, atque iniusti discrimen non tenebant, ac plerique eorum promiscua, & mascula venere palam utebantur. Ipse etiam Legionensis idem repetit in comment. sup. Cantic. cap. 8. pag. 433. de eisdem Indis propter morum barbariem, & pravitatem exponens illud: Soror nostra parvula est, & ubera non habet, de quo etiam egimus d. cap. 15. ex num. 37. Eandem quoque Indorum barbariem & feritatem adhuc magis in specie prosequitur [sect. 31] Ioan. Boter. d. 4. p. relat. univers. lib. 3. pag. 66. & sequentib. Vbi connumerat ridiculos, & simplices, ac feros etiam impios & crudeles mores, & ritus quamplurium nationum, veluti Hispaniolorum, Popaianorum, Mexicanorum, Peruensium, Chilensium, Salomoniorum, & aliorum similium. Et [sect. 32] in ead. 4. p. lib. 2. pag. 23. in omnibus Indis, exceptis Mexicanis & Peruanis, eandem hebetudinem, & sylvestrem vivendi modum agnoscit, ita ut eorum plures ultra quinque numerare nescirent. Thom. [sect. 33] item Bozius Eugubinus in suis doctis, pijs, & saepe a nobis citatis libris de sign. Ecclesiae Dei, hoc argumentum passim pertractat. Imprimis enim lib. 7. cap. 4. sign. 28. cum ostendere vellet, barbaras, indomitas, & efferas gentes, per Ecclesiam Christi, & eius Fidei susceptionem, ad humanitatis cultum perductas fuisse, ut implerentur plures Prophetiae, quae id praenuntiabant: Accedamus, inquit, ad Indias occidentales, quarum si efferos omnes mores in medium adducere vellemus, nullus esset dicendi finis. Et postea aliquos valde notabiles recenset, quorum peculiarem tractationem insra cap. 10. prosequimur. Et iterum lib. 8. cap. 5. pag. 309. de eisdem seris, & inhumanis gentibus agens, per Rempub. Catholicam omnibus saeculis pios, & humanos mores edoctis, sic ait: Iam vero quis enumeret tot nationes in Africa, Asia, Indijsque Orientalibus, & Occidentalibus? ut illae nihil habebant plerumque, nisi humanam figuram: nam caetera belluina omnia. Quo circa necesse fuit Hispanis interdum facere, quod illis agricolis, qui locum aliquem vepribus obsitum, dumetis undique implexum & obseptum, arboribus infructuosis, & venenatis abundantem, excolendum susceperunt, ferro, & igne terram purgare. Et lib. 10. cap. 13. tractans, liberalitate Ecclesiasticorum persectum esse, ut efferatissimae gentes potuerint ad Christvm adduci, in imperio contineri, & ad omne bonorum genus excoli, apponit exemplum in eisdem Indis Occidentalibus, quorum conversio mediante Sedis Apostolicae cura, & Catholicorum Regum pietate, & liberalitate peracta fuit, & honestam contentionem inter Columbum, & Fr. Builium Catalanum saepe intervenisse ait, an in gentes illas a nostris aliquo modo saeviri posset, cum aliter ad verae Fidei, imo nec ad rationis cultum adduci valerent? Belluinis namque, inquit, factis belluas omnes superabant. Nam quae bestiae sui generis bestias devorant, ut illi mutuo sese comedebant? quae bestiae filios suos alunt, ut pinguiores & adultiores effecti, sint parentibus (horrendum dicto!) pro cibo, &c. Quam eandem feritatem, & proprios filios comedendi inhumanitatem idem auctor repetit lib. 21. cap. 3. & lib. 22. cap. 1. ad medium, & in tract. Imperia pendere a virtutib. cap. 12. in fine pag. 176. explicans eventa foelicia prosapiae Regum Castellanorum, eis a Deo ob Fidem Catholicae observationem & propagationem concessa: & generaliter concludit, quod inter Indos nulla lex, nullus mos paulo humanior, disciplina nulla, aut ars nobilis vigebat. Denique lib. 20. cap. 7. sig. 88. agens de locis desertis per Catholicos cultis, & ornatis, in eisdem Indijs exemplum proponit; in quibus ait: Oppida innumera, & civitates pulcherrimae passim conduntur, in quibus constituuntur coetus hominum, excitantur fundamenta generationis, & generationis eorum, qui bestiarum modo prius incertis sedibus vagabantur, & in stabulis ipsis habitabant. Notanda etiam hac in parte sunt verba [sect. 34] Fr. Gregor. Garciae in tract. de origin. Ind. lib. 3. cap. 4. in princip. pag. 237. ubi ait, Indos omnes communiter admodum rudes, atque hebetes esse, corporeque, & adspectu squalidos, & magis servilis atque abiectae conditionis quam AEthiopes, aut aliae mundi nationes. Sed qui plenius caeteris hoc pertractat, est [sect. 35] Ant. de Herrera in sua hist. gen. Ind. ubi multa passim commemorat, ex quibus haec barbaries fere omnium Indorum coligi possit. Nam decad. 1. lib. 3. cap. 3. & 4. & lib. 9. cap. 7. de Indis insulae [sect. 36] Hispaniolae, & Cubae agens, eorum feros, spurcos, & inconstantes mores recenset, & a daemone possessos fuisse, ita ut rationis vestigia vix tenerent, neque ullo modo domari, aut corrigi possent: & quod adeo rudes erant, ut ultra decem numerare nescirent, ac multis annis nihil ex orationibus Christianorum discere potuerunt, praeter illa verba salutationis Angelicae, Ave Maria . Et decad. 2. lib. 2. cap. 3. pag. 35. de eisdem Indis generaliter loquens, tradit, adeo rudes, & barbaros, & memoria fragiles fuisse, ut quod una aure a praedicatoribus accipiebant, alia exiret, & nihil in christiana disciplina, & politicis moribus prosicere possent. Et lib. 2. cap. 15. pag. 56. quod cum reverendi illi, & pijssimi Patres Ordinis D. Hieronymi ad Hispaniolam accessissent, missi a Rege, ut de Indorum salute temporali, & spirituali curarent, experiendo cognoverunt, eos, propter naturalem hebetudinem, & ferociam, ac memoriae desectum, parum aptos esse ad Fidem recipiendam, si liberi, & pro arbitrio suo vagantes, atque ab Hispanorum dominio, & communicatione separati, relinquerentur. Quia eam [sect. 37] solam ob causam, quod ad Christianam doctrinam, & civiles mores audiendos, & imbibendos suadebantur, prosugi in montibus, & speluncis latitabant; ita ut multi religiosi viri eo tempore extiterint, qui [sect. 38] illos veros homines non esse, nec capaces Eucharistiae, & aliorum nostrae Religionis mysteriorum opinarentur. Et lib. 4. eiusdem decad. 2. cap. 3. & 4. eadem [sect. 39] Indorum vitia ex quamplurium affirmatione recenset, & disputationes illas proponit inter Episcopum Darienis, & Licentiatum Barthol. de las Casas, coram Carolo V. Imperat. Barchinonae habitas; in quibus Episcopus serio affirmavit, Indos omnes, quos ipse ad id usque temporis viderat, in insulis, quas vocant de Barlovento, & in provincia Darienis, quam dicunt de Tierra firme, mirum in modum barbaros & servos a natura esse. De quo etiam agit Petr. Martyr in decad. Nov. Orb. fol. 95. Hieronym. Benzo in histor. Ind. lib. 1. capit. 17. pag. 78. & sequentibus, & eius additio, & Ioan. Boter. in dict. relat. univers. 4. part. lib. 3. ex pagina 64. Et rursus idem Ant. de Herrera decad. 3. lib. 8. cap. 10. pag. 312. & 313. refert, in eadem sententia fuisse alios viros admodum Religiosos Dominicani & Franciscani Ordinis, & inter eos Fr. Thom. Ortizium in supremo Indiarum Consilio, cui eo tempore praesidebat Fr. D. Garcia de Loaisa Episcopus Oxomens. oculato testimonio asseruisse, praedictos Indos antropophagos, & masculae nefandae veneri ultra omnes nationes deditos esse, nullo pacto iusti, & iniusti discrimen agnoscere, nudos, & sine aliquo pudore bestiarum more vagari, nihili ducere alijs, vel sibi ipsis necem inferre, ebrios, ignaros, ignavos, impios, irreverentes, inconstantes, infideles, ingratos, superstitiosos, religionis Christianae incapaces & mendaces supra modum esse, & adeo sordidos, & sine politia, ut pediculos, araneas, vermes, & his similia comederent: [sect. 40] barbas sibi expilarent, facies & corpora varijs modis pingerent, aut potius soedarent: aegrotos morti vicinos, quantumvis propinquos, in campis solos relinquerent: & denique nullam omnino gentem Deum creasse, tot vitijs imbutam, & ita a bono, & aequo, atque humanis & politicis regulis abhorrentem. Denique idem Auctor decad. 2. lib. 1. cap. 8. pag. 15. lib. 2. cap. 22. pag. 72. lib. 9. capit. 7. pag. 289. lib. 10. cap. 5. pag. 328. & sequenti & in descript. Indiarum pag. 14. hoc ipsum [sect. 41] de Indis insulae Guadalupae testatur, & de alijs eis vicinis, qui Antropophagi, & omnino barbari sunt, & ob ingenitam serociam, & crudelitatem Caribes, & Canibales appellantur, & multis decretis Regijs debellari, & in servitutem redigi permittuntur. Et decad. 3. lib. 2. pag. 75. & lib. 7. cap. 3. & in d. descript. pag. 30. idem refert de Chichimecis, & alijs Chontalibus Novae Hispaniae, inde etiam sic dictis, quod barbari, & sylvestres essent, & hodie sint, nullam religionem, nullumque superiorem habentes. De quibus agunt etiam, & idem concludunt Boterus d. lib. 3. Acosta in. d. prooem. lib. de procur. Ind. salu. Fr. August. Davila in histor. Mexic. Ordin. Praedicat. lib. 1. pag. 243. Fr. Ioan. a Torquem. in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 29. & addition. Hieron. Benzoni in hist. Amer. lib. 1. c. 2. in sin. pag. 13. ¶ Neque [sect. 42] omitti potest; ut generaliter omnium Indorum simplicitas, & ruditas denotetur, quanta admiratione navigia nostra sine remis ambulantia conspexerint: equos [sect. 43] item, & equas, cum quibus insidentes homines unum corpus esse, centauri specie, etiam Mexicani putarunt quousque equi duo confossi spatis, mactatique clavorum ictibus conciderunt, & deprehenso errore, detracta statim equi scoria, usque adeo exacte tomento repleverunt, ut vivorum effigiem repraesentarent, & in templo tamquam admirabilis rei spectaculo suspenderunt. Bombardarum [sect. 44] etiam & scopletorum iacula, ut coeli tonitrua, & fulmina maximopere expavescebant: & [sect. 45] litterarum usum, quarum scriptura, se veluti quodam veneficio illigari, multi censebant, & alij id Divinitatis certissimum argumentum esse putabant, vel rem viventem & animatam, & in qua aliquis spiritus lateret, cum chartae scriptae vocem occultam inesse viderent. Et pari [sect. 46] ferme modo terrebantur, cum Hispanos homines, aut foeminas saltantes conspicerent, eos insanire putantes, multoque magis eos tam subito ad sese redire mirati sunt. Quibus alia plura huiuscemodi adijcere possem, quae tradunt omnes huius Novi Orbis historici, praesertim Petr. Martyr. decad. 1. Pet. Zieza 2. tom. c. 34. Ovetus lib. 2. c. 6. Ant. de Herrera d. decad. 1. lib. 2. c. 3. & lib. 3. c. 6. & lib. 4. c. 2. & lib. 5. c. 7. & 8. & lib. 9. c. 8. & 15. & lib. 10. c. 1. & alibi passim, Garcilassus Inca in suis comment. 1. part. c. 12. & 2. par. lib. 9. c. 16. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. de reb. memorabil. pag. 548. Paul. Iovius lib. 34. hist. relatus a Theat. vitae hum. vol. 1. lib. 1. pag. 28. Ludovic. Vives de Christianae foem. instit. lib. 1. relatus ab eodem Theat. vitae hum. vol. 7. lib. 6. pag. 2024. & vol. 15. lib. 1. pag. 2956. & Hieron. Benzon. lib. 1. hist. Americae c. 13. Quae Indorum [sect. 47] simplicitas & barbaries multum Hispanis aliquando profuit, ut alibi diximus, ut eos ad se facilius perducerent, & iuxta relationem Ant. de Herrer. d. decad. 1. lib. 6. c. 6. ea in optimo casu usus fuit [sect. 48] Christophorus Columbus. Nam cum Lunae eclypsim proximum esse observasset, id Indis praedixit, & ob eam rationem eventurum suasit, quod Luna eis irata erat, quia Hispanos grato hospitio non excipiebant, neque annonae copiam subministrabant, quem illi tunc maximo risu exceperunt; sed cum nocte, & hora a Columbo signata Luna obscurari coepisset, pavidi & ululantes nihil non ei promiserunt, & exhibuerunt, ut pro eis Lunam exoraret: quod cum is, simulans se eorum precibus flecti, libenter concessisset, & noset, cito eclypsis vim transituram, oratione pariter simulata, bono animo esse iussit, & id quod petierant, brevissime impetraturos renuntiavit. Quod cum statim impletum viderent, magni postea Columbum tanquam Deorum amicum aestimare coeperunt. Imo [sect. 49] & in eam plures opinionem saepe delati sunt, ut Hispanos immortales, & Solis filios existimarent, ut praedicti auctores scribunt, & Hieron. Benzon. d. lib. 1. cap. 4. Vbi prolixe narrat, qualiter Indi insulae Borriquenae occiso quodam milite, cui nome Salzedo, contrarium deprehenderint. Et [sect. 50] eodem spectat Peruanorum iudicium, qui Hispanos coelitus missos reputantes, maxime venerati sunt, & inde eos Viracochas appellarunt, ut tetigimus infra cap. 12. num. 22. & novissime tradit Fr. Alphons. Ramos in histor. Virg. de Copacavana lib. 1. cap. 3. Quamvis alij alias huius nominis causas, & significationes comminiscantur, de quibus plene agit Michael Balboa Cabello in Miscellan. Austr. m.s. part. 3. capit. 14. & Garcilas. Inca in histor. Incarum lib. 5. cap. 21. Et tandem, ut hoc argumentum de barbarie [sect. 51] & feritate Indorum claudamus, notatu digna videntur cuiusdam Poetae de re hac carmina, quae sic habent: Gens Ogyge sata antiquo Ianique nepotum Progenies duris edita syderibus: Gens patribus priscis incognita, suaetaque nudis Sub dio quovis tempore corporibus, Quae flavae Cereris, nec Bacchi munera novit, Cruda sed humana viscera carne replet, Sola hominem facie referens risu atque loquela In reliquis similis vita, habituque feris. Divinum numen cognoscere nescia, quamque est Praestigijs solitus detinuisse Satan. Tertio in confirmationem tituli de quo agimus, fortiter urget, quod si huiusmodi Occidentales Indi ita rudes, feri, & barbari erant, ut ex superioribus patet, iure optimo ab Hispanis debellari, & subiugari potuisse videntur, [sect. 52] cum secundum doctrinam Aristot. lib. 1. Polit. cap. 1. 3. & 4. & lib. 7. cap. 14. Platon. in Dial. 3. de legib. Ciceron. parad. 5. similes homines natura servi sint, & ad serviendum nati, ad idque ferarum more venari, capi, & etiam per vim, aut alijs modis adigi possint. Illa namque praecipitur, ut sicut corpus subditur animae, sic hebetiores sapientioribus subijciantur, & ut qui doctrina, & ratione ad bonum & rectum duci non possunt, quasi belluae quaedam sub iugo ponantur, & legum auctoritate coerceantur, ut per hunc modum coacti recta operantes, virtutum actibus assuesiant, & tandem in bonos viros evadant, ut praeclare idem ipse Aristot. tradit lib. 2. & 10. Ethicor. & d. lib. 1. Polit. cap. 5. ubi inquit: Bellum iustum est natura contra eos homines, qui cum nati sint ad parendum & obediendum, nolunt tamen parere. Quae loca explicans, & exornans [sect. 53] Caelius Calcagninus in paraph. ad Polit. Arist. cap. 32. ait: Venatoriam bellicae artis partem esse, qua non modo adversus feras pugnemus; sed in eos etiam homines arma vertamus, qui ad parendum nati parere detrectant, & per contumaciam mores non patiuntur. Huiusmodi bellum iustum est, utpote quod auspicijs naturae geritur. Et circa eundem articulum [sect. 54] est videndus D. Tho. de regim. Princip. lib. 3. cap. 10. & 11. & quae docte tradunt, & prosequuntur Dominic. & Praeposit. in c. ius gentium, n. 9. 1. dist. & ibi Cardin. Turrecre. art. 4. Imola in prooem. Greg. n. 4. Cepola in tract. de servit. tit. de servit. person. c. 1. n. 2. AEgid. Roman. in 3. P. lib. 2. de regim. Princip. cap. 13. & 14. Domin. Soto lib. 4. de iust. & iure, q. 2. art. 2. Cagnol. in l. quod attinet, de reg. iur. Alphons. Guerrer. in Thesau Christ. relig. c. 41. & in Specul. Princip. c. 31. ad fin. Menchac. lib. 1. controv. illustr. c. 9. n. 3. Andr. Tiraq. in lege 1. connub. num. 48. Covarru. in regul. peccatum 2. par. §. 11. num. 5. Montalvus in l. fin. tit. 6. glos. fin. lib. 3. fori, Capicius decis. 130. a n. 35. Chrysost. Iabel. in epist. lib. 3. Polit. tract. 5. c. 1. vers. Secunda species, pag. 193. Paleothus de sacro Consis. 2. p.q. 3. vers. Quibus addimus, Vacon. lib. 1. declar. iur. c. 26. n. 8. Ioan. Borcolthen. & alios in §. servitus instit. de iure person. ¶ Quibus etiam favet, quod sicut [sect. 55] reliqua bruta animalia hominibus natura, hoc est Dei ordinatione deserviunt, ob id tantum, quia mente praecellunt, iuxta illud Psal. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves, & boves, insuper & pecora campi, l. iustissime, D. de aedil. edict. l. in pecudum, D. de usuris, & Ovid. lib. 1. Metamorph. dum canit: Sanctius his animal, mentisque capacior altae Deerat adhuc, & quod dominari inter caetera posset, Natus homi est. De quo plura tradit D. Aug. lib. 19. de Civit. Dei, c. 15. & Simon Maiol. in dieb. Canic. 4. tom. colloq. 2. pag. 97. & pag. 137. & Calistus Remirez de lege Regia, §. 1. Sic etiam [sect. 56] homines barbari qui brutis, ut supra diximus, assimilantur, aliorum prudentiorum imperio subijci debent, a quibus doceri, & politice gubernari possint, ut praeclare ultra alios docet Petr. Fab. lib. 3. Semest. cap. 14. pag. 191. intelligens namque gubernacula possidebit, & qui stultus est, serviet sapienti, [sect. 57] quia servitus nascitur in manu imprudentis, ut habetur Proverb. c. 1. ves. 10. & 26. Quae verba exponens D. Ambros. lib. 2. epistolarum, epist. 7. ad Simplicium [sect. 58] eleganter ostendit, solos sapientes vera liberatate gaudere, & insipientes eorum servos esse, exemplum [sect. 59] Cham adduens Genes. 9. qui quoniam insipiens erat, & insipienter nudatum patrem irriserat, fratum suorum servus effectus fuit, qui sapientiores, patris senectutem honorandum putarunt. Et [sect. 60] in Iacob, qui Genes. 25. Sapientiae etiam merito praelatus est fratri seniori, qui Esau vocabatur, quod [sect. 61] nomen, Philone testante, idem significat, quod ignorans. Vnde sufficienter ostendi subdit idem Ambros. Deteriorem esse servitute [sect. 62] insipientiam, ut remedio ei servitus sit, quia ad virtutem stultus se proprijs viribus erigere nequit, nec spontaneum gressum attollere, & nisi moderatorem habeat, praecipitatur proprijs voluntatibus. Ideo [sect. 63] inconsultis populis sapientes quoque adhibentur rectores, qui plebeiam insipientiam vigore proprio regunt, ut potentiae specie dominentur. Quo vel invitos auctoritate potestatis subijciant ad obediendum prudentioribus, & obsequendum legibus. Imposuit igitur insipienti veluti indomito iugum & cui in gladio suo vivendum dixerat, libertatem negavit, ne temeritate laberetur, praefecit ei fratrem, cuius autoritate, & moderatione subiectus prosiceret ad conversionem. Qvarto pro eodem titulo communiendo, & illustrando considero, quod regulariter [sect. 64] licita ea bella dicuntur, per quae. ad pietatis, iustitiaeque pacatam societatem, victis facilius consulitur, & pacis studio geruntur, ut mali coerceantur, & boni subleventur, ut in nostris terminis observat Marquard. de Susan. in tract. de Iudae. & in fid. 1. part. cap. 14. fol. 57. & praeclare scripsit D. Aug relatus a Gratian. in c. paratur, & in cap. apud veros 23. q. 1. & in lib. 19. de Civit Dei, cap. 21. ibi: Iustum esse, quod talibus [sect. 65] hominibus sit utilis servitus, & pro utilitate eorum fieri, eum recte fit, idest, cum improbis aufertur iniuriarum licentia, & domiti se melius habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt. Quemadmodum eadem ratione Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini, caeterisque vitiosis animi partibus. Vnde positis ijs, quae de istorum Indorum barbarie, & feritate retulimus, & quod [sect. 66] non aliter ad humanos, & politicos vivendi mores reduci, nec naturae, & Christianae disciplinae legibus assuescere poterant, quam sub iugum missi, & Hispanorum ductu, & imperio mansuefacti, non erit mirum, aut novum, si iustum, licitum, imo & voluntate Dei quaesitum, eiusmodi imperium asseveremus, quo mediante tot, ac talia animi, & corporis bona victis contigerunt, eorum culta barbarie, feritate fraenata, mentis caecitate Evangelij radijs illuminata, daemonum captivitate depulsa, praeclaris, ac salutaribus legibus institutis, foedis ac spurcis moribus in politicos commutatis, & commercijs, & artibus adeo necessarijs, quibus antea carebant, communicatis. Quare [sect. 67] iustissime Thomas Bozius lib. 22. de sig. Eccles. Dei, cap. 1. ad medium, Indos, qui nunc sunt, prae antiquis illis fortunatissimos vocat ob cultum, & disciplinam, quam mediante Hispanorum dominatione habuerunt. Et ut ante Nos advertit Otalora in tract. de nobilit. 1. part. cap. 2. n. 23. de his nostris Indis merito dici potest, quod Plutarch. in lib. de fortuna, & virtut. Alexand. [sect. 68] de Barbaris ab ipso propugnatis scripsit, scilicet: Beatiores fuisse multo ab Alexandro victos & subactos, quam qui eum effugerunt, cum hos, perditissime vitam agentes, nullus arcuit, nec a vitijs redemit, illos vero ad foeliciorem vitam, & statum vel invitor traduxit, ut ipsi cum Themistocle dicere iam possint: Perieramus, nisi perijssemus. Quam rationem generaliter ad excusandam omnium Barbarorum servitutem expressit D. August. ubi sup. & multo etiam considerare solent [sect. 69] pro captivitate AEthiopum, qui ex Africa a Lusitanis adsportantur, ut refert P. Ludovic. Molina de iustitia & iure, tractat. 2. disputat. 34. col. 167. litt. C. Pat. Rebellus de obligat. iust. libro 1. quaest. 1. sect. 2. num. 16. P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 2. pag. 10. & Nos infra lib. 3. capit. 6. n. 5. [sect. 70] Vbi iniurias esse, quibus gratiae debeantur concludit, & illud Tertul. allegat lib. de Pallio capit. 1. num. 10. Post iniuriae beneficium. Et potuit allegare Claud. in lib. de IV. Consulatu Honorij, ubi [sect. 71] contumelias illas alaparum & iniuriosa Rhapismata quae olim in servorum manumissionibus interveniebant, de quibus agitur in Novel. 18. & in l. ult. C. de emancip. liber. iniurias foelices nominat, quod earum interventu libertas concederetur: Tristis conditio pulsata fronte recedit In civicem, rubuere genae, tergoque removit Verbera, promissi foelix iniuria voti, prout bene observat Cuiacius lib. 5. observat. capit. 13. Pet. Fab. in l. 2. de orig. iur. & lib. 2. Semestr. cap. 20. pag. 304. Et Cassiodorum lib. 12. epist. 9. Vbi de exteris agens, qui ad Romana beneficia admittebantur: Foelix, inquit, & praedicanda captivitas, Romana civitate perfrui, & Afrorum privilegijs potuisse misceri. Et non minus apte atque urgenter perpendi potest, quod profani, & sacri Scriptores multis laudibus extollunt Romanos, [sect. 72] eo quod barbaras nationes bello domuerint, & ad naturae leges & politicam vivendi normam reduxerint, ut constat ex D. August. lib. 5. de Civit. Dei; cap. 12. 15. & 17. relato in capit. omnes § ecce 28. quaest. 1. & ex D. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 4. 5. & 6. Thom. Bozio de Imper. virtut. lib. 2. capit. 6. Rutil. Benzonio lib. 3. de anno Iubil. cap. 7. pag. 340. & seq. Iust. Lipsius de magn. Roman. Imper. lib. 4. capit. 1. & fequentib. Simon Maiol. 1. tom. colloq. 19. pag. 436. Bernard. Aldrete de antiq. Hispan. lib. 1. capit. 2. & alijs novissime congestis a Ioan. Bapt. Valencuela in discurs. stat. & belli, part. 2. consid. 22. Vbi [sect. 73] propter praecalros mores, & instituta, quibus se, & subactos populos gubernabant, meruisse inquiunt, ut Deus verus, quamvis eum non colerent, sed daemonijs, ut aliae gentes immolarent, illorum augeret imperium, ipsisque gentibus dominari voluerit, iuxta illud Virgil. Tu regere Imperio populos Romanae memento, Hae tibi erunt artes, pacique imponere nomen, Pacere subiectis & debellare superbos. Et Sulpiciae Poetriae relatae a Pet. Fab. lib. 1. Semestr. cap. 19. pag. 119. — Duo sunt, quibus extulit ingens Roma caput, virtus belli & sapientia pacis. Quinimo, quod plus est, [sect. 74] praedictum Imperium, his rationibus comparatum, legitimum fuisse, & permissione Dei ob egregias Romanorum virtutes eis in mercedem temporalem concessum, & postea ab Ecclesia approbatum, idem August. & Thom. definire videntur, & ultra eos Baldus in l. Barbarius, 3. lect. ad finem, D. de offic. Praet. Greg. Lopez in l. 1. verb. Las gentes, tit. 1. part. 2. latissime Anton. de Rosellis in tract. de Concilijs fol. 96. Covarru. in Reg. peccatum 2. par. §. 9. num. 5. vers. Tertio, a iure divino, Mieres de maiorat. 4. par. q. 1. num. 46. Bobadilla in Polit. lib. 1. capit. 2. num. 14. & novissimus Doct. Marta in tract. de iurisdict. 1. part. capit. 5. Quod adeo verum fuit, ut teste D. Hieron. apud Paul. Oros. lib. 7. cap. 43. ipsi [sect. 75] Gothi. quamvis Barbari & Romano Imperio admodum infensi, illus nomen, & gloria, abolere desierint, proper iustitiam, & utilitatem legum, quas eo vigente in universum Orbem sparsas agnoverant. In quibus omnibus, [sect. 76] quantum Hispani Romanos excellant, & quanto utiliores, ac salubriores leges, mores, artes, & plurima alia ad humanam vitam humaniter ac civiliter transigendam Indis communicaverint, apertius est, quam ut probatione aliqua egeat, & vel ex supra relatis liquido constat, & ex alijs, quae adduximus supra libro 1. capit. ult. ex num. 34. & expresse docet [sect. 77] eruditissim. Thomas Bozius libro 7. de signis Eccles. Dei, capit. 4. ad finem, ubi concludit: At nunc populi omnes (scilicet Barbarorum Indorum) ad Christi cultum Hispanorum cura traducti, superant, vel aequant prope Europeos cunctis humanitatis ac religionis officijs, ut ex illis, qui diu per illas regiones vagati sunt, Romae audivi, & usu percepi; cum noverim nonnullos ex ijs oriundos, & indigenas, eorumque cofessiones in urbe audiverim, & lib. 8. cap. 5. post princip. ubi eandem curam commendans, sic inquit: Ac sane nunc illi populi mansuetudine, docilitate, religione, ac bonis moribus nos superant, & lib. 21. capit. 3. ubi ait: [sect. 78] Neque legitur ulla gens tot nationes tam diris, & efferatis moribus ad humanitatem perduxisse, & excoluisse ad omnem civilem cultum, ut Hispanica. Quin si coeant cunctae nationes, haud poterunt ostendere tot populos, tam belluinis moribus horrentes ad humanum vivendi genus expolijsse, ut Hispani fecere. Qvinto & ultimo, pro eadem opinione considerari potest, [sect. 79] quod si Indi ob barbariem, & dementiam natura ipsa servi erant, ut ex Aristot. diximus, neque illis ratio sufficiebat, ut se ipsos regere possent, iustius fuit, eos servire, quam imperare: quinimo, [sect. 80] & dominio particulari rerum suarum privari potuisse videbantur. Tum quia illius solum est capax intellectualis creatura, ratione liberi arbitrij, ut infra cap. sequent. dicemus: cum etiam, [sect. 81] quia, ut argumentatur idem Victor. sup. numero 4. si ratione insipientiae erant servi, ea plane est servorum conditio, ut neque rerum dominium, neque aliquid proprium habere possint, sed quidquid acquirunt, illico ad eorum dominos transeat, 1. placet. D. de acquirenda haereditate, princip. instit. de ijs qui sunt sui, §. item vobis, instit. per quas person. Atque ita [sect. 82] ubi diffusi per agros, & sine certo Rege, aut Principe, vel forma Republicae reperti sunt, merito tanquam servi sine domino ab Hispanis occupari, & imperio suo subijci potuerunt, [sect. 83] l. quod servus, ubi Bartol. D. de stipulat. servor. l. si usumfructum, ubi glossa, D. de liberal. causa, circa quas plura notat idem Bartolus & Baldus in l. si servus, D. de noxal. act. Forcatul. in rub. D. de servit. num. 6. & 7. & Morla in empor. iur. tit. 6. in rub. num. 18. Quod si [sect. 84] proprios Reges & Imperatores habebant, ut in hoc Peruano & Mexicano Regna, & in alijs provincijs habuisse cognovimus, adhuc non minus licite a barbaro & tyrannico eorum iugo eximi potuisse videntur. Nam cum [sect. 85] hi quoque Reges, iuxta eandem doctrinam Aristotel. natura servi essent, & sapientiorum dominio, & gubernatione egerent, alios sub se habere non poterant, neque eorum feritati, aut facilitati tanti Orbis imperium, & moderatio relinqui debuit, argument. [sect. 86] l. sic eveniet 21. D. de adulter. ibi: In sua enim potestate, non videtur habere, qui non est suae potestatis, l. homo liber, 54. §. fin. D. de acquirend. rer. domin. ibi: Quia nec possidere intelligitur, qui ipse possidetur. Quibus arridet Seneca declamat. 1. dum ait: Nec filio, qui est in patris potestate adoptate licet. Nec enim quisquam potest alium in manum suam recipere, qui ipse in aliena manu est. Melior text. in l. ult. C. de legitim. tut. ibi: Et naturalis ordo per omnia conservabitur, cui enim ferendum est, eundem esse tutorem, & sub tutela constitui, & iterum eundem esse curatorem, & sub cura agere, [sect. 87] cap. indecorum 3. de aetat. & qualit. ordin. ibi: Indecorum est, ut ij debeant Ecclesias regere, qui non noverunt gubernare se ipsos. Facit illud Paul. 1. ad Timoth. 3. Qui domui suae praeesse nescit, quomodo praeerit alienis? Vbi D. Chrysostom. & D. Ambros. epist. 82. Quis ferat, inquiens, si ipse se gubernare nequeat, qui alios gubernandos receperit? Et alia similia, quae tradit Ioan. Nevizan. in sylva nuptia. lib. 5. num. 100. Simancas lib. 5. de Republ. cap. 14. Castillo de Bobadilla in Politica lib. 1. cap. 1. num. 29. & Nos infra cap. 9. ex num. 57. repetimus & lib. 3. cap. 4. num. 5. # 8 CAPVT IIX. De auctoribus, & argumentis quibus superior barbarisimi Indorum titulus insufficiens videtur, & qualiter Aristotel. & alij, qui contrarium tenent, accipi debeant? SVMMARIVM Capitis IIX. -  1 Barbaries, & feritas Indorum absolute considerata non praebet iustum, & sufficientem titulum ad eos debellandos, & spoliandos. -  2 Auctores plures adducuntur, qui negant, infidelibus ob solam barbariem bellum inferri posse. -  3 Dominij est capax solum naturalis, & intellectualis creatura. -  4 Homines licet alicubi multum barbari, sylvestres, & corpore deformes reperiantur, si tamen habent aliquem intellectum, inter creaturas rationales computari debent. Et num. 6. -  5 Monstra omnia hominum rationalium reformatis corporibus resurrectura sunt. -  7 Hominum monstrosorum variae species connumerantur. -  8 Homines quantumvis sylverstres, & monstosi, si lumen aliquod rationis habent, doceri, & excoli possunt. -  9 Barbaris, cum veri homines sint, ius gentium servari debet, & dominiorum distinctio eo introducta. -  10 Deus fecit nos, non ipsi nos. -  11 Homini imputari non debet, qua forma, regione, vel docilitate nascatur. -  12 Homines ex natura soli, vel coeli, sub quo nascuntur, animi & corporis temperiem ut plurimum sumunt. -  13 Lex quod si nolit, §. qui mancipia, D. de aedil. edict. illustratur. -  14 Nationem coelo, & solo foelicem sortiri gloriosum est. -  15 Indis si ob barbaram, & sylvestrem vitam bellum inferre liceret, idem licuisse dicendum esset in alijs plurimis nationibus, quae olim non minus barbarae fuerunt. -  16 Homines initio mundi sylvestrem vitam egisse, & sermonis usum non habuisse, quidam falso affirmarunt. -  17 Adam fuit sapientissimus, & eloquentissimus. -  18 Cain Adae filius materialem civitatem aedificavit. -  19 Humanum genus ubi augeri coepit, & in varias regiones dividi, multi homines sylvestrem, & erraticam vitam egerunt. -  20 Homines quo pacto ad urbes, & sociabilem ac politicum vivendi modum reduci coeperint, cum Cicerone, & alijs. -  21 Lucretij carmina referuntur de statu, & conditione hominum antiquorum tractantia. -  22 Nationes plurimae barbarae etiam hodie reperiuntur, quarum comparatione paucae sunt, quae politice vivunt. -  23 Barbari nominis communem definitionem non inepte notat Ioan. Boter. -  24 Nationes aliae alijs semper barbarae visae sunt. -  25 Anacharsis apophthegma. -  26 Graeci, omnes nationes Barbaras, & Barbariam appellabant. -  27 Latini Barbari, & Italia Barbaria dicitur a Plauto. -  28 Germani, & aliae quamplures nationes Septentrionales olim non minus ferae, & barbarae, quam Indi Occidentales fuisse perhibentur. -  29 Saxonum & Hungarorum prisca feritas, & barbaries. -  30 Scytharum quanta fuerit olim ruditas, & barbaries. -  31 Scythas cur Horatius profugos & campestres appellet. -  32 Batavi, qui hodie Hollandi dicuntur, olim nimis truces, & agrestes reputabantur. -  33 Auris Batava proverbium unde? -  34 Baeotiorum ruditas, & crassities tanta olim fuit, ut in proverbium abierit. -  35 Beodos Hispane cur ebrios appellemus. -  36 Asiae praecipuae provinciae Phrygia, Mysia, Caria & Lydia nimis barbarae erant, & plura adagia hoc denotantia. -  37 Phryges per anthonomasiam Barbari dicti fuerunt. -  38 Tibia Barbara quae? -  39 Barbaricarij dicebantur, qui vestibus Phrygio more acu pictis & auratis utebantur. -  40 Lex 1. C. de excusat. artisic. lib. 10. lex 1. C. de privileg. schol. lib. 12. & l. 1. de fabricens. in C. Theodos. exponuntur. -  41 Phrygiones dicti, qui vestibus auro intextis induebantur. -  42 Franjas & Franjones Hispanae voces, unde originem ducant? -  43 Turcarum barbaries, & morum feritas maxima est, & fuit. -  44 Afros, Gallos & Hispanos inter Barbaros, & feros collocat Cicero. -  45 Hispanos antiquos tanquam agrestes, & inhumanos notat Strabo, & Trogus Pompe. & quare? Et num. 65. -  46 Asturianorum barbaros mores refert Ammian. Marcellin. -  47 Iberi, Cantabri & Galleci, quibus olim moribus fuerint? -  48 P. Ioan. Marianae elegantissima verba de agrestibus, & feris moribus Hispanorum antiquorum. -  49 P. Ioan. Mariana laudatur, & a reprehensione Fr. Ioan. a Ponte defenditur. -  50 Indos non esse veros homines, nec capaces Fidei Christianae, aliqui falso, & erronee principio detectionis Novi Orbis disseminarunt. -  51 Indorum primo detectorum feritas effecit, ut illis, & reliquis multa damna inferrentur, & de omnibus in susceptione, & progressu Fidei, & morum politicorum parum speraretur. -  52 Indorum natura, & differentia penitius animadversa, fidei, & quarumlibet artium capaces reperti sunt. -  53 Indorum capacitas, & docilitas, & in Fide suscepta pietas, & progressus multorum Scriptorum testimonijs, & argumentis confirmatur. -  54 Indi possunt dicere multis ex nostris illud Iob capit. 15. Ergo vos estis soli homines, &c. -  55 Fr. Iulianus Garces Tlascalens. Episcopus laudatur. -  56 Epistola F. Iuliani Garcesij Episcopi Tlascalensis ad S.P. Pauli III. pro Indorum defensione pie, & eleganter scripta ad litteram ponitur. -  57 Indorum parvuli bonam, & suavem indolem habent, & Hispanis pueris dociliores, & frugaliores sunt. Et num 63. -  58 Evangelium ex praecepto Domini omnibus indistincte gentibus, & nationibus praedicari iubetur. -  59 Ecclesiae porta nulli est claudenda, qui ex fide spontanea baptismum petat. Et num. 80. -  60 Satanica est vox eorum, qui Indos incapaces faciunt salutis aeternae, & quo fine introducta. -  61 Indos, qui incapaces esse dicunt, eos parum tractarunt, & agnoverunt. -  62 Indis gravissima damna inferunt, & intulerunt, qui eos esse incapaces affirmant. -  64 Indi maiores, quo magis feri, & vitiosi sunt, eo magis ad fidem suaderi debent. -  66 Sertorius qualiter deluserit Hispanos cerva fatidica? -  67 Hispani post Fidem Christi receptam veram, & politicam nobilitatem assecuti sunt. -  68 Indi si, ut oportet, in Fide instruantur, forte non minores fructus, quam Hispani praestabunt. -  69 Indorum ruditas, & barbaries multis rationibus excusatur. -  70 Indi Mexicani quibus picturis pro litteris uterentur? & plura de eorum artibus & ingenio? -  71 Indi in confessionibus sacramentalibus, & alijs ad Dei cultum pertinentibus qualiter se habeant? -  72 Romanae sedis cura quanta esse debeat in procuranda Indorum conversione, & Fidei dilutatione. -  73 Vaticinia aliqua Prophetarum referuntur, quibus Ecclesiae de remotis gentibus magnum incrementum promittitur. Et num. 81. -  74 Christus Dominus quanta diligentia miserit D. Thomam, & Bartholomaeum ad praedicandum Indis Orientalibus. -  75 Indi mexicani, & alij quam faciles sint ad Fidem audiendam, & recipiendam. -  76 Romanus Pontifex est velut Comes stabilis exercitus Dei, & Praedicatorum Verbi Divini. -  77 Paulus III. Roman. Pontif. pijssimam constitutionem edidit pro capacitate, & libertate Indorum, cuius littera refertur, num. 79. -  78 Carolus V. Imperat. multa pro salute, libertate, & conversione Indorum pijssime sanxit. -  82 Indi quantumvis barbari, non sunt obliti a Deo, qui aequaliter omnium Pater, & Redemptor est. -  83 Apostoli non tantum sapientibus, verum & Barbarus, ac ferocissimis nationibus praedicarunt. -  84 D. Augustinus scribit, se hominibus monstrosis oculos in pectore habentibus praedicasse. -  85 Indorum barbaries, & ruditas miserationem potius, quam punitionem requirit. Et num. 90. -  86 Ingenia hominum miserijs & calamitatibus stolida fiunt. -  87 Indorum hebetudo, & rusticitas ex quo proveniat? -  88 Agros & rura habitantes ubique hebetiores sunt. -  89 Idololatria excaecavit maxima ex parte Indorum ingenia, sicut & aliorum, qui eam secuti sunt. -  91 Educatio recta, & continuata doctrina, quoslibet homines, quantumvis barbaros, cultos & politicos reddere valet. -  92 Indis succenseri non potest, quod primo adspectu Hispanos, & eorum equos, navigia, litteras, & alia inventa mirati sint. -  93 Nova quaeque, & repente conspecta quamvis pusilla sint, communiter admirationem incutiunt, & de coelo missa creduntur, cum Seneca, & Tertulliano. -  94 Naturale est magis nova, quam magna mirari. -  95 Litterarum usu non solum Indi Occidentales, verum & Orientales, & aliae nationes caruerunt. -  96 Mexicani litterarum loco picturis utebantur. -  97 Peruani chordis versicoloribus, multis nodis distinctis, pro litteris utebantur, & Arithmeticam suo modo peritissime callebant. -  98 Albani ultra centum numerare nesciebant, in reliquis, quae ad urbanitatem, & culturam pertinebant, prorsus ignari. -  99 Thraces ad quatuor usque numerare didicerunt. -  100 Meletides toto ingenij captu vix ad quinque numerare potuit. -  101 Vettones Hispaniae populi, olim, Romanos ambulantes, valde mirati sunt. -  102 Eclypsi Lunae Indos a Columbo deceptos mirum non est, cum idem ferme militibus Romanis acciderit. -  103 Pannonicarum legionum mirabilis casus ex Lunae eclypsi contingens verbis Cornelij Taciti recensetur. -  104 Indi Mexicani, & Peruani compti, & politici erant. -  105 Huaynacapac Peruanorum Imperator a debellandis quibusdam Indis abstinuit, quod nimis spurci, & squalidi essent. -  106 Inca Yupanqui cur Chilenses subigere suo Imperio desierit? -  107 Hispanorum quorundam quanta esset olim ruditas, & spurcities? -  108 Hispani olim capillorum longitudine oblectabantur, & illos, ut leonis iubam sine ullo artificio quatiebant. -  109 Barbas, & pilos non solum Indi, sed plures aliae nationes expilant. -  110 Nationes plures corpora ad effectus varios pingunt, aut tingunt. -  111 Britanni prae caeteris corpora radebant, & glasto inficiebant. -  112 Martialis epigram. de caeruleis Britannis agens exponitur. -  113 Iulij Caesar locus lib. 5. de bello Gallico exponitur, & emendatur. -  114 Romani Imperatores triumphantes corpora minio illinire solebant. -  115 Alphonsi Aragon. Regis dictum notabile. -  116 Zigantes Afri, Hiperborei, AEthiopes, Duci, & Sarmatae, varijs coloribus copora pingebant. Nationes quaedam natura imberbes, ibidem. -  117 Aristotelis sententia, quae docet Barbaros natura servos esse, qualiter accipienda sit? -  118 Dominium verum rerum suarum habent infantes, pupilli, & furiosi. -  119 Barbaris natura necessitas inest, ut a sapientioribus regantur qui tamen Barbarorum commodis magis, quam suis prospicere debent. -  120 Servitutem Barbarorum quomodo explicet D. Thom. & an a naturali, vel a gentium iure originem ducat. -  121 Auctores plurimi recensentur, qui agunt de naturali servitute Barbarorum ab Aristot. considerata. -  122 Barbaros posse ut feras venari, & occidi, quomodo, & quando intelligendum sit? -  123 Aristotelis ad infernum damnati, doctrina, legibus, & moribus christianis praevalere non debet. -  124 Aristot. dum dixit homines barbaros, & servos venari posse, forsitan Alexandro Magno assentari voluit. -  125 Bella ab Alexandro Magno, & Romanis, ampliandi Imperij cupiditate innocentibus illata, non laudantur, nec laudari potuerunt August. & alijs. -  126 Naturalis ratio non patitur, alterum cum alterius iactura locupletari. -  127 Mala non sunt facienda quamvis inde eveniant bona. -  128 Bellorum strepitus, & strages non praestat congruum medium praedicationi, & conversioni Barbarorum. -  129 Romanorum bella, & Imperium vi, & injuria magis quam iure & ratione constitisse, plurimi tradunt. HAEc sunt, quae pro fulciendo & defendendo praedicto titulo, qui ex ruditate, & incapacitate Indorum desumitur, magis urgere, & praestare videntur; [sect. 1] sed nihilominus gravissimi alij, & eruditissimi viri reperiuntur, qui eum absolute, & generaliter sumptum, parum firmum, & securum esse arbitrantur. Inter quos caput extulit [sect. 2] Episcopus de Chiapa, prolixis, & repetitis apologijs, & antapologijs contra Ginesium Sepulvedam hoc erudite defendens praecipue in replicat. octavae obiectionis, & in tractat comprobat. fol. 66. Et in responsione, quam coram Imper. Carolo V. Barchinonae fecit adversus orationem Episcopi del Darien, quae habetur apud Anton. de Herrera in sua histor. gener. Ind. decad. 2. lib. 4. capit. 4. & 5. & idem docet Caietan. in 2. 2. quaest. 66. artic. 8. ad 2. Vbi deplorat damna sub hoc barbarismi praetextu miseris Indis illata, Domin. Soto in 4. distinct. 5. quaest. unic. art. 10. pag. 272. & libro 4. de iustitia & iure, art. 2. quaest. 2. Victor. in relect. de Ind. 1. part. ex num. 20. Gregor. Lop. in l. 2. tit. 23. part. 2. glos. 2. col. 2. 3. 6. & 14. Ioseph. Acosta omnino videndus lib. 4. de procurat. Ind. salut. cap. 3. 4. & 5. & lib. 2. cap. 5. Fr. Anton. a Corduba in quaestionario, Menchaca lib. 1. quaest. illust. cap. 10. ex num. 4. usque ad 14. & in praefatione a num. 5. Domin. Banez in 2. 2. quaest. 10. art. 3. col. 553. vers. Arguitur tertio, Fr. Eman. Roderic. in 2. tomo quaest. Regular. quaest. 99. artic. 4. pag. 292. Mich. Salon. in 2. 2. 1. tomo sub tractat. de domin. quaest. 2. art. 1. & 2. Pat. Ludovic. Molina de iustit. & iure, tractat. 2. disput. 32. per rotam, & disputat. 105. vers. ult. Auctor tractatus Maris liberi, cap. 2. quem refert Seraphin. Freitas de iusto Imperio Asiat. capit. 3. num. 4. & novissime eruditis. Pat. Francisc. Suarez, qui post haec scripta ad meas manus pervenit in tract. de Charit. disput. 13. sectio. 5. num. 5. pro cuius opinionis confirmatione, & exornatione ego ex eorundem auctorum mente sequentia argumenta conficio, quibus simul contraria convelli videntur. Primvm, [sect. 3] quia licet fateamur, falsam esse, & erroneam Gersonis, Sylvestri, Conradi, & aliorum sententiam, qui verum dominium rerum, quas occupant, etiam in brutis animalibus constituebant, certum quippe est, illud tantum in creaturis rationalibus, & intellectualibus considerari posse, ut docent communiter reliqui omnes Theologi post D. Thom. 1. 2. quaest. 1. art. 1. & 2. & quaest. 6. artic. 1. & lib. 1. contra Gent. capit. 110. Caietan. ubi sup. artic. 1. Victoria. d. num. 20. Soto d. distinct. 5. quaest. unic. artic. 2. & alij relati a Rebello de obligat. iustit. lib. 1. quaest. 7. sectio. 1. num. 4. & 5. Negamus tamen [sect. 4] hominibus, quantumvis Barbaris & Sylvestibus, & colore, aut corporis habitudine, vel hebetudine deformatis, ob hanc solam causam rerum suarum dominium adimi posse, quia quamvis in multis ob suam feritatem, & ruditatem bellius assimilentur, ut concludunt rationes, & auctoritates in primo argumento contrariae partis consideratae: interim tamen dum aliqualem rationis usum, mentisque vestigium habuerint, dubium non est, quin inter creaturas intellectuales, & veros homines connumerari debeant, ut expresse resolvit D. August. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 8. sic inquiens: Quisquis uspiam nascitur homo, idest, animal rationale mortale, quamlibet nostris inusitatam sensibus gerat corporis formam, seu colorem, sive motum, sive sonum, sive quamlibet vim qualibet parte, qualibet qualitate naturae, ex illo Protoplasto uno originem ducere nullus fidelium dubitaverit. Et in Enchirid. ad Laur. cap. 87. & 91. [sect. 5] Vbi scribit, in die resurrectionis resurrectura esse monstra omnia, reformatis membris in decora, coeloque dignam formam. Idem quoque de varijs alijs [sect. 6] sylvestrium, & monstrosorum hominum formis sentire videtur D. Isidor. libro 11. Etymolog. cap. 3. & Simon Maiol. omnino legendus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 2. pag. 55. & sequentibus. Vbi ait, [sect. 7] etiam eos, qui usu linguae carere, vel equinis, aut lunatis pedibus, caudatis clunibus, sylvestibus, hirtis, & pilosis corporibus, caninis dentibus, labris pendulis, stidore terrifico reperti sunt, etiamsi nihil adorent, & eo impietatis, & stoliditatis pervenerint, ut humani officij, & ritus obliviscantur, & propria nomina non habeant, & sine veste, ac fruge, sine pecore ac sedibus per campos ferarum more reptantes potius quam incedentes vagentur, ut de Atlantidis, Carmanijs, Arthabatritis, Mantopodis, & alijs scribunt, Mela lib. 3. cap. 4. Solin. cap. 32. & 33. [sect. 8] Non ideo statim irrationales & belluinos esse censendos, sed periculum fieri debere, an rationis humanae lumen agnoscant, cum possint ad meliorem frugem, si alliciantur, & edoceantur, converti, & sensim persuasi ad rationis plenum usum traduci, Vt in Antropophagis (inquit) tam in Orientali, quam in Occidentali Indicis regionibus hoc nostro saeculo Iesuitarum opera factum videmus. Et idem ostendit ipse Maiol. eodem 1. tom. colloq. 19. pag. 439. docens, nulla adeo stupida ingenia nasci, quae solertia non possint maximum in modum excoli, & ad tantam frugem pervenire, ut maximis ipsa natura ingenijs comparari possint. Quo fit, [sect. 9] ut praedictis Barbaris, tanquam proprijs, & veris hominibus naturale & commune omnium hominum ius servandum etiam esse videatur, quo inspecto omnes aeque liberi, & rerum, ac provinciarum nostrarum domini nati sumus, l. ex hoc iure, l. manumissiones, D. de iustitia & iure, l. libertas 4. D. de stat. hom. cum alijs, quae in nostra specie considerat Domin. Soto. d. lib. 4. de iustitia & iure, art. 2. quaest. 2. & Menchaca dicto capit. 10. num. 4. & 5. Etenim [sect. 10] cum summus ille rerum Opifex, ac Parens Deus, nos omnes creaverit, non ipsi nos, ut habetur in Psalm. 99. vers. 3. Nihil [sect. 11] illis imputandum est, qui altiorem, aut acutiorem mentem arripere non potuerunt, vel meliorem, & elegantiorem formam assumere, aut hanc, vel illam coeli, aut soli plagam sortiri: [sect. 12] ex cuius situ, & intemperie multoties animi quoque vitia & morum feritas, aut ruditas generari solet, ut bene docet Ioan. Boemus de morib. omn. gent. lib. 3. cap. 1. pag. 184. Et ostendit [sect. 13] Vlpianus in l. quod si nolit. 31. § qui mancipia, vers. Praesumptum, D. aedil. edict. dum ait. Praesumptum etenim est, quosdam servos bonos esse, quia nationis sunt non infamatae, quosdam malos videri, quia ea natione sunt, quae magis infamis est. Circa cuius illustrationem plura more suo congerit Tiraquel. in l. 7. connub. num. 12 & sequentib. & in tractat. de nobilit. capit. 12. per totum, Marcus Mantua in glossar. iur. classi. 17. capit. 32. num. 1. Chassan. in Catal. glor. mund. part. 2. consider. 24. Menoch. de praesumpt. lib. 1. quaest. 16. num. 28. & lib. 6. praesumpt. 58. ex n. 1. Fr. Ioan. a Ponte in convenient. Monarch. lib. 4. cap. 1. pag. 214. & Franc. Iuret. in notis ad Symmach. lib. 1. epis. 88. pag. 70. [sect. 14] Vbi adducit Ammian. Marcellin. lib. 14. histor. qui cum Simonide Lyrico docet: Beate perfecta ratione victuro ante alia patriam convenit esse gloriosam, & Rutil. Claud. lib. 1. itinerar. ubi de Romanorum laudibus agens, sic inquit: O quantum, & quoties possem numerare beatos Nasci foelici, qui meruere solo, Semina virtutum demissa, & tradita coelo Non potuere alijs dignius esse locis. Secvndo facit, [sect. 15] quia si ob solam sylvestris vitae consuetudinem, & ingenij feritatem, ruditatem, sive barbariem liceret Indis bellum inferre, & eos in servitutem redigere, dominioque & imperio suarum rerum, & provinciarum privare, idem quoque in reliquis fere universi Orbis nationibus licuisse probandum est, ut bene advertunt Doctores supra relati. Quoniam etsi [sect. 16] falsum sit, atque a Christiana religione alienum, quod quidam nimis generaliter tradunt, homines scilicet initio nascentis mundi per sylvas, & campos erraticam vitam degisse, nec ullo inter se sermonis, aut iuris vinculo cohaesisse, cum sacra docente Pagina, [sect. 17] Adam, a quo omnes originem ducimus, sapientissimus, & eloquentissimus fuerit, & sine dubio non permiserit posteros suos bestiarum more vagari. Quin potius [sect. 18] Cain eius filius materialem etiam civitatem aedisticasse legatur, ut observat Lactan. Firmia. lib. 6. divin. institut. cap. 10. & eo non relato Card. Bellarmin. tom. 2. contr. 2. lib. 3. de laicis cap. 5. in fine, Maiol. in dieb. Canicul. 4. tom. colloq. 4. pag. 252. & novissime Calistus Remirez de lege Regia in initio num. 18. pag. 6. Adhuc tamen receptissimum, & vulgatissimum est, & absque ullo periculo affirmari potest, [sect. 19] sequentibus saeculis, ubi genus humanum augeri, & in varias regiones migrare, & dividi coepit, ita naturam rerum tulisse, ut homines in agris passim bestiarum more vagarentur, & sibi victu ferino, tectisque sylvestribus abditi vitam propagarent, nec ratione animi quidquam; sed pleraque viribus corporis administrarent, nondum Divinae religionis, non humani officij ratio colebatur, nemo legitimas viderat nuptias, non certos quisquam inspexerat liberos, non ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem, atque inscitiam coeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas, ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus, [sect. 20] quousque ab aliquibus, qui prudentiores, & sapientiores esse coeperunt, reliqui rudiores, primo propter insolentiam reclamantes, deinde rationem, atque orationem studiosius audientes, edocti, & persuasi tandem sunt in urbes congregari, ex feris & immanibus mites, & mansuetos reddi, & ad unamquamque rem utilem, atque honestam induci, ut his prope verbis M. Tul. Cicer. scriptum relíquit lib. 1. de invent. & in orat. 32. pro P. Sextio, post medium, pag. mihi 475. cui consentiunt Plutarc. de placit. Philosoph. libro 1. capit. 7. Virgil. lib. 8. AEneid. de primis Italiae gentibus loquens, Horat. in arte Poet. circa finem, Vitruvi. libro 2. cap. 1. Ioan. Boem. in praefatio. ad lib. de moribus gent. Chassan. in Catalog. glor. mund. part. 12. considerat. 72. Simancas de Republ. lib. 1. cap. 3. num. 3. 6. & sequentib. Tapia de vera hom. nobilitat. lib. 2. pag. 187. colum. 2. elegantissime Ioan. Mariana de Rege & Reg. inst. lib. 1. cap. 1. Forcat. in l. omnes populi, num. 1. de iustitia & iure, Asinius in praxi Iudic. tit. de mod. proced. in civil. capit. 2. num. 2. Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 22. & lib. 3. capit. 1. & 2. & ante omnes [sect. 21] antiquissimus Poeta T. Carus Lucretius lib. 5. de natur. rerum sic inquiens: Et genus humanum multo fuit illud in arvis Durius, ut decuit, tellus quod dura creasset: Multaque per coelum Solis volventia lustra Volgivagam vitam tractabant more ferarum, Nec robustus erat curvi moderator aratri Quisquam, nec scibat ferro molirier arva, Nec nova defodere in terram virgulta, nec altis Arboribus veteres decidere falcibus ramos. Quod Sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat corpora donum, Nec dum res igni scibant tractare, nec uti Pellibus, & spolijs corpus vestire ferarum, Sed nemora atque cavos monteis, sylvasque colebant, Et frutices inter condebant squalida membra, Verbera ventorum vitare, imbreisque coacti: Nec commune bonum poterant spectare, nec ullis Moribus inter se scibant, neque legibus uti, Quod cuique obtulerat praedae fortuna ferebat Sponte sua, sibi quisque valere, & vivere doctus. Et Venus in sylvis iungebat corpora amantum, Et manuum mira freti virtute, pedumque Consectabantur sylvestria saecla ferarum Missilibus saxis, & magno pondere clavae, Multaque vincebant, vitabant pausa latebris, Setigerisque pares suibus sylvestria membra Nuda dabant terrae. nocturno tempore capti, Circum se folijs, ac frondibus involventes, &c. Quae priscorum hominum feritas, & caeca barbaries in aliquibus provincijs & regionibus prius, in alijs posterius, & magis ac minus coli, & temperari coepit. Pluresque [sect. 22] etiam hodie reperiuntur, quae vix humanae rationis usum percepisse videntur: ita ut non inepte dicere potuerit Ioannes Boterus in relatio. univers. 4. part. libro 3. pag. 65. admitti non posse eorum Scriptorum definitionem, qui barbaros eos popolos nominant: Quorum mores longe a ratione, & communi hominum vita abesse reperiuntur. Nam si hoc, [sect. 23] inquit, ultimum verum est, Graeci potius, Latini & similes, qui nunc politice vivunt, barbari appellandi sunt, cum ij numero pauci diversam ab innumeris alijs gentibus vitam agant, quae adhuc in antiquo illo barbarismo persistunt. Et revera [sect. 24] semper illud obtinuit, at aliae nationes alijs barbarae videantur, ut iam dudum apud Laertium lib. 1. de vita Philosoph. capit. 9. ostendit Anacharsis, [sect. 25] qui cuidam obijcienti, quod esset barbarus: Certe, inquit, apud Athenienses, sed vicissim Athenienses barbari sunt apud Scythas. Quinimo [sect. 26] Graeci omnes nationes generaliter Barbaras, & Barbariam appellabant, ut post Homer. Platon. & Epinom. observat Strabo lib. 14. Et quod plus est, Plautus saepe [sect. 27] ipsos Latinos, qui inter prudentiores, & sapientiores habiti sunt, eodem nomine donat, & Italiam Barbariam appellat, ut erudite observat Lambin. in illud prologi Asinariae. Demophilus scripsit, Marcus vertit Barbare, & Curculion: Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens, Fite mea causa Lydij Barbari, & Mostellariae: Non enim haee pultifagus opifex opera fecit Barbarus, & in Paenulo: Hoc pingues fiunt auro in Barbaria boves. Germani [sect. 28] etiam, Saxones, & aliae gentes Septentrionales, ut fuerunt Sarmatae, Pannonij, Hungari, Poloni, Suevi, Eruli, Russiani, Britanni, Gothi, Alani, & similes, quae hodie quantum spectat ad humanitatis cultum, merito nulli natinoni cedunt, plurimas vincunt, adeo serae, & barbarae non multis ab hinc saeculis censebantur, ut forsan ipsis nostris Indis, AEthiopibusve deterioris naturae viderentur, ut constat ex illarum Scriptoribus, & ex alijs, quae latissime post Cornel. Tacit. Strab. Procop. & alios tradit Coel. Rhodig. lib. 18. lectio. antiq. capit. 21. Thomas Bozius lib. 7. de sign. Eccles. cap. 4. lib. 10. cap. 13. lib. 20. cap. 7. & lib. 22. cap. 11. & Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 1. capit. 11. pag. 37. & lib. 4. 1. part. capit. 1. Inter quos Seneca lib. de gubernatio. mun. Germani, inquit, errant incertis sedibus, sunt apud eos perpetuae hyemes, solum infaecundum, nullae aedes, venationibus vivunt, ubicunque nox fessos laboribus deprehendit, cubant sub frondibus, aut in speluncis foveisve: non habent domos, sed casas folijs, & culmis contectas. Incolae circumaguntur chorizantium more in congelato mari victitantes carne ferina, gens nuda, & pellibus solum ferarum vestita, & propterea vilis despectaque ab omnibus. Et Fortunat. libro 3. ad Foelicem Episcop. Nannetens. [sect. 29] sic de Saxonibus ab eo conversis, & mansuefactis scribit: Mitibus alloquijs agrestia corda colendo Munere Foelicis de grege nata seges. Aspera gens Saxo, vivens quasi more ferino Te medicante sacram bellua reddit ovem. Rheginus quoque, qui sub annum mlxxv . vixit, idem de Hungaris his verbis scribit: Vivunt Hungari non hominum, sed belluarum more, carnibus, ut fama est, crudis vescuntur, sanguinem bibunt, corda hominum, quos capiunt, particulatim dividentes, veluti pro remedio, devorant; nulla ratione flectuntur, aut miseratione afficiuntur. Et Eginarthus Caroli Magni scriba in eius bita, sic de omnibus Germanae nationibus loquitur: Saxones sicut omnes fere Germaniam incolentes nationes, & natura feroces, & cultui daemonum dediti, nostraque religioni contrarij, neque divina, neque humana iura vel polluere, vel transgredi inhonestum arbitrantur. Caeteri quoque populi ad Boream positi, [sect. 30] qui Germanis Orientaliores sunt, & ab antiquis communi nomine Scythae vocabantur, secundum Strabon. lib. 11. & Diodor. Sicul. lib. 5. cap. 9. eadem barbarie, & rusticitate laborabant, teste Herodot. lib. 4. qui sic ait: Nullae sunt Scythis urbes, nulla moenia structa, domos secum ferunt singuli, equestrasque sunt sagittarij, non pane victitantes, sed ex pecoribus, pro domibus plaustra habentes, quid ni imbelles alioqui futuri, & ad dimicandum inhabiles. Quo respexit [sect. 31] Horat. lib. 1. Ode 35. dum eos profugos appellat, & lib. 3. Od. 24. dum canit: Campestres melius Scythae, Quorum plaustra vagas rite trahunt domos Vivunt, & rigidi Getae: Immetata quibus iugera liberas Fruges & Cererem ferunt: Nec cultura placet longior annua. Et [sect. 32] de Battavis eiusdem Germaniae populis, qui nunc, ut plerisque placet, Hollandi nominantur, narrat Cornel. Tacit. lib. 20. nimis agrestes, inelegantes, tetricosque fuisse. Vnde natum est Proverbium [sect. 33] Auris Battava, quod Erasmus pro pingui, crassaque, & indocta interpretatur, illud Martial. adducens lib. 6. epigram. 82: Tu ne es, tu ne ait, ille Martialis, Cuius nequitias, iocosque novit Aurem qui modo non habet Battavam. Vbi Domit. Calderin. Raderus & Marcilius plura notarunt, & conducit Lucanus lib. 1: Vangiones Battavique truces, quos aere recurvo Stridentes acuere tubae. Baeotij [sect. 34] etiam, licet in Graeciae finibus siti essent, ea ingenij ruditate, & crassitie fuisse commemorantur, ut hoc nomine proverbiali sigura ignavi, stolidi, & supini homines notari solerent & quidquid insulsum esset, ac stultum, ide Baeoticum diceretur, iuxta illud Horatij lib. 2. epist. 1: Baeotum in crasso iurares aere nasci. Et Plutarch. in comment. de esu carn. qui ipse Baeotus scribit, ab Atticis notatos Baeotos tanquam brutos & stupidos, ac pingues, tradit plura Erasm. in adag. Baeoticum ingenium, & in adag. Baeotissare, & in adag. Baeotica aures, & Carol. Stephan. in. diction. verb. Baeotica. Vnde [sect. 35] non inani coniectura dicere possumus Hispano nostro sermone vocem illam Beodos inductam, qua ebrios, & voraces homines significamus, 1. 5. tit. 8. part. 7. ut bene observat Fr. Ioan. a Ponte in coven. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 4. pag. 27. quamvis D. Sebastian. Covarru. in Thesaur. ling. Hispan. aliam etymologiam comminiscatur, & Beodo, quasi Bevido dictum interpretetur. In Asia quoque [sect. 36] praecipuae provinciae erant Phrygia, Mysia, Caria, Lydia, ut tradit Cicer. in oratio. pro Flacco, quae tamen, eodem ibidem testante, barbariei, feritatis, & ruditatis nomine male semper audierunt, ita ut non nisi flagris & verberibus ad doctrinam, & bonos mores allici possent, quod locum fecit adagijs Phryx verberatus melior, Mysiorum ultimus, Cum Caro Carizas. Lydus in meridiem, Lydus in planiciem provocas. De quibus optime agit M. Varro lib. 6. de ling. Lat. Athen. lib. 12. Erasm. in. eisdem adagijs, Coel. Rhodig. lib. 2. lect. antiq. cap. 14. Lorin. in Act. Apostol. cap. 28. vers. 1. Puente in d. convenien. Monarch. lib. 2. cap. 11. §. 2. pag. 144. & cap. 26. §. 3. pag. 272. Vbi aiunt, has nationes [sect. 37] per anthonomasiam Barbaras appellatas, iuxta illud Horatij: Graecia barbariae lento collisa duello: & Maronis: Barbarico postes auro spolijsque superbi: Quod de Phrygia recte accipiunt interpretes. Ita [sect. 38] ut musicum quoddam instrumentum ab eisdem Phrygijs inventum, quo tristitiae tempore utebantur Tibia Barbara diceretur, quo respexit Horatius: Sonante mixtum tibijs Carmen lyra, Hac Lydium illis Barbarum. Et similiter Imperatores [sect. 39] Barbaricarios eos nominarunt, qui vestibus Phrygio more acu pictis & deauratis utebantur, ut apparet [sect. 40] ex. l. 1. de fabricens. in. C. Theodos. l. 1. C. de excus. artif. lib. 10. ubi doctissimus Cuiacius l. 1. C. de praepos. agent. in reb. & l. 1. C. de privil. schol. lib. 12. & observat Pancirolus in notitia utriusque Imperij lib. 2. capit. 83. sol. 173. Donat. sup. Virg. 2. AEneid. Brisson. & Calinus de verb. iur. verb. Barbaricarij, & Turneb. lib. 5. advers. cap. 25. Vbi advertit, hos ipsos, [sect. 41] Phrygiones etiam dictos, quod Phryges vestes auro intexere, & acu pingere primi instituerint. Quod etiam notavit Alexan. ab Alex. lib. 4. Genial. cap. 8. Polidor. Virgil. lib. 3. de invent. rer. cap. 6. Chassan. in Catal. glor. mundi, par. 11. consid. 34. & D. Sebast. Covarru. in d. Thesaur. ling. Hispan. verb. Franjas. Vbi [sect. 42] bene considerat, hinc sorte apud Hispanos vocem Franjas & Franjones originem ducere. Has & alias plures maioris & minoris Asiae provincias hodie [sect. 43] occupant Turcae, qui etiam tunc, cum in Scythia pererrabant, & nunc quoque, cum adeo late Imperij sui terminos extendisse comperiuntur, ita Barbari, & feroces natura sunt, ut nulla gens magis efferata, crudelis, libidinosa, infida, ac truculenta reperiri possit, quaeque peioribus, & durioribus legibus ac moribus vitam agat, ut post Laonicum Calchocondilam, & alios qui de rebus Turcicis scripserunt, bene narrat Fr. Hieron. Romanus in lib. de Republ. Turca, Ioan. Boter. in. relat. univers. 2. part. lib. 4. ex pag. 184. Busbequius in relat. suae legat. ad Turcas, & Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 4. colloq. 5. pagina 337. cum sequentib. Denique ne in his plus temporis conteramus, Afri, [sect. 44] Galli, & nos ipsi Hispani olim non minori barbarie, ruditate, & feritate laborare dicebamur, quam hodie Indi, quos quidam hac tantum de causa servos efficiunt; sic enim de eis generaliter scribit Cicero in epist. ad Quint. Fratrem: Quod si te sors Afris, aut Hispanis, aut Gallis praefecisset immanibus, ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis, & utilitati salutique servire. Et de [sect. 45] Hispanis in specie, praecipue Asturibus, Gallaecis, & Vasconibus, agens Strabo. libro 3. geograph. eos agrestes vocat, & inhumanos ea ratione addita, quae longe magis pro Indis militare videtur, sic enim inquit: Agrestis autem eorum immanitas non solum ex ipso bellandi usu, verum etiam ex alia locorum longinquitate provenit. Longinqua enim ad eos est navigatio, longinqua etiam itinera cumque nullis commisceantur advenis, quae inter homines communia sunt abiecere, & omnem exsuerunt humanitatem. Et postea eodem lib. immansuetos, sylvestres & alienos a moribus humanis eosdem Hispanos appellat. Idem facit Trogus Pomp. libro 44. suae hist. in sine, dum ait: Nec prius perdomitae provinciae iugum Hispani accipere potuerunt, quam Caesar Augustus perdomito Orbe victricia ad eos arma transtulit, populumque barbarum, ac ferum ad cultiorem vitae usum traductum in formam provinciae redegit. Et Ammian. Marcellin. bella Leptitanorum cum Asturibus memorans tempore Imper. Ioviani, & initio Valentiniani, quod fuit anno Christi ccclxiiii. & sequenti, sic ait: [sect. 46] Asturiani bis contermini Barbari in discursus semper expediti veloces, vivereque assueti rapinis & caedibus paulisper pacati in genuinos turbines revoluti sunt. Alia quoque similia [sect. 47] de Iberorum, Cantabrorum & Gallaecorum moribus reperiuntur apud Coel. Rhodig. d. lib. 18. capit. 22. & alios, post quos noster Ioan. Mariana [sect. 48] lib. 1. hist. Hisp. cap. 6. sic inquit: Veteres Hispani moribus fuere rudes sane, & sine more, feris propriora quam hominibus ingenia, secreti etiam inter tormenta tenaces, inquieto animo, corporum celeritate maxima, dediti religionibus, a sapientiae studijs abhorrentes: tametsi ingenio maximo, quod translati in alias provincias declararunt, neque mentis perspicuitate, neque memoriae laude, ac ne orationis quidem copia ab ulla gente superari. Armis aliquanto adversus hostes, quam consilio meliores fuerunt, cultu vitae agresti, victu copioso magis, quam exquisito vino parcissimo, aquae saepe potu contenti vitam propagabant: adversus sontes severi, in advenas humani & hospitales. Quae omnia verba transcribere volui, quoniam priora tantum recensens, [sect. 49] hunc nostrae aetatis auctorem, iudicio meo gravissimum & elegantissimum, graviter hoc nomine reprehendit Fr. Ioan. a Ponte in d. conven. Monarch. lib. 3. cap. 21. pag. 134. Quasi propriae nationi iniuriam irrogaverit, eam ruditatis, & feritatis incusans. Quod ipse multis argumentis depellere tentat, cum Alphonso Matamoros in lib. de Academ. Hisp. cum tamen constet eo in capite Marianam plura de laudibus, quam de vitijs Hispanorum dixisse. Nec vere vitio illa antiqua ruditas verti debeat, quae illi aetati magis quam genti tribuenda videtur, & tunc reliquis fere nationibus communis erat, ut ex superioribus patet. Vt omittam haec eadem, quae in Mariana notat, & alia longe graviora, ipsum Fr. Ioan. fateri, & Hispanis obijcere lib. 1. c. 2. §. 3. pag. 10. Tertio [sect. 50] pro supradictae sententiae confirmatione, & contrariae reiectione considero, falsum utique esse, & semper fuisse, quod quida primis illis detectionis & conquisitionis huius Novi Orbis temporibus, prava suggestione disseminarunt, videlicet, Indos non solum barbaros esse, ut aliae nationes, de quibus diximus, sed prorsus inhumanos, stupidos, atque amentes, & per montes, & agros ferarum more vagantes, ita ut vix hominum appellatione digni videri possent, & omnino incapaces essent Fidei Christianae percipiendae, & retinendae. Etenim licet [sect. 51] aliquid horum prima facie censeri potuisset, inspecta natura, & feritate Indorum, qui in primis insulis, quas dicunt de Barlobento, reperti sunt, & aliorum, quos Caribes, & Canibales appellamus, atque hoc colore multa damna miseris Indis generaliter a militibus irrogata fuerint, qui eos bestiarum instar tractabant, onerabant, & spoliabant, gravissimum hac propter impedimentum eorum conversioni generantes. Re tamen [sect. 52] postea maturius, & penitius inspecta, & pijs ac religiosis viris a Regibus nostris commissa, manifeste constitit, non esse omnes Indos eadem lance trutinandos, cum alij, & quidem numero plures, politicam vitam agerent, & pro captu suo proprijs legibus, ac Regibus civiliter gubernarentur, ut in cap. seq. dicemus, ac plane nullos adeo usu rationis & intellectus carere, ut ab hominum appellatione, & Fidei praedicatione exclude deberent; quin potius plerosque eorum, si recte instituantur, faciles admodum, & supra omnes alias gentes dociles esse ad Catholicam Fidem percipiendam, recipiendam & retinendam, & ad quaslibet artes etiam liberales addiscendas, quas etiam ante Hispanorum adventum suo more, ac modo in aliquibus regionibus plusquam mediocriter exercebant. Quod [sect. 53] etiam multis exemplis, & argumentis late probavit pijssimus in Indos Chiapensis Episcop. in fine suae Apologiae fol. 17. & in replicat. 8. ad obiect. Sepulvedae, Ioseph. Acosta omnino legendus lib. 1. de procur. Ind. salu. cap. 1. & 8. 17. & 18. cum multis seqq. & lib. 4. cap. 3. 4. 5. & in hist. moral. Ind. lib. 6. cap. 1. 8. & seqq. Vbi concludit, nullam nationem hominum obsequentiorem esse, nullam subiectiorem: esseque Indos, praecipue Peruanos, & Mexicanos, ingenio nequaquam duro & obtuso, sed potius docili & mansueto, imitandi quidquid viderint mire cupidos. In quibus potentiam, & regendi auctoritatem conspiciunt, nimis venerabundos, dicto citius obsecundantes. Bonorum, & Sacerdotum amatores, & obedientes factus, opumque contemptores, & quód multi minus credunt, si semel serio, atque ex animo Religionem, virtutemque susceperint, in sententia constantes. Et [sect. 54] quod forte multis ex nostris id dicere possint, quod Iob cap. 15. amicis suis dixisse narratur: Ergo vos estis soli homines, & vobiscum moritur sapientia, & mihi est cor, sicut & vobis: neque inferior vestri sum: quis enim ea, quae nostis, ignorat? Idem ostendit Th. Boz. de sign. Eccl. lib. 7. cap. 4. & lib. 8. cap. 5. vers. 58. ubi de efferatis Indorum gentibus loquens, quae per nostros ad Fidem conversae fuerunt, inquit: Ac sane nunc illi populi mansuetudine, docilitate. Religione, ac bonis moribus nos superant, & lib. 10. c. 13. vers. Hinc ut legimus, ubi per Episcopos & Religiosos viros Indorum ruditatem & feritatem emendatam fuisse commemorat. Idem tradunt Ioan. Boter. in relat. univers. 4. p. lib. 3. pag. 58. 96. & seqq. Dom. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. vers. Arguitur tertio, F. August. Davila in. d. hist. Mexic. lib. 1. cap. 30. pag. 109. & cap. 42. Fr. Eman Roderic. in quaest. regul. tom. 2. q. 99. art. 4. pag. 292. Fr. Alfons. Ferdin. in. hist. Eccles. nost. temp. lib. 1. cap. 21. Fr. Greg. Garcia de Ind. orig. lib. 3. cap. 4. §. 5. & cap. 5. & 6. & novissime ac latissime Fr. Ioan. a Torquem. in Monarc. Ind. lib. 11. 12. 16. & 17. per tot. ubi Indos a tarditatis & feritatis nota defendunt, & plurimorum facta, leges, mores, & instituta recensent, quae cum praeceptis Decalogi, & aliorum nationum legibus in multis conveniebant, & eos nullo modo ingenij, & Catholicae Fidei expertes fuisse convincunt, sed, magna ex parte prudentes, subtiles, acutos, pios & religiosos, & regendi, ac gubernandi arte usquequaque non imperitos. Idem etiam in sua generali huius Novi Orbis historia passim praestat Ant. de Herrera, & praecipue decad. 3. lib. 2. cap. 18. & seq. decad. 4. lib. 10. cap. 1. & 9. lib. 8. cap. 3. lib. 9. cap. 12. ubi politiam, & mores Mexicanorum, lucatanorum, Chiapensium, Nicaraguensium, & aliorum provinciarum Novae Hispaniae commemorat, & decad. 4. lib. 1. cap. 10. & seqq. ubi agit de Indis Terraefirmae, & lib. 5. cap. 9. ubi de moribus Malucorum, & decad. 5. lib. 4. cap. 1. & seqq. ubi de moribus Peruanorum. Et ante omnes luculenter de eodem argumento disseruit [sect. 55] Reverendiss. Pat. Fr. Iulianus Garcesius ex Dominicano Ordine, Primus Ecclesiae Tlaxcalensis Episcopus, qui cum maxima religione, & eruditione polleret, & pluribus annis inter Indos Novae Hispaniae versatus suisset, ac proinde idoneitatem eorum, & iniurias, quas sub praetextu incapacitatis immerito patiebantur, simul explorasset, & deplorasset, piam [sect. 56] quondam, & elegantem epistolam misit ad Paul. III. foelicis recordationis S.R.E.P. anno 1536. in qua multa vere, ac graviter de eorundem Indorum moribus, ingenio, docilitate, & in Fidem Catholicam propensione, & profectione recensuit, quam non pigebit candidis & Christianis Lectoribus ob oculos ponere, quoniam maxime ad nostrum institutum conducit, & cum a supra dictis Auctoribus multum laudetur, a Fr. August. Davila dumtaxat refertur d. cap. 42. ea igitur sic habet. Sanctissimo D.N. Paulo III. Pontif. Maximo, Fr. Iulianus Garces Ordinis Praedicatorum, Episcopus primus Tlaxcalensis in Nova Hispania Indiarum Caesaris Caroli, salutem sempiternam dicit. QVAE circa novellum gregem, Ecclesiae sanctae aggregatum, tibi (Beatissime Pater) acquisitum noverim, declarare non pigebit, quatenus exultare valeat spiritus tuus in Domino salutare. Et ne prologi longa enarratione, tibi praecipue, qui tot, ac tantis totius Orbis negotijs providere debes, fastidium generem; rem ipsam in valvis aggredior. Nulla [sect. 57] sunt obstinatione orthodoxae sidei infesti, aut pervicaces (ut Iudaei, & Mahumetani) Indorum parvuli. Christianorum decreta non hauriunt modo, sed exhauriunt, ac veluti ebibunt: citius hi, & alacrius articulorum Fidei seriem, & consuetas orationes, quam Hispanorum Infantes ediscunt, & tenent, quidquid a nostris traditur. Aluntur intra Monasteriorum ambitum per suas classes, & contubernia per scholas & doctrina ex ditioribus trecenteni, quadrigenteni, quingenteni, & sic de singulis ordinatim, secundum magnitudinem civitatum, & oppidorum. Non clamosi, non iurgiosi, non litigiosi, non inquieti, non discoli, non tumidi, non iniuriosi: placidi, pavidi, disciplinati, ad magistros obtemperatissimi, obsequiosi ad sodales, non querulosi, non mordaces, non contumeliosi, omni prorsus vitio (quod nostrates pueruli scatent) liberi: secundum quod illa aetas patitur, ad liberalitatem propensissimi; utrum uni, vel multis des, nihil interest, quia quod uni datum est, singulis impartiendum currant. Parcimoni a mirabili, non bibaculi, non gulosi, ingenita, & velut innata modestia, ac disciplina. Siquidem videri est, eos ordinate, seriatimque incedentes, seu sedere, seu stare iubeantur, seu flexis poplitibus prosterni ad pulvinaria. Praeter suum Tlacuali (sic enim communem escam appellant) post panem, seu Tlaxcali, nihil obnixe flagitantes Habent enim & nostrates fructus omnes, idest, quorum semina ab Hispania allata sunt: tanta est terrae feracitas, ac foecundia. Habent & suos fructus. Iam vero ingenij docilitas supra modum, seu cantare iubeas, seu legere, scribere, pingere, fingere, caeteraque id genus liberalium artium, & aliarum, ad rudimenta omnia perspicaces, & acutissimi intellectus dexteritate singulari, quod praeter coeli clementiam, ac temperiem (ut saepe mihi animo revolventi occurrit) praestat mira in cibo simplicitas ac parcimonia. Cum intra monasteria Fratrum ad disciplinam arceantur, nulla a maioribus querimonia quaestióve fit, quod inaequalisparitate tractentur, quod severius castigentur, quod a paedagogis tardius ad domos dimittantur, quod aequelibus inaequalia, aut imparibus paria demandentur officia. Contradicit nemo, nullus obiurgat; sed parentum cura, ac solertia ad id tendit, ut quam eruditissimus in Christianismo suus natus evadat. Iam vero Eccsiasticus cantus, seu organicus, seu harmonicus, seu rhytmicus absolutissime ab eis perdiscitur: ita ut extranei musici non magnopere desiderentur. Qui in campo pugiles exercebantur, campestrati vocabantur (teste August.) quia foemoralibus eorum pudenda velabantur, quae campestria dicebantur, & perizomata in litteris sacris, Indi Tomastli dicunt: Apud quos tanta cura, & verecundiae observatio, ut in publicum etiam tantilli infantuli (de Mexico loquor) sine Thomastli, idest, subligari prodeat nemo. ¶ Nunc contra eos, quos de indigenis male sensisse, comperimus, dicendum erit: refellendo vanissimam opinionem illorum, qui eos incapaces insimulant, inculpantque atque ex Ecclesiae gremio abijciendos asseverant. Praedicate (ait [sect. 58] Dominus) Evangelium omni creaturae, qui crediderit, &c. de hominibus plane loquebatur, non de brutis, nullam excipiens gentem, nullam nationem excludens, quippe in rete Evangelico omne piscium genus conclausuris Apostolis, quibus praedixerat: Faciam vos piscatores hominum. Nam quod dicit, elegerunt bonos, malos foras miserunt: non de hac militantis, sed de illa triumphantis Ecclesiae piscatione loquebatur, quando segregabit oves ab hoedis. Vnde in piscatione Petri ante passionem retia rumpebantur prae multitudine piscium, etiam naviculae pene mergebantur, sed post Resurrectionem (ait Ioannes) cum tanti essent, non est ruptum rete, quia de piscatione triumphantis loquebatur Ecclesiae. Multi enim retia militantis Ecclesiae pisces implent, rumpunt, & egrediuntur, sive haeresibus, sive pravis moribus, qui triumphantis retia non intrabunt. Vnde de piscatione post Resurrectionem Dominicam numerum determinatum apposuit piscium: quia novit Dominus, qui sunt eius (ait Apostolus) quia haec retia multi exituri intrant, illa nullus egressurus intrabit. Lauda Ierusalem Dominum (ait Psalmista) quia confortavit seras portarum tuarum: benedixit silijs tuis in te. Et ne putaremus in coelum tantum centum quinquaginta tres, idest, beatorum animas: mystice usque ad decem & septem ab uno ascendendo, ac intermedios numerando, is numerus surgit centum quinquaginta tres, quia decem praeceptorum observatores, & septenaris numeri in donis Spiritus sancti perceptores tantum intrabunt: quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Restat igitur, ut nulli apertum, quod vidit Ioannes in Apocalypsi, ostium claudamus, quia ille, qui habet clavem David, qui aperit, & nemo claudit, solus novit numerum electorum in foelicitate superna. Nulli ergo hominum, qui [sect. 59]ex side spontanea petat Baptismum, Ecclesiae est porta claudenda, iuxta Augustini sermonem 15. de verbis Apostoli, Cyprianum super hac re citantis. Nullum ergo retrahat, quaeso, ab hoc opera falsa talium assertio, qui diabolicis instigati suggestionibus, incapaces religionis nostrae asserunt Indos istos. Haec certe vox [sect. 60] Satanica est, & dolentis daemonis suum subversum iri cultum, ac ex avarissimorum Christianorum faucibus erumpens; quorum tanta est cupiditas, ut sitim eius explere volentes, rationabiles creaturas ad Dei imaginem factas, bestias, & iumenta esse contendant, nullo alio fine, nisi ut quibus illarum cura commissa est, nulla sit liberandi eas ex rabidissimis minibus cupiditatis suae: quin potius illarum obsequio uti pro arbitrio permittant. Quis enim tam impudenti animo, ac perfricata fronte incapaces fidei asserere audet, quos moechanicarum artium capacissimos intuemur, ac quos etiam ad ministerium nostrorum redactos bonae Indolis, fideles & solertes experimur? Etsi quando (Beatissime Pater) tua sanctitas aliquem Religiosum [sect. 61] virum in hanc declinare sententiam audierit, etsi eximia integritate vitae, vel dignitate sulgere videatur is: non ideo quicquam illi hac in re praestet auctoritatis, sed eundem parum, aut nihil insudasse in illorum conversione certo certius arbitretur, ac in eorum addiscenda lingua, aut investigandis ingenijs parum studuisse perpendat. Nam qui in his charitate Christiana laborarunt, non frustra in eos iactare retia charitatis affirmant: illi vero, qui solitudini dediti, aut ignavia praepediti, neminem ad Christi cultum sua industria reduxerunt, ne inculpari possint, quod inutiles fuerint, quod propriae negligentiae vitium est, id infidelium imbecillitati adscribunt, veramque suam desidiam falsae incapacitates impositione defendunt, ac non minorem culpam in excusatione committunt, quam erat illa, a qua liberari conantur. Laedit [sect. 62] namque summe istud hominum genus, talia asserentium, hanc Indorum miserrimam turbam; nam aliquot Religiosos retrahunt, ne ad eosdem in Fide insruendos prosiciscantur. Quamobrem nonnulli Hispanorum, qui ad illos debellandum accedunt, horum freti iudicio, illos negligere, perdere, ac mactare, opinari solent non esse flagitium. Vnde apparet, quod hoc Satan ille, humani generis hostis, in lucis Angelum tranfiguratus invenit, ut gentium illarum differendo sidem, sibi exhibitum cultum conservet. Nunc vero de horum sigillatim hominum ingenio, quos vidimus ab hinc decennio, quo ego in patria conversatus, eorum potui perspicere mores, ac ingenia perscrutari, testisicans coram te (Beatissime Pater, Qui Christi in terries Vicarium agis) quod vidi, quod audivi, & manus nostrae contrectarunt de his progenitis ab Ecclesia, per qualecunque ministerium meum in verbo vitae, quod singula singulis referendo, idest, paribus paria. Rationis optimae compotes sunt, & integri sensus & capitis; sed [sect. 63] insuper nostratibus pueri istorum, & vigore spiritus, & sensuum vivacitate dexteriori in omni agibili, & intelligibili praestantiores reperiuntur. De maioribus, [sect. 64] quod barbara feritate, ac crudelitate ultra humanum modum fuerint, audivi: utpote antropophagi, idest, humanarum carnium voratores, truces, ac cruenti: sed quanto crudeliores, & immaniores suere, tanto acceptius Deo holocaustum offeretur, si bene convertantur: cuius pars maxima nos sumus, si tales erga eos extiterimus verbo, & exemplo, manu, lingua, quales eos nobis, si in similem casum incidissemus, voluissemus habere. Lucrifacere animas eorum laboremus, pro quibus Christvs fudit sanguinem. Barbariem eis, & idololatriam obijcimus, [sect. 65] quasi meliores habuerimus patres nostros aquibus ductamus originem, quousque B. Iacobus Apostolus eisdem praedicavit, eosque ad Fidei cultum convertit, ex pessimis optimos reddens: unde tot clarissima Martyrum, Doctorum, & Virginum lumina emicuerunt, quos hic longum esset, & non necessarium recensere. Quis dubitat, durante saeculo, multos ex his sanctissimos futuros, & omni virtute conspicuos? Numquid Sertorio [sect. 66] apud Hispanias res agente, submissa est cerva, quae fatidica putaretur? Ecce cervam, idest, brutum animal Hispani prophetissam, idest, fatidicam, ac Deam adorabant. Feritas Hispanorum quondam tanta erat, ut Silius Italicus ex Italica Bethicae civitate oriundus, dicat de maioribus suis eulogium inclytum: Prodiga gens animi, & properare facillima morte: Namque ubi transcendit storentes viribus annos, Impatiens aevi, spernens venisse senectam Et fati modus in dextra est. PRSS Viriatus ille, quem teste Iustino (de Gentilitate loquor) Hispania habuit clarissimum Ducem, pastor erat armentarius. At post [sect. 67] Christianismum susceptum, cum fide veram nobilitatem haereditate possidemus, tot milites, tot Duces praeclarissimos, quibus & Roma Imperatoribus usa, mirum in modum crevit, ac in id, quod de ea audivimus, provecta est. Si tam [sect. 68] inculta, & vepribus errorum obsita Hispania ante Apostolorum praedicationem, postea tales fructus, sive in saeculo, sive in Ecclesia parturivit, quales futuros nunquam ante credidissent, quia haec mutatio dexterae Excelsi: dent mihi tales pro eodem Omnipotentis Dei, ac Domini liberatoris cunctorum auxilio, favore, & patrocinio, mirabilem fortasse Indorum populum in hoc Novo mundo reperto futurum. Numquid (ait Isaias) abbreviata est manus Domini, ut salvare nequeat? Quo tempore Sertorius in Hispania apud semiferos homines Romanorum Dux erat, litteras Hispani, & Graecas & Latinas noverant, ab his nationibus subiugati: verumtamen est, quod si Hispania proprias vires agnovisset (ait Trogus) nunquam Romanis colla dedisset: litteras ergo Hispani didicerant, nec eorum linguam minus callebant, & semibarbari adhuc erant. Quid mirum, [sect. 69] si miselli isti in extremo terrarum margine constituti, nullo cultorum hominum commercio, nullas usque hodie litteras assecuti, belluarum instar essent, nullum animal habentes pro vectura, ipsi aselli bipedes omnia ruri, domique vectitarent, nulla exterorum hominum notitia, nullo cultu, aut victu, aut vestitu, alijsque humanae vitae ornamentis praediti, nullo litterarum commercio, nullo vehiculorum, aut navigiorum usu, inculti essent, ac pené barbari. Si omnibus ijs praediti Hispani, tales prisco tempore extitere, quid de his desperandum, cum de nobis a nostris minime desperatum sit, cum in ea regione tam illustres viri evaserint in utroque homine? Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum, ait Psalmista, & sequitur: Et videas silios siliorum, qui sunt homines Novi mundi indigenae, qui Fide, & virtutibus eos, quorum sunt ministerio, ad Fidem conversi, forte superaturi sunt. Et quoniam eos penitus [sect. 70] litteras non didicisse praedixerim, palinodiam cano: pingebant enim, non scribebant, idest, non litteris, sed imaginibus utebantur, si quid absentibus seu tempore, seu loco memorabile vellent significare. Quod & Lucanus insinuat in haec verba: Phoenices primi, famae si creditur ausi, Mansuram rudibus vocem signare figuris, Nondum flumineas Memphis contexere Biblos Noverat, & saxis tantum volucresque feraeque, Sculptaque servabant magicas animalia linguas. Nunc vero tanta est ingenij eorum foelicitas (de pueris loquor) ut & Latiné, & Hispane scribant, nostris pueris elegantius: Latine sciant, atque loquantur non minus quam nostri, qui se eius rei studio dedidere. Confessiones [sect. 71] ab eis sunt, quae vel maxime novellis in Ecclesia difficultatem asferunt, & arduitatem praeseferunt, ubi fides praecipuum locum tenet, cum secreta cordis extrinsecus revelentur, ac alteri pandantur lapsos humani, & peccata non minori perspicuitate ac veritate, quam a Christianis natis (ne dicam propensiori) earumque frequentia gaudent, imo aliqua vel minus enucleata, vel a confessoribus forsan non intellecta, quae semel confessi sunt, examussim repetere spontanee non verentur columbina sane simplicitate; ita ut quoad confessiones apud illos totus annus habetur, ut Quadragesima inter nostros, disciplinas ordinarias & a pueris, idest, flagella, non modo renuentes, sed & ultro suscipientes, clam tempore & loco, ultra communes, quae fiunt in die Veneris sancti, & omnibus sextis serijs anni. Quodque adhuc difficilius existimatur a nostris (qui nec in abijciendis quidem concubinis dicto pareant praelatorum) tanta facilitate uxorum pluritatem abijciant, quas in paganismo habuerunt, unicaque continenti, ut miraculi instar sit. Furta, quorum confuetudo (de parvulis loquor) genti innata est, apertissime pro confessione accusant. Non restitutionem recusant, aut procrastinant. Construunt Ecclesias magnas, quas armis Regijs adornant, conventus Fratrum protectorum suorum, & domos devotarum mulierum ab Imperatrice domina Elisabeth missarum, quibus bono animo dant suas silias, sicut Fratribus filios, ut ex ipsis quantocius sancta Ecclesia augeatur. Cum indigent aqua, ad Fratres cum oblationibus veniunt, processiones petunt. Idem similiter faciunt pro pueris infirmis, petentes Evangelium sibi dici, & manus sacras super ipsos imponi. Cum infans nascitur, ad Sacramentum Baptismi suscipiendum a patre, vel matre portatur, & quando moritur ad Fratres concurrunt, ut sepeliatur. Cum vir scit, uxorem non Christianam, illam ad Baptismum ducit, & mulier virum, ut desponsentur ad modum Christianorum, & pater filium, mater siliam, frater sratrem, & vicinus vicinam. Quo circa quae per me ipsum, & a sidedignis Religiosis personis de fide, & moribus istorum acceperim, compendio dicam. Rogatus quidam, cur extra tempus Quadragesimae consiteri vellet? respondit: Se aegritudine pressum spopondisse consessionem Deo, si evaderet, ideo voti reum consiteri debere. Item alius, ad quid tam cito confessionem repeteret, a confessore rogatus, qui sciret, eum paulo ante alij confessum: respondit: Verum equidem esse; sed quod confessorem eum non plene intellexisse, suspicaretur, repetere se velle confessionem: insuper & postea nonnullorum recordatum fuisse peccatorum, quae fassus antea non fuisset. Petrus quidam, & Iacobus Neophiti ex primoribus eorum, post confessionem Sacramentalem, imaginaria visione, duas videre videbantur vias: olidam alteram, alteram odoramentorum, atque rosarum refertam: contemplatosque Magdalenam & Catherinam; quarum simulacra ex pictura didicerant, foetida dicentes, quam antea tenebatis, via est; rosarum spiramine odora, quam sequimini post Baptismum. Quod in conspectu decem millium animarum animoso & ferventi sermone referentibus, multi Baptismum petierunt. Qua nocte Salvator noster, secundum Ecclesiae repraesentationem, natus est: Gloria in excelsis Deo a cantantibus lingua sua auditum est a pluribus. Cum tamen hymnus iste tunc in eorum linguam conversus non esset, ut post: unde arguitur, non humana industria, sed Divina virtute miraculum accidisse. Anhelanti cuidam violentia comprimere puellam, ait illa: Numquid non Christianus es tu? Cui respondenti, sum: hoc quod agis (addidit illa) Christiana pietas prohibet. Quo audito, ille ab inCoepto protinus resilivit. In quadragesima admonitus pro Religione haberi ieiunium, cum aegritudine laboraret, nullo modo persuaderi potuit a Christianis, ut carnibus vesceretur. In confessione se accusavit eorum quidam quod cum propriam cognosceret uxorem, alterius, cuius ardebat desiderio, recordatione fuerit voluptuosa allectus. Rogatus fuit a quodam religiosus quispiam, utrum orare deberet in sacris mysterijs, an cessare, atque attentius Verba Divina auscultare? Alius similiter audito, quod Iudas inconfessus, & impoenitens laqueo vitam finiverit, ait confessori: Ego sum Iudas, qui etsi confessus fuerim, non integre tamen, ideo confessionem repetendam putavi. Duo alij ex rubore peccatum pessimum in confessione occultantes, nimia aegritudine pressi, fassi Sacramentaliter crimen, compunctionis, & lacrymarum imbre perfusi, utroque morbo absoluti sunt. Christiana eorum, maritum Gentilem sortita, rogat, num Baptismum acceperit, illo abnuente? , debitum imo indebitum maritale negat, quousque lovacro sancto perfusum viderit. Plures confessi ex eis non absoluti, vel quia in fornicatione erant, vel quia restitutionem procrastinarent, quantocius adimpleto confessoris praescripto recurrunt, & se repraesentant pro absolutione: quod, mca opinione, fidei non exiguum argumentum est. Si confessio eisdem ex occupatione confessoris, aliáve causa denegatur, dolent, flent, gemituque ostendunt Sacramenti famem, sitimque iustitiae. Plusculi post Baptismum petunt baptizari, quibus, cum Christiana religione id non licere, dicatur, respondent: Scimus id quidem, sed tunc non credidimus aut verba baptizatoris non intelleximus. Martinus vocabatur, qui in extremis paulo antequam decederet, assistenti matri ait: Cede parens, nonne vides fraters advenire cum Cruce, & Dominam quondam per magnisicam lineam mihi Rosarij offerentem? Cum in Thecoacan agerent Christiani in hospitio primum, essentque alio profecti, ait quidam eius oppidi indigena socijs: Nunc maxime Christiana religione fratres vivendum est, cum soli simus, & testes Fidei nostrae Christianos non habeamus. Sed dices, nullo teste res gesta probatur, quasi & testes ipsi mentiri non possint. Rursum in iudicio humano res est nullius ponderis, aut momenti. Quasi vero super hoc humanum iudicium requiramus, & non Divinum potius admiremur, quo velit Omnipotens in novo nascentis Ecclesiae cespite, fructum promittere, ac miracula suscitare, quae apud Sanctos, quos ab antiquo veneratur Ecclesia, penitus floruere. Suffragatur tamen huic nationi, maxime hic mos duplici de causa: tenuitate victus, vilitate, & simplicitate vestitus, humilitas & obedientia genti innata, quibus nullae regiones mundi abundant sicut ista. Quia explicuisse videor, [sect. 72] Beatissime Pater, quae mea dicere, quaeque tua audire intererat, super emporio Indico, idest, earum commercio rerum, quae Creator, & Plasmator omnium sua providentia praeparaverat in termino iam labentis saeculi, in quo fines saeculorum devenerunt; reliquum est, contestari Sanctitatem tuam, Paule Beatissime, Doctor Gentium, ne tantam nactus occasionem, segnitiei, aut torpori locum des: quominus id agas, ut omnes nos commonefacias, exhorteris, excites, atque promoveas, ne in tam excelsi Opificis opere dormitare, sed vigilare, & non segniter ageres tudeamus. Hoc tibi ipsi imprimis persuadeas, Sanctissime Pater, velim, ex quo Evangelij veritas in mundum effulgere coepit, idest, nostra soelicitas declarari, quoque Dei in filios per gratiam liberationis adoptati sumus, post promulgatam per Apostolos duces, ac praeceptores nostros salutis viam, nihil unquam pensi maioris (quod sciam ego) in Ecclesia extitisse Catholica, quam haec apud Indos talentorum dispensatio. Si enim pro caducis fragilibus huius miserae vitae rebus tantopere laboramus, quanto magis niti debemus universi, te duce, Paule Beatissime Pater, ne oblatam in praesentiarum opportunissimam bene gerendae rei facultatem desidia, ac negliagentia nostra perdamus? Videant universi in Apottolico pectore nihil gratius insidere, quam huic tanto negotio vi omni, & nisu, nutu, voce, voto, te velle fideles tuos excubare, adesse, vigilare. Qua parte nobis Verbi ostiam (ut ait Apostolus) apertum est, illuc plurimos operarios destinare, quo in soecundo huius Indiae cespite centeno consurgat spica fructu, quae divitem spem alat, charitatem augeat, sidem sustentet. Tanto idololatras alacriori animo & ampliori ardore certemus ad nostrae professionis vexilla colligere in Asia, quanto Turcarum in Europa saevitiam in nostros amplius cernimus debacchari. Hinc aurum eruamus ex visceribus sidei Indorum, istud aurum mittamus in subsidium militum nostrorum, longe ampliores ab India terminos a diabolo arripiamus, quam ipse cum Mahumetanis suis nobis subducat ex Europa. Duplici daemonum muros ariete quatiamus, ut hinc ab eorum possessione antiqua indigenas eruamus, & istinc auro eruto, eosdem ab Europae finibus excludamus. Promoveantur, Rex Christe bone, fidelium tuorum termini, [sect. 73] Isaiae vaticinium impleatur iam. Ecce isti de longe venient: ecce illi ab Aquilone, & mari: & isti de terra Australi. Laudate coeli, & exulta terra: iubilate montes laudem: quia consolatus est Dominus populum suum: & pauperum suorum miserabitur. Et dixit Sion: Derelinquit me Dominus, & Dominus oblitus est mei. Et infra: Leva in circuitu oculos tuos, & vide; isti congregati sunt, venerunt tibi. Ego vivo (dixit Dominus) quia omnibus his velut ornamento vestieris, & circundabis tibi eos quasi sponsa: quia deserta tua, & solitudines tuae, & terra ruinae tuae nunc angusta erunt pro habitatoribus, & longe fugabuntur, qui absorbebant te. Si tanta diligentia [sect. 74] Dominus lesus Christus, Deus ac liberator noster, Thomam Indos adire persuadet renuentem, ac dicentem: quocunque mitte me, praeter quam ad Indos: & Bartholomaeum, qui ibidem daemones mirabiliter torsit, Indosque ad Fidem convertit, eorum divitias respuens, ac Fidei Evangelicae potiores auro fodinas, quas sequerentur, ostendit: & te, sanctissime Pater, Imperatorem tuum Deum imitari, aemulari, comitari convenit, cum illum milites suos Apostolos in Indos destinantes, ac pene urgentem videas. Sed dices: Non credent Idololatrae Christo, non parebunt Evangelio. Crediderunt (inquit in gestis Apostolicis Lucas) praedicante Paulo, quotquot praedestinati erant a Deo ad vitam aeternam. Nullus certe non credidit ex praedestinatis. Quam [sect. 75] vero libenter Fidem suscipiant, praedicatores revereantur, & audiant, Ecclesias aedificent, religiosis subdantur Indi istius Novae Hispaniae, testes sumus omnes, qui inter istos versati sumus: de valde autem distantibus ad huius provinciae terminis, a venerabili Patre Fratre Bernardino de Minaya, nunc Priore sancti Dominici huius civitatis Tenuxtitlan, sec Mexico, verum habemus testimonium, qui cum duobus socijs religiosis usque in Provinciam de Nicaragua, viam trecentum leucarum, & amplius peragravit, idololatras docendo, idola confringendo, & comburendo, vexilla Regis Christi erigendo, & Ecclesias fundando. Ad quae omnia libentissimos & promptos Indos (qui nunquam viderant Religiosos praedicantes eis) invenit: Baptismum spontanee petentes, cum laureolis roseis, cibo, & potu ei obviantes, viasque ampliantes, atque tergentes, & suo modo cum gratiarum actione dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Stabilem quippe [sect. 76] Comitem (quem Reges saeculi appellant) te supernus coelestisque Rex constituit, ut circa stationem tuam pervigil semper insistas, huc tamen, & illuc, ubi maior necessitas poscat, transmittendos milites, ac comites tuos, vestimentaque, & alimenta gregarijs tuis distribuere debeas, ne si stipendiorum inopia, equitum, peditumque penuria res militaris segnius agatur, minusque procedat, Imperatori culpa adscribatur, id te agente, ut confidimus, coronam (sicut par est) reportaturo beatam. Hactenvs epistola Episcopi Tlaxcalensis, cuius & aliorum auctoritas, & fida relatio eiusdem Romani Pontificis Pauli III. piam solicitudinem excitavit, [sect. 77] ut peculiare deplomate Indorum capacitatem, & libertatem assereret. Divinique, & humani iuris non secus ac nos, & reliquas Europae, sive antiqui Orbis nationes participes esse definiret. Idemque [sect. 78] Pijssimus, & Catholiciss. Imp. Carolus V. pluribus legibus, edictis, & schedulis declaravit, contrarias abrogans, quae illorum servitutem, aut vexationem quovis modo permittere videbantur, ut constat ex ijs, quae scribunt Hieron. Benzo in hist. Amer. lib. 1. cap. 17. & sequen. Ant. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. pag. 323. & 367. & decad. 2. pag. 7. 19. 91. 118. & 114. & decad. 3. pag. 312. & decad. 4 pag. 299. & 270. & seq. & alibi passim, & Fr. Ioan. a Torquem. in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 14. & lib. 17. cap. 19. & Nos infra lib. 3. cap. 5. & 6. diligentius trademus. Paulianae autem sanctionis verba, quoniam gravissima sunt, & tractationi, de qua agimus, maxime conducentia, in lectorum quoque gratiam hic inserere libet, quae sic habent. Paulus [sect. 79] Papa III. universis Christi Fidelibus, praesentes litteras inspecturis salutem, & Apostolicam benedictionem, & infra. Veritas ipsa, quae nec falli, nec fallere potest, cum Praedicatores Fidei ad officium praedicationis destinaret, dixisse dignoscitur: Euntes, docete omnes gentes. Omnes dixit, absque omni delectu, cum omnes Fidei disciplinae capaces existant. Quod videns, & invidens ipsius humani generis aemulus, qui bonis operibus, ut pereant, semper adversatur, modum excogitavit hactenus inauditum, quo impediret, ne Verbum Dei gentibus, ut salvae fierent, praedicaretur: ac quosdam suos satellites commovit; qui suam cupiditatem adimplere cupientes, Occidentales, & Meridionales Indos, & alias gentes, quae temporibus istis ad nostram notitiam pervenerunt, sub praetextu, quod Fidei Catholicae expertes existant, uti bruta animalia ad nostra obsequia redigendos esse, passim asserere praesumant, & eos in servitutem redigunt, tantis affictionibus illos urgentes, quantis vix bruta animalia illis servientia urgeant. Nos igitur, qui eiusdem Domini nostri vices, licet indigni, gerimus in terris, & oves gregis sui nobis commissas, quae extra eius ovile sunt, ad ipsum ovile tot nixu exquirimus: attendentes, Indos ipsos, ut pote veros homines, non solum Christianae Fidei capaces existere, sed ut Nobis innotuit, ad Fidem ipsam promptissime currere: ac volentes super his congruis remedijs providere, praedictos Indos, & omnes alias gentes ad notitiam Christianorum in posterum deventuras, licet extra Fidem Christianam existant, sua libertate, ac rerum suarum dominio huiusmodi uti, & potiri, & gaudere libere, & licite posse, nec in servitutem redigi debere: ac quicquid secus fieri contigerit, irritum & inane: ipsosque Indos, & alias gentes Verbi Dei praedicatione, & exemplo bonae vitae ad dictam FidemChristi invitandos fore, auctoritate Apostolica per praesentes litteras decernimus, & declaramus, non obstantibus praemissis, caeterisque contrarijs quibuscumque. Datum Romae anno 1537. quarto Nonas Iunij, Pontificatus nostri anno tertio. Cuius decreti executio com3missa fuit Illustriss. Cardin. Taverae, ut videbis infra lib. 3. cap. 8. num. 54. Qvarto facit, quia etsi concedamus, omnes omnino Indos obtuso, hebeti, aut fero ingenio praeditos esse, cum tamen veri homines sint, valde absurdum, imo & impium iudicari debuit, & semper debebit eorum iudicium, qui illos a Fidei Catholicae participio, & sanctae Apostolicae Ecclesiae consortio excludere voluerunt, cuius ianua omnibus pariter aperta est, ut Episcopus Tlaxcalensis, & Paulus III. merito declararunt in epistolis supra relatis. Etenim [sect. 81] cum Prophetae, omnes insulas gentium, & qui in extremis terrae habitant, Dominum adoraturos, eique; laudem cantaturos, & dona adducturos praedixerint, ut apparet ex Sophon. cap. ult. & Isai. cap. 42. & 64. & alibi passim, arbitrari non oportet [sect. 82] contemptos, ac sempiternae oblivioni datos hoc Indos apud pium Conditorem, & benignissimum Redemptorem, cum sit unus omnium hominum Pater, ut cum Lucretio recte tradit Lactan. Firmian. lib. 6. Divin. instit. cap. 10. & eodem sanguine, quo Graeci, & Romani, isti Indi, quantumvis barbari, redempti fuerint. Quapropter [sect. 83] ipsos Christi Apostolos scimus ad remotissimas quasque, & ferocissimas nationes Evangelij seminandi gratia penetrasse, neque earum belluinis moribus deterritos, neque sensus stupore pertaesos; se crediti talenti debitores Graecis pariter ac Barbaris, sapientibus atque insipientibus agnoscentes, ut scribit D. Paul. Rom. 1. & optime prosequuntur Acosta. d. lib. 1. de procur. Ind. salu. cap. 1. & sequentib. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salu. lib. 1. cap. 11. pag. 37. & 38. & lib. 4. par. 1. cap. & lib. 11. in praefat. pag. 759. & Thom. Bozius lib. 8. de sign. Eccl. cap. 4. & lib. 10. cap. 13. ubi late agit de efferatis gentibus ad humanitatem, & Religionem disciplina Christiana perductis, & novissime post haec scripta P. Suarez in tract. de Fide, disput. 6. sect. 9. num. 4. ubi indubitanter asserit, omnes viatores per se Fidei esse capaces. Quibus addere licet D. August. qui serm. 37. ad Fratres in Erem. tradit, se ad monstra sine capite, & oculos in pectore habentia, serendi Evangelij causa profectum, cum nosset eos Gentilitatis errore implicitos, & ratione alicuius tametsi falsae Religionis, duci. Quod etiam refert Bapt. Fulgos. lib. 1. memorab. capit. 6. de miraculis, fol. 53. & novissimus Alfons. Carranza in Disp. de partu humano, cap. 17. num. 80. ubi eiusmodi homines laemnios appellari, tradit, de quibus Agell. lib. 9. capit. 4. & D. Isidor. lib. 11. Etymol. cap. 3. Et similiter [sect. 85] praedictae ruditatis & hebetudinis Indorum causa sufficiens iudicari non debuit ad eos debellandos, affligendos, onerandos, & spoliandos, cum potius ob eandem rationem illis ut hebetioribus magis miserendum, quam irascendum suerit, magisque consulendum & subveniendum, quam persequendum. Constat [sect. 86] quippe stolida hominum ingenia miserijs, aerumnis, & adversis, ac calamitosis rebus stolidiora fieri, ut Ovid. in epist. Sapho. his verbis ostendit: Nunc vellem facunda forem, dolor artibus obstat, Ingenium meis subsistit omne malis. Et certum etiam est, [sect. 87] eiusmodi hebetudinem rusticitatem aut feritatem Indorum non tam ex natalium, stirpisve, aut aeris nativi causis descendere, quam ex prava, & diuturna educatione, & vitae agrestis consuetudine, austeritate, doctrinaeque defectu, & ex nuditate, & ciborum crassitie, atque intemperie, qua ut plurimum utebantur, ut in nostris rusticis, & agricolis Hispanis quotidie experimur, & [sect. 88] generaliter de omnibus, qui rura, & agros inhabitant, tradit Arist. sect. 30. probl. 1. Galen. in lib. de temper. capitis, & in lib. quod animi mores corporis temperamenta sequantur, latissime Tiraq. de nobilit. cap. 2. ex. num. 57. & ultra relatos ab eo Otalora in eodem tract. p. 5. cap. sin. num. 20. Doct. Huarte in tractat. de examine ingeniorum, cap. 4. & in specie de Indis nostris loquentes Ioseph. Acosta d. lib. 1. de procur. Ind. salu. cap. 8. Fr. Ioan. Bapt. in dict. advertent. confess. 1. part. sol. 59. & Fr. Gregor. Garcia de Indor. orig. lib. 3. cap. 4. §. 2. Quibus hebetudinis Indorum causis, addi etiam potest [sect. 89] idololatriae caecitas, cui maxime dediti erant, qua interveniente, homines hebetari D. Paulus ostendit, 1. Corint. 2. & 3. D. Greg. lib. 12. Moral. qui habetur incap. Salomon 32. q. 4. & veluti lapides fieri Clemens Alexand. in Orat. hort. ad Gent. ubi sic eleganter scribit: Testis nobis accedat vox Prophetica veritati concinens: potens est enim Deus ex lapidibus suscitare filios Abrahae. Qui miseratus multam nescitiam, & cordis duritiem eorum, qui lapiduerunt adversus veritatem, excitavit semen pietatis in Deum, virtutem sentiens ex lapidibus illis, nempe Gentibus, quae crediderunt lapidibus, & de nostris Indis in specie loquens Fr. August. Davila lib. 1. hist. Mexic. cap. 81. pag. 323. Quae omnia [sect. 90] non ferro ac flagris, non servitute, & spolijs punienda fuerunt, sed doctrina, mansuetudine, morumque nostrorum exemplo suaviter medicanda: cum re vera [sect. 91] nulla sit tam Barbara natio, nulla tam stupida, quae, si aliqua temporis intercapedine accurate, & generose educetur, & instruatur, non deponat barbariem, induat humanitatem, & morum elegantiam, & ad tantam frugem perveniat, ut maximis ipsa natura ingenijs comparari possit, ut videmus in rusticis ad scholas, aut curiam, vel celebres urbes traductis, qui mirae solertiae, & ingenij praestantis effici solent, & in AEthiopibus, & eorum liberis in palatijs enutritis, qui adeo ingenio prompti, & ad quidvis parati frequenter evadunt, ut si colorem detrahas, ex nostris putari possint, sicuti observat D. Chrysost. hom. 4. epist. ad Titum, Acosta d. cap. 8. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 19. pag. 439. & 4. tom. colloq. 3. de hominum educatione per totum, & exemplo canum, quos Lycurgus educavit, probat Plutarch. in eius vita, Coel. Rhodig. lib. 20. lect. antiq. c. 28. & alia tradens Tiraquel. in lege septima connub. Annaeus Robert. lib. 1. rer. iudic. cap. 9. Castill. de Bobadill. in Polit. lib. 2 cap. 13. ex numer 62. & P. Ioan. Pineda de reb. gest. Salomon. lib. 1. cap. 19. Atque huic nimirum doctrinae, & politici defectui, & agrestis vitae consuetudini adscribenda sunt, quae supr. cap. proximo ex num. 27. pro Indorum barbarie exaggeranda consideravimus. Neque [sect. 92] enim mirum fuit, quod primis adspectibus Hispanorum navigia, equos, bombardas, & litteras mirarentur, ac formidarent, & Hispanos ipsos, his & alijs utentes, de coelo missos existimarent: cum haec omnia vere in se admiranda essent, & ab Indis nunquam visa, nec cogitata. Nam communiter accidit, ut [sect. 93] nova quaeque, etsi pusilla sint, admirationem incutiant, & ut ea, quae repente, & ex inopinato videntur, tanquam de coelo missa credamus, ut scriptum reliquit Seneca lib. 7. nat. quaest. in princip. sic inquiens: Nam quamdiu solita decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo subducit. Ita eniam compositi sumus, ut nos quotidiana, etiam si admiratione digna sunt, transeant: contra minimarum quoque rerum, si insolitae prodierunt, spectaculum dulce fiat. Adeo [sect. 94] naturale est, magis nova quam magna mirari, & Tertul. in Apol. cap. 10: Ex consuetudine humana ignoti, vel ex inopinato apparentes, de coelo supervenisse dicuntur: proinde Saturno repentino adventu ubique Coelitem contigit dici. Mirandum etiam non fuit, [sect. 95] quod omnes Occidentales Indi litterarum usu carerent; nam idem Orientalibus, & alijs nationibus commune fuit, ut tradit Alex. ab Alex. lib. 2. Genial. cap. 30. qui res gestas, & memoratu digna Pythagorico more memoria tenuere, illasque a parentibus traditas per manus posteris dedere, qui tamen haud multo post in syndonibus scribere inceptarunt, totasque paginas monumentis rerum gestarum impleverunt. Quod de Phoenicibus tradit etiam Lucanus, & in Mexicanis [sect. 96] nostris experti fuimus, qui si non litteris, imaginibus tamen, & figuris ea omnia, quae sibi memoranda videbantur, signisicabunt, & conservabant. Et in Peruanis, [sect. 97] qui mirabili modo chordis versicoloribus, multisque nodis insignitis, & artificio singulari contextis, quarum domus sunt perplenae, multorum saeculorum res gestas solerter involvunt, & ubi opus est, sine ulla haesitatione explicant, & declarant, ut cum Ioan. Metello, & Petr. Zieza refert Theatr. vitae hum. volum. 6. lib. 2. pag. 1593. & volum. 5. lib. 3. pag. 1275. Ioseph. Acosta lib. 1. histor. Ind. cap. 24. & lib. 6. cap. 2. & sequentib. Garcilas. Inca de Incarum histor. lib. 2. capite 22. & 23. & libro 6. capite 8. & alij, quos citavimus sup. libro 1. cap. 9. numer. 31. Idemque in Arithmetica contingebant, quam suo more, ac modo, certis lapillis adhibitis, peritissime callent, ut testatur Acosta dict. lib. 6. cap. 8. Et ut essent alij, qui ultra quinque, vel decem numerare nescirent, id valde culpandum non fuit. Nam Bonfinius lib. 1. rer. Vng. decad. 1. scribit, [sect. 98] Albanis, Caspij maris accolis, simplex ingenium fuisse, mercaturae, & cupiditatis expers: & quod numerum supra centenarium non noverant; ponderum, mensurarum, urbanitatis, agriculturaeque ignari. Et de [sect. 99] Thracibus refert Alex. lib. 2. Genial. capite 25. quod ad quatuor usque numerare didicere: & quod [sect. 100] Meletides adeo vecors fuit, ut vix toto ingenij captu ad quinque numerare disceret. Pari etiam ratione excusari potest, quod de Hispanis saltantibus diximus, quos Indi furiosos putabant. Nam idem Vettones [sect. 101] Hispaniae nostrae populi fecisse dicuntur, cum primum Romanorum castra intuentes quosdam Centuriones, deambulationis causa in via progredientes, reflecti cernerent, insanire quippe homines suspicati sunt, atque ita eis viam ad tabernacula commonstrabant, quasi semper aut quiescere, aut pugnare necessarium arbitrarentur, ut refert Strabo lib. 3. & post eum Theat, vit. hum. vol. 7. lib. 6. pag. 2024. & vol. 15. lib. 1. pag. 2956. Et longe minus, [sect. 102] quod de eclypsi Xamaicensium retulimus, barbariem, & ignorantiam Indorum demonstrat, cum Romanis militibus, apud quos totius Orbis Imperium, & gubernatio residebat, idem ferme contigisse ostendat Cornel. Tacitus lib. 1. annal. Dum legiones [sect. 103] Pannonicas iamiam ad seditionem, & alia saevissima scelera prorumpentes, alio Lunari eclypsi turbatas, & a Druso sedatas, his verbis scripsit: Noctem minacem, & in scelus erupturam, fors lenivit. Nam Luna claro repente coelo visa languescere. Id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, ac suis laboribus defectionem syderis adsimulans, prospereque cessura quae pergerent, si fulgor, & claritudo Deo redderetur. Igitur aeris sono, tubarum, cornuumque concentu strepere: prout splendidior, obscuriorve laetari, aut moerere. Et postquam ortae nubes offecere visui, creditumque conditam tenebris (ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes) sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari Deos lamentatur. Vtendum inclinatione ea Caesar, & quae casus obtulerat, in sapientiam vertenda ratus, circumiri tentoria iubet, &c. Similiter in consideratione non est, quod [sect. 104] quidam de sordidis, & spurcis Indorum moribus circa corporis cultum obijciunt. Nam licet plures ita comperti fuerint, alij tamen, ut Mexicani & Peruani magis compti, & politici erant. Ita [sect. 105] ut Huainacapac Inca, Peruanorum Imperator, cum foelicissimis expeditionibus plurimas nationes sibi subiecisset, in eam tandem perveniens, quae eum tractum incolit, quem hodie Cabo de Passaos appellamus, ab indigenis debellandis, & imperio suo aggregandis, abstinuerit, quod eos sordidos valde, squalidos esse, comperisset, ut refert Garcil. Inca in suis commnentarijs, 1. tom. lib. 9. cap. 8. in fine. Et idem Auctor lib. 7. cap. 20. scriptum reliquit, [sect. 106] alium eorundem Peruanorum Regem, nomine Incalupanqui, Chilensium ferocitate conspecta, qui imperio suo facile colla submittere noluerunt, exercitum ab illorum finibus eduxisse; eo quod diceret, nullo graviori supplicio eorum proterviam afficere posse, quam si illos Imperij, gubernationisque suae moribus, & legibus non donaret. Etsi antiquitatis monumenta requirimus, forte non minorem spurcitiem in [sect. 107] nostris Hispanis, maxime Iberis, & Cantabris reperiemus, cum de illis narret Coel. Rhodig. lib. 18. lect. antiq. cap. 22. ferinos prorsus ac depravatos mores habuisse, quando non abnuebant ex lotio, quod intra cloacas asservatum diutius fuisset, lavacra comparare: retrimentisque contusis, dentifricia sibi, atque coniugibus quaerere, & humi cubitare. Et idem scribit Ravis. Textor in offcina, 1. tom. tit. de divers. morib. popul. pag. 370. & 372. addens, quod res minimas plurimi faciebant, & avaritiae studio semel tantum inter diu cibum capiebant, hydropotaeque erant: quod oblectabantur capillorum [sect. 108] longitudine, crinemque sibi, sine ullo artisice formosi, quatiebant, non aliter quam iubam generosa animalia. ¶ Barbae [sect. 109] etiam & pilorum abrasio, & corporum [sect. 110] ad effectus varios pictura, & tinctura non Indis tantum, verum & pluribus alijs nationibus communis fuit, ut ipse Rhodig. prodit d. lib. 18. cap. 21. & Maluenda lib. 8. de Antichrist. cap. 20. Theatr. vitae hum. vol. 2. lib. 2. ex. pag. 298. Fr. Alphons. de Mendoza in quodlibet, q. 5. positiva, & Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 3. capit. 14. & praecipue [sect. 111] Britannis, qui teste Iulio Caesare lib. 5. comment. de bello Gallico, capillo utentes promissiore, caeterum corpus curiosius abradebant, praeter labrum superius, & glasto, quod (ut Caesar inquit) caeruleum exhibet colorem, se totos inficiebant, ut ea ratione horridiores hostibus se se in praelijs ingererent. Vnde aliter quam [sect. 112] veteres interpretes acceperunt, interpretandi sunt Martial. versiculi lib. 11. epigram. 54. Claudia caeruleis quum sit Rufina Britannis AEdita, cur Latiae pectora plebis habet? Et idem de eisdem Britannis docet Gentianus Hervetus in notis ad Clem. Alex. lib. 3. Paedagog. cap. 3. pag. 259. & Petr. Fab. lib. 1. semest. cap. 20. pag. 137. qui [sect. 113] Caesaris verba diligenter explicat, & emendat, post Petrum Victorium lib. 19. var. lect. cap. 3. & eodem lib. 1. cap. 6. pag. 36. notat ipsorum [sect. 114] etiam Romanorum Imperatorum triumphantium corpora minio illini solita, sicque Camillum triumphasse, ut memorat Plin. lib. 33. cap. 7. Quo respiciens, narrat Anton. Panorm. de rebus gest. Alphonsi, quod cum Alphonsus [sect. 115] Aragonum Rex triumphalem currum ascenderet, non defuerunt, qui admonerent, ut triumphantium Romanorum more vultum minio illiniret. Quibus ille respondisse, fertur, minium Baccho soli convenire; qui non solum triumphi, sed vini etiam repertor extitisset. Zigantes [sect. 116] etiam Afri, qui simijs tantum vescuntur, corpus minio inficiunt, teste Herodoto lib. 4. & Hyperborei AEthiopiae populi, atri coloris, tota corpora rubrica illinunt, & Daci, & Sarmatae ea succis herbarum inscribebant, ut testatur Theatr. ubi sup. pag. 301. & de Cathainis, sive Sinensibus, quod natura imberbes sint, litteris mandavit Ioan. Boem. lib. 2. de morib. gent. cap. 8. pag. 112. Qvinto, pro eiusdem sententiae confirmatione considerari potest, [sect. 117] id, quod sup. cap. proximo, ex num. 52. pro contraria perpendimus, natura scilicet secundum sententiam Philosophi, & aliorum, quos ibi retulimus, quosdam servos esse, hoc est, barbaros, & rudes homines natura sapientioribus subiectos esse debere, non eo spectare, ut vere servi sint, & ob hanc causam libertate, & dominio bonorum suorum publice, aut privatim spoliari possint, alioqui idem de infantibus, & pupillis, & multo magis de perpetuo furiosis affirmari deberet, [sect. 118] quos tamen nemo dubitat, vere liberos, & rerum suarum dominos esse, ut post alios, quos refert, concludit Victoria in relect. 1. de Indis, nu ner. 21. & 22. Greg. Lop. in l. 2. tit. 23. part. 2. gloss. 2. col. 5. versic. Et postea quam, & Michael Salon de iust. & iure, q. 2. artic. 1. vers. Offert se hic dubium, & insinuat Iustinian. in §. 1. instit. de tutelis, ibi: Tutela est vis ac potestas in capite libero, &c. & ut Vlpianus in l. qui furere 20. D. de stat. hom. ubi dicit furiosum statum, dignitatem, & magistratum, ac potestatem, in qua fuit, retinere videri. Ex quo ibidem Bartol. Bald. & Mornacius inferunt, iurisdictionem aeque ac dominium retineri a furioso: sola enim administratio aufertur, quamdiu animus deest, cohibetque inumbratae quietis timor. Sed id tantum significare voluit Philosophus, huiusmodi barbaris & ignorantibus [sect. 119] hominibus natura necessitatem & indigentiam quandam inesse, ut ab alijs, qui prudentiores, sapientiores, ac magis politici sunt, regantur, & gubernentur, oportereque, ut eis hac de causa subijciantur, sicut filios ante adultam aetatem parentibus, & uxores viris subijci convenit. Atque hoc sane, non ut prudentiores pro suo commodo in illos tanquam in servos dominationem exerceant, sed potius ut hebetioribus consulentes, illorum utilitatem omni modo curent, miserijs, & imbecillitati provideant, & voluntarijs obsequijs utentes, absque omnis laboris molestia, cum gaudio, cordisque laetitia ad observationem naturalis, & Divinae legis, ad ampliorem sapientiam, disciplínam, iustitiam & providentiam dirigant: & denique ad reliqua omnia, quae observant caeteri homines liberi, prudentes, atque politici. Quam expositionem verba Philosophi, si adamussim perpendantur, non obscure recipiunt, & expressius idem ostendit lib. 3. Politic. cap. 10. & lib. 7. cap. 14. D. [sect. 120] Thom. 1. part. quaest. 96. artic. 3. & 4. & 2. 2. quaest. 57. artic. 3. ad 2. dicens: Quod hunc hominem esse servum absolute considerando magis quam alium, non habet rationem naturalem, sed solum secundum aliquam utilitatem consequentem, in quantum utile est huic, quod regatur a sapientiori, illi, quod hoc iuvetur: ut dicitur in 1. Polit. Et ideo servitus pertinens ad ius gentium est naturalis secundo modo, sed non primo modo: hactenus Thomas. Qui optime aperit, quo tendat haec servitus minus prudentis ad sapientiorem, & quamvis eam ad ius gentium referre videatur, idem tamen quaest. 96. artic. 3. & 4. a natura institutam, & statui innocentiae convenisse docet, ut sic magis distinguatur a vili, abiecta, & miserabili servitutis conditione, quae postea iure gentium ob bella, & captivitates inducta fuit. Et hoc idem tradit eadem 1. part. quaest. 92. artic. 1. ad 2. his verbis: Duplex est subiectio, una servilis, secundum quam praesidens utitur subiecto ad sui ipsius utilitatem, & talis subiectio introducta est post peccatum: Alia oeconomica, vel civilis, secundum quam utitur subiectis ad eorum utilitatem; & ista fuit etiam ante peccatum. Defuisset enim bonum ordinis in humana multitudine si quidam per alios sapientiores gubernati non fuissent. Eandem doctrinam [sect. 121] probavit etiam Cardin. Turrecrem. in cap. ius gentium, art. 4. dist. 1. Cepola in tract. de servitut. tit. de servit. person. cap. 1. Sotus lib. 4. de iust. & iur. q. 2. art. 2. Victoria ubi sup. num. 23. vers. Superest respondere, Ioan. Driedon. de libertat. Christ. lib. 1. pag. 8. cuius elegantissima verba refert & sequitur Covarr. in regul. peccatum, 2. part. §. 11. num. 5. Ioseph. Acosta, omnino videndus lib. 2. de procur. Ind. sal. cap. 5. Navar. in cap. ita quorundam, de Iudaeis, notab. 2. gloss. penult. num. 5. Menchaca controvers. illustr. in praefat. ex num. 5. & lib. 1. cap. 10. num. 4. 11. & 12. M. Banez in 2. 2. quaest. 10. art. 10. vers. Arguitur tertio, col. 533. Salon in d. tract. de dominio, q. 2. art. 1. in 3. conclus. & q. 3. art. 1. per tot. Greg. de Valentia in 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 7. col. 417. & sequenti, Molina de iust. & iure, tract. 2. disp. 32. in princip. & disp. 35. & Nos infr. cap. seq. & num. 21. & seqq. & lib. 3. cap. penult. Neque [sect. 122] obstat, quod ex eodem Philosopho, & alijs sup. tradidimus, posse nempe huiusmodi barbaros, & feroces homines coerceri, & etiam obtorto collo, ac reluctantes sub iugum mitti, imo & ut feras venari, ut recte, & innoxie vivere discant. Nam hoc falsum, & absurdum esse, multis argumentis praecitati Auctores evincunt; & si aliquatenus verum esse posset, de illis tantum debere intelligi aiunt, qui sunt prorsus veluti furiosi, aut amentes, vel ferarum more viventes, nullis legibus, vel institutis, adducti, per alienas provincias praeliando, latrocinando, & invadendo, grassantur, & divagantur, quales olim Gothi, Scythae, & Alani fuisse, & hodie in Asia, & Africa Arabes, & Alarabes esse dicuntur. Cuiusmodi nusquam totam ullam Indorum Rempublicam inventam esse contendunt, cum neque amentes sint, & in totum rationis expertes, ut supra probavimus: neque nobis, aut alijs aliqua damna, vel iniurias intulerint, ob quae ferarum instar venari, & occidi possint, aut suis provincijs, & pagis privari, in quibus ipsi quietissime, mansuetissimeque vivebant. Quibus addere licet, quod utcunque Aristot. verba accipiantur, [sect. 123] eis standum non est, si Christianae disciplinae legibus, & moribus adversentur: cum ille ethnicus fuerit, & in inferno sepultus, ut acriter coram Carolo V. Imp. Opt. Max. Chiapensis Episcopus declamavit apud Ant. de Herrer. in hist. gen. Ind. decad. 2. lib. 4. cap. 5. pag. 119. & in replicat. contra Sepulvedam: & non obscure sentiunt Sotus, Acosta, Menchaca, & Banez ubi sup. [sect. 124] qui docent, fortassis Aristotelem assentari voluisse Alexandro Magno, qui eius discipulus erat, & tunc temporis totum Orbem sibi subijcere, his, & alijs coloribus, ac mentitis rationibus conabatur; quas tamen meram potius tyrannidem, rapinam, & violentiam appellare possemus, sicuti facit D. August. lib. 4. de Civitat. Dei, cap. 6. & diximus sup. cap. 6. num. 56. & sequentibus. Sexto, pro eadem opinione facit, [sect. 125] ei contrarium non esse, quod similiter in cap. praecedenti ex num. 66. cum Plutarc. D. August. Thoma, & alijs de Alexandri Magni, & Romanorum laudibus diximus, dum ob id eorum imperium extollere & legitimum, ac voluntate Dei quaesitum docere videntur, quod feras, & barbaras nationes bellis domuerint, & optimis legibus ac moribus cultas, & mansuetes reddiderint. Etenim si attente istorum Auctorum verba considerentur, procul dubio constabit, longe aliam mentem habuisse, & id tantum in illis commendasse, quod subiectorum disciplinae, & rectae institutioni, ac gubernationi sedulam operam dabant, & praeclaris monitis, atque institutis ad politicam vivendi formam reducere conabantur, ut bene ultra alios observat Ioseph. Acosta dict. cap. 5. sic enim Augustin. scribit dict. lib. 5. de Civitat. Dei, cap. 17: An vero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subiugatis imposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum, quod si concorditer fieret, id ipsum fieret meliore successu: sed nulla esset gloria triumphantium. Bella igitur, & bellorum strages, ac damna, iniurias, & spolia innoxijs nationibus quantumvis barbaris irrogata, non laudat, nec probat August. prout vere laudare, imo vel excusare non poterat, cum fuerint iuri, & naturali rationi contraria, quae[sect. 126] non patitur alterum cum alterius iactura locupletari, vel in alios facere, quod nobis ipsis fieri nollemus, l. 1. §. iuris praecepta, D. de iustit. & iure, l. 1. D. quod quisque iuris, l. nam hoc natura, D. de condict. indeb. cum alijs, quae adducit Rebuff. in l. unica, C. de sentent. quae pro eo quod interest, num. 130. & eruditissimus Petr. Fab. in l. iure naturae 206. D. de regul. iur. ubi illud Cicer. allegat lib. 3. offic. Detrahere aliquid alteri, & hominem hominis incommodo suum augere commodum, magis est contra naturam, quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam caetera, quae possunt, aut corpori accidere, aut rebus externis. Cui conveniunt similia verba Lactant. in epit. Divin. instit. cap. 4. & Cassiodor. lib. 9. var. epist. 3. Et addi potest illa altera, satisque efficax ratio, [sect. 127] quod non sunt facienda mala, quamvis inde bona evenire posse sperentur, de qua in cap. forte 24. quaest. 5. cap. sic non sunt 32. quaest. 4. cap. ult. 32. quaest. 8. cap. super eo de usuris, cap. 3. ne clerici, vel monachi, cum alijs, quae tradit Claud. Pratus Gnos. gener. Iur. lib. 5. tit. 1. cap. 3. pag. 282. & late Dom. Regens Valencuela in monit. contra Venetos, 5. part. num. 200. & seqq. Atque etiam [sect. 128] quod bellorum strepitus, & damna, quae ex illis contingere solent, non videntur aptum medium illis praestare posse, qui agrestes homines, & incultos meliores & politiores efficere volunt, & ad iustitiae cognitionem & observationem suadere, iuxta ea, quae diximus sup. hoc cap. n. 85. & de bellorum damnis alio in loco dicemus, & in nostris terminis observat Acosta dict. lib. 2. cap. 4. & 5. & Menchaca dict. cap. 10. num. 6. & sequentibus. Atque ita [sect. 129] de ipsis Romanorum bellis apte quidam scripsit: Non ius arma dedit, potius ius arma dedere. Et quod per vim sedes alienas occuparunt, & Orbis Imperium assequuti sunt, aperte concludit Innocent. in cap. quod super his, de voto, Bald. & Alber. in l. 1. num. 20. C. de summa Trinit. Ioan. Fab. in §. sed quod Principi, inst. de iure natur. Angel. in l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, & alij relati a Castaldo in tract. de Imp. q. 4. num. 3. & Zevall. in tract. de violentijs, gloss. 18. num. 130. & sequenti. # 9 CAPVT IX. De superioris quaestionis resolutione, & Indorum in tres classes distributione: & quantum oporteat, quod rudes, & insipientes a prudentioribus, & sapientioribus gubernentur. SVMMARIVM Capitis IX. -  1 Indi nullo modo belluarum numero haberi debent. -  2 Indi nulli in Novo Orbe reperti sunt, qui omnino lumine rationis careant, aut monstrosas formas habeant. -  3 Indi etiam illi, qui magis politici reperti sunt, nostrorum comparatione eo tempore barbari appellari potuerunt. -  4 Indi alij ab alijs in plurimis, & plurimum differunt. -  5 Homo homini praestat. -  6 Arabum quidam nimis barbari, alij nimis sapientes, & politici sunt. -  7 Lex inter artisices 31. D. de solution. exornatur. -  8 Indi Occidentales ad tres classes optime ubi de eorum capacitate agitur, rediguntur a Ioseph. Acosta, & alijs. -  9 Indi primae classis censeri possunt Sinenses, Iaponij & alij Orientales. -  10 Indi secundae classis vocari possunt Mexicani, Peruani, & alij ex provincijs Novae Hispaniae. -  11 Indi tertiae classis illi vocantur, qui sylvesrem & omnino feram, ac barbaram vitam agebant, quorum plures nationes recensentur. -  12 Indos, qui omnino barbaros, & brutis similes affirmabant, de quibus intelligendi sunt? -  13 Indi primae classis, praetextu sui barbarismi licite debellari non possent. -  14 Sinenses putant, se caeteris mortalibus prudentia, sapientia, & artium subtilitate antecellere. -  15 Sinensis cuiusdam Doctoris dictum. -  16 Indi secundae classis ob solam barbariem non possunt debellari, & spoliari. -  17 Reges nostri nunquam permiserunt, Indos secundae classis debellari, vel servos fieri. -  18 Indorum Mexicanorum, Peruanorum, & aliorum simillum capacitas, & conditio magnum fructum in Fide Catholica, & politicis moribus, si bene instituantur, promittit. -  19 Indorum secundae classis barbaries, & status exegit, ut plantata inter eos Fide Reges nostri supremam eorum gubernationem acciperent. -  20 Auctorum nomina, & verba recensentur, qui Indis secundae classis, semel ad Fidem conversis, Regum Catholicorum supremam saltim dominationem concedunt. -  21 Dominatio suprema Reg. Cathol. respectu Indorum, qui noviter ad Fidem Catholicam conversi sunt, qualis esse debeat? -  22 Praelatio quae inducitur ob utilitatem subditorum magis his, quam illis utiles & proficua esse debet cum D. Thom. & August. -  23 Aristotelis sententia de barbaris natura servis, quo pacto in Indis secundae classis practicari debeat? & qualiter in tertiae? num. 25. -  24 Indis tertiae classis, hoc est, omnino barbaris, & sylvestribus omnimoda coactio, iurisdictio, & gubernatio Regibus Catholicis competit. -  26 Auctorum sententiae recensentur, & expenduntur, qui Indos omnino barbaros, & feros debellari, & suis imperijs spoliari posse concedunt. -  27 Inferior ratio debet servire fortiori. -  28 Ratione qui excellunt, dominatione excellere debent. Et num. 35. -  29 Plato sex causas dominandi alijs, eleganter constituit, & inter eas, ignorantium subiectionem respectu prudentiorum. -  30 Indorum & Hispanorum Respublica ubi iuncta esse coepit, eorum gubernatio multis de causis Regibus Hispanis, concedi debuit. Et num. 42. -  31 Stulti non debent esse melioris conditionis, quam sapientes. -  32 Regum eligendorum inter varias formas illa usitatior fuit, ut ex prudentioribus, & sapientioribus eligeretur. -  33 Magi olim vocabantur Reges, idest sapientes, & quare? -  34 Ezechiel. locus cap. 27. illustratur. -  36 Doctrina Moralis vocatur in l. 13. tit. 2. lib. 7. ordinam. sapientiorum gubernatio & dominatio. -  37 Plato dicebat, tunc Respublicas beatas esse futuras, quum a sapientioribus regerentur. -  38 Diomedes cur sibi Vlyssem in socium apud Homerum deposcat? -  39 Tutela, & cura cur a iure inventa sit? -  40 Regna qua de causa introducta fuerint? -  41 Oppidis ab ope mutua nomen inditum fuit. -  43 Mentis infirmitas semper in iure sublevatur. -  44 Menti humanae totius animi Regnum a natura tribuitur. -  45 Mentis languor damnum in bonis solet afferre. -  46 Amentibus quaecumque pietatis opera conferenda sunt. -  47 Pupillorum, furiosorum, minorum, aut prodigorum tutelam, vel curam suscipere, inter praecipua opera charitatis connumeratur. -  48 Res & personae minorum, & furiosorum multis periculis, & captionibus expositae sunt. -  49 Tutela est munus publicum, & de tutorum potestate & dominatione. -  50 Parvuli & furiosi nihil a servis differre videntur, iuxta sententiam D. Pauli. -  51 Furiosi ex lege 12. tab. administratione, & veluti dominio rerum suarum privabantur. -  52 Proverbium, Ad agnatos deducatur, unde originem sumpserit? -  53 Homines barbari, & ignorantes semper pueri sunt, & ut tales tractandi. -  54 Ecclesiastes locus cap. 10: Vae tibi terra, cuius Rex puer est, explicatur. -  55 Reges Catholici obligati erant ad recipiendam gubernationem Indorum. -  56 Apostolici muneris ratio, ius quoque regendi, & gubernandi animas, complecti videtur. -  57 Regibus Indorum gubernatio relinqui non potuit, cum eisdem vitijs, quibus Indi caeteri laborarent. -  58 Regni aut Imperij haereditarij, vel alio modo quaesiti, gubernationi, si non sit aptus is, qui illud habere coepit, qualiter provideri debeat? -  59 Populus, qui habet facultatem magistratus sibi creandi, debet illa privari, si male ea ut coeperit. -  60 Rerum suarum dominio abutens, ipso privari meretur. -  61 Gubernare alios non debet, qui se ipsum regere nescit. -  62 Lex in quaestione, §. minori, C. de sent. passis, expenditur. -  63 Rex insipiens perdet populum suum, & qualis ille tales subditi eius. Dom. Licent. Ioannes Ortiz de Cervantes Senaor meritissimus in Cancellaria Novi Regni Granatens. laudatur, ibidem. -  64 Indi omnino barbari, & efferati iuste coerceri, & imperio privari possunt. -  65 Furiosi & amentes non solum suarum rerum administratione privari, verum & puniri, & in vinculis contineri possunt. -  66 Humanum genus imperijs regi debet. -  67 Regibus qui non parent, nec politice vivunt, sordidi esse censentur, & Belial in sacris Litteris appellantur. -  68 Gubernator ubi non est, populus corruet. -  69 Proverb locus cap. 26. exponitur cum D. Ambros. -  70 Insipientis & ebrij comparatio, & quod illis servitus convenit, & libertas recidenda est. -  71 Liberum aliquem relinqui ad malefaciendum potius est imperfectio, quam libertus. -  72 Reges nostri non solum potuerunt, sed omnino debuerunt barbarorum a se detectorum, & conversorum gubernationem accipere. -  73 Charitas, quae erga proximos haberi iubetur, etiam Iudaeis & infidelibus impendenda est. -  74 Charitas nulla maior Indis barbaris impendi potuit, quam illos ad bonos mores, & Fidem convertere & Christianis rectoribus gubernare. -  75 Reges Hispaniae Indos omnes etiam impense barbaros summa charitate prosequuti sunt, & liberos esse iusserunt. HAEc plane sunt, quae in superiori articulo ad utramque partem disputari posse videntur. In quo ego, ut meam tandem sententiam libero & Christiano, ut decet, iudicio proponam. Primo quidem agnosco, Indos [sect. 1] omnes, qui huius Occidui, & Meridionalis Orbis plagas incolere hucusque reperti sunt, nullo prorsus modo belluarum numero aggregari debere, ut contra imprudentem aliquorum opinionem, de qua egimus in capit. 7. defendunt caeteri auctores in capit. praecedenti relati, & egregia sua constitutione Paul. III. merito definivit. Etenim licet aliqui Indi alijs barbariores, & efferatiores existant, nullos [sect. 2] tamen invenimus, qui ad monstrosas illas formas declinent, de quibus agunt D. August. Isidor. & alij in eisdem capitibus allegati, vel qui aliqualem mentis, rationis, & sermonis usum non habeant. Atque quoad hoc absque dubio verior, & securior est eorum sententia, qui pro Indorum capacitate asserenda, & a brutalitatis specie vindicanda declamant. Secvndo constituo, [sect. 3] quod etsi Indi belluae non sint, neque belluarum more tractandi, vere tamen negari non potest, nostrorum & aliorum Europaeorum comparatione Barbaros eos omnes vocari posse, quos Hispani, & Lusitani suis classibus, & terrestribus expenditionibus invenerunt, utpote non solum ab Evangelica luce alienos, verum ab humanis quoque institutis in plurimum abhorrentes. Quamvis adhuc firma aliqua, & perpetua regula de illis tradi non possit, [sect. 4] cum eorum provinciae, & nationes plurimae sint, atque inter se diversos mores, & ordines habeant, & Indus ab Indo, Barbarus a Barbaro ingenio, natura, doctrina, & institutione longe, lateque differat, ut [sect. 5] alias generaliter de omnibus hominibus a Comico dicitur, de [sect. 6] Arabis a Bernard. Aldrete in antiq. Hispan. lib. 1. capit. 41. & de artificibus ab Vlpiano [sect. 7] in l. inter artifices 31. D. de solution. & in nostris terminis bene observat Ioseph. Acosta in prooem. ad lib. de procur. Ind. salu. quem merito referunt, & cum laudis approbatione sequuntur Ant. Possevin. in Biblioth. 1. part. lib. 9. capit. 15. & seqq. Ioan. Boter. in relat. univers. 4. part. lib. 3. ex pag. 65. Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 28. & 29. & Fr. Thom. a Iesv de procur. omnium gent. salu. lib. 11. 2. part. capit. 1. pag. 819. & sequentib. [sect. 8] Vbi recte concludunt, ad tres veluti classes Indicas istas gentes, & nationes redigi posse. In quarum [sect. 9] prima eos constituunt, qui a recta ratione, & consuetudine generis humani non ita multum recedunt, sed constantes Respublicas habent, leges scriptas, civitates munitas, & operum magnisicentia conspicuas, magistratus insignes, certa, atque opulentia commercia, litterarum celebrem usum, & studiorum florentes Academias, quales Sinenses & Iaponij esse reperiuntur, & pleraeque aliae Indiae Orientalis provinciae, ad quas Asiatica, atque Europaea instituta olim pervenisse dubitari non potest. In secunda classe [sect. 10] eos Barbaros numerant, qui quamvis, neque litterarum usum noverint, neque leges scriptas, neque Philosophica, aut civilia studia habeant; habent tamen suos certos Reges, aut Magistratus, habent Rempublicam, habent frequentes & certas sedes, ubi politiam suam servant, habent militiae duces, & ordinem, & religionis suae celebritatem, ac denique ratione quadam humana reguntur. In quo genere collocant Mexicanos, & alias Novae Hispaniae provincias, & Peruenses nostros, ac etiam Chilenses, quorum Imperia, Respublicas, leges & instituta, & numerandi, ac res & historias suas retinendi rationem merito admirari in multis possemus, nisi plurima alia haberent, & a recta ratione, & a consuetudine generis humani prorsus aliena, & tot morum, rituum, & superstitionum monstra, & tantam in subditos saeviendi licentiam, ut vix pleno humani iudicij lumine affulsi viderentur. Tertiam vero, [sect. 11] atque extremam Barbarorum classem ex innumeris alijs huius Novi Orbis nationibus, & regionibus componunt, qui sylvestres, & feris similes repertae sunt, & vix quicquam humani sensus habentes, sine lege, sine Rege, sine foedere, sine certo Magistratu, & Republica sedes identidem commutantes, aut ita fixas habentes, ut magis ferarum specus, aut pecudum caulas imitentur. Et huc, inquiunt, imprimis pertinent quicumque a Nostris Carybes dicuntur, nihil aliud, quam sanguinolentiam exercentes, in hospites omnes saevi, qui humana carne vescuntur, nulla veste, vix ipsa virilia tegenges, & similiter Chunchi, Chiriguani, Moxi, Iscaycingae, plerique ex Floridis & Brasiliensibus, & alij etiam Barbari, qui etsi atroces non sunt, neque tigrides, aut pantherae, tamen a pecudibus parum distant, nudi ipsi & timidi, foedissimae veneri, aut etiam Adonidi vulgo dediti, quales esse ferunt, quos Nostri Moscas vocant in Novo Regno, quale Carthaginis, omnisque eius orae promiscuum vulgus, & qui per magnos Paraguai fluvij maximi campos incolunt. Tum etiam plurimae gentes, quae infinitum utriusque Oceani medium tenent, nondum a nobis satis exploratae, sed fama certae. In Orientali quoque India insulares permulti eius generis esse videntur, ut Malachiani. Huc etiam spectat aliud Barbarorum genus mansuetum, sed sensu valde exiguo, qui non nihil superiores excellere videntur, quandam Reipub. imaginem prae se ferentes, sed nugarum persimiles & leges & cultus gerentes, cuiusmodi esse narrantur, qui apud insulas Salomonis dictas innumerabiles habitant, & maximae continenti haerere dicuntur. Quorum [sect. 12] Indorum huius tertiae classis consideratione habita, illorum scriptorum dicta accipienda videntur, qui nimis generaliter omnium Indorum barbariem & feritatem exaggerant, & eos brutis similes faciunt, de quibus egimus dicto capit. 7. ex numero 27. Qvibvs ita praeiactis, si de Indis prioris classis ageremus, [sect. 13] dubitandum non esset, nullum iustum, & legitimum titulum ad illos subiugandos, & gubernandos, ex eorum barbarie, & ruditate praetendi posse, quia quamvis barbari aliquatenus sint, & a recta & naturali lege plerisque in rebus discrepent, ut ostendunt auctores statim citandi, adhuc tamen non aliter iudicandi sunt, quam Graeci & Romani, caeterique Asiae, aut Europae populi. Nam & potentia (ut diximus) praestant, & nonnulla humana sapientia, atque sua ipsi ratione politicam vitam agere comperiuntur. Ita ut [sect. 14] Sinae persuasum habeant, se prae caeteris mortalibus artium subtilitate, & scientia longe antecellere, & magno ingenij acumine, sed iactantia maiori affirmare audeant se solos hominum duobus oculis cernere, reliquos mortales nullo, vel uno duntaxat, ut latius tradunt Ioan. Boem. de moribus omnium gentium libro 3. cap. 8. pagina 112. Fr. Hieronym. Roman in Repub. Sinarum, Maginus in Geograph. 2. part. capit. 262. Ioan. Goncal. a Mendoca in histor. Sinar. Nicol. Trigautius in elegantissimis commentarijs de Christi in Sinas expeditione, Ferdinand. Mendez Pinto in suis admirandis ad Sinas, & alias gentes peregrinationibus; ex quorum libris plurima sumpsit Licent. Francisc. de Herrera in epit. histor. Sinarum. Et idem Trigautius libro 4. capit. 5. refert [sect. 15] Sinensem quendam Doctorem, cum a nostris aliqua accepisset, quae antea ignorabat, graviter doluisse, ea ratione reddita, quod putaret, nos in ea classe Sinas omnes numerare, in quam ipsi Tartaros exleges, ac caeteros Barbaros redigunt. In Indis vero secundae classis, qui proprius ad nostram disputationem spectant, [sect. 16] idem plane dicendum videtur, quoad hoc, ut ob solam barbariei causam, quae in illis praetenditur, non possint, nec potuerint, libertate, & dominio rerum suarum exui, quas vel privatim, vel publice possidebant, quemadmodum [sect. 17] nunquam ex nostrorum Regum voluntate exuti, aut privati sunt. Qui potius eorum favori, defensioni, & conservationi summis semper votis, & laboribus studuerunt, ut in alio loco probavimus, & optime advertit Ioseph. Acosta dict. lib. 1. de procur. Ind. salute capit. 15. ad finem. Eiusmodi [sect. 18] quippe Indorum non talis, nec tanta esse feritas, & ruditas reperitur, ut si patientia, & pio labore cum illis agamus, sperari non possit, quod Christianis, & politicis moribus imbuantur, & Catholicae Fidei semine in eorum cordibus rite & religiose diffuso, maximi & uberrimi fructus quotidie colligantur, prout iam collectos esse experimur, & in posterum uberiores etiam colligendos dubitare non licet. Erunt namque eorum nati, ut verosimile est, parentibus politiores & suaviores, omni vetustatis & feritatis sapore abolito: erunt fidei magis idonei, paternis superstitionibus minus imbuti, & religioni, ac bonis artibus diligentius innutriti, ut graviter etiam, atque eleganter advertit idem Acosta dict. lib. 1. per totum, praecipue capit. 17. & 18. & reliqui auctores sup. citati. Caeterum, quia adhuc negari non potest [sect. 19] Indos istos eo tempore, quo primum a nostris reperti sunt, eorum respectu & comparatione, velut amentes iudicari potuisse, sive ea inspiciamus, quae oeconomicam, sive quae politicam spectabant, & multa observasse, quae a recta ratione, & a consuetudine generis humani valde abhorrebant, ac revera in plurimis; ut plurimum Barbaros, incultos, sordidos, & inhumanos mores profiteri, & cruenta, atque execranda sacrificia, Satanicis illusionibus & suasionibus obcaecatos, multisque alijs vitijs laborasse, quae perpendit idem Acosta in praefat. ad dict. lib. de procur. Ind. salu. & lib. 1. capit. 2. & alij auctores, quos retulimus sup. hoc lib. cap. 7. & referemus infra capit. 12. Necessarium fuisse arbitror, & a iuris Divini, Naturalis, & Civilis regulis non alienum, ut Pientissimi & Catholicissimi Hispaniae nostrae Reges, mediantibus ministrorum & vassallorum suorum personis, qui inter Indos habitare, & fidem propagare coeperunt, ac unum veluti Reipubl. corpus cum ipsis Indis constituere, supremam eorum iurisdictionem ac gubernationem, & reliqua, quae his adnexa sunt, sibi vindicarent & exercerent, quae postea magis libera & absoluta, & vere Regia reddi potuit, proprijs istarum provinciarum dominatoribus deficientibus, atque alijs & alijs titulis concurrentibus, quos in hac tractatione discutimus. Quam [sect. 20] docendi rationem non obscure insinuavit Ioan. Maior. 2. Sentent. distinctio. 44. quaest. 3. & optime prosequitur, & defendit Episcopus Chiapensis in tractat. comprob. Imp. Ind. folio 56. & 57. & licet sub dubio proponit Victoria in dict. relect. 1. de Indis, num. 23. in fine, & in relectio. 2. num. 18. & Gregorio Lopez, qui eius verba transcribit, in l. 2. tit. 22. part. 2. glos. 2. col. 14. vers. Alius titulus, & aperte tradit Ioseph. Acosta in d. praefat. quem sequitur Anton. Possevin. in d. Biblioth. 1. part. lib. 9. cap. 15. Vbi docent, rem ipsam deposcere, & Ecclesiae auctoritatem praecipere, ut his Indis, cum ad vitam Christianam transierint, Christiani Principes & Magistratus praeficiantur, quorum superiore potentia, & auctoritate regantur, quia alioqui, vix aut Evangelij lucem, aut dignam homine ingenuo vitam accipere poterunt, aut si semel acceperint non facile in ea perseveraturi intelliguntur. Sed ita tamen, ut facultatibus fortunisque suis, & legibus, nec naturae nec Evangelio contrarijs uti libere permittendi sint. Acostae verba Italico sermone transcribit, & ampliat Ioan. Boter. in relatio. univers. 4. par. lib. 3. pag. 72. ita inquiens: Ma perche ne gli uni ne gli alteri perseverano nella fede una volta ricevuta soto i prencipi loro naturali, & perchee i Prencipi, e i subditi ritornano facilmente all' idolatria, e ail vomito, percio egli fa cimesticri, Christiano soto il governo, e la superiorita de un Prencipe Christiano. Che ne prenda quasi tutela e cura, e tenga in officio, e in fede i populi, e i signoriloro immediati. Per che unicuique datum est de proximae suo. Ne io vego incio materia di dubbio, o di scropolo pur che da tal impresa e tutela si escluda l'ambitione, e l'avaritia. Idem etiam sequitur M. Aragon. in 2. 2. quaest. 10. art. 8. pag. 292. vers. Tertia conclusio, M. Salon de iustitia & iure tom. 1. tract. de dom. q. 3. artic. 1. pag. 347. & M. Fr. Pet. de Lorca in 2. 2. sectio. 3. quaest. 49. disput. 52. art. 4. num. 12. pag. 970. & sequentib. Qui tamen recte subijciunt, [sect. 21] hanc dominationem, sive gubernationem, quae ob praedictam causam inducitur, non despoticam, sed politicam esse debere, hoc est, non talem, quae Indos servituti subijciat, cum sint natura liberi, sed quae suaviter eorum, qui gubernandi sunt commodum, & utilitatem respiciat, & ad meliorem, & politiorem vitae, & religionis ipsorum institutionem dirigatur. Quod etiam observarunt Chiapensis & Acosta ubi supra, & Nos tetigimus in capit. praeced. num. 78. & dicemus infra lib. 3. cap. penult. Conducitque sententia D. Thom. 2. Sentent. distinct. 44. q. 1. art. 3. ad 1. & q. 2. artic. 2. ad 1. ubi ait: [sect. 22] Quod illa praelatio, quae est ad utilitatem subditorum, libertatem subditorum non tollit, nec ullum praeiudicium affert libertati, dum subditi ad bonum Praepositi non ordinantur, sed ex converso regimen Praepositi ad bonum subditorum: unde non incongrue se eorum servos appellant, D. etiam Augustin. lib. 4. de Civitat. Dei, cap. 3. Vtile est, inquit, ut boni longe, lateque diu regnent. Neque hoc tam ipsis, quam illis utile est, quibus regnant, & eleganter D. Gregor. Nazianz. in Apologetic. multum in nostris terminis ait: Hic enim omnis spiritualis imperij finis est, ubique privata utilitate neglecta, aliorum commodis consulere. Atque hoc modo, [sect. 23] & quoad hunc effectum in eo genere Barbarorum huius secundae classis, de qua nunc agimus, intelligenda est illa Aristotel. doctrina saepe relata, quae, si generalius accipiatur, ut eos vere servos, & irrationabiles faciat, aut dominij suarum rerum expertes, periculosa quidem, aut potius falsa censeri debebit, iuxta ea, quae in d. cap. praecedenti ex num. 117. notavimus. In reliquis autem [sect. 24] Indis, quos supra in tertia classi constituimus, & omnino feros, sylvestres, antropophagos, & sine certa lege, certóve Rege vitam agere diximus, & per campos palantes ferarum more oberrare, laxius quidem, aut latius procedi posse arbitror, ita ut non solum circa eos concedatur ius illud supremae gubernationis, quod in Indos secundae classis concedi tradidimus; sed etiam per vim capi, domari, & in servitutem redigi possint, imo & reluctantes occidi, si alijs medijs adhibitis ad eorum barbariem minuendam, & immanitatem cohibendam, fidemque introducendam, nihil proficere valeamus, ut sic suam feritatem, & stoliditatem deponant, & bonis moribus perpoliti, naturalem & Evangelicam legem suscipere queant, iuxta [sect. 25] ea, quae late cum Aristotel. & alijs notavimus sup. capit. 7. ex num. 52. Quae in hoc Barbarorum genere accepta valde probabiliter affirmari posse videntur. Pro qua sententia stat [sect. 26] Ioan. Maior. in 2. Sentent. distinctio. 44. quaestione 3. aperte docens in his Barbarorum terris, in quibus regimen Regale non erat, sed vaga tantum, & irregularis administratio, posse capientem, ipsorum politiam in melius mutare & dignum esse, ut pro plantatione Fidei ipse Regnum accipiat. Mag. quoque Victoria & Gregorio Lopez ubi supra in eandem sententiam, licet sub aliqua haesitatione, propendent; tradunt namque tali hebetudine supposita, posse Catholicos Principes eiusmodi Barbarorum administrationem suscipere, & constituere illis per oppida praefectos & gubernatores. Imo, quia semper manet ista causa, constituere etiam illis novos dominos, dummodo constaret, hoc illis expedire. Idem probat Acosta in d. prooem. ad lib. de procur. Ind. salu. quem sequuntur, & transcribunt Possevinus. d. lib. 9. cap. 15. & Fr. Thom. a Iesv . d. lib. 11. 2. part. capit. 1. Vbi serio affirmant, ad hos nimirum Barbaros tertiae classis Aristotelis servitutem, & venationem omni modo pertinere. Quod etiam sequitur Ioan. Boter. dict. lib. 3. 4. part. pag. 71. ubi Italico sermone sic habet: Ma per che non tutti i popoli sono d' una dispositione, & capacita, non e anco bene l' ammaestrarli, e l' insegnarli tutti a un modo Co Canibali divoratori di huomini, e con altri che mangiano indifferentemente carne humana, si puo procedere come contra nemici del genero humano, o come contra matti furiosi, e si debbono render prima capaci di raggione, e de humanita e poi addotrinare e instruire nella virtu, e nella via de Dio. Ne disconviene usare con esso loro de la forza, e delle arme affin che si riconoschino per huomini, e poi si annontij loro l' Evangelio Anche Aristotele dize, che simil gente si debono tratar come fiere, e domar per forza, &c. Idem concludit M. Banez 2. 2. quaest. 10. art. 1. vers. Ex hac conclusione, pag. 535. resolvens, quod Barbari, qui more ferarum carnibus humanis vitam propagant, possunt debellari, neque opus est admonitione, esset enim otiosa; sed possunt occidi, etiam a Principibus non proprijs, pro defensione innocentium, quia illi actu sunt invasores generis humani. Sed si speretur, quod alia via abstinerent ab hac immanitate, non possunt occidi, quia hoc esset punire non subditos. Aragonius etiam in eadem 2. 2. quaest. 10. art. 8. pag. 292. vers. Tertia conclusio, apertissime docet, quod si qui infideles sint adeo barbari, ut vivant more ferarum, & sit illis pro lege sui animi libido, vi, & armis poterunt compelli a quocunque Principe, ut feritate deposta, vivant humano more. Nam talis vivendi modus necessario debet esse coniunctus cum plurimorum innocentum iniuria, quibus opem ferre unusquisque pro sua virili & potest & debet. Salonius item dict. tractat. de domin. quaest. 3. artic. 1. pag. 347. eandem servitutem, ac subiectionem in huiusmodi Barbaris probat, monet tamen cum Victoria ubi sup. suavem esse debere, & quae maxime ad eorum salutem, & utilitatem respiciat. Idem probat Mag. Lorca in d. 2. 2. sectio. 3. quaest. 49. disputat. 52. artic. 4. adijciens, hanc servitutem, & coactionem cedere in magnam eorundem Barbarorum utilitatem, cum sint insufficientes, ut seipsos bene gubernent in politica & rationali vita, posseque hac de causa bellum illis movere eum, cui primo, occurrat, & suppetat facultas, & auctoritatem Summi Pontif. multum iuvare, tanquam indicentis, & mandantis opus pietatis. Neque abest eruditissimus Pat. Ludovic. Molina de iustitia & iure tract. 2. disputat. 106. in fine, ubi tradit plerumque usu evenire, ut possit Princeps Catholicus integrum dominium earum regionum assumere, quas antea feri, & crudeles Barbari possidebant, nempe si id ad innocentum defensionem, illiusque Reipub. bonum spectet. Et novissime eandem sententiam tenet Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 29. pag. 630. in Barbaris Chichimecis Novae Hispaniae exemplum apponens, & idem expresse concludens de omnibus, qui agrestem, & incivilem vitam traducunt. Quos ait natura servos sapientiorum esse, ut Philosophus tradit, & venari, & capi uti feras non immerito posse. Addere possumus P. Franc. Suarez in tract. de Charit. disputat. 3. de bello sect. 5. num. 5. Vbi concludit, quod licet hic titulus debellandi infideles ob solam barbariem, parum securus sit, dato tamen, quod aliqua natio ita ingenij, & intellectus inops reperiretur, ut regulariter potius ferarum more, quam hominum viveret, quales dicuntur ij, qui nullam habent humanam politiam, & nudi prorsus incedunt, carnibus vescuntur humanis, &c. Etsi qui tales sunt debellari poterunt, non ut interficiantur, sed ut humano modo instituantur, & iuste regantur. Pro quarum opinionum confirmatione, dum in Barbaris secundae classis aliqualem, in tertiae pleniorem, & absolutiorem dominationem constituunt. Primo considerari potest, [sect. 27] quod secundum doctrinam D. Augustin. sup. Genes. quem refert Covarru. in reg. peccatum 2. part. §. 11. num. 5. haec in dominationibus, & servitutibus clara iustitia est, ut inferior ratio serviat fortiori, & [sect. 28] qui excellunt ratione, excellant dominatione. Vnde Plato Dial. 3. de legib. cuius dicta recoluit Ioan. Stobaeus serm. 42. [sect. 29] scribit, primam dignitatis rectam rationem esse, ut genitores ubique natis imperent: secundam, ut ignobilibus generosi: tertiam, ut iunioribus seniores: quartam, ut domini servis: quintam, ut potentioribus imbecilliores serviant: sextam autem, & omnium maximam esse, qua secundum naturam ignorantes sequi iubentur, prudentiores autem ducere, ac dominari. Ergo ubi semel haec [sect. 30] Indorum & Hispanorum Respubl. iuncta esse coepit, & ad Christianum, & vere politicum vivendi modum institui, induci etiam oportuit & debuit, ut illi a nobis, non vero nos ab illis gubernaremur, cum Indi omnes, ut diximus, non solum tertiae, verum etiam secundae classis, etsi aliquali iudicio praestarent, longe tamen Hispanis imbecilliores, & imprudentiores existerent, & hoc fini praedicationis, & propagationis Evangelij, quae desiderabatur, omnino expediret [sect. 31] quae docet, non debere stultos melioris conditionis esse, quam sapientes & peritos. De qua loquitur Pontifex in cap. eum cui de praeb. lib. 6. capit. legi epistolam 16. quaestione 1. l. nam & Servius, D. quod vi, aut clam. l. regula, §. antepen. D. de iur. & fact. ignor. l. non solum D. de noxal. action. Quapropter inter varias [sect. 32] eligendorum Regum causas & formas, quibus variae nationes utebantur, quas late recenset Alexand. ab Alex. & eius addition. Tiraquel. lib. 4. Genial. cap. 23. de AEgyptijs legimus, primos Reges, ex magnis semper Sacerdotibus & Philosophis eligere solitos fuisse, ut tradit Diod. Sicul. lib. 1. cap. 2. & Guardiola de nobilit. cap. 15. fol. 40. quos a Persis eadem ratione [sect. 33] Magos, idest, sapientes vocatos agnoscimus, teste Cicerone de divinatione, ubi ait, Regem Persarum esse non potuisse, qui non ante Magorum disciplinam, atque scientiam percepisset & Illustr. Cardinal. Baron. anno Christi 1. num. 24. Vbi agit de Magis, qui ad Christum adorandum venerunt, & an Reges Persarum fuerint? Et inde [sect. 34] Ezech. capit. 27. merito dicitur, Sapientes tui Tyri facti sunt gubernatores tui, ubi D. Hieronym. addit: ad sapientes enim proprie pertinet gubernatio, & idem [sect. 35] concludit text. in cap. Porro 84. distinct. l. 2. § post originem, D. de orig. iur. & alia, quae congerit Simancas lib. 9. de Republ. cap. 10. Lancelot. Conrad. in temp. iud. lib. 1. capit. 1. §. 3. num. 8. & capit. 2. §. 2. num. 5. & innumeri alij relati per Bobadilla in Politic. lib. 1. cap. 9. num. 32. & novissimus Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 4. Atque haec est doctrina [sect. 36] moralis, cuius apud nos meminit lex Henric. IV. quae extat in l. 13. tit. 2. lib. 7. ordin. dum ait: Porque segun dotrina moral los omes de buen entendimiento deven de ser hechos senores, e regidores de los otros: e quando estos tales los rigen y goviernan, entonces la Republica se llama bien aventurada. Ad illud nimirum Platon. respiciens libro 5. de Republ. [sect. 37] qui docere solitus erat, tum denique Respublicas beatas fore futuras, cum aut docti & sapientes homines eas regere coepissent, aut qui regerent, omne suum studium in doctrina, ac sapientia collocarent; cuius dictum maxime commendat Plutarch. in eius vita, M. Tul. ad Quint. frat. Valer. Maxim. lib. 7. de dict. sapient. Boetius lib. 3. de consolatione, Simancas dict. lib. 9. capit. 9. & alij plures apud Bobadilla dict. capit. 9. num. 28. & sequentib. Eo autem & spectat [sect. 38] quod scripsit Homerus Iliad. K. Vbi Diomedem inducit, anxie deposcentem, Vlyssem sibi in socium adscribi: Praecellit enim (inquit) ingenio & consilio. Quibus alia adijcimus infra lib. 3. cap. 4. num. 5. Secvndo facit, quod ut [sect. 39] tutela, & cura inventa fuit, ut liberi homines, qui propter aetatem, aut iudicij, & rationis defectum se commode tueri non possent, ab alijs maioribus, & prudentioribus tuerentur, & gubernarentur, l. 1. D. de tutel. princip. instit. eod. Ita Regnum, Regnique prudens, & politica administratio in id inducta conspicitur, ut potentiorum, ac sapientiorum manu, & consilio tueri, & dirigi caeteri valeant, qui quavis corporis, aut animi imbecillitate, sibi ac fuis minus apte consulere possent. Humanis necessitatibus id exigentibus, quae hanc mutuam inter homines opem, & societatem exposcunt, ut praeclare concludit Iustinus in principio suae historiae, Bald. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, & in suo cons. Schismat. Alphons. Guerrero in Thesau. Religion. Christ. cap. 54. in princip. Menchaca in praefat. ad lib. controver. illust. num. 120. & Rutil. Benzon. de anno Iubil. lib. 5. cap. 9. in princip. pag. 529. Quibus adijcio [sect. 40] Sophoclem in Aiace, qui Graece in hunc sensum eleganter scribit: Parvi, sine magnorum auxilio, dubium sibi constituunt, quasi in arce praesidium. Optima enim illa societas qua qui divitior est, pauperiorem sibi adiungit, & qui minor est, maiorem industria sua erigit. Inde [sect. 41] & urbibus factum fuisse nomen oppidi, nempe ab ope mutua tradit non modo Pompon. 1. C. in l. pupillus, D. de verbor. significat. sed & D. Chrysost. ad cap. 13. epist. 1. Corinth. homil. 34. cuius verba refert Anto. Mornacius in l. 5. D. pro socio, & alia congerit Alciat. Braecheus & Forner. in d.l. pupillus, & Ioan. Funger. in etymolog. verb. Oppidum, pagina 710. Quo fit, [sect. 42] ut quamvis Indi secundae classis, de quibus locuti sumus, liberi, & rerum suarum domini relinqui debeant, ut sup. resolvimus, cum tamen se ipsos, & suas Respublicas non satis commode, ac politice gubernare comperti fuerint, etsi in libera sua potestate relinquerentur, nec barbaros mores deponere, nec humanis & civilibus assuefieri, nec in Fide quicquam proficere possent, ut observant Acosta, & alij ex supra relatis, permittendum nostris Regibus fuit, pro communi ipsorum Indorum utilitate, eorundem administrationem suscipere & supremam iurisdictionem ad illos tuendos, & imbuendos in his partibus exercere, qua simul, suos etiam Hispanos inter Indos commorantes, gubernare, & compescere possent. Semper enim [sect. 43] infirmitas mentis a iure sublevatur, l. 3. D. de testament. l. 3. C. qui testam. fac. poss. l. sanum mente, C. de transaction. Quia cum ei regnum [sect. 44] totius animi a natura tributum sit, cavendum est, ne eius [sect. 45] languor damnum etiam in bonis adferat, l. 4. D. de privil. credit. l. iusto, §. eum qui, D. de usucap. Atque eapropter [sect. 46] amentibus, quaecunque pietatis opera conferenda esse docet text. in cap. qui recedunt cum sequentib. 26. quaest. 6. & inter praecipua opera charitatis connumeratur, [sect. 47] si quis pupillorum, vel furiosiorum patrocinium, & curam suscipiat, aut etiam adolescentium, vel prodigorum, qui licet mentis & rationis capaces sint, adhuc tamen propter aetatis, vel iudicij lubricum, suarum rerum administratione prohibentur, quia [sect. 48] multis captionibus, dolis & insidijs expositi sunt, l. 1. D. de tutelis, l. 1. D. de minor. l. 1. & per totum, D. & C. de curat. furiosi vel prodigi, l. 1. §. si quis tutor. D. quando appell. sit, l. qui fundum, §. si tutor. D. pro empt. l. ad ea quae non habent, D. de regul. iur. l. is cui bonis, D. de verbor. obligat. princ. inst. de excusat. tut. §. 1. inst. de curat. Quibus [sect. 49] in locis munus hoc publicum esse docemur, & talibus tutoribus vel curatoribus ratione administrationis, quam exercent, quaedam veluti potestas & dominatio in eos, quos gubernant, concedi videtur, prout & [sect. 50] D. Paulus expressit ad Galat. 4: Quanto tempore (inquit) haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus & curatoribus est, & Cicer. 3. Tuscul. ubi [sect. 51] de furioso loquens: Qui ita sit (inquit) affectus eum dominum esse rerum suarum, vetant duodecim tabulae, illa nimirum lege, quae his erat verbis concepta: Si furiosus esse incipit, agnatorum gentiliumque in eo, pecuniaque eius potestas esto. De qua idem Cicer. lib. 2. de inventione, & plura tradens Balduin. ad leg. 12. tab. capit. 23. & 24. Hotman. & Revard. capit. 13. Prateius cap. 27. Anton. August. cap. 11. pag. 229. & Budaeus in notis ad leg. 2. D. de aedilit. edicto. Atque hinc natum [sect. 52] est proverbium illud, cum veteres, quem insanire, vel furere significantes, dicebant, ad agnatos, & gentiles deducendum esse, ut ostendit Varro lib. 1. de re rust. cap. 2. ibi: Qui salubrem locum neglexerit, mentecaptus est, atque ad agnatos, & gentiles deducendus, & Horat. 2. serm. satyr. 3: Interdicto huic omne adimat ius Praetor, & ad sanos abeat tutela propinquos. Porro [sect. 53] homines Barbaros & ignorantes semper esse pueros, & licet annis excedant, puerorum adhuc more tractari debere, eleganter docuit Plato in Thimaeo, Lucret. lib. 1. de natur. rer. & post eum Seneca epistol. 4. Vbi ait, quod quotidie vivere incipiunt, cum plus quam infantes non assequantur, & Strabo. lib. 1. Geograph. Vbi inquit, omnes Idiotae, & doctrinarum expertes quodammodo pueri sunt appellandi. Eoque magis in terminis spectat illud [sect. 54] Ecclesiast. cap. 10. vers. 16. Vae tibi terra, cuius Rex puer est, & cuius Principes mane comedunt. Nam ut ibi bene advertit Pat. Ioan. Pineda non solum de Rege vere puero Salomon intelligi debet, sed de quocunque, qui sensu, & moribus etiam in maiori aetate laborat. Is enim plane stultescit, & repuerascit, qui puerilibus vitijs, immaturo de rebus iudicio, petulanti sensu, & effraenata libidine omnia moderatur. Tertio considero, quod eiusmodi superioris gubernationis cura in Indis secundae classis, aut etiam absoluta, & omnimoda in alijs magis Barbaris, quos in tertia collocavimus, non debuit a Christianis nostris Principibus aliena censeri: [sect. 55] tenebantur quippe ex charitatis praecepto, & iniuncto sibi, & foeliciter inito Apostolicae praedicationis officio, ea omnia disponere, quibus id melius, securius, & durabilius consequi posset, iuxta doctrinam D. August. ad Macedon. epist. 52. relatam in cap. debet 53. 23. quaest. 4. ubi ait: Debet homo diligere proximum tanquam seipsum, ut quem potuerit hominem, vel beneficentiae consolatione, vel informatione doctrinae, vel disciplinae coercitione adducat ad colendum Deum. Et ad perfectam rationem [sect. 56] muneris Apostolici, ius quoque regendi, & gubernandi animas, proprie spectare videtur, ut optime tradit D. Thom. in 1. ad Corinth. cap. 12. & Rutil. Benzon. lib. 2. de anno Iubil. cap. 23. pag. 150. Nec [sect. 57] Regibus aut iudicibus, quos Indi ea tempestate habuerunt fidelis, ac conveniens tanti muneris expeditio committi potuit, qui tyranni & crudeles ut plurimum erant, & eisdem ac reliquum vulgus, barbaris moribus & ignorantiae tenebris involuti. Vnde succedit altera iuris ratio, quae habet quod [sect. 58] quoties incidit casus, in quo populorum gubernationi non potest per eos provideri, quibus electione, haereditate, vel alijs modis usus iurisdictionis concessus est, ea ad populos, a quibus exierat, redit, vel aliter debet publicis necessitatibus subveniri, ut aperte docuit Bald. in capit. 1. colum. 2. lectio. 2. de iudicijs, & in tit. de allodijs, Iacob. Almain. in lib. de auctorit. Papae, & alij, quos refert & commendat doctis. Navarrus in cap. novit, notab. 3. num. 120. pag. 108. & in nostris terminis affirmat Episcop. Chiapens. in d. tractat. comprob. Imp. Ind. fol. 22. vers. Lo sexto, ubi adducit optimum locum D. August. lib. 1. de liber. arbitr. cap. 6. Qui [sect. 59] cum docuisset, quod licet populo, qui bene & moderate procedit permitti possit creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur, statim subdit: Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam Reipublicae praeferat, habeat venale suffragium, corruptusque ab eis, qui honores amant, regimen in se flagitiosis, sceleratisque committat, nonne item recte si quis tunc extiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, & in paucorum, vel unius redigat arbitrium? Ea nimirum ratione, quia [sect. 60] rerum suarum dominio abutens, ipso privari meretur, l. 1. D. de ijs qui sunt sui, cum alijs, quae tradit Bald. in cap. 1. qualiter dom. seud. Peralta in l. 3. § qui fidei commissariam, num. 45. D. de haered. instit. Palac. Rub. in tractat. de iusta obtent. Reg. Navarrae 5. part. §. 2. & plures cumulans doctissimus, mihique amicissimus D. Ioan. Bapt. Valencuela Velazquez in monitor. comtra Venet. 4. part. num. 274. & sequentib. Neque iustum est, [sect. 61] ut in aliorum gubernatione persistat, qui seipsum regere nescit, iuxta ea, quae diximus sup. hoc lib. capit. 7. ex num. 85. & late exornat & prosequitur Bart. Philip. de Consiliar. discurs. 9. §. 6. fol. 68. Simancas de Republic. lib. 5. capit. 14. & Bobadilla in Polit. lib. 1. capit. 1. num. 29. P. Franc. Suarez in defens. fidei lib. 3. cap. 23. num. 22. & facit text. optimus [sect. 62] in l. in quaestione. § minori, C. de sent. pass. Vbi furioso, dementi, prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non esse committendam filij, vel minoris administrationem docemur, cum sua gubernare non possit. Vnde Eccles. 10. dicitur: Rex insipiens perdet populum suum, & civitates inhabitabuntur per sensum prudentium. Iudex sapiens iudicabit populum suum, & principatus sensati stabilis erit: secundum iudicem populi. sic & ministri eius: & qualis rector est civitatis, tales & inhabitantes in ea. Et in [sect. 63] nostrorum Indorum terminis recte novissime adnotavit eruditissimus Licentia. Ioan. Orticius Cervantes, nunc pro meritis Senatoris munere in Cancellaria Novi Regni Granatensis cohonestatus in allegatione typis excussa pro perpetuandis Indorum commendis numero 42. Qvarto, quia non debet novum, aut mirum videri, quod [sect. 64] Indi omnino feri & immanes, & sine certo Rege, aut lege viventes, quales sunt illi, quos in tertia classi connumeravimus, suarum provinciarum gubernatione, & iurisdictione absolute priventur, & debellari, ac subiugari possint, donec vitae humaniori, & Christianae disciplinae assuefiant. Nam idem contingere videmus in illis, qui prorsus [sect. 65] furiosi, aut amentes existunt, quibus etiam iuste & licite suarum rerum administratione interdicitur, sub vinculis, & severiori disciplina contineri iubentur, quousque sanam mentem recipiant, l. 4. § sin. cum legib. sequentib. D. de privileg. cred. l. 1. §. fin. cum quatuor sequent. D. de postulan. l. his qui, §. Divus Pius, D. de tutor. & curator. dat. ab his, auth. ut qui obligat. se perhib. habe. §. 1. in fin. collat. 6. Et cum [sect. 66] humanum genus, ipso communi omnium gentium iure ita dictante, imperijs regi, praestantique aliqua auctoritate, & potestate moderari necesse sit, ut ex Philosophorum doctrinis resolvit Petr. Fab. lib. 3. semest. capit. 14. Rutil. Benzon. d. lib. 5. de ann. lubil. cap. 9. & Mag. Fr. Anton. Perez Benedictin. in Laurea Salmantina certam. 5. exposit. de hominum praefectura nu. 20. pag. 273. Vbi ostendit, [sect. 67] quam insimae notae in sacris litteris habeantur, qui Regibus non parent, & iugum societatis politicae non patiuntur, & quod hac de causa dicuntur Belial, idest, inutiles, temerarij, & iugi, ac disciplinae expertes. Merito praedicti Barbari, qui eiusmodi ferinis, & incultis moribus utebantur, Christiani Principis Imperio fraenari, & auctoritate protegi, & gubernari debuerunt. Nam ut Salom. Proverb. 11. sapientissime dixit: [sect. 68] Vbi non est gubernator populus corruet, & ut D. Ambros. notat lib. 2. epistol. 7. exponens alium locum eiusdem Salomon. Proverb. cap. 26: [sect. 69] Recidenda insipienti potestas, non adijcienda libertas est, servitus enim ei convenit. Ideoque adiecit Salomon: Spinae nascuntur in manu inebriosi, hoc est valde ebriosi, servitus autem in manu imprudentis, [sect. 70] quia sicut ille suis vulneratur poculis, ita insipiens suis factis. Ille bibendo se peccato inserit, iste operando se culpae adiudicat, & factis suis trahitur in servitutem. Liberum [sect. 71] quippe aliquem relinqui ad malefaciendum, potius est imperfectio, & defectus libertatis, ut optime in simili probat Pat. Ferdinand. Rebellus de obligat. iustitiae lib. 2. quaest. 14. sect. 1. num. 9. pag. 293. Imo, quod plus est, [sect. 72] citra peccatum, & praecepti charitatis iacturam, tales Barbari a nobis detecti in sua feritate, & coecitate relinqui non potuerunt, cum [sect. 73] omnes rationales creaturae, quamvis Iudaei & infideles sint, humanitatis ratione fovendi, & naturae nostrae participes, & proximi nostri esse dicantur capit. proximos, & cap. charitas, de poenitent. distinct. 2. cum traditis per Abbatem in cap. Iudaei de testibus, Pat. Suarez in tract. de Charitate disputat. 1. sectio. 1. num. 3. & novissime per Docotr. Martam in tractat. de iurisdictio. 1. part. capit. 24. num. 43. Vbi multum in nostris terminis tradit: Quod haec [sect. 74] charitas procedit reducendo Barbaros infideles ad bonos mores, & vitam aeternam, ut idem text. ostendit in vers. Proinde. Et quia charitas unicuique est impendenda secundum eius conditionem, iuxta gloss ibidem verb. Participes, & infidelium Regna, & iurisdictiones translata sunt in Christum, & eius Vicarium, summa charitas est dare illis rectorem, qui defendat praedicatores Verbi Dei illosque reducat ad Fidem. In quibus omnibus quantum effulserit [sect. 75] Regum nostrorum pietas, & fovendorum Indorum zelus & charitas, nemo plane ignorare poterit: nam etsi secundum praedictorum auctorum opinionem, plures ex illis, propter eximiam barbariem & feritatem, qua praediti esse dicebantur, debellare, & ut servos habere & vendere posset, atque ita aliquando permissum fuerit contra Caribes, Canibales & alios, ut constat ex his, quae tradit Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 8. capit. 10. & decad. 2. lib. 1. cap. 8. & lib. 10. cap. 5. & decad. 3. lib. 8. cap. 10. postea tamen id abrogatum fuit, & omnium pariter Indorum libertati, doctrinae & suavi gubernationi multifariam consultum, ut ostendit idem Herrera decad. 2. lib. 10. cap. 5. & decad. 4. lib. 6. capit. 11. & lib. 10. cap. 7. & ex alijs quae tetigimus supra cap. 8. num. 78. & inferius lib. 3. capit. penult. latius, Deo dante, dicemus. # 10 CAPVT X. De quinto titulo, qui ad debellandos, & subiugandos Indos ex eorum infidelitate a multis desumitur, in quo late aientis, & negantis sententiae auctores, & argumenta referuntur, & illustrantur. SVMMARIVM Capitis X. -  1 Indi ante adventum Hispanorum omnino infideles erant. -  2 Infideles ob solum vitium infidelitatis, verum dominium suarum rerum, & proviniciarum non habere, & licite eis spoliari posse Hostiensis, & alij plurimi, & gravissimi Doctores scribunt. -  3 Hostiensis fuit Divini, & humani iuris peritissimus, & alia de eius laudibus & auctoritate. -  4 Infideles debellari licite possunt, maxime si interveniat auctoritas Papae. -  5 Infideles sunt hostes Christianorum, & etiam in Ecclesia capi possunt. -  6 Iudaei servi sunt Christianorum, licet ex pietate sustineantur in libertate. -  7 Idololatrae & Pagani nullam unquam habuerunt iurisdictionem. -  8 Iudicem qui quaerit, debet eum eligere Catholicum. -  9 Iudaei & infideles habent bona, ut peculium, & inde licite eis auferri possunt a Christianis. -  10 Opinio quae absolute imperium, & dominium infidelium negat, magis communis, vera, & Catholica appellatur a Doct. Marta, & alijs. -  11 Anton. Scappus probat opinionem Hostiensis, si infideles dominium Ecclesiae recognoscere nolint. -  12 Auctores recensentur, qui specialiter probant, Indos ob solum vitium infidelitatis debellari potuisse. -  13 Christi post adventum omnis principatus, & iurisdictio ad fideles transferri coepit. -  14 Christus Dominus omnium creaturarum universalis Rex constitutus fuit. -  15 Psalm. 8. in illis verbis, Oves & bobes, &c. expositio. -  16 Christus Dominus Petro, & eius successoribus, gentibusque fidelibus sui sacerdotij, & imperij potestatem communicavit. -  17 Infideles cum extra ovile Christi reperiantur, nullum legitimum dominium, neque iurisdictionem habere possunt. -  18 Constantinus Magnus Imper. cur ensem resignaverit in manibus Pontificis? -  19 Ecclesiae Catholicae dominatio supra infideles in Sara & Agar significatur. -  20 Infideles sunt servi, & filij ancillae, & sic dominij incapaces. -  21 D. Bernardi verba expenduntur pro supremo dominio Christi in Ecclesiam translato. -  22 Innocentius etiam sentire videtur infideles ad Papae iurisdictionem pertinere. -  23 Papa omnes mortales habet subditos, & est omnia & super omnia. -  24 Catholici videntur licite auferre posse bona infidelium. -  25 Iudaei AEgyptiorum bona citra peccatum abstulerunt, & exportarunt. -  26 Cap. si de rebus, & cap. quemadmodum 23. quaest. 3. expenditur & exornatur. -  27 Infideles ex sententia D. Augustini, & Clementis non videntur habere posse veram Rempublicam, neque bona. -  28 Infidelitatis peccatum caeteris gravius reputatur. -  29 Cap. quid in omnibus 32. quaest. 7. expenditur. -  30 Omne quod non est ex fide, peccatum esse, qualiter accipiatur? -  31 Iniqui apud D. Paul. sumuntur pro infidelibus, & sancti pro fidelibus. -  32 Infidelium omnes actiones esse peccata concludere videtur D. Augustin. & alij sancti Patres, & Gregor. Ariminens. Infideles cur in Evangelio deserti nonime significentur, ibidem. -  33 Infidelium opera omnia ideo peccata esse dicuntur, quia in Deum non referuntur. -  34 Concilij Arausicani locus expenditur. -  35 Infidelitas Deo maxime invisa est. -  36 Bona non sunt opera, quae non innituntur Fidei fundamento. -  37 Ecclesia potest iuste ex sententia D. Thomae infideles merito suae infidelitatis iure dominij, & praelationis supra fideles privare. -  38 Infideles non debent habere fideles sibi subiectos hodie aucta Ecclesiae potestate, sed potius ex converso. Et num. 40. -  39 Divi Pauli locus 1. Corinth. cap. 6. explicatur. -  41 Infideles ob solam infidelitatem suis Regnis, & dominijs privari non posse, multis rationibus, & auctoritatibus suadetur. -  42 Innocent IV. auctoritas qualis & quanta sit? -  43 Innocentius IV. noluit sua commentaria iuris decisivi auctoritatem habere. -  44 Auctores plurimi referuntur, qui cum Innocentio tenent, ob solam infidelitatem suis bonis privari non posse. -  45 Princeps infidelium etiam sibi subditorum bona, sine causa auferre non potest. -  46 Indorum Occidentalium debellationem, & spoliationem praetextus infidelitatis multi auctores specifice negant. -  47 Pauli III. Bulla Indis, quamvis infidelibus, sua bona conservanda esse statuit. -  48 Dominia rerum, & provinciarum inspecto naturali, & gentium iure, infidelibus aeque ac fidelibus competunt. Et num. 58. Et etiam iure Divino, numero 66 & 67. -  49 Orbem Deus subiecit rationabili creaturae. -  50 Ordo principandi est beneficium naturae ex sententia Aristotelis. -  51 Homines cur Deus voluerit toti Orbi dominari? -  52 Homines sumus quodammodo omnium rerum finis. -  53 Ius Divinum, quod est ex gratia, non tollit humanum, quod est ex naturali ratione. -  54 Dominij fundamentum aliqui erronee ingratia, & charitate constituunt, & inde peccatores eo privari tradunt. -  55 Haeretici dicti Apostolici, & Vvaldenses, sive Pauperes de Lugduno qui fuerint? -  56 Vvaldensium haeresis, quae peccatores, dominium rerum suarum non habere dicebat in Concilio Constant. damnata fuit. -  57 Hostiensis opinio videtur aliquibus in errorem Vvaldensium incidere. -  59 Natura & ratio hominis, quae est fundamentum dominij, etiam in peccatoribus reperitur. -  60 Bona non solum bonis dantur a Deo, sed malis etiam, & interdum magis quam bonis: & quare? Ex sententia D. Augustini. Et num. 70. -  61 Infidelibus & impijs iure Divino dominia, & imperia concedi videntur, eisque parendum esse docemur. Et numero 67. -  62 Psalm. 2. versus expenditur. -  63 Nabuchodonosoris, & Cyri, quamvis infidelium, Imperium in sacris litteris probari videtur. -  64 Ioseph, qui fidelis erat, totam AEgyptum Pharaoni infideli tributariam fecit, & in eo non peccavit. -  65 Tobias reddi iussit hoedum a Gentilibus captum, ne furti reus efficeretur. -  68 Cap. non frustra, & cap. Regnum 23. quaest. 5. explicantur. -  69 Regna terrena Deus etiam impijs concedere solet. -  70 Capit. remittuntur vers. perscientes 23. quaest. 3. expenditur & illustratur, & cap. sequent. num. 26. -  71 Genitivus proprie dominium designat. -  72 Lex Christianis 6. C. de Paganis, expenditur. -  73 Iudaei & Pagani quiete degentes non debent molestari, nec suis bonis spoliari. -  74 Paul. III. motus proprius expenditur circa bona, & tractationem Iudaeorum, & infidelium qui ad Fidem convertuntur. -  75 Saracenis etiam ob solam infidelitatem iuste bellum inferri non potest, ex sententia Pontif. m. cap. dispar. 23. q. 8. -  76 Poena sina culpa esse non potest. -  77 Infidelitas in ijs, quibus fides annuntiata non est, non habet rationem peccati. -  78 Ignorantia invencibilis an possit admitti in ijs, quae fidei sunt? -  79 D. Pauli locus ad Roman. 10. Quomodo credent, nisi audiant? exponitur. -  80 Fidelis & salvus sola natura nemo esse potest, nisi ei Divini Verbi splendor affulgeat, ex sententia D. Clement. Alex. QVintvs & firmior quidem titulus, pro stabilienda, & defendenda huius Novi Orbis occupatione, & subiugatione, ex eo a multis deduci solet, quod omnes Indi, eius regiones incolentes, non solum barbari, & obtusi erant, ut in superioribus diximus, verum [sect. 1] omnino infideles, & ita a Christiana, & Orthodoxa nostra Religione seiuncti, ut ne vestigium quidem illius apud eos repertum fuerit, sicuti in lib. 1. cap. 13. manifestavimus. Quam [sect. 2] ob causam ipso iure fidelibus principibus subiectos esse inquiunt, & posse recte bellis lacessiri, & dominio ac iurisdictione rerum, & provinciarum suarum privatim, & publice spoliari, tanquam iniquos & iniustos illarum detentatores, si requisiti fidem, & imperium sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae non accipiant, & recognoscant. Quae sententia generaliter in omnibus infidelibus, & quod ij post adventum Christi nihil proprium habere, nec iuste possidere potuerint, aperte proponitur & probatur ab Henrico Cardinali Hostiensi in capit. quod super his de voto; qui [sect. 3] humani, divinique; Iuris peritissimus fuit, floruitque anno Christi 1255. & Alex. Pontifice suadente super Decretalibus commentarios scripsit, & summam etiam composuit, ut refert Catel. Cotta in memorab. iur. verb. Iurisperiti, & Valent. Forsterus in histor. iur. civil. lib. 3. pag. 232. Vbi addit, quod hoc proprium sibi sumpsit, ut Innocentij opiniones duras reprobaret. Et post Hostiens. eandem opinionem sequi videntur Abb. Panormit. & Ant. de Butrio in eod. cap. quod super, Bald. cons. 389. incipit, Consuetudo est, num. 10. lib. 1. Vbi ait, [sect. 4] quod contra Reges & Principes infideles auctoritas suscipiendi belli maxime residet penes Papam. D. Antonin. in sum. 3. p. tit. 3. cap. 2. col. 5. Oldrad. cons. 72. incip. Centra Saracenos, ubi ait, quod salua reverentia Innocentij videtur, quod opinio Hostiensis sit verior. Idem Oldra. cons. 54. idem Bald. in l. fin. C. de captivis, & Franc. Aretin. in auth. navigia, C. de furtis, ubi docent [sect. 5] infideles esse hostes Christianorum, & etiam in Ecclesia capi posse, idem Abb. & latius Ioan. de Annania per text. ibi in cap. etsi Iudaeos de Iudaeis, Anchar. & Praeposit. in capit. qui sincera, 45. dist. Henric. Boic in cap. sicut col. 2. de Iudaeis, & novissime Phil. Paschalis in tract. de virib. patr. potest. part. 1. cap. 7. num. 13. Vbi ex hac ratione concludunt, [sect. 6] Iudaeos servos esse Christianorum, licet in libertate sustineantur ex pietate, Albertin. in rub. de haeret. in 6. q. 8. concl. 1. Vbi dicit, [sect. 7] Idololatras & Paganos nullam unquam habuisse iurisdictionem, & ideo Regna illorum omnia pertinere ad Ecclesiam Christianam, & per consecutionem ad Papam, qui praefectus est illi, Alvar. Pelagius de planctu Eccles. lib. 1. art. 13. & 37. litt. 1. Vbi multis rationibus ex Theologia, & Iurisprudentia petitis Hostiensis assumptum verum esse defendit Petr. Belluga in specul. Princip. rub. 27. §. miles, num. 23. Vbi inquit, quod [sect. 8] quicumque aveat habere, vel quaerere iudicem, debet habere Catholicum, quia apud infideles nulla est iurisdictio, vel dominium. Et iterum rub. 39. §. nouissime num. 3. ubi concludit, bona [sect. 9] Iudaeorum, & aliorum infidelium ab eis auferri licite posse per Principes Christianos, cum illa solum habeant, ut peculium, ut notat Archidiac. in cap. fraternitatem, 54. distinct. Idem ex eadem ratione resolvunt Alex. de Ales in 3. par. summae tract. de septem praecept. Decal. q. 5. & novissime Simon Maiol. in dieb. Canic. colloq. 1. de perfidia Iudaeor. docentes quod Indaei possunt spoliari a Princibus Christianis omnibus praeter necessarijs. Quod pariter affirmant, & ad omnes infideles extendunt Doctores in cap. cui est, 50. dist. Card. Turrecremata in cap. dispar. 23. q. 8. Mart. Laudens. & Ioan. de Fantuc. in c. si de rebus 23. q. 7. idem Laudens. in tract. de Principe, versic. 49. incip. Italia alias fuit, Ioan. Maior. in 2. sentent. dist. 44. q. 3. Matth. de Afflictis in rub. quae sint Regalia, num. 26. vers. Et pro ista opinione, col. 4. Marquard. de Susannis in tract. de Iudae. & Infidel. 1. par. cap. 14. & latius 2. par. cap. 6. ex num. 26. & novissime & latissime Doct. Marta de iurisdict. 1. par. cap. 24. ex num. 10. qui constanter tradunt [sect. 10] hanc opinionem non solum magis communem, sed etiam magis Catholicam & Christianae Fidei magis utilem esse. Quod etiam admittit [sect. 11] Ant. Scappus de iure non script. lib. 2. cap. 1. Vbi licet primo dixisset, dominia rerum iure naturali, & gentium inspecto, aeque infidelibus, ac fidelibus competere, postea tamen subdit cum Hostien. Oldrad. & alijs, quod post adventum Christi haec omnia mutata & translata sunt, ita ut Infideles hodie, nec iurisdictionem, nec dominium, nec honorem, nec potestatem habere possint, & his omnibus licite spoliari valeant, si dominium Ecclesiae non recognoscant. Et specialiter [sect. 12] de ipsis Indis Occidentalibus & Australibus, de quibus tractamus, & eorum infidelitate loquentes, & quod propter illam iuste debellari, & spoliari possint, & potuerint, & iure optimo nostris potentissimis Regibus quaeri, late olim disputavit Ginesius Sepulveda in Apologia, quam de hac re scripsit ad Episcopum Segoviensem, & in responsione ad obiectiones Episcopi de Chiapa, & absque ulla haesitatione resolvunt Marquard. & Marta in locis sup. relatis, Pet. Malferitus, qui ad hoc integrum, & satis copiosum consilium elucubravit, quod est 769. inter consilia Mandelli Albani, vol. 2. ex num. 40. Alphons. Guerrerus in Specul. Princip. cap. 31. & Pet. Bellinus in tract. de bello. 2. part. tit. 12. num. 5. Vbi, quod plus est, concludit, eiusmodi Indos hac de causa ab Hispanis bello subactos, merito ab eisdem in servitutem redigi potuisse. Pro cuius sententiae confirmatione, & illustratione, primo, cum Hostiensi & alijs auctoribus sup. relatis, considerari potest, [sect. 13] post adventum Christi omnem Principatum, dominium, & iurisdictionem ex iustis causis translatam fuisse ab infidelibus ad fideles, arg. cap. translato, ubi Doct. de constit. Ecclesiast. cap. 10. ibi: Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitiam, & iniurias & diversos dolos; & Matth. 21. ibi: Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis Regnum Dei, & dabitur genti facienti iustitiam, cum similibus. Quia Christus Dominus [sect. 14] propter suam passionem, humilitatem & obedientiam aeterni Patris, & ob immensam charitatem erga genus humanum, non Sacerdos tantum constitutus fuit, verum & Rex universalis omnium hominum & Angelorum, & reliquarum creaturarum, quae sunt in coelo & in terra & inferno, & eius imperio & obedientiae Pater omnia subiecta esse voluit, iuxta illud Psalm. 71. versic. 11: Omnes Reges terrae adorabunt eum, & omnes gentes servient ei, de quo in cap. displicet. 23. q. 4. Isaiae 60: Gens & Regnum, quod non servierit tibi, peribit, Psal. 23. Domini est terra, & plenitudo eius, de quo in capit. quo iure 8. dist. cum multis alijs similibus, quae adducit Salon in 2. 2. tract. de dom. q. 2. art. 1. concl. 2. pag. 113. & melius [sect. 15] Psal. 8. ibi: Omnia subiecisti sub pedibus eius oves, & boves universas insuper & pecora campi. Quo loci, per oves Christiani, per boves & pecora infideles intelliguntur, ut cum Afflictis & alijs advertit Mart. d. cap. 24. num. 12. & ad eum respiciens, D. Paul. ad Hebraeos cap. 2. inquit: In eo enim, quod omnia subiecit, nihil dimissum est, quod ei subiectum non fuerit. Et [sect. 16] hanc talem, ac tantam huius sacerdotij, & imperij dignitatem, & potestatem ipse Christus Dominus Petro, & successoribus eius, gentique Christianae concessisse, & communicasse videtur, ut probatur in capit. in scripturis 8. q. 1. & expressius in cap. 1. distinct. 22. capit. per venerabilem, §. rationibus, qui filij sint legit. cap. pro humani, de homicid. lib. 6. cum alijs, quae dilucide de hac translatione, & concessione loquens tradit Praepos. Mediolan. in cap. cum ad verum 96. distinct. & in capit. 1. 15. distinct. col. 3. in fine, Malferitus dict. consil. 769. ex n. 46. & exacte prosequitur Paramus de orig. Inquisit. lib. 3. q. 1. opin. 3. n. 26. Valencuela in monit. contra Venet. 4. par. n. 177. & seq. & novissime plurimos referens Camil. Borrel. in sum. decis. tit. 4. de summ. Pontif. num. 1. 2. & 3. Quo fit, [sect. 17] ut infideles cum extra ovile Christi, & Ecclesiae reperiantur, & ab hoc limpidissimo fonte dominium, & iurisdictionem suorum Regnorum non ducant, neque Christvm, & eius Vicarium recognoscant, sed potius offendant; merito iudicari possint iniusti, & intrusi eorum detentatores, & non veri, & legitimi possessores ac domini, prout & [sect. 18] Magnus ille Constantinus Imp. significavit, de quo refert Bald. in 1. const. Cod. & in l. cum multa, C. de bon. quae liber. quod in resignatione Regalium, quam post Baptismum fecit in manibus B. Sylvestri R.P. inter alia ensem illi resignavit, ostendens, se illuc usque gladij potestate legitime usum non fuisse, nec iuste imperium, & iurisdictionem exercuisse, quod etiam refert Matth. de Afflict. in dict. rub. quae sint Regalia num. 6. & Mastrill. de Magistratib. lib. 1. cap. 9. num 9. Quibus addere possumus aliam considerationem Alfonsi Guerreri ubi supra, dum ait, de [sect. 19] Ecclesia Catholica intelligi posse illud Genes. 16. quod Abraham uxori suae Sarae, conquerenti de illa infideli ancilla Agar, dixisse, memoratur: Ecce ancilla tua in manu tua, utere ea. Per Saram enim nostra sancta Catholica Ecclesia significatur: per ancillam secta infidelium. Vti ergo potest domina ancilla, prout Sara fecit, illam affligendo, &, ut praecepit Dominus, eijciendo, & expeliendo filios eius ab haereditate & possessione, ne partem habeant cum filijs liberae. Nam [sect. 20] cum sint filij ancillae, & sic servi, non sunt capaces dominij, iurisdictionis, vel honoris. Et pro eadem translatione non abs re erit, [sect. 21] verba D. Bernardi ad Eugenium referre cum Praepos. in sum. dist. 15. col. 15. & Malserito d. cons. 769. num. 54. quae talia sunt. Tu, qui es Sacerdos Manus, Pontifex summus, Princeps Episcoporum, haeres Apostolorum primatu Abel, gubernatu Noe, Patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Conducunt [sect. 22] etiam mirum in modum verba Innocentij in cap. licet, de foro competent. qui, quamvis contrariae sententiae Dux, & Antesignanus esse videatur, ut statim dicemus, hanc non obscure probat, cum dicat, quod tempore Noe coepit Deus creaturas regere per ministros, quorum primus fuit Noe, cui successerunt in hac Vicaria Patriarchae, Iudices, Reges, Sacerdotes, & alij, qui pro tempore fuerunt in regimine populi Iudaeorum, & sic duravit usque ad Christvm, qui fuit naturalis Dominus, & Rex noster, ut habetur in Psalm 71: Deus iudicium tuum Regi da. Et ipse Iesvs Christvs Vicarium suum constituit Petrum, & successores suos, quando ei dedit claves Regni coelorum, & quando ei dixit Pasce oves meas; quibus verbis insinuavit, etiam Iudaeos, Saracenos, Gentiles, atque Scismaticos quoquomodo ad Papae iurisdictionem pertinere. Et idem sentire, & docere videtur Ludov. Gomecius sup. regul. Cancellar. de infir. resign. q. 5. vers. Sed praedictis, dum tradit, [sect. 23] quod Papa omnes mortales habet subditos, & in cap. 1. de constitut. lib. 6. num. 28. 36. & 37. ubi post Bald. & alios scribit, quod Papa est unus omnium Princeps, & Rex Regum, & Causa causarum, & Dominus dominantium, & maior omnibus sanctis, excepto Petro: Afflictis etiam decis. 265. num. 14. concludit, quod Papa est omnia, & super omnia, & Iul. Clar. lib. 5. recept. §. fin. q. 35. vers. Videndum, quod Papa in terris vices Dei gerit, & est maior omnibus hominibus, de quo articulo infr. cap. 23. & 24. latiorem disputationem inibimus. Secvndo, nec minus urgenter, pro eadem opinione perpenditur, adeo certum videri, impios infideles verum & legitimum dominium rerum, quas possident, non habere, ut [sect. 24] ab eis citra ullius peccati labem, & restitutionis obligationem capi, & auferri a Catholicis possint, ut probatur Exodi capite 3. & 12. ubi [sect. 25] Iudaei exeuntes de AEgypto secum AEgyptiorum bona ex Domini praecepto exportarunt, quod licite & sine peccato ab eis fieri potuisse affirmat Nicol. de Lyra ibidem, & sequitur D. Thom. in 1. 2. quaest. 10. artic. 8. ad. 3. & in 2. 2. quaest. 66. artic. 5. Ad 1. & D. August. in lib. quaest. Exod. quaest. 3. cuius verba habentur in cap. dixit Dominus 12. 14. quaest. 5. idem August. lib. 2. advers. litt. Petilia. cap. 43. cuius verba referuntur in [sect. 26] cap. si de rebus 23. quaest. 3. ubi cum haeretici quererentur, ablatas sibi a Catholicis eas Ecclesis fuisse, quas ipsi aedificaverant, & alia bona, quae suo labore, & industria congesserant, sic respondit: Si de rebus, & locis Ecclesiasticis, quae tenebatis, & non tenetis, querimini, possunt Iudaei se iustos dicere, & iniquitatem nobis obijcere, quia locum, in quo impie regnaverunt, modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici, secundum parem Domini voluntatem Catholici tenent? Ad omnes enim similes, idest, ad omnes impios, & iniquos illa vox Domini valet: Auferetur a vobis Regnum Dei, & dabitur genti facienti iustitiam. An frustra scriptum est, Labores impiorum iusti edent? quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis: hactenus Augustin. cuius verba in nostrae quaestionis terminis multum commendat Abbas in dict. cap. quod super, col. 2. Et conducunt etiam alia, quae scripsit in epist. ad Bonifac. relata in cap. quemadmodum ead. caus. & quaest. ubi citat illud Sapient. 10: Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, & illud quod legitur Proverb. cap. 13.: Custoditur iusto substantia peccatoris, sive secundum versionem Septuaginta Interpretum: Thesaurizantur autem iustis divitiae impiorum. Quibus adsentiens Cardin. Turrecrem. in. d. cap. si de rebus, sic illud idem caput paraphrastice, & his, quae probare intendimus, valde consequenter exponit: Auferetur Regnum, non solum spirituale, & aeternum, sed temporale. Et dabitur genti facienti iustitiam in populo Christiano, quid infideles utuntur dominio, & iurisdictione ad offensam Dei, & voluit Christus, ut omnis homo esset Christianus, ut constat per totam Evangelicam doctrinam. Neque abest elegans alia [sect. 27] eiusdem Augustini disputatio lib. 19. de Civit. Dei Cap. 21. ubi ex praedictis, & alijs argumentis concludit, apud infideles ius aut iustitam, vel verum populum sive Rempublicam esse non posse, & D. Clem. Alex. lib. Paedag. 3. cap. 6. ubi post alia, haec elegantissima verba subnectit: Bona solum possideri possunt a bonis: boni autem Christiani sunt, homo autem insipiens, vel intemperans, nec boni sensum habet, nec passionis a solis ergo Christianis bona possunt haberi. Tertio facit, quod mirum videri non debeat, si infideles ex Dei voluntate, rerum dominio carere dicantur, & licite eo a fidelibus spoliari possint, cum [sect. 28] infidelitatis peccatum caeteris alijs, quae contra virtutes morales committuntur, gravius reputetur, ut probat D. Thom. 2. 2. quaest. 10. artic. 3. & ibi communiter Theologi, praecipue novissimus Pater Ludovic. Turrian. disp. 50. dub. 2. col. 627. & Pat. Suar. post haec scripta in tract. de Fide, disp. 16. sect. 1. ex num. 1. & sect. 2. ex num. 2. Quibus ego adijcio nobilem [sect. 29] text. in cap. quid in omnibus 16. 32. q. 7. ibi: Quoniam quidem in poenis primum illi obtinent locum, qui aberrant a Deo, etiam si sobrie vixerint, & D. Paul. Hebraeor. 11. ibi: Sine fide impossibile est placere Deo, & ad Roman. 14. dum [sect. 30] ait: Omne, quod non est ex fide, peccatum est, quem etiam locum de fide, qua credimus, & Christiani sumus, interpretatur August. lib. 1. contra duas epistol. Pelagij capit. 3. Fulgent. lib. de incarnat. & gratia Christi, cap. 24. & D. Prosper. in epistol. ad Ruffin. de grat. & liber. arbitr. Vnde [sect. 31] Divus Paulus 1. Corinth. 6. iniquos sumit pro infidelibus, & sanctos pro fidelibus, ut statim dicemus. Et D. August. lib. 4. contra Iulian. cap. 13. concludere videtur, [sect. 32] omnes infidelium actiones esse peccata, nullasque in eis virtutes consistere, quia sine Fide Christi recte vivere non possint, & ad nihil aliud liberum arbitrium sine gratia Christi valeat, nisi ad peccandum. Cui simile est, quod in eodem argumento scriptum reliquit D. Gregor. lib. 3. Moral. capite 33. D. Bernard. serm. 23. in Cantica, Beda in lib. de substant. D. Prosper. ad excerp. Genuens. respons. 3. & 8. & melius in disputat. contra Cassian. dum ait: Nihil operis ex mortuis, nihil iustitiae procedit ex impijs: & deinde: Nullus est bonae voluntatis motus, nisi quem creaverit diffusae per Spiritum sanctum charitatis affectus, sine fide enim impossibile est placere Deo. Quo forte sensu eosdem infideles deserti nomine in Evangelio significari, Magnus Aurelius Cassiodorus his verbis scribit: Saepe enim desertum ponitur, ubi infideles populi convenire noscuntur. Sicut in Evangelio dicitur. Vox clamantis in deserto: ubi desertum appellati sunt, qui adhuc necdum fidei dona perceperunt. Divus quoque Hieronymus ad Galatas 3. explicans illa verba: Quia iustus ex fide vivit, sic inquit: Faciamus & nos aliquid simile huic, quod dicitur iustus ex fide vivit, & dicamus, castus ex fide vivit, fortis ex fide vivit, & a caeteris virtutum partibus vicinam sententiam proferamus adversus eos, qui in Christum non credentes, fortes & sapientes, temperantes se putant esse, vel iustos: ut sciant, nullum absque Christo vivere, sine quo omnis virtus in vitio est. Et eandem sententiam mordicus tenent, & late defendunt ex Theologis Scholasticis Gregor. Arimin. in 2. Sentent. distinct. 39. quaest. 1. art. 2. corol. 3. Michael Bayus assert. 26. & Catherin. in lib. Genes. cap. 2. asseverantes, infideles etiam, dum parentes venerantur, ac de se benemeritis gratias agunt, habentque, cum indigentibus opitulantur, pacta servant, promissa exolvunt, deposita reddunt, & in alijs similibus operibus peccare. Non [sect. 33] quod haec opera sint ex re obiecta, vel fine, vel aliqua adiecta circunctantia, peccata, sed eo quod circunstantia debita careant: sieri enim causa, & amore Dei deberent, & proinde cum in Deum minime referantur, sunt mala. Vnde Concilium [sect. 34] Arausicanum secundum, Can. 17. inquit: Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem Christianorum Dei charitas facit. Quod decretum desumptum est ex D. August. lib. 2. de patientia, capit. 17. Atque haec omnia ea nimirum ratione nituntur, quam sup. retulimus, nempe quod infidelitas [sect. 35] Deo maxime sit invisa, & bonis careat operationibus. Bona [sect. 36] enim non sunt opera, quae non innituntur firmissimo, & stabilissimo fidei fundamento, ut praeclare tradit Gentian. Hervet. exponens & exornans verba D. Clement. Alexandr. in epist. adhortat. ad gentes, pag. 14. & tradit alia pro eadem assertione novissime Pat. Suar. in. d. tract. de Fide, disp. 17. sect. 3. num. 1. Qvarto, & ultimo eidem sententiae arridere videntur verba D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 10. dum expresse docet, [sect. 37] posse iuste per sententiam, vel ordinationem Ecclesiae, quae Dei auctoritatem habet, ius dominij, vel praelationis ab infidelibus tolli, quia infideles merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei. Etenim licet secundum eundem Angelicum Doctorem ibidem, ante [sect. 38] divisionem fidelium ab infidelibus non cessasset fidelium praelatio in totum, propter conversionem limitatam aliquorum ad Fidem, non sequitur quod idem sit, aucta post multitudine fidelium. Ideoque D. [sect. 39] Paul. 1. ad Corint. cap. 6. in princip. reprehendit fideles Corinthios, quod auderent provocare proximos suos coram iudicibus infidelibus, dicens: Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicare apud iniquos(idest, infideles) & non apud Sanctos, idest fideles, ut interpretatur Cardin. Turrecrem. in summ. de Eccles. lib. 2. cap. 96. vers. Licet enim, Arevalus de correction. fraterna, conclus. 4. vers. Ad hae, Valencuela in monit. contra Venet. 4. part. num. 179. & sequent. Pat. Suarez in defens. Fidei, lib. 3. cap. 4. numer. 6. & idem advertit Marta dict. cap. 24. num. 42. & 44. allegans insignem D. August. locum in epistol. 204. ad Donatum, qui habetur in cap. displicet 23. q. 4. de quo latius agemus infr. cap. 16. ex num. 96. & proinde infideles [sect. 40] debent subijci fidelibus, & non ex converso ex notatis in cap. 1. cap. multorum, & cap. si index de Iudaeis. Sed licet superior sententia tot auctoribus & rationibus fulciatur, [sect. 41] contraria tamen a pluribus alijs non minoribus argumentis probari, & defendi solet; qui serio affirmant, nullos infideles, atque adeo multo minus Indos istos, de quibus sermonem habemus, ob solam infidelitatis causam bellis infestari posse, aut dominio, & iurisdictione suarum rerum, & provinciarum privari. Pro qua imprimis laudatur Innocentius in d. cap. quod super, de voto, cuius [sect. 42] auctoritas talis ac tanta esse fertur, ut non solum Hostiensem, sed & alios omnes iuris Canonici professores excellat, & pater, & organum veritatis dicatur, ita quod eius doctrina pro communi sententia praevaleat, neque adversus eam disputare fas sit, ut tradit additio ipsius Innocentij in prooemio Decretalium, in princ. Felin. in cap. cum olim, num. 9. de re iudic. Alex. Ias. Calcan. & alij, quos adducit Catel. Cotta in memorab. iur. verb. Iuris Civilis, pag. mihi 384. Valentin. Forster. in hist. iur. Civil. lib. 3. pag. 231. Everard. loco 48. ab auctoritate, seu exemplo maior. Petr. Malferit. apud Mandellum d. cons. 769. num. 44. ubi eius additio, Vivius decis. Neapol. 370. num. 2. lib. 2. & noviss. Caesar Barzius decis. Bononiensi 107. n. 5. Quinimo ipse idem Hostiensis fatetur in cap. solet, de sentent. excom. in 6. se multoties [sect. 43] ab eodem Innocentio audijsse, nolle, ut sua commentaria ius facerent, quasi alias, tanquam a Pontifice scripta, & tali, ac tanta eruditione suffulta, non tam opinionum, quam decisionum robur habitura essent, ut post alios refert Forsterus ubi sup. P. Ioan. de Salas in tractat. de legib. disp. 8. sect. 13. pag. 170. & novissime Christoph. de Anguiano in eod. tract. lib. 2. controvers. 29. num. 24. Post Innocentium autem [sect. 44] eandem opinionem defendunt, & sequuntur Ioan. Andr. Cardin. & communis Doct. in eod. cap. quod super, Oldrad. consil. 87. & 263. idem Ioannes Andr. in addition. ad Speculat. in tit. de Iudaeis, Petr. de Ancharran. in reg. peccatum, in 3. quaest. & in reg. sine possessione, quaest. 2. lib. 6. Baldus in l. cunctos populos in princip. C. de sum. Trinit. & Bartol. in l. hostes, D. de captivis & postlim. revers. Abbas num. 22. Felin. & Decius num. 109. Beroius n. 134. in cap. quae in Ecclesiarum, de constit. ex quorum doctrina secure concludit Carol. Tapia in rub. de constit. Princip. cap. 1. num. 54. quod [sect. 45] Princeps infidelium etiam sibi subditorum bona, sine causa auferre non potest. Dominicus cons. 96. idem Domin. & Archidiacon. in cap. si quis viduam in fine, 50. destinct. & in cap. cui est 11. q. 3. idem Archidiac. in cap. ult. 3. quaest. 7. Cardin. Turrecrem. in cap. dispar. 23. quaest. 8. & in cap. qui nos 24. quaest. 4. D. Thom. 2. 2. quaest. 12. artic. 2. Durandus in 2. distinct. 44. quaest. 3. Sylvest. verb. Infidelitas, quaest. 7. Caietan. 2. 2. q. 66. art. 8. Florent. 3. part. tit. 2. 2. cap. 5. §. 8. Petr. de Ferraria in praxi, tit. de form. libelli in act. reali, verb. Veris & legitimis, col. 7. vers. Sed hic quaero, Ant. Corsetus, qui plura considerat in tract. de potest. Regia, part. ultim. quaest. 82. ex num. 20. Franc. Topius in tract. de potest. Princip. saecul. §. 7. num. ult. ubi resolvit, quod infideles sunt veri, & supremi Principes suorum Regnorum, & allegat D. Thom. de regim. Princip. lib. 3. cap. 9. Sotus in 4. distinct. 5. quaest. unic. art, 10. eleganter doctiss. Covarrub. in reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 2. illustriss. Cardin. Bellarm. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 2. Petr. Arag. 2. 2. quaest. 10. artic. 10. vers. Secunda conclusio, pag. 311. & sequent. Ioan. Azorius lib. 8. moral. inst. cap. 24. vers. Sexto quaeritur, col. 1276. Balthas. Ayala de iure & offic. belli, lib. 1. cap. 2. num. 29. Pat. Lorca in 2. 2. sect. 1. disp. 52. num. 10 pag. 970. ubi de causis belli iusti agens, resolvit, communem & certam resolutionem esse, solam infidelitatem non esse causam iusti belli, quia Ecclesia non habet iurisdictionem super infideles, & ideo non potest eos propter peccatum infidelitatis punire. Idem concludit Pat. Ludov. Turrianus de Fide, disput. 52. dub. 1. col. 645. Gregor. Sayrus in clavi Regia, 2. par. lib. 9. cap. 4. ex num. 10. Pat. Fr. Ioan. Pineda Franciscan. in Monarch. Eccles. lib. 16. cap. 34. §. 17. & novissime eruditiss. & laudatiss. P. Franc. Suarez in defens. Fidei contra sect. Anglican. lib. 3. cap. 4. num. 8. & in tract. de legib. lib. 3. cap. 10. Pat. Ioan. Salas in eod. tract. disp. 7. sect. 15. num. 72. & per totum, & D. Garsias Mastrill. de Magistrat. lib. 1. cap. 9. idem Pat. Suar. in tract. de charitate, disp. 13. sect. 5. ex num. 1. Et specialiter de nostris Indis agentes [sect. 46] Episcopus de Chiapa in tract. comprob. suprem. dom. Ind. fol. 36. & 37. & sequent. & in Apolog. contra Sepulved. in replication. ad obiect. eiusdem, ubi late in hoc argumento diffunditur, & opinionem contrariam erroneam esse, & falso Hostiensi tribui, probare conatur. Idem sequuntur Victoria in dict. 1. relect, de Indis, ex num. 7. usque ad 18. & de potestate civili num. 9. Gregor. Lop. in. d.l. 2. tit. 23. part. 2 gloss. 2. Fr. Anton. de Cordoba in quaestionario lib. 1. quaest. 57. dub. 4 ex pag. 497. Menchac. lib. 1. controvers. illust. cap. 24. ex num. 2. usque ad n. 11. elegantiss. Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Ind. sal. cap. 2. ubi hoc verum esse defendit, quamvis Indorum infidelitas omnino pertinax reperiatur, Domin. Banez 2. 2. q. 10. art. 10. col. 530. vers. Quinta conclusio, optime Navar. in cap. novit, notab. 3. corol. 7. num. 58. & sequent. pag. 101. ubi reprehendit Alvar. Pelagium, & alios contrariae partis sectatores, & ait, eorum errorem in causa fuisse, ut multi nostra aetate in hoc Novo Orbe suis provincijs spoliati sint: latissime Michael Salon 2. 2. 1. tom. tract. de domin. q. 2. art. 2. per totum, Gregor. de Valentia 3. tom. disp. 1. quaest. 10. punct. 7. col. 413. vers. Nunc his constitutis, Molin. da iustit. & iure, tract. 2. disp. 27. in fin. cum novem alijs praecedentibus, & rursus disp. 105. Hieron. Zevallos 1. tom. commun. q. 735. & latius, & copiosius in 4. tom. q. ult. ex num. 188. & rursus ex n. 237. & ex num. 266. Fr. Eman. Roder. 2. tom. quaest. regul. q. 99. art. 4. pag. 292. ubi etiam multum quaeritur de damnis, sub praetextu contrariae opinionis, miseris Indis illatis, & pro eis [sect. 47] expendit illam sanctionem, sive Bullam Pauli III. foelicis recordationis, de qua egimus sup. cap. 8. num. 79. ubi expresse deciditur, praedictos Indos, & omnes alias gentes, ad notitiam Christianorum in posterum deventuras licet extra Fidem Christi existant, sua libertate, ac rerum suarum dominio privatos, seu privandos non esse, imo libertate, & dominio huiusmodi uti, & potiri, & gaudere libere, & licite posse: idem etiam novissime tractat Agust. Barbosa in Pastorali, 1. part. tit. 3. cap. 2. num. 32. & sequentib. & Doct. Melchior de Valent. illust. tract. iuris, tract. 2. cap. 5. num. 22. & seq. Incognitus in lib. Maris liberi, cap. 2. & 4. & Seraph. Freitas, docte contra eum scribens, de iust. Imp. Asiat. cap. 3. num. 4. & cap. 9. per totum. Pro cuius sententiae comprobatione: Primo, cum praedictis auctoribus considero, [sect. 48] dominia rerum, provinciarum, & regionum, naturali, & communi omnium gentium iure, primis earum possessoribus competere, absque ulla distinctione fidelium, & infidelium, l. 1. §. ius naturale, l. ex hoc iure, D. de iust. & iur. cap. ius naturale, 1. dist. cum alijs, quae late congessimus sup. hoc lib. cap. 6. ex num. 61. & tradunt Innoc. & Abbas supra Scappus lib. 2. de iure non scripto, cap. 1. num. 10. eam rationem reddentes, [sect. 49] quod Deus subiecit Orbem rationabili creaturae, & nullam inter homines distinctionem fecit, ad quos pariter pertinet illud: Quidquid calcaverit pes tuus, tuum erit, & doctrina Arist. lib. 1. Polit. dum ait, ordinem [sect. 50] principandi unius super alterum esse beneficium naturae, hoc est Dei Opt. Max . qui ob id [sect. 51] tantum, quod homines ad sui imaginem fecit, menteque, & facultate liberi arbitrij donavit, omnibus rebus inferioribus dominari voluit, iuxta illud Genes. 1: Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram, & praesit piscibus maris, & volatilibus coeli, & bestijs terrae, &c. Et infr. Replete terram, & subijcite eam, & dominamini. Quod assecutus idem Philosoph. lib. 2. Ethic. [sect. 52] inquit: Nos sumus finis quodammodo omnium, & utimur tanquam propter nos omnibus, quae sunt. Quae omnia non minus militant, & reperiuntur in paganis, & infidelibus, qui nunquam Fidem receperunt, quam in Christianis, & fidelibus: ac proinde non minus illi, quam isti veri dominij rerum suarum participes sunt. Quam consequentiam, & Divinae, ac naturalis iustitiae inter omnes homines distributionem, proposuisse videtur [sect. 53] Dionys. lib. 8. de Divin. nomin. relatus per Episcopum de Chiapa in d. tract. comprob. fol. 37. sic inquiens: Oportet videre in hoc ceram Dei esse iustitiam, quod omnibus tribuit propria, secundum uniuscuiusque existentium dignitatem. Et uniuscuiusque naturam in proprio salvat ordine & virtute: & expressius D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 10. ubi de eadem quaestione agens scribit: Quod dominium, & praelatio introducta sunt ex iure humano, distinctio autem fidelium, & infidelium est ex iure Divino. Ius autem Divinum, quod est ex gratia, non tollit ius humanum, quod est ex naturali ratione. Secvndo considero, [sect. 54] quod etsi nonnulli olim existimaverint, gratiam, & charitatem esse fundamentum dominij, iurisdictionis, & potestatis tum Ecclesiasticae, tum civilis, atque adeo solos iustos, existentes in gratia, suorum bonorum dominos esse, ea vero per mortale peccatum amissa, continuo etiam omne dominium, omnemque potestatem amitti. In qua opinione fuerunt D. Bernardi temporibus quidam haeretici, qui [sect. 55] se Apostolicos vocabant, ut ipse refert serm. 66. in Cantica, & postea Vvaldenses, qui alio nomine vocabantur Pauperes de Lugduno, a Vvaldensi quodam, cive Lugdunensi, temporibus Alex. Papae III. de quibus legendus est AEneas Sylvius de orig. Boemor. cap. 33. & 35. Eamque deinde sequuti sunt Ioan. Vviclef. & Ioan. Hus, & Armachanus, vir alioqui Catholicus lib. 10. quaest. Armen. cap. 2. & 4. & in Dialog. inscripto Defensorium pacis. Haec tamen opinio [sect. 56] merito damnata fuit in Concilio Constantiensi sess. 8. & sess. 15. & inter alias haereses connumeratur, & multis rationibus, & argumentis convincitur a pijs & Catholicis Scriptoribus, qui de hac materia tractarunt, ut constat ex D. Bernardo ubi sup. D. Hieronym. in epist. ad Titum, D. Irenaeo lib. 4. adversus haeres. cap. 70. Tertul. in Apolog. cap. 31. D. Thom. 1. 2. q. 98. art. 4. Ioan. Maior. 2. Sentent. distinct. 42. Iacob. Almain in 4. distinct. 15. q. 2. col. 10. Gerson. de vita spirit. lect. 3. Castro adversus haereses, verb. Potestas, Episcopo Chiapens. Victor. Covarrub. Banez, Navarr. Bellarm. Valentia, Molina, Aiala, & Sayro ubi sup. eodem Bellarm. 1. to. controv. 8. de laicis, lib. 3 in princip. eodem Banez in praeamb. ad tract. de domin. q. 1. in fine, Petr. Navarr. lib. 3. de restitut. cap. 1. in princ. Soto lib. 4. de iust. & iur. q. 1. & 2. Thom. Vvaldens. lib. 2. doctr. fid. cap. 81. cum seqq. Martin. de Ledesma 2. 4. q 18. art. 1. dub. 9. fol. 224. Zevall. d.q. fin. ex num. 266. & P. Suar. in d. defenf. Fidei, lib. 6. cap. 4. num. 3. Quo fit, [sect. 57] ut pariter praedicti Auctores cavendum moneant ab opinione Hostiens. & sequacium, qui infidelibus negant dominium, & iurisdictionem rerum, & provinciarum suarum, quam communi omnium gentium iure, & ante legem Evangelicam consequuti sunt. Haec enim opinio in superiorem errorem incidere videtur; nam nulla est ratio, ob quam infideles dominio privari possint, nisi peccatum mortale infidelitatis, quod eos extra Dei gratiam constituit. Concilium autem Constantiense, nullam speciem peccati mortalis excipiens, quoslibet peccatores, atque adeo etiam infideles, verum & legitimum rerum suarum dominium habere rectissime definivit. Illud [sect. 58] quippe, ut supra diximus, non solum pro iustis, & fidelibus Deus induxit, sed pro omni rationabili creatura. Qui, ut ipse innocent. subdit in. d. cap. quod super, Solem suum oriri facit super bonos, & malos, super iustos, & iniustos, & volatilia pascit, & dat escam omni carni, ut habetur Matth. 5. & 6. & Psalm. 135. Et ut supra etiam tetigimus, fides, aut gratia non est fundamentum dominij; sed natura, & ratio hominis, quae [sect. 59] etiam in peccatoribus, & infidelibus reperitur, licet careant gratia. Quod egregie confirmari potest ex insigni loco D. Augustini in Psalm. 67. ubi huius doctrinae rationem scribens, sic eleganter [sect. 60] edisserit: Non enim soli boni plenas habent domos rebus necessarijs, aut soli boni salvi sunt, vel ab aegritudine convalescunt, aut soli boni filios habent, soli boni pecuniam, soli boni caetera bona apta huic vitae temporali, aut transeunti. Habent haec & mali, & aliquando desunt bonis, sed desunt & malis, & plerumque illis magis, quam istis, aliquando illis potius quam istis abundant. Permixta temporalia voluit esse Deus, quia si solis bonis ea daret, putarent & mali, propter haec colendum Deum. Rursus si ea solis malis daret, timerent boni infirmi converti, ne illa illis deessent. Tertio, pro eadem opinione facit, quod, ut ijdem Doctores observant, & ante eos D. August. lib. 5. de Civit. Dei, cap. 1. non solum naturali, & communi omnium gentium iure, [sect. 61] sed Divino etiam atque Evangelico, non tantum privata dominia, verum Regna quoque, & Imperia hominibus impijs, & infidelibus, & quod magis est, idololatris concedi videntur, eisque parendum & obsequendum esse docemur, ut apparet [sect. 62] ex Psalm. 2: Adstiterunt Reges terrae, & Principes convenerunt in unum. Ierem. 27. & Ezech. 26. ubi Nabuchodonosor [sect. 63] Rex erat, non solum malus, & in peccato mortali; sed etiam idololatra & infidelis, & tamen, teste ipso Deo, dominium habuit super gentes, & Regna: Deus eis, non solum illum, verum filium, & nepotem eius praefecit. Vnde Daniel. 2. dixit ei Daniel: Tu es Rex Regum, & Deus coeli dedit tibi Regnum, & idem dicitur de Cyro peccatore, & infideli, Isaiae 45: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro: Cuius apprehendi dexteram, ut subijciam ante faciem eius gentes, & dorsa Regum revertam, & dabo tibi thesauros absconditos, & arcana secretorum. Et Genes. 47. Ioseph, qui [sect. 64] fidelis erat, suo consilio totam AEgyptum Pharaoni Regi infideli tributariam fecisse dicitur: in quo procul dubio peccasset, si Pharao verus Rex, & dominus esse non posset. Et [sect. 65] Tobiae 2. ubi Tobias iubebat reddi hoedum a Gentilibus captum, tanquam furtivum; quod non esset, si Gentiles dominium non haberent. ¶ Matth. [sect. 66] quoque 22. ait Dominus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, & Luc. 22: Reges Gentium dominantur eorum, & D. Paul. Roman. 13: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, & 1. Petr. 2.: Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tanquam a Deo missis: & statim: Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis, & modestis, sed etiam discolis. Quae loca, [sect. 67] & alia similia adducta per Auctores supra relatos, praecipue Sayrum dict. lib. 9. cap. 4. num. 11. satis ostendunt, vera dominia, & principatus in peccatoribus, & infidelibus reperiri, cum Principes, de quibus loquuntur, infideles essent: & [sect. 68] habentur in cap. non frustra, & in cap. Regum 23. q. 5. ex quibus expresse deducit Cardin. Turrecrem. in cap. indignitate distinct. 3. quaest. 3. vers. Respondeo, etiam Principibus infidelibus obediendum esse. Atque ad ea respiciens August. lib. 5. de Civit. Dei [sect. 69] cap. 21: Non tribuamus (inquit) dandi Regni, vel Imperij potestatem, nisi vero Deo, qui dat foelicitatem Regni coelorum solis pijs: Regnum vero terrenum & pijs, & impijs, sicut ei placet, cui nihil iniuste placet: & infra: Ille vere unus Deus, qui nec iudicio, nec adiutorio deserit genus humanum; quando voluit, & quantum voluit Romanis Regnum dedit, qui dedit Assyrijs, vel etiam Persis. Qui Imperium dedit Mario, ipse etiam dedit Caio Caesari: qui Augusto, ipse & Neroni: qui Vespasianis vel patri, vel filio suavissimis Imperatoribus, ipse etiam Domiciano crudelissimo: & ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore dominandi sacrilega, & detestanda curiositas. Quod idem pulchre ostendunt D. Chrysost. Ambros. Origen. Epiphan. Iustin. Ignat. Optatus, Tertullian. Prosper. & alij relati a Petr. Aragon. in 2. 2. pag. 609 & a doctiss. P. Suar. in d. defens. Fidei, lib. 1. cap. 4. per. totum. Quibus addere possumus eiusdem Ambrosij locum lib. 2. de Cain & Abel. c. 4. relatum a Gratiano [sect. 70] in cap. remittuntur, vers. Per scientes 23. q. 5. ubi ait, per lsraelitarum manus Deum punire voluisse peccata Amorrhaeorum, & Chananaeorum, & aliarum Gentium, quarum terram Israelitis possidendam dedit. Quibus verbis ostendit, apud praedictas gentes, quamvis infideles, & idololatras, non solum possessionem, verum & proprietatem illarum provinciarum stetisse. Nam ille [sect. 71] genitivus, Quarum, proprie dominium significat, ex doctrina Bartol. quem sequuntur Alex. Ias. & alij in rub. de novi oper. nuntiat. & plures alij relati a Mandello de Alba cons. 151. num. 7. Menoc. de recup. poss. remed. 1. num. 51. & late Cardin. Tuschus pract. conclus. litt. G. conclus. 37. Qvarto, supradictae sententiae favet optimus [sect. 72] text. in l. Christianis 6. C. de Paganis, ubi Honor. & Theodos. Imp. specialiter prohibent Christianis, qui vere sunt, vel esse dicuntur, ne Iudaeis, aut Paganis quiete degentibus, nihil tentantibus turbulentum, legisque contrarium, manus inferre audeant, religionis auctoritate abusi, & si contra securos fuerint violenti, vel eorum bona diripuerint, non solum ea, quae abstulerint, sed convicti, in duplum, quae rapuerint, reddere compellantur. ¶ Et idem [sect. 73] de illorum molestijs vitandis, & bonis conservandis habetur in l. nullus 6. C. de Iudaeis, cap. sicut extra eodem, & per Apost. 1. Corinth. 10. in sine, ibi: Sine offenssione estote Iudaeis, & Gentibus, de quorum praxi, & interpretatione plura tradit Marquard. in tract. de Iudaeis, & infidel. 1. p. cap. 2. & Roland. a Valle cons. 25. vol. 3. & Phil. Paschal. de virib. pat. potes. 1. par. cap. 7. num. 14. Nos infr. lib. 3. cap. 6. num. 47. & seqq. & extat [sect. 74] Motus proprius Pauli III. de ann. 1542. cuius mentionem sacit Possevin. in Bibliot. 1. tom. lib. 9. cap. 5. pag. 391. quo conceditur, ut Iudaei, caeterique infideles, ad agnitionem Catholicae fidei venientes, bona patrimonialia, maternaliaque, & omnia eorum consuetudine acquisita, seu quae verum dominium habere reminiscuntur, etiam vivis, & invitis parentibus habere, tenere, & possidere valeant. Eodemque diplomate iubetur, qua charitate quisque venientes ad lumen Christi fovere, contumelias ab alijs prohibere debeat: quin & ut civitate, privilegijs, immunitatibus, libertatibus fruantur, quandoquidem per gratiam Baptismi cives Sanctorum, & domestici Dei efficiuntur. Et non solum in Iudaeis, & Paganis, verum & [sect. 75] in Saracenis, qui nobis magis infesti sunt, eandem sententiam probat Alex. Papa II. ad Hispaniae Episcopos scribens in cap. dispar. 23. q. 8. dum docet, tunc demum adversus eos iuste pugnari, ubi Christianos persequuntur, & ex urbibus, & proprijs sedibus pellunt, sic manifeste demonstrans, ob id tantum, quod Saraceni, aut infideles essent, iuste bello infestari non posse, aut suarum rerum dominio, & possessione privari. De cuius dicti veritate, dum de Saracenis loquitur, alio loco tractabimus. Qvinto, & magis in Indorum nostrorum terminis facit, quod si, insidelitatis tantum contemplatione habita, hi debellari, & suis bonis spoliari possent, utique sine fraude, & culpa poenam, & quidem gravissimam, sustinerent, [sect. 76] quod iura neutiquam patiuntur. l. aliud est fraus, cum similib. D. de verb. signif. optimus text. in cap. cognoscentes, cum allegatis ibi per gloss. de constitut. Etenim cum ad eos nulla prorsus lux verae, & Evangelicae Fidei pervenerit usque ad Hispanorum adventum, ut sup. lib. 1. cap. 14. luculenter probavimus, & vel ipse Malferitus agnoscit d. cons. 796. num. 17. omni prorsus culpa, & peccato infidelitatis caruerunt, quamvis in Christvm non crederent: sive ut apertius loquar cum D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 1. [sect. 77] infidelitas in eis non habebat rationem peccati, sed magis poenae. Talis quippe ignorantia Divinorum, ex peccato primi parentis sequuta est. Vnde Ioan. 15. Dominus inquit: Si non venissem, & locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, quod exponens D. Aug. de illo peccato intelligendum tradit, quo non crediderunt in Christvm . Et idem docere videtur S. Thom. 2. 2. q. 10. art. 6. & q. 34. art. 2. ad 2. Caiet. Valentia, & alij moderni expositores ibidem, & in nostra specie probat Victoria d. relect. 1. de Indis insul. num. 32. reprobata opinione Altisiodorens. Guiller. Paris. Hugon. Gerson. Adrian. & aliorum, qui contendebant, in [sect. 78] his, quae fidei, & iuris Divini sunt, invenicibilem ignorantiam in neminem cadere, cum facienti quod in se est, Deus semper assistat, paratus illustrare mentem quantum oportebit ad salutem, & erroris evitationem. Hoc enim est contra D. Thom. & auctoritatem supra relatam, & expressius contra illud [sect. 79] D. Pauli ad Rom. 10: Quomodo credent, nisi audiant? quomodo audient sine praedicante? & latissime & doctissime prosequitur Pat. Gab. Vazquez in 1. tom. comment. 1. 2. q. 76. art. 2. disp. 120. per totam, Vega lib. 6. in Concil. Trident. cap. 18. Soto in 4. distinct. 1. q. 1. art. 2. Canus in relect. de Sacram. in genere 2. part. Maluenda de Antichrist. lib. 3. cap. 32. vers. Sed hic opportune, Azor tom. 1. lib. 1. cap. 13. q. 2. Sanchez in summ. lib. 1. cap. 16. num. 32. Raphael de la Torre, qui de eiusdem loci D. Pauli explicatione optime tractat in 2. tom. de Religione, q. 94. art. 2. disp. 3. vers. Ad secundum respondetur, & novissime Pat. Franc. Suar. in tract. de Fide, disp. 17. sect. 1. per totam, & Nos insr. cap. 15. num. 29. Quibus adstipulantur, quae contra Basilidem, & Valentinum egregie disputat Clemens Alexand. lib. 5. Strom. in princip. docens, [sect. 80] neminem sola natura fidelem, & salvum esse posse, nisi ei Divini Verbi aliquis splendor esfulgeat. De quo vide quae optime congerit Covarrub. in cap. Alma mater, 1. par. § 4. num. 3. Et conducunt alia, quae supr. hoc lib. cap. 4. num. 14. post alios tradidimus, ad infideles excusandos, qui fidem sibi minus sufficienter propositam & annuntiatam, nullisque evidentibus signis, aut rationibus communitam, credere & recipere nolunt. # 11 CAPVT XI. In quo vera praedictae quaestionis ressolutio proponitur, & problematice utranque partem defendi posse monstratur, utriusque argumentis peculiari responsione solutis. SVMMARVM Capitis X. -  1 Problematice disputari potest in quaestione de infidelibus ob solam infidelitatem debellandis. -  2 Hostiensis opinio ab Ecclesia recipitur, & practicatur secundum Martam, & alios. -  3 Christiani Scriptores non deberent opinionem Hostiensis veneno afficere. -  4 Innocentij opinio reiecta esse, aliquibus videtur, & quod ipse sibi contrarius fuerit. -  5 Dominatio unius hominis super alterum non fuit ex iure naturali. -  6 Dominia & imperia licet infideles habere possint, ea tamen illis Rom. Pontifex adimere potest. -  7 Infidelium Regna ad fideles ex iusta causa auctoritate Pontificis transferri possunt. -  8 Charitas unicuique secundum eius conditionem est impendenda. -  9 Oratio, quam Ecclesia pro infidelibus facit, arguit eos verum dominium non habere. -  10 Ecclesia errare non potest. -  11 Imperia & dominia illa tantum legitima sunt, quae a Deo dantur, vel ab Ecclesia confirmantur. -  12 Nabuchodonosoris, Cyri, & aliorum tyrannorum Imperium iniustum fuit, & cur a Deo permissum? -  13 Deus ex peccatis hominum multa bona operari, & dirigere solet. -  14 Imperia ad tyrannos, crudeles, & impios aliquando Deus transferre solet in punitionem peccatorum. Et numero 18. -  15 Cap. audacter 18. 8. q. 1. & cap. ex merito 6. q. 1. exornanur. Saul fuit electus per extortam a Deo voluntatem, ibidem. -  16 Iob locus cap. 34. de Regno Hypocritae explicatur. -  17 Cap. his itaque, 6. distinct. explicatur. -  19 Proverb. locus, cap. 8. ibi: Tyranni per me tenent terram, explicatur. -  20 Tertulliani elegans locus refertur de his, quae a Deo veluit invito permittuntur, & non approbantur. -  21 Permittimus quod non approbamus, aliudque est praecipere, aliud permittere. -  22 D. pauli, & alia Scripturae loca, quae Dominis, & Principibus infidelibus obediendum esse dicunt, qualiter accipiantur? -  23 Ecclesia hodie, cum magis aucta sit, multa facere potest, quae olim non expedirent. -  24 Omnia suis conveniunt temporibus. -  25 Papa maior est administratione Paulo; & contra eum recte dispensat in ijs, quae Fidei non sunt. -  26 Genitivus iuxta subiectam materiam aliquando solam posseessionem, vel detentationem significat. -  27 Lex Christianis 6. C. de Paganis, explicatur. -  28 Insideles apud christianos degentes Ecclesia suaviter tractari praecipit. Et quare? -  29 Christus B. Petro terreni simul, & coelestis Imperij iura concessit. -  30 Cap. solitae de maiorit. & obed. exornatur. -  31 Tolerantia Ecclesiae circa dominia, & imperia infidelium, qualiter procedat? -  32 Puniri quis aliquando, & re sua privari potest, sine culpa sua, non tamen sine causa. -  33 Religionis favor, & ampliatio est causa causarum, & omnibus rebus praeponitur. -  34 Voluntate ex mera quod dependet, ex eadem adimi potest. -  35 Innocentij sententia auctori verior, & communior videtur. -  36 Hostiensis opinio, quae infidelibus dominium adimit, debet intelligi de Saracenis. -  37 Ecclesiae, & eius Pontificis summa, & universalis potestas debet intelligi in spiritualibus. -  38 Isaiae locus cap. 60. & alia, quae loquuntur de dominio Christi, qualiter sint accipienda? -  39 Infideles non solum habent dominia, & imperia ex permissione Dei, sed etiam ex eius concessione, & approbatione. -  40 Scripturae sacrae plura loca expenduntur, ad probandam veram dominationem, & iurisdictionem infidelium. -  41 Dareverbum significat dominium transferre. -  42 Iudaei potuerunt licite auferre bona AEgyptiorum, qui Dei mandatum habuerunt, & in compensationem damnorum. Et num. 44. -  43 Dei auctoritate quae fiunt, omni vitio, & scrupulo carent. -  45 Captivi Christiani possunt licite fugere a Saracenis, a quibus iniuste capti sunt, & secum bona eorum adsportare. -  46 Cap. si de rebus 23. quaest. 3. vera interpretatione donatur. -  47 Haeretici, & apostatae a Catholicis puniri, & spoliari possunt. -  48 Scripturae loca, quibus Deus impijs bonorum amissionem, & imperiorum translationem comminatur, qualiter accipienda sint? -  49 Deus licet possit quoslibet impios & infideles punire; homines tamen ob hanc solam causam debellare, & depraedari non possunt. -  50 Infideles multa opera praestare possunt, quae sint undecunque bona. -  51 Concil. Trident. sess. 6. de iustis. canon. 7. exponitur. -  52 Infidelium omnia opera qui peccata esse dicunt, qualiter accipiendi sunt? -  53 D. Pauli ad Roman. 14. locus, Omne quod non est ex fide, &c. explicatur. -  54 Cap. omne 28. q. 1. & cap. quoniam omne, & cap. ult. de praescript. explicantur. -  55 Infideles qui, & quando privari possint dominio quod habent supra fideles? Et num. 58. -  56 Lex 1. & similes, C. ne Christ. mancip. explicatur & illustratur. -  57 Vxorem conversam potest Papa eximere a potestate mariti infidelis -  59 D. Thom verba difficilia 2. 2. q. 10. art. 10. qualiter accipi debeant? -  60 Infideles indirecte possunt privari dominio supra fideles. HAEC plane sunt potiora, & urgentiora argumenta, quae in praedicta quaestione ad utranque partem adduci, & expendi possevidentur, levioribus alijs omissis, quae ab utriusque sectatoribus congeruntur. Et quidem in re [sect. 1] adeo ambigua, & quae tot, ac tantis rationibus, & auctoritatibus hinc & inde corroboratur, nullum piaculum admittet, qui pro hac, vel pro illa opinione pugnaverit, aut se utriusque problematicum assertorem obtulerit. Nam prior [sect. 2] Hostiensis, & sequacium, quae absolute infidelibus dominium, & iurisdictionem adimit, a sancta quoque Romana Ecclesia amplexatur, & ubi expediens videtur, practicari & exerceri solet, ut serio affirmat D. Marta in. d. tract. de iurisdict. 1. part. cap. 24. in fine, adijciens, quod [sect. 3] non deberent Christiani Scriptores illam veneno assicere, & [sect. 4] quod contraria Innocentij reiecta iam est. Et idem testatur Petr. Malferitus apud Mandellum d. cons. 769. num. 93. lib. 4. addens, eundem Innocent. directo contrarium docuisse in cap. licet, de foro compet. & quod illius opinio, & auctoritas in dict. cap. quod super, Scripturae & Canonum, & gravissimorum Doctorum auctoritatibus est reprobata. Cuius argumentis, si quis respondere voluerit; ad primum de iuribus, & auctoribus, quibus probavimus, dominia rerum naturali iure indistincte fidelibus, & infidelibus quaeri, dicere possumus cum eodem Malferito num. 95. & Marta num. 34. & sequentib. id, [sect. 5] quoad dominationem unius hominis super alterum, locum non habere, cum potius Natura initio omnes homines liberos procreaverit, l. manumissiones, D. de iustitia & iure, cap. ius naturale, 1. distinct. cum traditis a D. August. lib. 19. de Civitat. Dei, capit. 14. & D. Thom. 1. part. quaest. 69. art. 4. & a nobis infr. lib. 3. cap. 6. ex numer. 1. Aut quod planius, pleniusque est, [sect. 6] verum quidem esse, dominium rerum, & iurisdictionis propter infidelitatem nequaquam excludi, posse tamen Romanum Pontificem, ex potestate sibi a Christo communicata, illud ab infidelibus ad fideles ex iusta causa transferre, ubi Ecclesiae convenire videbitur, & spolia impiorum pijs applicare iuxta text. in dict. cap. translato de constitut. cum alijs sup. pro confirmatione opinionis Hostiensis adductis. Secundum autem, quo evicimus, dominia & imperia rerum, Regnorum, & provinciarum, non fundari precise in gratia & charitate Dei, sed in libero arbitrio & ratione, ac proinde verum dominium etiam in peccatoribus, & infidelibus dari; eodem ferme modo dissolvi potest. Hoc enim non tollit, quin [sect. 7] summus Ecclesiae Romanae Pontifex, iusta causa interveniente, praedicta potestate uti valeat, infidelium Regna, & iurisdictiones ad Christi ovile transferendo, illisque rectorem assignando, qui Verbi Divini praedicatores defendat, & eosdem infideles ad bonos mores, Catholicam Fidem, & vitam aeternam reducat. Charitas quippe, [sect. 8] qua proximos quoslibet naturae nostrae participes, atque ita etiam infideles, & Saracenos, sicut nos ipsos diligere debemus, de qua agitur in cap. charitas, de poenitent. distinct. 2. & diximus sup. cap. 9. num. 74. unicuique secundum eius conditionem est impendenda, ut ibidem testatur gloss. verb. Participes, & in terminis nostrae quaestionis observat Marta dict. cap. 24. num. 32. subijciens in n. 45. quod oratio [sect. 9] sanctae Matris Ecclesiae quam facit contra infideles, & Saracenos, satis ostendit, penes ipsos iustum & irrevocabile dominium non consistere; habet enim in hunc modum: Deus, in cuius manu sunt omnium potestates, & omnium iura Regnorum, respice in auxilium Christianorum, ut gentes Paganorum, quae in sua feritate confidunt, dexterae tuae potentia conterantur. Et quod haec sola oratio ad hoc probandum sufficeret, quia [sect. 10] Ecclesia errare non potest, cap. sancta Romana, 15. distinct. & cap. 1. §. quibus 19. distinct. Tertio vero argumento, ex locis sacrae Scripturae deducto, quibus dominia, Regna, & Imperia non solum humano, verum & divino iure in peccatoribus & infidelibus dari, & revereri, sive agnosci debere, probavimus, responderi potest, ea [sect. 11] solum dominia iusta, & legitima appellari posse, quae sunt a Deo data, vel ab Ecclesia confirmata: illa vero Nabuchodonosoris, Cyri, & aliorum, de quibus in praedictis locis Scripturae sit sermo, iusta non fuisse, neque ex Divina voluntate concessa, sed [sect. 12] tantum in illis tyrannis, & iniquis usurpatoribus permissa, ut ex malis bonum aliquod eliceret, & supplicia, quae operari decreverat, his veluti flagellis impleret. Est [sect. 13] enim Deus tam bonus, ut velit, tam potens, ut possit, tam sapiens, ut sciat, nec fieri hominum, quae nec ipse fecit, nec fieri vult, in bonum convertere, & ad aliquid, quod facturus est, mirabiliter dirigere, vel ad suam misericordiam, & clementiam demonstrandam, vel ad rectitudinem & rigorem iustitiae suae ostendendum, dum illa temporalibus, aut aeternis supplicijs castigat, ut copiose ostendit D. August. lib. 1. de Civitat. Dei, cap. 8. 9. & 10. Euseb. lib. 3. de praepar. Evang. cap. ult. Seneca in lib. cur bonis mala, & malis bona eveniant, si est providentia? Pererius lib. 4. in Genes. to. q. 4. & Rutil. Benzon. de ann. Iubil. lib. 6. pag. 665. Et ita videmus [sect. 14] ad pessimos interdum, & crudelissimos tyrannos imperia transferri, non quod Deus illos eligat, sed quod in sui Numinis ultionem illorum electionem, & dominationem permittat, scelera sceleribus puniens, & atrocia delicta atrocibus poenis etiam per manus suorum inimicorum rependens, ut pluribus exemplis probatur in cap. remittuntur 23. q. 5. & in alijs locis congestis a Simon. Maiol. in diebus Canicul. tom. 2. colloq. 2. pag. 109. & tom. 3. colloq. 2. pag. 371. Et Fr. Ioan. a Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 6. cap. 8. Et hoc est quod D. Hieronymus inquit in [sect. 15] cap. audacter 18. 8. q. 1. iudices nempe, & Principes iniquos non per Dei arbitrium dari, sed prout nostra merita deposcunt, ut in Saule contigit, qui secundum Archidiac. ibidem, fuit electus per extortam a Deo voluntatem, non spontaneam, ut probatur 1. Reg. c. 8. & idem traditur in cap. ex merito 6. q. 1. ibi: Ex merito populi nonnunquam Episcopi depravantur, quatenus proclivius cadant, qui sequuntur, & [sect. 16] lob cap. 34. dum inquit: Facit Deus regnare hypocritam propter protervitatem popouli, ubi subintelligitur, puniendam, vel vindicandam, ut advertit additio Hugonis, & Laurentij in. d c. audacter, & [sect. 17] text. iuncta gl. in cap. his itaque 6. dist. quae illa verba: Vnde in Genesi legitur, Nembroth robustus venator coram Domino, interpretatur, idest: Hominum oppressor permittente Domino. Quod in nostris terminis observat Petr. Malferit. dict. cons. 769. num. 66. & 67. Marta dict. cap. 24. ex num. 37. Marquar. de Susanis in tractat. de Iudaeis & infidel. part. 3. cap. 1. num. 4. & sequentib ubi late [sect. 18] tradit causas, cur Deus imperia, & victorias infidelium, & haereticorum aliquando permittat; & tetigit Matienz. in Dialog. Relator. 3. par. cap. 6. num. 5. Pet. Mexia in sylva. 1. pat. cap. 35. Alfons. Guerrer. in specul. Princip. cap. 54. Menchac. lib. 1. controvers. illustr. cap. 21. num. 10. & seqq. Petr. Gregor. de Repub. lib. 21. cap. 3. num. 29. pag. 238. Maluend. late explicans illud Iob. d. cap. 34. in tract. de Antichrist. lib. 6. cap. 1. pag. 314. P. Pineda latissime in commentar. sup. Iob eod. cap. 34. Madera de excellent. Monarch. Hisp. cap. 1. fol. 3. Torquemad. in. d. Monarch. Ind. lib. 11. cap. 6. pag. 338. Garcias Mastrillus de magistrat. lib. 3. cap. 1. num. 100. pag. 142. Et pulchre praesensit D. August. lib. 19. de Civit. Dei cap. 14. sic legens, & exponens [sect. 19] illud Proverb. cap. 8: Per me Reges regnant, & tyranni per me tenent terram, & Tertullian. in lib. de exhortat. ad castitatem sub initium, ubi sic [sect. 20] ait: Nam si quaedam videntur voluntatem Dei sapere, dum a Deo permittuntur, non statim omne quod permittitur, ex mera, & tota voluntate procedit eius, qui permittit. Ex indulgentia est, quodcunque permittitur, quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in loco, cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa causam sui, quae cogit voluntatem. Aliud namque est [sect. 21] praecipere, aliud permittere, & id, quod permittimus, non approbamus, cap. nec mirum 26. q. 5. cap. hac ratione 31. q. 1. cum traditis a Praeposito in cap. qui sincera, col. ult. 45. distinct. Malserit. Guerrer. Menoch. & alijs ubi supr. & illustriss. Cardin. Bellarm. omnino videndus lib. 3. de laicis cap. 6. per totum. Neque obstabit, si quis [sect. 22] loca D. Petri, & Pauli in eodem tertio argumento relata, nobis obijciat, quibus, obediendum esse dominis, & Principibus, admonemur. Nam imprimis respondet Marta ubi sup. numero 38. & sequentibus, ibi de Ethnicis, & infidelibus non tractari. Et ut hoc excludamus ex rationibus & argumentis, quae in contrarium perpendit Pater Suarez in desens. Fidei, lib. 3. capite 4. numer. 5. responderi etiam poterit, monitiones illas ad iustum dominium in personis infidelium fundandum nequaquam sufficere, cum ab Apostolis traditae fuerint pullulantis Ecclesiae temporibus, quibus verendum fuit, ne Gentibus scandalum praeberetur, si suis bonis, aut servis spoliarentur, ut idem D. Petrus expresse subiungit. Quod non [sect. 23] excludit, quin postea Ecclesia magis aucta, & extensa, aliud statuatur, & Romanus Pontifex, qui non solum Dei Vicarius dicitur, sed Deus vivens in terris secundum Ioan. de Annania in cap. quod olim de Iudaeis, laudatum a Malferito dict. cons. 769. numer. 51 & 52. ex facultate, quam sibi a Christoconcessam esse retulimus, dominia, & imperia infidelium auferre, & ad fideles transferre possit. Omnia quippe [sect. 24] suis conveniunt temporibus, ut eleganter probat D. Augutst. in cap. si Ecclesia 23. q. 4. Malferit. sup. n. 79. Anastas. Germon. lib. 3. de Sacr. immum. cap. 13. n. 107. & seqq. Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 17. num. 7. pag. 766. Corduba in quaest. lib. 1. q. 53. dub. 5. pag. 502. & 503. & Nos infra latius trademus. Et Pontificis, manus illis Pauli consilijs alligari non potuerunt; Papa [sect. 25] quippe maior est administratione Paulo cap. 1. dist. 2. cap. sacrosancta, distinct. 22. & contra Apostolum recte dispensat in ijs, quae non concernunt Articulos Fidei, ut docet gloss. in cap. sunt quidam 25. q. 1. Histiens. in summ. tit. de bigamis, vers. Et an cum bigamo, Praepost. in cap. lector. distinct. 33. Marta ubi supr. num. 40. & gloss & caeteri Canonistae in cap. propusuit, de conces. praebend. Neque etiam obstabit ponderatio tex. in cap. temittuntur, vers. Perscientes 23. q. 5. Nam [sect. 26] licet genitivus, de quo ibi, plerumque dominium, & proprietatem significet, aliquando tamen, iuxta subiectam materiam, solam administrationem, possessionem, aut usumfructum, imo & violentam detentationem designat, ut in cap. pro illorum gloss. 2. de praeben. l. in venditione, in princip. de bon. auct. iud. cum alijs, quae congerit Malferit. sup. num. 100. Menoch. de recuper. posses. remed. 1. num. 51. & Cardin. Tuschus concl. 37. litt. G. Ad quartum argumentum constructum ex l. Christianis 6. C. de Pagan. & alijs iuribus, & auctoritatibus, quibus Iudaeis, Paganis, & alijs infidelibus quiete degentibus nullam iniuriam in personis, vel bonis faciendum esse decernitur. Responderi [sect. 27] potest cum eod. Malserit. num. 88. ea iura de Iudaeis dumtaxat, & infidelibus agere, qui apud fideles existunt, & commorantur, quos nostris monitionibus, & praedicationibus ad Fidem suscipiendam possumus exhortari. Quamobrem [sect. 28] voluit Ecclesia ita blande, & suaviter cum illis procedere, & in quantum fieri potest, eos, eorumque ritus permittere, ac tolerare, ut per huiusmodi consortium valeamus, eos Christo lucrifacere cap. infideles 24. q. 4. & cap. ad mensam 1. q. 8. Nostram autem quaestionem de illis infidelibus agere, qui non apud nos, sed in suis provincijs degunt, numero, & divitijs potentes: quos potest Ecclesia, ut saepe diximus, si opportunum esse censuerit, suis Regnis, & dominijs privare, cum [sect. 29] Christvs B. Petro aeternae vitae clavigero terreni simul, & coelestis imperij iura concesserit. Vt expresse dicitur in cap. 1. dist. 22. & de eius suprema potestate intelliguntur illa verba Ierem. 1: Ecce constitui te super gentes & Regna, ut evellas, dissipes, aedifices, & plantes. Secundum explicationem, & applicationem, quam facit [sect. 30] text. in cap. solitae, de maior. & obed. & alia, quae de potestate Romani Pontificis in concedendis, & gubernandis Regnis temporalibus fidelium, & infidelium alio loco trademus. Quibus adijcit Marta d. cap. 24. num. 55. tolerantiam, [sect. 31] sive permissionem, quam Ecclesia in illis infidelibus facit, veluti a nolente procedere, quia malam voluntatem in totum cohibere non potest dict. cap. hac ratione 31. q. 1. quod in dominio, imperio, & iurisdictione istorum non semper tolerandum fuit, cum sint eorum incapaces, & esset nimia, ac longa tolerantia in praeiudicium fidelium, ad quos ex praecepto Domini, Ecclesia iubente omnium Regnorum iura translata esse intulimus. Ad quintum ex eo desumptum, quod Indi infideles, si ob solam infidelitatem Regnis, & dominijs suis spoliari possent, sine culpa utique punirentur, respondet idem Malferit. sup. numer. 91. quod licet verum sit, [sect. 32] neminem regulariter sine culpa puniri, aut re sua privari debere, ut probant iura, & Doctores in argumento relati; multoties tamen contigit, ut quis privetur iure suo sine culpa sua, non tamen sine causa, ut notanter dicit glossa communiter recepta in dict. cap. cognoscentes, de constit. & in cap. fin. schol. 2. de eo qui cognos. consang. uxor. suae, Rebuf. in. d.l. aliud est fraus, pag. 688. & late Petr. Pechius per text. ibi in cap. sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus, de reg. iur. in 6. Quo fit, ut in quaestione proposita, secure & licite dicta translatio fieri possit, cum tot causae & rationes interveniant, ut supra tradidimus. Et [sect. 33] Christianae Religionis favor, & utilitas ad idem impellat, quae causa omnium causarum appellari solet, & est res incomparabilis, & hominum vitae, caeterisque rebus anteponenda, l. sunt personae. l. si quis sepulcrum, D. de relig. & sump. funer. l. sancimus, C. de sacros. Eccles. cap. recipimus 12. q. 2. ubi gloss. verb. Religionis, de dolo & contum. cum late traditis a Ias. in l. 1. lect. 1. num. 18. C. de sacros. Eccles. & in auth. si qua mulier, n. 14. eod. tit. Mar. Mantua in Enchirid. cap. 242. Marc. Ant. Marsil. in tract. de Eccles. redit. orig. 3. p. cap. 13. num. 23. & 65. Beroi. q. 14. num. 2. & Rebuff. in concord. rub. de Regia ad praelat. nomin. §. 1. gloss. consanguineis in fin. Praesertim, quia, si (ut supponimus) haec ademptio, & translatio ex Divina voluntate procedit, ubi per Pontifices declaratur, nihil est, de quo infideles querantur, aut se insontes puniri causentur: [sect. 34] cum id, quod ex mera & absoluta alterius voluntate dependet, ex eadem tolli, & adimi possit, l. iudicium solvitur 58. D. de iudicijs, l. 1. §. 2. l. & habet 15. D. de precario, l. 21. tit. 4. part. 3. cum alijs. Si quis autem pro Innocentij sententia stare malit, quae in infidelibus veram dominationem, & iurisdictionem agnoscit, [sect. 35] quam ego veriorem existimo, & frequentiori scribentium calculo receptam invenio. Ad Hostiensis, & sequacium argumenta ita satisfacere poterit. Ad primum, satis probabile esse, quod Episcopus Chiapensis advertit in. d. tract. comprobat. fol. 42. & 45. Hostiensem [sect. 36] scilicet non generaliter de omnibus infidelibus esse locutum, sed de Saracenis dumtaxat, qui Christianos infestant, & bona, quae quondam illorum fuerint, iniuste detentant, in quibus diversa ratio, quam in alijs infidelibus militat, ut infra dicemus. Et ut concedamus, illum indistincte procedere, parum [sect. 37] tamen firmum, & securum esse quod asserit de dominio, & translatione Sacerdotij, & reliquis, quae in Christo, & eius Ecclesia, & vicarijs post adventum Christi considerat, ut ob haec infideles suis bonis, & potestatibus a fidelibus spoliari possint, cum ea de spiritualibus tantum intelligi debeant, ita ut iam extra Ecclesiam non sint Sacramenta, nec sacrificia; nec ulla via ad salutem, ut habetur in cap. firmiter de sum. Trinit. & in nostris terminis post alios observat Salon dict. tract. de domin. q. 2. art. 2. Sayrus in. d. clavi Regia 2. part. lib. 9. cap. 4. in fine, & latius disputabimus insr. cap. 17. Et hoc est, [sect. 38] quod tradere voluit Isaias in. d. cap. 60. gentem, & Regnum, quod Christo non servierit, periturum; & reliqua loca, quae ad Christi Domini potestatem asserendam adduximus: spiritualem namque dominationem & iurisdictionem respiciunt, ut praedicti Auctores defendunt, non vero temporalem, quam ante, & post adventum Christi, infidelibus sartam, & illibatam mansisse, tot utriusque testamenti, & iuris locis probatum reliquimus. Quae non [sect. 39] ad solam Dei permissionem referenda sunt, ut Marquard. Malferit. Marta, & alij opinantur; verum etiam expressam Dei concessionem, & approbationem ostendunt, ut bene advertit Sayrus ubi sup. & P. Mag. Fr. Ant. Perez in Laurea Salmant. certam. 5. exposit. c. 2. pag. 269. num. 11. Nam [sect. 40] & Ierem. 27. Ego, inquit, Dominus dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor Regis Babylonis servi mei, insuper & bestias agri dedi ei, ut serviant illi, & servient ei omnes gentes. Et Ezech. 29. de eodem loquens, ait: Dedi & terram AEgypti, pro eo quod laboravit mihi, ait Dominus Deus, & Daniel. 2: Tu es Rex Regum, & Deus coeli dedit Regnum tibi, & Sapient. 6: A Domino data est potestas nobis, & cum essetis ministri Regni illius, non recte iudicastis, & Ioan. 18. Dominus sermonem habens cum Pilato, qui impius, & infidelis erat, inquit: Non haberes potestatem in me ullam, nisi tibi datum esset desuper, & Matth. 23: Super Cathedram Moysi sederunt Scribae & Pharisaei; omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate & facite, secundum opera vero eorum nolite facere. Verbum [sect. 41] autem dare, quod saepe Scriptura in praedictis auctoritatibus repetit, plenam, & irrevocabilem dominij translationem significare solet, l. ubi autem non apparet 75. §. fin. D. de verbor. obligat. ubi. Ias. & alij, numer. 2. l. quod quis 49. D. de condict. indeb. l. 1. ubi Cynus, & Salic. C. de fundo dotali, cum alijs late traditis ab Ant. Gomez 2. tom. variar. capit. 10. num. 22. Ioan. Gaed. in tractat. de contrah. stipul. cap. 9. concl. 4. ex num. 17. & Card. Tusch. pract. concl. iur. lit. D. concl. 17. Ad secundum vero respondetur, spolia, [sect. 42] quae Iudaei fugientes ab AEgyptijs abstulerunt, non ob id a peccati, & iniustitiae labe defendi, quod AEgyptij infideles essent, sed quod expressum Dei mandatum praecessit, qui id facere praecipiebat: [sect. 43] cuius auctoritas, ubi intervenit, omne vitium eluit, & omne crimen purgat, ut alias de praescriptione longissimi temporis dicitur in l. sicut, & in l. omnes, C. de longi temp. praescript. & de lege in l. Gracchus, C. de adulter. & in nostris terminis eleganter notavit D. Augustin. relatus a Gratiano in cap. Dominus noster 23. q. 2. cum alijs, quae adduximus sup. cap. 2. ex num. 25. Praesertim [sect. 44] cum illud praeceptum eo magis rationi consonum videretur, quod AEgyptij Hebraeos per tot annos durissima servitute compresserant, cuius vindicta maiori quidem compensatione digna videri potuit, ut bene observat Abulensis in quaestio. sup. Exod. cap. 3. & 12. & ante eum B. Irenaeus lib. 4. cap. 49. Vbi vide adnotationem Fevardentij, qui similes allegat B. August. Theodoreti, & Alcimi Viennensis locos, & elegantissime Tertullian. lib. 2. contra Marc. c. 20. Vbi inquit, quod etsi solo iniuriarum iudicio Hebraei AEgyptios reconvenirent, & scapulas suas, flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas, ostenderent, non paucis lancibus, & scyphis pauciorum utique divitum, sed totis, & ipsorum facultatibus, & popularium collationibus, eis satisfieri non posset. Et lib. 4. advers. eund. Marcionem capit. 24. eandem sententiam non munus eleganter reposuit, sic inquiens: Christus dignos pronuntians mercede operarios, excusavit praeceptum illud creatoris de vasis aureis, & argenteis AEgyptiorum auferendis, qui enim villas, & urbes operati fuerint AEgyptijs, digni utique operarij mercede, non ad fraudem sunt instincti, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Et eodem exemplo ac ratione defenduntur etiam [sect. 45] Christiani, qui Saracenos, a quibus iniuste capti sunt, evadentes, non solum proprio ipsorum servitio, sed bonis, quibus possunt, spoliant, & secum in provincias Christianorum adsportant, ut contra Ancharranum in cap. peccatum, de regulis iuris in 6. tradit glossa & Doct. in cap. ius gentium 1. distinctio. Innocent. in capit. olim el 1. de restitutione spoliatorum, communis apud Martam dicto capit. 24. ex numero 46. P. Sa in summa, verb. Bellum, numero 1. Pat. Molina de iustitia & iure, tractat. 2. disputat. 37. in princip. & novissime Anton. Naldus in pract. quaestio. verb. Christianus, verb. Infidelis, & verb. Servus. Qua solutione pariter respondere possumus ad auctoritatem d. Augustini [sect. 46] in dicto cap. si de rebus. Apparet namque de haereticis agere, qui Catholicis ipso iure subduntur, [sect. 47] ab eisque puniri, coerceri, & bonis omnibus spoliari possunt, quousque ad veram, & puram religionem redeant, a qua, semel promissa & professa, proterve, & iniuste desciverant, ut docet D. Thom. 2. 2. quaest. 10. artic. 12. Alphons. a Castro de iusta haeret. punit. cap. 12. & 14. per totum, Victor. dict. relect. 1. de Indis, num. 8. & seq. & Nos latius prosequimur infra capit. 19. ex num. 47. & idem in reliquis infidelibus apostatis concludit glos. quam ibi sequitur Archidiac. in sum. 23. quaest. 6. dicens, quod non sunt compellendi ad bonum non susceptum, sed ad bonum susceptum. Et licet [sect. 48] Scripturae loca, a Divo August. in suae sententiae comprobationem expensa, generalius loqui videantur, & omnes impios, & infideles indistincte comprehendere, quibus Deus imperiorum, & bonorum translationem, & amissionem comminatur, intelligenda tamen sunt quoad bona spiritualia, non quoad temporalia, ut advertit Menchac. dict. cap. 21. num. 5. vel melius, & elegantius ad punitionem Divinae Maiestatis referri debent, ut recte notat Covarru. in dict. reg. peccatum 2. part. §. 10. num. 2. vers. Non obstat primum, quae licet [sect. 49] ob scelera, & crimina infidelium ab eis tollere possit Principatus & Regna, ut multoties ablata, & de gente in gentem translata esse ostendimus sup. capit. 2. ex num. 5. Nos tamen ob id iuste eiusmodi homines ob hanc solam infidelitatis causam punire, bellari, & depraedari non possumus, nec a peccato, & restituendi necessitate excusamur, interim dum illa Divina voluntas sufficienter nobis revelata non fuerit, ut sup. etiam capit. 6. ex num. 2. cum eod. Covarru. & alijs animadvertimus. Deinde tertio argumento fit satis, si consideremus, eam assertionem, quae docet, omnia opera infidelium esse peccata, etsi a multis recipiatur, quos ibi retulimus, magis tamen communiter a reliquis Theologis Scholasticis impugnari, [sect. 50] quia multa praestare possunt, quae in genere moris, & virtutis bona undecunque sint, ut deciditur in Concilio Arausicano 2. circa finem, & post D. Thom. 2. 2. quaest, 10. art. 4. probat Caietan. & alij Scribentes ibidem, & in 1. Sentent. distinct. 41. Sotus lib. 1. de natura & gratia, cap. 19. 20. & 21. Medina in 1. 2. quaest. 109. artic. 2. pag. 984. vers. Ad 5. respondetur, Aragon. in 2. 2. quaest. 10. art. 10. pag. 310. vers. His tamen non obstantibus, & latius art. 4. per totum, Bellarm. tom. 3. lib. 5. de gratia & liber. arbitr. ex capit. 9. Bened. Pereira ad Roman. 14. disputat. 5. Valencia 3. tom. disputat. 1. quaest. 10. punct. 2. Vega libro 6. in Trident. capit. 34. & 40. Navarrus de finib. hum. act. §. 2. num. 15. pag. 356. Covarru. loquens generaliter de operibus extra charitatem factis, in capit. Alma mater 1. part. §. 4. num. 7. Ioan. Azor lib. 3. instit. Moral. cap. 29. quaestio. 6. & lib. 4. cap. 25. quaest. 14. Pat. Gabr. Vazquez sup. 1. 2. tom. 2. disputat. 191. num. 7. & sequentib. P. Lorca in 2. 2. sect. 1. disputat. 35. per totam, P. Ludovic. Torres de Fide, Spe, & Charitate disputat. 50. dub. 3. colum. 628. & sequentib. P. Suarez in tractat. de Fide disputat. 17. sectio. 3. ex num. 2. & eruditissimus P. Ioan. Maldonatus in commentar. sup. Matth. cap. 7. colum. 176. Vbi ait, merito contrariam opinionem nuper esse damnatam [sect. 51] in Concil. Trident. sess. 6. de iustisicat. can. 7. Vbi ita cavetur, Si quis dixerit, opera omnia, quae ante iustificationem fiunt, quacunque ratione facta sint, vera esse peccata, vel odium Dei mereri, aut quanto vehementius quis nititur se disponere ad gratiam, tanto eus gravius peccare, anathema sit. Et quod D. Augustin. Gregor. Prosper. & alij in contrarium definire videntur, [sect. 52] dum in Ethnicis veras virtutes reperiri inficiantur, eo respicit secundum auctores sup. relatos, quod illas steriles iudicabant, & absque coelesti, & aeterno praemio, & fructu, ac plerumque studio, & gratia humanae laudis, honoris, vel gloriae, & quia qui Fidem non habent, charitate quoque vacant, quae sine fide in hac vita esse non potest. Neque his adversatur [sect. 53] Apostolus ad Roman. 14. dum ait: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Nam licet aliqui ex sanctis Patribus, ut in argumento diximus, id de Fide, qua in Deum credimus, explicent, communior tamen sensus est, & Apostoli verbis conformior, ut fides ibi pro conscientia accipiatur, quasi Apostolus dicat, omne, quod fit contra conscientiam, aliquid suadentem, esse peccatum, ut cum Orig. Chrysost. Ambros. Theodor. Theophylact. AEcumen. Anselmo, & alijs resolvit Azorius dict. capit. 29. quaest. 6. in fine, & latius lib. 2. capit. 8. quaest. 3. Mag. Lorca dict. disputat. 35. Et in hunc sensum praedicta Pauli auctoritas saepe a nostris Pontificibus allegatur [sect. 54] in capit. omne 28. quaest. 1. cap. quaerat aliquis de poenitent. distinct. 3. cap. per tuas 2. de simonia, cap. per litteras, de restitut. spol. capit. quoniam omne 9. & cap. ult. de praescript. cum alijs, quae bene notat Didac. Covarru. in Reg. possessor. 2. par. §. 6. num. 1. de reg. iur. in 6. Denique quarto argumento ex verbis D. Thom. deducto, responderi potest cum Mag. Banez in 2. 2. quaest. 10. artic. 10. in fine, col. 536. Angelicum Doctorem intelligendum esse [sect. 55] de infidelibus, qui habent repugnantiam ad fidem; hi enim causa talis infidelitatis indigni sunt, ut fidelibus dominentur, eorumque dominio, & praelatione ab Ecclesia iustis de causis privari, & spoliari possunt, maxime si infideles in terris fidelium degant, aut fidelium numerus augeri incipiat, illorumque conversioni infidelium praelatio impedimento esse censeatur. Nefas quippe iudicatum est, religiosa mancipia impijssimorum inquinari dominio, ut ait [sect. 56] l. ult. ne Christian. mancip. in C. Theodos. l. 1. & per totum, C. eodem cap. cum sit nimis, cap. multorum, capit. ad haec, cap. nulli de Iudae. cap. mancipia. 54. distinct. capit. etsi, cap. praesenti, cap. multos, capit. Iudas 17. quaest. 4. l. fin. tit. 21. part. 4. l. 13. titul. 9. part. 6. l. 10. titulo 24. part. 7. Et quemadmodum potest Papa uxorem [sect. 57] conversam eximere a potestate viri pagani, iuxta doctrinam D. Pauli 1. ad Corinth. 7. capit. gaudemus de divortijs, ita potest fideles baptizatos a iure, & obedientia infidelium, & paganorum Principum liberare, si Christianismum impediant, ut observant & resolvunt D. Thom. in addition. 459. DD. in 4. distinct. 39. Caietan. 2. 2. quaest. 66. artic. 8. Bertachin. in repertor. verb. Iudaeus, num. 56. Gregor. de Valentia 3. tom. quaestio. 10. punct. fin. Aragon in 2. 2. quaestio. 10. artic. 10. conclus. 1. pag. 310. Salon in 2. 2. tractat. de dominio, quaest. 3. artic. 1. & Ioan. Azor. in summa lib. 8. capit. 26. vers. Duodecimo quaeritur, col. 1278. Cardin. Bellarmin. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 7. Fr. Eman. Roderic. in quaest. Regular. tom. 3. quaest. 32. artic. 4. & doctis. Pat. Suarez in defens. Fidei, lib. 3. capit. 4. num. 5. & sequentibus, & cap. 23. num. 22. pag. 340. & novissime in tractat. de Fide disputat. 18. sectio. 5. a num. 6. Vbi etiam post D. Thom. & alios supra relatos ex eisdem principijs deducit, non licere fidelibus sibi de novo Regem infidelem creare. His autem non intervenientibus verior, & communior sententia est, infideles [sect. 58] ob solam infidelitatis causam non posse regulariter privari dominio, quod habent supra fideles, ut concludit D. Thom. Caietan. Banez, Aragon, & alij ubi supra, Sylvester verbo Infidelitas, quaest. 4. Driedon. libro 3. de liber. Christian. capit. 9. in fine, Victor. dict. relectione 1. de Indis numero 6. & 7. Sotus in 4. distinctio. 5. quaest. 1. artic. 10. ad 5. & lib. 4. de iustitia & iure, quaest. 2. artic. 2. Bellarmin. 1. tom. controvers. 3. lib. 5. capit. 2. Salmeron Actor. 13. tractat. 37. & 38. Pat. Torres de Fide, Spe, & Charit. disput. 52. dub. 1. col. 645. Anton. Perez in dict. Laurea Salmant. certam. 5. exposit. cap. ult. pag. 296. num. 61. late & optime Pater Suarez. d. lib. 3. capit. 3. per totum, & d. sect. 5. num. 3. & 4. ubi fundamenta huius opinionis adducit, & P.M. Lorca in 2. 2. q. 10. art. 10. ex pag. 235. Vbi admonet, quod licet verba [sect. 59] D. Tho. in argum. relata difficilia sint, nam Ecclesia non habet aliquam iurisdictionem supra infideles non subditos Christianis, reducenda sunt ad bonum sensum, ut dicatur, per ordinationem Ecclesiae posse tolli ius dominij [sect. 60] indirecte, praecipiendo Christianis, ne infidelibus serviant, & hoc iuste fieri; quia infideles propter infidelitatem occasionem praebent, ut iuste fideles ab eorum dominio subtrahantur, quia inconveniens est, fideles infidelibus servire. Et hoc esse inquit, quod D. Tho. tradit: Merito infidelitatis merentur privari dominio super fideles. Et eandem expositionem, licet alijs verbis, praesensit Aragon d.q. 10. art. 10. in fin. vers. Vltima conclusio, dicens quod quia regulariter, & ut plurimum fideles, servientes infidelibus, versantur in maximo periculo amittendae Fidei; propterea Ecclesia, quae respicit ea, quae magis frequenter contingunt, sine alio maiori examine potest condere legem, qua tales servi a servitute liberentur, cum possit, & debeat, ea omnia praevenire & disponere, quae conveniunt ad salutem spiritualem. Et idem in effectu concludit, & latius probat P. Suarez in. d. lib. 3. defens. cap. 23. n. 21 & d. sect. 5. num. 6. & seqq. # 12 CAPVT XII. De sexto titulo, qui ad eosdem Indos iuste debellandos, & subigendos ab alijs frequenter adstruitur, quod plurima, foedissimaque peccata contra legem naturae committerent, & tyrannidem exercerent, antropophagi essent, & idololatriae, cruentisque hominum sacrificij simmanissime dediti. SVMMARIVM Capitis XII. -  1 Indi, & alij infideles an possint debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam? -  2 Auctores plurimi recensentur, qui generaliter affirmant, licite debellari posse infideles non servantes legem naturae. -  3 Auctores plurimi recensentur, qui specialiter de Indis agentes, eos ob idololatriam, & crimina contra naturam debellari posse docuerunt. -  4 Indorum omnium Principes, & Reguli tyranni erant: & quomodo? -  5 Reges Indorum, praesertim Peruani & Mexicani, quam tyrannice & crudeliter vassallos suos vexarent, & gubernarent? -  6 Indi inter alia durissima, quae a suis Regibus patiebantur, servilibus semper, & laboriosis operibus exerceri solebant ne usquam requiescere possent. -  7 AEdificiorum, & aliorum ingentium operum, quae olim Indi fecerunt, hodie plura vestigia manent, quae remissive recensentur. -  8 Pyramides, & Mausolea AEgyptiorum & lateres a populo Israelitico facti, tyrannidem, & crudelitatem iubentium, & eximium laborem aedificantium ostendunt. -  9 Tyramnorum vitia, & proprietates quae? -  10 Lex 10. tit. 1. par. 2. quae apponit definitionem tyranni illustratur. -  11 Princeps rectus, & iustus magis subditorum commodis, quam proprijs studet, & qualiter a tyranno differat? Reges infideles ut plurimum tyrannice dominantur, ibid. -  12 Tyrannis quam grave peccatum sit. -  13 Tyranni cito pereunt, & Regnorum brevi amissione & translatione puniuntur. -  14 Sapientiae locus cap. 16. vers. 10. expenditur. -  15 Iob verba cap. 15. vers. 10. explicantur. -  16 Ecclesiastes cap. 8. vers. 9. explicatur. -  17 Isaiae locus cap. 16. vers. 4. explicatur. -  18 Potentia nulla scelere quaesita potest esse diuturna. -  19 Tyranni pauci sicca morte pereunt, vel ad posteros suos Regna transmittunt cum Iuvenali, & AEliano. -  20 Indorum tyranni raro in suis Imperijs consenuerunt. -  21 Indi Peruani fassi sunt ob tyrannidem Atahualpae se a Deo sub iugum Hispanorum missos. -  22 Viracochas cur dicantur Hispani ab Indis Peruanis? -  23 Indi omnes plurima, & foedissima peccata contra legem naturalem committebant. -  24 Auctores plures citantur, qui de vitijs Indorum latissime tractant. -  25 Motezuma simul centum quinquaginta uxores ex se gravidas habuit. -  26 Filios sexcentos ex se genuit quidam Rex Indus alius 650. alius, 325. -  27 Indorum praecipua vitia aliquibus regijs schedulis comprehenduntur. -  28 Masculae veneris usus apud omnes fere Indos frequentabatur. -  29 Indorum in templis asservabantur, qui praepostera libidine uterentur. -  30 Indi adeo erant dediti sodomiae, ut paediconis imaginem pro amuleto gestarent. -  31 Sodomiae peccatum quam execrandum, & detestabile sit. -  32 Sodomia antonomatice appellatur peccatum contra naturam. -  33 Sodomitarum quorundam Indorum provinciae Esquaraguae notabilis punitio, & historia. -  34 Indi omnes Occidentales, ut plurimum antropophagi erant, etiam Mexicani, Brasilienses & Peruani, num. 39. -  35 Canibales & Caribes Indi praea alijs, humanis carnibus vescebantur. Et n. 38. -  36 Indus quidam Canibalis tercentum homines esitaverat. -  37 Indi qualiter humanas carnes condirent & asservarent, & mirabantur, quod eis non vesceremur. -  40 Indi qualiter se erga senes, & aegrotos haberent? -  41 Indi plurimi proprios filios, aut parentes epulantur. -  42 Indi filios procreabant & incrassabant, ut postea illis vescerentur. -  43 Antropophagiae vitium monstrosum, & detestabile est. -  44 Pythagoras non solum ab humanis, verum ab aliorum animalium carnibus abstinendum esse docebat. -  45 Carnibus quibus libet vesci, magis ferarum, quam hominum esse dicebat Pythagoras. -  46 Iuvenalis & Ovidij loca expenduntur de esu carnium agentia. -  47 Paul. Orosius explicatur, dum infames escas humanae carnis esum appellat. -  48 Humanis carnibus vesci Barbarum & Scythicum esse tradit Strabo. -  49 Carnibus humanis obsidionum necessitate urgente plures gentes usae sunt. -  50 Carnium humanarum esum, nullius necessitatis praetextu excusari posse tradit Valer. Maxim. -  51 Indos carnibus humanis vescentes Hispani occidere, & captivare solebant. -  52 Elisabetha Regina Catholica Indis alioqui pijssima, vehementer in illos escandescebat, qui humanis carnibus vescebantur. -  53 Ferdinand. Cortesius crudelissimus fuit in indos, quos humanis carnibus vescicomperiebat. -  54 Sacrificia varia, & hominum mactationes horrendae ab Indis exercebantur. -  55 Auctores plurimi recensentur, qui agunt de cruentis sacrificijs Indorum. -  56 Mexici plerumque mille homines singulis diebus immolabantur, & aliquando quinque mille, quot annis plusquam septuaginta millia. -  57 Carolinae Insulae Indi qualiter infantes suis Idolis sacrificarent. -  58 Indorum omnium crudelissima, & cruentissima hominum, & infantium sacrificia ex relatione P. Acostae. -  59 Peruani Indi etiam post Incarum Imperium utebantur sacrificijs hominum, virginum & infantium, praesertim in Regum inauguratione, aut sepultura. -  60 Vxores & famulos vivos simul cum defunctis regulis sepeliebant Peruani. -  61 Schedula Regia ad litteram recensetur, quae vivos famulos, aut axores cum mortuis Indis tumulari prohibet. -  62 Hominum immolatio praeceptis legis naturalis repugnat. -  63 Sacrificia hominum non Christianis tantum, verum & Ethnicis execrabilia videbantur. -  64 Senatuscons. laudatur, quo hominum immolationes a Romanis prohibitae sunt. -  65 Busiris infamis habitus, & graviter ab Hercule punitus dicitur, quod hospites Iovi immolaret. -  66 Illaudatus & monstris dignus, cur dicatur Busiris apud Virgilium & Statium? -  67 Busiris in aris, quas hospitibus paravit, mactatus fuit, ex Claudiano. -  68 Busiridis arae adagium quid significet? -  69 Imilcis vxor Annibalis qualiter queratur de sacrificio filij sui, apud Sil. Italicum? -  70 Quintiliani elegans locus expenditur in detstationem humanorum sacrificiorum. -  71 Deus non laetatur, sed potius offenditur humanis victimis, & quibus gaudeat? ex D. Clem. & Catone. -  72 Catonis disticha, quae circumferuntur, cuius fuerint? -  73 Arnobius graviter, & merito excandet in eos, qui homines immolant, & ex ijs cibos capiunt. -  74 Indorum sacrificia eo crudeliora erant, quod etiam virgines, & infantes filios immolabant. -  75 Filios proprios idolis sacrificare semper Deo infestissimum fuit, & pluribus locis sacrae Scripturae prohibitum. -  76 Sapientiae locus capit. 12. vers. 5. & 6. expenditur, & exponitur. -  77 Animae inauxiliatae in sacra Pagina, cur dicantur filij a parentibus immolati? -  78 Belluae pro catulis suis defendendis usque ad mortem pugnant. -  79 Iudaei quibus exemplis filiorum immolationes defendebant? -  80 Abraham dum Isaac filium sacrificare voluit, qualiter excusetur. -  81 Iephte factum dum propriam filiam ex voto immolavit, an & qualiter a peccato excusetur? -  82 Saturni in memoriam Gentiles filios suos immolare solebant, id tamen varie punitum fuit. -  83 Gello Siciliae tyrannus sub comminatione belli Carthaginensibus hominum sacrificia interdixit. -  84 Sacrilegium magis quam sacrum appellat Curtius puerorum immolationes. -  85 Tiberius in Africa graviter punivit sacerdotes Saturni, qui ei infantes immolabant. -  86 Tertullia. & Lactan. graviter dolebant, suo tempore sacrificia infantium durare. -  87 Lex si quis necandi penult. C. ad leg. Cornel. de sicar. exponitur ex mente Raevar. contra Cuiac. -  88 Infans homo est, & eius occisio lege Cornelia vindicatur. Abortum qui violenter facit, lege Cornelia punitur, ibidem. -  89 Piaculi nomen varie sumitur, sed proprius refertur ad infantum crudelissima sacrificia. -  90 Piacularis, piatrix, vel expiatrix hostia quae esset? -  91 Infantes ante septimum diem necari solebant, & cur eo tempore baptizari, & nomina sumere coeperint? -  92 Cataphrigarum haereticorum Eucharistia ex farina infantum sanguine mixta conficiebatur. -  93 Infanticidia cur olim Christianis impicta? -  94 Indi iam ferre non valebant cruenta sacrificia, quae a suis Regibus, & sacerdotibus patrio more fiebant, & ideo Fidem nostram facilius receperunt. -  95 Hispani vehementer commoti sunt, ubi crudelia Indorum sacrificia conspexerunt. -  96 Indi cuiusdam immolati mirabilis casus. 97 Animalia in sacrificijs interfecta extracto iam corde, mugire, & respirare contigit. -  98 Angelus apparuit Indo sacrificando. -  99 Victimas humanas Mexicanorum Deo odiosas, esse, & brevi desituras, ingenti miraculo ostensum fuit. -  100 Ferdin. Cortesius natus fuit eodem anno & die, quo Mexici plusquam octuaginta hominum millia immolata fuerunt. -  101 Indi omnes Occidentales summopere idololatriae dediti erant. -  102 Indi non Solem tantum, & Stellas; sed vilissima quaeque, & spurcissima animalia, & daemonem, sub varijs & horrendis formis sibi apparentem, adorabant. -  103 Auctores plures citantur, qui agunt de varijs idolis Indorum. -  104 Mexici duo idolorum millia colebantur. -  105 Sacerdotes Indorum qualiter olim ieiunabant, & suis idolis sacrificabant? -  106 Daemon Indos excaecabat, & divinos honores, & ritus aemulabatur. -  107 Crocoton daemon se mulieribus in Hispaniola miscebat, & ex eo nati bicornes erant. -  108 Idololatriae vanitas hebetudinem ingenij demonstrat. -  109 Idololatriae scelus semper Deo valde infensum, & multis supplicijs punitum fuit, & plurima alia de eius nomine differentijs & effectibus remissive. -  110 Idololatriae ad flagitium obstupescunt coeli, & portae eius desolantur. -  111 Auctores innumeri adducuntur, qui idololatriae crimen exaggerant. -  112 Simulacrorum cultus extrema impietas & stultitia omnibus maior appellatur. -  113 Idololatra omnis haeteticus est censendus -  114 Idololatriae crimen ignorantia non excusatur. -  115 Idolum unde dictum? -  116 Idololatria continet odium Dei, & blasphemiam, & est gravior infidelitate. -  117 Antichristus idola auferet. -  118 Idololatria semel extincta, an iterum sit sub finem mundi reditura? -  119 Idololatria appellatur a Iob iniquitas maxima, & de alijs varijs nominibus quibus in eam invehitur sacra Pagina. -  120 Carmina Sibyllae, & Sedulij Paschalis in detestationem idololatriae. -  121 Deus semper occasiones idololatriae vitare curavit, -  122 Serpentem aeneum a Moyse in deserto levatum, cur contriverit Ezechias? -  123 Moysi cur denegatum in terram Promissionis ingredi? & cur eius sepulchrum occultum esse Deus voluerit? -  124 Terram, & alia elementa cur post diluvium Deus minus perfecta reliquerit? PErgamvs vero ulterius, & instituti nostri rationem prosequentes sedulo disquiramus, an Indis, de quibus agimus, bellum iustius inferri potuerit; quod non solum Barbari, & infideles simpliciter effent, ut in superioribus capitibus demonstravimus, [sect. 1] sed eorum Principes impie & tyrannice dominarentur, & universi ut plurimum Indorum populi ferissimis, & foedissimis moribus contra naturae legem multifariam peccarent, humanis carnibus vescerentur, & quod peius est, execrabili idololatriae cultui mirum in modum dediti, falsis & portentosis simulacris, quae sibi adoranda daemonis suasione confinxerant, crudelissimis, & infandis hominum sacrificijs, & varijs alijs ritibus litare, & immolare solerent. Et plane has [sect. 2] causas, non pias tantum, sed omnino iustas, & legitimas esse, ut infideles bello infestari, & suarum rerum, & provinciarum dominio, & iurisdictione privari possint, maximé si ad id Summi Pontificis auctoritas interveniat, intrepide affirmavit Innocent. in cap. quod super, de voto, num. 4. & 9. quem ibidem sequuntur Hostiens. Petr. de Ancharran. & Abb. Panormitan idem Ancharran. & Henric. de Boich. in capit. gaudemus, de divortijs, Ioannes Andreas in reg. peccatum, de regulis iuris libro 6. Bartol. in extravagant. ad reprimendum, Cardin. Zavarela in Clement. 1. de testibus num. 6. glossa in extravagant. si fructum, ne sede vacant. Ancharran. consilio 15. Calderin. consil. 2. sub tit. de Iudaeis, August. de Ancona, & Florentin. in summa 2 part. tit. 12. cap. 3. §. 1. & 3. part. tit. 22. capit. 5. §. 8. Sylvester verb. Iudaeus, numero 4. verb. Infidelitas. quaest. 8. & 9. & verb. Papa, q. 7. sum. Armilla in eod. verb. Infidelitas, summ. Tabiena verb. Inquisitor, n. 32. & 33. Locatus in iudicial. Inquisit. verb. Invocare a num, 2. Marquard. in tractat. de Iudae. & Infidel. 1. part. cap. 14. Albertin. in rub. de haeretic. quaest. 8. Brunus in eod. tract. cap. 2. & Zanchinus, & eius additionator Campegius cap. 36. Ioan. de Lignano in tractat. de bello capit. 9. Alvar. Pelagius de planct. Eccles. lib. 1. art. 37. colum. 5. Ioan. Maior in 2. Sentent. distinct. 44 quaest. 3. & in 4. distinct. 15. quaest. 20. Gabr. in 4. distinct. 15. quaest. 4. art. 1. Caietan. 2. 2. quaest. 10. artic. 8. & 9. Nicol. de Lyra sup. Num. cap. 31. Abulens ibidem, quaest. 6. Turrecremat. de potest. Eccles. lib. 2. capit. 114. Holcoth. in Sapient. lect. 65. Honcala in peculiari huius argumenti tract. Petr. Belluga in Specul. Princip. rub. 39. §. novissime, num. 1. Director. Inquisit. Eimerici. 2. part. quaest. 46. ubi Franc. Pena in comment. 71. idem Repertor. verb. Iudaeus, §. item quod Iudaei, Rojas de haereticis 1. par. num. 557. & singul. 211. num. 1. Simancas in Cathol. institution. tit. 35. nu. 10. & 11. & in Enchirid. tit. 17. nu. 2. Paramus obiter rem attingens, & solum Sylvestr. allegens de orig. Inquisit. lib. 3. quaest. 1. opinio. 4. num. 144. & D. Garcias Mastrillus de Magistrat. lib. 1. capit. 9. num. 10. Et in specie & quaestione [sect. 3] istorum Indorum Occidentalium eandem doctrinam expresse defendunt, & copiose illustrant Gines. Sepulveda in Apolog. ad Episcop. Segoviens. & in responsione ad obiection. Episcopi de Chiapa, fere per totum, Ioan. Maior d. quaest. 20. Lucas de Penna in l. unica. C. ut armor. usus lib. 11. colum. 4. vers. Prima est, & vers. Tertiadecima, & col. 6. in princip. Vbi quaestionem movens, utrum Indi, qui in Occidente Regna, & terras non ab Imperatore habere reperti sunt, eas licite, an illicite possideant? & iuste ob praedicta peccata puniantur? & quid supra illos Roman. Pontifex discernere possit? se remittit ad sententiam Innocentij in dict. cap. quod super, & inter alia resolvit, tyrannidem praesidentium, iustam bellandi causam praestare, argum. eorum, quae habentur 1. Machab. & apud Policraticum de Curialium nugis lib. 3. cap. ult. Doctissimus etiam Alphonsus a Castro lib. 2. de iusta haeretic. punitione capit. 14. fol. 127. post longam disputationem concludit, iustum esse bellum, & Divini testimonij auctoritatibus niti, quod Catholici Hispaniarum Reges contra Barbaras gentes & Idololatras, quae Deum ignorabant, versus Occidentem & Austrum inventas, ante aliquot annos gesserunt, & nunc etiam gerunt, ob tollendam idololatriam, & alia crimina contra legem naturae, dummodo prius blande moneantur, ut falsorum Deorum cultum relinquant, & ab illis delictis abstineant. Idem non minus aperte docet Marquard. dict. cap. 14. Vbi absque aliqua difficultate resolvit, quod etsi concederemus, bellum infidelibus indici non posse ob solam infidelitatem, secus tamen esset, si etiam legem naturae non servarent, & idola colerent peccando contra legem naturalem, contemnendo verum Deum, & immolando innocentes, & hac ratione Bullam Alex. VI. defendit, & concessionem ac debellationem Novi Orbis eius virtute Hispaniae Regibus factam. Idem tradit, & latius prosequitur Petr. Malferit. apud Mandellum dicto consil. 769. ex num. 70. lib. 4. Vbi refert aliqua scelera, quae ab Indis ferino more, & contra legem, & rationem naturalem perpetrabantur, & concludit, ad ea punienda, & extirpanda, non solum potuisse; sed debuisse a Romano Pontif. & nostris pijssimis Regibus illis bellum indici. Insignis etiam noster Senator Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. part. 2. glossa mag. col. 16. eius glossae, vers. Ego vero submittens me, usque ad finem, eandem sententiam contra Victoriam multis argumentis defendit, & ait, communiter esse receptam a Doctoribus Canonistis & Legistis, & placere etiam multis Theologis, neque videri ab ea recedendum, cum non habeat contra se aliquam sacrae Paginae auctoritatem, ex qua convincatur. Hoc etiam probant absque aliqua haesitatione Alphons. Guerrer. in Specul. Princip. cap. 31. & Franc. Vargas in tractat. de Episcop. iurisdictio. confirm. 10. num solum excusantes, verum eximie quoque laudantes Reges Catholicos, quod Barbaros Indos, contra tot naturae praecepta peccantes, & idolorum cultui ita pertinaciter deditos, ad meliorem vitae, & religionis formam adduxerint. Extat quoque de eodem articulo optima disputatio apud Fr. Anton. a Corduba in quaestionario, quaest. 57. dub. 5. per totum, ubi utriusque partis argumenta recenset. Quibus subscribens D. Marta in tractat. de iurisdict. 1. part. cap. 24. num. 28. 29. 30. & 32. mordicus defendit, posse Romanum Pontificem istorum infidelium Indorum Regna, dominia & iurisdictiones ab eis auferre, & alicui Principi Christiano concedere, prout Alexand. VI. insulas Occidentales mundi Novi Regibus nostris concessit, ob id, quod illi idololatrae essent, & contra naturae legem peccarent, quae qui puniunt, Deo servire dicuntur cap. fin. 23. q. 5. Et in hac eadem sententia, licet sub quadam distinctione, residere videtur P. Ioan. Azorius 1. tom. institut. Moral. lib. 8. cap. 24. quem refert & sequitur Fr. Thom. a Iesv de procur. omn. gent. salu. lib. 5. part. 1. dub. 4. pagina 207. Plura item circa eundem articulum congessit magis quam digessit Hieron. Zevallos lib. 4. practic. commun. quaest. fin. ex num. 229. usque ad 324. Vbi licet de alijs titulis dubitet, hunc tamen vitandorum criminum contra naturam, & idololatriae extirpandae, sufficientissimum putat ad Indos, de quibus loquimur, & alios quoslibet infideles debellandos, si licentia & auctoritas Pontif. Maxim. ad id concurrat. Et novissime P. Mag. Fr. Pet. de Lorca in 2. 2. sect. 3. disput. 52. num. 2. pag. 968. Vbi causas iusti belli recensens, inter eas ponit innocentium defensionem & liberatione, & in nostris Indis exemplam adducit, sic inquiens: Et ex hoc capite potuit esse bellum iustum contra Indos Barbaros, apud quos frequenter in usu erant caedes hominum innocentium ad sacrificia, & ad vescendum humanis carnibus. Et ex historicis idem probat Ioan. Boterus in relat. universal. 4. part. lib. 2. pag. 59. Anton. Herrera decad. 1. lib. 2. capite 4. pag. 51. Ludovic. Cabrera in vita Reg. Philip. II. Pag. 420. & Thom. Bozius omnino videndus in tractat. de Italiae statu, lib. 4. cap. ult. pag. 445. ubi citat D. Antonin. & Cardin. Toletum, quorum verba adducimus infra capit. 23. num. 60. Pro qua sententia tam in facto, quam in iure fulcienda, & comprobanda a tyrannidis peccato initium capessentes, primo considerare possumus, [sect. 4] Principes & Regulos Indorum, de quibus tractamus, in omnibus provincijs hucusque detectis, & praecipue in Mexicanis & Peruanis, quae magis politicae erant, tyrannos proculdubio fuisse, non solum quod sua imperia metu magis, & crudelitate, quam iure & legibus, ac subditorum consensu constabilierant, verum etiam, quia in eorum gubernatione nihil nisi per fraudem, violentiam, & tyrannidem agere solebant, ut abunde constare poterit exijs, quae Gundisalv. de Oviedo, Franc. Lopez Gomara, Petr. Cieza, Ioseph. Acosta, Anton. de Herrera & alij huius Novi Orbis historici passim in suis commentarijs scribunt, quos plenius connumeravimus supr. lib. 1. capit. 5. num. 47. & ultra eos Fr. Hieron. Roman. in Republic. Mundi 3. part. lib. 1. de Republ. Indiana. Ioan. Boter. in dict. relat. univers. 4. par. lib. 2. ex pag. 25. ipse Anton. de Herrera decad. 2. lib. 7. capit. 12. & Ioan. Arce ab Otalora in tractat. de Nobilitat. 1. part. capit. 2. num. 13. pag. 11. Vbi recensent, [sect. 5] subditos ab illis non ut homines, sed ut bestias tractatos, & servitijs, tributis, angarijs, & parangarijs oneratos fuisse. Pro dijs namque coli, & adorari volentes, omne ius vitae & necis sibi in vassallos usurpabant, nec solum de bonis & praedijs, verum de filijs quoque, & uxoribus ipsorum pro libito disponebant, tertiam fructuum partem tributorum nomine vindicabant, & poenis gravissimis exigebant: auro argento, alijsque metallis fodiendis, pannis fabricandis, thesauris cumulandis, sine ulla requie, aut intermissione compellebant, plurimos pro victimis immolabant, vel maiorum suorum templis, & sacrificijs in perpetuum devovebant, alios etiam ex alijs levissimis causis in magnum numerum occidebant, vel ex natalibus sedibus in remotas, & incultas provincias transferebant, & saepe, ob unius culpam, omnes, qui illum vel remotissimo sanguinis gradu contingerent, sine spe veniae trucidabant. Ac [sect. 6] praeterea ne unquam requiescere possent, aut aliquid pro sua libertate moliri, servilibus semper, & laboriosissimis operibus mancipabant, veluti montibus excidendis, vallibus complanandis, vijs sternendis, ingentibus lapidibus extrahendis, & congerendis mansionibus, quas Peruani Tambos, monumentis, quae Huacas vocabant, & alijs aedificijs, quamvis parum, aut nihil utilibus extruendis. Quorum vestigia [sect. 7] hodie quoque in pluribus locis reperiuntur, eximium ac prolixum laborem & sudorem aedificantium, & vanitatem simul, ac crudelitatem iubentium, satis ostendentia, ut praeter alios observat Ioseph. Acosta lib. 6. histor. Ind. cap. 14. & Fr. Gregor. Garcia lib. 3. de Ind. orig. cap. 3. §. 1. pag. 221. & lib. 4. cap. 19. §. 8. pag. 459. Garcilas. Inca de Incarum orig. lib. 9. capit. 13. Ioan. Boter. in relatio. pag. 388. & Maiolus 1. tom. colloq. pag. 379. Prout in [sect. 8] antiquis etiam illis AEgyptiorum Regum Pyramidibus, & Mausoleis, & in lateribus ab Israelitico populo, simili ratione, & tyrannide per Pharaonem exactis, egregie adnotavit Ioseph. lib. 2. antiquit. cap. 5. Genebr. lib. 1. chronogr. & ante eos Aristot. lib. 5. Polit. cap. 11. Strab. lib. 17. Herodot. & Diodor. Sicul. lib. 2. & Plin. lib. 36. cap. 12. Quae omnia quam sint [sect. 9] Tyrannorum propria, manifeste colligitur ex ijs, quae de tyranni Principis indicijs, & diffinitione tradit Arist. lib. 8. Ethic. cap. 10. & lib. 4. Polit. cap. 10. Plutarc. in lib. de doct. Princip. D. Gregor. lib. 12. Moral. cap. 18. D. Thom. in tract. de regim. Princ. fere per totum, gloss. verb. Regum, in Clem. 1. de baptis. Bartol. in tract. de tyrannide, Alberic. in 1. decernimus, C. de sacrosanct. Eccles. Roland. a Valle cons. 3. ex num. 104. Capicius decis. 130. num. 35. Pet. Gregor. lib. 6. de Repub. cap. 18. Bodinus in methodo hist. cap. 6. Theatr. vitae hum. vol. 11. lib. 1. pag. 1613. & plures alij relati a Petr. Andr. Canonherio in aphor. Hippocrat. polit. pag. 277. & sequentibus, & de iure nostro Hispano [sect. 10] celebris text. & omnino legendus in l. 10. tit. 1. part. 2. ubi Gregor. Cum contra, is, [sect. 11] qui iuste, recteque dominatur, magis subditorum commodis, quam proprijs studeat, & tunc tantum ad supplicia, ac neces ( & id quidem cum dolore) descendat, ubi aliquem puniri publica utilitas suadet, neque saevitiam, ut tyrannus, cordi habeat, qui ad eam ex voluptate potius, quam ex causa, ac necessitate movetur, ut graviter scripsit Seneca lib. 1. de Clement. cap. 12. Fr. Barthol. a Medina in 1. 2. q. 90. art. 2. pag. 822. & copiose, & eleganter prosequitur Stephan. Iunius in vindic. contra tyran. quaest. 3. quem refert & transcribit Canonherius ubi supr. pag. 801. & alia tradit Mag. Fr. Ant. Perez in Laur. Salmanti. certam. 5. exposit. de homi. praefect. cap. 4. num. 36. pag. 282. Petr. Fernandez Navarrete in discurs. Polit. cap. 2. & illustris. Cardin. Bellarm. lib. 5. de Romano Pontif. cap. ult. §. Dico secundo, ubi ex his concludit, Reges ignorantes Deum, id est infideles, tyrannos potius esse, quam Reges: quod explicat in recognitionibus ad illud cap. quoad modum dominandi, sive quoad usum potestatis. Porro [sect. 12] tyrannidem gravissimum peccatum esse, & quasi seminarium crudelitatis, omnes hominum iniurias, sceleraque complecti, praeclare ultra Auctores sup. relatos tradit Polybius lib. 2. histor. ac ea propter brevem semper & execrabilem fuisse, [sect. 13] & a Deo ipsorum tyrannorum morte, & Regnorum, quae tyrannice invaserunt, vel gubernarunt, brevi amissione ac translatione, alijsque supplicijs punitam, aperte constat [sect. 14] ex illo Sapient. 16. vers. 10: Oportet illis sine excusatione quidem supervenire interitum, exercentibus tyrannidem: ex simili loco [sect. 15] Iob vers. 10. & seqq. Cunctis diebus impius superbit: & numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Non ditabitur, neque perseverabit substantia eius, neque mittet in terram radicem suam, &c. [sect. 16] Eccles. cap. 8. vers. 9: Interdum dominabitur homo homini in malum suum. Vbi novissimus & diligentissimus P. Ioan. Pineda plura congessit, & alia tradunt Seneca. d. lib. 1. de Clement. cap. 12. D. August. lib. 4. de Civ. Dei, cap. 3. & 4. D. Thom. de regimine Princip. lib. 1. cap. 10. Policraticus de Curial. nugis lib. 3. cap. ult. Petrarcha de prosp. & adversa fortun. dialog. 95. Petr. Gregor. lib. 6. de Republ. cap. 19. & lib. 21. cap. 1. & seqq. Stephan. Iun. in d. tract. vindic. cont. tyran. & Mart. Delrius in adag. sacr. to. 1. adag. 718. pag. 310. qui sic explicat illud [sect. 17] Isaiae cap. 16. vers. 4: Finitus est pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. Quibus adsentiens Q. Curtius, [sect. 18] nullam inquit potentiam scelere quaesitam, cuiquam esse diuturnam. Et Iuvenal. Satyra 10: Ad generum [sect. 19] Cereris sine caede & vulnere pauci Descendunt Reges, & sicca morte tyranni. Et AElianus lib. 6. de var. hist. cap. 13: Pulcherrime a Dijs immortalibus comparatum est, ut nullam tyrannidem usque ad tertiam generationem propagent: sed aut confestim tyrannos tanquam proceras piceas perdant, & extirpent, aut liberos eorum viribus denudent, ac spolient. Et Constantinus Manasses annal. pag. 79: Accidere plerumque solet, ut Imperia non diu maneant apud illos, qui ea rapuerunt; sed avolent cito, quasique aufugiant, tanquam si paulatim dominos ipsos incipiant agnoscere. Atque hinc factum est, [sect. 20] ut praedicti Indorum tyranni raro in suis Imperijs consenuerint, vel illa ad liberos & nepotes transtulerint, ut ex eorum historijs, & monumentis observant Auctores supra citati. Ipsique [sect. 21] Peruani Indi profitebantur, se iusto Dei iudicio ab Hispanis, ita numero paucis, sub iugum missos, quod tyrannidem & fratricidium Atahualpae Ingae eorum medio punire voluerit: quapropter & tunc, & hodie Hispanos [sect. 22] Viracochas appellant, eo nomine gentem a Coelo missam significantes, ut praeter alios commemorat Ioseph. Acosta in histor. moral. Indiar. lib. 6. cap. 22. Hieron Benzo lib. 4. cap. 21. pag. 73. in 4. par. histor. Amer. Ant. Herrera in histor. gener. Ind. decad. 5. lib. 2. cap. 12. pag. 59. Michael Balboa Cabello in Miscel. Austr. 3. par. cap. 14. Henric. Martinez in Reper. Mexican. pag. 238. Ioan. Boter. in relat. univers. 4. par. lib. 2. pag. 39. Garcilas. in histor. Incar. lib. 5. cap. 21. & novissime Fr. Alphonsus Ramos in historia Beatae Virginis de Copacavana lib. 1. cap. 3. in fine, & tetigimus supra hoc lib. cap. 7. num. 50. Secvndo considero, [sect. 23] eosdem Indos ultra vitium tyrannidis, alijs multis, foedissimisque peccatis naturalem legem violare, & ipsum naturae auctorem Deum Opt. Max. graviter offendere consuevisse. Nam etsi Episcopus Chiapensis in tract. comprob. Imp. Ind. fol. 96. & 67. illos pro maiori parte his criminibus aspersos fuisse insicietur: reliqui tamen auctores graviter probant, & exprobrant communem eorum ignaviam, stoliditatem, ingratitudinem, crudelitatem, nuditatem, ebrietatem, poligamiam, promiscuam libidinem, quam cum matribus, & sororibus exercebant, & plura alia vitia, quibus Indi fere omnes dediti erant; de quibus aliqua [sect. 24] tetigimus sup. hoc lib. cap. 7. & late agunt Ant. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 2. lib. 4. cap. 3. pag. 115. & decad. 3. lib. 8. cap. 10. & decad. 4. lib. 6. cap. 11. Fr. Hieronym. Roma. d. lib. 1. de Repub. Ind. cap. 2. cum seqq. Fr. Ludo. Legionens. in comment. sup. Abdiam pag. 669. Ioseph. Acosta de procu. Indor. salu in prooem. & in hist. Ind. lib. 6. cap. 18. Fr. Greg. Garcia de Ind. origin. lib. 3. cap. 2. 3. & 4. Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei lib. 7. cap. 4. 5. & 6. lib. 8. cap. 5. lib. 10. cap. 13. lib. 21. cap. 3. Maluenda de Antichr. lib. 6. cap. 22. pag. 347. Torquemad. in monarch. Ind. lib. 2. cap. 28. pag. 250. Vbi inter alia, de plurimis [sect. 25] Motezumae Mexicani Imperatoris uxoribus meminerunt, & quod simul centum quinquaginta ex se gravidas habuit. Quod [sect. 26] mirari non debemus, cum Ant. Pigaffeta tradat de Rege insulae Gilolo, sexcentos filios ex se genuisse, eosque viventes omnes sibi obsequi solitos: quin addit, & alium Regem sexcentos & quinquaginta suo ex corpore filios procreasse, eosque viventes vidisse. Et Marc. Polus lib. 3. capit. 6. prodit, Ziambae Indiae Orientalis Regi fuisse filios tercentos viginti quinque, quod & recolit Simon Maiolus in diebus Canicular. tomo 1. colloquio 4. pag. 101. Extatque inter Regias schedulas 4. volu. pag. 269. summarium quoddam, quo [sect. 27] praecipua Indorum vitia praenotantur, & Christianis praedicatoribus iniungitur, ut eos ab illis dimovere totis viribus pugnent: & idem habetur, & cavetur in instructione data Ferdinando Cortesio anno 1523. eod. vol. pag. 248. & in Epistola Caroli V. Imper. ad Occidentales, & Meridionales Regulos missa ann. 1543. pag. 221. Vbi adijcitur, quod in pluribus provincijs masculam [sect. 28] quoque venerem publice & turpiter exercebant; prout etiam testantur multi ex auctoribus supra relatis, praecipue Anton. de Herrera decad. 1. lib. 3. cap. 4. pag. 88. Vbi loquitur de insula Hispaniola, & decad. 4. lib. 6. cap. 1. ubi de insula Coro, & decad. 2. lib. 4. cap. 3. pag. 115. ubi de alijs in communi, Garcilas. Inca in suis comment. 1. par. lib. 6. cap. 11. ubi tradit, Incarum tempore apud Peruanos hoc vitium puniri coepisse; & Thom. Bozius d. lib. 7. cap. 4. Vbi ait, [sect. 29] quod asservabantur in plurimis inanium Deorum templis, qui praeposterae libidinis usibus nesandissimis publice, & quidem, ut putabatur, religioso decreto servirent: sanctumque & pium reputabatur, tam immane facinus cum ijs admisisse. Et hoc adeo verum erat, ut ex Bodino libr. 3. daemon. capit. 15. narret Theat. vitae hum. volum. 17. lib. 1. pag. 3114. [sect. 30] quod cum ab Hispanis America subigeretur, compertum fuit, pederastiae imaginem, pediconis inquam & cinaedi, ab insulanis, suspensam collo, gestari pro amuleto, turpissimo instituto. Etenim circumfluebant (inquiunt) gentes illae sodomiae turpissimis, & detestandis sceleribus, magicisque artibus omnis generis: ideoque omnes fere sunt ab Hispano profligatae. Quod [sect. 31] peccatum quam detestandum, & execrabile sit, satis constare poterit exijs, quae congessit Gratian. in Docreto causa 23. q. 4. & 5. cap. flagitia. 32. q. 7. D. Thom. 2. 2. q. 154. art. 11. l. cum vir, C. ad leg. lul. de adulter. authent. ut non luxurien. contra nat. cap. Clerici, de excessib. Praelat. cap. si gens Anglorum. 56. distinct. Vbi dicitur, quod iram Dei, pestilentias, & tempestates inducit, l. 1. & 2. tit. 21. part. 7. ubi Gregor Lop. l. 2. tit. 9. lib. 4. fori, ubi Montalvus, lib. 1. tit. 21. lib. 8. Recop. ubi Azeved. & plurimi alij relati ab AEgid. Bossio in praxi crimi. tit. de stupro detestab. in masculos, pag. 339. Menoch. de arbitrat. casu 286. Mascard. de probation. concl. 1313. Iul. Clar. & Baiard. §. sodomia, Bermon. Chovaeroneo de publ. concubin. rub. de peccato sodom. pag. 17. Salzedo in addition. ad praxim Bern. Diaz, cap. 86. D. Ioan. Vela de delict. cap. 33. Pet. Cened. in collectan. ad Decret. 130. num. 1. & feq. Bobadilla lib. 2. cap. 14. num. 20. & Farinac. in praxi criminal. q. 10. num. 414. Vnde [sect. 32] antonomatice appellari solet peccatum contra naturam, ut praeter supra dictos Auctores observat Fr. Barthol. de Medina in 1. 2. q. 71. art. 2. pag. 624. Et extat [sect. 33] notabilis historia apud Petr. Martyr. decad. 3. cap. 1. Gomar. in d. histor. gener. Ind. cap. 62. & additionator. Benzonis lib. 1. cap. 23. pag. 109. de Blasco Nunez Balboa, qui cum provinciam Escaraguam, superato & caeso eius Regulo, & alijs Indis, occupasset, invenit Reguli fratrem, & alios quosdam, muliebri vestitu ornatos: quod valde admiratus, cum causam ab incolis sciscitaretur, responderunt, caesum Regulum, & omnes eius aulicos nefando hoc peccato, naturae adverso, infectos; ideoque Reguli fratrem, & omnes eius comites muliebri ornatu amictos incedere, quibus neque arcus, neque sagittas tractare liceret, ut reliquis viris, sed in servilibus officijs, in quibus alias foeminae solerent esse occupatae, vitam traducere necesse esse. Quam relationem Balboa fere attonitus audiens, & aegre dolens, adeo detestabile scelus ad istos Barbaros penetrasse, corripi statim omnes illos sodomitas iussit, numero fere quadraginta, & canibus, quos circunducebat, lacerandos obiecit. Pagi incolae conspecta castigatione a Balboa facta, comprehenderunt etiam quotquot huic crimini obnoxios cognoverant, & illorum conspuentes faciem ad Balboam adducunt, ipsum orantes, ut provinciam ea peste liberet. Atque inter reliquos, senex quidam, sublatis ad Coelum manibus, & oculis, & converso ad Solem vultu, inquit; merito adversusillos iratum esse, ob nefandum hoc scelus: cuius rei causa, tam horrenda tonitrua, tam frequentia fulgetra & fulmina in eam provinciam iacere, tam crebras aquarum illuvies ex montibus cadere, quae ipsorum agros eluerent, & Maizum corrumperent, unde fames per universam regionem subsequeretur. Nunc autem his monstris sublatis, sperandum esse, Solem iram mitigaturum, & se fruges sine noxa aliqua collecturos: omnesque Christianos, tanquam ex Coelo delapsos, venerari coeperunt. Tertio perpendo, [sect. 34] quod ijdem Indi antropophagi ut plurimum erant, hoc est, humanis carnibus vesci solebant, & ad hoc hostes, & captivos quaerebant, & trucidabant, ut referunt auctores, & schedulae supra citatae, & ultra eos Pet. Malferit. d. cons. 769. nu. 72. & 76. Abraham. Ortel. in Thesaur. Geograph. verb. Antropophagi, & Sebastian. Covarr. in Thes. ling. Hispan. eod. verb. ubi dicunt, eos hodie passim reperiri in Novo Orbe, Petr. Bemb. lib. 6. hist. ubi [sect. 35] de Canibalibus & Caribibus agit, Christoph. Columbus in relat. suar. navigat. cap. 92. pag. 96. & cap. 111. pag. 118. quem refert Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. pag. 79. ubi de eisdem Canibalibus tradunt, aliquando longa metiri itinera supra mille milliaria, ut carnibus vescantur humanis, Alberic. Vespucius in relat. suar. navigat. cap. 117. pagina 125. Vbi ait, se vidisse in insulis Barloventi [sect. 36] quendam Indum Canibalem, qui pro gloria non mediocri iactabat, se esitavisse supra tercentum viros, & urbem, [sect. 37] ubi in contignatione humanas carnes, easdemque salitas, persiles habebant, uti nos carnes aprinas sole, vel fumo siccatas, appendimus in culina trabibus, & in primis insitia, & id genus alia. Imo mirabantur plurimum, quod nos non vesceremur hostibus, quorum carnes aiebant, appetentiam cibi facere, & miri saporis esse. Idem tradit Americus Vespuc. de Indis Hispaniolae in sua navigatio. 1. pag. 161. & navigat. 2. pag. 170. & navigat. 3. pag. 178. dicens, [sect. 38] quod alijs carnibus praeter quam humanis raro vescebantur, & quod in his vorandis sic erant inhumani, & immansueti, ut omnem feralem, ac bestialem modum superarent. Omnes enim (inquit) hostes suos, quos aut perimunt, aut captos detinent, tam viros, quam foeminas indistincte cum ea feritate deglutiunt, ut nihil ferum, nihilve brutum magis dici, vel inspici queat. Indos quoque [sect. 39] Novae Hispaniae, quamvis magis politicos, in hoc idem vitium antropophagiae delapsos, & quando id originem habuerit, late recenset Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. tom. 2. lib. 14. cap. 26. Et quando, & quomodo Motezuma illorum Imperator his cibis uteretur, tradit idem auctor. 1. tom. lib. 2. cap. 18. pag. 249. Et de simili Brasiliensium feritate Herrera decad. 4. lib. 8. capit. 13. pag. 218 Et de Peruanis Petrus Cieza 1. parte capit. 26. & late Garcilas. Inca in suis commentarijs 1. par. lib. 1. cap. 12. licet post Incarum Imperium hoc desijsse tradat lib. 2. cap. 7. Et quod peius est, non solum in hostes, & captivos saevire solebant, ut eorum carnibus vescerentur, verum & senes [sect. 40] quoque parentes, & propinquos interficere, & edere consueverunt, tanquam inter senes, & mortuos nullum esset discrimen, ut refert Ludovic. Gomezius in reg. Cancellar. de infirm. resign. quaest. 7. colum. 1. & aegrotantes, & moribundos in sylvas deducere, ibique solos relinquere, aqua, & cibo ad pauculos dies erga illos apposito, ut recolit Americ. Vespucius in d. sua navigat. 1. pag. 160. Et de Bactrianis, & alijs Indis Orientalibus tradidit Cicero lib. 1. Tusculan. quaest. Valer. lib. 2. cap. 1. Alexand. ab Alex. lib. 3. Gen. cap. 2. Coel. Rhodig. lib. 18. antiq. lect. capit. 28. & Theatr. vitae humanae vol. 19. lib. 2. pag. 3606. Quinimo (quod adhuc magis mirandum videtur) adeo huic nefario vitio dediti erant, [sect. 41] ut saepe pater filios epularetur, & vicissim nati parentem, prout sors tulisset, aut eventus, ut narrat Alber. Vespucius ubi supra, pagina 125. & Petr. Martyr, Ferdinand. Lupecius, & alij relati a Bozio dict. lib. 7. cap. 4. 5. & 6. in fine, & lib. 10. cap. 13. & lib. 21. cap. 3. post medium, & Garcilassus dict. cap. 12. Vbi his Indorum nationibus commune esse dicunt, ut sese mutuo homines ederent, [sect. 42] & ut multas concubinas haberent, ex quibus plurimos filios suscipiebant, & huic uni rei operam dabant, ut ij pinguibus alimentis infarcirentur, & adipe repleti, ad aetatem paulo adultiorem pervenirent, quam simul atque attigissent, in frusta eos discerpabant, & assos, vel coctos (quod vel cogitatu horrendum videtur) proprios natos summa cum voluptate ipsimet genitores crudelissime comedebant. Quod [sect. 43] antropophagiae vitium Plin. lib. 7. natur. histor. cap. 2. merito incredibile, & monstri instar videri ait; & portentosum, ac immane vocat Clemens Alexand. lib. 2. Paedag. capit. 1. & lib. 3. cap. 3. & lib. 7. Stroma. cap. 3. Vbi eius additionator Gentianus Hervetus [sect. 44] Pythagoricum illud dogma prosequitur, quo non solum ab humanis, verum ab aliorum etiam animalium carnibus abstinere docebat: quia carnibus [sect. 45] vesci, magis esse ferarum, quam hominum reputabat, ex ratione, quam in eius vita tradit Laertius, & Erasm. in adag. Amiclas silentium perdidit. Et eodem respiciens Iuvenal. satyr. ultima, utrumque his elegantibus carminibus comprehendit: Adspicimus populos, quorum non sufficit irae Occidisse aliquem, sed pectora, brachia, vultum Crediderant genus esse cibi, quid diceret ergo, Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras? cunctis animalibus abstinuit, qui Tanquam homine, & ventri indulsit non omne legumen. Neque abest Ovid qui lib. 15. Metamorph. de eodem Pythagorae praecepto loquens, sic canit: Heu quantum scelus est in viscere viscera condi, Congestoque avidum pinguescere corpore corpus, Alteriusque animantem animantis vivere laetho: Ergo ne pietas sit victa cupidine ventris, Parcite vaticinor cognatas caede nefanda Exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur. Paulus [sect. 47] etiam Orosius humanae carnis esum infames escas appellat; sic enim accipiendum est illud, quod lib. 5. cap. 23. de Calaguris obsidione scriptum reliquit: Vxamam Pompeius evertit, Calagurim Afranius iugi obsidione confectam, atque ad infames escas miseranda inopia coactam, ultima caede incendioque delevit. Et Strabo lib. 4. Geograph. pagina 139. [sect. 48] Barbarum & Scythicum esse refert, carnibus humanis vesci, licet id inquit, usurpasse, [sect. 49] obsidionum necessitatibus urgentibus Galli etiam, Hispani, alijque complures feruntur. De quibus plura exempla commemorat Theatr. vitae humanae volum. 14. lib. 3. pag. 2939. & est valde memorabile illud, quod habetur lib. 4. Reg. capit. 6. quamvis Valer. Maxim. lib. 7. capit. 6. [sect. 50] etiam cuiuslibet necessitatis fato, hoc tam infandum crimen excusare non audeat. Sic enim de Numantinis scribit: Numantini a Scipione vallo, & aggere circundati, cum omnia, quae famem eorum trahere poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum corporum dapibus usi sunt: quapropter capta iam urbe, complures inventi sunt, artus & membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes: nulla est in his necessitatis excusatio; nam quibus mori licuit, sic vivere necesse non fuit. Et hac de causa narrat Anton. de Herrera in dict. histor. gen. Ind. decad. 1. lib. 6. cap. 10. & decad. 2. lib. 1. cap. 8. & lib. 9. cap. 8. [sect. 51] primis temporibus detectionis huius Novi Orbis, hanc feritatem humanorum ciborum urgentissimam inter alias rationes reputatam fuisse, ut Indi eis vescentes debellari, & in servitutem redigi possent. Pijssimamque [sect. 52] & Indis alioqui mirum in modum faventem Elisabetham Reginam Catholicam, ubi audiebat, aliquos eorum hominivoros esse, sic excandescere solitam, ut ad internecionem usque deleri iuberet. De insigni quoque illo Duce [sect. 53] Ferdinand. Cortesio narrat idem Herrera decad. 3. lib. 3. cap. 8. pag. 282. quod cum Mexici existens, indigenam quendam videret, alterius occisi crura mandentem, ita rei feritate, & illius abominandi vitij extirpandi desiderio commotum, ut Indum statim abduci, & vivum cremari iusserit. Et decad. 2. lib. 6. capit. 14. refert quantum cum Tlascaltecis pugnaverit ut eos ab humanarum carnium esu diverteret. Et decad. 3. lib. 3. capit. ult. pag. 137. scribit, eundem Cortesium Panucenses & Chilanos Novae Hispaniae funditus subvertisse, quod huic vitio nimis dediti essent. Qvarto facit, quod praeter supradictam feritatem, & crudelitatem, alias, & quidem longe graviores, usitabant, [sect. 54] occasione sacrificiorum, quae daemonis astu caecati, varijs, modis in varijs provincijs peragebant, innumera innocentium hominum corpora, non solum hostium, aut extraneorum, verum propinquorum, atque etiam filiorum, nefarijs & cruentis ritibus suis idolis immolantes. De quibus [sect. 55] ultra ea, quae habentur in dicto Summario pro extirpandis vitijs Indorum, & in instructione Cortesij, & epistola Caroli V. quorum mentionem fecimus sup. hoc cap. num. 27. sigillatim tractant Petr. Martyr omnino videndus in decadibus Novi Orbis pag. 58. Fr. Hieron. Roman. dict. lib. 1. de Republ. Ind. capit. 11. & sequentib. Marquard. in dict. tract. de Iudae. & infidel. 1. part. cap. 14. fol. 57. Pet. Malferit. apud Mandel. dict. cons. 769. ex num. 76. Acosta in histor. Moral. Ind. lib. 5. cap. 19. ubi de Peruanis, & cap. 20. & 21. ubi de Mexicanis, Ioan. Boter. in dict. relat. univers. 4. part. lib. 1. pagina 22. & lib. 2. pag. 28. Fr. Augustin. Davila in histo. Mexic. Ordin. Praedicat. lib. 1. cap. 24. & 25. Fr. Ludovic. Granatens. in Symbol. Fidei. 4. par. cap. 10. §. 1. pag. 461. Ioan. Magin. Patavin. in tab. Geograph. 2. part. tab. 32. Anton. Possevinus in Bibliothec. 1. tom. pag. 431. Vbi agit de varijs sacrificijs Iaponiorum, & unde originem habuerint, Fr. Alphons. Ferdinand. in histor. Ecclesiast. nost. temp. lib. 1. per totum, ubi cap. 1. & 2. agit specialiter de sacrificijs Indorum insulae S. Dominici, & ex cap. 9. ad 36. de Mexicanis, cap. 42. & 43. de Guathemalensibus, cap. 146. 47. & 48. de Novo Regno Granatae, cap. 50. & 51. de Peruanis, & cap. 55. ex pag. 188. de Chilensibus, Fr. Ioan. a Torquemada in dict. Monarch. Ind. lib. 6. cap. 33. & lib. 7. per totum, praecipue capit. 17. ubi agit de Nova Hispania, Garcilassus Inca lib. 1. commentar. cap. 9. & sequentib. & lib. 2. per totum, ubi de sacrificijs Peruanorum, Anton. de Herrera decad. 2. lib. 6. cap. 15. ubi de Tlascaltecis, & lib. 7. cap. 12. & 18. & decad. 3. lib. 1. cap. 15. 16. 17. & 20. & lib. 2. cap. 11. & sequentib. ubi de Mexicanis, & lib. 7. cap. 9. pag. 285. ubi de sacrificijs multarum virginum, & decad. 4. lib. 10. capit. 3. & 4. ubi de Iucatanis decad. 5. lib. 1. per totum, ubi de Peruanis, Laurent. Surius in commentar. anno Domini 1558. Simon. Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. pag. 79. & tom. 1. colloq. 23. Vbi inter alia tradunt, mille [sect. 56] plerumque homines uno die in civitate Mexicane daemonibus immolari solitos, & aliquando quinque mille, diemque extitisse, in quo diversis locis plusquám viginti hominum millia immolata fuerunt. Et communiter in sola Mexicana urbe quot annis septuaginta millia hominum saevissimum in modum immolari, scriptis suis mandavit Thom. Bozius dict. lib. 7. de sign. Eccles. cap. 4. in fine, & lib. 12. cap. 21. in fine, ubi alia miranda de eisdem mactationibus tradit, & Pat. Ribadeneira lib. 2. de Princip. Christian. capit. 35. & Pat. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 2. cap. 30. pag. 333. Lilius quoque Giraldus in histor. Deor. syntag. 17. pagina 529. & Ludovic. Vives in annot. ad D. August. lib. 7. de Civitate Dei, cap. 19. pag. 362. se legisse tradunt, paucis ante annis ab Hispanis nautis Orbem lustrantibus insulam repertam, quam ipsi a Carolo Carolinam dixere, [sect. 57] in qua frequentes visebantur statuae aeneae suorum numinum, quae intrinsecus cavae, manibus iunctis, pansisque fuerant, in quibus infantes, & puerulos, quos dijs illis suis immolabant, includere solebant, & crudelissime incendebant in caveis statuarum, & simulacrorum igne accenso, & aere calorum concipiente, Ioseph. etiam Acosta idem omnibus fere nostris Indis commune fuisse repetit libro 2. de de procur. Ind. salu. capit. 3. in fine, sic inquiens: [sect. 58] Manifestum vero est inter istos innumerabiles innocentium caedes perpetrari, cum & obvios quosque capiunt, & trucidant, & in suos quoque immaniter saeviunt, pueros, foeminas, & miserabile genus neci dantes, adeo ut cruore humano, macelli cuiusdam instar, per multa loca redundare comperta sint. Quorum testis locuples esse potest Mexicana Provincia. Et licet Garcilassus Inca lib. 2. cap. 7. ex relatione Patris Valera [sect. 59] affirmet, Indos Peruanos post Incarum Imperium his hominum sacrificijs usos non fuisse: contrarium tamen verius est, ut ex praedictis Scriptoribus constat, & praecipue ea exercebant, ubi Rex inaugurandus erat, vel ubi sepeliendus: quo tempore plus mille infantes masculi, & foeminae a quadriennio usque ad decennium devovebantur: & [sect. 60]praeterea uxores & famulos, adhuc viventes, cum viris, aut dominis vita functis, in idem sepulchrum intrare cogebant, ut testantur relationes Novi Orbis cap. 76. pag. 72. & cap. 139. pag. 151. Ioan. Boem. de moribus omn. gent. pag. 110. 117. & 208. Acosta d. lib. 5. hist. Ind. cap. 19. Ioan. de Betanzos in hist. Incarum, Gomara 1. p. hist. Ind. fol. 41. Fr. Gregor. Garcia de Ind. orig. lib. 3. cap. 3. §. 4. & Fr. Hieronym. Roman. d. lib. 1. de Rep. Ind. cap. 7. & 9. ubi etiam apud Mechoacanos hoc magno cum excessu usitatum fuisse commemorat. Et adeo in omnibus fere Indiarum regionibus, praecipue Peruanis, mos idem increbuit, ut etiam post Christi Fidem disseminatam, vix Indi ab hac superstitione desisterent; [sect. 61] unde emanavit Regia schedula Philippi Secundi, quae id in posterum fieri sub gravissimis poenis interdicit, & habetur in volum. 4. pag. 351. data Tauri die 18. Ianuarij anno 1552. in haec verba: El Principe. Presidente i Oidores de la Audiencia Real de las Provincias del Peru, a Nos se ha hecho relacion, que los Caziques de essa tierra han tenido por costumbre al tiempo que mueren, mandar matar Indios, e Indias para enterrar con ellos, e ya que ellos no lo mandan, se haze. I comoquiera que no es de creer que cosa semejante se haga al presente en essa tierra: i que si se oviesse hacho, o hiziesse despues que vosotros estais en ella, lo avriades mandado castigar i remediar como conviniesse. Por ser el negocio de la calidad que es, he acordado de mandar dar esta mi cedula para vos: por la qual vos mando, que esteis mui advertidos de no consentir, ni dar lugar que en ninguna manera, ni por ninguna via se haga lo susodicho: i si por caso alguno lo hiziere, lo hagais castigar con todo rigor como convenga. Fecha en Toro a diez i ocho dias del mes de Enero de mil i quinientos i cincuenta i dos anos. Yo el Principe . Por mandado de su Alteza. Francisco de Ledesma. Haec autem [sect. 62] talis ac tanta tot sacrificiorum humanorum feritas, & barbaries satis constat, quam sit contraria praeceptis legis naturalis, quae homines ab hominibus iuvari, filios a parentibus procreari, atque educari, non autem trucidari desiderant: & quod nobis nolumus, alijs fieri prohibent, l. 1. §. ius naturale, & §. iuris praecepta, §. ut vim, d. de iust. & iure, cap. 1. & cap. ius naturale, cum alijs, 1. distinct. Atque ita [sect. 63] eiusmodi sacrificia, non solum nobis, qui piam, & Christianam religionem Dei beneficio colimus, verum ipsis quoque Ethnicis, & infidelibus execrabilia, & abominabilia visa sunt, ut tradit Petr. Malserit. dict. cons. 769. num. 76. & Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. ex pag. 79. Indeque Gn. Cornel. Lentulo, & Pub. Licin. Crasso Conss. [sect. 64] S. C. cautum fuit, ne novam inducere religionem, néve hominem immolare, aut humano sanguine litare liceret. Quod laudans Plin. lib. 30. cap. 1.: Non satis, inquit, aestimari potest, quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum, mandi vero, etiam saluberrimum. & Cicer. in oratione pro Fonteio, quem refert Thom. Bozius lib. 7. de sign. Eccles. capite 4. immanem ac barbaram hanc consuetudinem immolandorum hominum vocat, & alia adducit Alex. ab Alex. lib. 6. Genial. cap. 26. ubi Tiraq. in addit. plura congessit, & Pat. Pradus in Ezechiel. cap. 20. vers. 26. Lilius Girald. d. syntag. 17. in fine, Martin. Delrius in Troad. Senecae vers. 297. Servius, Cerda, & Pontanus in illud Virgilij 3. Georg. — Quis aut Eurysthea durum, Aut illaudati nescit Busiridis aras. Vbi Busiridem, & eius aras eximie re[sect. 65]prehendit, quod iste crudelissimus AEgypti tyrannus, hospites omnes Iovi immolabat, quosque ab Hercule una cum Amphidamante filio, & reliquis arae ministris interfectus fuit. Vt praeter alios refert Agell. lib. 2. noct. Attic. cap. 6. ubi. [sect. 66] adiectivum, Illaudati, finem, & extremitatem malitiae denotare inquit. Statius quoque Papin. lib. 12. Thebai. ob idem scelus, eundem Busiridem trucibus monstris dignum vocat: Non trucibus monstris Busirim infandumque dedisti Cercyona. Et Claudian. libro 1. in [sect. 67] Eutrop. inventorem adeo infandi sacrificij meritas luisse poenas, sic eleganter scribit: Quam bene dispositum terris, ut dignus iniqui Fructus consilij primis auctoribus instet. Sic multos fluvio vates arente per annos Hospite qui caeso monuit placare Tonantem Inventas primum Busiridis imbuit aras, Et occidit saevi, quod dixerat, hostia sacri. Quod locum fecit [sect. 68] Adagio, Busiridis arae, de quo Ald. Manuti. in adagijs, & Martin. Delrius in adag. sacris, 1. tomo, adag. 861. pag. 464. & 2. tomo, adag. 30. pag. 36. & late Pat. Serarius super Esther cap. 7. vers. 10. Atque huc etiam respicit [sect. 69] elegans illa querela Imilcis, uxoris Annibalis, quae cum Aspar, eius filius, esset mactandus, sic dolens ait apud Silium Italic. in calce quarti libri Punicor. Quae porro haec pietas delubra aspergere tabo? Heu primae scelerum causae mortalibus aegris Naturam nescire Deum: iusta ite precari Thure pio, caedisque feros avertite ritus: Mite & cognatum est homini Deus, hactenus oro, Sit satis ante aras caesos vidisse invencos, Aut si velle nefas superos, fixumque, sedetque Meme, quae genui, vestris absumite votis Cur spoliare iuvat Lybicas hac indolae terras? Et [sect. 70] Quintil. in Fanatico eadem hominum sacrificia non minus graviter dolens, quam reprehendens: Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est. Etiam ne haec sacrificia sunt? Nonne satius est pecudum more vivere, quam Deos tam impios, tam profanos, tam sanguinarios colere? Nimirum, quia ut praeclare tradit Clem. Alex. lib. 3. Strom. cap 3. in fin. oportet, Deo [sect. 71] offere sacrificia non fumptuosa, nec splendida, sed quae sint pia, & ei accepta, & suffitum illum in lege compositum, qui constat ex multis linguis, & vocibus in oratione, vel potius, qui ex diversis gentibus, & sexibus per donum testamentorum constituitur in unitatem fidei, & in laudibus congregatur, mente quidem pura, iusta autem, & recta vitae institutione, ex fanctis operibus, & iusta oratione. Nam quis tam stultus, ut ait Lepor Poeticus, & tam ignavi est animi: Tam credulus est vir quisquam, ut speret Deos, Quae non habent carnem ossibus, tosta, & bile, Quae esurientes neque ipsi ederent canes, Laetarier, munus sibique hoc poscere. Quod praesentiens [sect. 72] Cato, sive quisquis ille est, qui vulgata Disticha, certe Catone digna, composuit, de quibus, & eorum Auctore plura tradit Martin. Delr. in praefat. ad comment. sup. Thren. Ierem. & Tiraquel. de nobilit. cap. 31. num. 386. pag. 302. non solum hominum, verum, & pecudum victimas Deo infensas esse, his verbis ostendit: Thure Deum placa; vitulum sine crescat aratro, Ne credas placare Deum, dum caede litatur. Et graviter [sect. 73] Arnobius lib. 7. contra Gent. dum ait: Postremo, quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabiles saepe exaudiri gemitus, rivos sanguinis fluere, & semiferinos homines, quinimo feri, quos infoelix necessitas, & malus usus docuit, cibos ex his capere. Miseratione interdum commovemus illorum, arguimusque nos ipsi, penitusque re visa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito, naturalis initij consortia reperimus. Augebaturque [sect. 74] praedicta istorum Indorum feritas, & impietas ex eo, quod ingentem etiam, ut diximus virginum, & infantium filiorum numerum immolare solerent, quod scelus, etsi ab Hebraeis quoque, & alijs nationibus aliquando usitatum suerit, ut colligitur ex 4. Reg. 3. & 17. & Sapient. cap. 14. Semper [sect. 75] tamen Deo infestum, & hominibus nefarium reputatum fuit: & de eo queritur David Psalm. 105. vers. 37. & sequent. dum ait: Et immolaverunt filios suos, & filias suas daemonijs: & effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum, & filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan, Ierem. capite 19. ubi cum multa mala habitatoribus Ierusalem comminatus fuisset, hoc scelus inter alia, ut gravissimum, memorat: Et repleverunt locum istum sanguine innocentum, & aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim, quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. [sect. 76] Sapient. 12. vers. 5. & 6. ubi refertur supplicium, quod Deus Chananaeis pro huiumodi criminibus irrogavit: Et filiorum suorum (inquit) necatores sine misericordia, & comestores viscerum hominum, & devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, & auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum. Quibus in locis plura de hoc sacrificij genere, & de illius forma, & ratione tradunt Expositores, praecipue Genebrard. Iansen. Bellarm. & Ioan. Lorinus, idem Lorin. sup. Acta Apost. cap. 7. vers. 43. Inauxiliatae [sect. 77] vero vocantur animae, idest, corpora filiorum, qui a parentibus immolabantur, & comedebantur, quod omni ope, & auxilio destituerentur: cum nec caesi se defendere possent, nec parentes, qui ipsi caesores, & comestores erant, tueri eos vellent, multo bestijs peiores; quae non [sect. 78] modo suos occidere foetus non sustinent, verum etiam pro illis, dum pugnant, saepe morti se offerunt, ut latius dixi in tract. de crim. parric. lib. 2. cap. 10. & inde Cantacuzenus loco illius verbi: Auctores, reponit, Solutos, quippe qui inquit, vincula naturae perruperint, ut genitores desijsse viderentur eorum, quorum erant interfectores. Praetexebant [sect. 79] autem Hebraei Abraham, & Iephte exemplum Genes. 22. & Iudic. 11. 31. & sequentib. quorum prior [sect. 80] aggressus est sacrificare filium, & perfecisset, nisi Deus, qui praeceperat, progressum inhibuisset. Posterior devotam filiam re ipsa immolavit. Quod tamen quam parum eis prodesset, satis apparet; nam Abraham, Auctore Deo, id tentavit, qui tamen perfici noluit, contentus praeparatione mentis ad obediendum; Iephte [sect. 81] vero factum nonnulli vel non excusant, vel animum dumtaxat, & ignorantia, admittunt, ut advertit Lorin. sup. d. cap. 12. Sapient. pag. 424. Ioan. Azorius 1. part instit. Moral. lib. 11. cap. 14. q. 2. & Doctor Ribera in epist. ad Hebr. cap. 11. num. 89. Gentiles quoque, etsi idem sacrificium in [sect. 82] Saturni memoriam frequentarent, quem infantes filios suos devorasse, fabulae narrant: & apud eos etiam celebretur Iphigeniae filiae Agamemnonis mactatio, & filiarum Erichthaei Attici, filij Creontis; gravissimis tamen poenis, & edictis (ut diximus) ne id fieret, cautum est; ut praeter Plin. & alios supra relatos ostendit Plutarch. in Apophteg. dum [sect. 83] scribit, Gelonem tyrannum Siciliae, cum Carthaginenses vicisset, eis iussisse, ne homines immolarent, alioqui se illis bellum facturum. Et Quint. Curtius lib. 4. dum ait: Sacrum, quod quidem Dijs minime cordi esse crediderim, nostris saeculis intermissum, repetendi Auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur. Quod [sect. 84] sacrilegium verius, quam sacrum, & tradit alia D. August. sup. Iud. q. 49. Et inde legimus, quod cum in Africa Saturno infantes palam a parentibus immolarentur, blanditijs, & osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia offeretur, [sect. 85] Tiberius, cum ibi Proconsulem ageret, hoc graviter vindicavit, eosdem Sacerdotes in ijsdem arboribus templi sui, obumbratricibus scelerum, votivis crucibus exponens, ut scribit Tertul. in Apolog. cap. 3. Qui [sect. 86] tamen dolebat, suo tempore in occulto, hoc sacrum facinus perseverare, prout refert etiam Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. inst. cap. 25. Et ad huius cruenti, & infandi sacrificij pravam consuetudinem puniendam, & penitus extirpandam, respicere putat ( & meo iudicio recte) Iacob. Raevard. lib. 3. coniectaneorum cap. 1. quod ab Imperatoribus Valente, Valentiniano, & Gratiano ad Probum rescriptum est in [sect. 87] l. si quis penult. C. ad leg. Cornel. de sicarijs, dum inquiunt: Si quis necandi infantis piaculum aggressus, aggressave sit, sciat se capitali supplicio esse puniendum. Nam quod Cuiacius existimat lib. 6. observat. cap. 21. nempe ibi legem Corneliam extendi, ut licet de homine tantum loqueretur, ad infantis occisionem trahatur, eo argumento diluitur, [sect. 88] quod infans homo est, & eius occisio lege Cornelia vindicabatur, non solum postquam in lucem editus erat, verum & dum visceribus vis infertur, ut abigatur, l. si mulierem 8. D. ad l. Cornel. de sicar. l. Ciceri, D. de poenis, cumm alijs, quae Ego plenius congessi dict. lib. 2. de crim. parric. cap. 12. Atque hinc est, quod [sect. 89] piaculi mentionem faciunt Impp. in. d.l. penult. quae vox etsi pro quolibet irreligioso scelere saepe sumatur. l. 7. §. ult. D. de iure deliber. ibi: Ea, quae sine piaculo non possunt praeterire, Iul. Paul. lib. 1. Sentent. tit. 23: ibi: Piaculum admittit, qui corpus sepulturae traditum nudaverit, & Solis radijs ostenderit; peculiariter tamen ad hoc impium, & triste sacrificium significandum, ea utitur Lanctantius sup. ibi: Itaque ut diligentius piaculum solverent ducentos nobilium filios immolasse, & ad alia similia refertur a Virgilio lib. 6. AEneid. Duc nigras pecudes, ea prima piacula sunto. Et [sect. 90] piacularis hostia ea vocabatur, quam pro exolvendis populi peccatis devovebant, precibus solemnibus a Saga, sive Sacerdotissa conceptis, ut malum omne in eam converteretur. Quam eadem ratione piatricem, sive expiatricem vocabant, ut ex Barrone, Festo Pompeio, & alijs docte observat Girald. d. syntagm. 17. pag. 472. & Anton. Clarus Silvius in comment. ad leg. Reg. cap. 14. Et de his [sect. 91] infantibus, ante septimum diem necari solitis, alia notat Pet. Fab. lib. 1. Semestr. cap. 6. pag. 34. docens, ideo apud Graecos receptum, ut septimo die pueris imponerentur nomina, tanquam saluti, & incolumitati eorum hoc pacto magis consuleretur, ut observat Aristot. lib. 7. de histor. animal. ad finem. Eratque huic errori, & impietati similis alia [sect. 92] Cataphrigarum, & praepuciatorum, qui infantis sanguinem, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquebant, farinam miscebant, panemque inde facientes, quasi Eucharistiam suam confecisse perhibentur. Quod forsitan dedit causam, [sect. 93] ut infanticidia Christianis olim a Paganis obijcerentur. Quod dolet, & omnino falsum fuisse, convincit Eusebius lib. 4. histor. Eccles. cap. 6. Tertull. in dict. Apolog. Marquard. in tractat. de Iudae. & Infidel. 3. parte, capit. 11. numer. 7. & 8. & Martin. Delrius lib. 3. disquisit. magic. part. 1. quaest. 2. pag. 188. & quaest. 3. sect. 2. pag. 207. Neque mirum est, Romanos omnium nationum prudentissimos, & politissimos eo tempore habitos, cruenta haec, & feralia sacrificia abhorruisse cum [sect. 94] & ipsos barbaros Indos, de quibus agimus, iam eorum taederet, & maximopere ab illis eximi cuperent, atque aliam legem, & caeremonias amplecti, quamvis Sacerdotum metu, & reverentia cohiberentur. Et hoc in causa fuit, ut fidem nostram ita facile, & voluntarie reciperent, ut ex aliorum relatione testatur Acosta dict. lib. 5. cap. 22. Ioan. Boter. d. 4. par. lib. 2. pag. 30. & 35. & Anton. de Herrera decad. 3. lib. 2. cap. 16. pat. 91. ubi narrat, Hispanos [sect. 95] diris istorum sacrificiorum spectaculis motos, & quasi Divinis impulsibus percitos, serio deliberasse, usque ad mortem pugnare, ut execrandas illas innocentium caedes in posterum impedirent. Praesertim cum die quadam, nimis ob socios ab Indis immolatos, commoti, quemdam [sect. 96] eximiae formae adolescentem Indum mactari viderent; qui, extracto iam corde, ubi per templi gradus de more iactus fuit, quasi Hispanorum opem implorans, patrio sermone clamavit: Heu Equites, misere me miserum occiderunt. Quod non est cur alicui incredibile videatur, cum [sect. 97] naturaliter contingere potuerit, iuxta ea, quae tradit Galen. lib. 2. de Hippocrat. & Platon. placit. cap. 4. referens, aliquoties in animalium sacrificijs accidisse, ut extracto eorum corde, iamque super aram, & rogum coniecto, respirarent, valideque mugirent, & tantisper hac & illac decurrerent, ut omittam alia, quae de quibusdam, qui post mortem locuti sunt, tradit Martin. Delrius lib. 2. disquisit. mag. q. 19. Sed & alia expressiora argumenta praecesserunt, quibus manifestius constitit, quantum haec infausta sacrificia Dei ultionem provocassent. Nam ut praeteream illud, quod ex Cardano, & alijs retulimus supra hoc libro capit. 2. numer. 52. de [sect. 98] Angelo, qui cuidam immolando adstitit, & brevi desiturum hoc genus sacrificij, Deumque vindictam pro eo sumpturum, fignificavit. Extat quoque aliud mirandum, & portentosum testimonium apud Acostam lib. 7. cap. 23. pag. 511. Boter. dict. lib. 2. pag. 36. & Herreram decad. 3. lib. 2. capit. 8. pag, 70. qui [sect. 99] narrant, quod cum Motechuma, Mexicanorum Imperator, multis, & tristibus augurijs anxius esset, quae vitae, & imperij eius interitum praenuntiabant, Deorum iram placare conatus, ingentem lapidem ad templum afferre curavit, ut supra illum plures, & srequentiores solito, hominum victimas immolaret: cumque primo lapis, multis licet urgentibus, & funes validissimos adhibentibus, loco vel tantillum dimoveri non posset, & rursus maioribus hominum copijs & validioribus vectibus urgeretur, vox prope illum intonuit, quae eos, frustra laborare, commonuit: quoniam iam coeli, & terrae Dominus eiusmodi sacrificia summopere haberer exossa. Quo audito, Motechuma, ibidem victimas secari, & immolari praecepit: sed iterum vox personuit, quae Domini prohibitionem repetijt; & ut certam, inquit, esse credatis, me paululum moveri sinam, sed postea vires, & conatus vestros irritos reddam. Cumque hoc ita contigisset, & postea multis, & enixis Regis, & populi precibus, veluti persuasus usque ad Mexici portas ferri pateretur; ibi tandem in aquae canalem subito cadens, penitus disparuit, & ad locum, unde prius evolutus erat, confusis, & paventibus omnibus, remeavit. His addo [sect. 100] notabilem considerationem Fr. Ioan. a Torquem. in Monarch. Ind. 1. tom. lib. 4. in prolog. pag. 374. ubi inquit, anno 1485. quo Ferdinand. Cortesius Hispaniae natus fuit, Mexici octuaginta hominum millia solemnis cuiusdam festi occasione, uno die immanitet idolis sacrificata fuisse. Quasi Deus Omnipotens tanti, & tam diri facinoris vindicem, & punitorem eodem illo anno, quo admissum fuit, & forsitan eadem ipsa die, pararet, nec impium illud scelus, & gementis populi afflictionem ultra progredi vellet, ut in simili habetur Exod. 3: ibi: vidi afflictionem populi mei in AEgypto, & clamorem eius audivi. Sed veni, & mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum filios Israel de AEgypto, &c. Qvinto facit, quod Indi non solum praedicta scelera committebant, quae adeo gravia esse ostendimus, & naturali legi contraria: verum & aliud adhuc peccatum, & quidem gravius, communiter frequentabant, [sect. 101] idololatriam scilicet varijs, vanis, & interdum portentosis nitibus exercentes, & cultum, quem vero & soli Deo exhibere homines debent, falsis & spurcis idolis deferentes. Etenim [sect. 102] non Solem tantum, Lunam, aut Stellas colebant, quod alijs multis gentibus commune fuisse, docte ostendit Pet. Fab. lib. 3. Semestr. cap. 1. pag. 11. sed arbores quoque, montes, fluvios, fonres, lapides, ursos, leones, tigres, angues, & vilissima quaeque sibi obvia animalia, mortuorumque cadavera, & sepulchra, atque horrifica daemonum simulachra sub diversis, & plane ridendis, aut verius lugendis figuris, venerabantur: quibus ingentia templa construxerant, & superstitiosis caeremonijs, cruentisque sacrificijs, ut abunde ostendimus, immolabant. De [sect. 103] quo pessimo idololatriae Indorum vitio late agunt Pet. Martyr in suis Novi Orb. decad. Christ. Columb. Amer. Vespuc. Frac. Lop. Gomara, Gonzal. Ovetus. Petr. Cieza, & Ioan. Bapt. Ramusius in eiusdem Orbis relationibus, & navigationib. & reliqui Auctores, quos sup. hoc cap. n. 55. citavimus; praesertim Roman. lib. 1. & 2. de Rep. Ind. Hieron. Bezon. in hist. Ind. lib. 1. cap. 26. & seq. ubi eius Addition. & lib. 2. cap. 20. Acosta in hist. moral. Ind. lib. 5. per totum, & de procur. Ind. salu. lib. 5. cap. 10. & 11. Boter. dict. 4. par. relat. lib. 1. August. Davila in. dict. hist. provin. Mexic. lib. 1. cap. 34. & 25. Fr. Alfons. Ferdin. in histor. Eccles. lib. 1. per totum, Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 6. per totum, & lib. 8. 9. & 10. Garcilas. libro 1. capit. 9. & lib. 2. capit. 4. & sequentibus, & passim Anton. de Herrera in sua histor. gener. Ind. praecipue decad. 2. lib. 7. cap. 18. pag. 253. Vbi [sect. 104] Mexici duo millia idolorum diversorum fuisse commemorat, & de eis, & eorum Sacerdotibus aliqua tangit Bodinus lib. 1. daemonomaniae, relatus a Theatr. vitae human. volum. 27. lib. 4. pag. 4189. ubi ita inquit: In america antequam Hispani illa potirentur, [sect. 105] Sacerdotes ieiunia maxima, preces, & supplicationes celebrasse constat; labaris idola circumgestasse eorumque honores decantasse: tum occupatos a spiritibus malignis, res mirabiles pronuntiavisse. Illis uxores non erant, praeterquam ijs, qui peccata audiebant, poenitentiam temperabant, & confessionem sub gravi poena non audebant retegere. Omnes persaepe ieiunabant, maxime si quando facienda messis, aut bellum, aut Deus ipsorum, id est diabolus consulendus. Vt autem vehementius raperentur, oculos occludebant aut eruebant sibi, cum sacrificandi essent homines, & omne genus animalia idolis suis: Multa puellarum habebant monasteria, quas homines castrati, naso, labisque praecissis, asservabant, indicta adversus incestam capitali poena. Qui ambibant Sacerdotium, cum Sacerdotibus se in sylvas, albis vestibus indutos abdebant, ubi annos quatuor, aut quinque transigebant. Hoc facto cum litteris testimonialibus (syllabos Imperatores vocant) abire solebant. Maximum Deum adorabant Solem, quem vocabant Guaca, & Pachacamac Solis & Lunae filium, &c. Nimirum [sect. 106] quia daemon, infestissimus semper hostis generis humani, his, & alijs erroribus Barbaros obcaecabat, & ambiguis responsis illudebat, ut non solum sibi Divinos honores usurparet, verum & ritus, quibus Deus colitur, emularetur, ut bene advertit Acosta ubi sup. & Raph. de la Torre in 2. 2. quaest. 85. art. 3. disput. 1. pag. 418. 1. tom Eratque illis adeo familiaris, & socius, ut legamus apud Petr. Ciezam 2. par. cap. 27. & Hieron. Benzonum, & eius additionatorem, dict. lib. 1. cap. 26. pag. 124. in insula [sect. 107] Hispaniola Crocoton daemonem misceri solitum mulieribus, & ex eo natos bicornes nasci: cuius dictum refert Martin. Delrius lib. 2. disquisit. magic. quaest. 15. & eius epitomator Franc. Torreblanca lib. 2. de Magia cap. 31. num. 40. Quod [sect. 108] idololatriae scelus ita absurde apud omnes Indos, & pertinaciter frequentatum, eorum ruditatem imprimis coarguit: nam ut recte, de AEgyptijs loquens, scribit Cael. Rhodig. lib. 16. lect. antiq. cap. 4. Vt hebetissimus quisque est, ita facillime superstitionum vanitatibus mancipatur, quas ingenium vegetum, doctrinae nitore defoecatum, excultumque praecipue aversatur, alliditque. Quam vero idem istud idololatriae crimen execrabile, & [sect. 109] Deo Opt. Max . semper infensum fuerit, aperte constat ex maledictionibus, & supplicijs, quae adversus illud perpetrantes minatur Isai. 41. & 42. Deuter. 27. Exod. 22. Psal. 96. Ierem. 2. 11. Sapient. 14. 17. ubi dicitur, [sect. 110] quod ad tantum flagitium obstupescunt coeli, & portae eius desolantur vehementer, Apocal. 18. 1. Corinth. 6. & in alijs plurimis locis diligenter congestis a Petr. Nanio in Polianthaea, verb. Idololatria, quae [sect. 111] late exornant, & prosequuntur D. Augustin. lib. 19. de Civit. Dei cap. 21. & 23. Tertullian. in peculiari libro de idololatria, Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. instit. cap. 3. D. Clement. Alexand. in Orat. adhort. ad Gentes pag. 52. & rursus pag. 108. ubi [sect. 112] cultum simulachrorum manifesta probra ac dedecora, & impietatem extremam appellat, & Gentian. Hervetus ibidem, stultitiam omnibus maiorem, D. Cyprian. in orat. contra idola, D. Athanas. in tract. de vanitate idolorum, Iustinus Martyr in Oratione Paraenetica, D. Gregor. lib. 12. Moral. cap. 12. D. Thom. 2. 2. q. 94. art. 1. & sequentib. D. Antonin. 1. part. cap. 3. tit. 2. §. 7. ubi inquit, quod idololatria habuit initium Babyloniae, tempore Beli, quamvis Suidas in dictionario aliam originem tradat, dicens: Seruch defunctos praestantes viros quot annis adorari iussit, tanquam adhuc viventes, & memoriam eorum celebrari, & in sacros commentarios referri, & Deos iudicari, tanquam benefactores. Hinc orta est idololatria, & multitudo Deorum, atque usque ad Tharram Abrahami patrem duravit, Abulensis cap 1. in Exod. quaestion. 7. Pereira ibidem disput. 7. ubi tradunt, Hebraeos propter idololatriam, quam inter Aegyptios didicerant, & exercuerant, tot divinis supplicijs afflictos, Marquard. d tract. de Iudae. & Infi. 3. part. cap. 1. num. 23. & seqq. Petr. Crespecius in summa fidei, verb. Idololatria. Fr. Ant. a Corduba dict. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 500. Anton. Possevin. in Biblioth. 1. tom. lib. 10. cap. 5. pag. 431. & Anton. de Herrera in. d. hist. gen. Ind. decad. 3. lib. 2. cap. 15. pag. 85. ubi docent, quid sit idololatria, unde provenerit, & quos effectus operetur; & aliqua de idololatria nostrorum Indorum subiungunt Marta dict. tract. de iurisdict. 1. par. cap. 24. ex num. 29. ubi quod licitum sit, idololatras debellare, Simancas in Cathol. instit. tit. 32. ubi de materia, & poenis idololatriae. Et [sect. 113] quod omnis idololatra haereticus est censendus, Gregor. de Valencia tom. 3. disp. 6. q. 11. Tolet. de instruct. Sacerd. lib. 4. cap. 14. rubr. de superstit. num. 2. vers. Est igitur idololatria, Fr. Lud. Granatens. in Sym. Fidei, 4. par. cap. 10. & 5. par. cap. 26. Laelius Zechus in summa, part. 1. tit. de Fide, cap. 14. rubr. idololatria, per tot. Leonar. Lessius de iust. & iure lib. 2. cap. 43. dub. 3. & 4. P. Franc. Suar. de statu Relig. lib. 2. cap. 3. ubi, quid sit idololatria, & cap. 4. ubi quotüplex sit, & cap. 5. ubi de eius origine, & cap. 6. ubi de eius gravitate, & poena, Ioan. Azorius instit. Moral. par. 1. lib. 9. cap. 11. & seqq. ubi quid sit idololatria: & quod [sect. 114] eius crimen ex ignorantia non excusatur Thom. Sanchez in praecep. Decalog. lib. 2. cap. 37. Martin. Delr. in adag. sacris, 1. tom. adag. 855. pag. 462. ubi [sect. 115] concludit, idolum inde dictum, quod cultoribus nihil nisi dolorem, & turbelam adferat, & Deum ad iram provocet. Ludovic. a Paramo de orig. Inquisit. lib. 1. tit. 3. cap. 2. per totum, ubi curiose recenset, eos omnes, qui idololatriae crimen in mundo commiserunt, Fr. Raph. de la Torre in 2. 2. D. Thom. tom. 2. q. 94. artic. 3. & ex pag. 98. usque ad pag. 124. ubi [sect. 116] quod idololatria continet odium Dei, & blasphemiam, & est gravior infidelitate, & de eius causis, & initijs, & alia plura de ea Thom. a Iesu de procur. omn. gent. sal. lib. 11. cap. 10. pag. 787. & sequent. ubi quam fuerit vana istorum Indorum, & aliorum idololatrorum secta, Fr. Thom. Maluenda de Antichristo, lib. 1. cap. 3. pag. 6. & 7. ubi quod Belial fuit Princeps idolorum, & quid significet, & lib. 7. cap. 3. pag. 349. ubi [sect. 117] quod Antichristus idola auferet, & alia plura de gravitate huius criminis, Torquem. in Monarch. Ind. lib. 6. cap. 5. &c. 33. ubi de idololattia diversarum nationum, & Indorum, & quando coeperit, Simon Maiol. in diebus Canicul. tom. 2. colloq. 1. per tot. praecipue pag. 22. & 23. ubi de varietate, & abominatione idolorum, Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 20. ubi quid sit idolum, & de initio idololatriae, Illustriss. Bellar. lib. 1. de Verb. Dei, cap. 13. pag. 17. ubi idem tractat, & lib. 4. de Roman. Pontif. cap. 19. pag. 340. ubi de idolatriae punitione, Franc. Torreblanca de magia lib. 1. cap. 17. & 18. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Idololatria, pag. 448. & 449. Basil. Pontius 1. part. var. disp. q. exposit. 6. & 7. ubi plura tradit de materia idololatriae, & an illa coeperit ante diluvium, tempore Henos? & [sect. 118] an seme extincta, sit iterum sub finem mundi reditura, Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 12. §. 2. & sequentib. ubi plura omnino videnda de eadem idololatria, & eius initio, & quando in AEgypto, & in Hispania ortum habuerit, & qualiter a Deo punita fuerit? eruditiss. Pat. Ioan. Pineda in commentar. sup. Iob, cap. 31. vers. 26. 27. & 28. ubi post quam de hoc crimine multa satis curiose congessit, ostendit, merito [sect. 119] a Iob. in illo loco appellari: Maximam iniquitatem, & quod vix de alia tam graviter conqueritur Deus, atque de idololatria: vix alicuius improbitatis tam multae, tamque graves appellationes; iam enim appellantur idola: Offesiones, & dolores oculorum, ut quae Deus non sustineat videre: iam abominationes, ut quas non sine ingenti nausea coram se videat: iam odium, spurcitiae, immunditia, sordes. Denique nihil esse immundum, cum quo maxima haec iniquitas non comparetur. Circa quod plura alia etiam congerit, & considerat Dom. Valencuela in discurs. stat. & belli, 2. part. consid. 2. num. 17. & 18. & novissimus P. Mendoca sup. lib. 1. Reg. cap. 2. vers. 25. n. 12. pag. 503. Quam reprehendes [sect. 120] etiam Sibylla relata a Lactan. d. lib. 1. cap. 3. sic scripsit: Graecia quid confidis in viros Principes? Ad quid dona inania mortuis ponis? Immolas idolis, quis tibi in mentem dolorem Imposuit, ut haec perficias, magni Dei ore Relicto? Et Sedulius Paschalis, vetus & Christianus Poeta, eandem caecitatem, & stultitiam his elegantissimis versibus carpit, qui istorum Indorum in hac parte vitia, & mores denotare videntur: Heu miseri, qui vana colunt, qui corde sinistro Religiosa sibi sculpunt simulachra, suumque Factorem fugiunt, & quae fecere verentur. Quis furor est? quae tanta animas dementia ludit? Vt volucrem, turpemque bovem, torvumque draconem, Semihominemque, canem supplex homo pronus adoret. Ast alij Solem, caecatis mentibus, acti Affirmant verum esse patrem, quia rite videtur, Clara serenatis infundere lumina terris, Et totum lustrare Polum, cum constet ab istis. Motibus, instabilem rapidis decursibus ignem. Officium non esse Dei. Et est summe notandum Concilium Illiberritanum, Canone 1. ubi hoc crimen capitale, vel principale dicitur, & ibidem plura in eius detestationem graviter & erudite congessit Nobilis noster D. Ferdinand. Mendoca, cap. 4. & 5. citans inter alia Tertul. d. lib. de idololat. in princip. dum ait Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, toto causa iudicij idololatria. Talisque, ac tanta fuit [sect. 121] Dei Opt. Max . cura in idololatriae occasione vitanda, ut ob hanc causam aeneum illum Serpentem quem Moyses iussu Domini in deserto levavit, Ezechias religiosa potestate, Deo serviens, cum magna pietatis laude contriverit, [sect. 122] ne ab Israelitis tanquam idolum coleretur, ut tradit D. August. lib. 10. de Civit. Dei, cap. 8. & eidem Moysi in terram Promissionis populum introducere denegatum, illiusque sepulchrum occultum hominibus fuerit, ne [sect. 123] Iudaei omnia benficia, quae a Deo receperant, illis prorsus tribuerent, & Divinis honoribus inservirent, ut optime considerat Abulensis, Gagneius, & Montan. sup. Canon. Epist. Iud. Apostoli, & insinuat Chrysost. homil. 5. in Matth. D. August. vel quisquis ille est, qui de mirabil. sacr. Scriptur. conscripsit, lib. 1. cap. ult. gloss. Lyran. & Caietan. sup. Deuteron. 34. Theodoret. q. 43. in Deuter. & novissime prosequitur P. Franc. Suarez in defens: Fidei contra sect. Anglican. cap. 13. n. 9. & 10. P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Christ. lib. 1. c. 32. pag. 201. Quibus addo elegantissimum locum eiusdem Theodor. lib. 3. de curat. Graecar. affect. ubi, [sect. 124] ob eandem vitandae idololatriae rationem, Deum post diluvium in terra, & alijs elementis aliquid minus undequaque perfectum reliquisse, his verbis ostendit: Hominum errorem sapientissimus Deus multo ante praesentiens, nonnullos defectus elementis adiunxit, ut illorum quidem species ac magnitudo, intuentes homines ad Opificem demirandum attolleret, ipsaeque vicissim labes ac patientiae, homines cohiberent, quominus ea, tanquam Deos adorandos, censerent. # 13 CAPVT XIII. De eodem titulo, & alijs varijs rationibus, & argumentis, quibus magis ac magis probari videtur, ad observandam legem naturae, & idololatriam relinquendam, Indos, & quoslibet alios infideles recte vi & armis compelli posse. SVMMARIVM Capitis XIII. -  1 Indorum vitia, & scelera summatim congeruntur verbis Pat. Ioseph. Acostae. -  2 Bellum recte videtur inferri Indis, qui moniti desistere nolunt a vitijs contra naturam. -  3 Pontifex Romanus habet potestatem in infideles peccantes contra naturam. -  4 Dei facta nobis exemplaria esse debent. -  5 Pius Quintus statuit, ut omnes Indi ad legem naturalem servandam compellerentur. -  6 Princeps quilibet Christianus, data sibi opportunitate, potest compellere infideles ad servanda naturae praecepta. -  7 Divinam in legem, vel naturalem quae committuntur peccata, in omnium iniuriam tendunt. -  8 Respublica aliqua si vergat ad idololatriam, vel innocentes afficiat iniuria, quilibet ei adversari potest. -  9 Peccata contra naturam qui extirpant, Deo servire dicuntur. -  10 Bella iusta dicuntur, per quae victis ad pietatis & iustitiae societatem consulitur, ex D. August. -  11 Cap. flagitia 32. q. 7. expenditur. -  12 Homo hominem vel sola humanitatis ratione iuvare debet, & ad bonum dirigere. -  13 Lex ut vim, D. de iustit. & iure, & l. non tantum, de appellation. & similes exornantur. -  14 Pater infidelis si velit occidere filium parvulum, ne baptizetur, quilibet ei resistere potest. -  15 Cap. fortitudo, cap. non inferenda 23. q. 3. exornantur. -  16 Iniuriam, & peccatum alterius qui non excusat, cum possit, tam est in vitio, quam ille, qui facit. -  17 Cap. qui potest 23. q. 5. perpenditur. -  18 Proverb. locus cap. 24. Erue eos, qui ducuntur ad mortem, &c. explicatur. -  19 Moysis facinus AEgyptium propria auctoritate occidentis, qui iniuste Iudaeum vexabat, qualiter excusetur? -  20 Psal. 81. Eccles. cap. 17. & Iob 29. verba expenduntur, de oppressorum liberatione tractantia. -  21 Cap. non est. & cap. Regum officium 23. q. 5. illustratur. -  22 Idololatriam compescere, quilibet tenetur, si id facere possit. -  23 Deus saepissime facultatem debellandi, & puniendi idololatras concessisse comperitur. -  24 Deuteronomij loca cap. 12. & 20. expenduntur, & explicantur. -  25 Filijs Israel qualiter praeceperit Domimus, Amorrhaeis, & alijs idololatris bellum inferre. -  26 Idololatriam qui extirparunt Reges, plurimum in sacra Scriptura laudantur. -  27 Cap. qui vult, & cap. non invenitur 23. q. 3. illustratur. -  28 Nicolaus de Lyra, & alij inter iustas belli causas idololatriae punitionem apponunt. -  29 Asa matrem suam Maacham ob idololatriam Regno privavit. -  30 Mathathias idololatram interfecit. -  31 D. Paul. 1. ad Roman. dignos morte esse dicit eos, qui idololatriam non vindicant. -  32 Romanam urbem ob reliquias idololatriae tot cladibus fuisse punitam, plurimi tradunt. -  33 Legis antiquae praecepta de puniendis idololatris post Christi adventum magis stringunt. -  34 Cap. si non audieris 23. q. 5. explicatur. -  35 Christi post adventum idololatriam cessaturam, omnes fere Prophetae praenuntiarunt, quorum plura loca expenduntur. -  36 Idola plura Christi adventu corruerunt, & obmutuerunt. -  37 Colossus Rhodius Christi adventu dissipatus fuit. -  38 Oracula aliqua recensentur testantia, Christi adventu Gentium idola obmutuisse. -  39 Idololatria maius crimen est, quam blasphemia. -  40 Blasphemiae ratione possunt Christiani infidelibus bellum indicere. -  41 Blasphemiae peccatum gravissimum est, & de eius poenis. Dom. Petr. Pantoja de Aiala citatur & laudatur, ibid. -  42 Subditos contra proprium Regem iniuste rebellantes quilibet etiam extraneus coercere potest. -  43 Christiani, praecipue Pontifices, & Reges, debent Dei honorem tueri. -  44 Mali sunt prohibendi ad malum, & cogendi ad bonum. -  45 Vindicta, quae tendit ad peccantium correctionem, est actus misericordiae. -  46 Cap. ea vindicta, cap. mali 23. q. 4. & cap. Dominus noster 23. q. 2. expenduntur & illustrantur. -  47 Lex 35. tit. 2. part. 3. quae vocat amicos Dei eos, qui illius inimicos quomodolibet occidunt, perpenditur & illustratur. -  48 Cap. si is qui 23. q. 4. illustratur. -  49 Peccata, quae in Dei iniuriam, & contemptum tendunt, non possumus impunita relinquere. -  50 Dei iudicia pro virili sequi, & imitari debemus. -  51 Deus propter tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam plura Regna subvertit. Et num. sequentib. -  52 Regna transferri ob iniustitiam, & peccata pluribus Scripturae locis probatur, quorum praecipua perpenduntur. Et numer. 54. -  53 Capit. si de rebus, & capit. quemadmodum 23. quaest. 7. exponuntur & exornantur. -  55 Auctores plurimi recensentur, qui subversiones, & mutationes Regnorum peccatis attribuunt. -  56 Regna sine virtutibus instabilia esse Seneca tradit. -  57 Africanorum, & Sodomorum scelera qualiter Dei iram excitaverint? cum Salviano. -  58 Peccata videntur clamorem habere, quo Deum ad punitionem vocant. -  59 Regnorum mutationes, & declinationes non proveniunt ex vi Astrorum, sed peccatorum. -  60 Religionem, & pietatem servare est fulcrum Imperiorum. -  61 Dei vindicta lenta, sed certa. -  62 Habacuc verba capit. 23. expenduntur. -  63 Iusti Lipsij elegentissima verba de Dei vindicta referuntur. -  64 Peccata numerantur, quae Deus acerbissime punire solet, etiam si ea usque ad certam metam, vel periodum dissimulaverit, cum Benedicto Pererio. -  65 Amorrhaeorum iniquitates quando completae dicantur in Scriptura? -  66 Indorum ob maximas, & inveteratas iniquitates, & ut via aperiretur Evangelio, Deus Hispanorum victorias, & dominationem disposuit. -  67 Ignorantia non videntur excusari posse Indi, qui contra legem naturae peccabant. -  68 Lex naturalis est lumen rationis humanae, natura ipsa omnium hominum mentibus insitum. -  69 Indis, quantumvis Barbaris, non denegavit Deus lumen rationis naturalis. -  70 Lex Divina, & naturalis omnibus hominibus intrinsecus a Deo communicata videtur, ex D. Paulo, Augustino & Cassiano. -  71 Ignorantia invencibilis non admittitur in puris ac primis praeceptis naturalibus, & exempla eorum. -  72 Cap. turbatur 1. q. 1. explicatur. -  73 Rusticitatis excusatio non admittitur in his, quae naturali ratione suadentur. -  74 Consuetudo non excusat ab implemento praeceptorum naturalium, & eo est peior, quo diuturnior. -  75 Natio nulla ita hebes, & Barbara est, cui permitti possit, ut Deum saltim generaliter non agnoscat, & revereatur. -  76 Deum aliquem esse, cuius providentia regatur hoc omne, quod cernimus, nemo ignorare potest; & Auctores plurimi, qui de hoc argumento tractant. -  77 Idololatrae per ignorantiam non excusantur. -  78 Deus est ultimus finis hominis. -  79 Prosperi Aquitanici elegantissima carmina de cognitione Dei. -  80 Indi, quamvis extranei, & remoti, ad cognitionem veri Dei, & observantiam legis naturalis ab Hispanis perduci debuerunt. -  81 Necessitate in extrema existenti quilibet tenetur opem ferre. -  82 Inimicos etiam diligere, & iuvare debemus, cum sint naturae nostrae participes. -  83 Cap. charitas 5. de poenitent. dist. 5. explicatur & exornatur. -  84 Infideles corrigere tenemur, non solum ut fidem recipiant, verum & a peccatis contra naturam desistant. -  85 Homines hominibus ex lege naturae consulere debent, ex Cicerone, & alijs. -  86 Ciceronis locus lib. ultim. de finibus emendatur. -  87 Dei imago est homo benefaciens. -  88 Auxilium miseris denegare turpe semper reputatum est, & talionis poena punitum. -  89 Indi iuvari, & a suis miserijs, & peccatis erui debuerunt, quamvis nostrum auxilium non peterennt, & sua sorte contenti viverent. Et num. 92. -  90 Invito beneficium non confertur. -  91 Lex ult. D. de usu & habit. perpenditur & illustratur. -  93 Indi non potuerunt tyrannidi, cruentis sacrificijs, & alijs damnis, quae olim patiebantur, consentire. -  94 Vitae alterius, imo nec propriae nemo est dominus, nisi ad custodiendam illam. -  95 Humanitatis, & pietatis officium exigit, ut proximis in periculo positis, etiam invitis, auxilium feramus. -  96 Lex non tantum, D. de appellat. & l. addictos, C. eodem, exornantur. -  97 Captum ab hostibus possumus etiam invitum redimere, & debet contractum servare. -  98 Vassallos a dominis crudeliter habitos, etiam auxilium non potentes debet Princeps liberare, & ab eorum iurisdictione eximere. -  99 Invitos etiam ac nolentes servare, pulcherrimum opus est, ex Seneca, & Cassiod. -  100 Indos voluntarie consensisse in tyrannides, sacrificia, & alia damna, quae sub antiquis dominis patiebantur, falsum esse probatur. HAEC quidem [sect. 1] omnia, & alia gravissima, & foedissima Indorum scelera, ultra Auctores supra relatos, non solum commemorat, verum & re ipsa comperisse testatur, & dolet disertiss. Ioseph Acosta lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 3. dicens, longum esse ea recensere; quoniam praeter idololatriam, nefaria sacra, daemonum frequentes collocutiones, concubitum masculorum, incestuosam pollutionem sororum, ac matrum, & reliqua id genus flagitia: alij alios indicta causa enecabant: compotationes ac tumulentias suas cruore miscebant: humanis multi carnibus pro summis delicijs vescebantur: alij pueros innoxios simulachris mactabant: alij suorum inferias aliorum sanguine peragebant: plerique potentiam ad nihil aliud, quam ad nocendum, & saeviendum, sibi datam arbitrabantur, perinde atque immanes ferae, quae naturaliter gradu inferiores ac viribus imbecilles pecudes, praedae suae vendicant: ut idem sit apud istos dominari, & praedari: nihil aliud subditum esse, quam potentioris libidini obnoxium esse, ita ut iustum volumen impleri oporteret, si exacte referre vellemus, quanta essent eorum vitia, & quam late patens, haec feritas barbarorum in hoc vastissimo Orbe, qui ritus portentosi, & quae denique legum, ac dominorum tyrannis. Quae cum ita se habeant, praedictorumque criminum gravitas, & atrocitas adeo magna sit, ut abunde probatum reliquimus: dubitandum non videtur, [sect. 2] quin nostri Catholici Reges bellum adversus Indos movere potuerint, ut ab his sceleribus abstinere, & legem naturae servare compellerentur. Interveniente praesertim auctoritate romani Pontificis, qui [sect. 3] hoc in casu adversus omnes infideles iurisdictionem habet, tanquam generalis Christi Vicarius, cap. 1. & 2. de translat. Episcop. & eos, si detur facultas, punire potest, ad [sect. 4] Dei facta imitanda, quae nobis exemplaria esse debent, ut aperte tradit Innocent. Hostiens. Ancharran. Florentin. Sylvest. & reliqui Doctores, quos in praecedentis capitis initio retulimus, & in nostris terminis definisse videtur Pijssimus ille, & omni aevo venerandus, Pius Quintus [sect. 5] Rom. Eccles. P.M. qui cum multa praeclare pro Indorum spirituali & temporali salute providisset, illud etiam expresse sanxit, ut omnes Indi, quamvis Ethnici, ad legem naturalem observandam compellerentur, ne pravo exemplo alijs Indis iam conversis officerent, vel Hispanis inter eos degentibus scandalum generarent, ut tradunt Hieron. Cater. in eius vita, pag. 105. Anton. a Fuenmaior. in lib. 4. & Fr. Alfons. Ferdinand. in histor. Eccles. nostr. tempor. lib. 1. cap. 52. pag. 182. Quinimo [sect. 6] etiam sine speciali licentia Romani Pontificis quemlibet Christianum Principem hoc idem officium data sibi opportunitate exercere debere, optime docet & probat Fr. Ant. a Corduba lib. 1. quaestionarij, q. 57. dub. 5. in princip. pag. 498. & sequitur Pat. Molina dict. disp. 106. vers. Tertia conclusio. Pro cuius sententiae maiori comprobatione, & illustratione, ultra ea, quae in cap. praecedenti retulimus, rursus primo considerari potest, [sect. 7] quod id, quod in legem Divinam, & naturalem committitur, in omnium tendit iniuriam, l. Manichaeos, vers. Ac primum, C. de haeretic. l. 40. tit. 5. lib. 16. C. Theodos. Bartol. in l. Gallus, §. ille casus, numer. 3. de liber. & posthum. cap. urgentis, ubi gloss. de haeretic. Iust. Lips. lib. 4. civil. doct. cap. 3. Salvian. de Gubernat. Dei lib. 4. Melchior Iunius quaest. Polit. p. 3. q. 94. Annae. Robert. lib. 1. rerum iudicat. cap. 12. Laelius Zech. in tract. de Princip. cap. 5. n. 1. Ioan. Baptist. Valencuela in monitor. contra Venetos, 7. part. num. 117. & Petrus de Aragon in 2. 2. quaest. 10. artic. 3. vers. Secunda conclusio: ubi ait, quod [sect. 8] quotiescunque aliqua Respublica vergit ad idololatriam, vel in ea innocentes efficiuntur iniuria, licitum est unicuique, illos bello & armis defendere, lege naturae id ordinante, ut eius observantia salva, & libera maneat. Et idem latius in nostra specie sequuntur, & probant reliqui Auctores supra rclati, praecipue Caietan. 2. 2. quaest 40. artic. 1. Gregor. Lopez in dict. l. 2. tit. 23. par. 2. gloss. magna, versic. Alium titulum, & vers. Quinta conclusio, Marquard. dict tract. de infidel. 3. par. cap. 1. num. 39. Covarrub. in regu. peccatum, 2. part. §. 10. num. 1. versic. Tertio, in fine, Corduba ubi supra pag 499. & Doct. Marta dict. tract. de iurisdict. 1. part. cap. 24. num. 28. & sequentib. docentes, [sect. 9] quod qui talia crimina impediunt, vel puniunt, Deo servire dicuntur, argum. cap. ult 23. q. 5. cap. paratus, cap. apud 24. q. 1. ubi licita ea bella dicuntur, per [sect. 10] quae ad pietatis, & iustitiae societatem victis facilius consulitur, prout & D. Augustin. ostendit epistol. 5. dum ait: Agenda sunt multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est, quam voluntati. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur: quoniam nihil est infaelicius faelicitate peccatorum, qua poenalis nutritur impunitas, & mala voluntas, velut hostis interior, roboratur, & lib. 3. confess. capite 8. relatus in [sect. 11] cap. flagitia 13. 32. quaest. 7. sic inquiens: Flagitia, quae sunt contra naturam, ubique & semper detestanda, atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt; quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu Divina lege tenerentur: quae non sic fecit homines, ut se illo uterentur modo. Violatur quippe illa societas, quae cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura cuius ipse auctor est, libidinis perversitate polluitur. Debent namque [sect. 12] homines, vel sola humanitatis, & cognationis naturalis ratione cogente, aliorum hominum mores ad bonum dirigere, insignia scelera, & facinora vindicare, & iniurias, atque oppressiones, quas sub tyrannorum iugo patiuntur, pro viribus impedire, ut optimis exemplis ostenditur in lib. Machabae. cap. 1. 3. & 4. Zachariae cap. 14. & Oseae cap. 10. & communiter notant Bart. & Doctores per text. ibi [sect. 13] in l. ut vim, D. de iustit. & iure, l. 1. D. de ijs, qui sunt sui, l. si servus ea lege, D. de servis exportand. l. metum 9. §. sed licet, D. quod met. caus. l. non tantum 6. ibi: Humanitatis ratione, D. de appellat. l. culpa caret, D. de regul. iuris, l. 1. §. sed in eo, D. ad Syllanian. cap. quantae, de sentent. excommun. cap. dilecto, eodem tit. in 6. iunctis alijs, quae observant D. Ambros. lib. 3. offic. cap. 3. D. August. lib. de moribus, cap. 27. Marc. Mantua lib. 4. observat. 36. Tiraquell, de poen. temper. caus. 24. Menchaca in praefat. controvers. illustr. num. 2. & sequentib. & lib. 1. cap. 8. ex num. 18. & cap. 16. num. 10. & cap. 21. num. 29. & sequentibus, Pinelus in rubr. C. de rescindend. vendit. 1. p. cap. 2. num. 26. Cuiacius in recit. posthum. ad dict. l. ut vim, Bobadilla in Politic. lib. 5. cap. 2. num. 2. litter. D. dixi Ego in meo tractat. de crimin. parric. lib. 2. cap. 2. & in eleganti casu resolvit Dominic. Soto in 4. dist. 5. q. 1. art. 10. inde concludens, [sect. 14] quod si pater infidelis velit occidere filium parvulum, ne baptizetur, licite id ei prohiberi posset, & ab eius manibus filius abduci; quod etiam sequitur Gabriel in 4. distinct. 4. quaest. 2. artic. 3. Victoria in 2. relect. de Indis num. 15. & omnes Theologi communiter secundum Cordubam ubi supra. Atque ea propter D. Ambros. lib. 1. offic. capit. 27. & 36. relatus in [sect. 15] cap. fortitudo, & in cap. non inferenda 23. quaest. 3. hanc veram fortitudinem & plenam iustitiae vocat, quae a latronibus defendit infirmos. Qui [sect. 16] enim non repellit a socio iniuriam, li potest, tam est in vitio, quam ille, qui facit; quae verba mutuatus videtur a Cicerone lib. 1. offic. dum ait: Qui enim non defendit, neque obsistit iniuriae, si potest, tam est in vitio, quam si parentes, aut patriam, aut socios deseraet. Et a D. Anastas. & Damascen. relatis in [sect. 17] capite qui potest 23. quaest. 5. dum inquiunt: Qui potest obviare, & perturbare perversos, & non facit, nihil aliud est, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Quibus arridet Iustus Lipsius lib. 5. civil. doctr. cap. 4. ubi inquit: Nec similis ratio in oppressis, quos si gravior aliqua vis, aut extrema tyrannis urget, videtur cogere te communis societatis vinculum, ut adiuues. Et melius [sect. 18] Salomon Proverb. capite 24: Erue eos, qui ducuntur ad mortem, & qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses; quem locum exponens Glossa in dict. capite non inferenda: Erue, inquit, per vim si iniuste ducantur, vel per supplicationem si iuste, & eius auctoritate Div. Ambros. ibidem, Div. Augustin. quaest. 2. in Exod. tomo 4. Hieronym. in quaestion. Hebrai. sub. lib. 1. Regum, in fine, Div. Thom. 2. 2. quaest. 61. articul. ultim. Burgens. sup. capite 2. Exod. Pererius ibidem disput. 10. Primum illud Moysis facinus, [sect. 19] non solum Divinae inspirationis titulo liberant, sed iustitiae etiam ratione commendant: qui cum vidisset Hebraeum ab AEgyptio iniuriam accipientem, illum defendit, it ut AEgyptium prosterneret, atque in arena absconderet. Nimirum, quia debuit Moyses vim vi repellere, & pauperem & egenum oppressum de manu peccatoris liberare, ut [sect. 20] habetur Psalm. 81. & Eccles. 17: Vnicuique mandavit Deus de proximo suo, & Iob 29. vers. 17. ubi gloriatur, quod semper se se his iniquitatibus opponebat: Conterebam molas iniqui, & de dentibus illius auferebam praedam. Potest etiam ad idem adduci insignis alter Div. Augustini locus ad Macedon. epistol. 54. relatus [sect. 21] in capite non est 23. quaest. 5. ubi ait: Non est iniquitatis, sed potius societatis humanitate devinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator; & Div. Hieronym. sup. Ierem. capite 2. relatus in capite Regum offcium, eadem caus. & quaest. ubi scribit: Proprium Regum officium esse, vi oppressos liberare, & contra potentes innocentibus, & imbecillis auxilium praebere, & ne quidem per conniventiam pati, ut ab alijs contristentur, & Pelagius Papa in cap. omnis 7. quaest. 1. ubi ait, quod qui negant misericordiam, & oppressis favorem debitum, videntur negare Christvm . Circa quorum iurium illustrationem, & praxim in materia vitandi violentias, quas iudices Ecclesiastici saecularibus faciunt, plura novissime congessit Hieronym. Zevallos in tractat. de violentijs, 1. part. gloss. 5. ex numer. 27. & magis in nostris termis Azevedo consil. 37. numer. 13. & Valencuel. in discurs. sta. & bell. parte 2. consid. 2. ex numer. 99. idem Valencuela contra Venet. 7. parte, numer. 62. Petr. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 11. num. 3. & sequentib. & Nos infr. lib. 3. cap. 3. num. 15. & sequentibus. Secvndo facit, quia si defensio, & vindicta, de qua supra locuti sumus, ita iuste permittitur, ut iniuriae hominibus illatae cessent, & vindicentur, multo [sect. 22] magis iustum, & licitum esse videtur, infidelibus pro eorum idololatria compescenda, & castiganda, bellum inferre, cum per eam ipsi Deo ita gravis iniuria irrogetur, & talis sit, ac tanta (ut videmus) huius delicti gravitas, & impietas, [sect. 23] cuius puniendi, & cohibendi ratione ipse Devs Optim. Maxim. hanc bellandi adversus idololatras facultatem saepenumero permisisse, imo & praecepisse comperitur, ut apparet ex pluribus locis expensis a Corduba dict. quaest. 57. dub. 5. versic. Tertio, pag. 500. & praecipue ex: Levit. capit. 18. & [sect. 24] Deuter. capite 12. ubi filijs Israel, antequam terram Promissionis intrarent, hoc veluti primum, & praecipuum mandatum iniunxit: Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, Deos suos super montes excelsos & colles, & subter omne lignum frondosum. Dissipate aras eorum, & confringite statuas, lucos igne comburite, & idola comminuite: disperdite nomina illorum de locis illis. Et infra: Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt Dijs suis, offerentes filios, & filias, & comburentes igni. Et eiusdem Deuteron. cap. 20. ubi [sect. 25] ex promissis civitatibus omnes omnimo in ore gladij interficiendos esse, Dominus iubet, Hethaeum videlicet, & Amorrhaeum, & Hevaeum, & Gebusaeum, ne forte docerent populum facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt Dijs fuis. In alijs autem civitatibus non promissis eas belli conditiones apponit, ut si pacem prius oblatam accipere noluissent, sed bello se defendere, omnes mares occiderent, omnem praedam exercitui dividerent, & de spolijs hostium comederent; Sic facies (inquit) cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt, & non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es: quo loci Glossa Interlinearis, verba: Quae a te procul sunt, interpretatur, idest: Religione diversa, sic aperte ostendens, ob solam idololatriam urbes illas debellari permissas, & non ratione alterius iniuriae populo Israelitico illatae. Et propter [sect. 26] hanc idolorum, & idololatrarum debellationem & dissipationem, multum laudari videmus Ezechiam, Iosiam, & Nabuchodonosorum lib. 4. Reg. capite 18. & 23. & Daniel. cap. 14. quorum exemplo D. August. epist. 48. & 50. ad Bonifacium Comitem, Christianos Principes ad praelium contra idololatras adhortatur. Omnes, inquiens, Reges, qui in populo Dei non prohibuerunt, nec everterunt idola, & alia, quae contra Dei praecepta fuerant instituta, culpantur: & qui prohibuerunt, & everterunt, super aliorum merita laudantur: quod recoluit Gratianus in [sect. 27] capite qui vult, & in capite non invenitur 23. quaest. 3. Et [sect. 28] Nicolaus de Lyra sup. Numer. capit. 31. eorundem locorum auctoritate permotus: Vna, inquit, belli iusta causa est contra terram, in qua Deus per idololatriam blasphematur. Idemque expresse affirmant Marquard. Lucas de Penna, Malferitus, Alsons. a Castro, Guerrerus, Marta, & plurimi alij utriusque censurae Doctores, quos initio capitis praecedentis retulimus. Quibus addere licet, quod [sect. 29] in lib. 3. Reg. capite 15. legimus de Asa Iudaeorum Rege, qui matrem suam Maacham, Absalonis filiam, propter aedificatum Pani sacellum Regno privavit. Et 1. Machab. 2. [sect. 30] de Mathathia, qui dicti, praecepti, & vigoris memor, interfecit eum, qui ad aras sacrificarutus accesserat. Conducit etiam auctoritas [sect. 31] Divi Pauli 1. ad Roman. ubi cum serio idololatriam, & alia obscoena crimina infidelium connumerasset, & supplicia, quae pro illis passuri erant, concludit: Quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, ubi D. Ambros. exponit, idest: Qui non vindicant. Romanam [sect. 32] quoque urbem ob reliquias idololatriae ingentibus cladibus, & excidijs Alarici, Genserici, Odoacris, & Totilae Divino iudicio affectam fuisse, quousque tandem Imperium Orbis in varios Reges, Regnaque distractum atque divulsum, ipsa penitus amiserit, pie & eleganter insinuat, & lacrymatur Paul. Oros. lib. 7. cap. 37. & 39. D. August. in opusc. de excid. urb. & passim in libris de Civit. Dei. & lib. 2. retract. cap. 43. Sozomen. lib. 9. hist. Eccles. cap. 6. Salvian. in septem libris de vero iudicio, & providentia Dei, S. Gelas. in epist. contra Andromachum, tom. 1. epistolar. Roman. Pont. & alij, refert Maluenda lib. 4. de Antichristo cap. 6. Neque dixerit aliquis [sect. 33] ea legis antiquae praecepta, post Novi Testamenti promulgationem, exolevisse; nam contrarium, & merito quidem affirmat D. Cyprian. lib. de exhortat. martyr. cap. 5. relatus a Gratian. in [sect. 34] cap. si non audieris 32. 23. q. 5. ubi postquam praedicta Deuteronomij, & Mathathiae exempla commemoravit, haec elegantissima verba subnectit: Quod si ante adventum Christi circa Deum colendum, & idola spernenda, haec praecepta servata sunt, quanto magis post adventum Christi servanda sunt, quando ille veniens non verbis tantum nos adhortatus est, sed & factis? Etenim [sect. 35] omnes fere Prophetae praedixerunt, post adventum Christi idolalatriam exterminandam fore, ut constat ex illo Isai. 2. Elevabitur Dominus solus in die illa, & idola penitus conterentur. Et Zachariae 13: In die illa erit fons patens domui David, & habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris, & menstruatae. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum. Disperdam nomina idolorum de terra, & non memorabuntur ultra. Idem etiam habetur Isaiae 31. Ezech. 6. & 30. Oseae. 10. Miche. 1. Daniel. & Sophon. 2. & late observant Marquard. d. tract. de Iudae. & Infid. 3. par. cap. 1. num. 24. Bellarmin. lib. 1. controvers. cap. 8. de Christ. pag. 105. lit. D. Gaspar Sanctius sup. Isai. in locis supra; relatis, & Fr. Lud. Granatens. in Symb. Fid. part. 4. cap. 10. pag. 458. Et pluribus exemplis [sect. 36] idolorum, quae Romae, & in AEgypto, & alibi adveniente Christo corruerunt, & Oraculorum, quae responsa amplius reddere non valuerunt, luculenter confirmant Nicephor. lib. 1. cap. 17. Porphirius, licet ipse fuerit magnus idolorum cultor, in lib. de deficientia Oraculorum, Pat. Ioan. Pineda sup. Iob, tom. 2. pag. 634. & 1071. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 1. pag. 307. & sequentib. & tom. 2. colloq. 1. pag. 78. & tom. 1. colloq. 21. pag. 476. Thom. Bozius lib. 14. de sign. Eccles. cap. 3. & 4. lib. 23. cap. 1. Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 5. pag. 32. ubi ad hanc causam refert [sect. 37] ruinam, & dissipationem magni illius idoli, Rhodij olim erecti, quod colossum appellarunt, & inter ingentia mundi miracula connumeratum fuit, & Nos alia congessimus sup. hoc libro, cap. 4. ex num. 81. Suntque valde notatu digna ipsorum [sect. 38] Oraculorum responsa, quae de hac re apud praedictos auctores circumferuntur, quorum unum sic habet: Puer Hebraeus iubet me Dijs beatis imperans, Has aedes relinquere, & statim Orcum abire. Caeterum abi tacitus a nostris aris. Aliud sic. Tripodes congemiscite, abijt Apollo, Abijt, quia flammeum me cogit coeleste Numen. Erat Iupiter, & nunc est, & erit, o magne Iupiter. Hei mihi oraculorum defecit me claritas. Et Sacerdoti, qui ultimus Apollinem de vera religione consuluit, respondisse narratur. Ne me extremum, & ultimum, velis ipse rogare, Infoelix Sacerdos, de Divino genitore, Deque charo, & unico Filio celeberrimi Regis, Et Spiritu, qui omnia circum affatim continet. Mentes, terram, fluvios, mare, Tartara, aerem ignem. Hei me etiam nolentem Spiritus ille his aedibus expellet. Ac tutumque desertum linquetur limen hoc fatidicum. Vt omittam vulgatum Virgilij locum AEneid. 6. quem in eundem sensum plures auctores accipiunt, dum canit: Huius in adventum iam nunc & Caspia Regna Responsis horrent Divum, & Maeotica tellus. Tertio, in maiorem supra dictorum fidem, & comprobationem, illud etiam addere possumus, quod [sect. 39] idololatria, & infidelitas maiora, & graviora crimina sunt, quam blasphemia, & eam in se includunt, in quantum subtrahunt Deo, singularitatem dominij, & fidem opere ipso impugnant, ut docet D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 3. & q. 94. art. 3. ad 2. Fr. Raph. de la Torre ibidem, ex pag. 98. Pet. de Aragon in ead. 2. 2. q. 13. art. 4. pag. 369. & Ant. a Corduba dict. q. 57. dubit. 5. pag. 500. ubi aiunt, quod idololatria ipsi fidei unius veri Dei, & Christi Redemptoris magis directe, quam alia peccata, ipso facto contrariatur, & fundamentum Christianae Religionis evertit. Sed sic est, quod propter [sect. 40] blasphemiam potest bellum adversus infideles indici, quoties hi fidem blasphemijs, pravisque persuasionibus impediunt, vel legis Evangelicae praedicatores etiam in eorum Provincijs infestant, ut colligitur ex D. Thom. 2. 2. q. 10. articul. 8. & 11. & Caietan. ibidem, & notat Albertin. in rubr. de haeretic. q. 8. Albert. Pius Campensis contra Erasm. cap. 21. de bello. Covarru. in d. regu. peccatum, 2. p. §. 1. num. 3. vers. Quarto licitum, & Victoria in relect. 1. de Indis n. 31. & Gaspar Sanctius sup. Isai. cap. 52. vers. 7. pag. 544. ubi probat, quam aegre ferat Deus suum nomen blasphemari: ergo multo magis propter idololatriam, adeo gravem, cruentam, & perniciosam Indis, de quibus agimus, bellum iuste moveri potuit. Quod argumentum fortissimum reputat, & appellat Sepulveda in Apolog. contra Episcop. de Chiapa, & confirmari potest [sect. 41] ex his, quae de poenis contra blasphemos, & huius criminis gravitate referunt Castro de iusta haeretic. punit. lib. 1. cap. 12. Domin. Banez d. 2. 2. q. 10. art. 10. vers. Dubitatur, Iul. Clarus, & Baiard. lib. 5. Sentent. §. blasphemia, Tiber. Decian. lib. 6. crimin. cap. 1. & sequentib. Director. Inquisit. 2. part. q. 41. commentar. 66. pag. 333. Aragon. ubi sup. pag. 369. Azor lib. 3. instit. moral. cap. 38. D. Ioan. Vela in tract. de poenis delictor. cap. 4. & innumeri alij relati a Farin. in prazi crimin. tom. 1. q. 20. Bobadilla in Polit. lib. 3. cap. 15. num. 11. & lib. 5. cap. 1. num. 108. cum sequentib. & lib. 2. cap. 17. num. 77. Parlador. lib. 3. rer. quotid. cap. 18. Pet. Matthaeus in notis ad summam constit. Pontif. circa constit. Iul. III. contra balsphem. pag. 355. Simon Maiol. in colloq. de perfidia Iudae. pag. 54. & seqq. Camillus Borrel. de Magistrat. edict. lib. 3. cap. 1. & cons. 43. per totum cent. 1. & novissime Licentiat. Barnuevus de Mosquera in peculiari tract. de blasphemia, & eius poenis, & eruditus pariter ac nobilis D. Petr. Pantoja de Aiala in commentar. ad leg. fin. C. de aleatoribus, numer. 10. fol. 137. & sequent. Qvarto, supra dictis non incongruenter adijcio, quod secundum eundem D. Thom. 2. 2. q. 40. art. t. [sect. 42] iusta causa bellandi contra aliquos est, quando hoc illi merentur propter aliquam culpam, quapropter si subditi negarent honorem suo Regi, possent etiam ab extraneis puniri, ut omnes cum Angelico Doctore concludunt, & expresse resolvit Caietanus 2. 2. quaest. 10. articul. 8. & 9. Quod cum ita le habeat, longe [sect. 43] magis ex charitate, sive pietate, quinimo & ex lege iustitiae, Christiani tenemur, & illi praesertim, qui Pontificali, aut Regali auctoritate praefulgent, unici & veri Dei, ac Domini nostri honorem tueri, & iniurias, quas infideles Idololatrae ei quotidie ferunt, prohibere, ac vindicare. Mali [sect. 44] quippe sunt prohibendi a malo, & cogendi ad bonum, eaque vindicta, [sect. 45] quae valet ad correctionem, non solum non reprobatur, sed imo ad misericordiam pertinet, & si ea, de quibus Deus vehementer offenditur, insequi, vel ulcisci deserimus, ad irascendum utique Divinitatis patientiam provocamus, ut ex varijs D. August. sententijs recoluit Gratian. [sect. 46] in cap. si ea 50. cap. ea vindicta 51. cap. mali. 54. 23. q. 4. & docet idem August. lib. 6. quaest. q. 10. relatus in cap. Dominus noster 23. q. 2. Quam eandem sententiam latius prosequitur D. Hieron. in cap. qui malos 23. q. 5. D. Chrysost. sup. Matthae. 5. q. 324. ad 4. & q. 338. Gabriel. in 4. dist. 15. q. 4. Corduba in quaestionar. lib. 1. quaest. 57. dub. 5. pag. 499. & post haec scripta D. Ioan. Bapt. Valencuela in discurs. status & belli part. 2. consid. 2. ex numer. 99. & consider. 3. num. 41. Et conducunt [sect. 47] elegantissima verba legis 35. titul. 2. part. 3. ubi ex antiquorum sapientium doctrina hoc proverbium deducitur: Amigo de Dios es, quien enemigo de Dios mata en tiempo qualquier. Quod prosequitur Abbas in cap. 1. de ferijs, Albericus in l. provinciarum, C. eodem, & late exornat Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 13. num. 38. & sequentib. ubi etiam allegat opt. text. [sect. 48] in cap. si is qui 23. q. 4. vbi dicitur: Et licet ea, quae nobis committuntur, facilie possimus indulgendo dimittere, [sect. 49] ea tamen, quae in Deum commissa sunt, cum magna districtione, nec sine poenitentia possumus relaxare. Qvinto considero, quod Innocent. & Doctores supra citati, iure optimo tradere potuerunt, hanc vindictam, quae de tyrannis, idololatris, & alijs peccatoribus sumitur, qui contra legem naturalem delinquunt, ex Dei imitatione descendere, [sect. 50] quia iudicia Dei debent esse exemplaria iudiciorum nostrorum, ut docet August. in cap. 1. cap. qui peccant, cap. quoniam, cap. quando, cap. non invenitur 23. q. 3. & in terminis tradit Corduba dict. dub. 5. vers. Maior autem, pag. 500. ubi ad idem D. Thom. Caietan. & alios allegat. Et videmus Deum ipsum, qui in sua potestate, & voluntate habet omnium iura Regnorum, ut late ostendimus in cap. 2. huius libri, [sect. 51] propter eiusmodi peccata, praecipue ubi diuturna, & iterata sunt, imperia evertere, mutare, & ab alijs in alios transferre, solitum esse: eorumque Principes, & Respublicas, etiam tunc, cum maxime florent, opprimere, & extraordinarijs modis punire, ubi ordinarij non sufficiunt, ut praeter sacrae Scriptuae loca, exempla, quorum sup. meminimus, satis constat [sect. 52] ex illo Eccles. cap. 10. vers. 8: Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, & iniurias, & contumelias, & diversos dolos, Sapient. 10. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, & Proverb. 13. Thesaurizantur autem iustis divitiae impiorum. Matthaei 21. Auferetur a vobis Regnum Dei, & dabitur genti facienti iustitiam. Quas Domini voces ad omnes impios, & iniquos valere, graviter docet D. Augustin. adversus litt. Petilia. cap. 43. & in epist. 50. ad Bonifac. cuius verba referuntur [sect. 53] cap. si de rebus, & in cap. quemadmodum 23. q. 7. Et re ipsa ostendit historia [sect. 54] Nabuchodonosor, Balthasaris Regis, Daniel. cap. 4. & 5. Saulis 1. Regis, Daniel. morrhaeorum Deuteron. cap. 21. & Parabola vineae, de qua apud Matthae. d. cap. 2. Marc. cap. 12. & translatio Imperij, quae de Graecis facta est ad Germanos, de qua in cap. per venerabilem 34. de electione, & alia innumera testimonia, & exempla, quae ab omni antiquitate petita [sect. 55] recolunt Nicolaus de Lyra, & alij noviores scribentes in dictis locis, Doctores in cap. translato de constitut. Oldrad. cons. 69. & 72. Martin. Laudens. in tract. de Principe, q. 155. Lancellot. Conrad. in templo iudicum, lib. 1. cap. 1. §. 2. q. 2. n. 16. fol. 14. Ioan. Salisberiensis in Policratico, sive de Curialium nugis, lib. 4. cap. 12. Pet. Greg. lib. 18. Syntagma. cap. 1. & lib. 5. de Repub. cap. 2. & lib. 21. cap. 1. Gaspar Sanctius sup. Isai. cap. 6. num. 1. pag. 74. & cap. 27. num. 6. pag. 276. & cap. 28. num. 46. pag. 290. Palac. Rubeus de obten. Navar. part. 5. §. 4. & 9. Thom. Bozius de sign. Eccles. in praetermis. ad lib. 24. cap. 3. pag. 627. & de ruinis Gent. lib. 2. cap. 15. pag. 199. & in integro tract. de imperio virtutis, Pet. Fab. lib. 3. Semestr. cap. 8. pag. 101. & cap. 20. pag. 308. Simancas lib. 3. de Repub. cap. 9. n. 11. Iust. Lips. lip. 2. Politicae, sive civil. doctr. cap. 7. & 10. Pat. Ribadeneira in Princip. Christ. lib. 2. cap. 4. pag. 513. Rutil Benzon. de anno Iubil. lib. 6. cap. 17. Pat. Ioan. Pineda commentar. in Iob. cap. 34. vers. 24. & de rebus Salom. lib. 7. cap. 2. num. 1. pag. 482. Calistus Remirez in tract. de lege Regia, §. 8. n. 22. Simon. Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. de bellorum eventib. pag. 341. Petr. Andr. Canonh. in Aphorism. pol. Hippocrat. pag. 643. & sequentib. Valencuela in dict. monitor. contra Venetos, part. 5. n. 196. Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 2. num. 11. & 12. Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 2. cap. 26. pag. 318. & Fr. Ioan. Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 4. cap. 106. Et ante eos hoc idem optime praesensit Demosthenes in Oratione Olynthiaca 2. [sect. 56] & Seneca in Tyeste, actu. 2. scena 1. dum ait: — Vbi non est pudor, Nec cura iuris, sanctitas, pietas, fides, Instabile Regnum est. Et Salvianus lib. 7. de providen. Dei, ubi [sect. 57] cum Afrorum gravissima scelera recensuisset, ea Deum quasi reluctantem ad illorum internecionem movisse, his gravissimis verbis ostendit: Et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat, nisi ut cum eam Deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret, ut periret? Vnde & quod Vvandali ad Africam transierunt, non est Divinae severitati, sed Afrorum sceleri deputandum: gravi enim eos antequam illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt, & lib. 1. de Sodomae, & Gomorrhae peccatis sic inquit: Clamor Sodomorum, & Gomorrhae multiplicatus est. [sect. 58] Pulchre clamorem, dixit, in se habere peccata. Grandis absque dubio peccantium clamor est, quia terra ascendit ad coelum. Quare autem peccata hominum quasi clamare testatur? Scilicet, quia caedi aures suas, Deus dicit, clamoribus peccatorum, ut non differatur poena peccantium. Et vere clamor, & grandis clamor est, quando pietas Dei peccatorum clamoribus vincitur, ut peccantes punire cogatur. Ostendit ergo Dominus, quam invitus puniat etiam gravissimos peccatores, dicens, quod clamor Sodomorum ad se ascenderit, hoc est, misericordia quidem mea mihi suadet, ut parcam: sed tamen peccatorum clamor cogit, ut puniam. Et ad hanc causam [sect. 59] (non ad astrorum vim, syderumque influxus) mutationes, & declinationes Regnorum referendas esse, pie, & docte advertit Marquez ubi sup. & Simon Maiol. quem transcribit Canonherius in locis citatis, ubi sic ait: Cum ergo causas periodorum, & mutationum in Imperijs quaerimus, non procul vagemur animis, nec ad sydera evolemus, sed quid in Ecclesia politijs, & oeconomijs fiat, consideremus. Si regnant in Ecclesia falsae, impiae, fanaticae, blasphemae opiniones, aut idola, & conflictantur inter se docentes: si in politijs impunae grassantur tyrannides, seditiones, latrocinia, imposturae, fraudes, & licet cuilibet, quod libet: si dissident coniuges, & vagis ac prohibitis libidinibus contaminantur oeconomiae, & adulterantur familiae: non dubitemus, impendere tristes, atroces, & propinquas poenas. Etenim, ut praeclare inquit Iust. Lipsius in praefat. ad Poliorcert. [sect. 60] fulcrum Imperiorum est, servare religionem & pietatem, & qui secus faciunt, raro Dei vindictam effugiunt, [sect. 61] quae certa semper est, licet aliquando lentis, & laneis pedibus, ut est in adagio, incedere videatur, ut dixit Horatius lib. 3. Ode. 2. Raro antecedentem scelestum Deseruit poena pede claudo. Et [sect. 62] Habacuc cap. 23: Licet visus sit procul, tamen apparebit in finem, & non mentietur. Si moram fecerit, expecta illum; quia veniens veniet, & non tardabit: Vigilat quippe Divinus ille oculus, [sect. 63] ut ait Iustus Lipsius lib. 2. de constant. cap. 15: Et cum dormire eum censes, connivet. Atque ut in uno, eodemque homine iure in senecta aetate delictum aliquod punitur admissum in inventa: sic Deus in imperijs, aut Regnis peccata vetera, quia externae communionis ratione unum quiddam Deo sunt, & coniunctum. Et sicut in homine cum manus furto poenis libidine venter ingluvie peccavit, totum corpus id luit: sic in communi aliquo coetu paucorum delictum expetere, saepe in omnes, praesertim si ij, qui peccant, velut digniora quaedam membra sunt, ut Reges, Principes, Magistratus. Tradunt plura alia Caietan. & alij Patres, exponentes illud Genes. 15. Necdum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum. Inter quos Benedict. Pererius, cum tres causas docte admodum expressisset, ob quas solet Deus [sect. 64] peccata punire, quae usque ad certam aliquam metam, vel temporis periodum impunita reliquit, nempe multitudinem, inverecundiam, & consuetudinem, sive incorrigibilitatem peccantium, quartam tandem causam, & valde ad rem nostram convenientem, his elegantissmis verbis scribit: Quando improbitas, & impietas alicuius gentis eo usque procedit, ut sit admodum exitialis humanae societati, ipsam hominum communitatem, & societatem pervertens, ac destruens. Humana vero societas tribus maxime rebus, & initio coalescit, & deinceps continetur, atque conservatur: ante omnia Religione, pietateque adversus Deum, tum erga homines aequitate, ac iustitia, ac demum recta vivendi disciplina, & rationabili quadam morum institutione, & compositione. Contra primum facit atheismus, & foeda ac pestilens idololatria, qualis fuit olim quarundam gentium, quibus vel proprios suos filios, aut iugulando, aut igne comburendo, Dijs immolare moris erat. Quod si haec scelera in ipsum etiam Dei populum invaserint, mirum dictu! quantum iram Dei provocent, & contra se vindictam eius accelerent. Huius criminis saepe accusatos esse Iudaeos a Prophetis, legimus in sacris Litteris. Alterum humanae societatis vinculum, iustitiam dico, plane dessolvunt frequentes, & immodicae bonorum rapinae, tyrannicae oppresiones, frequentes bonorum, & innocentium caedes: tale fuisse legimus peccatum AEgyptiorum adversus Hebraeos: idem crimen saepenumero Hebraeis ipsis exprobrarunt Prophetae, extrema eis mala ob eam causam comminantes. Contra tertium humanae societatis caput faciunt promiscuae, atque indifferentes virorum, atque mulierum coniunctiones, nulli distinctione, ac respectu cognationis, vel affinitatis, ut patris & filiae, filij & matris, fratris & sororis, & quod multo detestabilius est, nefandae commixtiones marium cum maribus, & hominum cum iumentis: atque [sect. 65] hoc fuisse complementum iniquitatum Chananaeorum, ad quod ubi pervenere, punitos esse eos a Deo, & eiectos de terra sua, nec obscure, nec uno tantum loco docet Scriptura. Et in specie [sect. 66] istorum Indorum Occidentalium, de quibus loquimur, similiter contigisse, antiquaque eorum Regna, & Imperia ob gravissima, quae committebant, peccata, tunc, cum maxime florebant, concidisse, & Deum Opt. Max. tum ut illa puniret, cum etiam ut Divini Verbi praedicationem inter ipsos Indos disseminaret, Hispanorum adventum, & dominationem disposuisse, aperte docet, & multis argumentis ostendit Ioseph. Acosta lib. 7. de hist. moral. Ind. cap. 24. & sequentib. & Fr. Ioan. Torquemad. in Monarch. Indian. lib. 4. cap. 105. & 106. Secreta Dei iudicia laudantes, qui simul his gentibus & supplicium, & salutem paravit, iuxta dictum D. Pauli ad Roma. cap. 11. vers. 11. & 12. & idem observat Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 24. cap. 3. & Ioan. Boter. in relat. universal. 4. part. lib. 1. ex pag. 25. ubi tyrannides, & alia scelera Indorum recenset, & ea in causa fuisse, tradit, ut Regnis suis spoliarentur, & Divinae voluntatis decreto ad Hispanos transirent. Quod ipsi quoque Peruani Indi sibi persuaserunt, ut diximus supra cap. 12. num. 21. Neque obstabit, si supra dictis obiecerit quispiam, [sect. 67] Indos istos, ut plurimum, rudes, & barbaros fuisse, ut supra hoc. lib. cap. 8. late probavimus: ac proinde ob ingenij hebetudinem, & morum feritatem excusari, si Deum, ut oportebat, non agnoverint, nec coluerint, & alijs delictis, & sceleribus legis naturalis praecepta foedaverint. Etenim cum [sect. 68] lex naturalis sit lumen rationis humanae, quod Deus naturae conditor una cum natura inseruit mentibus hominum ad aliquid faciendum, vel non faciendum, ut observant Theologi post D. Thom. 1. 2. q. 94. ubi Medina artic. 1. Raphael de la Torre tom. 1. de Religione, q. 85. artic. 1. disput. 2. Suarez de legib. lib. 2. cap. 5. cum seqq. Sayrus in Thesaur. 3. par. cap. 2. a num. 6. & plures alij relati a Salas in eod. tract. disput. 5. per tot. non est credendum, [sect. 69] Indis quantumvis barbaris, cum vere homines sint, hoc lumen a Deo negatum fuisse, nec ea ignorasse, ad quae natura ipsa inclinat, & amplectenda, vel fugienda esse docet, etiam nulla institutione, aut ordinatione praemissa, [sect. 70] iuxta illud D. Pauli ad Roma. 2: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, D. August. lib. 2. confess. cap. 4. Lex tua, Domine, in cordibus hominum scripta est, quam nec ulla unquam delet iniquitas, quod exponens Cassianus collat. 8. cap. 23. Sic excellentissime inquit: Deus hominem creans, omnem naturaliter ei scientiam legis inseruit, quae si fuisset ab homine secundum propositum Domini, ut coeperat, custodita, non utique necessarium fuisset, aliam dari, quae per litteram postea promulgata est: erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium, quod adhuc intrinsecus tenebatur insertum. Atque ita [sect. 71] in eiusmodi puris, ac primis praeceptis naturalibus, qualia sunt, Deum colere, bonum sequi, malum fugere, quod tibi non vis, alteri non facere, & similia, non cadere, nec admitti ignorantiam invencibilem, tradunt Alex. de Ales. 2. par. q. 153. num. 3. Durandus in 3. distinct. illat. 25. q. 1. ad 1. Alfons. de Castro lib. 2. de lege poenal. cap. 14. Cardin. Tolet. in summa. lib. 4. cap. 6. num. 9. & plures alijs, quos refert Pat. Gabr. Vazquez in 1. 2. 1. tom. q. 76. art. 2. dispu. 122. pag. 1049. Ioan. Azor. tom. 1. lib. 1. instit. moral. cap. 13. q. 1. Valentia tom. 2. disput. 6. quaest. 6. puncto 1. corol. 7. Sanchez lib. 1. Decalog. cap. 16. num. 33. & post haec scripta P. Fran. Suarez in tract. de Spe, disput. 17. sect. 2. num. 7. & expresse probat Gratian. [sect. 72] in cap. turbatur 12. 1. q. 1. ubi naturalis iuris ignorantiam omnibus adultis damnabilem esse, docet. Quem locum exponens glossa ibidem, allegat text. & glos. in l. 2. C. de in iur vocan. [sect. 73] ubi quod plus est, non solum in his, quae mere iuris naturalis sunt, verum in his quoque, quae naturali tantum ratione suadentur, veluti benefacientibus benefacere, rusticitatis excusationem admittendam non esse docemur. Quemadmodum neque [sect. 74] consuetudinis excusatio admittetur, quae reatum potius auget, quam minuit, & cum mala sit, & sacris ac naturalibus institutis contraria, nullo tempore convalescit, & nullius momenti debet iudicari, l. capitalium, §. solent, D. de poenis, cap. ex litteris, cap. cum venerabilis, cap. fin. ubi glos. de consuetud. cap. mala. 8. distinct. cum multis alijs, quae de perfidia, & blasphemijs Iudaeorum loquens, tradit Simon Maiol. 3. tom. dier. Canicular. colloq. 1. pag. 55. & 56. Et generaliter tam de Indis, quam de alijs gentibus, & nationibus tractantes, [sect. 75] nullam ita rudem, & hebetem fuisse, cui permitti possit, ut laboret ignorantia invencibili unius Dei, cum ad illum saltim generaliter cognoscendum, ac colendum, tanquam principium omnium rerum, excedens omnia, & a quo omnia dependent, & gubernantur, omnes solo lumine naturali ducantur, & teneantur, late [sect. 76] post Epicurum comprobat Cicero. lib. 1. de nat. Deor. Aristot. lib. de coelo, & lib. 8. Physicor. AElian. lib. 2. de varia hist. Plutarc. de placitis Philosoph. cap. 6. & 9. Lactan. Firmian. lib. 3. Divin. instit. cap. 11. & lib, 1. cap. 2. ubi ait: Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, quin oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat, cuius Dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia utilitate, pulchritudine, temperatione? nec posse fieri, quin id, quod mirabili ratione constat, consilio maiori aliquo sit instructum Boetius lib. 3. prosa 10. D. Cyprian. lib. de idol. vanitate, ubi ait: Hanc esse summam delicti, nolle agnoscere, quem ignorare non possis. D. Gregorius Nazianzenus orat. 34. concludens, hoc adeo verum esse, ut vel oculis corporeis videri possit, D. Thom. & post eum Theologi, lib. 3. contra Gentes, & in 1. par. summae, quaest. 2. & 2. 2. quaest. 85. & plures alij, quos refert Mag. Medina lib. 4. de rect. in Deum fide, cap. 8. August. Eugubinus de perenni Philosophia lib. 3. Caesar Baronius lib. 1. Annal. anno Christi 82. num. 40. & seq. Petrus Malferitus loquens in nostris terminis, inter consilia Mandelli, volum. 2. cons. 769. num. 72. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 6. in Prologo, & cap. 1. & 2. Fr. Lud. Granatens. in Symb. Fidei, 1. part. cap. 3. pag. 9. Fr. Ioan. Marquez in Gubern. Christ. lib. 2. cap. 23 pag. 294. & 295. & docte Raphael de la Torre de Religione tom. 2. quaest. 94. art. 2. disp. 3. ubi ex hoc concludit, [sect. 77] idololatras non excusari per ignorantiam ab idololatriae crimine, cum neque a cognitione unius veri Dei excusentur. Et [sect. 78] quod Deus sit ultimus finis hominis, & ad id homo creatus, & de rationibus, quibus tenetur Deum colere Fr. Thomas a Iesv de procuran. omnium gent. salute, lib. 11. cap. 3. 4. 5. 6. & sequentib. ex pag. 761. ad 797. Tradit etiam alia novissime circa hoc Caldas Pereira de emptione & venditione, cap. 1. num. 1. Et optimis carminibus exposuit [sect. 79] Prosperus Aquitanicus lib. de providentia Dei in haec verba: Qua iacet extremo tellus circundata ponto: Et qua gens hominum diffusa est corpore mundi: Seu nostros annos, seu tempora prisca revolvas, Esse omnes sensere Deum: nec defuit ulli Auctorem natura docens, et si impius error Amisit, multis tribuens quod debuit uni: Innatum est cunctis genitorem agnoscere verum; Hic auctore carens, & tempore permanet idem Semper, & immensum nec saecula, nec loca claudunt. Hic nullis mundi causis extantibus in se Quidquid vellet habens cum visum est, omnia solus Condidit ut voluit formas, numerosque, modosque, Et genera, & vitas statuens, & semina, rebus, Quidquid inest coelo, quidquid terraque, marique, Quidquid quocunque est in corpore, sive, animatum, Sive expers animae, calida, humida, frigida, sicca, Vno extant auctore Deo: qui divite Verbo (Quod Deus est) rerum naturas, atque elementa Protulit, & summis opifex intentus, & imis. Est igitur Deus, & bonus est, & quidquid ab illo Effectum est, culpa penitus vacat, atque reatu, Omnem autem hanc mundi molem, qui condidit ipse. Rvrsvs non obstabit, huiusmodi infideles, de quibus agimus, prorsus a nobis & fide, & solo, & imperio extraneos fuisse, [sect. 80] atque ita tanquam foris positos Christianorum disciplina compesci non potuisse, quantumvis praedicta crimina perpetrarent, sed Dei iudicio reservari debere, iuxta locum Pauli. 1. Corint. 5: Quid mihi de his, qui foris sunt, de quo statim latius tractabimus. Nam cum scelera illa in adeo magnam Divinae, & naturalis offensionem, & innocentum oppressionem prolaberentur, & ut supra late probavimus, commune societatis humanae vinculum eorum vindictam, & liberationem expostularet, etiam ad extraneos & infideles extendi potest, & debet, ut expresse affirmant omnes Doctores, quos pro hac opinione citavimus, & tetigimus supr. cap. 11. in fine, & gravissimis verbi illustrat Acosta lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 6. pag. 232. Quoniam [sect. 81] existenti in extrema necessitate quilibet tenetur opem ferre, ut docet glos. verb. Esurientium, in cap. sicut, 47. distinct. & plures referens Petr. Cenedo in collect. 27. ad Decretum, num. 1. Pet. Roicius decis. Lituanica 3. n. 296. Corduba de Lara in l. si quis a liberis, §. etsi impubes, num. 37. D. de liber. agnoscend. & Calistus Remirez de lege Regia, §. 30. num. 23. Et non solum infideles extraneos, verum [sect. 82] & inimicos (quod plus est) diligere & auxiliari debemus; & eis eleemosynas praebere, cum sint naturae nostrae participes, iuxta doctrinam D. Clem. Alexandr. lib. 2. Stromatum, cap. 9. D. Prosperi lib. 3. de vita contempl. qui refertur [sect. 83] in cap. charitas 5. de poenitent. distinct. 2. ubi glos. verbo, Participes, Alexan. cons. 130. super eo, num. 3. lib. 7. ubi loquuntur de Iudaeis, Saracenis, & alijs Infidelibus, sequitur Abbas in cap. Iudaei, de testib. Decius & Cagnolus in l. culpa caret, de regul. iur. Sylvester in summa, verb. Charitas, §. 5. Marta de iurisdict. 1. par. cap. 24. num. 49. Cardin. Tusch. pract. concl. iur. lit. l. concl. 125. pag. 491. & exornat Menchaca lib. 1. controvers. illustri. cap. 2. num. 29. Pat. Franc. Suarez in novissimo tract. de Charit. disp. 5. sect. 5. per totam, Mag. Pet. de Aragon in 2. 2. quaest. 10. art. 8. pag. 292. vers. Tertia conclusio, art. 9. pag. 625. & in q. 33. art. 2. pag. 788. Vbi ait, quod [sect. 84] tenemur infideles corrigere, quando adest spes emendae: & quod quamvis non sit spes, quod infidelis corrigetur quantum ad fidem falsam, quam habet, si tamen est spes, quod cessabit ab alijs peccatis, quae contra naturam committit, adhuc tenemur, illum, de illis corrigere. Et conveniunt verba Ciceron. lib. 1. Offic. dum inquit: [sect. 85] Homines hominum causa sunt generati, ut ipsi inter se alij alijs prodesse possent; & lib. 3: Hoc Natura praescribit, ut homo homini, quicunque sit, ob eam ipsam causam tantum, quod is homo sit, consultum velit, & lib. 5. & ult. de Finibus, ubi hanc coniunctionem hominum inter homines, sive societatem, communicationem, & charitatem generis humani a primo statu natam, eleganter philosophatur. Ita [sect. 86] enim legendum est, non statu, ut vulgo corrupte legitur, ut bene advertit Tiraquel. de poen. temper. caus. 24. num. 3. Ac re vera, ut ait D. Clemens ubi supr. [sect. 87] Dei est imago homo bene faciens, qua in re ipse etiam beneficio afficitur, sicut gubernator simul servat, & servatur. Vnde semper [sect. 88] turpe, & indecorum iudicatum est, miseris auxilium denegare, & talionis poena punitum, ut eleganter canebat Ovidius lib. 13. Metamorphos. Et eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, Sic linquendus erit, legem enim sibi dixerat ipse. Deniqve non obstabit, si replicetur, [sect. 89] hos Indos Hispanorum opem, auxilium, vel vindictam nunquam expostulasse, quin potius sua sorte contentos, in Reges, sive Tyrannos, quibus suberant, ritus & leges, sive mores, quantumvis feros, aut foedos, quibus gubernabantur, & cruenta ac immania sacrificia, quae exercebant, voluntarie convenisse, & consensisse videri, ut ait Episcop. de Chiapa in Apolog. contra Sepulved. fol. 15. & sequen. & in responsion. ad obiectiones eiusdem, replic. 11. sol. 45. Ac propterea sub praetextu liberationis, & instructionis eorum, bello & armis compesci non potuisse, cum secundum Cassiodor. lib. 1. var. epist. 38. & lib. 5. epist. 39. non [sect. 90] sit beneficium, aut defensio, quae praestatur invitis, nec cuiquam videatur utile, quod adversa voluntate conceditur, suspectumque reddatur, quod patiuntur nolentes. Vnde Horatius in Arte Poetica rectissime inquit: Invitum qui servat, idem facit occidenti. Et Lesbonius apud Plaut. in Trinum. act. 3. scen. 2. Nullum beneficium esse duco id, quod cui facias, non placeat. De quo extat egregia regula iuris in l. invito 69. D. de regul. iur. & optimum exemplum [sect. 91] in l. ult. D. de usu, & habita, ubi in perniciem meam id omne fieri dicitur, quod fit contra meam voluntatem, etiam si in meliorem statum res commutetur, cum late adductis ab Alexand. in l. cum quid, num. 1. D. si cert. petatur, & cons. 55. in fin. vol. 2. Ias. in l. 2. num. 99. C. de iur. emphyteut. Tiraquel. in praefat. de retract. n. 25. & Sarmiento lib. 3. selectar. cap. 7. n. 3. Nam [sect. 92] huic argumento responderi potest cum Victoria. d. relect. de Indis 2. par. num. 15. in fine; Gregor. Lop. in dict. l. 2. part. vers. Alium titulum, in fin. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. vers. Tertia conclusio, col. 535. Lorca in 2. 2. sect. 3. disp. 52. num. 2. pag. 968. & Molina de iust. & iure tract. 2. disp. 106. vers. Tertia conclusio, Indos [sect. 93] non ita sui iuris fuisse, ut se ipsos, vel filios suos morti tradere possent, vel tyrannis vexantibus, & occidentibus consentire: [sect. 94] cum nemo sit dominus vitae alterius, nec etiam propriae, nisi ad custodiendum illam, l. liber homo 13. D. ad leg. Aquiliam, cap. displicet 22. q. 4. cum alijs, quae tradunt Theologi post D. Thom. in 1. 2. q. 73. art. 9. ad 2. & in 2. 2. q. 59. art. 3. Victor. in relect. de homic. num. 23. Soto lib. 4. de iust. & iure q. 2. art. 3. Corduba dict. lib. 1. q. 57. dub. 3. vers. Neque valet dicere, pag. 499. Gregor. de Valencia, Michael Salon, Aragon, & plures alij, quos plene congessit Gomez de Amescua in tract. de potestate in seipsum lib. 1. cap. 1. & 5. Ac propterea voluntas Indorum pium & debitum humanitatis officium non potuit excludere, [sect. 95] quod exigit, ut proximis in periculis, aerumnis, & necessitatibus positis, licet invitis, & reluctantibus, subveniamus; ut in eo contigit, qui laqueo aut alio modo vult sibi ipsi manus inferre, mortemque conciscere: & in eleganti exemplo ab Vlpiano relato [sect. 96] in l. non tantum. 6. D. de appellat. & ab Impp. in l. addictos, C. eod. ubi humanitatis ratione omnis pro altero provocans in capitali supplicio, audiendus esse dicitur, etiam si adversus provocationem damnatus resistat, eamque admitti nolit, perire festinans. Tradunt alia his similia Decius Mayner. Cagnol. Pet. Faber, Raevard. & caeteri in d.l. invito: inter quae illud [sect. 97] de capto ab hostibus, quem etiam invitum redimere possumus, & compellere, ut contractum de hac re gestum ratum habeat, Auth. si captivi, ubi Cynus & Salicet. C. de Episcop. & Cler. Alexand. num. 7. in l. fin. C. de negot. gest. Decius cons. 691 num. 6. Carrocius de locato in tit. de Medico, quaest. 2. num. 5. Et idem obtinet in eo, qui non patitur, se a servitute, vel carcere liberari, & generaliter in omnibus, qui suam personam, vitam, libertatem, aut etiam civitatem defendere negligunt, ut arg. l. 1. & 2. D. de liberal. caus. concludit Bald. in dict. l. fin. Bart. in l. Stichus num. 1. D. de pecul. legat. Decius num. 2. Mayner. in. d. l. invito num. 15. Ioan. Andr. & Francus in cap. cum C. laicus, de for. compet. lib. 6. Imola in cap. ex litteris, de pignor. Tiraquel. de nobilit. cap. 6. num. 39. Carrocius de locato, tit. de locat. ad long. temp. quaest. 6. n. 145. fol. 62. & Gomez de Amescua in d. tract. de potestate in seipsum lib. 1. cap. 16. num. 10. & seq. Quibus arridet alia doctrina, quae habet, [sect. 98] quod si dominus subditum enormiter, & atrociter oneraret, quilibet alter Princeps, viribus, & auctoritate superior, posset, & deberet talem vassallum omnino a crudelis domini potestate, & iurisdictione eximere, etiam tacente ipso subdito, & nihil petente, ut argum. tex. in l. 1. D. de his qui sunt sui, vel alieni iur. §. sed & maior instit. eodem, loquentium in servis a dominis male tractatis resolvit Ioan. Faber ibidem. Guido Pap. decis. 62. incipit, Si quis Baro. Thom. Grammat. in addition fin. ad Matth. de Afflict. decis. Neapol. 265. Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 8. nu. 18. & lib. 3. de success. creat. §. 26. nu. 47. & elegantis. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 6. pag. 31. & lib. 2. cap. 15. in fine. Etenim [sect. 99] ut ait Seneca lib. 2. de benefic. cap. 14. Pulcherrimum opus est, etiam invitos, nolentesque servare. Et eleganter Cassiodor. lib. 1. var. epist. 5. fic inquiens: Cogi enim debet ut sit quietus, qui suo vitio renuit esse pacisicus. Nam & medendi peritus invitum frequenter salvat aegrotum: dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur, quod a salutis iudice gravare posse sentitur. His addere possumus, quod, ut ego considero, non potest secure affirmari Indos [sect. 100] praedictis malis voluntarie consensisse, cum vel caecitate & ignoratione sua, vel tyrannorum metu ita oppressi essent, ut non possent ad meliorem statum aspirare; cum tamen revera plurimi ipsorum tyrannidis dominantium, & legum, & sacrificiorum crudelitatis, & asperitatis maxime pertaesi reperirentur, cuperentque, si possibile eis fuisset, adeo gravi onere liberari, ut refert, & testatur Pat. Ioseph. Acosta lib. 5. hist. Ind. cap. 22. affirmans, se ita a multis antiquis Indis audivisse, atque hac praecipue de causa ita facile Indos in omnibus fere huius Novi Orbis provincijs sanctissimam & mitissimam Christi Domini legem recepisse, neque magis gravate Hispanorum dominationem, & gubernationem subijsse. Quod eam iustiorem reddere potest, ut tradit Victoria. d. relectione de Indis, 2. parte, num. 16. & Nos alio in loco diligentius examinabimus. # 14 CAPVT XIV. De auctoribus, & argumentis, quae in superiore articulo pro negativa sententia urgere videntur, & contrariorum solutione. SVMMARIVM Capitis XIV. -  1 Homines ad dissentiendum, & varie opinandum faciles sunt. -  2 Infideles non posse debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam, multi Doctores affirmant. -  3 Auctores plurimi referuntur, qui titulum debellationis Indorum ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam admittere nolunt. -  4 Bellum, ut sit iustum, debut esse defensivum, vindicativum, aut punitivum. -  5 Indi non videntur iuste debellari posse ex causa defensionis, vindicationis, aut punitionis. -  6 Bellum punitivum proprie ad executionem imperij, & iurisdictionis spectat, & inter subditos exercetur. -  7 Princeps nullus, etiam Papa, & Imperator, in alienis Reginis temporalem iurisdictionem exercere potest. Et nume. 18. -  8 Civis unus non habet potestatem puniendi alium, quantumvis vitiosum. -  9 Respublica una non acquirit potestatem in aliam sibi non subditam ratione scelerum, quae in ea committuntur. -  10 Iurisdictionem nemo habet extra suum territorium. -  11 Territorium quid sit, & unde dicatur? -  12 Siculi Flacci locus refertur, & emendatur. -  13 Imperij, & iurisdictionis propriae terminos excedere etiam charitatis, aut pietatis ratione non licet. -  14 Bonum, & rectum excedere nullatenus licet, etiam propter salutem alterius. -  15 Mendacium quantumvis leve dicere non licet pro totius mundi conservatione. -  16 Pontifex Roman. ex sententia D. Bernardi se in temporalibus Principum saecularium negotijs immiscere non debet. -  17 D. Pauli ad Romanos 14. locus expenditur. -  19 Deus peccata, & iniurias contra se factas facile, si vult, vindicare potest, prout saepissime fecit. -  20 Vindictam peccatorum, quae contra Maiestatem divinam committuntur, sibi relinquendam Dominus tradit. -  21 D. Pauli locus 1. Corinth. 5. Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? de infidelibus exponitur a D. Hieronym. Anselm. Athanas. Thom. & alijs. Et num. 23. & 27. -  22 Infidelium extra Ecclesiam positorum peccata, Divino iudicio punienda relinquuntur. -  24 Vicario Christi directe non fuit concessa potestas super non baptizatis. -  25 D. Theodoret. qualiter exponat locum D. Pauli Coloss. 4. In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt. -  26 Trident. Synodus sess. 14. declarat Ecclesiam non iudicare de non baptizatis. -  28 D. August. elegantissima verba in sermone 6. de verb. Dom. referuntur, & perpenduntur. -  29 Ritus infidelium non esse ab Ecclesia tolerandos, ex doctrina D. Thom. qualiter accipiendum sit? -  30 Infidelium etiam nobis subditorum ritus tolerandi sunt, si Christianae religioni non adversentur. -  31 Indi si puniri possunt pro peccatis contra naturam commissis, pro omnibus puniri posse videntur. -  32 Peccata omnia, legi, sive rationi naturali repugnant, & sic contra naturam esse videntur. -  33 Pontifex non solum infideles, verum neque fideles debellare potest propter peccata legi naturali contraria. -  34 Ignorantia aliqua invencibilis iuris naturalis dari potest. -  35 Fidei praedicatio continet etiam praedicationem poenitentiae. -  36 Praedicationis Christi Domini, & D. Ioannis Baptistae propositum, quod fuerit? -  37 Infidelibus fidem praedicare, & peccata eorum velle punire, contraria videntur. -  38 Christus non venit iudicare, sed salvare mundum. -  39 Indorum vitia, religionis & doctrinae insinuatione, magis quam armorum terrore tollenda fuerunt. -  40 Homo secundum Plutarch. non ita efferum animal est, ut disciplina, & alijs modis cicurari non possit. -  41 Religio Christiana, quam potens sit, ad hominum barbariem, feritatem, & vitia tollenda? -  42 Clem. Alexandr. elegans locus expenditur: & alter num. 45. -  43 Lactantij Firmiani elegantissima verba de effectibus verae Religionis. -  44 Iustus Lipsius optime tradit, nulla re magis mores componi, quam Religione. -  46 Indorum Reges legitime suo more creati, ob solum tyrannidis vitium suis imperijs ab Hispanis privari potuisse non videntur. Et num. 48. -  47 Princeps fidelis respectu infidelis sibi non subditi, perinde se habet ac privatus cum altero privato. -  49 Tyrannum iusto titulo regnantem nemo privata auctoritate occidere, vel spoliare potest. -  50 Auctores plurimi referuntur, qui disputant, an & quando liceat tyrannum privata auctoritate interficere? -  51 Pat. Iacobi Gordoni verba de occisione Regis Galliae Henrici III. -  52 Indi, & alij infideles non videntur iuste debellari posse ob esum carnium humanarum, & alia peccata contra naturam. -  53 Indis quae imputantur scelera, aliae plures nationes commiserunt, quae tamen ob ea debellatae non leguntur. -  54 Sodomiae vitium Iudaeis, & Romanis olim frequentissimum fuit. -  55 Adrianus Imperator Antinoo, Ganymedi suo, divinos honores indulsit. -  56 Ierosolymis iuxta templum effoeminatorum aediculae structae fuerunt. -  57 Amorrhaei, & caeteri Palaestini gravissima peccata committebant: ob quae tamen citra praeceptum Domini debellari non possent. -  58 Afrorum vitia, vitijs Indorum longe maiora, verbis Salviani connumerantur. -  59 Carpocratianorum, sive Gnosticorum haereticorum nefanda flagitia. -  60 Lestrigones antropophagi erant, & ideo striges eo nomine dictae. -  61 Carnium humanarum convivia plures gentes exercuerunt. -  62 Britanni, & Poloni carnes humanas edere solebant. -  63 Brasilienses, AEthiopes, & aliae gentes Orientales hodie edunt carnes humanas. -  64 Carnes humanas palato gratissimas dicebant Brasilij, & querebantur, quod baptizatorum non tanti saporis essent. -  65 Romani maximas turpitudines in suis Deis & eorum festis admittebant. -  66 Lupercalibus in festis qualiter foeminae verberarentur? -  67 Assyriorum, & Lydorum obscoenus mos in virginibus maritandis. -  68 Turcae, & aliae nationes quam feros & foedos mores hodie habeant, & olim habuerint? -  69 Auctores multi citantur, qui agunt de varijs valde feris ac foedis variarum gentium moribus & ritibus. -  70 Indi etiam ob defensionem innocentum, quos in sacrificijs immolabant, debellari posse non videntur, & quare? -  71 Ecclesia quatenus tolerare soleat ritus infidelium? -  72 Consuetudo etiam improba excusat a poena temporali. -  73 Barbaros quosdam, qui ex consuetudine homines immolabant, impunitos reliquerunt Romani, ex Plutarcho. -  74 Sacrificia humanarum victimarum non videntur naturali iure prohibita, cum eis olim omnes fere mundi nationes usae reperiantur. -  75 Idolum Moloch, & Baal quale? & alia plurima, quae Hebraei coluerunt, eis humano sanguine litantes. -  76 Carthaginenses, & generaliter reliqui Africani qualiter filios suos Saturno immolarent. -  77 Romani etiam olim hominum immolationes exercuerunt. -  78 Suetonij locus in Octavio perpenditur. -  79 Virgilij carmina exponuntur. -  80 Captivi in sepulchris virorum fortium a Romanis necari solebant. -  81 Gladiatores Romae unde originem habuerint, & cur bustuarij dicti? -  82 Gladiatorum spectacula crudelissima erant, & Traianus uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuit. -  83 Lex unica, C. de gladiator. lib. 11. qua gladiatorum spectacula prohibita sunt, declaratur, & illustratur. -  84 Marius filias suas Dijs Averruncanis immolavit. -  85 Achaz Hebraeorum Rex filium immolavit idolo inimicorum suorum. -  86 Hostia, & victima quid significent, & de horum nominum etymologia. -  87 Romani frequenter se ipsos occidebant, vel occidendos vendebant. -  88 Tauri, Thessali, Cretenses, & alij humanis victimis utebantur. -  89 Galli, Franci, Germani, Britanni, & alij populi Septentrionales homines immolabant, & quomodo? num. 92. -  90 Lucani locus exponitur. -  91 Theutates erat Gallis Mercurius, & Mars Haesus. -  93 Hispanos antiquos humanis victimis in sacrificijs uti solitos, plures scribunt. -  94 Concilium Illiberitanum exponitur. -  95 Religionis vanae pretextu multoties gravia peccata fiunt. -  96 Infideles nobis non subiecti idololatriae causa non videntur posse puniri, aut debellari. -  97 Romani antiqui maxime idololatrae fuerunt, & plusquam triginta deorum, sive potius daemoniorum, millia coluerunt. -  98 AEgyptij fuerunt idololatriae magistri: & de multis ridendis, & contemnendis rebus, quas adorabant. -  99 Iuvenalis locus expenditur de vana idololatria AEgyptiorum. -  100 Dij, sive idola diversarum nationum qualia? -  101 Hebraei quam varia idola coluerint. -  102 Abrahamum aliquando idololatram fuisse, aliqui tradunt, qui ab alijs reprobantur, remissive. -  103 Contumelia, & Impudentia pro Deabus ab Atheniensibus colebantur. -  104 Morti, Senectuti, & Paupertati Lacedaemonij sacrificabant. -  105 Romani adversae Fortunae, Pallori, febri, & Rubigini peculiaria templa, & sacrificia erexerunt. -  106 Arbores, & serpentes cur olim pro Dijs ab aliquibus gentibus colerentur? -  107 Indi Zeilani Simiae dentem adorant. -  108 Christianos quosdam accusat D. Paulus, quod simul cum Christo idolo colerent. -  109 Auctores plurimi recensentur, qui de idololatria diversarum nationum latissime agunt. -  110 Blasphemia, quae in idololatria inest, qualis fit, & quod ob eam tantum infideles debellari non possint? -  111 Blasphemia vera, & propria requiritur, ut infideles ob eam puniri possint. -  112 Idololatriae in sacra Scriptura punitae exempla quatenus imitanda sint? -  113 Legis veteris exempla admiranda interdum potius quam sequenda. -  114 Israelitae quibus rationibus potuerunt debellare, & spoliare Amorrhaeos, Chananaeos, & alios? -  115 Amorrhaeorum, & Chananaeorum templa, & idola cur Deus ad Israelitis subverti praeceperit? -  116 Deuteron. locus cap. 20. de civitatibus procul positis explicatur. -  117 Infideles idololatrae qualiter convincendi, sive expugnandi sint, iuxta glossam Interlinealem? -  118 D. August. & Cypriani loca de punitione idololatrarum, qualiter accipienda? -  119 Idololatras qui punientes laudantur, de subditis intelligendi sunt. LVcvlenter satis, ut opinor, ostendimus, quam multis ac magnis auctoribus, & argumentis nitatur titulus iste debellationis Indorum, qui ex peccatis contra naturam, cruentisque sacrificijs, & idololatrijs eorum colligi solet. Verum autem vero [sect. 1] cum nihil ita certum sit inter homines, quod dubitationem aliquam, & opinionum discrimina non recipiat, ut praeclare inquit Iustinian. in authen. de tabellionib. collat. 5. Vlpian. in l. item si unus 19. §. principaliter, D. de arbitris, & in l. 1. & 2. D. de acqui. poss. glos. verb. Diversas, in cap. super litteris, de rescript. Terent. in Phorm. act. 2. scen. 4. ibi: Quot homines, tot sententiae, Horat. saty. 2. ibi: Tres mihi convivae prope dissentire videntur, Quintilianus declamatione 9. in Gladiat. Polybius lib. 4. ibi: Vsque adeo natura hominum non solum corpora, verum etiam animos dissimiles finxit. Ioan. Sambucus in suis Emblemat. pag. 63. ubi hoc etiam ad mortuos, sub lepida quadam anus fabella, extendit, sic inquiens: Quaedam anus in Sacrum portabat crania collem. Ossibus humanis ne minuatur honos: Sed titubans aegris pedibus cum verticem adiret, Concidit, ac varium crania versat iter. Illa videns labi diverse cuncta retrorsum, Quodque adeo discors semita ferret onus: Quid mirum si tot sensus, quot in orbe figurae Sunt, ait, invivis, num ossibus una via est? Cum alijs, quae tradit Edmun. Meril. lib. 1. obs. cap. 2. Seraphinus de virt. iuramen. privil. 71. num. 4. Fran. Connan. lib. 1. commen. iur. civi. cap. 1. Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 21. num. 144. Antonius Faber. in Iurisprud. Papin. pag. 4. & Hieronym. Zevallos in praefat. comm. opin. ex num. 113. novissime Alphonsus Carranca de partu human. cap. 9. num. 79. Plurimi alij, gravissimique Doctores reperiuntur, qui non minus validis argumentis, & considerationibus moti, contrariam sententiam veriorem, & tutiorem esse contendunt; expresse docentes, [sect. 2] infidelibus, qui Principibus Christianis subiecti non sunt, etiam cum auctoritate Pontificis, bellum moveri non posse, quantumvis sub tyrannorum imperio detineantur, idolis inserviant, & pessima, ac nefanda crimina contra legem, & rationem naturalem admittant: & etiam si prius admoniti, ut ab his sceleribus abstinerent, id facere recusaverint. Quam sententiam [sect. 3] in primis probasse videtur Caietan. 2. 2. q. 66. art. 8. & nervose defendit Episcop. de Chiapa in Apolog. contra Sepulved. & in tract. comprobatorio fol. 66. & 67. Victoria in 1. relect. de Indis, num. 40. & sequentib. Soto in 4. distinct. 5. q. 1. art. 10. pag. 266. Covarru. in regul. peccatum, 2. part. §. 10. num. 4. & 5. Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 24. & licet sub dubio, in ea magis residere videtur Gregor. Lop, in d. l. 2. tit. 22. part. 2. glossa magna, col. antepen. ad medium, Corduba in quaestionar. 1. part. q. 57. dub. 5. per totum, & sequitur Mag. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. col. 531. vers. Sexta conclusio, & sequent. ubi illam confirmat, & respondet argumentis, quae in contrarium adducuntur; docetque, eam securos fuisse omnes Magistros Theologos in Cathedris suis usque ad nostra tempora. Idem late probat Ioseph. Acosta de procur. Ind. salu. lib. 1. cap. 5. & lib. 2. cap. 3. 4. 5. & 6. Gregor. de Valencia, 3. tomo, disput, 1. q. 10. puncto 7. versicul. Nihilominus contraria, col. 414. Molina de iust. & iure, tract. 2. disput. 106. per totam, Ioan. Azorius lib. 8. instit. moral. cap. 26. versicul. Octavo quaeritur, col. 1276. in fine, Fr. August. Davila in hist. Mexicana lib. 1. cap. 24. & 25. pag. 95. & 96. Pat. Ludovic. Turrianus de fide, articul. 11. disput. 52. dub. 2. colum. 646. & 647. multa tamen commiscens, quae sigillatim tractari, & expendi debuissent Fr. Thomas a Iesu de procur. omn. gent. salute lib. 4. part. 1. dub. 4. pag. 207. Et tandem in eandem opinionem magis inclinare videtur Hieron. Zevallos 4. tom. commun. q. sin. num. 189. cum sequentib. videndus, ex num. 129. & novissime post haec scripta Pat. Suarez in tract. de Charit. disput. 13. sect. 5. num. 1. & sequentibus, & Auctor libri Maris Liberi cap. 2. quem refert. Seraph. Freitas de Imp. Asiatico, cap. 3. num. 4. & idem Freitas magis ex professo de hoc titulo disputans. eod. lib. cap. 12. & Ant. Ricciullus de iur. person. lib. 2. cap. 31. Pro qua sententia haec potissima argumenta considerari posse videntur. Primum, [sect. 4] quod cum ea bella dumtaxat iusta & legitima esse definiantur, quae defensiva, vindicativa, aut punitiva sunt, hoc est, quae iniurias, & damna, quae nobis inferuntur, propulsant, vel illatas vindicant & resarciunt, aut subditorum proterviam, delicta, & excessus compescunt, & puniunt, iuxta ea, quae tradunt Doctores in l. ut vim, & in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, Doct. Melchior de Valencia, tract. 2. cap. 5. num. 15. & sequentib. & Nos late exornavimus sup. hoc lib. cap. 6. ex num. 52. Non videtur ullo modo [sect. 5] bellum, quod infidelibus infertur, licitum esse posse, cum ipsi nihil in nostrum damnum, & offensionem meditarentur, neque aliquid usurpassent, quod ab eis repetere, & recuperare possemus. Necnon etiam cum tertium illud genus belli punitivi dificiat, quod proprie [sect. 6] ad executionem imperij, & iurisdictionis spectat, ut praeter alios observant Covarru. & Soto ubi sup. & Molina d. disput. 106. verf. Sit prima conclusio, atque ita inter subditos duntaxat exerceri debet, & ad extraneos, quantumvis impios & infideles, extendi non potest, [sect. 7] adversus quos nullus Princeps, quamvis sit Imperator, imo nec etiam Summus Pontifex, iurisdictionem temporalem habent, neque item spiritualem, nisi quatenus ea necessaira est ad Christianae Reipublicae quietem, & utilitatem, prout idem Covarru. vbi supra resolvit, & Acosta d. lib. 2. cap. 4. & Molina d. tract. 2. disput. 110. de quo Nos in capitibus sequent. plenius agemus. Et [sect. 8] sicut unus civis potestatem puniendi alium civem quantumvis vitiosum non habet: ita [sect. 9] similiter una Respublica nullum ius in alia, sibi non subditam ob id acquirere potest, quod in illa gravissima quaevis scelera perpetrentur. Etenim discretis gentibus, & Regnis conditis, ut in d. l. ex hoc iure, iurisdictiones quoque, & imperia distingui coeperunt, [sect. 10] ultra quae nemo alijs ius dicere potuit, l. ult. D. de iurisdict. omn, iudic. cap. novit de iudicijs, cap. si duobus de appellation. cap. causam el 2. qui filij sint legiti. cap. quoniam, distinct. 10. cap. duo, distinct. 96. cap. celebritatem in fine de consecrat. distinct. 3. Et inde [sect. 11] territoria dicta, esse scribit Pompon. I. C. in l. pupillus 239. §. territorium, D. de verb. signif. quod magistratus intra fines cuiusque civitatis, sive universitatis, terrendi, idest, submovendi, & puniendi ius habeant. Quod [sect. 12] Siculus Flaccus in lib. de conditionib. agrorum his verbis expressit; Bellis enim gestis victores populi terras omnes, ex quibus victos eiecerunt publice atque universaliter territorium dixere, intra quos fines ius ducendi esset. vbi malim legere: Iuris dicundi ius esset, cum Brissonio & Ioanne Calino de verb. signif. verb. Territorium. Hanc autem [sect. 13] naturalem, & legitimam imperiorum divisionem turbare, & in alienos & extraneos homines iurisdictionem exercere, etiam sub praetextu Charitatis, seu pietatis, non oportet, cap. cum ad verum, cap. si Imperator 96. distinct. cum notatis a Baldo in l. 1. in princip. colum. 2. D. de constitut. Princip. Decio in dict. cap. novit. 2. notab. & in nostris terminis a Ioseph. Acosta dict. lib. 2. cap. 4. Quia nullatenus est [sect. 14] a bono, & recto ne tantulum quidem discedendum, vel propter salutem alterius, cap. 1. versicul. Septimum genus, cap. mihi autem, cap. ne quis, cap. faciat, & cap. si quis ad te 22. q. 2. & tradunt Theologi omnes in 3. Sentent. distinct. 38. & Tiraquel. de poenis temper. causa 24. in princip. Et conducit, [sect. 15] quod de levi mendacio, etiam ob conservationem totius mundi non excusando, pie, & graviter docet F. August. lib. de mendacio ad Consentium cap. 3. Alexan. 111. in cap. super eo de usuris, Theologi communiter in 3. distinct. 37. & 38. Lessius lib. 2. de iust. & iure cap. 47. dubit. 6. num. 37. Castrus adversus haereses, verb. Mendacium, Canus lib. 2. de locis Theol. cap. 2. Corduba lib. 1. quaestionarij, q. 29. Suarez in tract. de bonit. & malitia, disput. 7. sect. 1. & lib. 2. de legibus, cap. 16. num. 12. & in tract. de Fide, disput. 3. sect. 5. num. 8 & Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 14. & lib. 2. cap. 7. Qua ratione D. Bernard. lib. 1. de considerat. ad Eugenium [sect. 16] etiam Summum Pontificem notat, ubi se civilibus & saecularibus negotijs immiscet, & temporalium Principum iurisdictionem assumit: In criminibus, inquiens, non in possessionibus potestas vestra: propter illa siquidem, & non propter has, claves accepistis Regni coelorum, praevaricatores exclusuri, non possessores. Habent haec infima, & terrena iudices suos, Reges & Principes terrae. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? Et lib. 2. Vicario Christi non dominatus in orbem, sed Apostolatus convenit. Nam Principes gentium dominantur eorum, at non ita inter vos. Et praesensit [sect. 17] D. Paul. ad Roma. 14. dum ait: Tu quis es, qui; iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: quo in loco D. Hieronymus paraphrastice inquit: Cuius tu auctoritatis es, ut iudices eum, quem lex non iudicat? [sect. 18] Sic aperte insinuantes, nullam potestatem, quantumvis Regiam, aut Pontificiam, infidelibus sibi non subditis, & invitis, leges, & praecepta morum dare posse, & longe minus ad eorum punitionem procedere, vel ob hanc causam adversus illos bellum inferre. Secvndo pro eadem opinione considerari potest, quod lice fateamur, ratione tyrannidis, idololatriae, sacrificiorum, & aliorum criminum contra naturam, quae Indi committere prohibentur, Divinae Maiestati iniuriam inferri: [sect. 19] Haec tamen quo ad nos sufficiens causa belli iudicari non potest, neque ob eam vindicandam nobis adversus infideles saevire permittitur, cum Deus ipse facillime valeat, si velit, eas iniurias avertere, sceleratosque homines pro meritis coercere, prout multoties fecisse, pluribus exemplis ostendimus supra hoc lib. cap. 2. ex numer. 5. & cap. 11. num. 49. & late prosequitur Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 19. pag. 433. & 2. tom. colloq. 1. [sect. 20] Et manifestius doceri videtur in illo Deuter. 32. vers. 35. Paul. ad Romanos 12. & ad Hebraeos 10: Mihi vindictam, & ego retribuam, & melius atque expressius, [sect. 21] 1. ad Corinth. 5. ubi sic urgentissime inquit: Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum huiusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de ijs qui foris sunt, iudicare? Nonne de ijs, qui intus sunt, vos iudicatis? nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. Quem locum exponens D. Hieronymus ibidem, & in epist. ad Oceanum, eam fuisse Apostoli mentem, ostendit, ut ratione dictorum criminum liceat, in fratres, hoc est, in eos, qui semel Christo, & Ecclesiae nomen dederunt, competenter animadvertere. [sect. 22] Alieni autem & qui foris, idest, extra Ecclesiam sunt, veluti Iudaei, Haeretici, atque Gentiles, Divino iudicio puniendi relinquantur, & D. Anselmus sic inquit: Quid mihi attinet iudicare de ijs, idest, infidelibus, qui sunt foris, idest, extra Ecclesiam? His enim blandiendum est, ut per amorem, & dulcedinem possint Christo lucrari. Nam eos, qui foris sunt, non commisit vobis Deus iudicandos, sed ipse iudicabit eos in futuro secundum districtionem iustitiae suae. Et D. Athanas. super eundem Pauli locum sic non minus expresse, eleganter scribit: Neminem equidem nunc eorum, qui exteriores sunt, alloquor, id enim leges meas excederet. Super vacanee igitur Christi praecepta illis iniungerem, qui extra Christi aulam divagantur; quaecunque enim lex disserit, his qui sub lege sunt, disserit. In quem sensum eandem auctoritatem citant [sect. 23] Pontifices in cap. maiores, de baptism. cap. gaudemus, de divortijs, cap. qui sincera, cap. de Iudaeis 45. distin. cap. si quis inquit 1. q. 1. cap. inter verba 11. q. 3. cap. multi 24. q. 1. ubi etiam Turrecremata concludit, de infidelibus esse intelligendam, qui nunquam fidem agnoverunt, & ideo Divino iudicio reservantur. Et idem docent D. Thom sup. eand. epist. Pauli & Ricard. de Mediavilla in 4. Senten. distinct. 7. q. 2. art. 1. & distinct. 17. quaest. 4. art. 2. & novissime post haec scripta Pat. Suarez in tract. de Fide, disp. 18. sect. 3. num. 5. pag. 288. dicentes, quod Vicario [sect. 24] Christi, caeterisque Praelatis non fuit directe concessa potestas super his, qui Sacramentum Baptismi non susceperunt, quod est ianua, qua intratur in Ecclesiam Militantem: sed super eos tantum, qui se Fidei Christianae subdiderant. Theodoret. [sect. 25] etiam exponens alium locum eiusdem Pauli ad Colos. 4. in illis verbis: In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, sic inquit, Hoc est, ad eos, qui nondum crediderunt, nullam damni occasionem eis date, pro ipsorum salute omnia molimini. Neque abest [sect. 26] Trident. Synodus sess. 14. cap. 12. ubi assignans discrimen inter ministros Baptismi, & Poenitentiae, ait: Constat certe Baptismi ministrum iudicem esse non oportere, cum Ecclesia in neminem iudicium exerceat, qui non prius in ipsam per Baptismi ianuam fuerit ingressus. Quid enim mihi, inquit Apostolus, de ijs qui foris sunt, iudicare? Secus est de domesticis Fidei, quos Christus Dominus lavacro Baptismi sui corporis membra semel effecit. Atque [sect. 27] in eundem ferme sensum tendere, & respicere videntur aliae plures eiusdem loci interpretationes, quas referunt Alvar. Pelagius de planctu Eccles. lib. 1. art. 37. Episcop. de Chiapa in disp. contra Sepulv. fol. 9. Melchior Canus de locis Theolog. lib. 4. cap. 2. Navarr. in cap. ita quorundam, de Iudaeis notab. 8. numer. 4. Ioseph. Acosta d. lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 2. Aragon in 2. 2. q. 10. art. 8. pag. 291. Molina d. disp. 106. vers. Sit tamen prima conclusio, Valencuela in. d. monitor. contra Venetos, 4. par. num. 181. & 182. Zevall. in 4. tom. pract. q. ult. num. 109. & Pat. Suar. ubi sup. easque omnes eleganti paraphrasi comprehendisse, & exornasse videtur [sect. 28] D. August. in lib. de Verbis Domini, serm. 6. de Puero Centurionis, ubi exponens locum Deut. cap. 7. in illis verbis: Cum data fuerit vobis terra in potestatem, &c. sic inquit, prius dixit, in potestatem, & sic ait, quae facienda sunt: Aras eorum destruetis, lucos eorum comminuetis, & omnes titulos eorum confringetis. Cum acceperitis potestatem hoc facite. Quid enim mihi de ijs, qui foris sunt, iudicare? ipse Apostolus ait: Vbi non est nobis data potestas, non facimus: ubi data est, non permittimus: multi pagani habenti istas abominationes in fundis suis. Num quid accedimus & confringimus? prius enim agimus, ut idola eorum cordibus confringamus. Quando christiani, & ipsi facti fuerint, aut invitant nos ad tam bonum opus, aut praeveniunt nos: modo orandum est pro illis, non irascendum illis, ut audiant veritatem in vobis resecanda putredo est. Vnde [sect. 29] quod D. Thom. docet 2. 2. q. 10. art. 11. ritus scilicet infidelium non esse aliqualiter ab Ecclesia tolerandos, intelligendum est de ritibus infidelium habitantium inter Christianos in provincijs ipsorum Christianorum, vel cum tales ritus, & idolorum templa, & sacrificia Christianae Religioni alíquod impedimentum praestant, ut optime disputat Covarr. d. regul. peccatum, 2. par. §. 11. num. 5. vers. Quod autem, Gregor. de Valencia 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 7. per tot. Pat. Lud. Turrianus in tract. de Fide, disput. 51. art. 11. col. 644. & P. Mag. Lorca in 2. 2. art. 11. q. 10. n. 2. Alioqui si extranei, & liberi sint a Christianorum Principum imperio, & iurisdictione, nihil potest ea de causa adversus illos statui. Quinimo & subditorum [sect. 30] infidelium ritus in quantum Fidei, & Religioni nostrae non adversentur, tolerandi erunt, ut sic facilius Christo eos lucrari possimus, & ne alia damna, & graviora scandala generentur, cap. infideles 24. q. 4. cap. ad mensam 11. q. 3. cum traditis a D. Thom. d. art. 11. & Azorio. 1. par. instit. Moral. lib. 8. c. 24. vers. Vndecimo quaeritur, & cap. 25. versic. Duodecimo quaeritur, Covarrubias & alijs supra relatis, & in nostrorum Indorum terminis eleganter tradit Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Ind salu. cap. ult. & Lic. Ferdin. Zurita in libello de quaest. concernentibus materias Indorum, Matriti excusso anno 1586. q. 25. Tertio huius opinionis Auctores ea consideratione nituntur, [sect. 31] quod secundum Innocent. & sequaces, infideles lege tantum naturae reguntur, & ideo si contra illam delinquant, per Pontificem puniri posse aiunt, & eius auctoritate a Principibus Christianis. Quod si ita est, universaliter affirmare debemus, non solum puniri, & debellari posse pro peccatis contra naturam, de quibus D. Thom. 2. 2. quaest. 154. artic. 1. 2. & 12. verum & pro reliquis, quae contra legem naturalem committuntur, ut por furto, fornicatione, adulterio, homicidio, & generaliter pro quibuslibet alijs peccatis similibus: cum [sect. 32] omnia legi, sive rationi naturali repugnent, ideoque contra naturam esse videantur, ut docet D. Thom. in 1. 2. q. 71. art. 6. & q. 94. art. 3. ad 2. D. Damascen. lin. 2. de Fide orth. c. 30. D. August. lib. 12. de Civit. Dei cap. 1. Gregor. de Valencia 1. tom. disp. 7. q. 4. punct. 4. & Ioan. de Salas de legib. disp. 5. sect. 12. pag. 95. Hoc autem absurdum esse contendunt, cum his [sect. 33] de causis nec possit, nec debeat Pontifex, bellum inferre, non solum barbaris, & infidelibus, quibus non facile potest ostendi, haec omnia peccata contra legem naturae esse: sed ne Christianis quidem, quamvis in eis ratione scientiae graviora sint. Alioqui si propter hoc terras Christianorum publicaret, & alijs Principibus concederet, quotidie posset Regna mutare, cum in omni provincia multi peccatores existant, ut graviter, & erudite praeter alios consideravit Victoria d. relect. 1. de Indis num. 40. & Aragon. d. art. 8. pag. 291. & sequenti. Quibus adijcio, plures [sect. 34] Theologos tenuisse, aliquam iuris naturalis ignorantiam esse omnino inculpabilem, & invencibilem, praesertim in iunioribus, hebetioribus, & idiotis; maxime ubi non de primis ipsis, ac puris principijs naturalibus agitur, quale est illud; quod tibi non vis, alteri ne feceris, & similia; sed de alijs praeceptis, quae ab illis paulo remotiora sunt, & obscuriores aliquas conclusiones habent, ut colligitur ex D. Thom. in 1. 2. q. 94. art. 6. & ex cap. obijciuntur 7. 32. q. 4. & late prosequitur Ant. a Corduba in quaest. lib. 2. q. 4. per tot. Dominic. Soto lib. 1. de iustit. & iure, q. 4. art. 4. Aragon d. q. 10. art. 1. pag. 254. Gabr. Vazq. in 1. 2. q. 76. disp. 122. cap. 1. & 2. Gabr. de Valencia, Zumel. Medina, & alij, quos refert, & sequitur Ioan. Salas in d. tractat. de legibus, disp. 5. sect. 5. & 6. pag. 76. & 80. & novissime P. Franc. Suar. in tract. de Fide, disp. 17. sect. 2. ex numero 5. Qvarto, [sect. 35] pro eadem opinione perpenditur, in praedicatione Fidei contineri etiam praedicationem poenitentiae, & remissionem peccatorum, ut habetur Luc. ult. ibi: Quoniam sic scriptum est, & sic oportuit, Christum pati & resurgere a mortuis tertia die, & praedicare in nomine eius poenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes. Et hoc fuit [sect. 36] propositum praedicationis Divi Ioannis, & Christi domini, quod generaliter ad omnes gentes spectat, secundum D. Paul. ad Roman. 10. & ad Gal. 3. unde contraria inter se, & repugnantia esse videntur, [sect. 37] infidelibus istis Fidem suadere, quae omnium praeteritorum peccatorum remissionem indulget, & eos ob eadem peccata, quae commiserunt, punire, & vi & armis debellare. Non enim Christvs [sect. 38] venit, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum; & ita Propheta insinuavit, dum dixit: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus sedens supra asinam. Praedictaque [sect. 39] Indorum vitia, quamvis gravis, & illis innata essent, Religionis, ac doctrinae Christianae insinuatione, & consuetudine, magis quam armorum terrore, & violentia ab eorum animis removeri, & ablegari debuerunt. Nam, [sect. 40] ut praeclare tradit Plutarch. in vita Pompeij: Homo suapte natura neque efferum est, neque quod domari non possit animal; sed vitijs contra naturam utendo, degenerat. Disciplina porro, locorumque, & victus mutatione etiam ferae cicurantur, saevitiamque suam cultui mansuetiori addictae, exuunt: unde Horatius: Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit Si modo culturae patientem accommodet aurem. Et multis experimentis [sect. 41] compertum est, nihil Religione Christiana pie, & suaviter hominum cordibus insinuata, potentius, atque efficacius esse, ad tuenda naturae iura, ad barbariem, & feritatem deponendam, & benefaciendum omnibus, ad laedendum neminem, ad vitam quietissime traducendam, ut pie & eleganter prosequitur [sect. 42] Clemens Alexand. in epist. exhortat. ad Gentes, pag. 2. docens, quod Deus verae Fidei, & Religionis canticis, & carminibus, longe melius, quam Thracius ille Orpheus, & Thebanus, & Methymnaeus: Difficillimas feraes homines mansuefecit. Volucres quidem, eos, qui ex ipsis sunt leves: serpentes vero, eos qui deceptores: & leones, eos qui sunt animosi, & ad iram concitati: sues autem, eos, qui sunt voluptati dediti: lupos autem, eos, qui sunt rapaces: lapides autem, & ligna sunt insipientes; vide quantum potuerit novum canticum homines ex lapidibus, & homines fecit ex feris, Thom. Boz. de sign. Eccles. lib. 7. c. 6. pag. 282. lib. 10. cap. 16. & lib. 22. c. 2. Acosta omnino legendus de procur. Ind. salut. lib. 4. cap. 4. pag. 396. Balthas. Chavasius de notis verae Religion. lib. 4. §. 2. in fine, pag. 907. Gaspar Sanctius sup. Isai. capite 11. numer. 14. Fr. Ludovic. Granatens. in Symb. Fidei, 4. part. cap. 1. 2. & 5. par. cap. 25. & ante eos [sect. 43] Lactantius lib. 3. de falsa sapien. capit. 26. ubi. sic ait: Dei praecepta quantum valeant in animis hominum quotidiana experimenta demonstrant. Da mihi virum, qui sit iracundus, maledicus, effraenatus, paucissmis Dei verbis tam placidum, quam ovem reddam. Da cupidum, avarum, tenacem, iam tibi cum liberalem dabo, & pecuniam tibi plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis, iam cruces, & ignes, periculum omne, & taurum contemnet. Da libidinosum, adulterum, ganeonem iam sobrium, castum, continentem videbis. Da crudelem, & sanguinis appetentem, iam in veram clementiam furor illius mutabitur. Da iniustum, insipientem, peccatorem, continuo aequus, prudens, & innocens erit; uno enim lavacro malitia omnis abolebitur. Idem non minus eleganter notavit Iust. [sect. 44] Lips. in monit. ad Polit. cap. 2. sic scribens: Nulla res magis animos, & mores componit, quam religio: & illa, ubi in pectus demissa, virtutum agmen sequitur. In primis mansuetudo quaedam animi, & tranquillitas, bona imperantibus, & quae faciles, obnoxiosque praeceptis reddit. Quod sumere potuit a Clem. [sect. 45] Alex. lib. 4. Strom. cap. 6. pag. 527. ubi ait, Spiritum sanctum, quo Christiani unguntur, reddere mentem bene compositam, & Deo gratam, & ei talem indere qualitatem, ut perpetua fruatur laetitia, cum in se inhabitantem habeat Spiritum Sanctum, qui est lucidus; & abstergit ac expellit omnes vitiorum sordes, & maculas. Quam opinionem si quis defendere velit, ad argumenta, quae pro contraria retulimus, respondere poterit. Non obstare primum [sect. 46] ex tyrannidis vitio desumptum, quo Indorum Reges, ut plurimum, uti probavimus. Nam omissa solutione Episcopi Chiapensis in Apolog. contra Sepulved. fol. 15. & sequentib. & in respons. ad obiect. eiusd. replicat. n. fol. 45. qui respondet, hanc causam sufficientem non esse; cum Indi sub illorum imperium pacifice viverent, & Hispanorum opem non implorarent, de qua egimus sup. cap. praecedenti n. 89. & seq. perpendi etiam potest, duos [sect. 47] Principes, quorum unus sit fidelis, & alter infidelis, eo modo se habere inter se se, quo duo homines privati, ut considerat Aragon d. 2. 2. q. 10. art. 8. pag. 291. & Acosta d. lib. 2. cap. 4. pag. 221. Vnde [sect. 48] ubi Indorum Reges legitime suo more, ac modo imperio potiebantur, non potuerunt co ab Hispanis privari, & multo minus debellari, aut interfici, quamvis crudeliter & tyrannice dominarentur: cum [sect. 49] iuxta veriorem, & receptiorem sententiam nemo possit privata auctoritate spoliare, vel occidere tyrannum, titulo iusto regnantem, adeo ut contrarium asserere haereticum sit, ut post D. [sect. 50] Thom. lib. 1. de. regim. Princip. cap. 6. & Concil. Constantiense sess. 15. resolvit Caietan. 2. 2. q. 64. art. 3. Castrus lib. 13. advers. haeres. vers. Subditus, & lib. 14. verb. Tyrannus, Sylvester in sum. eod. verb. Gregor. Lopez in l. 10. tit. 1. par. 2. Sepulved. lib. 1. de Regno, Castaldus in tract. de Imperatore, q. 82. & plures alij, quos refert, & sequitur Gigas in tract. de crim. laesae Maiest. q. 65. per tot. Covar. in 4. 2. par. cap. 3. §. 4. num. 6. Sotus de iust. & iure lib. 5. q. 1. art. 3. Menchaca lib. 1. controvers. illust. q. 8. n. 33. Menoch. de recup. poss. remed. 10. num. 83. Petr. Gregor. lib. 26. de Repub. cap. 5. num. 24. Gregor. de Valencia 2. 2. disp. 5. quaest. 8. punct. 3. Lessius lib. 2. de iustit. & iure, cap. 9. dub. 4. Ioan. Mariana lib. 1. de Rege cap. 6. Franc. Vivius in commu. opin. conclus. 310. Molina tom. 4. tractat. 3. disput. 6. Azorius part. 1. lib. 8. cap. 12. quaest. 17. & capite 26. quaest. 7. & part. 3. lib. 2. cap. 2. quaest. 1. & cap. 7. q. 30. Balthas. Ayala de iure & offic. belli, lib. 1. cap. 25. & sequentib. Ioan. Garcia in tract. de nobilit. gloss. 2. numer. 28. & latisisime & novissime Pat. Suarez in defens. Fidei lib. 6. cap. 4. per totum, Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 8. Petr. Andr. Canonherius in Aphoris. moral. Hippocrat. pag. 335. & novissime [sect. 51] Pat. Iacob. Gordon. in sua Chronograph. anno 1589. pag. 478. ubi cum narret necem illatam Regi Galliae Henrico 111. cui similis altera contigit in Henrico IV. ann. 1610. sic elegantissime inquit: Sed parce Lector quisquis es, facere non possum, ut hoc male feriati hominis, & iniqui percussoris facinus temerarium vehementer non damnem. Scribant exterarum nationum homines, quae velint: ego nullo unquam Divino, vel humano iure permissum puto, subdito privato aut cuivis personae, his artibus in Principem insurgere, quamvis ille haereticus foret, ne dum si legitimus, si Catholicus est, si Rex Christianissimus, in scelere nulla religio est, & malis artibus Divinum Numen nunquam bene colitur. Secundo vero argumento ex multitudine, & gravitate aliorum delictorum desumpto, quae Indi isti contra legem, & rationem naturalem perpetrare solebant, & ex eo, quod humanas carnes edebant, respoderi etiam potest, negando hoc suffciens [sect. 52] esse, ut Christiani possint adversus infideles sibi non subiectos animadvertere, neque ad id Romani Pontifices interventionem quicquam proficere, quem infideles recognoscere non tenentur, ut huius opinionis Auctores affirmant. Praesertim cum revera eadem [sect. 53] sint, vel etiam minus gravia eorundem Indorum crimina, quam quae olim, & hodie de alijs nationibus memorantur; quibus tamen nunquam legimus ob hanc causam bellum indictum, ut observat Ioseph. Acosta d. lib. 2. cap. 5. & Fr. August. Davila in d. hist. Mexican. lib. 1. cap. 30. Nefariae [sect. 54] namque libidinis vitium frequentissimum olim fuit etiam Iudaeis Divina lege institutis, & Romanis rerum dominis, plurimisque alijs gentibus, & usque adeo non fastiditum, ut etiam in media Roma antiquitus essent publica, apertissimaque obsoletorum loca, & gravissimi Philosophi publicos habuerint concubinos, & [sect. 55] Adrianus Imperator Ganymedi suo Divinos honores indulserit, temploque urbe, & publicis sacrificijs honestandum curaverit: & in Stellam coelestem conversum asseruerit, ut pluribus tradunt Dio Cassius, & Spartian. in Adriano, Pausanias in Arcadicis lib. 8. D. Hieronym. lib. 20. advers. Iovin. Nicol. Leonic. de var. histor. lib. 2. cap. 19. & Constant. Landus in explicat. veter. numismat. pag. 91. Ierosolymis [sect. 56] etiam circa Templum, omnium eo saeculo sanctissimum, effoeminatorum aediculae, lupanaris instar, structae fuerunt, ut constat ex 4. Reg. cap. 24. & 2. Machab. cap. 4. & ex alijs, quae late prosequitur D. Hieron. explicans illud Isaiae cap. 2: Et pueris alienis adhaeserunt, Thom. Boz. de signis Eccles. lib. 7. cap. 4. & Gaspar Sanctius ibidem num. 12. De [sect. 57] Amorrhaeis quoque, & caeteris Palaestinis tot, & tam immania scelera sacra Scriptura recenset, ut non videantur horribiliora Indis obijci posse, etiam ijs, quos Caribes vocant, qui sunt omnium truculentissimi, ut constat ex illo loco Sapient. 12. vers. 5. & 6. cuius sup. cap. 12. num. 76. meminimus. Et tamen non ob haec ab Hebraeis bellari potuissent, nisi expressum Domini praeceptum intervenisset, cui imputari non potest, si delere iubeat nationes, quas fecit; novit enim quid cuique fieri debeat, ut subijcitur in dict. c. 12. Sapient. vers. 12. & seq. Et praeterea aliae quoque causae illius belli fuisse perhibentur, de quibus insra in responsione quinti argumenti susius agemus. Afrorum [sect. 58] item vitia adeo extollit Salvian. lib. 7. de provident. ut Indos su turpitudine vincere videantur: sic enim de illis scribit: Omnes nationes habent, sicut peculiaria mala, etiam quaedam bona. In Afris pene omnibus nescio quid non malum? Si accusanda est inhumanitas, inhumani sunt: si ebrietas, ebriosi sunt: si falsitas, fallacissimi: si dolus, fraudulentissimi: si cupiditas, cupidissimi: si perfidia, perfidissimi. Impuritas eorum, atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt, quia illis supra diximus malis aliarum gentium, his autem etiam sua ipsorum vicerunt. Ac primum, ut de impuritate dicamus, quis nescit, Africam totam obscoenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram, ac sedem hominum, sed ut AEtnam putes impudicarum esse flammarum? &c. Et post alia: Nam sicut in sentinam profundae colluviones omnium sordium, sic in mores eorum, quasi ex omni mundo vitia fluxerunt. Carpocratiani [sect. 59] etiam haeretici, qui alio nomine Gnostici dicti sunt, adeo turpem, & flagitiosum vivendi modum profitebantur, ut nefando concubitu matres, & sorores violarent, uxores communes haberent, omnem speciem virilis coitus, ac libidinosae ad mulieres consuetudinis in singulis corporis membris exercerent. Incantationes quoque veneficia, ac idololatrias perficientes, abortus procurantes, & ipsam suam sinaxim, ac communionem turpitudine multiplicis coitus polluentes: comedentes, ac contingentes tum humanas carnes, tum alias immunditias. Et quod peius fuit, has tam nefandas, & scelestas actiones Religionis Christianae velo persuasione diabolica contegentes, ita ut turpem ignominiae notam universae Christianorum multitudini suo tempore inuserint, ut graviter narrat, & dolet Epiphan. haeresi. 26. & 27. Irenae. lib. 2. cap. 24. Tertul. de praescript. advers. haeres. cap. 48. Clem. Alexand. & eius addition. Gentian. Hervet. lib. 3. Strom. cap. 1. & in notis collectan. pag. 807. Euseb. Caesariens. lib. 4. hist. Eccles. c. 7. & alij, quos refert Cardin. Baron. in annal. Eccles. rom. 2. ann. Christi 120. num. 21. & 22. & Martin. Delr. lib. 3. disquis. magic. par. 1. q. 1. pag. 188. & quaest. 3. sect. 2. pag. 207. De [sect. 60] Lestrigonibus quoque narrat Homer. Odiseae K, quod antropophagi erant, unde in veteri glossario ita cognominantur Striges, & magi nostri temporis, qui pueros maxime adhibent ad sacrificia, eorumque sanguinem lambunt, & carnes vorant. Plures [sect. 61] item aliae gentes olim fuisse commemorantur, quae profana convivia humanarum carnium exercebant, ita ut nec parentibus parcerent, ut constare poterit ex traditis a Tertulliano lib. 1. contra Marcion. D. Hieron. lib. 2. contra Iovinian. D. Chrysost. hom. 10. in Matth. Euseb. lib. 1. de praeparat. Evang. cap. 3. Alex. ab Alexan. lib. 3. Genial. cap. 1. ubi eius additionator Tiraq. qua solet diligentia plura congessit. Et de [sect. 62] Britannis & Polonis idem scribit Plinius lib. 30. cap. 1. D. Hieronym. d. lib. 2. advers. Iovini. Radevicus lib. 3. hist. cap. 1. Bap. Fulgos. lib. 9. memorab. cap. 2. fol. 314. Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 22. cap. 2. in fine. Et [sect. 63] de Brasiliensibus, AEthiopibus, & alijs Orientalibus Maffaeius lib. 15. hist. Ind. pag. 360. & Molina de iustit. & iure, tract. 2. disp. 34. pag. 167. ubi aiunt, maximum fuisse Christianis Praedicatoribus laborem apud Brasilienses in cohibenda huius funesti ac feralis cibi consuetudine: [sect. 64] quo illi nullum palato gratius edulium norant, atque ob id ipsum gravia non semel adiere discrimina. Et quod aiebant Barbari, intinctis sacro baptismate carnibus, multum de pristina saporis gratia deperire. Vt sic interim omittamus turpitudines, quas [sect. 65] Romani in festis Floralibus, Bacchanalibus, & Venereis admittebant, & praesertim [sect. 66] in Lupercalibus, in quibus tanta erat stultitia, ut superstitiosae foeminae, quae foecunditatem suam desperabant, ministris tam infamis ac execrandae solemnitatis se exponerent, & dorso, ventre ac palmis scuticae verbera acciperent. De quibus Ovid. lib. 2. Fast. sic loquitur. Nupta quid expectas? non tu pollentibus herbis Nec prece, nec magico carmine mater eris. Excipe foecundae patienter verbera dextrae Iam socer optatum nomen habebit avi. Iussae sua terga puellae Pellibus exsectis percutienda dabant Luna resumebat decimo nova cornua mense Virque pater subito, foemina mater erat. Assyrij [sect. 67] quoque, & Lydij vetustis, & spurcis moribus, virginum nuptias non aliter celebrabant, quam si prius in honorem Veneris alicui peregrino sui corporis copiam fecissent, aut dotem scortando coadunassent. Varios item alios non minus foedos,[sect. 68] quam feros, ac tyrannicos vivendi ritus, hodie Turcae exercent, & olim plures aliae gentes exercuerunt: de quibus multa tradunt [sect. 69] Solinus lib. 5. cap. 43. Iustin. Athenagor. Tertul. Origen. August. Cyprian. Arnob. Clem. Alexand. Prudentius, Nazianz. & alij, qui apologias, & orationes contra Gentes scripserunt, Ioan. Boem. in lib. de morib. omn. Gent. Tiraq. in suis legib. connubial. Ioan. Boter. in relat. univers. Th. Boz. omnino legendus de sign. Eccles. lib. 7. cap. 4. & lib. 2. cap. 10. & in tract. de iure stat Eccles. lib. 2. cap. 15. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. per tot. & tom. 4. colloq. 4. de origine humanae societ. ex pag. 1. Perei. sup. D. Paul. ad Roman. 2. disp. 11. 12. & 13. Lilius Girald. in sua histor. Deor. & in nostris fere terminis Acosta, & Fr. August. Davila ubi supra, Gregor. de Valencia disput. 7. quaest. 4. punct. 1. Alphons. a Castro lib. 2. de leg. poenal. cap. 14. Sotus lib. 1. de iust. & iure, q. 4. art. 4. Azor 1. p. inst. Moral. lib. 6. cap. 60. & seqq. & par. 2. lib. 3. cap. 14. q. 3. & 4. & Pat. Ioan. Salas, qui plurima congerit in dict. tract. de legib. disp. 5. sect. 6. pag. 79. Ad tertium argumentum de cruentis Indorum sacrificijs, & horrendis innocentum mactationibus, respondetur, id [sect. 70] quoque sufficiens non esse, ut infidelibus bellum iuste inferatur; quia moraliter loquendo, si per viam belli eiusmodi scelerum extirpatio, & innocentium defensio quaerenda est, plures tali bello absumentur, quam ulla Barbarorum tyrannide, aut sacrificiorum immolatione perire potuissent. Et ita omni prorsus ratione carere videtur, eos velle defendere quorum graviorem perpetres caedem, ut advertit Acosta dict. lib. 2. de procur. Ind. salut. cap. 6. pag. 232. & Mag. Banez dict. 2. 2. q. 10. artic. 10. pag. 535. versic. Tertia conclusio. Quibus ego non incongruenter adijcio, [sect. 71] Ecclesiam tolerare solere ritus Paganorum etiam nobis subiectorum, ob maiora damna, & scandala vitanda, ut sup. n. 30. probavimus: unde multo magis in non subditis idem ob eandem rationem tolerare debebit, saltem pro eiusmodi peccatis, quae ante exactam fidei nostrae intelligentiam & susceptionem commiserunt: cum [sect. 72] consuetudo eorum, etiam improba, a temporali poena eos excusare videatur, iuxta ea, quae late tradit Glossa & Ancharr. in cap. cum venerabilis, de consuetud. Roman. singul. 19. & cons. 283. Oldrad. cons. 9. Ias. in l. de quibus, n. 8. D. de legibus, Cremensis singul. 149. D. Covarrub. in cap. quamvis pactum, 1. part. §. 7. n. 12. de pact. lib. 6. Aviles in c. 18. Praetor. num. 28. Hippol. de Mars. in prax. crim. §. ulterius num. 9. & §. quoniam, n. 97. & 98. Tiraq. de poen. temper. caus. 42. & eo non relato Pet. Pechius in cap. sine culpa 18. de regul. in 6. n. 4. Vbi multum in nostris terminis tradunt ex Plutarch. problem. capite 83. quod cum [sect. 73] Romani olim Barbaros quosdam Dijs immortalibus hominem immolasse accepissent, Magistratus eorum accersendos, puniendosque putaverunt. Quos tamen postea cum id consuetudine quadam fecisse accepissent, impunitos dimiserunt, aliasque id posthac facere prohibuerunt. Praeterea responderi etiam poterit iuxta mentem Episcopi de Chiapa, Victoriae, & aliorum, quos supra citavimus, [sect. 74] seclusa omni lege positiva, Divina, vel humana, non facile demonstrari posse, an eiusmodi hominum sacrificia naturali iure prohibita sint, cum videamus olim in usu fuisse apud omnes serme nationes, non solum barbaras, verum & eas, quae maiori scientia, & prudentia pollere videbantur, ut de Hebraeis passim deplorat Scriptura, deuteronom. 12. 4. Regum 3. Sapient. 14. & in alijs locis, quae retulimus sup. cap. 12. num. 76. Vbi [sect. 75] inter alia mentio fit idoli Moloch, de cuius initio, & significatione, & qualiter illi humanae victimae immolarentur, & an Salomon ei proprium filium sacrificaverit? & etiam de alijs idolis Hebraeorum plura post alios, quos refert, tradit diligentiss. Pat. Ioan. Pineda de reb. gestis Salomon lib. 7. cap. 11. per totum, Pat. Ludovic. Ballester. in Onomatograph. verb. Gehenna, pag. 157. Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 16. §. 4. pag.108. & Bernar. Aldrete de antiq. Hispan. lib. 2. cap. 2. ex pag. 184. ubi etiam de Arabis, Palaestinis, & alijs nationibus agunt. Africanos [sect. 76] quoque, & praecipue Carthaginenses, huic sceleri valde deditos fuisse, comperimus. Nam non captivos tantum, & extraneos homines, verum & proprios filios sponte Saturno immolare solebant, & qui liberos non habebant, a patribus emptos, ipsis adstantibus, & lacrymas, & gemitum comprimentibus, immanissime trucidabant: ut ultra ea, quae d. cap. 12. commemoravimus, late probant Dionys. Halicarnas. lib. 1. Plutarch. in lib. de superstitionib. Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. inst. cap. 25. D. August. lib. 7. de Civit. Dei capit. 19. & 26. Nizephor. lib. 18. cap. 13. Minutius Foelix in Octavio, Quint. Curt. lib. 4. ubi de Tyrij obsidione, Simon Maiol. tom. 2. colloq. 1. pag. 74. Petr. Fab. lib. 3. Semest. cap. 2. pag. 26. Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 22. cap. 2. & novissime Fr. Raph. de la Torre in 2. 2. q. 93. art. 5. pag. 37. & Franc. Torreblanca de Magia divinatrice lib. 1. cap. 17. & 18. unde Silius Italicus inquit: Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido. Poscere caede Deos veniam, ac flagrantibus aris, Infandum dictu, parvos imponere natos. Romani [sect. 77] etiam eadem caecitate, & feritate laborarunt, antequam S. C. id severe prohibuissent, ut supra cum Plinio, & alijs tradidimus, & constat ex Suetonio in Claud. cap. 24. & in Octavio cap. 15. ubi [sect. 78] agens de obsidione Perusij, inquit: Scribunt quidam trecentos ex dedititijs electos utriusque ordinis, ad aram Divo Iulio structam, Idibus martij ostiarum more mactatos. Et conducunt [sect. 79] carmina Virgilij lib. 2. AEneid. Sanguine placastis ventos, & virgine caesa. Et lib. 10. ubi AEneam inducit, octo iuvenes uno sacrificio immolantem: — Sulmone creatos Quatuor hic iuvenes, totidem, quos educat Vfens, Viventes rapit, inferias quos immolet Vmbris, Captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Quibus in locis Servius, Pontanus, & Cerda plura de eisdem sacrificijs notarunt, & Tertul. in lib. de spectacul. cap. de munere, & Petr. Fab. lib. 2. Semestr. cap. 10. pag. 139. docentes, in [sect. 80] sepulchris virorum fortium captivos necari a Romanis solere, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat. Quod postquam crudele visum est, [sect. 81] placuisse gladiatores ante sepulchra dimicare; qui a bustis bustuarij dicti sunt. Sic impietatem voluptate adumbrantes. Atque hinc gladiatorum munera, & spectacula originem habuisse. Quibus plane (ut recte advertit Thomas Bozius d. lib. 7. cap. 4.) nihil [sect. 82] atrocius fingi potuit, cum pro ludo, atque adeo honore existimarent, homines conducere, qui se mutuis vulneribus confoderent, ut alijs essent oblectamento. Quod saepius quotannis fiebat. Et laudi Traiano datur, quem vocant Optimum Imperatorem, quod uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuisset. Quousque [sect. 83] cruenta haec spectacula a pijssimo Imperatore Constantino prohibita sunt in l. unica, C. de gladiatorib. lib. 11. ad cuius illustrationem praedicta adnotasse iuvavit, & plura alia, quae observat Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 22. Pet. Fab. dict. cap. 10. & in Agonistico, Observat. Divini, & human. iur. pag. 196. Casaubonus in vit. Caesar. pag. 146. Brissonius, verb. Ludus gladiatorius, Raevard. lib. 2. coiectan. cap. 8. & Iacob. Duran. Cassellius lib. 1. var. cap. 8. Eandem etiam Romanorum inhumanis immolationibus consuetudinem exemplo suo gravius adhuc ostendit Marius, [sect. 84] Dijs Averruncanis, seu malorum depulsoribus, filias suas sacrificans, ut ex Doroth. lib. 4. rer. Italic. refert Clemen. Alexand. in lib. adhortat. advers. Gent. pag. 46. non aliter atque Achaz [sect. 85] Hebraeorum Rex proprium filium inimicorum suorum idolo simili ratione immolase refertur lib. 4. Reg. cap. 16. & lib. 2. Paralipom. cap. 28. Ioseph. Iudaeus lib. 9. antiquitat. cap. 12. & post alios tradit Ioan. Lorinus sup. Sapient. cap. 12. pag. 428. & Didac. Matut. de prosap. Christi in 4. aetate mundi, cap. 5. §. 5. fol. 216. Qua de causa ego aliquando existimabam, hostiarum [sect. 86] victimarumque nomen, quod Romani postea pro animalibus in sacrificium oblatis, & caesis usurparunt, inde originem habuisse, quod antiquitus illis erat in more, ipsos hostes victos, & ad id servatos, sacrificare; licet D. Isidor. lib. 6. Etymol. capit. 19. pag. 115. & lib. 1. different. pag. 44 doceat, quod hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant, antequam ad hostem pergerent: victimae vero, quae post victoriam devictis hostibus immolabantur; cui conveniunt aliae etymologiae, quas ex Agelio, Festo Pompeio, & alijs refert Lilius Girald. de Dijs Gent. syntagm. 17. pag. 464. Blondus de Roma. triumph. lib. 1. pag. 23. & 49. & Ioan. Funger. in Etymologico, verb. Hostia, & verb. Victima, & ita explicant illud Ovidij 1. Fastor. dum inquit: Victima, quae cecidit dextra victrice vocatur, Hostibus a caesis hostia nomen habet. Neque [sect. 87] mirum videri debet, Romanos his cruentis mactationibus aliquando indulsisse, cum se ipsos occidere, & devovere, vel occidendos vendere facile, & gloriosum existimarent, prout & Thebanis, & alijs in more fuisse, multis probat Alciat. lib. 4. Parergon, capit. 4. Tiber. Decian. lib. 9. cap. 2. Iust. Lips. lib. 2. Saturnal. cap. 5. & Gomez de Amesc. in tract. de potestate in se ipsum lib. 1. cap. 3. ex n. 16. De [sect. 88] Tauris item, Thessalis, Cretensibus, Lesbijs, Focensibus, Albanis, Sardis, Scythis, Leucadibus, Liceis, & Pergaeis, multisque alijs populis, qualiter humanis victimis daemonibus fuis libarent, plura tradunt Herodot. in Melpom. Strabo lib. 11. D. August. lib. 18. de Civit. Dei cap. 53. & in lib. ad quod vult deum num. 26. & 27. to 6. Clem. Alexand. Simon Maiol. & Torreblanca ubi supra, Lilius Girald. dict. syntag. 17. pag. 529. Marquard. d. tract. de Iudaeis, & infidel. 3. par. cap. 1. num. 16. & Lorin. in dict. cap. 12. Sapient. pag. 425. De Gallis, [sect. 89] Francis, Germanis, Britannis, Lithuanis, Northmanis, Dannis, & alijs Borealibus idem tradunt Plin. lib. 30. cap. 1. Titus Livius lib. 2. decad. 3. Iul. Caesar de bello Gallico lib. 6. Cornel. Tacit. in lib. de morib. German. Strabo lib. 4. in fine, Lactan. lib. 1. Divin. instit. cap. 8. Euseb. lib. 4. de praeparat. Evangel. Procop. lib. 2. belli Got. Diethmar. lib. 1. hist. Northman. Cromerus lib. 15. de reb. Lituan. Giraldus syntag. 9. pag. 295. & Thom. Bozius dict. lib. 22. cap. 2. ubi referunt, apud has gentes hunc ferum morem non ita pridem desijsse. Quem in Gallis, & Germanis notavit etiam Lucan. [sect. 90] libro 1. Pharsal. dum ait: Et quibus immitis placatur sanguine diro Theutates, horrensque feris altaribus Haesus. Theutatem [sect. 91] enim illi, Mercurium, & Martem, Hesum appellabant, ut docet nos Livius lib. 6. decad. 3. Cael. Rhodig. lib. 22. lect. antiq. cap. 16. Lilius Giral. & Bozius ubi sub. & Carol. StePhan in dictionar. verb. Theutates, addens ex Strabone, [sect. 92] ad haec sacrificia Gallos Druidibus ministris usos fuisse: & quod alij immani magnitudine simulachra habebant, quorum, contexta viminibus membra, vivis hominibus complebant; quibus succensis, circunventi homines flamma exanimabantur: quosdam sagittis configebant, & intra sacras aedes patibulo suffigebant. In quod vitium tandem [sect. 93] nostros etiam Hispanos Phoenicum, Graecorum, Carthaginensium, & aliarum nationum imitatione, & communicatione delapsos, innumeros homines, & plerumque proprios liberos immolare solitos fuisse, testis est Strabo lib. 3. de situ Orb. Euseb. in orat. inm laud. Constantini Magni, Florian. de reb. Hisp. lib. 2. cap. 18. Zamallo lib. 5. capit. 5. Ludovic. Nonius in Hispan. capit. 66. Ambros. Morales lib. 6. cap. 10. & post eos Fr. Ioan. a Ponte in dict. conven. utri. Monarch. lib. 3. cap. 16. §. 4. & 5. ubi in hunc morem adducit, & illustrat Concilium [sect. 94] Illiberitanum cap. 2. & 3. ubi de poena flaminum, sive Sacerdotum tractatur, qui cruenta haec sacrisicia peragebant. Tantum [sect. 95] religio potuit suadere malorum, Quae toties peperit scelerata atque impia facta. Qvarti vero argumenti vis, quae ex gravissimo & Deo semper infesto idololatriae crimine sumitur, quod Indorum gentes ita turpiter, & enormiter exercuisse probavimus, non difficulter evitari poterit, si cum Auctoribus huius ultimae opinionis negaverimus, infidelibus [sect. 96] nobis non subiectis ob eam tantum rationem bellum iustum inferri posse, quemadmodum nunquam ab Ecclesia illatum legimus, quamvis ubique gentium hoc scelus multifariam frequentatum fuisse reperiamus. Quis enim hac in parte [sect. 97] antiquorum romanorum caecitatem, & stoliditatem ignorat? qui in id stultitiae prolapsi sunt, ut spurcissima impuritate Venerem, Cupidinem, pudendaque etiam membra coelo dignarentur, & Divino honore colerent. Et ut refert D. August. lib. 2. de Civit. Dei cap. 25. & lib. 4. cap. 8. & 16. praeter propria idola, quae colebant, omnes Graeciae, & aliarum subactarum nationum superstitiones in patriam transtulerunt, & singulis actibus, imo & singulis motibus Deos diversos praefecerunt. Cui consentiens Leo Papa serm. 1. de Petr. & Paul. ait: Cum pene omnibus Roma dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus: & magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuebat falsitatem; ita ut plusquam triginta Deorum millia Roma triumphans coluerit, & trecenti Ioves extiterint, atque ut canit Virgilius AEneid. 8. Maxima tercentum totam delubra per Vrbem. Vt ex Marco Varrone, & alijs prodit D. August. ubi sup. Blond. de Roma. triumph. lib. 1. per totum, Lilius Giral. in sua hist. de Dijs Gent. & alij relati a Ioan. Pineda de reb. Salomon. lib. 5. cap. 5. sect. 1. num. 4. pag. 307. lib. 7. cap. 10. num. 8. pag. 508. Maiol. in diebus Canicul. 1. tom. colloq. 2. pag. 51. Thom. a Iesu de procur. omnium gent. salut. lib. 11. part. 1. cap. 1. pag. 761. & seqq. & Bern. Aldrete de antiq. Hisp. lib. 3. cap. 6. AEgyptij [sect. 98] quoque, ad quos omnes profani Scriptores initium idololatriae referunt (unde Celm. Alexan. in epist. exhortator. contra Gentes, pag. 22. AEgyptum impietatis, & superstitionis magistram appellat) non solum coeli Astra, Solem, Lunam, & Stellas, reliquaque elementa, ut Deos adorarunt, & obscoenos, & iniuriosos homines, perditosque latrones, ut Iovem, Saturnum, Martem, Mercurium, Venerem, Isidem, & Osirim, & aliorum sceleratorum turbam; sed etiam Nilum fluvium, & crocodyllos in eo nascentes, & vix aliquod animal utile, aut nocivum reliquerunt, quod eadem veneratione non prosequerentur, ut canes, boves, oves, hircos, catos, ibices, vulpansares, fenices, anguillas, & similia; & multa item herbarum, & leguminum genera, ut post Herodot. Diodor. Sicul. Plin. Solin. Strabon. & alios, tradit D. Augdict. lib. 2. cap. 22. Clem. Alexand & eius additionator Hervetus in epistol. contra Gent. Euseb. de praeparat. Evang. cognit. lib. 13. D. Epiphan. in Anchorat. & novissime Gaspar Sanctius sup. Isai. cap. 2. vers. 27. pag. 37. Vnde Anaxandrides Rhodius Poeta eos lepidissime irridet, & etiam [sect. 99] Iuvenal. satyr. 15. dum inquit: — Quis nesciat qualia demens AEgyptus portenta colat? crocodyllon adorat, Pars haec: illa pavet saturam serpentibus Ibim, Effigies sacri nitet aurea Circopitheci, Illic caeruleos, hic piscem fluminis, illic Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam; Porrum, & cepe nefas violare, ac frangere morsu. O sanctas gentes, quibus haec nascuntur inhortis Numina! Habebant [sect. 100] aliae nationes peculiares Deos, quos in hac, aut illa imagine sibi adorandos proponebant, utpote Babylon Belum, Africa Neptunum, Mauritania Iubam, Rhodus Solem, Samos Iunonem, Lemnos Vulcanum, Paphos Venerem, Delphos Apollinem, Roma Quirinum, Latini Faunum, Athenae Minervam, Syria Atergatin, Arcadia Panem, Ammonitae Molochum, Persia Coelum & Iovem, Arabia Iovem & Bacchum, Gallia, praeter Mercurium, Theutatem, & Haesum. Et ut Sibylla canit de Graecis, ἔργα δὲ χειροποιητὰ ἔργα ρομεν αὶῥρινι μύθῳ, ut refert Ioan. Funger. in Etymol. verb. Idololatria, pag. mihi 489. Ad [sect. 101] Hebraeos item, & Chaldaeos hoc crimen foedissime prorepsisse, & varia idola sub varijs formis, & nominibus coluisse, veluti Miplezet, Tamuz, Beel, & Baal (quod erat quasi commune omnium idolorum nomen, & Iovem significabat) Dagon, Astaroth, Meleketh, Moloch, & alijs similibus, passim Scriptura sacra testatur, ut constat ex 1. Reg. 15. Ezech. 8. Ierem. 7. & 50. Amos 5. Iudic. 2. & 16. Samuel. 5. Deuter. 7. & tradit Funger. ubi supra, verb. Idolum, & plenissimum Catalogum congerens Polyanthaea, verb. Idololatria, pag. 610. & P. Pineda d. lib. 7. de reb. Salom. cap. 3. Ita [sect. 102] ut quidam, Abrahamum, qui postea fuit dictus, Pater credentium, aliquando idololatriae inservisse, doceant, ut constat ex traditis a Clem. Alexand. lib. 1. recognit. Suida, verb. Abraham, Philon. in lib. de Abraham, Genebrar. in Chronograph. anno mundi 2049. Cedren. in compend. histo. Andr. Masio in comment. sup. Iosue cap. 24. Gasp. Sanctio in Isai. cap. 43. n. 51. pag. 460. & Didaco Matute de prosap. Christi, 3. aetate, cap. 1. §. 3. licet contrarium verius, & certius esse videatur ex ijs, quae observat Mag. Fr. Raph. de la Torre de vitijs opposit. Relig. tom. 2. q. 94. art. 4. pag. 115. Et, ut ad rem redeamus, Scythae Acinacem, Arabes lapidem, Persae fluvios, & ligna, Thessali formicas, & Athenienses (quod plus est) [sect. 103] Contumeliam, & Impudentiam Deas effecerunt, proprijs fanis, & sacrificijs institutis, ut notavit Tullius lib. 2. de legib. Clem. Alex. & Hervetus ubi sup. Erasmus in Proverbio: Dea impudentia. Sicuti & Lacedaemonij [sect. 104] Morti, Senectuti, & Paupertati: Romani [sect. 105] adversae Fortunae, Pallori, Febri, & Rubigini, templa & peculiaria sacrificia destinarunt, ut observat Plin. lib. 2. cap. 7. Abulens. sup. Euseb. Alex. ab Alex. & eius additionat. Tiraq. lib. 1. Genial. cap. 13. Valer. Max. lib. 1. cap. 1. Columel. de re rustic. lib. 10 & Matute ubi supra §. 1. De [sect. 106] arboribus quoque, & serpentibus, & cur olim ab alijs nationibus pro Dijs coli solerent, & hodie etiam colantur, plura congerit Thom. Boz. lib. 1. de signis Eccles. cap. 4. Et [sect. 107] Zeilanos Indos Simiae dentem magno pretio emisse, ut eum adorarent, Simon Maiol. recenset in dieb. Canicul. colloq. 7. de quadrupedibus, pag. 174. tom. 1. Quinimo [sect. 108] & inter Christianos quosdam, hanc olim corruptelam viguisse, ut simul cum Christo idola colerent, aperte ostendit D. Paul. 1. Corint. 5. & ibidem expressius D. Chrysost. & D. Greg. lib. 7. epistol. 20. & lib. 8. epist. 5. quos refert Alanus Copus dialog. 4. cap. 7. in fine. Et possem quidem innumera alia de idololatria omnium nationum explorare simul & deplorare, & quam varios, ridendos, & portentosos Deos coluerint, & quam impijs, obscoenis, & detestandis sacrificijs illos prosecuti fuerint, nisi de hoc argumento latissime scripsissent [sect. 109] Auctores supra citati, praecipue D. August. Clem. Alex. Arnob. Tertul. Cyprian. Lactan. Firmian. Iustin. D. Thom. & alij, qui apologias adversus Gentiles ediderunt. Lilius Giral. in integro, & eruditissimo lib. de Dijs Gent. Alex. ab Alexand. & eius additionat. Tiraq. lib. 6. dier. Genial. cap. fin. lib. 2. cap. 22. lib. 3. cap. 12 & lib. 4. cap. 14. Thom. Boz. lib. 2. de sign. Eccles. cap. 10. & lib. 12. cap. 15. & lib. 22. cap. 2. Pet. Fab. lib. 3. Semest. cap. 1. cum quatuor seqq. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Idololatria, & idolum Ioan. Bohem. de morib. Gent. pag. 33. & 57. Simon Maio. tom. 2. colloq. 1. per tot. Ioseph. Acosta in hist. Moral. Ind. lib. 5. in prooem. & de procur. Ind. salu. lib. 1. cap. 2. 3. 4. & 5. Fr. August. Davila in hist. Mexic. lib. 1. cap. 24. & 25. Simon Maiol. in diebus Canicul. tom. 2. colloq. 1. Torquem. in Monarc. Ind. tom. 2. in prooem. & lib. 6. cap. 1. 2. 3. & 4. Raph. de la Torre ubi sup. q. 94. per plures disputationes, Franc. Torreblanca de Magia divinatr. lib. 1. cap. 17. & 18. Fr. Ioan. dela Puente in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 12. & 13. ubi etiam agit de antiquorum Hispanorum idololatria, & quando apud illos initium habuit: & Bern. Aldrete d. lib. 3. de antiq. Hisp. cap. 6. Et ad illud, [sect. 110] quod de blasphemiae crimine addidimus, quae in idololatria virtualiter inest, & ob quam bellum iuste infidelibus inferri posse, ex communi opinione probavimus, responderi etiam potest cum Doctoribus supra citatis, & praecipue cum Gregorio de Valencia dict. disp. 1. q. 10. punct. 6. vers. Illud autem, blasphemiam, quae in idololatria, inest, materialem esse, & in facto consistere; quia reipsa idololatrae Christvm Devm verum suis superstitionibus negant. Hanc autem non sufficere ad hoc, ut illis bellum legitimum inferatur, alioqui omnes Infideles, Paganos, & Iudaeos debellare liceret; sed illam [sect. 111] tantum, quae vere & proprie blasphemia appellatur, scilicet quae in verbis consistit, & nostrae Religioni, ac Christianae Reipublicae iniuriam, & scandalum irrogat: ut tradit D. Thom. 2. 2. quaest. 13. art. 1. Etenim in idololatria, etsi blasphemiam contineat, & maius peccatum esse videatur, nulla nostrae Religioni, sed soli Deo iniuris sic, cuius vindictam, ut sup. diximus, ipse sibi reservat. AD quintum autem argumentum [sect. 112] de locis & exemplis sacrae Scripturae, D. Augustini, Cypriani, & aliorum Patrum, quibus, solam idololatriam, legitimam bellandi causam praebere, contendimus, responderi potest, [sect. 113] veteris legis exempla, maxime quae ad delictorum punitionem spectant, admirari a nobis potius, quam imitari debere, ut multis argumentis ostendit Gratian. in cap. nos si incompetenter 41. vers. His ita respondetur, 2. q. 7. D. August. in cap. dixit Dominus 12. 14. q. 5. & in cap. si quis 19. 22. q. 2. Et praeterea, nunquam[sect. 114] populum Israel, auctoritate propria, Chananaeorum, Amorrhaeorum, & aliorum Gentium provincias occupasse, ob id tantum, quod infideles, aut idololatrae essent, vel alijs criminibus contra naturam operam darent; sed propter specialem, & expressam Dei sussionem, & donationem, qui eis illas terras ad habitandum promiserat: vel quia eis transitum impediebant, aut aliter infensi erant: vel quia ut ait D. August. lib. 6. quaest. q. 10. in Iosue, & lib. 44. quaest. 4. sup. Numer. cap. 20. serm. 105. de tempore, tom. 10. & Cassian. collat. 5. cap. 24. Sem filius Noe illarum dominus fuerat, & postea, per vim & arma, Chananaei, filij Cham, eas sibi usurparunt: unde cum filij Abrahae a Sem originem ducerent, illas repetendi & vindicandi, ius praetendere potuerunt. Quibus rationibus alias addit D. Thom. in 4. distinct. 39. artic. 1. ad. 1. ob quas bella illa non inique ex iure gentium gesta declarat, & prosequitur Sotus lib. 5. de iustit. & iure, quaest. 3. artic. 3. in fine, Acosta de procur. Ind. salu. lib. 2. cap. 5. Banez d. art. 10. col. 532. Aragon in 2. 2. q. 10. artic. 8. pag. 292. vers. Respondetur, novissime Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 27. pag. 159. & sequent. & Pat. Franc. Suar. post haec scripta in tract de Charitat. disp. 13. sect. 5. n. 2. Licet verum sit, in horum consequentiam, [sect. 115] Deum etiam Israelitis praecepisse, ut idolorum templa destruerent, & radicitus dissiparent, ne praedictarum nationum exemplo dilectus sibi populus contaminaretur, quem nimis his superstitionibus deditum esse sciebat. Et eodem modo accipiendus est locus ille [sect. 116] alter Deuter. cap. 20. quo civitates procul positas deleri Dominus iusserat. Etenim non ob diversitatem Religionis, sed ob alias causas, & iniurias bellum illis indici, eiusdem capitis initium demonstrat, ubi aperto ore eos hostes appellat: Si exieris ad bellum contra hostes tuos. Etsi ratione idololatriae, & aliorum criminum contra naturam, puniendi essent, non exciperet Dominus foeminas, quae & ipsae eisdem peccatis tenerentur, neque cum illis pacem, & soedus inire permitteret, quod cum alijs septem nationibus terrae Promissionis stricte vetuerat in cap. 7. 9. & 12. eiusdem Deut. ut bene advertunt Abulens. & Lyran. ibidem, idem Abulens. 2. Paralipom. cap. 8. Magist. Histor. cap. 11. sup. Deuter. Episcop. Chiapens. in Apolog. contra Sepulved. & Mag. Banez ubi supr. Vt omittam Glossam Interlinealem, quae, Gentes procul positas, interpretatur, idest, Religione diversas (cuius verbis Sepulveda nimis exultat) in sensu allegorico & morali accipiendam esse, & de haereticis, & spiritui adversantibus hominibus, non de idololatris, aut infidelibus textum illum exponere: [sect. 117] quos etiam in pace, & Scripturae testimonijs, & in ore gladij, quod est Verbum Dei, expugnandos esse testatur. Similemque expositionem admittunt [sect. 118] loca Divi Augustini, & Divi Cypriani in argumento relata: nam ut advertit Gregor. de Valencia dict. disp. 7. col. 413. vers. Ad tertium, loquuntur de idololatris a fide apostatis, ut ex eorum verbis apparet, vel secundum Banez ubi supra, quando bellum idololatris, & facinorosis infligitur ab his, quibus ipsi subiecti sunt, quod omni iure licere, iam diximus, ut [sect. 119] ostendunt exempla Ezechiae, & Nabuchodonosor, ab eisdem Sanctis considerata, & Mathathiae, qui interfecit Iudaeum, qui ad aram sacrificaturus accesserat, 1. Machab. 2. # 15 CAPVT XV. De tituli, sive articuli praecedentis resolutione: & quid verius, aut probabilius in conflictu dictarum pugnantium opinionum videatur? SVMMARIVM Capitis XV. -  1 Opinio affirmativa, & negativa in articulo debellationis Indorum ob idololatriam, & vitia contra naturam, anceps & problematica est. -  2 Infideles nobis non subiecti, dubium est, an propter solam idololatriam debellari possint? -  3 Infideles subditi Principibus Christianis absque dubio compelli possunt ad deserendam idololatriam, & alia vitia contra naturam. -  4 Infideles omnes indistincte debellari possunt, si tyrannidem exercent, & innocentes opprimunt, vel sacrificant, aut edunt. -  5 Auctorum verba peculiariter recensentur, qui ob defensionem innocentum, infideles debellari posse concedunt. -  6 Sanguis innocentum inique effusus, clamat, a proximis auxilium petens. -  7 Iusti Lipsij peculiaris sententia de debellatione Barbarorum infidelium. -  8 Infideles debellari possunt, ob immolationem, aut comestionem hominium, quamvis ij, qui immolantur aut eduntur, sint delinquentes, & alias ad mortem damnati. -  9 Bellum iustum non solum infertur pro defensione propria, sed etiam pro liberandis innocentibus, etiam auxilium nostrum non postulantibus. -  10 Abraham in liberationem Lot iuste quinque Reges Amorrhaeos percussit. -  11 Pat. Franc. Suarez aperte affirmat, bellum indici posse infidelibus, ad tollenda hominum sacrificia, & innocentes defendendos. -  12 Bellum, quod suscipitur pro defendendis innocentibus, & tollendis humanis sacrificijs, monitio praecedere debet. -  13 Remedijs severioribus nemo uti debet priusquam mitiora experiatur. -  14 Iudex quando possit uti manu militari? -  15 Doli praesumptionem contra se habet iudex, qui utitur remedijs duris, ubi blanda sufficerent. -  16 Bellum quacunque ex causa, & pia praesertim, illatum, regulariter monitio praecedere debet. -  17 Romanorum mos in bellis per Feciales indicendis, & denuntiandis. -  18 Bellum non requirit praeviam monitionem, ubi infertur Turcis, haereticis, & alijs Fidei hostibus. -  19 Bellum ubi infertur pro defensione innocentium, & immolandorum, mitissime quantum fieri potest exercendum est. -  20 Opinio Iosephi Acostae, & Dom. Banez examinatur. -  21 Belli propositum, quod esse debeat? -  22 Innocentes per accidens, in bello iustis de causis suscepto, sine peccato occiduntur. -  23 Bellum suscipientes pro defendendis innocentibus, quid ab illis recipere, aut exigere possint, ex opinione P. Molinae? -  24 Imperium quando licite auferri possit infidelibus, ob defensionem innocentium, debellatis? -  25 Reges nostri quid semper sanxerint, & cupierint, in debellationibus Indorum? -  26 Indos, & alios infideles debellari posse propter peccata contra naturam, probabiliter affirmari potest. -  27 D. Marta piaculum esse dicit, dubitare de debellatione infidelium, ob peccata contra naturam. -  28 Ioan. Azorius & alij, qualiter distinguant in articulo debellationis infidelium ob peccata contra naturam? -  29 Error in cognitione, & cultu veri Dei, & fidei, invencibili ignorantia aliquando in infidelibus excusatur. -  30 Numen aliquod superius esse, quo haec inferiora regantur, nemo sanus negare potest. -  31 Dei veri cognitio res maxima, & obscurissima est. -  32 Simonides quid responderit Hieroni roganti de Deo, & eius natura? -  33 Praecepta naturalia primae classis non admittunt ignorantiae excusationem. -  34 Infideles ob peccata contra naturam subijciuntur punitione cuiuslibet Principis Christiani. -  35 Lex 1. C. quando liceat unicuique sine iud. se vind. expenditur, & exornatur. -  36 Iudex ubi deficit, & in mora periculum inest, omnis homo iudex, & miles est adversus latrones, & facinorosos. -  37 Fures nocturnos, & agrestes quatenus quis possit propria auctoritate punire? -  38 Forum alienum sortitur quis ratione delicti. -  39 Delictum dat iurisdictionem ei, qui alias eam non haberet. -  40 Cap. in Archiepiscopatis, de raptorib. explicatur. -  41 Infideles, & Saraceni crimen sodomiae committentes puniri possunt a iudice Ecclesiastico. -  42 Vindictam scelerum Deo relinquendam esse, quo modo & sensu in Deuter. & apud D. Paulum dicatur? & num. sequentibus. -  43 Delicta in Deum, & homines commissa, etiam in hoc saeculo ab hominibus puniri debent. -  44 Haeretici aliqui falso tenuerunt, delicta non esse a Magistratibus punienda. -  45 Vindicta Magistratuum, est vindicta Dei. -  46 Auctoritas D. Pauli 1. Corinth. 5: De his qui foris sunt, multis solutionibus & expositionibus illustratur. -  47 Ecclesia qualiter directe, aut indirecte poena excommunicationis, & alijs, infideles punire possit. -  48 D. Pauli series, & paraphrasis epistolae 1. ad Corinth. proponitur. -  49 Trident. synodus, quae infideles ad Ecclesiae iudicium spectare negat, qualiter accipiatur? -  50 Augustini locus in serm. 6. de puero Centurion. exponitur. -  51 Ecclesia cur saepius usa non fuerit iurisdictione, quam habet in infideles? -  52 Infideles priusquam debellentur, de suis erroribus admonendi sunt. -  53 Infideles ubi puniri, & debellari posse dicimus ob peccata contra naturam, intelligendum est de his, quae committunt postquam moniti sunt, ut ab illis desistant, non de praeteritis. -  54 Malum, cum sine punitione perseverat, augetur. -  55 Infideles licet de praesenti turbentur, vel indignentur, ob id quod eos compellamus ad observandam legem naturae, perseverandum tamen est propter spem boni futuri. -  56 Poenarum, & suppliciorum impositio quo fine, & intentione fieri debeat? -  57 Poena omnis non tam ad delictum pertinet, quam ad exemplum. VIdimvs, & bona quidem fide sigillatim propalavimus, & communivimus omnes auctoritates, atque argumenta, quae in hoc controverso iuris articulo, pro affirmativa, & negativa sententia stare, & urgere videntur. De [sect. 1] quibus non immerito illud Lucani. 1. Pharsal. dicere possumus: — Quis iustius induat arma Scire nefas: magno se iudice quisque tuetur. Atque ita non est mirum, si Auctores modo in hanc, modo in illam opinionem propendeant, & eorum aliqui, veluti problematice, pro utraque decertent. Inter quos praecipue caput effert Anton. a Corduba in quaestionar. lib. 1. quaest. 55. dub. 5. pag. 498. & sequentib. Quod ego nullatenus reprehenderem, ubi [sect. 2] de infidelibus nobis non subiectis sermo esset, qui solo idololatriae vitio laborarent, & quaereretur, an ob hoc illis bellum inferri possit? Ideo autem de infidelibus non subditis dixi, [sect. 3] quoniam in illis, qui Principibus Christianis subiacent, omnes communiter utriusque partis assertores consentiunt, vi, & armis, alijsque suplicijs compelli posse, ut ab idololatriae crimine abstineant, & Divini, & naturalis iuris praecepta sequantur, ut constat ex relatis a Mag. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. col. 505. vers. Dubitatur secundo, Aragon. ibidem art. 8. versic. Quinta conclusio, pag. 292. Molina de iust. & iure, tractat. 2. disput. 106. col. 436. vers. Secunda conclusio, & in materia de Fide, quaest. 10. art. 11. Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salut. lib. 4. 1. parte, dub. 4. pag. 208. & 209. & novissime Pat. Francisc. Suarez in tract. de Fide, disp. 18. sect. 4. ex n. 6. Si vero [sect. 4] non solum idololatria in infidelibus reperiatur, sed saeva quoque & effraenata tyrannis, humanae carnis ingluvies, & cruenta, & execranda innocentium sacrificia, qualia ea esse supra probavimus, quae nostri Indi, ut plurimum, frequentabant: tunc veriorem & probabiliorem eorum sententiam existimo, qui, ob has iniurias, & oppressiones tollendas, bellum adversus omnes infideles permittunt, quamvis nobis subiecti non sint, & procul positi auxilium nostrum non exigant, & sua sorte contenti vivere dicantur. Hoc enim urgentisime evincunt rationes, & testimonia quae in eiusdem sententiae comprobationem adduximus. Neque omnino reijcere audent, qui contrariam sequuntur, ut patet [sect. 5] ex Victoria in relect. 2. de Indis, num. 15. Greg. Lop. in d.l. 2. tit. 22. par. 2. gloss. mag. col. antepenult. & col. ult. vers. septima conclusio, elegantissimo Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Indor. salut. cap. 63. & Covarrub. in regul. peccatum, 2. part. §. 10. num. 5. vers. Vnde ad subveniendum, ubi, licet acerrime defendisset, infidelibus, qui nobis nihil nocuerunt, bellum iuste moveri non posse; concludit tamen, quod si isti infideles in subditos tyrannice agerent, & innocentium sanguinem idolis funderent, iuste bello lacessiri poterunt, non solum auctoritate Divina, sed etiam humana, & publica: quia [sect. 6] sanguis, inquit, innocentium, qui iniquissime occidebantur, clamare eo casu videtur, a proximis auxilium petens. Idem etiam resolvit Mag. Banez d. art. 10. col. 535. vers Tertia conclusio, aperte docens, infideles, etiam non subditos, posse compelli, ne homines immolent idolis, etiam volentes immolari, & Molina d. disp. 106. vers. Tertia conclusio, ubi ait, fas esse movere bellum adversus infideles, iuraque illius persequi, etiam absque ulla summi Pontificis auctoritate, si innocentes immolent, aut eos interficiant, ut eorum carnibus vescantur, aut quovis alio modo iniuste perimant, vel si subditos tyrannicis legibus opprimant, aut alia simili ratione divexent. Neque necesse esse expectare, ut innocentes ad mortem ducantur, sed cogi posse, ut statim cessetur a pessimo ritu, aut consuetudine, & ut iniquae, & pessimae leges abrogentur, inferendo, si ad id opus fuerit, belllum, iuraque illius prosequendo, ac deponendo Principes iniquos, aliosque, si opus fuerit, creando, quantumvis barbari, ac subditi ipsi velint, eos mores, & sacrificia retinere, nolintque, extraneos ea de causa bellum inducere. His [sect. 7] proxime accedit Iust. Lipsius in Polit. lib. 5. cap. 4. ubi inquit: Iam & invasio quaedam legitima videtur, etiam sine iniuria, ut in barbaros, & moribus aut religione prorsus a nobis abhorrentes: maxime si potentes ij, & aliena ipsi invaserunt, aut invadunt. Causa enim hic est coertio, & in malo repressio. Eisdem assentitur Ioan. Azor. lib. 8. inst. Moral. cap. 24. vers. Decimo quaeritur, col. 1278. quem sequitur, & transcribit Fr. Thom. a Iesu de proc. omn. gent. salu. lib. 4. dub. 4. pag. 208. concludens, adeo licitum esse bellum, ob vitandas has hominum immolationes, aut mactationes, ut eorum carnibus vescantur more ferarum, ut procedat etiamsi sontes homines, alioqui capitis poena damnati, Dijs immolari apud infideles soleant, aut mactari, ut eorum carnes edantur. Sontes [sect. 8] enim (inquit) iure quidem capite puniuntur, nefarie tamen, & impie dijs immolantur, aut ob humanarum carnium esum necantur. Quod ultimum eo notabilius videtur, quoniam Mag. Banez ubi sup. & Suar. statatim citandus, contrarium expresse affirmant, docentes, non posse compelli infideles, ne eos immolent, qui alias a Republica iuste erant ad mortem damnati: quia tali in casu magis idololatrae, quam homicidae esse censentur, & non contra iustitiam, sed tantum contra Religionem peccant, & ita cessat defensio innocentum. Pat. quoque Mag. Lorca in 2. 2 sect. 3. diip. 52. num. 2. pag. 968. cum iustum [sect. 9] esse bellum asseruisset, quod defensivum appellatur, eandem conclusionem ampliat, ut non solum in propria defensione procedat, sed & in alterius cuiuslibet innocentis, etiam auxilium nostrum non postulantis, vel liberari renuentis: & ideo, inquit, iustum fuit bellum, quo [sect. 10] Abraham in liberationem Lot percussit quinque Reges Amorrhaeorum, Genesis 14. Et ex eodem capite potuit esse bellum iustum contra Indos barbaros, apud quos srequenter in usu erant caedes hominum innocentium ad sacrificia, & ad vescendum humanis carnibus. Et tandem [sect. 11] eidem opinioni hac in parte assentitur eruditis. P. Fran. Suar. in dict. tract. de Fide, disput. 18. sect. 4. numer. 2. & 4. & in tract. de Charitate disput. 13. sect. 5. ex numer. 5. ubi ait, ad defendendos innocentes licitum esse vim inferre his infidelibus, ne sacrificent infantes Dijs suis, quia hoc iuxta ordinem charitatis licet: imo praeceptum est, si commode fieri potest. Additque etiam, id fieri posse, non solum ad liberandos infantes, fed etiam adultos, etiam si ipsi consentiant, & velint sacrificari idolis, quia in hoc peiores quam amentes sunt, & quia non sunt domini propriae vitae, propter quod quilibet potest ab alio cogi, ne se occidat. Bene tamen verum est, quod, ut supradicti auctores advertunt, praesertim Anton. a Corduba dict. quaest. 57. dub. 6. per totum, pag. 505. & sequentibus, [sect. 12] ad iustitiam huius belli, quod pro innocentium defensione, & liberatione adversus barbaros irrogatur, necessarium esse videtur, ut prius blande, & sufficienter moneantur, ut a suis cruentis sacrificijs, tyrannicis oppressionibus, & feralibus convivijs abstineant. Nemo [sect. 13] etenim prudens remedijs durioribus, & severioribus uti debet prius quam mitiora illud & faciliora experiatur, iuxta illud Ovid. 1 Metamor. Cuncta prius tentanda sunt, sed immedicabile vulnus Ense recidendum est, ne pars syncera trahatur. Et doctrinam Vlpiani in l. 3. vers. Sed melius, D. ne vis fiat ei, ubi tradit, [sect. 14] non aliter posse iudicem decreta sua per manum militarem defendere, quam si iure suae potestatis id exequi nequeat; quod late exornat Bart. & Doct. ibidem, in l. sed si possessor de iur. iuran. Andr. Gail. lib. 2. Observat. 6. num. 2. & Menoch. cons. 221. num. 7. lib. 1. ubi resolvit, [sect. 15] doli praesumptionem contra se habere eos, qui aliter faciunt, & conducit illud Cicer. lib. 1. offic. dum ait: Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim; cumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum, confugiendum est ad posterius si uti non liceat superiore. Ac quemadmodum in alijs causis, quae bellum iustum reddere solent, [sect. 16] admonitio, & requisitio adversae partis praecedere debet, ut ab iniurijs, quas ferre parat, abstineat, vel quae intulit damna compenset, ut praeclare ostendit D. August. relatus in cap. Dominus noster 23. q. 2. & alij auctores, quos adduximus sup. cap. 12 num. 3. Bald. in l. si manumissor, C. de obseq. patron. praestand. idem Bald. in l. 2. num. 71. C. de servit. & aqua, Angel. cons. 14. col. 1. Martin. Laud. de bello, § 37. & §. 39. Lancelotus Conrad. in temp. iudic. lib. 1. cap. 1. §. 3. in verb. Bellum, numer. 5. ita & in hac, quae pietatis causa suscipitur, longe maiori ratione nihil impium. & crudele intervenire oportet, nisi prius seria haec animadversio praecedat, illiusque effectus irriti esse videantur, ut repetimus infra cap. seq. ex num. 5. & infra hoc eodem cap. num. 52. Et exemplo suo ostendebant [sect. 17] Romani, qui per Feciales, iam inde a Numa Pompilio constitutos, ita demum bellum comminabantur, ac decernebant, si praemoniti hostes, res ablatas non redderent, & iusta facere recusassent, ut insinuat Cicero dict. lib. 1. offic. Bella (inquiens) non nisi iustis de causis suscipiantur, nec inferantur, nisi rebus repetitis, ne saeviatur ultra modum in victos; ut late tradunt Dionys. Halicar. Livi. Fenestel. Plutarc. & alij, quos refert Rosin. de antiq. Roman. lib. 10. cap. 1. & 2. latissime Alexan. & eius additionat. Tiraq. lib. 5. Genial. c. 3. Zassius in l. 2. §. & ita leges, D. de orig. iur. Andr. Gail. de pignorationib. sive repraesalijs cap. 2. Balthasar Ayala de iure, & officio belli lib. 1. cap. 1. & Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 32. num. 15. & sequentib. [sect. 18] qui tamen n. 107. hoc non requiri docet, ubi de inferendo bello Turcis, infidelibus, & haereticis, & alijs fidei hostibus agitur. Ex eodem quoque fonte dimanat, eximie [sect. 19] curare debere Principes, qui haec bella pro innocentium defensione suscipiunt, ut defensio ista cum minimo infidelium damno adhibeatur, ita ut neque dominio, neque vita spolientur, si possunt terrore, aut subiectione aliqua contineri. Et cum primis caveatur, ne plures innocentes eiusmodi bellorum occasione absumantur, quam ipsorum barbarorum tyrannide, & cruentis sacrificijs, aut mactationibus perire potuissent. Quod optime advertit, & parum in his Indicis bellis curatum fuisse, dolet Ioseph Acosta dict. lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 6. pag. 232. & Banez d. quaest. 10. art. 10. pag. 535. vers. Tertia conclusio, in fine. [sect. 20] Nimis tamen absolute docentes, ab hoc bello abstinendum, si ex eo sequeretur mors plurium innocentium, quam esset numerus immolandorum. Nam supposito, quod propter hanc causam iuste pugnatur, ut cum ipsis, & alijs auctoribus asseruimus, omnia quoque licere, affirmare debemus, quae ad comparandam victoriam, & compescendos barbaros necessaria, & commoda fuerint: & licet ex intentione nullum damnum innocentibus inferri possit, [sect. 21] quia semper bellum eo proposito fieri debet, ut malum vitetur, & bonum promoveatur, cap. militate 23. q. 1. [sect. 22] Per accidens tamen, & ex consequenti, contra eos quoque praeliari potest, praesertim, ubi ab alijs interpugnandum distingui nequeunt, vel cum ipsis nocentibus, ut semper fieri assolet, arma sumunt, impediuntque, ne victoria paretur, & finis praedictis sacrificijs, & mactationibus hominum imponatur, ut perspicue colligitur ex ijs, quae in materia de bello communis omnium Theologorum, & Iurisconsultorum opinio, & resolutio testatur, de qua per Victoriam in relat. de bello ex num. 15. Covarru. in reg. peccatum, 2. part. §. 11. Sylvest. verb. Bellum, quaest. 9. & 10. Caietan. eod. verb. Adrian. quaest. de bello, §. Sed an, Castro lib. 2. de iusta haeret. punit. cap. 14. Ayala de iure, & offic. belli, lib. 1. cap. 5. Molina de iust. & iure tract. 2. ex disput. 117. usque ad 122. Lorca in 2. 2. sect. 3. disput. 53. membr. 1. pag. 981. Atque ita [sect. 23] Molina dict. disputat. 106. in fine, quamvis in his bellis, quae ad subveniendum innocentibus inferuntur, illis multum consulendum esse suadeat, in quorum gratiam pugnatur, quorumque partes aguntur: fas tamen esse, inquit, bellantibus, expensas belli de bonis adversariorum, etiam innocentium, sibi usurpare, & recompensationem iniuriarum, & damnorum, si quae ab adversarijs interbellandum acceperunt, necnon iustum praemium sui laboris, & industriae: Neque enim gratis tenentur, se exponere periculis, suamque operam, & industriam collocare. Ipsi quoque hostes tenentur, haec omnia solvere, qui causa iniusta fuerunt, ut bellum iustum adversus eos susciperetur. Quinimo [sect. 24] & imperium ab eis auferri posse resolvit, si ad innocentum, illiusque Reipublicae bonum spectet, ut bellantes dominium integrum earum regionum assumant. Id quod plerumque usu, inquit, eveniet, & in his Indiarum Occidentalium provincijs contigisse videmus, tum ipsorum barbarorum factis, & fatis, tum bellorum eventibus, Ducumque, & militum facinoribus ita desiderantibus. [sect. 25] Licet semper nostris pijssimis Regibus curae fuerit, & inviolabili lege sanxerint, ut in omnibus expeditionibus, quae fiunt, faciendaeque sunt, sive ad novas gentes quaerendas, sive ad iam quaesitas pervestigandas, Indi omnes liberi maneant, suisque rebus, & dominijs libere uti relinquantur, neque nostri milites illos aggrediantur, vexent, aut caedant non lacessiti: neque undecunque captos servire compellant, de quo aliqua tradit Ioseph. Acostad. lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 7. & Nos supra saepe tetigimus, & pluribus inferius agemus. Svperest, ut de tertio membro dispiciamus, scilicet de peccatis, quae ab istis Indis passim perpetrari probavimus, Deum verum non colentes, nec cognoscentes, & foedis suis, ac spurcis moribus omnia naturalis iuris praecepta turbantes, & transgredientes. Et in hoc, quamvis auctores, ut vidimus, maximopere digladientur, satis [sect. 26] probabilem censeo Innocentij, & sequacium opinionem, qui propter haec crimina puniri, & debellari posse a Christianis Principibus de licentia Summi Pontificis tradunt, si moniti ab illis non desistant: quod tenuit, & late contra Victoriam defendere conatus fuit insignis noster Gregor. Lupus in l. 2. titul. 23. part. 2. glos. magn. colum. 16. vers. Ego vero, dicens, hanc sententiam esse communem omnium Canonistarum, & Legistarum, & aliquorum theologorum. Et [sect. 27] adeo certum esse concludit Marta in tractat. de iurisdictione 1. part. cap. 24. ut piaculum ducat de ea dubitare, & Marquard. in tract. de Iudaeis & Infidelib. 3. par. cap. 1. num. 39. ubi aperte inquit, quod non peccarunt Hispani, qui punierunt Indos delinquentes contra naturam. Et licet idem Gregor. Lupus in eadem glos. colum. ultim. vers. sexta conclusio, in angustia, ut ipse inquit, decidendi positus, consulere ad praesens ausus non fuerit, quod in acquisitione istorum Indorum illa doctrina Innocentij utamur: eam tamen sub quadam distinctione novissime admittunt [sect. 28] Ioan. Azorius dict. lib. 8. instit. mora. cap. 24. quaest. 9. & eam sequens, & transcribens Fr. Thom. a Iesu de procur. omni. gent. salu. lib. 5. dub. 4. pag. 207. dicentes, quod licet infideles iuste puniri nequeant, ubi id ius naturae non servant, quod debitum Deo cultum, & honorem tribuendum praescribit. Si vero illud aliud ius eiusdem naturae dissolvant, perrumpant, & negligant, quod cuique homini reddendum, quod suum est, iubet, & alijs non fieri, quod nobis fieri nollemus, tunc iure optimo puniri possent, ut si furta, latrocinia, adulteria, homicidia, falsa testimonia, incestus, stupra aut ipsi perpetrarent, aut liberam facultatem, huiusmodi mala perpetrandi, concederent, vel passim in subditis sine ulla poena ac supplicio permitterent. His etenim legibus naturae violatis, plane consequitur, ut innocentes multis damnis, incommodis, & malis afficiantur, communisque humanae Reipublicae salus, pax, & tranquillitas in tuto consistere nequeat. Pro quibus defendendis licitum est, vi, & armis adversus quoslibet infideles certare, ut iam supra probatum reliquimus. Quae distinctio in utraque sui parte vera esse videtur. Nam [sect. 29] errorem in Dei cognitione, & cultu, ac mysterijs fidei, etiam quae ad salutem sunt necessaria, omnes auctores magis communiter in infidelibus excusare solent, & invencibilem sive inculpabilem ignorantiam admittere tradunt, si illis talia mysteria proposita non fuerint, nec per eos steterit, quominus proponerentur, ut constat ex D. Thom. 2. 2 quaest. 10. artic. 1. Durand. in 3. distin. 25. q. 1. ad 1. Victoria in relect. de Indis, conclus. 1. & sequentib. Conrad. de contract. quaest. 100. Almain. tract. 1. moral. cap. 4. propos. 2. Vega lib. 6. de iustificat. cap. 18. Alphons. de Castro lib. 2. de lege poenali, cap. 14. Pet. de Soto in tract. de ration. meden. peccat. lect. 2. post medium, Gabriel Vazquez in 1. 2. q. 76. artic. 2. disput. 120. Pat. Suarez in tract. de fide, disput. 17. sect. 1. & 2. per totam, & diximus supra hoc lib. cap. 10. num. 79. Etenim [sect. 30] licet nihil esse possit tam apertum, tamque perspicuum, quam esse aliquod Numen praestantissimum, quo inferiora haec, & superiora regantur: ita ut qui neget, vix sanae mentis existimari debeat, ut ait Aristot. lib. 1. Topic. cap. 9. Cice. lib. 2. de nat. Deor. Arnob. lib. 1. advers. Gent. & sup. cap. 13. ex num. 75. in argumentis contrariae sententiae retulimus, & novissime adversus Atheistas eleganter concludit Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernatore Christ. lib. 2. cap. 23. ex pag. 294. Res tamen [sect. 31] maxima, & obscurissima est Dei veri cognitio, & quae nec doceri, nec exprimi satis sine fide ab hominibus potest; quia non est cognitio sine fide, neque fides sine cognitione. Estque Deus res quaedam captu, ac venatu difficilis, semper recedens, atque a persequente procul se removens, ut praeclare prosequitur Clemens Alexand. lib. 2. Stromat. cap. 1. & 5. & lib. 5. cap. 1. & lib. 7. cap. 4. & D. Augustinj. in alijs locis relatis a Vazquez dict. cap. 3. & praesensit Plato in Timeo, dum dixit, Genitorem universitatis tam difficile est invenire, quam inventum impossibile digne profari. Et [sect. 32] Simonides, qui ut refert Cicero lib. 1. de nat. Deor. cum quaesitus fuisset a Hierone Tyranno, quid aut qualis esset Deus? deliberandi causa sibi unum diem postulavit, cum idem ex eo postridie quaereret; biduum petijt: cum saepius duplicaret numerum dierum, admiransque Hiero quaereret, cur ita faceret? Quia quanto, inquit, diutius considero, tanto res mihi videtur obscurior. Atvero, [sect. 33] si de praeceptis naturalibus agamus, & praesertim illis, quae prioris classis esse dicuntur, & hominibus, eo ipso quod homines sint, natura praescribit: plane constat, nullam in eorum transgressione ignorantiam, vel excusationem admitti, ut communiter docent omnes Theologi post D. Thom. in 2. 2. quaest. 94. art. 6. & plures alij, quorum mentionem fecimus sup. cap. proximo, num. 34. & eruditissimus, & illustriss. Cardin. Toletus in summa lib. 4. cap. 6. num. 9. Qua sententia, & resolutione retenta, non erit difficile respondere ad argumenta, quae pro contraria consideravimus. Nam circa primum dicere possumus, quod etsi verum sit, bellum punitivum regulariter inter subditos exerceri, & etiam si concedamus infideles, extra imperium, iurisdictionem, aut territorium Romani Pontificis, & aliorum Christianorum Principum reperiri, [sect. 34] ubi tamen praedictis vitijs, & sceleribus inquinantur, & moniti, ut ab illis desistant, id facere nolunt, statim incipiunt sub illius Principis imperio, & coertione constitui, qui naturalis iustitiae vindictam, & innocentum defensionem suscipiens, eos compescere, & punire voluerit; ut satis evincunt rationes, & auctoritates, quas supra in favorem huius opinionis expendimus, & insinuat Anto. a Corduba d. quaest. 57. dub. 5. vers. Sed certe, pag. 501. Quibus addere possumus [sect. 35] elegantem Impp. Valent. Theod. & Arcad. constitutionem in l. 1. C. quando liceat unicuique sine iudice se vindicare, ubi tradunt, in publicos hostes, latrones, & pacis, ac quietis publicae turbatores, [sect. 36] omnes homines, quantumvis privatos, iudices, & ultores esse: Nam quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto. Cui conveniunt verba Tertull. in Apolog. quem refert Iacob. Durantius Cassellius lib. 1. var. cap. 1. In reos maiestatis, & publicos hostes omnis homo miles est, Catonis apud Sallust. in Catil. Nam caetera maleficia tum persequere, ubi facta sunt, hoc nisi provideris, ne accidat, ubi evenerit, frustra iudicia implores: & alia, [sect. 37] quae de nocturnis, & agrestibus furibus, & latronibus occidendis, & iure sibi propria auctoritate dicendo, ubi iudex deficit, vel in mora periculum inest, docet text. in l. itaque, D. ad leg. Aquil. l. furem, D. ad leg. Cornel. de sicar. l. fi pignore, §. furem, D. de furt. l. de pupillo, §. si quis rivos, D. de oper. novi nuntiat. l. quae situm, D. de pignor. l. ait. Praetor. §. si debitorem, D. quae in fraud. cred. l. ult. C. in quib. caus. in integr. rest. cum alijs, quae late cumulant Alberic. in dictionar. verb. Vindicta, Hippolit. de Marsil. in l. uni. numer. 4. C. de rapt. virgin. Fuscus in sing. verbo, Occidere, numer. 3. Tiber. Decian. in tract. criminal. lin. 6. cap. 28. numer. 2. & lib. 9. cap. 29 Cuiacius lib. 14. observation. cap. 15. Forcatulus in necyom. dialog. 96. u. 11. & 12. & Guiller. Fornerius lib. 1. selectar. cap. 22. Neque longe abest alia iuris regula, qua docemur, [sect. 38] ratione delicti reos forum alienum sortiri, & a iudice, alias non suo, puniri posse, de qua in l. 1. & auth. qua in provincia, C. ubi de crimin. agi oport. l. 1. C. ubi Senat. vel Clariss. l. si cui, §. idem Imper. & l. ultim. D. de accusat. cap. 1. de raptor. cap. postulasti, cap. ultim de for. comper. ubi glos. verbo, Ratione delicti, ita inquit: Nota, quod ratione delicti efficitur quis de iurisdictione alterius; [sect. 39] & ita delictam dat iurisdictionem ei, qui alias eam non habebat: idem probat. l. 32. titul. 2. part. 3. l. 15. tit. 1. part. 7. ubi Gregor. alia plurima congerit, & late prosequitur Covar. in pract. cap. 11. Maranta de ord. iudic. 4. part. distinct. 8. ex num. 1. Duenas regula 378. Clar. & eius addition. Baiard. in prax. crimin. § .fin. q. 38. Bobadilla, qui plures refert in Polit. lib. 2. cap. 13. ex num. 71. & cap. 16. n. 154. & novissime Barbosa in l. haeres absens, §. proinde, D. de iudicijs. Quibus ego magis in terminis nostrae quaestionis adijcio [sect. 40] celebrem text. in cap. in Archiepiscopatu, de raptor. ubi cum summus Pontifex tradat, Saracenos, crimen sodomiae committentes, ab Archiepiscopo Panormitano puniri posse, advertunt Abbas, & Ioan. de Annania ibidem, ideo illud crimen mixti fori effectum, & puniri potuisse, non solum a iudice saeculari, verum etiam ab Ecclesiastico: [sect. 41] quia infideles illi contra legem naturae peccarunt, & ad hoc probandum allegant doctrinam Innocent. & Ioan. Andr. in d. cap. quod super, & idem latius tradit Tiber. Decian. lib. 4. crimin. cap. 27. num. 2. & Bobadilla d. lib. 2. cap. 17 num. 67. Inquit tamen Decianus, hoc intelligendum esse in defectum iudicis saecularis, & fic mediate: immediate enim subsunt saeculari, & legibus Imperialibus, non Canonicis, cap. gaudeamus, ubi omnes, de divortijs, & toto tit. C. de Iudaeis. Et Postea prosequitur alios casus, in quibus Ecclesiastici iudices contra Iudaeos, & infideles procedere possunt. Ad secundum autem argumentum, ex sacrae Paginae auctoritatibus sumptum, quibus probavimus, praedictorum scelerum ultionem, & vindictam Deo relinquendam esse: Respondetur, [sect. 42] loca illa Deuter. 35. Pauli ad Roman. 12. & ad Hebrae. 10. non eam mentem habere, ut humanam punitionem excludant, qua mediante, solet Deus sua iudicia exercere. Alioqui (ut ait Corduba dict. dub. 5. pag. 504. vers. Sed certe) sequeretur, nullum compelli posse, ut a peccato vel errore, aut haeresi recedat, modo Christianus sit, modo non. Quod haud dubie esset contra [sect. 43] doctrinam Sanctorum, & Ecclesiae, ut patet ex cap. nimirum, cap. displicet, cap. si duo, cap. si Ecclesia, cap. qui peccat 23. quaest. 3. cap. ea vindicta 23. quaest. 4. & ex traditis a D. Thom 2. 2. quaest. 3. articul. 2. ad tertium. Quapropter Caietan. in dict. epist ad Hebrae. cap. 10. sic illum locum exponit: Nullus enim iuste vindicat, nisi Deus, aut Divina auctoritate. Et Cornel. a Lapide d. cap. 12. ad Roman. num. 156. Postquam communem illius loci expositionem esse tradidit, ut ibi D. Paulus loquatur de propria iniuria remittenda, eiusque vindicta Deo relinquenda, ita subiungit: [sect. 44] Ex hac Mosis, & Pauli sententia Manichaei Anabaptistae, Lutherus, & Erasmus docent, apud Christianos non licere Magistratui bello, aliove modo vindicare Reipublicae iniurias, & improborum peccata: sed errant gravissime: [sect. 45] Nam vindicta Magistratus est vindicta Dei, ut probatur cap. seq. initio. Privata ergo vindicta hic tantum prohibetur, non autem illa, quae fit per iustitiam, & potestatem publicam, &c. Idem auctor in Comment. sup. Deuter. d. cap. 32. vers. 35. ultionem hanc, quam sibi Deus reservare dicit, per mala, & plagas, in quae corruere solent, impleri notavit, & praesertim per manus hostium, Deo ita ordinante, puniri. Et Nicol. de Lyra in postilla. 11. dict. cap. 10. ad Hebrae. iuxta eundem sensum observat, quod etsi per iudices, & alias humanas potestates dicta scelera saepesaepius puniri contingat: ideo tamen illorum vindicta Deo servari dicitur: Quia etsi iudices vindicent, hoc tamen non convenit eis, nisi in quantum sunt Dei ministri. Quam eandem humanorum iudicum, seu Principum potestatem agnovit etiam Paul. Burgens. in 2. addit. ad d. postillam Lyrani, nisi quod hic verba illa: Mihi vindictam magis exponenda esse, inquit, supplendo defectum iudicum, qui multa mala relinquunt impunita, quasi dicat: Etsi iudices huius saeculi talia non vindicent; tamen mihi vindictam, & ego reddam. Quod autem ex alio testimonio eiusdem D. Pauli 1. Corinth. 5. evincebamus, dum nobis de his, qui foris sunt, iudicare, inhibere videtur, difficilius quidem est; quoniam id de infidelibus accipiunt plurimi ex SS. Patribus, & alij Doctores, quod in argumento retulimus. Sed [sect. 46] adhuc plures, & satis quidem congruas solutiones habet, quas exacte prosequuntur Alvar. Pelag. lib. 5. de planct. Eccles. cap. 37. vers. Licet enim, Navar. in cap. ita quorumdam, de Iudaeis notab. 8. num. 4. Corduba dict. dub. 5. pag. 502. vers. Sed certe neque haec auctoribus, Marta dict. tractat. de iurisdict. 1. part. cap. 24. ex num. 56. Valencuela in monit. contra Venet. part. 4. ex num. 181. & Simon Maiolus de perfidia Iudaeor. pag. 72. Inter quas receptior, & Apostoli verbis congruentior esse videtur, ut neutiquam neget Ecclesiae potestatem cohibendi, & puniendi infideles, si praedictis sceleribus inquinati reperiantur. [sect. 47] Sed tantum dicat, non posse adversus illos directe Ecclesiasticum gladium distringere, hoc est, maiori, vel minori excommunicationis sententia uti, cum foris, idest extra Ecclesiae gremium positi sint. Vnde verbum illud, iudicare, explicat Hugo Cardin. ibídem, idest: Non debeo eos excommunicare, vel ut ait S. Thom. In eos sententiam condemnationis ferre. Bene autem ex causa legitima, monitione debita praecedente, & iudicat, & iudicare potest de eisdem infidelibus iudicio punitivo indirecte, eos poena spirituali excommunicationis puniendo, veluti cum fideles prohibet, ne cum illis communicent, ut habetur in cap. saepe 28. quaest. 1. Et etiam poena temporali, & corporali directe, ut dicitur in eod. cap. saepe, & in cap. Iudaei, cap. postulasti, & cap. consuluit, de Iudaeis, cap. Iudaei, de testibus, cap. post miserabilem, de usuris, & cap. in Archiepiscopatu, de raptorib. & in multis alijs casibus, & exemplis a nobis supra relatis, & a Sylvestr. verbo, Iudaeus, q 4. & 5. Quam expositionem tradit, & probat D. Thom. in eod. cap. 5. lect. ult. & 2. 2. quaest. 10. articul. 9. 10. & 11. & latius Caietan. ibidem, Alexand. de Ales part. 2. q. 160. membr. 1. glos. in cap. Iudaei, de Iudaeis, & in cap. multi. 2. q. 1. & in cap. constituit, 22. q. 4. Turrecremata in summ. de Eccles. lib. 2. cap. 114. proposit. 13. Florentin. 2. part. tit. 12. cap. 13. §. 1. Innocent. in d. cap. quod super, de voto, Calderin. cons. 2. de Iudaeis in fine, Dominic. in dict. cap. multi, & Navarr. Corduba, Valencuela, & Marta ubi supra. Egoque, [sect. 48] ut haec interpretatio manifestior reddatur, cum eod. Divo Thom. Ambros. Ansel. Dionysio, & alijs animadverto, D. Paulum aliam scripsisse Epistolam, quam Corinthijs prius miserat, quae modo non extat in Canone, in qua (ut apparet) illos admonerat, ut a se quemdam peccatorem separarent. Quod cum Corinthij facere distulissent, ex prava intelligentia cuiusdam verbi in eadem Epistola contenti, Apostolus hanc iterum ad eosdem scripsit, in cuius capite quinto, primo eos graviter increpat, quod incestum hominem in suo coetu tolerarent, asseritque, tradendum esse Satanae in interitum carnis, id est, excommunicandum esse maiori excommunicatione: secundo, alios quoque palam criminosos fratres Christianos vitari praecipit, ita ut cum eis nec cibum sumere liceat, quasi dicat, huiusmodi peccatores Christianos excommunicandos esse. Et non loquor (inquit Paulus) de peccatoribus Gentilibus, fornicarijs, avaris, ebrijs, &c. Sed de Christianis, quia de his, qui foris sunt, idest, extra Ecclesiam, quid mihi iudicare? idest, non habeo potestatem, illos excommunicandi, etiam minori excommunicatione. Vel iuxta sensum Abulens. sup. Matthae. cap. 19. quaest. 63. quem etiam supra relati auctores admittunt, quaenam utilitas mihi est, illos excommanicare, qui ad meam curam, & solicitudinem non pertinent? Nam neque illi obedient, neque excommunicationis sententia in alios ferenda est, quam fideles, ut sic Paulus, non tam Ecclesiae potestatem, quam utilitatem, & opportunitatem in puniendis infidelibus neget, & ut Claud. Guilland. & Titelman. ibidem advertunt, quasi supervacaneum censeat, illis Christi leges imponere, qui nolunt eum recognoscere, & Divino iudicio secundum opera eorum iudicandi servantur, vel eo ipso quo non credunt, iam iudicati sunt, ut dicitur Ioan. 3. & optime considerat Abulens. ubi sup. Neque huic expositioni repugnat Trident. Concilij auctoritas dict. sess. 14. cap. 2. dum ex eodem loco Apostoli probat, Ecclesiam in neminem exercere iudicium, qui non sit per ianuam Baptismi in eam [sect. 49] ingressus. Nam aperte constat, quod de iudicio spirituali Sacramenti Poenitentiae loquitur, de quo ibi sermo habebatur; de alio autem iudicio temporali nihil decidit: & secundum Cordub. dict. dub. 5. pag. 502. vers. concilium autem, Ecclesiae potestatem non negat, sed quod de facto illud non exercet supra infideles, quia eis non prodest, neque expedit regulariter, & praecipue tunc, tempore Beati Pauli, quando erant pauci credentes, & parva potestas temporalis de facto in Ecclesia, ut probat idem Abulens. sup. Matthae. cap. 20. q. 96. Et hoc etiam est, [sect. 50] quod D. August. tradere voluit in sermon. 6. de puero Centurion. in argumento relato; debat enim intelligi, quod Ecclesia non habet hanc potestatem, non quidem iuris, sed facti tantum, vel exercitij: vel quod non expedit eam nisi in Christianos regulariter exercere, & eapropter utitur illis verbis: Vbi non est nobis data potestas, non facimus, ubi data est, non permittimus, quae sic exponit Corduba supra, pag. 504. vers. Sed certe, quamvis aliter accipiat Domin. Soto in 4. distinct. 5. q. 1. articul. 10. Ad tertium argumentum respondeo, quod ubicunque infideles talia, & tam nefaria crimina contra naturalem legem, & rationem committunt, qualia hos Indos commisisse probavimus, aut alia, quae etiam si leviora sint, eisdem adhuc principijs iuris naturalis repugnent, affirmare possumus, Ecclesiam, & Christianos Principes pro illis extirpandis suam auctoritatem interponere posse, & si ab eis, sufficienter moniti, non desistant, bello & armis eorum proterviam, & incorrigibilitatem punire, ut probant iura, auctores, & rationes, quas supra pro hac opinione perpendimus. Neque obstare, [sect. 51] quod Ecclesia raro, aut nunquam hoc iure usa reperiatur, quia id non tam ex defectu iurisdictionis, quam potentiae, voluntatis, aut opportunitatis processit, vel ne maiora, & graviora damna, & scandala sequerentur, ut sup. infinuavimus, & in terminis nostrae quaestionis advertit Malferit. dict. cons. 769. num. 79. Marta dict. cap. 24. num. 42. 44. & 58. & Corduba d. dub. 5. pag. 503. & 504. de quo articulo latius in cap. sequenti tractabimus. Et ad illud, quod in eod. argumento addidimus, adnotantes, aliquando dari invencibilem ignorantiam in praeceptis naturalibus, respondetur, id non procedere in his, quae prioris classis dicuntur, qualia haec sunt, quae Indi communiter infringebant, ut diximus sup. hoc cap. num. 32. Praesertim [sect. 52] cum praesupponamus, eos, antequam hac de causa bello infestentur, sufficienter, & pacifice prius de suis erroribus admonendos esse. De cuius monitionis requisitis plura docte congessit Victoria in d. relect. 1. de Indis insulanis ex num. 34. Corduba dict. q. 57. dub. 6. & nos latius infra hoc. lib. cap. seq. trademus. Deniqve non obstat quartum, & ultimum argumentum, & ex eo deductum, quod non possunt infideles ob praedicta peccata puniri, cum id repugnet Evangelicae praedicationis effectui, quae anteacta delicta potius purgat, & delet, quam vindicat, & magis per paces, & mansuetudinem, quam per bella, caedes, & supplicia operatur. Respondetur namque, [sect. 53] falsum esse, supponere, quod infideles ob peccata antiqua puniantur, cum potius illa illis Divino, & humano iudicio remittenda, & condonanda esse dicamus, si Christianorum fidei, & monitionibus acquiescant, veteresque, spurcos, crudeles, & sceleratos vivendi mores, ac ritus deponant. Caeterum si adhuc in eis proterve persistere malint, neque spes sit, quod alia via se ad meliorem frugem convertent: tunc, ne damnum impunitum manens, in posterum protrahatur, ad ultionem, & punitionem etiam bello illato procedi posse proponimus: [sect. 54] Malum enim (ut ait Cassiod. lib. 3. variar.) cum perseverat, augetur, & remediabile bonum est in peccatum, accelerata correctio. Neque est curandum [sect. 55] de praesenti infidelium indignatione, ut bene advertit Corduba dict. quaest. 57. dub. 5. pag. 504. vers. Sed certe, sed de maiori fructu eorum, vel posterorum, rationabiliter sperato, sicut Doctores communiter dicunt de correctione fraterna. Nam fieri potest, ut ipsi postea edocti, vel illustrati de suo errore, placentur, & libenter antiqua vitia, & idololatriam relinquant: vel saltem, ut eorum posteri extra eiusmodi scelera nati, id libentius faciant, & sanctoribus moribus instituti salventur. Quod [sect. 56] valde consonum est fini, & intentioni, quae generaliter haberi solet in cuiuslibet delinquentis punitione. Teste enim Seneca lib. 1. de Ira circa fin. Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, & lib. 1. de Clementia cap. 21: In iniurijs vindicandis haec tria lex sequuta est, quae Principes quoque sequi debent, aut ut eum, quem puniunt, emendent, aut ut poena eius caeteros meliores reddat, aut sublatis malis securiores caeteri vivant. Et secundum Quintilia. declama. 274: [sect. 57] Omnis poena non tam ad delictum pertinet, quam ad exemplum. Quam sententiam optime etiam exprimit Pontifex in extravag. de poen. dum ait, compescendam esse malorum audaciam, ut saltem poenae formidine retrahantur a noxijs, sicque boni sectando virtutem meliores effecti, non cogantur cum illis perire. Quod qui facere differunt, ignoscendo malis, bonos perditum eunt, ut docet Sallust. in Iugurt. & nocentes absolvendo, innocentes exitio tradunt, iuxta sententiam D. Ambros. lib. 1. offic. & plura alia, quae ad hoc expendunt Ioan. Nevizan. in Sylva nupt. lib. 1. a num 71. Guillel. Benedict. in cap. Raynutius de testamen. verb. Mortuo, el 1. & Ego in meo tract. de crim. parricid. lib. 1. cap. 1. Ac praeterea incidunt in suspicionem, quam Salvian. lib. 7. de gubernat. Dei, his verbis eleganter exponit: Potestas quippe magna, & potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat, debere fieri, si sciens patitur perpetrari. De qua etiam loquitur text. in cap. consentire 83. distinct. cap. ult. 23. cap. 3. cap. praeterea 23. q. 8. Cassiodor. lib. 5. var. epist. 39. & Iulius Caesar Roman. in libello de regimine Princip. cap. 7. pag. 61. # 16 CAPVT XVI. De septimo titulo, qui ex causa praedicandae, & propagandae Christianae Religionis desumitur, & de auctoribus, & argumentis, quibus Indorum, & aliorum infidelium debellatio hoc praetextu facta probatur. SVMMARIVM Capitis XVI. -  1 Fidei propagandae causa infidelibus bellum indici posse multi opinantur; quorum dicta sigillatim expenduntur. -  2 Indi, ex doctrina Ioan. Maioris & aliorum, prius comprimendi sunt, ut fides inter eos seminari possit. -  3 Fidei, & Religionis introducendae negotium non ubique eodem modo tractandum. -  4 Barbaris ex sententia Alphonsi a Castro iuste bellum infertur, si sufficienter moniti suos errores non deponant. -  5 Armis non debet sapiens uti, nisi cum alia remedia non proficiunt. -  6 Monitio, & suasio blanda punitionem praecedere debet. -  7 Remedijs severioribus uti non debet Princeps, nisi prius alia tentaverit, ex Seneca & alijs. -  8 Monitio canonica praecedens, iustificat excommunicationem sequentem. -  9 Reges Catholici summo studio curarunt, & curant, ut Indi prius moneantur, quam puniantur. -  10 Protestatio, seu requisitio, quae ordinata fuit ad Indos ad fidem suadendos, & quod eius auctor fuit Doct. de Palacios Rubios. -  11 Ecclesia, & eius alumni possunt, & debent fidem per totum orbem, disseminare. -  12 Christi praeceptum, de Fide ubique praedicanda, quomodo implendum sit? -  13 Verbum Domini non esse alligatum, quo sensu scribat D. Paulus. -  14 Evangelij, & Ecclesiae per omnem orbem dilatationem, multi ex Prophetis annuntiarunt. -  15 Fidei ingens, & indesinens propagatio est unum ex signis verae Ecclesiae Dei. -  16 Fidem inter Indos quantumvis barbaros, & remotos esse dilatandam, multis vaticinijs praedictum fuit. -  17 Infideles non minus obligati sunt ad Fidem sibi propositam accipiendam, quam fideles ad eam praedicandam, & extendendam. -  18 Fides est medium simpliciter necessarium ad salutem animarum. -  19 Infidelitatis peccatum gravissimum est, & quare? -  20 Fides non potest a Christianis extendi, nec ab infidelibus audiri, nisi plures Praedicatores ad hoc mittantur, sufficienti auxilio muniti. -  21 D. Pauli locus ad Rom. 10. expenditur. -  22 Infideles, qui nihil de vera fide audierunt, qualiter excusentur? -  23 Reges Hispaniae, & eorum vassalli magnam laudem merentur ob curam dilatandae Fidei Catholicae per Novum Orbem. -  24 Principes sunt ministri, & vindices Dei contra eos, qui male agunt, vel eius nomen, & Fidem recipere nolunt. -  25 Bellum iuste moveri potest contra eos, qui suis Principibus non obediunt, & multo magis contra rebelles Deo. -  26 Causa Dei non debet esse peioris conditionis, quam hominum. -  27 Deo proximus ille habetur, qui eius Maiestatem vindicat. -  28 Malos qui punit, & percutit in eo, quod mali sunt, Deo gratissimus est. -  29 Cap. si Ecclesia, cap. duo ista 23. q. 4. & cap. quod sicut de elect. explicantur. -  30 Charitas est proprium Christianorum bonum. -  31 Animarum convertendarum zelus Deo gratissimus est, & in quibus potissimum eminere debet. -  32 Isaiae locus cap. 24. vers. 27. exponitur. -  33 Deum in Doctrinis & in Insulis maris glorificat, qui Fidem per varias, & remotas Orbis plagas extendit. -  34 D. Chrysostomi verba expenduntur, quibus super omnia curandam esse infidelium conversionem enixe suadet. Et num. 36. -  35 Christus ascendens in coelum, praeceptum propagandi Evangelij tanquam ultimum, & omnino servandum, & implendum Apostolis iniunxit. -  37 Testatorum morientium ultima verba, fideicommissa vocantur, & magis haeredes obligare videntur. -  38 Fideicommissa, commendationesque morientium, naturali iure, & pudore implementum expostulant. -  39 S. Franciscus Xaverius quam anxie pro Fide propaganda, & animabus Indorum convertendis laboraverit, & laborari ab omnibus debere, censuerit. -  40 Infideles convertendi cura praecipue tangit Romanum Pontificem, & Christianos Reges, ac Principes. -  41 Regum Christianorum summam foelicitatem in dilatatione, & exaltatione cultus divini collocat D. Augustin. -  42 Reges Catholici Hispaniae non tantum ex charitate, sed ex obligatione iustitiae tenentur Fidem inter Indos pro viribus propagare, & conservare. -  43 Fides, & Religio Christiana inter Indos, ob varias rationes sine aliquo militari apparatu, & terrore, praedicari & conservari potuisse, non videtur. -  44 Alexand. VI. R. P. Bulla concessionis Indiarum, earumdem debellationem, & conquisitionem permittit, ad meliorem Fidei praedicationem, & propagationem. -  45 Indos non aliter potuisse ad Fidem converti, quam si prius domarentur, & debellarentur, multi auctores expresse testantur. -  46 Hispanos excusat Thomas Bozius, & Calistus Remires, quod aliquando in Indos saevierint, quoniam ob feritatem eorum, aliter ad Fidem, & meliorem vivendi normam reduci non poterant. Et num. 49. -  47 Religionis negotium non est omnibus temporibus, & locis eodem modo tractandum. -  48 Ioan. Boterus quid sentiat de ingenio Indorum, & de modo praedicationis, & conversionis eorum. -  50 Novi Orbis conquisitionem Divina providentia per Hispaniae Reges factam agnoscit Benzonius, quoniam Indi aliter ad Evangelij doctrinam disponi non possent. -  51 Cura cui competit de spiritualibus, temporalia, quae ad ea ordinantur, disponere potest. -  52 Potestas, ad quam pertinet fines, potest etiam curare, & disponere de medijs. -  53 Consequenti concesso tam in spiritualibus, quam in temporalibus actionibus, ea omnia concessa videntur, sine quibus ad illud perveniri non potest. -  54 Finem ad aliquem, quae sunt instituta, secundum ea, quae ille exigit, ordinari & extendi debent. -  55 Finis prior est intentione, & intellectione, licet posterior in executione. -  56 Fine adepto non est multum curandum de medijs ad illum requisitis. -  57 Architectus qualiter se habeat in domus dispositione, & constructione? -  58 Reges nostri ad modum Architecti omnia necessaria ad Indorum meliorem conversionem disposuerunt. -  59 Religionis observatio, & amplificatio est summum hominum bonum, & Regnorum fulcrum, & praecipua Regum, & Imperatorum cura. Et num. 61. -  60 Theodosius Imper. Religionis curam, & augmentum filijs suis moriens prae omnibus commendavit. -  61 Novellae Theod. & Valent. notabilia verba expenduntur. -  62 Romani ob curam, & cultum Religionis ad summum tanti Imperij fastigium pervenisse dicuntur. -  63 Bella, quae Reges Religionis tuendae, aut propagandae causa suscipiunt, valde pia, & laudabilia iudicantur. -  64 Guiller. Benedict. notabilia verba referuntur de laude bellorum contra infideles, & idololatras. -  65 Vrbano II. R. P. orationem pro bello contra infideles habente, audita fuit vox de coelo, quae illud approbavit. -  66 Reges potentes potenter fidem introducere debent. -  67 Bellum pro Fide, aut contra excommunicatos, qualiter fieri posse dicat Fran. Arias. -  68 D. Ioan. Bapt. Valencuela in explicatione loci Ciceronis, de bello pro fide suscipiendo, notatur. -  69 Fides solum apud Christianos pro Religione accipitur, proprie tamen foedera, & dictorum, promissorumque constantiam significat. -  70 Romani foedera, & conventiones etiam cum hostibus initas religiosissime observabant. -  71 Iustus Lipsius indistincte probare videtur bellum, quod infertur Barbaris a nostra Religione abhorrentibus. -  72 Reges Divinae potentiae famulari debent, ad Dei cultum maxime dilatandum, ex Valerio, & D. Augustino. -  73 Moecenatis notabile consilium ad August. Caesarem circa Religionem extendendam, & peregrinarum Religionum sectatores debellandos. -  74 Religionem propriam defendere, & pro ea contra alias bella suscipere, communis omnium gentium natura, & conditio esse videtur Ciceroni, cuius verba referuntur. -  75 D. Eulogij testimonium de pietate bellorum contra impios, & infideles expenditur. -  76 Iustinian. Imper. se ipsum laudat ob bella, quae pro Religione amplianda suscepit. -  77 Lex. 2. tit. 23. part. 2. primam causam iusti belli in eo constituit, quod pro amplianda Fide, & Religione suscipitur. -  78 Cap. si non ex fidei 23. q. 4. expenditur, ubi D. Gregor. valde commendat bella a Gennadio pro Religione dilatanda suscepta. -  79 Gennadius Exarchus Africae quis fuerit, quo tempore vixerit, & qualiter saepius a D. Gregorio laudari meruerit? -  80 Cap. dispar. 23. q. 8. inducitur, & expenditur pro iustitia belli contra infideles, qui Fidem sibi praedicatam recipere nolunt. -  81 Ecclesia hodie, cum maiorem potestatem, & auctoritatem habeat, quam olim, maiori etiam vi contra infideles procedere potest. Et num. 90. -  82 Fines saeculorum, de quibus D. Paul. agit. 1. Corinth. 10. iam devenerunt. -  83 Praedicatores nostri temporis cur in virtutibus, & miraculis non sint paris potentiae cum antiquis. -  84 Cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet. 23. q. 4. in quibus D. August. agit de differentia status, & potestatis Ecclesiae, ponderantur, & illustrantur. Et num sequentib. -  85 Nabuchodonosoris historia, duo tempora Ecclesiae designat, secundum D. Augustinum. -  87 Ecclesia hodie, quia maiores vires habet, non tolerat ritus infidelium, quos olim tolerabat. -  88 Apostolorum tempore sola patientia & humilitate voluit Christus mundum convertere. -  89 Pontifices Romani olim sub Ethnicis Imperatoribus constituti potestate sua plene non utebantur. -  91 Haereticos, & Schismaticos hodie flammis. & alijs supplicijs punit Ecclesia, cum olim cummunione privaret. -  92 Communionis Sacramentalis privatio, quae poena olim esset? remissive. -  93 Temporibus suis omnia conveniunt, & secundum eorum varietatem statuta quoque humana varianda, & accomodanda sunt. -  94 Evangelium ipsum secundum differentiam temporum varia praecepta dedit circa conversionem infidelium. -  95 Parabola Evangelij Lucae 14. de patre familias, non solum vocantis, sed etiam compellentis, designat coactionem, qui Ecclesia hodie uti potest in conversione infidelium. -  96 Cap. displicet. 23. q. 4. & cap. 1. 23. q. 6. expenduntur. -  97 Gentes qualiter Deus vocaverit ad Ecclesiam, ex sententia Thom. Bocij, & aliorum? -  98 Indorum, & aliorum barbarorum conversio quia aliqua coactione eget, refertur ad terriam legationem parabolae D. Lucae. Et num. 100. -  99 Mag. fr. Lud. Legionens. qualiter exponat tres vocationes, seu legatione Parabolae D. Lucae. -  101 D. paulus ad Ecclesiam Dei venire coactus est, & plus caeteris in ea profuit. -  102 Cap. quis nos 23. q. 1. cap. 1. 23. q. 6. cap. displicet 24. q. 3. ubi D. August. agit de coactione D. paul. perpenduntur, & exornantur. -  103 Conversio ad Fidem, sive Fidei receptio per aliquam vim indirectam, vel causativam elicita, non est reprobanda. -  104 Cap. vides. 23. q. 6. & cap. quid faciet, 23. q. 4. & alia similia expenduntur. -  105 Rationis forma in vi appetitiva solet imprimi ex actibus noluntarijs. -  106 Infideles gravioribus tributis, & pensionibus onerari possunt, ut ad Fidem alliciantur. -  107 Conversio infidelium per vim causativam facta, magnum fructum saltem in eorum filijs, & posteris operabitur, qui voluntarie Fidem recipient. -  108 Constantinus & alijs Impp. pluribus praemijs, & poenis infideles ad Fidem profitendam adduxerunt. -  109 Leges, quibus Impp. Romani haereticos, & infideles ad Fidem adigebant, B. August. vlade commendat. -  110 Carolus Magnus plura bella movit adversus infideles idololatras, hortatu hardriani R. Pontificis. -  111 Iustinianus Imp. Paganos, & haereticos ex suo Imperio eiecit. -  112 Iudaeos qualiter Sisebutus Rex Hispaniae, & Dagobertus Galliae, & plures alij Reges a suis Regnis, si baptizari nollent, eiecerint? -  113 Iudaeos a suis Regnis non tantum Reges Christiani, verum & Tiberius Imp. exulare iussit. -  114 Hispaniae Reges olim peculiare iuramentum praestabant, de Iudaeis in suis Regnis non permittendis. -  115 Concilium Toletanum, quod induxit iuramentum de Iudaeis expellendis, a multis laudatur. -  116 Reges Catholici Hispaniae Ferdinandus & Elisabeth, & Emanuel Lusitaniae, qualiter Iudaeos, & Mauros a suis Regnis eiecerint? -  117 Baiacetes Turcarum Imp. qualiter succensuerit expulsionem Iudaeorum per Reges Catholicos factam. SEptimvm quidem titulum ad debellationem, & acquisitionem huius Novi Orbis iustius adhuc, & efficacius nostris Regibus asserendam, ex eo alij sumere solent, quod ubi eius notitiam habere coeperunt, & gentium, quae ibidem sub daemonis mancipio, & caeca tot errorum caligine pererrabant, debuerunt utique totis nervis intendere, ut christiana, & Catholica fides, atque religio, ad eumdem Orbem, quantumvis dissitum, & remotum, extenderetur: [sect. 1] & quoslibet barbaros infideles, qui illam recipere nollent, competenti severitate compescere, quousque ad Christi caulas adigerentur, & sacro baptismate perlustrati, sanctae Romanae Ecclesiae dominium agnoscerent: summoque eius Pontifici, Christi in terris Vicario, debitam obedientiam praestarent. Quam opinionem praeter Hostiensem, & plurimos alios, quos supra cap. 10. ex num. 2. retulimus, qui generaliter docent, omnes infideles debellari, & bonis suis spoliari posse, ob id solum, quod infideles sint, & dominium, ac iurisdictionem Ecclesiae Romanae non recognoscant. Magis specifice in terminis nostrae quaestionis sequi videtur Lucas de Penna in l. unica, C. ut armor. usus, vers. Est ergo iustissima, lib. 11. & in l. devotissimos, C. de Metat. & Epidemit. lib. 12. ubi inter septem causas iusti belli, quas late prosequitur, eam primo loco constituit, quae propagandae Fidei Christianae zelo fundatur. Quod & facit, & eximie in Regibus Christianis commendat Guillerm. Bened. in cap. Raynuntius, verbo, Duas habens filias, num. 112. fol. 21. de testament. Et idem [sect. 2] apertius & enixius, de nostris hisce Indis specialiter agens, tuetur Ioan. Maior. in 2. Senten. distin. 44. Quaest. 3. docens, barbariem & feritatem eorum exigere, ut prius aliquo modo comprimerentur, & Regibus, quibus antea parebant, privarentur, ut sic postea Christianorum moribus assuescerent, & Verbi Divini praedicatores facilius, & ac securius inter eos versari possent, & comparata linguarum peritia suum munus implere. Qua auctoritate, & ratione suffulti, eandem sententiam probant Gines. Sepulveda in Apolog. ad Episcop. Segoviens. fundam. 3. & in respons. ad Episcop. de Chiapa, Pet. Malferitus in saepe allegato cons. 769. apud Mandellum lib. 4. ex num 79. usque ad 92. Marquardus in tract. de Iudae. & Infidel. 1. part. cap. 14. vers. Non obstat, ubi expresse tradunt, ultimis hisce Ecclesiae temporibus licitum fuisse, & esse, ob Fidem praedicandam, & propagandam, Indis & alijs infidelibus bellum inferre, & Regna ita debellata a fidelibus occupari. Neque abest Gregor. Lupus in l. 2. titul. 23. part. 2. glos. magn. col. 1. & sequentib. ubi cum D. Thom. & alijs quaestionem ad partes examinans, in hanc fere inclinare videtur, prout & facit Hieronym. Zevallos in pract. commu. 2. part. quaest. 735. num. 28. ubi relatis verbis Ioan. Maior. & alijs Iosephi Anglesij, quae ipse considerat, defendi posse ínquit titulum, & dominium, quod ab antiquo obtinuerunt Reges nostri Hispaniae in Regnis Indorum, ex eo quod illos reduxerunt ad Fidem Catholicam. Et idem tradit in 4. part. quaest. ultim. num. 114. licet postea id in disputationem adducat ex n. 168. Possunt quoque pro eiusdem opinionis patrocinio laudari eruditissimus Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei lib. 7. cap. 5. & lib. 10. cap. 13. & 14. Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Ind. salut. cap. 8. & 9. & 12. Ant. Possevin. 1. tom. Biblioth. lib. 9. cap. 15. & 24. pag. 402. Fr. Lud. Legionens. in comment. super Cantic. cap. 8. pag. 431. Ioan. Boterus in relation. univers. part. 4. lib. 3. pag. 55. 56. & 71. cum sequentib. Fr. Thom. a Iesu lib. 2. de procur. omn. gent. sal. cap. 8. pag. 55. & lib. 4. 1. par. cap. 1. Ant. de Herrer. in hist. gen. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. Fr. Ant. de S. Roman. in hist. Ind. Orient. lib. 4. c. 26. Calist. Remirez in tract. de lege Regia, §. 32. n. 6. pag. 346. & Ludovic. Cabrera in vita Phil. II. lib. 7. cap. 8. pag. 420. Quibus in locis [sect. 3] serio affirmant, Fidei & Religionis ampliandae, & introducendae negotium, non ubique eodem modo tractandum, ac propterea cum Barbaris istis ferro, & virgis interdum agi potuisse, & debuisse, ut prius se esse homines discerent, & postea praedicatam sibi Evangelicae veritatis lucem admitterent. Eisdem etiam assentiri videtur Alfons. a Castro lib. 2. de iusta haeret. punit. cap. 14. sol. 127. Vbi [sect. 4] eiusmodi bellum iustum esse tradit, si Barbari isti, prius moniti, ut falsorum Deorum cultum deserant, & Deum verum, qui est cunctorum Creator & Rector, adorent, id facere noluerint, nec talibus monitionibus obtemperaverint, sed obstinati in suo errore perstiterint, & praesertim si Verbi Dei praedicationem impediant. Sub qua cautione reliqui etiam auctores supra relati accipiendi sunt, ut & sup. cap. praeced. ex num. 13. tetigimus. Nam, [sect. 5] ut recte Terentius scripsit: Omnia prius experiri verbis, quam armis sapientem decet. Et secundum Cicer. lib. 1. de officijs: Cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim: cumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quo [sect. 6] respiciens Theodor. Rex apud Cassiodorum lib. 4. epist. 29. ad nimiam districtionem Principes, & Magistratus processuros non esse dicebat: Quam lenis patientia non praecedat, quia non habet veniae locum, qui delinquit admonitus. & Seneca lib. 1. de Clemen. cap. 14. relatus ab Annaeo Rober. lib. 2. rerum iudicat. cap. 9. Principes, [sect. 7] ut parentes, non prius verberibus, quam verbis, & blandis suasionibus uti debere, his elegantissimis verbis scribit: Numquid aliquis sanus filium a prima offensa exhaeredat? Nisi magnae, & multae iniuriae patientiam evicerint: nisi plus est quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stylum. Multa ante tentat, quibus dubiam indolem, & peiori loco iam positam, revocet; simul deplorata est, ultima experitur. Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia consumpsit. Hoc quod parenti, etiam Principi faciendum est, quem appellamus Patriae Patrem, non adulatione vana adducti. Et inde dicimus, [sect. 8] quod Canonica monitio praecedens, iustificat prolationem excommunicationis sequentis, cap. omnes decimae 17. quaest. 8. cap. de presbyterorum 17. quaest. 3. cap. illicita 24. quaest. 3. cap. statutum de sentent. excom. in 6. cum alijs, quae late adducit Ioan. de Lignia. in tract. de censur. Eccles. §. 24. num. 4. Covarru. in cap. Alma mater, 1. par. relect. §. 9. numer. 4. & 7. Paul. Borgasius in tract. de irregular. 6. part. quaest. 8. num. 3. & 7. Greg. Sayrus de censur. lib. 1. cap. 12. per totum, Beltranus a Guevara in propugnaculo contra Venet. assert. 2. §. 3. ex num. 1. & Molina de iust. & iure, disput. 29. col. 147. Neque hoc latuit [sect. 9] Pijssimos, & Catholicissimos Hispaniae nostrae Reges, qui semper summa cura, & studio Ducibus, quos ad has expeditiones mittebant, hunc modum procedendi in Indorum conversionibus iniunxerunt, & specialem huius monitionis, sive requisitionis formulam scribi mandarunt; cuius [sect. 10] litteram infra cap. 24. subiungimus, & extat apud Ant. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 7. cap. 14. pag. 249. qui refert, eam ab insigni illo sui temporis Doctore Ioan. de Palacios Rubios ordinatam fuisse, eadem decad. 1. lib. 10. cap. 17. pag. 348. Pro qua sententia primo considerari potest, certissimum, & vulgatissimum esse, [sect. 11] apud Ecclesiam, & eius alumnos non solum ius, & potestatem esse, Fidei per universum Orbem praedicandae, & disseminandae, verum praecisam quoque huius muneris obeundi necessitatem, & obligationem reperiri; cum aliter [sect. 12] Christi verbum impleri non possit: qui omnes homines salvos fieri cupiens, & unum esse, atque in unum ovile reduci, ad omnes quoque, suae lucis radios perventuros, signisicavit, & ubique terrarum Evangelium suum praedicari mandavit, ut constat Ioan. 7. & 10. Matthaei. 24. & ult. Marci ult. Act. 1. 2. Petr. 3 Paul. 1. Corinth. 5. & 9. ad Ephes. & Thessalonicen. 4. 1 ad Timoth. 2. & 2. 2 ubi inquit: [sect. 13] Verbum Domini non esse alligatum. Et 1. Corinth. 10: Si non Evangelizavero, vae mihi est: necessitas enim mihi incumbit: ad hanc nimirum eius extensionem, & propagationem respiciens: quam Prophetae [sect. 14] etiam innumeris pene locis praenuntiasse videntur, quorum aliqua retuli supra lib. 1. cap. 15. & plurima alia usque ad satietatem congerunt, de hac potestate, & necessitate praedicationis, & dilatationis Fidei latissime disputantes, eamque inter [sect. 15] alia signa verae Ecclesiae Dei recensentes, D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 8. ubi Caietan. & alij & in 2. Senten. distinct 41. Ioan. Maior distinct. 49. q. 3. Ricard. & Durand. in 4. distinct. 4. Sotus distinct. 5. q. unic. art. 10. Victor. in relect. de Indis, 2. part. n. 9. Nicol. Sanderus de visib. Monarch. lib. 4. cap. 5. ex pag. 143. & lib. 8. cap. 50. ex pag. 795. Fr. Lud. Granatens. in Symbol. Fidei. 1. part. cap. 36. & 2. part. cap. 1. Pat. Ioan. Pineda de rebus Salomon. lib. 6. cap. 20. §. 8. seqq & §. 19. pag. 479. Maluend. de Antichrist. lib. 3. cap. 32. Rutil. Benzo. de anno Iubil. lib. 2. cap. 4. Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 1. cap. 3. & 5. lib. 4. cap. 3. 5. 6. & 7. lib. 7. cap. 28. lib. 17. cap. 1. & lib. 20. cap. 1. 3. & 6. Balthas. Chavas. de notis verae Religionis, pag. 809. 825. & 858. novissime post haec scripta eruditissimus Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide disput. 18. sect. 1. Et in nostris terminis [sect. 16] de praedicatione facta, & facienda Indis & alijs infidelibus, quantumvis barbaris & remotis Ioseph Acosta lib. 1. de procur. Ind. sal. cap. 6. Ant. Possevin. in Biblioth. 1 tom l. b. 9. cap. 15. & seqq. pag. 398. Fr. Tho. a Iesu de procur. omn. gent. sal. in prologo pag. 1. & 2. & lib. 11. in praefat. pag. 75. & Fr. Ioan a Torque. in Monar. Indian. lib. 18. cap. 4. & 5. Cui necessitati, & obligationi, quae fidelibus, ut diximus, iniuncta conspicitur, alia, eadem rationem, ex parte infidelium respondet; nempe, [sect. 17] ut Catholicam nostram Fidem sibi sufficienter annuntiatam, & praedicatam, sub peccato mortali admittere, & profiteri debeant, ut docet D. Thom. 2. 2. q 10. art. 1. Covar. in regula peccatum, 2. part. §. 10. n. 1. vers. Tertio licet, & Pat. Suarez d. tract. de Fide, disput. 16. sect. 1. & 2. Non est enim aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, ut habetur Act. 4. Et qui crediderit. & baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur, Marci ult. & qui non credit, iam iudicatus est Ioan. 3. Et enim [sect. 18] Fides simpliciter medium necessarium ad salutem, ut tradit D. Thom. 2. 2. quaest. 2. art. 3. & ibi omnes Expositores, scholastici cum Mag. in 3. Senten. distinct. 23. Sotus in 4. distinct. 5. art. 1. Fr. Lud. Granaten. in d. Symb. Fidei. 2. part. cap. 1. Suarez disput. 12. sect. 1. numer. 2. Concil. Triden. sess. 6. cap. 7. unde dicit Apostol. ad Hebrae. 11: Sine fide impossibile est placere Deo, & D. Thomas d. art. 3. Infidelitatis [sect. 19] peccatum esse gravissimum inter alia, quae contingunt in perversitate morum, quia directe Fidei opponitur, & tollit principium conversionis in Deum. De quo latius egimus supra, hoc lib. cap. 10. & plura tradit Suarez d. disput. 18. sect. 2. Quae cum ita se habeant, & haec fides, [sect. 20] de qua agimus, neque a fidelibus extendi, & propagari, neque ab infidelibus recipi, & admitti posset, si ingens Praedicatorum copia, sufficientibus auxilijs fulcita, ad has adeo populosas, barbaras, & remotas nationes non mitteretur, clamante [sect. 21] Apostolo ad Roman. 10: Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes Evangelizantium pacem, Evangelizantium bona. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi; iunctis alijs, [sect. 22] quae de excunsandis infidelibus, qui nullum omnino auditum sensibilem Fidei habuerunt, diximus sup. hoc lib. cap. 10. ex num. 77. & novissime tradit Pat. Suarez dict. tract. de Fide, disput. 17. sect. 1. num. 7. Merito laudandi, & extollendi videntur Hispaniae [sect. 23] nostrae Pijssimi Reges, eorumque fidelissimi subditi, quatenus praedicationis, & extensionis Fidei Catholicae munus, & praeceptum tot curis; laboribus, & expensis, in vastissimis huius Novi Orbis regionibus implere curarunt, & interdum ultricibus armis contra eos usi sunt, qui propositam sibi Fidem audire, vel recipere contumaciter noluerunt. Sunt [sect. 24] enim Principes Dei ministri, & vindices in iram eis, qui male agunt, ut docet D. Paul. ad Rom. 13. Et ad eorum officium pertinet curare, & praestare, ut sicut unus est Regum & populi Rex Deus immortalis, ita nulla alia religio, & veneratio, nisi unius Dei tenenda sit, ut praeclare scripsit Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. instit. cap. 20. Quod si licitum est bellum, [sect. 25] quod adversus aliquam nationem movetur, ut suis Principibus obediat, & pareat, etiam si is, qui bellum movet, extraneus sit, ut dixi sup. hoc lib. cap. 13. num. 42. multo magis moveri potuisse videtur adversus barbaros, Deo vero sibi annuntiato, credere, & parere nolentes; cum [sect. 26] peioris conditionis Dei, quam hominum causa esse non debeat, ut dixi sup. cap. 9. num. 33. & egregie probat l. 3. vers. Proinde, ibi: Praeferenda humanitati religio est, C. de his, qui ad Eccles. confug. auth. Gazaros, C. de haeret. cap. urgentis, eodem, ibi: Gravius est aeternam, quam temporalem laedere Maiestatem, optimus textus in authen. ut non luxur. contra nat. col. 6. ibi: Si enim contra homines factae blasphemiae impunitae non relinquuntur, multo magis, qui ipsum Deum blasphemat, dignum est supplicia sustinere: Et secundum Iustin. histor. lib. 8. [sect. 27] Deo proximus ille habeatur, qui eius Maiestatem vindicaverit. Quod & Pelagius Papa scriptum reliquit in cap. de Liguribus 23. quaest. 5. & D. Hieronym. sup. Ezech. lib. 3. cap. 9. relatus in cap. qui malos, ead. causa, & quaest. inquiens, quod [sect. 28] percutiens malos in eo quod mali sunt, & habens vasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est Domini: & D. August. in Epist. ad Bonifac. dum ait: Quomodo Reges servient Domino in timore, nisi ea, quae contra iussum Domini fiunt, religiosa severitate puniendo, atque plectendo? Cuius dictum refertur [sect. 29] in cap. si Ecclesia, cap. duo ista 23. q. 4. cap. quod sicut, de elect. & pluribus illustrat Roland. a Valle consil. 20. numer. 2. volum. 2. Ioan. Nevizan. lib. 1. Sylvae nupt. numer. 97. & sequentibus, Iust. Lips. lib. 4. civil. doctr. cap. 2. Elias Reusner. lib. 1. artis strat. ag. capite 10. pag. 37. & Ioan. Baptist. Valencuela in discurs. star. & bell. 2. parte, consider. 2. ex numer. 100. & consider. 3. ex num. 40. Quibus accedit, [sect. 30] quod charitas, quam proprium Christianorum bonum merito appellavit Clemens Alexandr. libro 2. Paedago. capite 1. & Gentian. Hervet. ibidem pagin. 179. & Pat. Suarez in tractat. de Charitat. disputat. 5. sect. 1. per totam. Nulla in re melius, atque utilius exerceri potest, quam [sect. 31] in hoc animarum infidelium convertendarum zelo, qui semper Deo gratissimus fuit, & praecipue Summis Pontificibus, & Ecclesiae Praesulibus, Christianis Principibus, religiosisque alijs, & Apostolicis viris, & reliquis praeterea fidelibus, pro captu, & statu cuiusque, summopere commendatus, ut plurimis sacrae Scripturae locis, & gravissimis Sanctorum Patrum testimonijs, & exemplis ostendunt Salmeron tomo 12. super Act. Apostolor. tractat. 38. Suarez de Fide, dict. disput. 18. sect. 1. numer. 5. 6. & 7. Ioseph. Acosta de procuran. Ind. salut. lib. 1. capite 3. & 4. Balthas. Chavasius de notis verae Religion. ex pag. 501. Torquemada in Monarchia Ind. lib. 18. capite 4. & 5. & copiose, & diligenter Fr. Thom. a Iesu omnino legendus de procur. omn. gent. salute, lib. 1. capite 1. 2. 3. & 9. & lib. 2. per totum, & lib. 11. in praefat. ubi specialiter de zelo, & cura convertendorum Indorum pertractat. Quibus Ego adijcio [sect. 32] illud Isaiae 24. vers. 27: Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini. Quibus verbis Glossa Interlineal. Div. Thom. Lyra, Dionys. & asij, quos refert Gaspar Sanctis ibidem, [sect. 33] admoneri viros Apostolicos docent, ut glorificent Deum in doctrinis, id est, docendo gentes, percursando aridam, & insulas, coelestem hanc lucem omnibus irradient. Idque ipsum D. [sect. 34] Chrysost. homil. 4. in cap. 1. epist. 1. ad Corinth. super omnia curari a nobis debere, his verbis stricte suadet: Nos, Ethnicos, muliebri, vel etiam maiori ululatu deploremus, quoniam communem salutem non intelligunt, neque enim adeo uxorem virum suum amare opotet, ut nos universum genus humanum, idque ad salutem allicere sive Ethnicus sit, sive quivis alius. Et Div. Augustin. serm. 6. lib. 16. egregie considerat, [sect. 35] hoc fuisse ultimum praeceptum Christi ascendentis in coelum, & veluti testamentum scribentis, ut sic maiori, & ardentiori desiderio haeredes eius illud implere teneantur. Quod D. etiam [sect. 36] Chrysost. tom. 9. in 1. Canon. Ioan. eleganti prosopopeia patris languientis, ac filijs aliquid commendantis exornat, & tandem ita concludit: Fratres, cogitate visceribus Christianis, si haeredibus sunt tam dulcia, tam grata, tam magni ponderis verba patris ituri in sepulchrum: haeredibus Christi qualia debent esse verba novissima. Quae suprema, [sect. 37] novissimaque verba fideicommissa vocantur a Tertullian. lib. ad uxor. in princ. & ad ea refert Plutarc. in vita Homeri Andromachae lacrymas, quam Homerus ipse in fine Iliad. flentem super Hectoris cadaver inducit, quod moriens manus ei ex lecto non porrexerit, neque aliquod prudens verbum, cuius recordaretur, dixerit. Cato item Stoicus ex naturali animorum affectione tessamenta, commendationesque mortuorum natas, ait, apud Tullium 3. de finibus. Quarum implementum [sect. 38] vel solo naturali pudore eorum, qui rogabantur, contineri, Iustin. scribit in princ. inst. de fideic. haered. & Seneca lib. 1. de tranquil. vitae, cap. 11. & alij, quos refert Claudius Chislerius de iure fideicommissorum, lib. 1. pag. 217. Sed non possum [sect. 39] citra piaculum praeterire verba illius viri Apostolici, etiam merito inter divos relati, S. Francisc. Xavierij, qui, ut narrat Thomas a Iesu ubi supra lib. 1. capite 1. pag. 4. Hanc mortalium salutis universalem, ac incredibilem necessitatem magna ex parte non tam in tabulis depictam, quam factis ipsis expressam, cum cognovisset, ita ad suos in Europa commorantes scripsit: Mihi vero persaepe venit in mentem circum Europae Academias, ac praecipue Parisiensium, cursare, ac insani rictu vociferari, eosque qui doctrinae plus habent, quam charitatis, his compellare verbis. Heu quam ingens animarum numerus, vestro vitio, exclusus coelo, deturbatur ad inferos. Secvndo facit, [sect. 40] quod cum in reliquis Regibus, & Principibus Christianis maxima, ut diximus (post Romanum Pontificem) cura esse debeat, ut quoad possint Ecclesiae Regnum amplificent, & non solum conatibus universis enitantur, ut Religionis cultus ubi coaluit, altas mittat radices, sed ut protendatur eo, quo forte antea nunquam, pertigerat, ac deinde, ut suo labore, & industria ijs, qui iacent in tenebris, & in umbra mortis, candidissimum Fidei Catholicae lumen perferatur: ut praeclare ostendit D. Augustin. lib. 5. de Civitat. Dei, capite 24. ubi inquit, [sect. 41] eos demum Christianos Reges & Imperatores esse foelices, qui iuste imperant, & inter honores & obsequia non extolluntur, sed se homines esse meminerunt: quique Suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum, maiestati eius famulam faciunt, &c. & alia tradens Thomas a Iesu dicto libro 2. capite 8. ex pag. 53. In [sect. 42] nostris tamen Catholicis Hispaniae Regibus, ut idem Auctor ibidem observat, & Pat. Suarez dict. disput. 18. sect. 1. num. 7. non charitatis tantum, sed & iustitiae obligatio concurrit, cogitque ut nihil praetermittere debeant, quod ad Indos Christo lucrandos, Fidemque in his vastissimis regionibus promulgandam pertineat, eo quod ab Alexandro Sexto, & alijs Romanae Ecclesiae Pastoribus, delatum eis, & commissum specialiter fuerit, ut hoc munus tanquam proprium & peculiare agnoscerent, & curarent, Indosque tuerentur, & de Fide per idoneos ministros instruerent, instructosque bonis, & politicis moribus informarent. Quod [sect. 43] cum non posset aliter effectum sortiri, quam si crebris, & magnis classibus, ingentique apparatu, & terrestribus, ac navalibus expeditionibus uterentur: tum propter immensam Oceani navigationem, terrarum intervalla, gentium, morum, & idiomatum varietates, provinciarum amplitudinem, & commerciorum difficultatem: tum etiam quia barbari, natura esse rati, & insolentes, praedicatores parum tuto hospitio excipiebant, foedera, atque amicitias nihil curantes, rationem quamlibet facile contemnentes, sylvaticamque, & agrestem vitam ducentes, ut dixi sup. cap. 7. ex num. 27. Et similiter cum Fides in tot populis recens, & tenera non posset aliter permanere, nisi nostrorum, Principum patrocinio, side, potentia adversus Barbarorum, & aliorum inimicorum Christi iniurias defenderetur; permittendum illis utique fuit quod militaribus interdum copijs conversionem eorumdem infidelium disponerent, & supremam eorum tuitionem, & dominationem reciperent, ut sic ad politicam, & sociabilem vivendi formam redacti, melius, & facilius Fidem sibi praedicandam audire, praedicatam recipere, receptam retinere, & inter veros Christi cultores numerari possent. Quae argumentandi ratio [sect. 44] ipsa Bulla Alexandri Sexti efficaciter comprobatur, quae prius expeditionem, & dominationem harum provinciarum Regibus Catholicis hac de causa concedit, & quidem repetitis, & geminatis verbis, & clausulis, quae, ut vulgare est, maiorem in qualibet re voluntatem, & deliberationem ostendunt, l. Balista, D. ad Trebellian. cum latissime adductis a Catel. Cota in memorab. iur. verb Geminatio, & Cardinal. Tuscho in practicar. conclus. iur. eodem verb. ut constat ex tota eiusdem Bullae decisione, quae incipit in versic. Nos igitur, & ex narratione, ibi: Ac Barbarae nationes deprimantur, & ad Fidem ipsam reducantur: & ibi: Aliquas insulas, & terras firmas remotas, & incognitas quaerere, & invenire ut illarum incolas & habitatores ad colendum Redemptorem nostrum, & Fidem Catholicam profitendum reduceretis: & ibi: Terras firmas, & insulas praedictas, illarumque incolas, & habitatores, vobis Divina favente clementia subijcere, & ad Fidem Catholicam reducere proposuistis. Et hanc fuisse potissimam causam bellorum, quae in his Occidentalibus Indijs intervenerunt, recte advertit Gregor. Lopez in dict. l 2. par. gloss. magn. col. 4. in princip. & in vers. Quid ergo. Et impossibile fuisse, [sect. 45] Indos ab Hispanis converti, nisi prius fuissent debellati, aut aliqua vi, & terrore armorum perdomiti; quia eorum feritas, & occisiones praedicantium, & aliae difficultates supra relatae, aliter superari non poterant, expresse affirmat Marquard. dict. tractat. de infidel. 1. part. cap. 14. versic. Non obstat Malferitus dict. consil. 769. ex numer. 90. Ioseph. Acosta, Anton. Possevin. Thom. a Iesu, & alij, quos supra num. 2. & cap. 7. ex num. 27. citavi, & infra capit. 18. ex num. 2. diligentius expendam. Inter quos [sect. 46] Thomas Bozius de sign. Eccles. Dei, lib. 7. capite 5. in fine, agens de nimia charitate Catholicorum, apponit exemplum in ijs, qui zelo convertendarum animarum ad has Occidentales Indias navigarunt. Et inquit, quod licet plures Indorum sint armis domiti, non tamen omnes, nam quidam Religione, & beneficijs nostrorum deliniti, ad meliorem vivendi normam concessere: Vt mirum non sit, si cum belluis istis, humana effigie contectis, Hispani interdum asperius egerint. Et lib. 10. cap. 13. versic. Hinc ut legimus, agens de efferatis gentibus, per Catholicos ad humanitatem perductis, eorundem Indorum exemplum adducit, docens, quod belluinis factis belluas omnes superabant; & tanta erant immanitate, ut ad humanae naturae studia vix, & ne vix quidem ullo modo revocari possent nisi aliquando Hispani aliqui eos supplicijs & terroribus cohibuissent, & ab hoc crimine nostram nationem excusat. Ioannes etiam Boter. in relationib. univers. 4. par. lib. 3. ex pag. 65. ad 75. late in eodem argumento diffunditur, docens, [sect. 47] Religionis negotium non esse omnibus temporibus, & locis, sive apud omnes gentes aequa lance tractandum, apponensque exemplum in Indis huius Novi Orbis, contra quos, inquit, [sect. 48] quia barbari erant, & interdum bestiales, non tam miraculis, aut rationibus, & argumentis utendum fuit, prout in conversione Iudaeorum, Graecorum, & Romanorum contigisse videmus: sed omnino curandum, ut prius rationis, & humanitatis capaces efficerentur, procedendumque contra eos tanquam contra furiosos: E si debbono (inquit) render prima capaci di ragione ex d'humanita, ex poi adottrinare, e instruire nella virtu, ex nella via di Dio Ne disconviene usare con eso loro de la forza ex dell' arme, affinche si richonoschino per huomini, ex poi s'annontij loro l'Evangelio. Pone eis Domine Legislatorem, a Che fine? ut sciant, quoniam homines sunt. Idem novissime [sect. 49] tradit Calist. Remir. in tract. de lege Regia §. 32. numer. 6. pag. 346. relatis verbis Thom. Bozij ubi sup. & adijciens initio efferas istas gentes, ferarum more viventes, instar ferarum fuisse interdum necessario tractandas: Atque ita (inquit) fiebat, ut quos amor virtutis non poterat, saltem acerbioris supplicij metus, intra cancellos humanitatis consistere, & cohibere valeret. Rutilius quoque [sect. 50] Benzon. de ann. Iubil. lin. 1. cap. 10. pag. 53. agnoscit Divinam dispositionem in eo, quod Novus hoc Orbis fuerit sub unius Principis potestatem redactus, ut hoc modo, & maiori pace, & idiomatum uniformitate, populorumque hinc inde sparsim degentium coadunatione, & barbariei depositione aptius hae gentes ad Evangelicam doctrinam disponerentur; & ut per Catholicos hic Orbis acquisitus fuerit, ut evanescerent conatus haereticorum, qui illum occupare tentarunt. Et arridet valde doctrina [sect. 51] D. Tho. lib. 3. de regimin. Princip. cap. 13. & in 2. 2. q. 40. art. 2. ad 3. & in 3. par. q. 2. art. 4. tradentes, eum, cui cura aliqua in rebus spiritualibus commendatur, temporalia quoque, quae ad illam ordinantur, disponere posse, quia [sect. 52] potestas, ad quam pertinet finis, debet etiam de his, quae ad finem pertinent, potestatem habere, & iuxta provinciam sibi commissam idoneis medijs, & qualitatibus operari; ad quod probandum, allegat inter alia illud Divi Pauli 2. Corinth. 3: Idoneos nos fecit ministros novi Testamenti: & potuit allegare l. officium 12. D. de re militari, & nobile consilium Oldrad. 161. incip. Orta materia, numero 2. in fine, ubi dicit, quod Architectus de omnibus curat. Et idem D. Thom. lib. 4. summae contra Gent. cap. 74. addit, ad [sect. 53] Divinam liberalitatem pertinere, ut cui confertur potestas ad aliquid operandum, conferantur & ea, sine quibus huiusmodi operatio convenienter exerceri non potest. Quod etiam nostri iuris Auctores plurimis in locis constituerunt, ut constat ex l. 2. D. de iurisd. omn. iud. l. ad rem mobilem, l. ad legatum, D. de procur. l. 3. §. qui habet, D. de servit. rustic. cap. prudentia, cap. praeterea, & cap. suspicionis, de offic. delegat. cum mille alijs late congestis ab Everard. de locis argument. cap. a concessione consequentis, Claud. Prato Gnosecon. general. iur. lib. 3. titul. 1. capite 2. & 4. Cardinal. Tuscho practicar. conclus. iur. verb. Consequens, conclus. 757. Prosp. Farinacio in fragm. 1. part. verbo, Extensio, numer. 229. & in nostris fere terminis Ludov. Paramo de origin. Inquis. lib. 3. q. 1. opin. 3. ex numero 35. Et inde etiam dicimus, [sect. 54] quod ea, quae ad aliquem finem sunt instituta, secundum ea, quae ille finis exigit, ordinantur, extenduntur, & contrahuntur, cap. prodest 23. q. 5. quem ad hoc citat Archidiac. in cap. si peccaverit 2. q. 1. docet Bart. in l. ambitiosa, num. 17. & sequentib. D. de decretis ab ord. faciendis, ubi ait, finem [sect. 55] priorem esse in intentione, & intellectione, licet sit posterior in executione, & illud dici finem esse principaliter, ad quod consequendum intellectus finaliter tendit, atque adeo [sect. 56] fine adepto, non esse multum curandum de medijs, quae requiruntur ad finem, l. 1. §. fin. D. de dot. praelegata, iuncta l. non cogendum, §. Sabinus, de procurat. & l. haec stipulatio, §. Divus, D. ut legator. Quam doctrinam ante Bartol. exposuit Philosoph. lib. 2. Physic. qui citatur in hanc rem a D. Thom. 2. 2. q. 1. art. 1. post 3. argumen. & sum. in 1. 2. q. 20. art. 1. ad 2. & 1. part. q. 77. art. 3. ad 1. argument. Rodolph. Agricol. lib. 1. invent. dialect. cap. 4. & sequitur & exornat Aymon Craveta cons. 137. n. 14. & cons. 304. num. 3. Covar. lib. 1. var. cap. 20. Navarr. in cap. novit. notab. 3. num. 97. de iudicijs, & in tractat. de finibus humanorum actuum, numer. 27. Menchac. lib. 1. controvers. illustr. cap. 28. num. 7. Ioan. Garcia in tractat. de nobilitat. in divisione, num. 9. & eruditissime Petr. Fab. in l. nihil dolo 129. §. cum principalis, & in l. cum principalis 178. D. de regul. iur. & in lib. 3. Semestr. cap. 9. pag. 120. & sequenti, ubi allegat insignem locum Salvian. lib. 4. de provident. qui Aristotelis exemplum de [sect. 57] Architecto, finem domus, quam construere parat, ante ipsius domus constructionem animo concipiente, ita eleganter expressit: Et qui domum aedificat, vel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habeat (quam scilicet animo praecepit) iam tamen ipsa, quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur. Propter hanc autem qui parat caetera, ipsum construendi operis effectum, atque consummationem, ut animi effectu, & consideratione longe antea praeceperit necesse est. Atque ita effectu effectum priorem esse convenit. Quod idem [sect. 58] nostri Reges mente etiam versare debuerunt, & ut finem conversionis Indorum, quem praecipue intendebant, consequerentur, iam inde ab initio ea omnia (ut diximus) pensare, disponere, & ordinare, quae illos pacatos, dociles, sociabiles, & in Fide semel recepta securos reddere possent. Tertio [sect. 59] considero, nullum maius, & magis desiderandum bonum in hominibus reperiri posse, quam Religio, & exacta eius observatio, & amplificatio, utpote in qua praecipuum omnium Rerumpublicarum, & Imperiorum fulcrum, atque stabilimentum consistat, ut tetigi supra lib. 1. capite ult. ex numer. 89. & latissime prosequuntur Aristotel. lib. 7. Polit. cap. 8. Cicero lib. 1. de nat. Deorum, Plin. lib. 14. nat. hist. Valer. Maxim. lib. 1. & lib. 4. cap. 1. Lactan. Firmian. lib. 3. Divin. instit. cap. 10. & de ira cap. 12. & de vera sapientia cap. 28. D. August. lib. 19. de Civit. Dei cap. 24. & epist. 48. 50. & 165. lib. 3. epistol. 32. lib. 5. epist. 63. & lib. 7. epist. 5. Iustinian. Imp. in epist. inter claras, C. de summ. Trinitat. & in prooem. Digestorum, Clemens Papa lib. 1. const. Apost. Constantin. Magn. Imp. apud Sozomen. lib. 1. hist. Eccles. c. 8. Theodos. [sect. 60] Imp. filijs suis hoc praeceptum in agone mortis relinquens apud Nicephor. lib. 13. histor. Eccles. cap. 1. & Evagrium lib. 1. cap. 1. idem Imp. Theodosius, & Valentinian. in epist. ad Dioscorum, & in epist. 17. inter Cyrilli epistolas, & melius in Novellis tit. 2. ubi [sect. 61] inquiunt: Inter caeteras sollicitudines, quas amor publicus pervigili cogitatione nobis indixit, praecipuam Imperatoriae maiestatis curam esse perspicimus, verae Religionis indaginem, cuius si cultum tenere potuerimus, iter prosperitatis humanis aperimus inceptis. Et plurimi alij, quos referunt Hieronym. Ossorius lib, 1. & 4. de Reg. instit. Simancas lib. 3. de Repub. cap. 8. Petr. Gregor. lib. 2. de Repub. capite 2. & lib. 8. capite 2. sect. 1. Cardin. Bellarmin. lib. 1. de Principe Christ. cap. 11. Iustus Lipsius lib. 1. & 4. civil. doctrin. cap. 2 & 3. & adversus Dialogist. cap. 2. & in monitis, & exemp. Polit. lib. 1. capite 2. Hieron. Fracheta lib. 1. de Principe, cap. 3. pag. 24. Balduin. in Prolegom. de iure civil, pag. 75. & sequenti, Pat. Ribadeneira de Principe Christ. lib. 1. cap. 16. & lib. 2. capite 5. Tiber. Gamba in discurs. Polit. cap. de Religione, pag. 39. Chericus in Coronid. quaest. Polit. §. 1. Ioan. Boter. de ratione status, lib. 2. cap. penult. de Relig. Pat. Lud. Torres lib. 4. Philosoph. Moral. Princip. libro 7. capite 2. Thomas Bozius in integris tractat. Imperia pendere a virtutib. & de antiquo, & novo Italiae statu, quos adversus Machiavel. scripsit, Petr. Andr. Canonherius in Aphorism. Polit. Hippocratis, vol. 1. lib. 5. aphori m. 25. pag. 779. & seqq. Pat. Fr. Ioan. Marquez. in Gubernat. Christ. lib. 2. capite 34. Doctiss. Ioan. Baptist. Valencuela in monitu contra Venetos, ex numero 178. & novissime in discurs. stat. & belli, 2. part. consid. 2. ex numer. 89. & consid. 9. ex num. 34. & consider. 22. per totam, Francis. Torreblanca lib. 3. de Magia, cap. 2. & Rutilius Benzon. lib. 3. de ann. Iubil. capite 7. pag. 340. & sequenti, qui cum Tertulliano in Apolog. cap. 24. & Div. August. lib. 5. de Civit. Dei, capit. 15. & 16. praesumptionem quorundam refert, [sect. 62] dicentium, Romanos pro merito Religiositatis diligentissimae, in tantum sublimitatis elatos, ut Orbem occuparint, & adeo gratos Deos habuisse, ut praeter caeteros floreant, qui illis officium prae caeteris faciant, scilicet ista merces, Romanis a Dijs pro gratis expensa est. Quemadmodum ex contrario semper puniti, & perpetuo infelices fuisse videntur, qui Ecclesiam, & Religionem contemnunt, ur pluribus ostendit Palac. Rub. de obtent. Navarr. par. 4. §. 6. & Calist. Remirez de lege Regia, §. 8. num. 22. Vnde iure, ac merito [sect. 63] pia, & laudabilis eorum Regum, & Principum cura videri debet, qui pro eadem vera Religione tuenda & propaganda, totius potentiae suae nervos intendunt, & armis, ac bellis, ubi ad id opus est, infidelium, & Barbarorum regiones, & falsas Religiones invadunt, ut colligitur ex doctrina Lucae de Penna supra numer. 1. relata; qui causas iusti belli proponens, hanc quidem primo loco constituit, & ex Guillelm. Bened. ibidem citato, qui ita scriptum [sect. 64] reliquit: Inter laudabilia omnia Catholicae Fidei opera, quae Rex explere debet pro suae dignitatis, ac totius Religionis Christianorum salute, nullum maius, nullum honorabilius, nullum denique gratius Deo offerri potest, quam barbaras gentes, & Turcarum perfidiam, caeterosque populos, qui falsos ritus, ac Deos colunt alienos, expugnare, atque in fraena submittere sub Christi Fide, prout talia sancta exercitia apud Francos Reges semper floruerunt. Quod idem in nostris terminis docuit Pet. Malferitus dict. consil. 769. num. 15. ubi ait; hoc adeo verum esse, ut Divino veluti testimonio confirmatum fuerit. Nam cum [sect. 65] Vrbanus Secundus P. Rom. in Claramontensi Conventu orationem habuisset pro bello infidellibus inferendo, audita fuit vox de coelo: Deus Vult, Deus vult; de qua historia latius agit Anton. Sabellicus Enead. 9. lib, 3. pag. mihi 354. Et consentit Tuccius Lucens. in annotat. super Cantic. fol. ult. relatus a Pat. Magist. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 2. capite 26. pag. 322. dum tradit, [sect. 66] quod Reges potentes, potenter Fidem introducere debent. Et Franc. Arias in tractat. de bello, & eius iustitia, num. 145. concludens, Praelatorum [sect. 67] auctoritate posse fieri bellum, praecipue pro Fide, vel contra eos, qui excommunicati pro mortali, parere nolunt, & pro subditorum suorum iniuria. Quem referens [sect. 68] Ioan. Bapt. Valencuela in dict. monit. contra Venet. p. 7. numer. 60. pag. 448. ait, simile ei esse, quod Cicero tradit lib. 3. de Repub. dicens: Nullum bellum a civitate optima suscipitur, nisi aut pro fide, aut pro salute. In quo tamen animadvertere debuit, Ciceronem ibi non de fide loqui, quatenus idem cum Religione sonat, hoc [sect. 69] enim sensu solum apud Christianos accipitur; sed fidem intelligere, initum cum socijs foedus, cuius observatio plurimum [sect. 70] Romanis commendabatur, l. conventionum 5. D. de pactis, cum ibi praeter alios notatis a Ferdinand. Mendoca libro 2. capite 9. Canano lib. 5. comment. capit. 1. Guiberto Costano quaest. iur. capite 3. Raevard. lib. 4. varior. capite 1. & Vincentio Cabotio lib. 2. disputation. cap. 10. & sequentib. & in specie advertit D. August. ita Ciceronem intelligens lib. 22. de Civit. Dei cap. 6. & Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 4. pag. 223. Iustus [sect. 71] etiam Lipsius lib. 5. Polit. capite 4. eiusdem sententiae fuisse videtur, dum tradit, quod invasio quaedam legitima est, etiam sine iniuria: Vt in Barbaros, & moribus, aut religione prorsus a nobis abhorrentes, maxime si potentes ij, & aliena ipsi invaserunt, aut invadunt. Pro quibus ego expendere soleo verba Valerij Maximi lib. 4. cap. 1. §. de Lucio Furio, dum [sect. 72] de cura extendendae Religionis antiquorum Romanorum pertractans, scribit: Non dubitaverunt sacris imperia servire, ita se rerum humanarum futura regimen existimantia, si Divinae potentiae bene, & constanter fuissent famulatae. Quem loquendi modum sequi videtur D. August. d. lib. 5. de Civit. Dei, capite 24. eos Reges, ut sup. diximus, laudans, qui suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum, maiestati eius famulam faciunt. Et conducit valde, notabile [sect. 73] illud Moecenatis prudentissimi viri consilium ad Octavian. August. quod refert Dio Cassius lib. 52. hist. Simanc. in Cathol. instit. titul. 46. numer. 21. & Petr. Greg. lib. 33. Syntagm. cap. 7. num. 8. & lib. 8. de Repub. cap. 2. num. 14: Deum semper, & ubique cole, ut moribus patrijs est receptum, ad eundemque cultum alios compelle. Peregrinarum vero religionum auctores odio, & supplicijs prosequere. Et hanc [sect. 74] esse veluti certam, & communem omnium gentium naturam, & conditionem, aperte docere videtur Marcus Tullius in Orat. pro M. Fonteio, ubi ideo Gallos execratur, quod ut caeterae nationes bella pro religione sua non suscipiebant, dicens: An istas nationes (scilicet Gallorum) religione iurisiurandi, ac metu Deorum immortalium in testimonijs dicendis commoveri arbitramini, quae tantum a caeterarum gentium more, ac natura dissentiunt, quod caeterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religionem. Divus quoque [sect. 75] Eulogius, expressius adhuc, eiusmodi bellio iustitiam comprobat, & commendat in memorab. Sanct. lib. 1. ita scribens: Magni meriti esse credo, subvertere impios, & Ecclesiae hostibus contraire bellum parare, in incredulos. Et Iustin. Imp. idem [sect. 76] non obscure demonstrat, dum in auth. ut liberti de caetero, §. hoc similiter, collat. 6. scriptum reliquit, se desiderio augendae Reipublicae, & pro recta ad Deum religione, & subiectorum pariter libertate in Lybia, & in Hesperia multa bella suscepisse. Eodem [sect. 77] etiam respicit nobilis illa Hispani nostri Septem partiti iuris, l. 2. titul. 23. part. part. 2. Scholijs quidem eruditissimi viri Gregor. Lopez nobilior reddita, quibus hanc quaestionem acquisitionis Novi Orbis cura, qua potuit, maxima pertractavit. Qua in lege Rex noster Alphonsus, cum causas exponere vellet, ob quas beslum iustum, & legitimum fiat, de quibus late agunt Auctores, quos supra hoc libro 2. capite 6. numero 51. congessi, hanc, de qua agimus, primo loco proponit his verbis: La primera, por acrecentar el pueblo su Fe, e para destruir los que la quisieren contrallar. Cui decisioni ansam forte praebuit auctoritas Div. Gregor. Magn. libro epistol. 7. ad Gennadium, quae refertur a Gratiano in capite si non ex Fidei 49. 23. quaest. 4. Vbi [sect. 78] bella ab eo frequenter gesta, & Divinis auxilijs prosperata; multis laudibus ornat, quia non desiderio fundendi sanguinis agebantur: Sed dilatandae causa Reipublicae, in qua Deum coli conspicimus, quatenus Christi nomen per subditas gentes Fidei praedicatione, circumquaque discurrat. Fuit autem, [sect. 79] iste Gennadius Exarchus Africae anno Domini 591. quem alibi etiam laudat idem Greg. lib. 1. epist. 59. indict. 9. dicens: Vos Dei prae oculis indesinenter habere timorem, ac sectari iustitiam submissa hostium colla testantur, & epist. 72. quae habetur in cap. sicut excellentiam 23. q. 4. & in pluribus alijs epistolis, de quibus plenam mentionem facit illustr. Cardin. Baron. in Annal. Eccles. anno Christi 591. num. 9. 28. & 29. & anno 593. num. 30. & 597. num. 18. & Bernard. Aldrete de antiq. Hispan. lib. 4. cap. 25. Potestque in eiusdem doctrinae confirmationem expendi celebris [sect. 80] text. in cap. dispar 23. q. 8. iuxta inductionem Gregor. Lop. in. dict. l. 2. gloss. magn. col. 4. in princ. Nam cum ibi Alexand. II. omnibus Episcopis Hispaniae rescribat: Disparem esse Saracenorum, & Iudaeorum causam: in illos enim, qui Christianos persequuntur, & ex urbibus, & proprijs sedibus pellunt, iuste pugnatur: Hi vero ubique servire parati sunt. A contrario indicare videtur, quod si Iudaei, & quilibet alij infideles admoniti, & requisiti Christi, & Ecclesiae supremum dominium non agnoscerent, eique servire parati non essent, iuste in eos, sicut in Saracenos, bellum indiceretur. Qvarto, pro eodem titulo communiendo multi ex Auctoribus sup. relatis perpendunt, [sect. 81] Ecclesiam olim, cum inermis esset, & auxilio Catholicorum Principum distituta, inermibus quoque praedicatoribus usam fuisse, qui verbis tantum, & miraculis, Apostolico more, ac modo, Christi Fidem per diversas mundi regiones disseminarunt. Hisce autem posterioribus [sect. 82] temporibus, cum iam fines saeculorum devenerint, ut inquit D. Paul. 1. Corint. 10. relatus a D. Hieron. in c. quis ignorat 32. q. 4. & [sect. 83] Ecclesia Praedicatores non habeat, qui paris potentiae esse possint in virtutibus, & miraculis cum antiquis Apostolis, & Martyribus ob defectum nostrorum temporum, in quibus corpora, & merita defecerunt ut ait text. in cap. fraternitas 34. distinct. & Abb. in cap. Deus qui, de vita & honest. cler. habeat autem tum in se, tum in plurimis, & pijssimis Imperatoribus, Regibus & Principibus eius alumnis, plus roboris, & auctoritatis, quam olim obtinuit, recte potest utrumque gladium adversus infideles distringere, ut Evangelij legem audiant, & recipiant, & ipsi Romanae Ecclesiae debitum obsequium exhibeant. Quo argumento, ex hac temporum distinctione deducto, in simili specie usus est [sect. 84] D. August. in epist. 50. ad Bonifacium Comitem, quae habetur apud Gratian. in cap. si Ecclesia 42. 23. q. 4. docens, Ecclesiam hodie bene; posse a Principibus Catholicis impetrare, ut eius iura defendant, & impios, atque haereticos persequantur; & statim subdens: Quod autem dicunt, qui contra suas impietates leges iustas institui nolunt, non petijsse a Regibus terrae Apostolos talia: non considerant, aliud fuisse tunc tempus, & omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in Christum crediderat Imperator? qui ei pro pietate contra impietatem leges ferendo serviret, &c. quem text. omnes huius articuli scrupulos tollere affirmat Malferit. dict. cons. 769. num. 79. Et ei similis est text. in cap. non invenitur 41. ead. causa & quaest. ubi ipse D. August. idem argumentum alijs verbis prosequitur, & exemplo Nabuchodonosoris illustrat; in [sect. 85] quo utrumque tempus figuratum esse inquit, & quod sub Apostolis habuit, & quod nunc habet Ecclesia: Temporibus enim Apostolorum, & Martyrum illud implebatur, quod figuratum est, quando Rex memoratus pios, & iustos cogebat adorare simulacrum, & recusantes in flammas mittebat. Nunc autem illud impletur, quod paulo post in eodem Rege figuratum est: cum conversus ad honorandum verum Deum, decrevit in Regno suo, ut quicunque blasphemaret Deum Sidrach, Misaac, & Abdenago, poenis debitis subiaceret. Prius ergo tempus illius Regis significabat priora tempora Regum infidelium, quos patiebantur Christiani pro impijs. Posterius vero tempus eiusdem, significabat tempora posteriorum Regum iam fidelium, quos patiuntur impij pro Christianis, &c. Et rursus [sect. 86] in cap. displicet 38. eadem caus. & q. ad Donatum presbyterum scribens, & multis rationibus probans, quod haeretici ad salutem, etiam inviti, sunt trahendi Repetis, inquit, sicut audio, quod in Evangelio scriptum est recessisse a Domino LXX discipulos, & arbitrio suae malae, atque impiae discesionis fuisse permissos: caeterisque duodecim, qui remanserunt, fuisse responsum: Numquid & vos vultis ire? Et non attendis, quia tunc primum Ecclesia novello germine pullulabat, nondumque in illa fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes Reges terrae; omnes gentes servient illi; quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur Ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc tunc Dominus significare volebat; cui quamvis haberet magnam potestatem: prius tamen elegit commendare humilitatem. Quam sententiam ultra D. August. probare videtur D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 8. & 11. & Gabr. in 4. dist. 4. q. 2. quos in nostris terminis refert, & sequitur Palacios Rubios de obtent. Regni Navarrae 2. part. §. 8. ad finem, Corduba in quaestion. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 503. dum [sect. 87] docent, hodie ritus infidelium, & idololatrarum non esse aliqualiter tolerandos: Quia si alicubi, & aliquando eos tolerabat Ecclesia, ideo est, quia tunc non habebat tantum robur ut de facto praevalere posset tantae multitudini infidelium, sine maiori iactura, aut scandalo, aut quia habebat spem eos dulcius convertendi ad Fidem per praedicationem eius. Et ad idem est [sect. 88] Abulens. Matth. 20. q. 96. dicens, quod diversa est ratio potestatis quoad factum, vel exercitium in coertione corporali per gladium materialem in haereticos, & infideles tempore Apostolorum, a tempore praesenti. Nam tunc humilitas, & mansuetudo, & patientia Christi, atque fidelium ostendenda erat, dum implebatur illud principium Psalm. 2: Quare fremuerunt gentes, & populi meditati sunt inania? & illud Psalm. 43. & Roman. 8: Propter te mortificamur tota die, &c. Nunc autem non est praetermittendum, ut etiam impleatur, quod sequitur ibidem: Reges eos in virga ferrea, &c. Psalm. 17: Persequar inimicos meos, &c. Pater quoque Franc. Suarez eandem temporum Ecclesiae differentiam agnoscit in defensione fidei contra sect. Anglican. lib. 4. cap. 6. ex num. 4. pag. 400. [sect. 89] docens, olim Pontifices Romanos, cum sub Ethnicis Imperatoribus constituti fuissent, sua potestate, aut immunitate plene usos non esse, & novissime in tract. de Fide, disp. 18. sect. 1. num. 10 pag. 285. tradens, aliquo modo infideles hodie coerceri posse, si praedicationi Fidei locum non dederint, haec verba subnectit: [sect. 90] Quod si in principio Ecclesiae hic etiam modu coactionis non fuit usitatus, non ideo fuit quia non liceret: sed quia tunc Ecclesia non habebat temporales vires ad resistendum hostibus Fidei, voluit etiam Christus Dominus in principio vincere mundum efficacia verbi, & miraculorum, ut potentiam suam, & veritatem suae doctrinae magis ostenderet. Quo etiam ex fonte [sect. 91] descendere videmus, quod licet Ecclesia olim adversus haereticos, apostatas, aut schismaticos nullis poenis, aut coercitionibus corporalibus uteretur, habita dumtaxat ratione, qua potius admonerentur ab errore discedere, quam pro scelere punirentur, ut docet D. August. in d. cap. non invenitur 23. q. 4. in fine, & constat ex Concil. Arelatens. cap. 23. & Concil. Elibertin. Can. 1. & 3. ubi propter haec delicta lapsis solum imponebatur perpetua Sacramentalis communionis privatio, ita ut etiam in articulo mortis eis non daretur, quamvis resipiscerent, iunctis alijs, [sect. 92] quae ad huius poenae explicationem, & qualiter deinceps fuerit immutata, docte congerit Ferdin. Mend. in notis ad idem Concil. Eliber. & novissime Suar. dict. tract. de Fide, disp. 21. sect. 4. ex num. 3. Postea tamen, ubi eiusdem Ecclesiae auctoritas, & potestas magis aucta, & corroborata fuit, iure optimo potuit, & coepit, praedicta crimina capitalibus supplicijs, & ignis, atque flammarum combustione compescere, & adversus eiusmodi delinquentes, & eorum bona, possessiones, & regna bella movere, si moniti non resipiscerent, & ad Fidem, & Religionem non redirent, quam prius voluntarie professi fuerant, ut constar ex toto tit. & de Decret. de haeretic. tota causa 23. & 24. & ex alijs, quae cap. 19. ex num. 45. trademus. Nimirum, [sect. 93] quia, ut sup. diximus, omnia suis conveniunt temporibus, & ex eorum distinctione Scripturae, & iura ipsa concordari solent, cap. 1. 2. & 3. distinct. 29. cap. quod scripsi 35. q 3. cap. si peccaverit 2. q. 1. & pro varietate temporum varia invenitur dispensatio conditoris, & statuta mutantur humana, ut pluribus exemplis docemur in cap. recurrat 32. q. 4. cap. 1. & per totum, dist. 31. cap. fraternitatis, cap. vidua, distinct. 34. Clement. 1. de iudicijs, cap. non debet, de consang. & affinit. cum alijs traditis a Claudio Prato lib. 3. Gnoseon, sive regul. gen. iuris, tit. 2. cap. 3. & Petr. Gregor. de Repub. lib. 10. cap. 5. num. 10. ubi singulariter inquit: Vnumquodque tempus suos mores adfert, quibus accommodandae sunt leges, sicuti aliae leges in antiquo Testamento Divino, aliae in novo, aliae priscae Romanorum inter rudem populum, aliae posterioribus saeculi probatae reiectis, vel emendatis primis, aliae, quae sint senibus, quam fuerint iuvenibus, infantibus, & viris. Sic accidit in Rebuspublicis, quibus non eadem est facies, non vigor, non imperium, nec alia plura quae his viguerunt. Quinto facit, quod non solum san[sect. 94]ctorum Partum auctoritatibus haec temporum differentia, & potestas Ecclesiae ad reducendos infideles insinuata videtur: verum & ipsa quoque fancti Evangelij doctrina. In quo videmus, quod in prima missione Discipulorum a Christo, Luc. 10. quamvis dictum sit, ut irent sine baculo, & pera: postea tamen tempore persecutionis, eiusdem Lucae 22. dictum est eis, ut tollerent sacculum, & peram ad provisionem victus, & gladium ad defensionem, si expediret. Et prius Matth. 26. & Luc. 10. permissum est Apostolis, ut, si eos persequerentur, fugerent, ut conservarentur, ad praedicandum gentibus post Passionem Christi . Postea vero Matth. 10. & 24. dictum est ipsis iam factis Episcopis, quod tradendi effent ante Reges, & Praesides, &c. Et tunc certe non deberent fugere, si inde periculum Fidei in ovibus immineret, sed ut boni pastores persistere, & animam suam ponere pro ovibus suis, ut habetur Ioan. 10. Quae loca in hanc rem considerat Corduba d. lib. 1. quaestion. q. 57. dub. 5. pag. 503. vers. Ad quod etiam. Sed longe commodior, atque expressior est locus [sect. 95] alter D. Lucae cap. 14. ubi sub parabola illa Patris familias ad magnam coenam suam multos convivas convocari iubentis, mirabiliter triplex legatio Dei ad homines destinata videtur, ut ad Evangelij veritatem amplectendam adducerentur. Quatenus primo servis suis dumtaxat mandavit, ut convivas vocarent. Secundo, ut eos introducerent. Tertio, ut venire tardantes, & recusantes, intrare compellerent. Hoc enim significant illa verba: Compelle eos intrare, quae absque dubio de compulsione intrandi ad Ecclesiam omnes S. Doctores accipiunt, ut constat ex D. Gregor. homil. 39. in Evang. Chrysost. hom. 14. in Luc. & ex alijs citatis a Franc. Luca, & Ioan. Maldonat. ibidem, & P. Franc. Suar. d. disp. 18. sect. 3. num. 1. Et ante omnes luculenter, & multum in nostrae quaestionis terminis exposuit D. Aug. in epist. 204. ad Donatum Presbyterum, quae refertur in. d. [sect. 96] cap. displicet 23. q. 4. sic inquiens: Hoc & in illa convivij similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos, & venire noluerunt; & ait servo: Exi in plateas, & vicos civitatis, & pauperes, ac debiles, caecos, & claudos introduc huc. Et ait servus Domino: Factum est, ut imperasti, & adhuc locus est. Et ait Dominus servo: Exi in vias & sepes, & compelle intrare, ut impleatur domus mea. Vide nunc, quemadmodum de his, qui prius venerunt, dictum est: Introduc eos: nunc dictum est: Compelle. Ita significata sunt Ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent vires etiam compellendi: idem rursus expendit ipse D. August. epistol. 50. ad Bonifac. relatus in cap. 1. 23. quaest. 6. haec in verba prorumpens: Vnde & ipse Dominus ad magnam coenam suam prius adduci iubet convivas postea cogi. Nam cum ei servi sui respondissent: Domine, factum est, quod iussisti, & adhuc locus est. Exite, inquit, in vias, & sepes, & quoscunque inveneritis, cogite intrare. In illis ergo, qui primo leniter adducti sunt, completa est prior obedientia in istis autem, qui coguntur, inobedientia coercetur. Eandem [sect. 97] praedicti loci expositionem facit, & specifice ad ipsos Indos, de quibus tractamus, accommodat Thom. Boz. Eugub. de signis Eccles. Dei, lib. 4. cap. 7. 8. & 9. quem transcribit Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. sal. lib. 4. part. 1. cap. 1. pag. 122. & sequitur Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 16. cap. 4. Nam ad primam legationem pertinere, inquit, homines divites, qui in suis sedibus, & medijs civitatibus habitabant, & ut subiungit D. Matth. cap. 22. eandem parabolam referens, nuntios contemnebant, & occidebant, quales olim Romani fuerunt, dum Imperium eorum florebat, in quo tot Martyrum millia trucidata sunt: & hos tantum vocandos esse, Evangelista testatur. Ad secundam vero spectant inopes, caeci, claudi, debiles, qui habitant in plateis, & vicis civitatum, quales fuisse, inquit, Paganos & Gentes in Romani Imperij confinibus, quasi in suburbibus, plateis, & vicis apertis degentes, qui non solum vocari, verumetiam ad convivium adduci iussi sunt. Ad tertiam denique [sect. 98] legationem referendos esse constituit populos maxime omnium barbaros, & efferos, qui ad Christvm cultumque Divinum non solum vocati sunt, & beneficijs adducti, sed quibusdam etiam licitis modis veluti compulsi, & coacti. Quales fuisse videmus hos barbaros, rudes, & incultos Indorum populos, in sylvis, & horridis locis habitantes, apud quos Evangelicae praedicationis munus absque vi aliqua, & humanis praesidijs exerceri non potuit. Invenio quoque [sect. 99] eruditissimum Mag. Fr. Lud. Legionens. Augustinian. sacrae Scripturae apud Salmanticenses olim professorem Primarium, melius adhuc & expressius in savorem praedictae opinionis eandem parabolam explicuisse. Nam in commentarijs ad Abdiam cap. ult. pag. 661. omnem cursum divulgationis Evangelij in illa comprehendi docet, & tres esse vocationes, sive tria hominum genera, qui ad nuptiale illud convivium invitati, atque vocati sunt. Primo enim inquit, vocati dicuntur ij, quibus iam antea per servos suos triclinij magister fore ut, vocarentur, praedixerat. Qua vocatione Iudaeos intelligi tradit. Secundo loco ij vocati sunt, & in triclinium introducti, quos per urbis vias, atque plateas vagos atque palantes ijdem servi invenerunt; quod de Romanis, & alijs Romano Imperio subditis Gentibus accipiendum notat. Tertio, & ultimo loco, non vocati modo, sed [sect. 100] ut in triclinium etiam ingrederentur, coacti sunt ij qui extra urbem per agros vagabantur, quique ruri vitam degebant. Quo, inquit, declaravit Christvs, futurum, ut ultimo mundi tempore, quidam extra Orbem Romanum egressi, progressique ultra notas, & semper pro ultimis habitatas mundi metas, alium Orbem invenirent, agrestibus cultum, & plane feris hominibus. Quos ipsi homines, partim vi, partim doctrina ingredi in Ecclesiam facerent, & a feritate, & immanitate, cultuque idolorum vanissimo, ad mansuetudinem paulatim, & ad vitae magis humanum cultum emollirent, denique efficerent huius ut convivij coelestis participes esse vellent, prout his postremis temporibus in istorum Occidentalium Indorum ad Christvm conversione contigisse videmus: in qua, vis quaedam est adhibita, non enim Evangelium illis annuntiatum est, ut olim annuntiabatur, per inermes homines, sed armati, aut certe ij, quibus armati praesidio erant, pietatis doctrinam ipsis tradiderunt. Hactenus Legionensis, qui rursus eandem alicuius violentiae necessitatem in hac conversione cognoscit, in comment. super Cantic. cap. 8. pag. 435. in differentia illarum duarum sororum, quae ibi proponitur, de qua Ego etiam aliqua dixi sup. lib. 1. capit. 15. num 39. & idem probat Acosta de procur. Ind. salut. lib. 3. capit. 13. pag. 329. docens, quod hi barbari, quia impetu magis, quam iudicio feruntur, severitate quadam salutari in Ecclesiam intrare compellendi sunt. Quibus auctoritatibus congruentissime & urgentissime addere possumus aliam, [sect. 101] ex Divi Pauli exemplo petitam, qui, ut habetur Act. 9. cum Ecclesiam Dei persequeretur, in itinere excaecatus, tremens, atque stupens, dixit: Domine, quid me vis facere? & ad Deum converti coactus est. Vnde recte argumentatur D. Augustin. [sect. 102] in dict. capite quis nos 23. quaest. 4. & in dict. cap. schismatici 1. 23. q. 6. quod cum legamus a Christo Paulum esse coactum, bene potest, & debet Ecclesia malos, & infideles sub hac imitatione Domini sui ad bonum, & Fidem adigere. Et quod mirandum est; quomodo ille, qui poena corporis ad Evangelium coactus intravit, plus illis omnibus, qui solo verbo vocati sunt, in Evangelio laboravit. Et quem maiot timor compulit ad charitatem, eius perfecta charitas foras misit timorem. Eandem argumentationem urget idem August. dict. capit. displicer 24. quaest. 3. docens, quod etsi homines liberum arbitrium habeant, non tamen ideo malae suae voluntati impune, & crudeliter permittendi sunt; sed ubi potestas datur, & a malo prohibendi, & ad bonum cogendi: Quare enim Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur Ecclesiam; sed prostratus est, ut excaecaretur: excaecatus, ut mutaretur: mutatus, ut mitteretur: missus, ut qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur. Et hoc etiam sequitur D. Gregor. homil. 16. sup. dict. cap. 14. D. Lucae: Compelle eos intrare Sexto, & ultimo, in favorem eiusdem tituli & sententiae considero, quod etsi coactione absoluta, & praecisa nullus ad Fidem recipiendam compelli possit, ut infra dicemus, [sect. 103] non ideo tamen improbanda videtur illa receptio Fidei, quae tandem voluntarie suscipitur, quamvis metus, & timor belli praecedentis, aut imminentis, vel quaelibet alia vis indirecta, & causativa ei forsitan occasionem praebuerit, ut notanter insinuat D. Augustin. in epistol. 48. ad Vincent. relatus in [sect. 104] cap. vides 23. quaest. 6. ubi concludit, eiusmodi coactiones licitas esse, & interdum efficere, ut quis timendo, quod non vult pati, vel relinquat impedientem animositatem, vel ignoratam agnoscat veritatem: ut timens, vel respuat falsum, de quo contendebat, vel quaerat verum, quod nesciebat, & volens iam teneat, quod nolebat. Idem docet in epist. 167. ad Festum, quae refertur in cap. quid faciet 23. q. 4. docens, Ecclesiam, quae salutem omnium materna charitate conquirit, tanquam inter phreneticos, & lethargicos aestuans, medicinali semper severitate curare, ut mali, quamvis inviti, ad bonum cogantur; quia licet illis, quamdiu aegri sunt, medicina molesta sit, postea tamen sanati gratulantur. Et melius in epist. 48. ubi praedictos terrores probat, si ad melioris disciplinae viam aperiendam dirigantur, sic inquiens: Si terrerentur, & non docerentur, improba quasi dominatio videretur: & rursus si docerentur, & non terrerentur, vetustate consuetudinis obdurarentur, & ad capessendam viam salutis prius moverentur. Quibus similis est text. in dict. cap. displicet, cap. quis nos, cap. non invenitur 23. quaest. 4. & cap. Schismatici 23. quaest. 6. in quorum specie resolvit Archidiac. ibidem, Ioan. Andr. in cap. 2. de haeret. in 6. & Marquard. dict. tractat. de infidel. cap. 14. num. 1. pag. 57. vim talem non esse vitio vertendam, quia [sect. 105] ex eo quod multoties agitur secundum rationem, etiam contra nolentes, imprimitur forma rationis in vi appetitiva, quae impressio nihil aliud est, quam virtus moralis. Et ad eam respiciens D. Gregor. Magn. lib. 3. epistol. 26. ad Ianuar. Episcop. Caralitan. quae habetur in [sect. 106] cap. iam vero 23. quaest. 6. docet, homines rusticos, & ignaros, qui tantae perfidiae, & obstinationis sunt, ut ad Deum minime venire consentiant, tanto pensionis onere gravandos esse, ut ipsa exactionis suae poena compellantur ad rectitudinem festinare. Et lib. 4. epistol. 6. inquit, [sect. 107] ex tali coactione magnum commodum sperari posse. Nam, licet fortasse illi, qui coguntur, minus fideliter, aut ficte convertantur: eorum successores, qui multo plures erunt, facilius credant, & multi parvuli innocentes per Baptismum salvabuntur. Quod etiam considerat Ioseph. Acosta de procur. Ind. sal. lib. 1. cap. & Pat. Suar. dict. tract. de Fide, disp. 18. sect. 3. n. 1. & 3. in fine. Neque deficiunt exemple, quibus hoc satis commode comprobetur. Nam de [sect. 108] Constantino Caefare, Theodosio Magno, & alijs Romanis Imperatoribus legimus, plurima bella adversus Paganos, haereticos, apostatas, Iudaeos, Coelicolas, & alios infideles suscepisse, ut Romanum Imperium a perversis erroribus, & idolorum cultibus liberarent, & Domino nostro Iesv Christo, eiusque sanctae & Apostolicae Fidei, omnes sub eo degentes adijcerent. Quae bella plene commemorat hist. Eccles. lib. 10. ex cap. 9. & Illustr. Cardin. Baron. in Annal. Eccles. ann. Christi 326. & seq. Et similiter ijdem Imperatores plures leges tulerunt, ut praedicti errores cessarent, & subditi sui, poenis, & praemijs propositis, ore, atque humero uno, Dei veri veram, & puram Religionem, pie pure, & vere, ut oportebat, ubique profiterentur. De quibus legibus agitur in titulis C. de sum. Trinit. & Fide Cathol. de Haereticis, & Manichaeis, & Samaritis: de Apostatis, de Iudaeis & Coelicolis, de Paganis, & sacrificijs, & templis: & in l. 2. 4. 6. & 7. eodem tit. de Paganis in C. Theodosian. Quas [sect. 109] leges eximie laudat, & extollit D. August. in dict. cap. non invenitur, vers. Quis nostrum, & in cap. ad Fidem 23. q. 5. & in dict. cap. vides 23. q. 6. ibi: Ad unitatem Catholicam timore legum Imperialium conversa est, D. Ambros. epist. 30. & Ioan. Azor. 1. tom. institut. Moral. lib. 8. cap. 24. q. 5. Et in cap. hortatu 23. q. 8. legimus, hortatu, & precibus Adriani Romanae urbis Episcopi, Carolum [sect. 110] Magnum Francorum Regem, bellum contra Longobardos suscepisse, ut eorum impietates, & idololatrias cohiberet; cuius text. meminit D. Thom. in 2. 2. q. 40. art. 2. versic. Tertio praeterea. Eademque de causa Saxones etiam debellavit, ut tradit Marquard. dict. cap. 14. vers. Non obstat, & Eguinar. Paul. AEmilius, Aimoinus, Gaguinus, & Massonius in eius vita. Hinc [sect. 111] & Iustinianus Imperator, ut Paulus Diaconus in eius vita recenset, tertio sui Imperij anno legem tulit, qua ex suae ditionis terris Paganos, & haereticos exclusit, datis inducijs trium mensium, ut si vellent, ad Christvm converterentur. Sisebutus [sect. 112] quoque Hispaniae Rex anno Domini circiter 616. Iudaeos omnes in Hispania degentes, ad suscipiendum Baptismum, sub gravissimarum poenarum interminatione, coegit, eaque re nonaginta millia hominum aversa a pestifera illa secta referuntur, ut constat ex Concil. Tolet. 4. cap. 56. relato in cap. de. Iudaeis 45. distinct. & in cap. maiores, vers. Item quaeritur, de Baptismo: ubi tamen nihilominus Rex idem Religiosissimus appellatur. Cuius actionem imitati Dagobertus, Philippus Pulcher, & alij Galliae, & Angliae Reges, & Sabaudiae, & Mediolani Duces, idem in suis Regnis, & dominijs iusserunt, ut scribunt Iacob. Meyerus histor. Oland. lib. 1. Camillus Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 69. num. 43. Iustus Lipsius in lib. de una Relig. adversus Dialogist. versic. Divinum illud, Guillerm. Bened. in capit. Raynuntius, de testam. verbo, Duas habens filias, numer. 97. Maiol. in colloq. de persid. Iud. pag. 33. & 60. Vincentius in speculo historiali, lib. 2. capite 25. Ab exea in repetit. capit. Canonum statuta, de constit. num. 254. & sequenti, Carol. Tapia in 1. lib. iur. Regni sup. prag. 2. de Iudaeis, numer. 1. & sequent. Stephan. Gratian. qui de his, & alijs Iudaeorum ex varij provincijs expulsionibus agit in 4. parte, discept. forens. cap. 658. & alij, quos citabimus infra cap. 18. num. 51. & novissime Anton. Mornacius in notis ad leg. 4. D. de ferijs, & ad l. 33. C. de Episcop. & Cler. pag. 94. & Fr. Iacob. Bleda in histor. Mauror. lib. 1. capite 12. Quod non est mirandum a Christianis Principibus factum, [sect. 113] cum de Tiberio Caesare memoret Tacitus lib. 2. Annal. eosdem Iudaeos Vrbe Roma expulisse, illorumque sacrificia interdixisse. Sed haec tamen cura, Hispanorum Regum magis propria fuisse [sect. 114] videtur, cum sub ipsis regnandi auspicijs, hac de re Sacramentum praestarent, ut patet ex Concil. Tole. 6. cap. 3. cui S. Eugenius Toletan. Archiepiscopus praefuit, ubi hoc ita constitutum reperitur: Inspiramine summi Dei, excellentissimus, & Christianissimus Princeps, ardore Fidei inflammatus, cum Regni sui Sacerdotibus, praevaricationes, & superstitiones Iudaeroum eradicare voluit funditus, nec sivit degere in Regno suo eum, qui non sit Catholicus: & ut quisquis succedentium temporum Regni sortitus fuerit apicem, non ante conscendat Regiam sedem, quam inter reliqua conditionum Sacramenta pollicitus fuerit, nullum non Catholicum in Regno suo se permissurum. Cuius [sect. 115] Canonis, cum summa eius laude, & commendatione meminerunt Albertin. in rubr. de haeret. in 6. q. 3. n. 6. & seq. Lucius Martin. Sicul. de reb. Hispan. lib. 19. Simanc. in Cathol. instit. tit. 35. num. 9. Azor. d. cap. 24. q. 4. & Illustr. Garsias a Loaisa in notis eruditissimis, quas ad hispaniae Concilia vulgavit, Bleda in d. hist. Mauror. lib. 8. cap. 2. pag. 873. & novissime atque elegantissime Pet. Fern. Navarrete in discurs. Politicis, cap. 7. Et cum illius implementum lapsu, & malitia temporum obliterari coepisset, tandem renovatum fuit per celebratissimum illud [sect. 116] edictum Regum Catholicorum Ferdinandi, & Elisabeth; qui ut habetur in l. 2. 3. & 4. tit. 2. lib. 8. Recopil. plus quam octoginta Iudaeorum, & Maurorum millia ex toto suo Regno intra quadrimestre exulare iusserunt, quia Baptismi optionem sibi oblatam recipere recusarunt, & ut Emanuel Lusitaniae Rex, eorum gener, idem faceret, obtinuerunt. Quod factum referunt, & tanquam pientissimum laudant plurimi Auctores, quos infra cap. 18. num. 51. reperies, Picus Mirandulan. lib. 5. adversus Astronom. Valera, Nebrissens. Tarapha, Mariana, & alij in vita Regum Cathol. Zurita ibidem lib. 1. cap. 6. idem Zurita lib. 2. Annal. cap. 2. anno 1492. Albertin. & Simancas ubi supra, numer. 8. Illescas in histor. Pontif. 2. parte, lib. 6. cap. 20. §. 2. & plurimi alij congesti per Cenedum in collectan. 15. ad Decretal. numer. 2. Didac. Valdes de Dignit. Reg. Hispan. capite 19. numer. 68. fol. 171. eruditiss. Dom. Greg. Lopez Madera in Monarchia Hispa. cap. 6. fol. 41. Simon Maiol. in colloq. de perfidia Iudaeorum, pag. mihi 188. Pat. Gordonus in Chronograph. ann 1492. pag. 441. Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 1. cap. 8. pag. 47. & 50. & lib. 3. cap. 3. pag. 21. & 22. Fr. Iacob. Bleda in histor. Mauror. lib. 5. cap. 27. Pet. Aznar. in histor. expuls. Morisc. 2. part. cap. 5. & 6. Bernard. de Aldrete de antiq. Hispan. lib. 3. cap. 28. pag. 464. & Camillus Borrell. dict. capit. 69. per totum, & praecipue num. 44. & Petr. Ferdin. Navarrete dict. discurs. 2. ubi referunt [sect. 117] Baiacetem Turcarum Imperatorem, Iudaeos a Regibus Catholicis, & Emanuele expulsos, in suo Imperio alacriter recepisse, & barbaro ingenio suo, praeclarum illud facinus succensentem, eorum stoliditatem, sive imprudentiam mirari dixisse, quod se tantis viribus voluntarie privaverint. Quod longe magis mirari potuisset in novissima Maurorum expulsione anni 1610. de qua infra cap. 19. num. 92. sermonem habebimus. (? §? ) # 17 CAPVT XVII. De auctoritatibus, & argumentis, quibus praecedens titulus debellationis Indorum ob solam causam Fidei, & Ecclesiae propagandae, reprobari, & infirmari videtur. SVMMARIVM Capitis XVII. -  1 Infideles nullo modo, ob fidem propagandam, & recipiendam, debellari, aut compelli posse, plurimi Auctores sentiunt, quorum dicta late expenduntur. -  2 Indos Occidentales causa Fidei introducendae, & propagandae, debellari non posse, qui specialiter tractent? -  3 Iudaei etiam ubi tolerantur, non sunt per vim ad Fidem cogendi, imo neque facile admittendi. -  4 Baptismi Character non imprimitur, ubi quis ad illum recipiendum per vim, & metum absolute compellitur. -  5 Vim, & metum longe abesse debere a conversione Iudaeorum, & aliorum infidelium etiam Christianis subditorum, passim admonent sancti Patres. -  6 Cap. ad Fidem 23. q. 1. cap. qui sincera, distinct. 46. & cap. sicut, de Iudaeis perpenduntur, & illustrantur. -  7 D. Gregor. qualiter aliquos Praelatos monuerit, & reprehenderit, qui Iudaeos etiam Christianis contumeliosos, puniebant, & Fidem profiteri cogebant. -  8 Cap. de Iudaeis 45. dist. & alia Conciliorum decreta, quae Iudaeos invitos baptizari vetant, commemorantur. -  9 Conversionem, sive receptionem Fidei per vim extortam, damnosam, & illicitam esse, plurimi Auctores tradunt, qui recensentur. -  10 Vocationibus Divinis parere, aut non parere, Deus in nostra voluntate reliquit. -  11 Velle credere est munus animae, & ad id nemo cogi potest, nec debet. -  12 Homo caetera potest nollens, credere non, nisi volens, proverbialis sententia D. Augustin. -  13 Religio imperari non potest, quia voluntaria esse debet, & nemo cogitur, ut credat invitus, ex Lactant. Cassiodor. & alijs. -  14 Fides suadenda est, non imperanda ex Div. Bernard. Athanas. Ambros. & Chrysost. -  15 Psalm. 33. vers. 12. exponitur. -  16 Militer voluntarios vult Deus. -  17 Nemo potest venire ad Fidem, nisi Deus traxerit eum, Ioan. 6. -  18 Fides ratione naturali non est demonstrabilis, & requirit spontaneam voluntatem, Divinitus per gratiam motam. -  19 D. Paul. ad Galat. 4. dum inquit, eos, qui ad novam legem pertinent, filios liberae esse, qualiter accipiatur? -  20 Liberum arbitrium Deus hominibus dedit, & in eo ipsorum conversionem, vel damnationem reliquit. -  21 Amicus nemo invitus fieri debet. -  22 Victimam involuntariam, vel reluctantem a sacrificijs reijciebant Romani. -  23 Filij parvuli Iudaeorum, & aliorum infidelium, etiam nobis subditorum, invitis parentibus, baptizari non debent. Et quare? -  24 Auctores plurimi ex Theologis, & Iuristis recensentur, qui indistincte tenent, filios parvulos infidelium, invitis parentibus baptizari non debere. -  25 Ecclesia nunquam consuevit, parvulos infidelium, parentibus invitis, baptizare. -  26 Iulius III. specialiter sanxit, ne parvuli infidelium a parentibus auferrentur, vel eis invitis baptizarentur. -  27 Infideles secundum veriorem, & communiorem opinionem habent iura, & effectus patriae potestatis. -  28 Filij familias ex lege duodecim tab. sacra, & religionem parentum sequi debebant. -  29 Filij sub patria potestate constituti, cur in sacris paternis esse dicerentur? -  30 Pater filio venerandum quoddam simulacrum videri debet. -  31 Matres non habent filios in potestate. -  32 Pater infidelis, si moriatur, an possit eius filius parvulus baptizari, invita matre, vel invitis tutoribus, & quid si adsit avus paternus? -  33 Filij parvuli Iudaeorum, ubi parentes longe ab eis absunt, bene possunt citra eorum voluntatem baptizari. -  34 Filij parvuli servorum nostrorum an parentibus invitis baptizari possint? -  35 Concilium Toletanum 17. cap. 8. agens de baptismo parvulorum ex nostris servis vel ancillis natorum, expenditur. -  36 Filios parvulos servorum nostrorum an liceat alienare, ut fiant Christiani, remissive. -  37 Filij infidelium mentis capaces bene possunt, si ipsi velint, invitis parentibus baptizari. -  38 Mater si fidelis sit, & pater infidelis, sufficit consensus matris, ut filius, etiam invito patre baptizari possit. -  39 Filij parvuli haereticorum, vel in extremo vitae periculo constituti, bene possunt invitis parentibus baptizari. -  40 Baptismus, licet parvulis infidelium parentibus invitis conferri non debeat, semel tamen collatus valet, & tenet, & amplius parentibus tradendi non sunt. -  41 Multa facta tenent, quae ab initio fieri prohibentur. -  42 Infideles, qui ipsi baptizari nolunt, an suaderi possint, ut filios suos offerant baptizandos? -  43 Ecclesia nunquam videtur concessisse fidelibus potestatem cogendi infideles ad Fidem, aut eos propter Fidem debellandi. -  44 D. Paul. 1. Corint. 5. & ad Thesal. 4. de his qui foris sunt, id est, infidelibus, iudicare vetat. -  45 Christi omnis actio nostra est institutio. -  46 Apostoli, in quorum locum Praedicatores succedunt, qualiter a Christo missi, & instructi fuerint ad praedicandum? -  47 Evangelistarum loca de missione Apostolorum loquentia cum D. Hieronym. Ambros. & alijs explicantur. -  48 Coactio infidelium ad Fidem Christianae Religioni adversatur. -  49 Cap. quid autem 45. distinct. explicatur. -  50 Praedicationem, quae minis, & verberibus fit, novum & inauditam vocat D. Gregor. -  51 Praedicatores, qui non procedunt more, mansuetudine, & humilitate Apostolorum, qualiter reprehendant D. Chrysost. & Ambros. -  52 Apostoli non cogendo, sed docendo, non terrendo, sed patiendo Eccelesiam plantarunt, & dilatarunt. -  53 Martyrum sanguinis, & Sanctorum patientia, & afflictiones Ecclesiae Dei semina fuerunt. -  54 D. Petrus qualiter miserit Martialem, & socios ad praedicandum in Germaniam, & D. Gregorius, Melitum, Augustinum, & Ioannem in Angliam. -  55 Angli in Fidei Catholicae receptione, Hispanis, & Gallis se antiquiores esse contendunt. -  56 Argumentum, quod sumitur ex actionibus, & exemplis Christi, vel Apostolorum, aut ex antiquo Ecclesiae usu, & traditione urgentissimum est. -  57 Ecclesia nunquam reperitur infideles nolentes per vim sibi subiecisse, vel ad Fidem coegisse. -  58 Deum fuisse mutatum, aut aliam nunc formam praedicationis, quam olim, exerceri velle, credendum non est. -  59 Schedulae aliquae Regiae expenduntur, quibus iubetur, ut in praedicatione, & conversione Indorum Apostolico more procedatur. -  60 Fidem per metum, & armorum terrorem inducere, & propagare, quamvis licitum esset, adhuc tamen his medijs uti non expediret. -  61 Infideles, qui nihil de Fide audierunt, infidelitatem negativam inculpabilem habent. -  62 Scandala maxima ex bellis, ratione Fidei suscipiendae, illatis orirentur. -  63 Scandali vitandi ratione, plura excusari debent, quae alioqui legitime fierent. -  64 Princeps non punitur, ubi timetur de scandalo. -  65 Excommunicandus alias, excommunicari non debet, si de scandalo timeatur. -  66 Ritus infidelium aliquando tolerat Ecclesia, maioris mali, vel scandali vitandi causa. -  67 Fidei praedicationi, & suasioni nihil magis officere potest, quam bellum, & violentia. -  68 Christi legem annuntiantes charitate niti debent. -  69 Charitas perfecta foras mittit timorem. -  70 Indi, & alij infideles, Christi legem odio habebunt, & blasphemabunt, & apostatabunt, si violenter praedicetur, & introducatur. -  71 Indi Novae Hispaniae exossum habuerunt nomen Christianorum, propter damna, quae ab aliquibus eorum acceperant. -  72 Matrimonia coacta difficiles exitus generare solent. -  73 Fidem qui simulant, cum eam vere non receperint, immane sacrilegium admittunt, & qui eos ad id compellunt. -  74 Christi lex, & Fides, in mansuetudine, & suavitate praedicationis, differt a lege Machometi, & verba D. Vincentij circa hoc, num. 78. -  75 Fides Catholica, sola mansuetudine, & veritatis energia, vicit mundum. -  76 Fides nostra, quia in aliquibus Indiarum partibus more Apostolico praedicata non fuit, plura mala contigerunt, & Hispani ab exteris notati sunt. -  77 B. Fr. Michael Benavides Archiepiscopus de Manila qualiter doleret de modo conversionis Indorum? -  79 Deus semper ubi Fidem suam propagari voluit, media, & tempora pacifica elegit. -  80 Pax summa erat in toto Orbe tempore Nativitatis Christi, & ad hoc Prophetiae aliquae Oseae, Micheae, & Isaiae expenduntur. -  81 Iani Templum clausum fuit tempore Nativitatis Christi, quod non nisi in summa pace claudi solebat. -  82 Virgilij carmina de Templo Iani claudendo illustrantur. -  83 Pacis descriptio ab Isaia tradita de gladijs, & lanceis in vomeres, & falces conversis elegantissima est, & alijs locis similibus exornatur. -  84 Martialis epigr. 34. lib. 14. cui titulus: Falx ex ense, explicatur. -  85 Evangelij lex homines non ad bellum, & sanguinis effusionem inflammat, sed potius ad pacem adducit. -  86 Arnobij elegans locus de suavitate legis Christi, & pace per illam in Orbem allata, perpenditur. -  87 Zachariae locus cap. 14: Quod super fraenum equi est Sanctum Domino, explicatur. -  88 Constantinus Magnus unum ex clavis Crucis Christi in fraeno equi sui posuit. -  89 Ingenia hominum melius suavi, & facili fraeno reguntur, ex Seneca. -  90 Lex Christi maximam libertatem, & suavitatem in sui introductione requirit. -  91 Vis, & metus multum minuunt de voluntario, imo consensum excludunt. -  92 Fidei in propagatione, qui se plus vi, & armis, quam suavitate, & patientia profuturos putant, graviter errant. -  93 Infidelibus ut ad Fidem alliciantur, blandiendum, non irascendum, multis Sanctorum Patrum testimonijs probatur. -  94 Praedicatorum bona, & exemplaris vita plus movet infideles ad Fidem amplectendam, quam vis, & metus armorum. -  95 Gentiles veritatem dogmatum Fidei magis ex rebus, & exemplis, quam ex verbis iudicare solent. -  96 Praedicatores Fidei quantum moneant ad bene vivendum D. Petr. Paul. Hieron. Chrysosto. & alij, qui referuntur. -  97 Praedicatores Apostolici quibus virtutibus eminere debeant, remissive. -  98 D. Chrysost. locus de signis boni Praedicatoris. PRaedictis quidem argumentis, & auctoritatibus superior titulus ita probatus, & fulcitus relinquitur, ut vix contrariae sententiae aditus patere videatur. Sed nihilominus, sunt etiam in hoc, ut & in alijs, plurimi, & gravissimi viri, qui longe verius, & Catholicae Fidei, quam profitemur, congruentius esse contendunt, [sect. 1] etiam ob praedicandam, & propagandam Christi Fidem, nullos omnino infideles, quamvis Principibus Christianis subditi sint, bello, & armis lacessiri posse, aut suarum rerum, & provinciarum dominio ac iurisdictione privari. Nec sufficere ad hoc belli genus iustificandum, quod prius blandis verbis, monitionibus, & obtestationibus suasi, & requisiti fuerint, ut eandam Fidem sibi oblatam, & serio praedicatam recipiant, & sanctae Apostolicae Ecclesiae dominium, & iurisdictionem agnoscant, cum ad haec ipsi inviti, & reluctantes, nulla humana potestate, & auctoritate cogi, ac compelli possint. Quam opinionem post D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. & 12. expresse sequitur communis Theologorum, quam resolvit Caietan. ibídem, & Gabriel in 4. Sent. distinct. 4. q. ult. idem Caietan. quaest. 66. art. 8. vers. Circa primum, D. Anton. 2. par. tit. 12. cap. 2. Ricard. in 4. distinct. 6. art. 3. q. 3. Durand, ead. dist. q. 6. Paludan. q. 4. a num. 3. Alfons. a Castro lib. 2. de iusta haeret. punit. cap. 14. Sotus dist. 5. q. uni. art. 10. pag. 266. & seqq. & distinct. 9. q. 1. art. 3. Abulens. lib. 1. Reg. cap. 8. quaest. 34. 182. & 183. Sylvester verb. Baptismus, 4. q. 6. Salmeron tom. 12. tract. 37. Henriquez lib. 2. de Baptismo, cap. 4. num. 8. Et de Indis nostris specialiter diputantes Episcopus de Chiapa in Apolog. advers. Sepulved. fundam. 3. & in replicat. 9. ad obiect. eiusdem, fol. 41. & sequentib. Victor. in relect. de Indis 1. part. num. 31. vers. Et ideo quartus titulus, & de iure belli, quaest. 3. Banez in 2. 2. quaest. 10. art. 10. col. 526. vers. Est ergo quarta dubitatio, Aragon ibidem ex pag. 287. Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 2. & 3. Ioan. Arboreus lib. 1. Theosoph. cap. 36. Gregor. de Valencia 3. tom. disput. 1. q. 10. punct. 6. vers. Tertio certum est, & q. 16. ubi affirmat, hanc opinionem non habere contradictorem, & adeo certam esse, ut videatur inniti Ecclesiastica traditione, Molina de iust. & iure tract. 2. disput. 105. vers. Cum supra, Cardin. Bellarmin. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 2. in fine, Beccanus in sum. Theolog. 2. tom. cap. 13. q. 4. Fr. Eman. Roderic. in qq. regul. 3. tom. q. 32. art. 4. Vbi ne admittit quidem, ut intuitionem Praedicatorum milites associentur, Pat. Lud. de Torres de Fide, disput. 51. dub. 1. col. 638. Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salu. lib. 4. 1. part. cap. 1. pag. 123. vers. At hisce, Ioan. Azor 1. part. instit. Moral. lib. 8. cap. 26. vers. Secundo quaeritur, & Pat. Mag. Lorca in 2. 2. sect. 3. disp. 52. num. 10. ubi intrepide tradit, Fidei receptionem, vel observantiam, solum contra haereticos iustam causam belli praestare, & sect. 1. disput. 36. num. 5. & 6. ubi ait, nullo modo licere suscipiendae Fidei ratione, infidelibus bellum inferre, & contrarium iuri naturali adversari. Et novissime, post haec scripta, eandem sententiam tuetur eruditiss. Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide, disput, 18. sect. 1. n. 9. & sect. 3. ex num. 4. Et ex nostris iuris Interpretibus, idem docet celebris glossa in cap. debet. 53. 23. q. 4. & in cap. de Iudaeis, verbo, Coacti, 45. distinct. Innocent. in cap. maiores de baptis. ubi ait, nullum compellendum esse, ut fiat Christianus, Marquard. sibi contrarius d. tract. de infidelib. 1. part. cap. 6. num. 10. Vbi etsi adversus Saracenos, & alios Fidei hostes bellum indistincte concedat, notandum tamen esse inquit, non posse simpliciter indici contra infideles, quia sint infideles, vel ut fiant Christiani. Quod etiam post alios, quos refert, sequitur Covarruvias in reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 1. vers. Tertio licet infideles, late Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 21. & cap. 24. num. 5. Ayala de iure belli lib. 1. cap. 2. num. 28. & plurimi alij relati a Petro Cenedo in collectan. 59. ad Decretal. ¶ Et tandem [sect. 2] in nostrorum Indorum quaestione magis in hanc partem inclinare videntur, Chiapa, Victoria, & Acosta, & alij ex supra relatis, Gregor. Lopez in dict. l. 2. tit. 23. part 2. col. 20. & novissime Hieron. Zevallos in pract. commun. tom. 4. quaest. fin. ex num. 184. cum multis sequentibus, & Seraphin. Freitas de iusto Imp. Asiatico cap. 9. num. 5. & 6. & cap. 12. per totum. Et est omnino videndus Paul. Paris. cons. 2. ex num. 17. lib. 4. & Steph. de Gaeta in repet. cap. ad limina. 30. quaest. 1. §. 1. num. 63. & 67. [sect. 3] ubi plenissme probant, quod in locis, ubi Iudaei tolerantur, nullo modo cogi debent ad Fidem suscipendam per vim: quin potius, etiam volentes, non statim sunt baptizandi, sed per aliquod tempus sunt bene instruendi, ne facile ad vomitum perfidiae revertantur. De quo etiam novissime, & latissime integrum caput scripsit Anto. Ricciul. in tract. de iure person. extra Eccl. const. lib. 1. cap. 31. ubi probat hac de causa non esse bonis, neque iure succedendi, aut dote privandos, neque gabellis extraordinarijs gravandos. Pro cuius sententiae confirmatione primo considerari potest, vim, metum, armorum terrorem, & quamlibet aliam violentiam, adeo a Christianae Fidei receptione abesse debere, ut certissimum sit, [sect. 4] eos, qui his medijs, ac modis absolute coguntur, characterem baptismi nequaquam accipere, ut pro regula traditur in cap. maiores, §. item quaeritur de baptismo, cap. in sacris de his quae vi, cap. ubi. & cap. fin. iuncta glos. verbo, Coactio, 74. distinct. cap. gratia de consecrat. distinct. 4. cum alijs, quae congerit glossa in cap. contra Christianos, verb. Absoluti, de haeret. in 6. Innocent. & Anton. de Butrio in dict. cap. maiores, & cap. quod super his, de voto, Malferitus dict. cons. 769. num. 8. Paul. Paris. dict. cons. 2. num. 21. & seqq. lib. 4. optime Lofredus cons. 48. Aragon. in 2. 2. pag. 287. & sequentibus, Cenedus, qui plurimos refert dict. collectan. 59. ad Decretal. num. 1. Ioseph. Acosta lib. 6. de procur. Indor. salu. cap. 3. & novissime Simon Maiol. 3. tom. dier. Canicul. in colloq. de perfid. Iudaeor. pag. 185. & Pat. Suarez d. tract. de Fide disput. 18. sect. 3. num. 5. & 7. Vnde merito, ac passim a sanctis Patribus Christianos Principes admoneri videmus, [sect. 5] ne in Iudaeorum, vel aliorum infidelium conversione, etiam si suis imperijs temporalibus subsint, vim aliquam interponant, cum ad Fidem nullus sit cogendus invitus: sed per severitatem, imo per misericordiam Dei, tribulationum flagellis soleat perfidia castigari, ut constat ex doctrina D. Augustini, [sect. 6] relata in cap. ad Fidem 32. quaest. 1. & D. Gregor. in cap. qui sincera 3. distinct. 45. ubi ait: Qui sincera intentione extraneos a Christiana Religione ad Fidem cupiunt rectam perducere, blandimentis, non asperitatibus debent studere, ne quorum mentem reddita ad planum ratio poterat revocare, pellat procul adversitas. Nam quicumque aliter agunt, & eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura suspendere, suas illi magis, quam Dei causas probantur attendere. Quibus adsentiens Clemens III. in cap. sicut. 9. de Iudaeis, Statuimus, inquit, ut nullos invitos, vel nolentes Iudaeus ad baptismum venire compellat, quippe Christi fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptismum non spontaneus, sed invitus cogitur pervenire. Et [sect. 7] ipse D. Gregorius lib. 1. epist. 34. & 45. ubi Petrum Terracinensem, Vigliumque, & Theodorum Episcopos Massilienses, qui Iudaeorum Synagogas disturbarant, graviter reprehendit, iubetque, ut admonendo, & suadendo, potius quam persequendo, & cogendo, ad Fidem eos deinceps traducere laborent; quoniam inviti ad Baptismum pertrahendi non sunt. Et lib. 7. epist. 5. ubi refertur, Petrum quemdam Iudaeum, ad Christianismum conversum, sequenti die baptismatis sui, ipso Paschate, imaginem Christi, & Virginis una cum cruce, & birro alvo, quo de fonte surgens, indutus fuerat, quorundam petulantium caterva stipatum, in Synagogam Iudaeorum, quae Caralis sita erat, intulisse. Quod punire volens Ianuarius eiusdem civitatis Episcopus, graviter in Iudaeos, & eorum Synagogam animadvertere coeperat. De quo a Iudaeis monitus D. Gregor. eidem Episcopo scripsit, zelum hunc sine scientia esse: in eo potius elaborandum, ut a Iudaeis obtineatur velle non reniti, quam ut adducantur inviti: quia scriptum sit, Psalm. 53: Voluntarie sacrificabo tibi, idest, ex voluntate mea confitebor tibi. Proinde iubet, ut sublatis imaginibus, & Cruce, Synagoga libera Iudaeis restituatur. Cuius loci meminit Theat. vitae human. vol. 17. lib. 5. pag. 3093. Et idem statutum fuit in Concil. Tolet. 4. cap. 56. cuius verba [sect. 8] habentur in cap. de Iudaeis, d. distinct. 45. generaliter praecipientia: Nemini deinceps ad credendum vim inferri; cui enim vult Deus, miseretur, & quem vult, indurat, & inviti salvandi non sunt, sed volentes, ut integra sit forma iustitiae. Concilium quoque Chalcedonense quartum actione prima, eandem assertionem defendit, ut bis repetitur in Concilio Constantinopolitano sub Flaviano, actione 7. & tradit Pet. Crespetius in sum. Eccl. discip. verb. Fides, pag. 409. illamque [sect. 9] late illustrant, & prosequuntur Alvar. Pelagius lib. 1. de planct. Eccles. cap. 37. vers. Licet enim, Parisius dict. cons. 2. Petr. Gregor. lib. 12. de Repub. cap. 4. num. 11. Tiber. Decian. lib. 5. crimin. cap. 11. num. ult. Anastas. Germon. lib. 3. de sacror. immunit. cap. 13. num. 33. Iust. Lipsius lib. 4. Polit. cap. 4. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hispan. cap. 19. n. 5. & 6. Simon Maiol. 3. tom. colloq. de perfid. Iudaeor. ex pag. 185. & Valencuela in monit. contra Venet. part. 4. num. 181. Et ea ratione subnititur, [sect. 10] quod Deus, ut praeclare docet Clemens Alexand. lib. 2. Stromatum. cap. 3. pag. 399. vocationibus Divinis parere, & non parere, in nostra voluntate reliquit. Est autem [sect. 11] velle quidem munus animae, cui ad hoc nulla unquam vis inferri potest, nec debet. Quod insinuavit D. August. in lib. de utilit. creden. & in tract. 16. in Ioan. dum dixit: [sect. 12] Caetera posse hominem etiam nolentem, credere non nisi volentem, quae verba proverbij loco usurpari posse; alia ad hoc considerans, tradit Ioseph. Acosta de procurant. Ind. salut. lib. 1. cap. 13. & Iuculentius expressit Lactan. Firmian. lib. 5. Divin. instit. cap. 14. sic inquiens: Quis enim imponat mihi necessitatem, vel credendi quod nolim, vel quod velim non credendi? [sect. 13] Nihil tam voluntarium, quam Religio est, in qua si animus aversus est, iam sublata, iam nulla est. Conducitque illud Quinti Curtij lib. 8: Nemo Rex perinde animis potest imperare, ac linguis, & quod multum in nostris terminis, dixit Theodoricus Rex apud Cassiodor. lib. 2. var. epist. 27: Religionem imperare non possumus: quia nemo cogitur ut credat invitus, & iterum Theodahadus Rex lib. 10. epist. 26: Nam cum Divinitas patiatur multas Religiones esse, nos unam non audemus imponere: Retinemus enim legisse, voluntarie sacrificandum esse Domino, non cuiusquam cogentis imperio, & D. Bernard. serm. 66. in Cantic: [sect. 14] Fides suadenda est, non imperanda. Cui conveniunt alia similia verba D. Athanasij in Epistola ad solit. vit. agentes: Piae Religionis proprium est, non cogere, sed suadere. Et D. Ambros. in 2. ad Corint. cap. 1. ad calcem, ubi exponens illud: Non quia dominamur fidei vestrae, ait, Quoniam fides non necessitatis, sed voluntatis res est: ideo dicti: Non quia dominamur fidei vestrae: dominatus enim necessitatis causa est. & Ioan. Chrysost. opere 2. in Matth. homil. 30: Neque enim est Fides, quae ex necessitate timoris procedit, aut desiderio muneris terreni. Atque hoc est, [sect. 15] quod Regius Psaltes enuntiat Psalm. 33. dum inquit: Venite filij, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est homo, qui vult vitam? &c. Quasi ostendat, ab ipso Deo hanc vocationem fidelium ordinari, [sect. 16] illumque voluntarios tantum, & spontaneos milites cupere, ut ait D. Ambros. lib. 1. de Iacob. & vita beata, cap. 3. relatus in cap. non est, quod cuiquam 15. quaest. 1. Vnde Ioan. 6. docemur: [sect. 17] Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Quem locum exponens D. August. tract. 26. rectissime subdit: Neminem a Deo invitum trahi, sed spontaneo amore. Et D. Thom. 2. 2. quaest. 2. art. 9. & quaest. 4. art. 1. quem refert, & sequitur Sotus in 4. distinctio. 5. quaest. uni. art. 10. pag. 267. vers. Tertia conclusio, ex eodem principio deducit, Fidem [sect. 18] suapte natura ob id, quod supra naturalis existit, non esse hominibus in hoc saeculo demonstrabilem, ut possit intellectus ad ipsam amplectendam convinci, iuxta illud Eccles. 3: Altiora te ne quaesieris, id est, ratione naturali ne Fidei mysteria perscruteris, atque inde consequi, non nisi per spontaneum voluntatis obsequium, Divinitus per gratiam motae, adquisibilem esse, iuxta verba Pauli 2. Corinth. 10: In captivitatem reducentes omnem intellectum in obsequium Fidei. Et secundum testimonium [sect. 19] eiusdem Pauli ad Galat. 4: Hi, qui ad novam legem pertinent, filij liberae sunt, idest, ut ibi Sancti Patres exponunt, nullo servitutis, aut timoris spiritu ad Fidem, & Religionem Christianam compellendi sunt, sed grata, recta, & libera voluntate ducendi, & amore, ut dicitur filiali. Quo enim modo placere poterit Deo, infidelis coacti conversio. [sect. 20] Cum ipse omnes homines in hoc, ut in alijs, sub suo libero arbitrio relinqui voluerit, & per suam solam gratiam ad Fidem revocari desideret. Atque ut homo ex suo libero arbitrio perijt, ita etiam ex libero arbitrio convertatur, ut bene considerat text. in dict. cap. de Iudaeis, dict. cap. gratia, & dict. cap. ad Fidem, & D. Thom. Alvar. Pelagius, & Decianus ubi supra. Maxime, si animadvertamus, [sect. 21] quod vel in amicis requirit Aristot. lib. 8. Ethicor. Tertul. in lib. ad Scapul. & D. Isidor. lib. 2. de sum. bono cap. 2. ut nemo invitus amicus fiat. Necnon etiam, [sect. 22] quod victima, quae aliquo modo se invitam ad aram, & cultum trahi significabat, ut si ab ara profugisset, aut nimis esset reluctata, aut percussa mugitus ederet, a Romanorum, & aliarum gentium sacrificijs reijciebatur, quia putabatur, ingrata esse Deo, ut tradit Macrob. lib. 3. Saturn. cap. 5. Plin. lib. 8. cap. 45. Plato lib. 8. Sympos. cap. 8. Tiraquel. in notis ad Alex. ab Alex. lib. 3. Genial. cap. 16. Brisson. lib. 1. de formul. pag. 17. & Gaspar. Sanctius in Isaiam cap. 53. num. 37. Vnde illud Virgil. 2. Georg. Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram. ubi Servius, Pontanus, & Cerda plura alia notarunt. Secvndo pro eadem sententia perpendo, adeo verum esse, Iudaeos, & alios quoslibet infideles natu maiores, & intellectu aliquali pollentes, per vim, & metum ad Fidem compelli non posse, ut Ecclesiasticis etiam praeceptis, traditionibusque [sect. 23] repugnet, parvulos ipsorum filios per Principes saeculares, aut Ecclesiasticos ab illis abducere, ut ipsis parentibus invitis baptismum recipiant, quamvis tales parentes eisdem Principibus subditi sint, imo & sub nostra privata servitute, & mancipio constituti. Nam cum voluntarios milites, ut supra diximus, eligat Christus, & parvuli isti intellectum non habeant, ut ea, quae sibi utilia sunt, prospicere, & eligere possint, in ipsorum parentum voluntate, & fide persistere creduntur, argum. text. & eorum, quae ibi notantur in d. cap. maiores, vers. Item quaeritur, de baptism. cap. quaeris, cap. parvuli de consecrat. distinct. 4. cap. quanto de divortio. Qua ratione, [sect. 24] & alijs, hanc sententiam expresse defendit D. Thom. in 2. 2. quaest. 10. art. ult. & 3. par. q. 68. art. 10. & communis Theolog. quam resolvit Caietan. ibidem, Banez 2. 2. q. 10. art. 11. Aragon. pag. 312. Duran. Ricard. Palud. & alij in 4. dist. 5. & 6. Sotus ead. distinct. 5. quaest. uni. art. 10. Acosta d. lib. 6. de procu. Ind. salu. cap. 3. pag. 574. Henriq. de baptismo lib. 2. cap. 25. Ant. Possevinus in Biblioth. 1. tom. lib. 9. cap. 7. pag. 392. Cardin. Tolet. in sum. lib. 2. cap. 21. num. 2. docte, & eleganter Pat. Suarez in 3. tom. 3. part disput. 25. sect. 3. 4. 5. & 6. ad quas se remittit, novissime in tractat. de Fide, disput. 18. sect. 5. num. 11. & 15. Gabr. Vazquez tom. 2. 3. part. disput. 155. cap. 5. Azorius dict. 1. tom. instit. Moral. lib. 8. cap. 25. quaest. 11. Lud. de Torres de Fide, art. 12. disput. 53. dub. 1. col. 648. Mag. Lorca in 2. 2. sect. 1. disput. 37. Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gen. sal. lib. 5. part. 1. dub. 6. pag. 210. Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 2. pag. 8. Ant. Naldus in quaest. pract. verbo, Baptismus, quaest. 6. Et ex nostri iuris Interpretibus idem docent glossa in cap. Iudaeorum 28. quaest. 1. dum tradit, quod ficut adulti, ita nec parvuli ad Fidem sunt trahendi per vim, Ioan. Andr. Abb. Annanias, & Felinus in d. cap. sicut, de Iudaeis, Cardinal. clem. 1. eod. tit. Calderin. cons. 3. in fine, sub eodem tit. Marquar. de Susanis in tract. de Iudae. & Infid. 3. part. cap. 2. num. 6. Paris. cons. 2. num. 17. & 34. Natta cons. 434. per totum, lib. 2. plene Bursat. cons. 152 num. 11. volum. 2. & cons. 231. per totum lib. 1. Laelius de Zanchis de privileg. Eccles. privileg. 142. num. 10. & 13. Borgnin. Cavalcan. decis. 21. num. 14. part. 2. Simancas in Cathol. instit. tit. 29. num. 51. & sequentib. Did. Perez. in l. 3. titul. 4. lib. 8. ordin. & plurimi alij relati a Matth. de Afflict. decis. Neapol. 151. Emanuel. Suarez in Thesaur. commun. opinio. verb. Iudaeorum liberi, Vivio lib. 2. opin. 151. & Petro Cenedo in collectan. 59. ad Decretal. numer. 1. & ultra eos Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 8. num 12. Sebast. Ximenez in collectan. ad d. cap. Iudaeorum, ubi refert hanc opinionem Salmanticae publice disputasse, & probasse, insignem illum Doctorem Decretorum, & iuris Canonici Primarium, Didacum a Vera, Hierony. Zevallos in pract. comm. tom. 2. quaest. 753. num. 1. & 7. 4. tom. quaest. fin. num. 188. Anton. Cardosus in Report. Advocat. verb. Sacramentum, num. 22. Steph. Gratian. 4. part. discept. forens. cap. 114. & Philippus Paschalis in novissimo tract. de virib. patr. potest. cap. 7. per totum, & plene Anton. Ricciullus in dict. tract. de iur. pres. extra Eccles. grem. const. lib. 2. cap. 32. per totum, ubi plures ampliationes, & declarationes adducit. Pro quibus facit generalis [sect. 25] Ecclesiae usus, & consuetudo, quae nunquam talem vim parentibus intulit, specialis constitutio [sect. 26] Iulij Tertij data die 9. Iunij anno 1551. incipit, Cum sicut accepimus, quam adducit Naldus ubi supra, num. 20. ubi expresse inhibet sub poena suspensionis a Divinis, & mille ducatorum auri, ipso facto incurrenda, ne quaelibet persona Ecclesiastica, aut saecularis, filios Iudaeorum in locis status Ecclesiastici habitantium, tam masculos, quam foeminas, invitis parentibus violenter auferre, seu subducere, nec praeter formam sacrorum Canonum quomodolibet baptizare debeat, vel praesumat, &c. Est namque verior, & receptior opinio, [sect. 27] infideles iuribus, & effectibus patriae potestatis tam in spiritualibus, quam in temporalibus gaudere, ut probat text. in cap. 2. de convers. infidel. & contra Afflict. dict. decis. 151. num. 8. & alios, quos refert & sequitur AEmil. Ferretus cons. 76. & Zevallos d. quaest. 735. num. 12. optime docent reliqui omnes auctores supra citati, praecipue Vazquez, Torres, & Marquez, Lorca d. disput. 37. n. 13. & 18. & plurimi alij congesti per Ascanium Clementinum in tract. de patria potest. effectu 7. num. 6. Paris. d. cons. 2. num. 40. lib. 4. Tiraquel. de primog. quaest. 66. num. 2. Chassan. in consuet. Burgun. rub. 6. §. 3. num. 22. Palac. Rubeu. in repet. rubr. de donat. inter. §. 35. n. 6. Vivium d. lib. 2. commun. opin. 150. Bursatum cons. 21. volum. 1. num. 5. & cons. 152. vol. 2. num. 7. Rolandum cons. 35. num. 28. volum. 2. Vrsillis in addit. ad Afflict. d. decis. 151. num. 6. Riminald. Iunior. cons. 275. num. 24. & Petr. Cenedum in collecta. 72. sup. Decretales num. 2. Inter quos effectus, ille unus esse videtur, iam inde a duodecim tabularum legibus ductus, [sect. 28] ne filijfamilias aliam religionem, aliave sacra colerent, quam eorum parentes. Vnde & ipsi filij sub patria potestate constituti in [sect. 29] sacris paternis esse dicebantur, l. si viva matre, C. de bonis quae liber. l. cum oportet in princip. C. eod. tit. l. filiae licet in sacris, C. de collation. cum alijs, quae late observat Duaren. ad tit. solut. matrimon. cap. de nuptijs in principio, Alciat. lib. 1. praetermiss. verb. Sacra, Balduin. in rub. inst. de patr. potest. Sylvest. Aldobrandinus in §. 1. inst. eod. num. 33. Brisson. & Calinus de verb. iuris, verb. In sacris, Raevardus lib. 2. coniectan. cap. 11. Arias Pinel. in rub. C. de bon. matern. 2. part. num. 4. & in nostris terminis Ascanius Clementinus, & Philipp. Paschalis ubi sup. num. 1. Quamvis Fran. Connan. lib. 2. comment. cap. 13. num. fin. Inde id dictum putet, [sect. 30] quod filio pater, in cuius potestate est, sacrum quoddam, & venerandum simulacrum videri, & iudicari debeat; quod ego pluribus ornavi in meo tract. de crimine parric. lib. 2. cap. 2. pag. 109. Et sentire etiam videtur Forcat. in Necioman. dial. 15. num. 1. Quinimo etiam semota patriae potestatis consideratione, [sect. 31] quae in matribus, & in servis non reperitur, l. illud, §. ad testamenta, D. de bon. poss. contra tabul. l. nulla foemina, D. de suis & legit. §. foeminae, inst. de adoption. §. 1. inst. de patr. potest. princip. inst. de nupt. adeo parentum voluntati in parvulorum baptismate standum esse, tradit doctis. Navarrus in cons. 4. sub tit. de convers. infidel. in 1. part. lib. 3. [sect. 32] ut si patrem infidelem mori contingat, non possit infans eius filius baptizari, reluctante matre, quamvis supersit eius avus paternus ad Christianam Fidem conversus, qui instet, nepotem penes eum educari, & baptizari debere. Idemque observandum esse docet eod. cons. num. 17. & 18. utroque parente defuncto, ut non possit parvulus Iudaeus baptizari invitis tutoribus, etiam si sit spurius ancillae filius: quia tales pueri, inquit, Divinae providentiae relinquendi sunt, argument. text. in d. cap. de Iudaeis, 45. distinct. Quae tamen opinio Navarri in utroque casu difficultate non caret. Nam in primo, ipse in calce eiusdem consilij fatetur, contra suam opinionem latam fuisse sententiam & infantem avo Christiano traditum, & baptizatum. In secundo vero, [sect. 33] quia communis est Theologorum sententia, quod ubi parentes infideles longe a suis filijs parvulis absunt, bene tales filij a Christianis baptizari possunt, ut resolvit Azorius d. lib. 8. cap. 25. quaest. 11. & Fr. Thom. a Iesu d. lib. 5. dub. 6. pag. 211. Vnde multo magis parentibus mortuis idem fieri poterit, etiam spreta tutorum contradictione. Nam licet Paludan. in 4. distinct. 4. quaest. 4. articul. 3. doceat, ad eos parentum officium, & curam transire: Sotus tamen in eod. 4. distinct. 5. quaest. 1. articul. 10. bene concludit, non esse ita magnam iniuriam, si invitis tutoribus, filij infidelium baptismate donarentur. Et rursus, quia [sect. 34] quod Navarrus de filijs ancillarum adiecit, supponens, eos invitis parentibus baptizari non posse: etsi conveniat cum opinione D. Thom. & aliorum, quos supra citavimus: plures tamen oppositam sententiam in hoc casu magis admittunt, affirmantes, filios parvulos Iudaeorum, & aliorum infidelium, qui in servitutem Christianorum redacti sunt, posse a parentibus auferri, & eis invitis baptizari, ut constat ex Soto in 4. distinct. 4. q 9. & ex multis alijs citatis a Simancas, d. titul. 29. num. 51. Pat. Lud. de Torres dict. disput. 53. dub. 2. colum. 652. Ricciullo d. num. 29. & Paschali dict. cap. 7. num. 12. ubi ad hoc considerant patriae potestatis in servis defectum, & expressum decretum [sect. 35] Concilij Tolet. 17. cap. 8. ubi ita cavetur: Qui Iudaeos in servitutem acceperint, in nullo eos permittant rituum suorum ceremonias celebrare, aut colere, & filios eorum a septimo anno, nullam cum parentibus suis habitationem, aut societatem habere permittant; sed fidelissimis Christianis nutriendos tradant, & filios eorum, & filias Christianis in matrimonium tradant, ne infidelium patrum suorum semitas quibuslibet occasionibus iterare possint. Iuxta quam sententiam, si vera est, inutilis erit labor Pet. Aragon. in dict. 2. 2. pag. 309. [sect. 36] dum in quaestionem adducit, an homini Christiano liceat, alijs suorum mancipiorum parvulos dare, ut alienati a parentibus, fiant Christiani? Cum domini ipsi, ut diximus, id suo iure facere possint. Plane, secundum omnes, praedictae patriae potestatis effectus, & parentum reluctatio, & contradictio nullatenus attendetur, [sect. 37] ubi filij Iudaeorum, vel aliorum infidelium mentis compotes, & pubertati proximi, sacri baptismatis lavacrum sponte petierint, & Christianam Fidem amplecti velint; quia eo ipso quod rationis usum attingunt, sui iuris effecti sunt, in his, quae ad suam salutem spiritualem spectant, ex doctrina D. Thom. 3. part. quaest. 108. articul. 10. & ad hoc decem annos cum dimidio ad minus requiri, bene observat Bursatus dict. cons. 231. numer. 4. & seq. & Natta dict. cons. 434. num. 16. Idemque erit, [sect. 38] si mater ad Fidem conversa, voluntarie filium parvulum baptizandum obtulerit. Hoc etenim cusu, favore Religionis, potius matri fideli, quam patri infideli defertur, argum. text. & eorum, quae ibi glossa, & DD. adducunt in d. cap. 2. de convers. infidel. & in cap. Iudaeorum 28. quaest. 1. & est elegans cons. 57. Barbatiae, volum. 3. ubi plene hanc quaestionem examinat, quem refert & sequitur Vrsillis, dict. decis. 151. num. 8. Bertazolus cons. 250. num. 8. Paschalis d. cap. 7. num. 8. & sequentibus, & Ant. ricciullus d. cap. 132. num. 14. ubi sufficere docet, quod unus tantum parens consentiat, & num. 29. ubi probat, quod si unus parens est fidelis, poterit filius eius parvulus baptizari, etiam si dissentiat tam pater fidelis, quam infidelis. Limitatur etiam praedicta conclusio [sect. 39] in filijs haereticorum, & ubi parvuli in extremo vitae periculo reperiuntur, ut praeter alios observat Suarez dict. 3. tom. 3. partis, quaest. 68. articul. 10. dispu. 25. sect. 3. Azorius d. cap. 25. quaest. 11. & Fr. Thom. a Iesu d. dub. 6. pag. 211. & Ricciul. sup. num. 31. & 33. Et generaliter sub ea cautione accipienda est, ut quamvis baptismum parvulis infidelium, parentibus invitis, conferendum non esse, dicamus, valeat [sect. 40] tamen, & teneat, si de facto collatus fuerit, neque amplius suis parentibus sint tradendi, ut argum. text. in d. cap. Iudaeorum 28. quaest. 1. & cap. 2. de convers. infidel. docet Caietan. d. 3. part. quaest. 68. articul. 10. Sylvester verb. Baptismus 4. quaest. 7. Angles, Scotus in 4. distinct. 5. quaest. 1. articul. 10. & communis Theologorum, quam resolvit Thom. a Iesu ubi sup. vers. An filij, conclus. 6. & ex nostris AEmil. Ferretus d. cons. 76. num. 6. Zevallus d. q. 735. num. 2. & 22. Paschalis d. cap. 7. num. 11. & Ricciullus dict. tract. lib. 2. cap. 34. Quia [sect. 41] multa fieri prohibentur, quae tamen facta tenent, l. patre furioso, ubi Ias. D. de his qui sunt sui, l. 1. §. quamvis, de postulando, cap. si vir, distinct. 23. cap. ad Apostolicam de regularib. cap. 2. de verbor. sign. cum late traditis a Iason. ibidem num. 11. Lud. Gomecio in cap. 1. de iudicijs ex num. 88. Niconicio in rub. solut. matrim. num 11. & Claudio Prato lib. 4. Gnoseon. general. iur. tit. 8. cap. 4. pag. 195. & a nobis infra lib. 3. cap. 1. Quibus addere licet quaestionem a praedictis non valde distantem, & in his Indiarum partibus saepe contingentem, quam movet Ferdinan. Zurita in suis quaestion. Theolog. quaest. 17. An scilicet [sect. 42] suaderi licite possint infideles, qui ipsi baptizari nolunt, ut saltem filios suos offerant baptizandos? In qua ipse bene respondet, pium hoc, & licitum esse; quia quamvis infidelis male agat, & graviter peccet, tradendo filium legi, cui non adhaereat; bene tamen exhortari potest, ut filium suum baptizari permittat, & cum Christianis educari; in hoc etenim illi non tam peccatum suadetur, quam pium opus erga infantem exercetur, ex traditis a D. Thom. in 2. 2. quaest. 10. art. 12. & quaest. 78. art. 4. & in 3. part. quaest. 64. art. 6. & quaest. 68. art. 10. Et an oblati baptismo a parentibus infidelibus sanitatis causa, sint cogendi ad fidem? plene post alios, disputat, & affirmative resolvit Ricciullus d. cap. 32. num. 32. Tertio, [sect. 43] eiusmodi bellorum, quae Fidei, & Religionis propagandae causa inferri dicuntur, iustificationem impugnat, quod sive sacrae Scripturae testimonia, sive Ecclesiae traditiones, vel antiquum usum, & observationem consideremus, nunquam inveniemus potestatem cogendi infideles ad Fidem, aut belli sub hac occasione illis infligendi, fidelibus concessam fuisse. Cum potius [sect. 44] D. Paul. dicat. 1. Corinth. 5: Quid mihi de ijs, qui foris sunt? nam eos Dominus iudicabit; de quo loco, & alijs similibus plura diximus supra hoc lib. cap. 14. ex num. 21. Et ad Thessal. 4: Rogamus vos fratres, ut abundetis magis, & operam detis, ut quieti sitis, & ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, & nullius aliquid desideretis. Et Christus ipse, [sect. 45] cuius omnis actio nostra debet esse institutio, cap. significasti, ubi Abb. de election. cap. qualiter & quando el 2. de accusationib. [sect. 46] Apostolis per universum mundum ad Evangelium praedicandum dimissis, in quorum locum hodie Praedicatores succedunt, cap. in novo 21. distinct. se eos tanquam oves, aut agnos in medio luporum mittere dixit, & pacem tantum, humilitatem, mansuetudinem, prudentiam serpentum & simplicitatem columbarum commendaverit, & ut baculum, virgam, aut gladium non ferrent, sed incredulorum, fidem non recipientium, poenas Divino iudicio reservarent, pulveremque de pedibus excutientes, ab illorum domibus & civitatibus exirent, ut constat Matth. 10. Mar. 16. Lucae 9. & 10. & Ioan. 3. Quae [sect. 47] verba exponens ibidem D. Hieron. notat, omnia instrumenta coactionis Dominum prohibuisse, & pacem docuisse; & melius D. Ambros. lib. 6. in Lucam: Qualis (ait) debeat esse, qui Evangelizat Regnum Dei, praeceptis Evangelicis designat, ut sine virga, sine pera, sine calceamentis, sine pane, sine pecunia, hoc est subsidij saecularis adminicula non requirens, fideque tutus, putet sibi quominus ea requirat, magis posse suppetere. Vnde in d. cap. maiores, de baptism. dicitur, [sect. 48] eiusmodi coactiones Christianae Religioni adversari, quod etiam sentit Gregor. Papa lib. 1. epistola 91. & lib. 11. epist. 15. & melius lib. 2. epist. 52. relatus [sect. 49] in cap. quid autem 45. distinct. ubi similia bella damnans, quae sub Religionis praetextu suo tempore aduersus infideles peragebantur, sic inquit: [sect. 50] Nova vero, & inaudita est ista praedicatio, quae verberibus exigit fidem, cum Christus id primum dicere Apostolis iusserit, ubicumque ingressi fuissent, Pax vestra revertetur ad vos. D. quoque Chrysost. homil. 34. sup. d. cap. 10. Matth. ita eandem [sect. 51] Apostolorum missionem exponit: Omnem mansuetudinem eos habere iubet, nec id solum, sed columbae quoque simplicitatem, Magis certe, atque mirabilius est mentem, atque animum adversariorum commutare, quam gladios ipsos superare. Erubescant igitur qui contra facientes, quasi lupi adversarios suos persequuntur, cum videant innumeros lupos; hoc est Gentiles ab ovibus vinci paucissimis, videlicet a discipulis. Et certe quousque sumus oves, facile hostes vincimus: cum vero in naturam luporum transimus, tunc superamur: tunc enim nullum a pastore nobis patrocinium adest, qui non lupos, sed oves poscit habere. Et D. Ambros. lib. 2. sup. Luc. cap. 54: Humilis, inquit, magistri officium exequantur, eos enim misit ad seminandam Fidem, qui non cogerent, sed docerent, nec vim potestatis exercerent, sed doctrinam humilitatis attollerent. Quo loco humilitati putavit etiam patientiam copulandam, quia ipse iuxta testimonium Petri, cum male diceretur, non maledicebat, cum percuteretur, non percutiebat. Et cum Apostoli ignem de coelo petere vellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum intra civitatem suam recipere noluerunt, conversus, increpans illos, ait; Nescitis, cuius spiritus estis: filius hominis non venit animas perdere, sed salvas facere. Quibus arridens D. Paul. 1. Corint. 1. & 2. 10. [sect. 52] non in nobilitate, sapientia, aut potentia fundamentum Apostolicae vocationis, & praedicationis constituit, neque in armis carnalibus, & temporalibus, sed in sola Fide, & Verbo Dei. Cuius scuto muniti Apostoli, & eorum successores totius Orbis conversionem tentarunt, & non inferendo Regibus bella, non praesidijs militaribus stipati, non invadendo Principum civitates, non occupando per vim alienas terras, non mortem minitando, non tormenta inferendo, Ecclesiam plantarunt, ac per Orbem terrarum longe, lateque propagarunt: sed obediendo, patiendo supplicia, martyria, mortes tolerando, & sanguinem suum fundendo, sancta, stabiliaque Ecclesiae Christi initia dederunt. [sect. 53] Qui hanc vim, & efficaciam sanguini Martyrum, Sanctorumque afflictionibus dedit, ut multorum bonorum semina essent, & sicut ex grano frumenti, quod in terram cadit, & mortuum est, multus fructus consequitur: ita ex morte Martyrum magna sementis novorum Christianorum copia succresceret. De quo, historiae plenissimae sunt, & plurima tradit Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 2. cap. 11. & lib. 7. cap. 3. & in nostris terminis Thom. a Iesu d. lib. 4. pag. 123. & habetur in cap. 1. de reliq. & vener. Sanct. & cap. 1. iuncta glos. penult. de sacra unct. ubi refertur, qualiter D. [sect. 54]Petrus, Christum Dominum imitatus, Martialem & socios in Germaniam misit, ut Evangelium praedicarent: & extat simile exemplum D. Gregorij, Melitum, Augustinum & Ioannem ad Britannorum, sive Anglorum, conversionem mittentis, in cap. si gens Anglorum 56. distinct. & apud Bedam in hist. Anglica, lib. 1. cap. 25. Polid. Virgil. in eadem hist. lib. 4. ex pag. 63. & Thom. Bozium de sign. Eccles. Dei lib. 4. cap. 1. vers. Gallijs adiacet, Qui etiam [sect. 55] antiquiorem aliam in eadem Anglia praedicationem commemorant, quam indigenae ab Arimathia, temporibus Regis Lucij, factam affirmant, adeo ut se prius, quam Hispania, & Gallia Fidem suscepisse contendere velint; quorum tamen errorem convincit Valdes de dignit. Reg. Hisp. cap. 7. num. 15. Quae cum ita se habeant, parum tuta, & secura videtur praedicatio, & conversio, quae minis & terroribus Fidem inducit. Nam apud omnes [sect. 56] constat, urgentissimum, & efficacissimum esse illud argumentum, quod ex Divinis actionibus, atque Scripturis, Sanctorum Patrum testimonijs, & exemplis, vel ex longaevo Ecclesiae usu, auctoritate, aut traditione deducitur, sive affirmative, sive negative sumatur, ut patet Matth. 12. Iaon. 8. Paul. ad Ephes. 5. & ad Philip. 3. cap. consuetudine, cap. ridiculum, cap. Ecclesiasticarum, distinct. 12. cum alijs, quae late adducit D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 12. Canus de locis Theologicis lib. 3. & 7. Simancas in Cathol. instit. tit. 22. & tit. 24. num. 16. & 26. Valdes ubi sup. cap. 2. in princ. eruditiss. Senator. Madera in discurs. mont. Sanct. Granat. cap. 22. & 38. Pineda in Ecclesiast. cap. 12. vers. 11. pag. 1204. Valencuela in monit. contra Venetos 6. part. num. 240. & seqq. & in discurs. status, & belli 2. part. consider. 12. per totam, & alia in nostrae quaestionis specie adijciens Episcopus Chiapens. in Apolog. contra Sepulved. fol. 12. 13. & 42. Sotus in 4. distinct. 5. quaest. unica, art. 10. vers. Quarto, id evidentissime, Malferitus d. cons. 769. num. 8. & Ioseph. Acosta d. lib. 2. de procur. Ind. sal. cap. 2. & 3. ubi inquit, [sect. 57] quo Ecclesia per mille & quingentos annos nullum iurisdictionis actum exercuit in infideles, nec eos bonis spoliavit, vel sibi subijci nolentes coegit, & idem novissime concludit, eodem argumentationis genere usus, Pat. Suarez d. tract. de Fide, disput. 18. sect. 1. num. 9. & iterum sect. 3. num. 5: Quia in traditione, inquit, Ecclesiae nullum est talis potestatis indicium, neque in usu eius, neque in scriptura: imo est contra morem, & praxim Ecclesiae. Nam Apostoli, & successores eorum profecto non illo modo praedicarunt Evangelium: & Fr. Thom. a Iesu ubi sup. qui addit, [sect. 58] existimandum non esse, Deum esse mutatum, eiusque sapientiam aliam nunc formam in hominum conversione sequi, quam antea sequi solita fuerit, & praedicationem Evangelij militari custodia, & strepitu armorum munitam a Christi schola ita discrepare, ut incredibile appareat, eo praedicationis genere insignem aliquem proventum expectari posse, licet fortuito aliqui per insinuationem convertantur. Extatque saepesaepius [sect. 59] Regijs schedulis & instructionibus cautum, ut expeditiones, quae in his Indiarum partibus ad Fidem propagandam, & spiritualem Indorum salutem curandam, aguntur, Apostolico more, ac modo omnino procedant, & ab eis militum, atque armorum manus, & terror longissime absint, ut praecipue constat ex quadam schedula, data en el Pardo 20. die Februar. anno 1609. ad Excellentis. Marchionem Montesclarium directa, quae de conversione Indorum Chiriguanensium agens, ita habet: I que estas entradas se hagan sin intervencion de armas i soldados, como lo tengo ordenado. Et postea: I no consentireis, que en estos descubrimientos, i conversiones intervenga gente de guerra. Idem disponitur in alia schedula, Matrit. 30. Ianua. anno 1607. ad eundem Marchionem missa, & in alia 2. Octobr. eiusdem anni, ibi: Porque aunque en la instruccion de nuevos descubrimientos se previno todo lo necessario para que esto se haga por el orden que conviene, i esta determinado, entrando por medio de la doctrina, i suavidad del Evangelio sin ruido, ni estrepito de armas, &c. Quod idem repetitur, & praecipitur in alia epistola Matrit. 5. Decembr. & schedul. ult. eiusdem mensis ann. 1608. ad eundem Marchionem directa, de quibus insra lib. 3. cap. 5. num. 33. Qvarto adversus superiorem titulum facit, [sect. 60] quod etsi, licitum esse, concederemus, infidelibus, & barbaris gentibus ea de causa bellum movere, ut Christi Fidem eis praedicatam vel praedicandam reciperent: adhuc tamen Christianos Principes hoc iure uti non expedirent. Tum quia [sect. 61] infideles, quibus antea Fides sufficienter annuntiata non fuit, infidelitatem negativam inculpabilem habent, atque ita sine aliquo suo crimine punirenrur, ut diximus sup. hoc lib. 2. cap. 10. ex num. 76. Tum etiam, [sect. 62] quia gravia, & ingentia scandala eiusmodi bellorum ratione inter ipsos infideles generarentur, quae Fidei nostrae receptioni magnum impedimentum afferrent; cum notissimum sit, nullam, in bellis clementiam reperiri, sed potius omnia damnis, iniurijs, & calamitatibus subiacere; quae late enumerat D. Augustinus epist. 186. & lib. 3. de civit. Dei, cap. 24. & cap. 30. D. Hieronym. lib. 1. epist. 3. & Nos infra lib. 3. cap. 5. num. 42. prosequemur. Scandali [sect. 63] autem vitandi ratione, plura excusanda esse, quae alioqui legitime fierent, multis exemplis, & argumentis probatur in cap. 1. & 2. de novi oper. nunt. cap. 3. de iure patron. cap. quia circa, de consang. & affinitate, cap. 1. de offic. delegat. lib. 6. cap. unusquisque 22. quaest. 4. cap. si ergo, ubi glossa verb. Clamoribus, 8 quaest. 1. l. qui caedem, D. ad leg. Cornel. de sicarijs, D. Thom. 2. 2. q. 8. art. 1. in fine, ubi dicit, [sect. 64] quod Princeps non punitur, ubi timetur de scandalo, glossa ult. in cap. si quis ordinatus 90. distinct. ubi inquit, [sect. 65] quod alias excommunicandus excommunicari non debet, si scandalum timeatur, iunctis alijs, quae latissime adducit Abbas, & notanter eius additio, in cap. consideravimus, in fine, de electione, Romanus in repet. l, si vero, §. de viro, fallen. 7. D. solut. matrimon. Barbat. cons. 11. lib. 1. & cons. 20. lib. 2. Felin. in cap. 2. de praescript. Decius cons. 151. col. 3. Tiraquel. de poen. temper. causa 46. per totam, & de primog. quaest. 4. in fine, Paris. cons. 68. num. 132. vol. 4 Mar. Mantua cons. 121. n. 64. Quintil. Mandos. in tract. de signat. gratiae, tit. dispensation. matrim. vers. Ad evitandum, pag. 88. Covar. in Reg. peccatum. 1. part. ex num. 1. & 6. Sebastian. a Ximenez in remission. ad cap. qui scandalizaverit de regul. iuris, Bobadilla in Politica lib. 3. cap. 7. num. 55. & novissime Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. litt. S. conclus. 51. & 52. Gabriel Vazquez in opusculo de scandalo, & Pat. Suarez in tract. de charit. disput. 10. sect. 1. & 2. Et hoc nimirum est, quod in simili quaestione tradit D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 11. docens, [sect. 66] ritus infidelium, etiam nobis subditorum, tunc tolerandos esse, quando, si de eis auferendis ageretur, aliquod scandalum, vel dissidium provenire posset, vel aliquod impedimentum salutis eorum, qui paulatim sic tolerati, converterentur ad Fidem. Propter quod, inquit, etiam haereticorum, & paganorum ritus aliquando Ecclesia toleravit, quando erat magna infidelium multitudo. Vnde in nostra eadem quaestione concludit Azorius d. lib. 8. instit. Moral. cap. 26. quaest. 11. multo maiori ratione adversus infideles non subditos, bella ob solam Fidei receptionem inferenda non esse, quia esset potius illam impedire, & retardare, quam promovere. Quod etiam probant, & latius prosequuntur Sotus in 4 distinct. 5. quaest. unica, art. 10. pag. 267. Victor. in 1. relect. de Indis, num. 3. Chiapa in Apolog. contra Sepulved. fol. 12. 13. & 42. Acosta de procur. Ind. salu. lib. 2. cap. 13. Fr. August. Davila in histor. Mexicana Ord. Praedicat. lib. 2. cap. 53. & 54. Thom. a Iesu d. lib. 4. pag. 123. & 124. & Pat. Suarez d. tract. de Fide dispu. 18. sect. 1. num. 9. & sect. 3. num. 6. pluribus demonstrantes, [sect. 67] damna, strepitus, & scandala, quae ex bellis oriuntur, omnino Evangelij praedicationi, & introductioni adversari, & nihil Fidei magis, quam violentiam officere. Nam, [sect. 68] cum ij, qui Christi legem annuntiant, & in ea proficere student, in charitate vivere debeant, finis enim omnium praeceptorum est charitas, ut inquit D. Paul. in epist. ad Titum cap. 1. Perfect [sect. 69] autem charitas foras mittat timorem, ut habetur 1. Ioan. 4. non poterunt infideles utilissima haec charitatis rudimenta percipere, si ab illis, qui ea praedicant, primo ingressu terrentur, & se debellari, bonis spoliari, & occidi conspiciunt. Neque ullo modo eiusdem legis mansuetudinem, suavitatem, & aequitatem agnoscent, si illius professores ac magistros omnia per saevitiam, duritiem, avaritiam, & iniquitatem facere vident. Quin potius [sect. 70] illam blasphemabunt, & detestabuntur, existimantes, nostram legem dare licentiam violandi iura gentium, imo & ius naturae, occupando res alienas invitis dominis, & inferendo bellum sine titulo iusto. Vnde duriores etiam fient, & magis indispositi ad Fidem suscipiendam, & Christiani infestissimi hostes Barbaris ipsis reddentur, atque de eorum numero erunt; de quibus Michaeas Propheta cap. 2. praedixit: Et eos, qui transibant, simpliciter convertistis in bellum. Prout [sect. 71] re ipsa contigisse tradit Fr. August. Davila dict. cap. 54. pag. 219. narrans, Indos aliquos Novae Hispaniae, ob militum nostrorum scelera, & saevitiam, ita nomen Christi, & Christianorum exossum habuisse, ut Religiosis viris, qui postea ad eos convertendos, puriori, & ardentiori Fidei zelo accesserunt, necessarium fuerit, illis suadere, se non Christianos, ut illos milites, sed patres Christianorum esse, & licet sub eadem Fide, aliud tamen vitae institutum, & verae Christianae religionis officium profiteri. Et ut daremus, huius timoris ratione infideles ad Fidem devinctis manibus pervenire: adhuc tamen postea ex hac conversione plura quidem damna, & scandala nasci, & timeri potuissent, prout advertit, & exemplis ostendit Episcopus Chiapens. ubi sup. & Marquard. in tract. de Iudaeis, & infidel. 3. part. cap. 2. num. 5. Nam [sect. 72] quemadmodum coacta matrimonia difficiles solent exitus generare, ut alias dicitur in cap. requisivit 17. de sponsal. ita & spirituale connubium, quod in baptismatis susceptione contrahitur, si metu, vel terrore fiat, aut quavis alia animi concussione, in blasphemiam, apostasiam & alios errores degenerat, & frequentius, non tam infideles ad credendum movet, quam ad fingendum se credere, & Fidem Christianam recipere, ut multis exemplis ex historijs petitis cum Sigiberto, Cranzio, & alijs probat Maiolus de perfid. Iudaeor. pag. 186. & sequentib. quod [sect. 73] immane sacrilegium est, ut recte docet Victor. sup. d. num. 39. Et ante eum Caietan. 2. 2. quaest. 10. art. 8. qui hoc argumento convincit eos, qui metu poenae ad Fidei professionem infideles inducunt, qui illam prius voluntarie, saltem indirecte non susceperunt, & ad sacrilegium concurrere docet, & sequitur Gregor. de Valencia d. punct. 6. col. 409. rectius agitur, & Sotus d. quaest. unic. art. 10. pag. 269. ubi refert, quod [sect. 74] in hac mansuetudine, & suavitate praedicationis Fides, nostra differt a perfidia Machometi; nam illa tanquam quae nulla ratione persuaderi poterat, vi, & armis in mundum obtrusa est; nostra [sect. 75] vero per homines inermes, & mites, sola veritatis energia mundum vicit, iuxta illud Ioan. 1. 5: Haec est victoria, quae vicit mundum, fides nostra. Quod quia exacte aliquando servatum non est, [sect. 76] plura mala contigerunt, quae referunt Chiapa, Acosta, & Avila ubi sup. & Hispani homines, qui primis illis harum Indiarum expeditionibus militarunt, male apud nostros, & exteros audire coeperunt, quod hoc Religionis praetextu, magis tamen divitiarum, quam animarum, lucro inhiantes, plures Indos deleverint, quam converterint, ut ex Petro Zieza, Ioan. Metello, & alijs narrat Theatr. vitae hum. volum. 12. lib. 3. pag. 2739. & 2753. & diximus sup. lib. 1. cap. 16. ex num. 94. & lib. 2. cap. 3. num. 60. & repetimus infra lib. 3. cap. 5. Et hoc dolens Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 2. cap. 5. §. 2. pag. 108. in margine, refert se audijsse [sect. 77] a B. Fr. Michaele de Benavides Archiepiscopo de Manila, quod in aliquibus partibus Indiarum Machometani suam sectam Indis iuxta legem, & normam Evangelicam proponebant, & praedicabant: at Catholici nostram, iuxta regulas, & praecepta Machometis: vae autem, inquit, Theologis, qui talia consulunt. Et [sect. 78] conducunt verba D. Vincentij lib. 1. quem refert Chiapensis ubi sup. sol. 13. ubi illud Machometis reprehendens, qui dicebat, se in terrore gladij, & vi armorum missum fuisse: Adverte (inquit) si huiusmodi praedicatio ad Dei Prophetam debeat pertinere, in quibus nihil est aliud, quam fraus & violentia, & humani sanguinis effusio, & quidquid prorsus latrones & viarum insidiatores faciunt, agebatur. Quibus addere licet cum Rutilio Benzonio lib. 5. de ann. Iubil. cap. 10. pag. 131. & seq. Tantum abesse, [sect. 79] ut Deus mediantibus bellis fidem suam extendi desideret, quod pacem potius saepe, tanquam medium opportunum elegerit, vel ad Evangelium praedicandum, vel ad Divinas, Canonicasque leges promulgandas, vel denique ad Religionem tuendam. Sic [sect. 80] enim Oseae 2. dicitur: Et arcum, & gladium & bellum conteram de terra. Et Micheae 4. atque etiam Isaiae 2: Concident gladios suos in vomeres, & lances suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Quae loca ad litteram intelliguntur de summa pace temporali, quae in universo Orbe tempore Nativitatis Christi vigebat, ut commodior via Evangelio per totum illum praedicando pateret, ut constat ex D. Hierony. ibidem, qui adnectit, tunc impletum esse illum Angelorum concentum: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonae voluntatis: & in diebus eius orta est iustitia, & multitudo pacis. Tunc etiam [sect. 81] Templum Iani Quirini clausum fuit, quod non nisi in summa tranquillitate fiebat, ut prodit Suetonius in Augusto cap. 22. & in Nerone cap. 14. Orosius lib. 6. cap. 22. Eutrop. lib. 9. in Gordiano, Euseb. lib. 9. demonstr. Evang. cap. 17. Cardin. Baron. tom. 1. annal. Martyrol. Roman. in die Natalicio Domini, ibi: Toto Orbe in pace composito. Et [sect. 82] Virgilius ita de Augusti tempore canens lib. 1. AEneid. Aspera tunc positis mitescent saecula bellis. — Dirae ferro compagibus arctis, Claudentur belli portae furor impius intus, Saeva sedens super arma, & centum vinctus ahenis Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento. Est [sect. 83] autem elegans descriptio pacis, quam Isaias proponit, ab eventu nimirum sumpta. Nam ut belli tempore agri vastantur, agricultura cessat, & rustica instrumenta in arma bellica convertuntur, ut belle ostendit Virgil. 1. Georg. & 7. AEneidos, Ovid. 1. Fastor. & habetur Ioelis 3. Sic regnante pace contraria vigent studia, & quae Martis antea, Cereris postea ministerijs arma deserviunt, iuxta illud [sect. 84] Martialis lib. 14. epigr. 34. cuius titulus: Falx ex ense: Pax me certa ducis placidos conflavit in enses Agricolae nunc sum, militis ante fui. Neque minus apposite nostro instituto favet alia expositio, quam ad praedicta loca tradit post alios Gasp. Sanctius sup. d. cap. 2. Isaiae n. 9. vers. Sed ego; [sect. 85] nempe Prophetarum sensum esse, illam futuram esse Christi oeconomiam, & illam Evangelij legem, ut homines non ad bellum inflamment, sed ad pacem adducant. Pro qua Ego ultra illum expendo [sect. 86] insignem locum Arnobij lib. 1. contra Gentes, ubi ostendens, quantum mundus hac in parte legi Evangelicae debeat, sic eleganter scribit: Cum magisterijs Christi acceperimus, ac legibus, malum malo rependi non oportere, iniuriam perpeti, quam irrogare esse praestantius, suum potius fundere, quam alieno polluere manus, & conscientiam cruore. Habet a Christo beneficium iamdudum Orbis ingratus, per quem feritatis mollita est rabies, atque hostiles manus cohibere a sanguine cognati animantes occepit. Et utramque etiam interpretationem accipere poterit [sect. 87] illud Zachariae cap. 14. In die illa erit, quod super fraenum equi est Sanctum Domino, idest, ut D. Hierony. & Cyrillus exponunt, tunc summa pax erit (scilicet nascentis Christi, vel legis gratiae temporibus) nec indigebunt equis, qui ad pugnam apti sunt, Proverb. 12. ac propterea omnia eorum ornamenta Domino consecrabuntur. Quamvis D. Ambros. in Oratione de obitu Theodos. Imperatoris, Theodor. lib. 1. historiae Ecclesias. cap. 18. Sozomen. lib. 2. cap. 1. Nicephor. lib. 8. cap. 29. & idem D. Cyrillus in eundem locum Zachariae supra dicta eius verba interpretentur [sect. 88] de fraeno Constantini Magni, in quo unus ex clavis Crucis Christi ab eo positus, fuit, ut per sacrarum rerum venerationem victoriam in praelijs obtineret, atque eiusdem clavi praesidio, pericula belli evitaret; licet haec expositio ridicula D. Hieronymo videatur. Qvinto & ultimo, superioribus inhaerendo, considero, quod si, ut assertores contrariae sententiae perpendunt, ideo armatis militum manibus, & bellorum concussionibus, in conversione Indorum utendum fuit, quoniam media suis finibus convenire debent, & potestati, cui competit finis, competit etiam cura de medijs: longe maiori ratione affirmare debemus, haec omnia, fidem praedicare, suadere, & propagare volentibus, summopere fugienda esse. Nam cum in omnibus multum valeat [sect. 89] illud Senecae dictum lib. 1. de Clementia: Ingenia nostra, ut nobiles, & generosi equi, melius facili fraeno reguntur. In hoc tamen munere animarum ad Fidem convertendarum, plurimum quidem id observari debebit: [sect. 90] quoniam lex Christi maximam libertatem, voluntatem, & suavitatem in sui introductione, & suasione requirit, ut docet D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 8. Rainerius in Panteologia 1. par. cap. de infidelibus, & Nos supra in primo, & tertio huius capitis argumento latissime probatum reliquimus. Vis [sect. 91] autem, timor, aut metus multum minuit de voluntario, ut docet Aristot. lib. 5. Ethic. ad Nichom. imo nihil voluntati, & consensui tam contrarium est, quam vis, atque metus, ut ait Vlpian. in l. nihil consensui 116. D. de reg. iuris, ubi Petr. Faber. & Raevard. plura alia in eiusdem sententiae comprobationem adducunt. Atque adeo in medijs [sect. 92] errare videntur, & igniculos fidei opprimire, quos fovere desiderant, qui verberibus, loco verborum utuntur, & dum voluntatem quaerunt, voluntarium excludunt, & Apostolorum officium contra morem Apostolicum exercentes, plus se per minas, bella, & armorum terrorem profuturos sperant, quam per pacem, mansuetudinem & prudentiam, ita enixe a Christo Domino commendatam, & per exemplum puritatis, & sanctitatis vitae ab omni avaritia, & turpitudine liberae. Quibus dumtaxat armis in hac militia procedendum esse, Christus ipse Ioan. 6. & D. Paul. 1. Corinth. 1. & 2. 10. [sect. 93] & omnes Ecclesiae Patres passim scribunt. Inter quos Gregor. relatus in d. cap. quid autem, & cap. qui sincera 45. distinct. novam, & inauditam illam praedicationem appellat, quae verberibus exigit fidem, & blandimentis, non asperitatibus praedicandam animadvertit. Et iterum lib. 1. epist. 34. sic ait: Eos enim, qui a Religione Christiana discordant, mansuetudine, benignitate admonendo, suadendo ad unitatem Fidei, necesse est congregare. Ne quos dulcedo praedicationis, & praetentus futuri iudicij terror ad credendum invitare poterat, minis, & terroribus repellantur. Oportet ergo, ut ad audiendum de vobis verbum Dei benigne conveniant, antequam austeritatem, quae supra malum extenditur, expavescant. Et Div. Athanas. in epistol. ad solitariam vitam agentes, quem refert Balthas. Chavasius de notis verae religionis, pag. 845. hoc veluti signo religionem nostram ab haereticorum perfidia distinguit, sic inquiens: Nova ista, & execrabilis haeresis, quos non potuit verbis inducere, eos vi, plagis, carceribusque ad se pertrahere annititur; atque ita vel seipsam, quam non sit pia, & Dei cultrix manifestat. Piae enim religionis proprium est, non cogere, sed suadere, siquidem Dominus non cogens, sed libertatem voluntati permittens dicebat: Si quis vult venire post me, &c. Chrysost. quoque & Ambros. quorum verba retulimus supra hoc capite numer. 14. mansuetudine, exemplo, & doctrina, non coactione, aut terrore ministerium istud peragendum esse testantur; & tunc in eo Praedicatores proficere, cum oves sunt, tunc vero retrocedere, & superari, cum in naturam luporum transierint. Et hoc etiam est, quod docuit Div. Augustin. in sermon. de puero Centurion. Infidelibus blandiendum est, non irascendum, ut per amorem, & dulcedinem possint Christo lucrari. Et Div. Dionysius in epistol. ad Denophil. in fine, ita scribens: Doceri quippe ignaros decet, non supplicijs affici; sicut & caecos non cruciamus, sed ad manum ducimus. Ingentis enim horroris est, quod is, quem Christus summe bonus errantem in montibus requirit, fugientemque revocat, & vix repertum sacris humeris revehit, abs te affligitur, repudiatur, abijcitur. Plane enim, qui [sect. 94] his passibus ambulant, & quae verbis suaviter docent, factis ipsis exemplariter implent, facilius, & securius infideles, quantumvis barbaros, movent, & sibi, & Deo, quem praedicant, maiorem Fidem, amorem, & auctoritatem conciliant; cuius ex contrario blasphemiam, aut vilipendium illi, ut supra diximus, suscitare noscuntur, qui armis, & terroribus Evangelij legem extendere volunt, & adversam disciplinae suae vitam agere non verentur. Etenim, ut praeclare inquit Div. Chrysostom. in homil. 4. sup. 2. ad Titum, non [sect. 95] ex verbis dogma verum, sed ex ipsis rebus, atque vita Gentiles iudicare consueverunt. Et S. Leo serm. de S. Laurentio: Facilis ad cohortandum sit oratio, efficax ad suadendum: validiora tamen sunt exempla, quam verba, & plenius est, opere docere, quam voce. Et ita Paul. ad Philip. 2. [sect. 96] Praedicatores commonefacit, ut sine reprehensione vivant in medio nationis pravae, atque perversae, & modestia eorum nota sit omnibus hominibus, & 1. Petr. 2: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, & in eo quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Idem etiam diserte docet Div. Hieronym. sup. capite 5. Matth. inquiens; Praedicatores verbi, auri, & argenti cupidos esse non debere, ne infideles existiment, ea de causa praedicare, & ne incurramus in illud Pauli, qui praedicas non furandum, furaris, qui praedicas non moechandum, moecharis, execraris idola, & sacrilegium facis. Et non minus apte, & eleganter div. Chrysostom. in homil. 1. Imperfect. super idem cap. Matthaei: Per illos quidem (inquit) qui dicunt, & non faciunt, blasphematur Deus: utpote, si bene docent, & melius vivant, videntes Gentiles dicunt: Benedictus Deus, qui tales habet servos. Vere enim illorum est Deus verus: nisi enim ipse esset iustus, nunquam populum suum circa iustitiam sic teneret. Nam scientia domini ex moribus familiae demonstratur. Si autem bene doceant, & male conversentur, videntes Gentiles dicunt: Qualis est Deus eorum, qui talia agunt? Numquid sustineret eos talia facientes, nisi consentiret operibus eorum? Vide quomodo Deus per malos Christianos blasphematur, nec potest dominus bonam opinionem habere, qui malam familiam habet. Vnde Paul. ad Roman. 2. unum dictum est ad populum Dei: Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes. His concordat D. Augustin. in lib. de vita Christi, dum inquit: Sanctum esse populum suum Deus voluit, & ab omni contagione iniustitiae & iniquitatis alienum, ut nihil in eo gentes, quod redargueretur, invenirent, sed quod admirarentur, & dicerent: Beata gens, cuius Dominus Deus eorum, populus, quem elegit haereditatem sibi. Et D. Polycarpus Martyr, unus ex S. Ioannis Discipulis, in epistol. quam ad Philip. scripsit, ita ait: Omnes vos invicem subiecti estote, conversationem vestram considerantes irreprehensibilem in gentibus, ut ex bonis operibus vestris, & vos laudem accipiatis, & Dominus in vobis non blasphemetur. Vae autem illi, per quem nomen Domini blasphematur. Sobrietatem ergo docete omnes, in qua & vos conversamini. De quo argumento, & [sect. 97] vitae eorum, qui inter infideles Evangelium propagare desiderant, integritate, oratione, fiducia in Deum, ferventi charitate, beneficentia, prudentia, castitate, paupertate, patientia, labore, longanimitate, scientia, exemplo, & alijs, quae in operarijs Evangelicis requiruntur, plura quidem dicere possem, nisi ea alij multis in locis sigillatim propusuissent, & illustrassent: & praecipue, de Indis nostris loquens, Ioseph. Acosta de procur. Ind. salute, lib. 1. capit. 14. lib. 2. cap. 16. & sequent. & lib. 4. cap. 5. Anton. Possevin. in Biblioth. 1. tomo, lib. 9. capite 19. & sequentib. Thomas a Iesu de procuranda omn. gent. salut. lib. 4. part. 2. per totum, & Pat. Ioan. Pineda de reb. Salom. lib. 5. cap. 4. §. 6. num. 5. pag. 283. ubi inquit, Verbi Dei ministrum instar politae, & acutae sagittae instructum esse debere doctrinae splendore, acuminis subtilitate, velocitatis pennis, & fervore discurrendi, neque in alium scopum ferri debere, quam in corda mortalium collimanda. Sed omittere nolo alia verba D. Chrysostom. homil. 44. in Matth. ubi ex vita, & moribus Evangelizantium sumi posse, inquit, argumentum an virtutis zelo, vel avaritiae, aut inanis gloriae cupiditate ducantur: Si Magister, aut Doctor in sanctitate versatur, cognosce, quod propter Deum errantem corrigere vult. Si autem in malis versatur, quomodo alium propter Deum corrigere valet ad bonum? Numquid enim aliquis magis misericors potest esse alteri, quam sibi? # 18 CAPVT XIIX. De dictarum opinionum concordia, & explicatione. Et qualis demum vis, aut coactio Fidei propagandae causa infidelibus licite inferri possit? SVMMARIVM Capitis XIIX. -  1 Indorum, & aliorum infidelium conversio si more, & modo Apostolico fieri potest, absque dubio utilior, & laudabilior erit. -  2 Praxis, & experientia quotidiana ostendit, Apostolicum praedicandi modum inter Indos exacte servari non posse. Et num. sequentibus. -  3 Praeceptum annuntiandi, & propagandi Evangelij semper, & ubique pro viribus impleri debet. -  4 Deum tentare, vel miracula expectare nemo debet, dum humana, & rationabili via incedere potest. -  5 Cap. quaeritur 22. q. 2. & cap. si nulla 23. q. 8. expenduntur. -  6 Ioannes Metellus deridet eos, qui volunt inter Indos sine armis praedicare, & historiam circa hoc enarrat. -  7 Iosephi Acostae elegans testimonium expenditur de causis difficultatis, aut impossibilitatis praedicandi Apostolico modo inter Indos. -  8 Indi, qui barbari sunt, & agrestes, severitate salutari compelli possunt, in Ecclesiae gremium intrare. -  9 Anton. Possevin. aperte sentit, hodie inter Indos, considerata eorum feritate, varietate, & distantia Apostolicum praedicandi modum servari non posse. -  10 Antonij Cordubensis sententia de modo conversionis Indorum. -  11 Praedicatores ut sint tuti inter Barbaros, de quorum conversione agunt, bene possunt secum aliquos milites ducere, & arces munitas extruere, ex sententia Ioannis Maioris, & aliorum. -  12 Ioseph. Acosta quae auxilia, quasve militares expeditiones admittat, ut Fides tuto inter Barbaros praedicari possit. -  13 Fr. Thom. a Iesu praesidia militaria concedit ad fraenandos Indos, & praedicatores tuendos. -  14 Pat. Franc. Suar. Praedicatores Indorum cum praesidio, & exercitu sufficienti mitti posse, resolvit. -  15 Schedulae plures Regiae expenduntur, quibus opinio Ioan. Maior. in modo praedicationis Indorum probatur. -  16 Indos infideles vi praecisa, & absoluta per bellum, aut alio modo ad Fidem convertere, nunquam Hispani voluerunt, nec cogitarunt. -  17 Schedulis, & instructionibus Regijs semper cautum fuit, ut Indi, qua maxima fieri posset suavitate, & humanitate, ad Fidem allicerentur. -  18 Indis, ob Fidem recipiendam, vel ex alijs causis, quae gravissimae & urgentissimae non essent, nunquam Reges nostri bellum fieri permiserunt. -  19 Schedulae, & instructiones plures, referuntur, quae violentias, & iniurias, Indis illatas, graviter punire iusserunt. -  20 Bella per Hispanos Indis illata, ut plurimum, legitima fuerunt. -  21 Fidei receptio voluntarie facta, post bella, quae ad eam directo ordinata non sunt, violenta appellari non potest. -  22 Coactio indirecta ad Fidem non est per se, & intrinsece mala. -  23 Infideles licet expugnari non possint, ut credere compellantur, expugnati tamen, bene hortari possunt ad credendum. -  24 Bellum & armorum terrorem inter Indos Fidem introduxisse, qualiter intelligendum sit. -  25 Fidei, & Ecclesiae propagationem multoties Deus bellis & alijs aerumnis mediantibus, ordinavit. -  26 Percussio Christianorum Ierosolymis facta, causa fuit, ut facilius per totum Orbem Evangelium diffunderetur. -  27 Gothorum, & aliarum nationum barbararum bella, & incursiones, eisdem, & alijs multis gentibus aditum ad Fidem disposuerunt. -  28 Armenij a Tiridate subacti ad Christi Fidem devenerunt. -  29 Burgundiones propter Hunnorum incursiones Christo se devoverunt. -  30 Franci cum Alemanis bella suscepturi, Religionem Christianam profiteri coeperunt. -  31 Constantini Magni Imper. conversio ob belli causam facta fuit. -  32 Saxones, Bohemi, Slavini, & Rugiani, qualiter occasione bellorum ad Fidem pervenerint. -  33 Prussis Boleslaus pepercit sub conditione, ut Fidem acciperent. -  34 Heraclius, Sisebutus, & Dagobertus Iudaeos omnes in suis Regnis degentes baptismum recipere coegerunt. -  35 D. Isidorus quid senserit de facto Sisebuti, Iudaeos sui Regni baptizari cogentis. -  36 D. Paul. ad Philip. 1. vers. 18. quid senserit, dum ait, se gaudere, sive per veritatem, sive per occasionem Christus annuntietur. -  37 Infideles degentes in terris Christianorum licite possunt secundum sententiam aliquorum directo ad Fidem Christianam compelli, quae tamen non probatur. -  38 Infideles subditi, vi indirecta & causativa bene possunt ad Fidem deduci. -  39 Cap. debet, & cap. ult. 23. q. 4. ubi D. August docet, malos esse prohibendos a malo, & cogendos, ad bonum, qualiter sit explicandum? -  40 Infideles possunt pecunijs, donis, & muneribus ad Fidem allici. -  41 Simonia est aliquid dare, vel pacisci expresse pro rebus spiritualibus, vel ut quis ingrediatur religionem, aut si detur in vim modi, vel conditionis. -  42 Deus saepe promitti bona temporalia servientibus eum. -  43 Foeminae legatum licite relinqui potest, sub conditione, si ingrediatur religionem. -  44 Insidelibus vitam donare ea conditione, si baptizentur, usu receptum est. -  45 Fidelis foemina licite convenit de matrimonio contrahendo cum infideli, ea conditione, si fiat Christianus. -  46 Infidelis licet peccet, baptismum, ob pretium sibi datum recipiens: non tamen peccat ille, qui eum invitat. -  47 Cap. iam vero 23. quaest. 6. illustratur. -  48 Iudaei, & alij infideles subditi, possunt tributis, oneribus, & alijs servitijs gravioribus, non tamen insolitis premi, & honoribus & privilegijs privari, ut ad baptismum recipiendum alliciantur. -  49 Psal. 32. & Isaias cap. 26. ad ignominias, & angustias, quas Iudaei hodie ubique patiuntur, respiciunt. -  50 Iudaeis non debet servari aequitas. -  51 Iudaei a Christianis habitu distingui debent. -  52 Iudaei, & alij infideles an, & quando bonis privari, & a terris Christianorum licite expelli possint, si baptismum non receperint? -  53 Fidem semel etiam minus religiose, & voluntarie receptam & professam, deserere non licet. -  54 Cap. de Iudaeis 45. distinct. perpenditur, & illustratur. -  55 Cap. contra Christianos, de haeretic. lib. 6. expenditur, & illustratur. -  56 Infidelis, qui amore alicuius puellae fidelis ductus simulate se baptizari permisit, & cum ea matrimonium contraxit, in baptismo, & matrimonio perseverare in foro contentioso cogendus erit. -  57 Baptismus a parvulis Iudaeorum, vel aliorum infidelium inter se invicem factus, validus erit, etiam si per ludum fiat, cum intentione tamen baptizandi. -  58 Athanasij baptismus qualiter factus fuerit? -  59 Baptismum si quis omnino invitus, & coactus recipiat, an si postea metu cessante, per longum tempus non contradicat, vere Christianus, & baptizatus censeri debeat? -  60 Indi, qui ob eam tantum causam baptismum recipiunt, ut suis Regibus placeant, vel eos imitentur, an sint vere Christiani? -  61 Principum auctoritas, & exemplum multum inter infideles barbaros prodest, ad eorum faciliorem conversionem. -  62 Schedulis pluribus cautum est, ut Praedicatores Indorum, eorum Principes & Gubernatores ante omnia sibi gratos reddere curent. -  63 Media omnia licita excogitare, & exequi oportet, per quae Barbari facilius ad Fidem deveniant. -  64 Praedicatores Indorum, ut ornatiori culta incedant, & musicis instrumentis utantur, Regiae schedulae monent. -  65 Indorum Praedicatores non peccant, si vestibus ornatioribus, & cibis lautioribus utantur, ut eos pluris Barbari aestiment, & sic melius ad Fidem alliciant. -  66 S. Franc. Xavierus qualiter, & qualiter vestem mutaverit in Christiana apud Iaponios expeditione? -  67 B. Pat. Matth. Riccius vestem ornatiorem sumpsit, cum inter Sinas praedicare voluit. Vestibus ornatioribus semper bonos habitus fuit, ibid. -  68 Praedicator Indorum an licite possit maiorem sanctimoniam, quam re vera habeat simulare, ut eos melius convertat? -  69 Fidem, & eius mysteria levioribus, & futilibus argumentis is etiam inter Barbaros praedicare, & suadere non licet, alijs solidioribus omissis. -  70 Barbarus ita nemo est, ut quasdam evidentes de Fide credenda persuasiones percipere nequeat. -  71 Fides Christi, sicut neque per vim, ita nec per mendacium, aut fallaciam introducenda, & suadenda est. -  72 Deus non indiget mendacijs hominum ex Iob. & D. Paulo. HIS Argumentis, & considerationibus affirmativa, & negativa supradictae quaestionis, sive tituli pars, ita muniri, & corroborari videtur, ut mirum non sit, utramque tot, ac tantis sectatoribus placuisse. Sed ego, ut eas, quatenus fieri possit, ad concordiam redigam, & certa ab incertis separem. Primo constituo, posteriorem istam, quae nullo modo coactam, & violentam Fidei praedicationem, & propagationem admittit, in puncto quidem iuris veriorem, & securiorem videri, solidioribusque rationibus niti. Quis [sect. 1] enim negare poterit, conversionem Gentium omni militari apparatu remoto, & more & instituto Apostolico factam, magis laudabilem esse? & officij, atque aequitatis, plenam, cum exemplo, & doctrina ipsius Christi Domini, & Discipulorum eius confirmata reperiatur, qui pace, ac patientia sua, & eximia paupertate, & humilitate potentiam mundi vicerunt, ut concludunt rationes, & auctoritates pro eadem opinione toto capite praecedenti perpensae, & Ioseph Acosta lib. 2. de procur. Ind. salut. capite 8. pag. 236. in actu tamen [sect. 2] practico, supposita omnium ferme Indorum, qui olim reperti sunt, & hodie etiam reperiuntur, feritate, & stoliditate, & innumeris alijs difficultatibus, quas supra capite 16. ex numero 43. consideravimus, vix quidem esse arbitror, ut progressus aliquis in Fide apud eosdem seminanda, & promovenda fieri potuerit, aut possit, si vis aliqua non misceatur, qua & Barbari ipsi ad humanitatis officia prius redigi valeant, & Divini Verbi praedicatores secure inter eos versari, atque iniunctum sibi Evangelizandi munus explere. Et hoc sensu acceptae prioris opinionis auctoritates, & argumentationes, non usquequaque reijciendae, aut contemnendae videntur. Nam [sect. 3] cum praeceptum annuntiandi, & propagandi Evangelium, omnibus temporibus, & in omnibus nationibus vigeat, his se accommodare Catholici nostri Reges, & Praedicatores ab illis missi, debuerunt, & non [sect. 4] Deum tentare, vel miracula expectare, aut sub specie perfectionis Evangelicae, temere se Barbarorum arbitrio committere; sed via potius humana incedentes, rationabili consilio id facere, quod tempus, occasio, convertendorum conditio, & intentio suscepti muneris exigebat, argument. text. in [sect. 5] capit. quaeritur 22. quaest. 2. ibi: Et in hoc ostenditur, quod nemo debet tentare Deum suum, dum habet, quod rationabili consilio faciat: & in cap. si nulla 23. quaest. 8. ibi: Ne videlicet Deum videatur homo tentare, si habet, quod faciat, & suae, ac aliorum saluti consulere non procurat, & sanctae Religionis detrimenta non praecavet. Quorum iurium, in specie nostra, meminit Malferitus dict. cons. 769. apud Mandellum, num. 14. & seq. & Gregor. Lop. in d. l. 2. partitae, col. 4. vers. Et id quod Caietanus. Quam sententiam, ultra Auctores, quos retulimus d. cap. 26. num. 2. & seqq. expresse agnoscit [sect. 6] Ioan. Metellus in epist. prooemiali, quam ad historiam Hieron. Ossorij Episcop. Siluens. scripsit, & ex eo resolvit Theatr. vitae humanae, volum. 27. lib. 3. pag. 4090. tradens, diu quidem in Hispania disceptatum, num Indi bello, an sola Divini Verbi Christiani promulgatione, praedicationéve ad nostra sacra, & ritus traducendi forent? obtinuisseque (reclamantibus tamen multis) aliquorum Dominicanorum sententiam, qui benevolentia potius, & persuasione, quam ferro, ad Christianam Religionem convertendos esse putarent. Cum autem ex ijs quidam sese inermes in Floridam, hoc nomine, contulissent, statim a Barbaris fuisse trucidatos, stultitiaeque suae poenas dedisse. Atabalibamque Peruanorum Regem Fidei notitiam, & librum sibi a nostris ante bellum oblatum, in terram, tanquam ridiculum, proiecisse: Necessario igitur (inquit praedictus Auctor) usus alteram sententiam, nimirum vi, armisque Indos ad Christianam Fidem esse deducendos, compellendosque comprobavit. Idem quoque, pius, & [sect. 7] elegantius tradit Ioseph. Acosta dict. lib. 2. cap. 8. pag. 238. ubi ait, quod si veterem illam, & Apostolicam Evangelizandi rationem in plerisque huius Occidentalis Orbis gentibus adamussim tenere quis pergat, nihil aliud, quam amentiae extremae damnandus erit: neque immerito, cum experientia ipsa, omni exceptione superior testis, rem abunde monstraverit. Nam in multis expeditionibus, & praecipue in illis, quae semel, atque iterum, & tertio ad Floridam factae sunt, praedicatores, qui pacifice, & Evangelico modo ad Indos ingressi sunt, inauditi, indicta causa, misere, & absque ullo animarum fructu trucidati fuerunt; quod & Dominicani probarunt, & alij Religiosi viri plus satis experti sunt. Propterea quod hae gentes, sicut bestiarum moribus utuntur, ita humanitatis parum permittant, sine foedere, sine misericordia, prout quidvis collibitum est, ita temere agentes: in hospites, & externos nullum gentium ius observantes, cum ne inter se quidem naturae leges sciant. Quamobrem qui horum se ratione, & arbitrio commiserit, poterit is cum apris, & crocodillis amicitiam inire. Neque vero ab istis martyrium expectandum est, quae fortassis spes tantum discrimen levaret: non enim pro Fide, pro Christo, pro Religione moriendum est: sed vel ut suaviores epulas de te praebeas, quod Brasiliensibus, & toti Septentrionali orae huius Orbis vulgare est, vel spolium praebeas barbaris elegans, vel denique quia visus es nunquam, & quid in te sibi liceat, experiri iuvat. Vnde non est prudentiae, specie iustitiae sanctioris committere, ut salutem ipse abijcias, & alienam nihilo amplius compares. Hactenus Iosephus Acosta, qui iterum lib. 3. cap. 13. pag. 329. [sect. 8] docet, infideles, qui se in recipienda Fide duriores praebent, rusticitate magis animi, quam electione rationis (cuiusmodi barbari pene omnes sunt, iudicij vix sententiam sequentes, sed impetu, aut consuetudine impulsi) hos certe severitate quadam salutari in Ecclesiae gremium intrare, compellendos esse. Acostae vestigia premens [sect. 9] Anton. Possevin. in Bibliot. 1. tom. lib. 9. cap. 24. pag. 402. ita, non minus eleganter scribit: Verumtamen, quoniam non desunt, qui specie perfectioris boni cogitent, nihil aliud esse curandum ijs, qui ad Indias pro Evangelio navigant, & adeo reliquis, qui Christiani sunt, quam ut illuc in baculo, & pera proficiscantur: uni Deo absque alijs praesidijs innixi. Certe non omnino omnibus in locis ita pensanda res est: quin secundo addendum, non solum destrui finem, cum media tolluntur, sed diversa quaedam pro diversis mundi quasi aetatibus requiri. Potuisse quidem illud ab Apostolis praestari, quibus varia charismata, linguarum donum, & peculiaris a Deo concessa facultas fuerat, donec grandesceret, quae plantabatur Ecclesia. At irrigatio cessat (inquit Gregorius Magnus) ubi arbor egit radices. Et quod non valet Sacerdos efficere per Doctorum sermonem (ait Isidorus) iam potestas hoc debet implere per disciplinae terrorem. Sane vero plurimis, qui sub Regum patrocinio, atque imprimis a Sede Apostolica ad Indias transmiserunt, si naucleri, naves, remiges, milites, commeatus, vestes, libri, portus, domicilia, defuissent, ecquid inter illas truces gentes sine miraculorum & linguarum dono efficere potuissent? Aut quomodo sine magistratu, praesidijsve ullis salvi fuissent? Et vero qui absque his medijs, specie quidem zeli, sed non integra fortasse scientia impulsi, in easdam gentes aliquando procurrerunt, paucissimi fuere, qui aut re infecta, aut omnino non redierint, non perseveraverint, aut denique misere trucidati non sint in Florida, in Nova Hispania, in Brasilia, in Peruano tractu, in philippinis, in Malucis, in Macano, Malaca, & in reliqua India. At contra reliqui Divinum negotium bene gessere, qui pristinam viam institerunt in eadam Florida, Chichimecis, California, Nova Mexico, multis tractibus Peru, Brasiliae, in plurimis item insulis Archipelagi Philippinarum, Babuyanae, Lequijs, China, Cochinchina, Camboxa, Ciana, Iava, Burneyo, & plerisque alijs insulis. Haec Possevinus. Cui arrident verba Anton. Cordubens. in quaest. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 503. vers. Non est ergo, ex eisdem rationibus concludentis; non [sect. 10] esse nunc Fidem praedicandam, neque gentes, & idololatras ad Fidem convertendos omnino eodem modo sicut in Ecclesia primitiva, ubi saepe miracula fiebant, quando paucissimi fideles Christiani erant, quia non est eadem ratio, & causa, ut dictum est. Et iuxta hanc sententiam bene potest admitti, & secure defendi doctrina Ioan. Maioris in 2. Sentent. dist. 44. quaest. 2. dum [sect. 11] ait; posse hodie Principes Christianos ad convertendos Barbaros mittere praedicatores cum sufficienti exercitu, non ut bellum inferant, sed ut praedicatores securi incedant, turresque & arces munitas in terminis provinciarum infidelium construere, ut facilior, & securior aditus, & exitus fidelibus pateat; quod licet reijciant, imo & irrideant Victoria, Banez, Eman. Rodericus, & Pat. Lud. de Torres in locis sup. cap. prox. numer. 1. relatis: recte tamen & prudenter probat, & laudat Gregor. Lopez in d. 1. 2. partitae, gloss. magn. col. 2. & col. 16. vers. Tertia conclusio, & Ioseph. Acosta, istarum Indicarum rerum, & expeditionum oculatissimus, & expertissimus testis, dict. lib. 2. cap. 11. 12. & 13. docens, quod [sect. 12] ut in militari disciplina non recte provincia aliqua expugnatur, & in ditionem redigitur, nisi deducta colonia, & praesidio imposito, gradus figatur; ita profecto in horum infidelium conversione nihil sperandum est lucri, nisi obfirmato animo, ijs corripiendis, instruendis, atque ad profectum usque promovendis, consilia, curae, conatusque omnes admoveantur. Neque enim repente quicquam legitima incrementa suscipit. Et ad hoc commode faciendum, simul proficisci oportere viros militares, necessaria humanae vitae praesidia in tam longa, tamque periculosa peregrinatione ferentes, simul vitae aeternae praecones Castris Christi militantes, ut diabolicca tyrannide captas animas Deo expugnent. Hocque ita coniuncto officio fieri oportere, non solum rationem docuisse, verum ipsam iam longo usu comparatam experientiam. Et quod si qua spes est salutis Barbarorum, in his certe expeditionibus posita est. Nam si praedicatione Evangelij commonendi, excitandique sunt, neque id sieri unius, & alterius Sacerdotis peregrinatione permittit, vel ipsorum ingenium ferox, vel regionum immensa distantia, necessario praesidio destituta, perspicuum est complurium hominum coetu, & rerum opportunarum apparatu opus esse; quae sane duo in harum expeditionum ratione continentur. Idem diserte docet Possevinus ubi sup. & [sect. 13] Fr. Thom. a Iesu lib. 2. de procur. Ind. salut. cap. 8. pag. 55. ubi. ait, ad propagandam, & defendendam Fidem, quae inter hos Barbaros praedicatur, necessarium esse Christianorum Principum patrocinium, & potentiam, & ut Barbari ipsi, natura efferati, vim nostrorum pertimescant, & aliquo fraeno foedera, & amicitias, quas parum curare solent, observare cogantur. Et iterum lib. 4. par. 1. cap. 1. pag. 120. ubi item ait: Et quod sine controversia esse videtur, possunt ministri, qui inter Barbaros versantur, suae vitae indemnitati consulere, & praesidijs illis, quae defensionis sunt propria, ut sunt praesidia militaria, & alia, quae Barbaros ipsos, quorum natura est maxime constans, & infida, in officio terrore, ac metu contineat, muniri. Eruditissimus quoque Pat. Franc. Suar. in tract. de Fide, disp. 18. sect. 1. num. 10. mitti [sect. 14] posse Praedicatores cum praesidio, & exercitu sufficienti propter rationes supra factas admittit; requirit tamen, ut prius infideles blande & pacifice de audienda & recipienda praedicatione moneantur. Quibus conveniunt [sect. 15] plurime nostrorum Regum schedulae, & instructiones, curam istam Ducibus ad has expeditiones missis praecise iniungentes. Et praecipue cavetur in provisione Caroli V. Imp. dat. Granat. 17. Novemb. ann. 1526. quae extat in 4. tom. sched. impr. pag. 224. ibi: Otrosi mandamos, que despues de hecha, e dada a entender la dicha amonestacion i requerimiento a los dichos Indios, si vieredes que conviene i es necessario para servicio de Dios nuestro Senor, i nuestro, i seguridad vuestra, i de los que adelante huvieren de vivir i morar en las dichas islas, i Tierrasirme, de hazer algunas fortalezas, o casas fuertes o llanas para vuestras moradas procuraran con mucha diligencia i cuidado de las hazer en las partes i lugares donde esten mejor, i se puedan conservar i perpetuar, procurando que se hagan con el menos dano, i perjuizio, que ser pueda, sin los herir, i matar por causa de las hazer, i sin les tomar por fuerca sus bienes, i hazienda: antes mandamos, que les hagan buen tratamiento, e buenas obras, i les animen, i alaguen, i traten como a Christianos, i proximos: demanera, que por ello, e por exemplo de sus vidas de los dichos Religiosos, o Clerigos, e por su dotrina, predicacion, e instruccion vengan en conocimiento de nuestra Fe, i en amor i gana de ser nuestros vassallos, &c. Et novissime idem expressius disponitur in alia epistola dat. Matr. 17. Martij anno 1619. ad Excellentissimum Proregem Principem Esquilacensem scripta; cui cum ibidem iniungeretur, ut pro viribus faveret expeditionem, & praedicationem, quam Gundisalvus de Solis ad Indos Toxococies, noviter repertos, facere destinabat, statim praecipitur: I pues el principal intento es la predicacion del Evangelio, i lo demas secundario, os encargo con particulares veras, e instancia, que procureis con buen consejo, i medios a proposito, proseguilla, i fenecella, pues sera obra de tanta estima: i porque sera caso feo entrar en tierra tan populosa sin las fuercas necessarias, procurareis autorizarlas, demanera que la gente se acredite, i no se aventure, i que se vayan siempre assegurando las espaldas con buenos bastimentos, i algunos abrigos, o fuertes, demanera que en caso repentino i de impetus de gente, tengan abrigo i reparo, procurando, que pues en aquella tierra no se ha visto gente de acavallo, ni armas de fuego, que desto aya el mejor recaudo que se pueda. I sobre todo os encargo afectuosamente el buen tratamiento de los Indios, i el regalo i caricias con que es justo atraerlos, conservando la autoridad que conviene entre barbaros, pues sabeis, que la conquista de las voluntades es la vitoria preciosa en el acatamiento de Dios, i la mas acepta al bien publico, i a mi servicio. Secvndo constituo, [sect. 16] nostram quaestionem in eo non versari, an vi praecisa per bellum, aut alio modo, infideles ad Fidem, & baptismum recipiendum, compelli possint? Certissimum namque est, hoc casu characterem baptismi non imprimi, & reliquas rationes, & auctoritates militare, de quibus in primo argumento capitis praecedentis meminimus. Neque existimari debet, Hispanos aliquo modo id ullibi tentasse, vel igonorasse, cum viros pios & religiosos secum semper in omnibus expeditionibus ducerent, quos hoc vulgatissimum Christiani iuris, & institutionis principium latere non potuit. Praesertim, cum [sect. 17] id satis animadversum in Regijs codicillis, & instructionibus reperirent; quibus serio, & graviter cavebatur, qualiter se cum Indis in Fidei praedicatione, & introductione habere deberent in omnibus expeditionibus, quae factae faciendaeve sunt, sive ad novas gentes quaerendas, sive ad iam quaesitas pervestigandas, districte praecipiendo, ut Barbari humanissime, quantum sieri posset, & suavissime tractarentur, blandisque verbis, assiduis praedicationibus, & Christianae vitae exemplo, commercijs quoque, donis, & muneribus ad Fidem suaderentur, & allicerentur, non autem vi, & armorum, ac bellorum terrore; [sect. 18] ad quae nunquam nostris pervenire concessum fuit, nisi prius graviter ab Indis aggressi, & lacessiti fuissent, & omnibus alijs medijs, requisitionibusque tentatis, vitae, & incolumitati suae aliter consulere non valerent. Quod optime in nostrae quaestionis terminis advertit Gregor. Lop. in. d. 1. 2. tit. 23. part. 2. gloss. magn. col. 4. versic. In modo tamen bellandi, Acosta lib. 2. de procur. Ind. lalut. cap. 7. & manifeste colligitur ex [sect. 19] schedulis sup. relatis, & ex prima, & pijsima illa instructione Christophoro Columbo a Regibus Catholicis data, quam refert Episcop. Chiapens. in. replicat. ult. ad obiection. Sepulvedae fol. 52. Anton. de Herrera in hist. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. & lib. 3. & ex alijs, quae postea Nicolao de Ovando, Licentiato Figueroa, Ferdinando Cortesio, & alijs Ducibus successive traditae sunt, quarum passim meminit idem Herrera in dict. histor. gen. Ind. praecipue decad. 1. lib. 4. cap. 11. & 12. lib. 5. cap. 11. lib. 6. cap. 19. lib. 9. cap. 5. & 14. & decad. 2. lib. 3. cap. 8. decad. 3. lib. 5. cap. 1.lib. 9. cap. 2. lib. 10. cap. 9. & 10. & deced. 4. lib. 1. cap. 8. lib. 2. cap. 3. & lib. 4. cap. 10. & lib. 6. cap. 11. Et ad idem tendunt plures aliae schedulae, & instructiones, quae extant inter impressas, 4. tom. pag. 221. & multis sequentib. Praesertim nobilis illa provisio Philipp. 11. quae vocatur: Del bosque de Segovia, 13. Iulij ann. 1573. & reperitur dict. 4. tom. pag. 245. in qua hoc gravissimis verbis, & poenis cautum fuit. Et in alia schedula, data Guadalupi 1. April. ann. 1. 86 dict. 4. tom. pag. 246. Gubernatori Philippinarum praecipitur: Que proceda severamente contra los descubridores, que no guardan las instrucciones, porque ai algunos que piensan que por ser los Indios infieles pueden ser conquistados i sujetados por fuerca de armas, &c. Quod igitur nostri secerunt, fuit,[sect. 20] prost bella varijs de causis, & plerumque legitimis, & aliquibus Indiarum regionibus exantlata, & alijs provincijs, diversis rationibus, & eventibus in nostrorum Regum supremum dominium, & gubernationem redactis, ut ex serie historiarum apparet, per religiosos viros, & praedicatores enixe curare ut Indi Christianam Fidem, & religionem agnoscerent, & ad eam recipiendam blandis, suavibus medijs adducerentur. Quod cum innumeri eorum libentissime, & cum maxima animi alacritate fecissent, iuxta ea, quae sup. cap. 4. ex num. 20. tradidimus, non [sect. 21] potest ullo modo haec Fidei receptio violenta appellari, ad quam bella, & armorum strepitus directo ordinata non sunt, licet per indirectum videri possit, ipsis bellis mediantibus, praedicationi, & receptioni eiusdem Fidei faciliorem viam, atque aditum praeparatum fuisse. Constans quippe apud omnes Theologos opinio est, [sect. 22] coactionem indirectam non esse per se, & intrinsece malam, si debitis circunstantijs siat, & finis conversionis prudenter, & cum spe perseverantiae intendatur, ut tetigimus sup. cap. 16. ex. n. 103. & egregie docet gloss. in cap. debet 53. 29. q. 4. D. Anton. 2. par. tit. 12. cap. 2. Gabr. Angelus, & plurimi alij, quos refert, & sequitur Gregor. de Valencia tom. 3. disp. 1. punct. 6. Thom. Sanchez lib. 1. de matrim. disp. 36. Tiber. Decian. in tract. crimin. lib. 5. cap. 14. num. 1. Azorius tom. 1. instit. Moral. lib. 8. cap. 24. Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. sal. lib. 5. par. 1. dub. 2. pag. 204. & novissime P. Suarez in d. tract. de Fide. disp 18. sect. 3. ex num. 8. & Didac. Valdesius de dignit. Reg. Hispan. cap. 19. num. 6. ubi ita [sect. 23] ait: Igitur infideles hi non baptizati expugnandi sunt, non ut credere compellantur, sed ut hortentur ad vere credendum, & allegat illud Taciti lib. 3. Annal. Vt rei agi possint, acie vincendi sunt. Et hoc sensu [sect. 24] accipiendum est, quod tradit Thom. Bozius, statim citandus, cap. 9. in sine, Ioan. Boter. in relat. universal. par. 4. lib. 3. pag. 55. & 56. Ant. Herrera in. dict. hist. gen. Ind. decad. 2. lib. 5. cap. 4. pag. 167. & Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 3. §. 3. pag. 19. in margine: bellum sciliccet, & armorum favorem Christianam Religionem inter Indos Occidentales introduxisse. Non enim loquuntur de coactione precisa, & directa, sed de indirecta, & causativa, quae, ut diximus, licita est, & permissa, & in Dei Ecclesia multoties visa, & observata. Cuius [sect. 25] propagationem, & dilatationem per omnia fere saecula in plurimis gentibus, & nationibus, Deus ipse non sola Evangelij voce disposuit, sed plerumque mediantibus bellis, & alijs persecutionibus vel rerum praesentium beneficijs, aut depulsione malorum, quae Christi Fide non recepta timeri potuissent, ut late, & copiose prosequitur Thom. Boz. lib. 4. de sign. Eccl. Dei, fere per totum, & praecipue cap. 8. & 9. Theatr. vitae humanae omnino legendum, volum. 16. lib. 1. pag. 3004. & seq. & Medina in C. de restitut. q. 27. Ecce enim [sect. 26] persecutio illa Ierosolymis Christi, & Apostolorum eius discipulis facta, causam praebuit, ut quindecim & plus Christianorum millia per omnem Orbem spargerentur, & omnia regna ad Fidem traducerent, ut ait D. Lucas in Acta Apostol. cap. 8. & 11. & prosequitur Cardinal. Baron. in Annal. Eccl. 1. tom. ann. 35. ex num. 1. Gothi [sect. 27] quoque, Hunni, Suevi, Vandali, Alani, in Occidentales Europae partes glomeratis examinibus irruentes, eas gravissimis bellis, & calamitatibus affecerunt, & labefactarunt. In quo tamen Paul. Orosius scribit. lib. 7. cap. 14. laudandam, & attollendam Dei misericordiam videri, quandoquidem hoc modo, per Orientem, & Occidentem, Ecclesiae Christi, innumeris eorundem Barbarorum credentium populis repletae suerunt, & tantae gentes agnitionem veritatis acceperunt, quam invenire antea illae nisi hac occasione non possent. Quibus exemplis, adhuc magis in specie, cum Bozio ubi [sect. 28] sup. Armeniorum historiam subijcere possumus; qui a Tiridate subacti, edicto ad Christvm addicti sunt. Et [sect. 29] Burgundiorum; quorum gens, cum incursionem Hunnorum timeret, Christo se devovit, si profligaret hostes; quod illi Divinitus est concessum. Idem contigit multo post [sect. 30] Francis, qui Gallias occuparant, & eorum Regi Clodoveo, cum praelium commissurus esset adversus Alemanos, & eorum robur, & innumeram multitudinem maxime formidaret. Constantinus [sect. 31] quoque Magnus Christo se adiunxit ob victoriam, quam retulit de Maxentio per Crucis signum, aliaque beneficia coelitus illi concessa, ut post alios enarrat Baronius tom. 3. ann. 312. ex num. 56. Saxoniae [sect. 32] etiam incolas Carolus Magnus undecim praelijs diverso tempore domitos, Christianae Religioni, quam se ultro accipere professi fuerant, & decies abiecerant, integre adiecit anno 785. ut Rheginus, Eguinart. & Aimoinus scribunt. Borivorius item, & Otho Magnus armorum vi inter Bohemos Fidem instituerunt, & restituerunt, ut testatur Dubravius lib. 5. & 6. Et Slavini, ut refert Helmodius lib. 6. cap. 9. 16. 19. & 24. cum Othonis Magni punitionem timerent, qui eos bello delere volebat ob quaedam latrocinia, & incursiones in Christianos factas, illam Christi cultum complectendo redemerunt: a quo cum postea perfide discesssissent, ab Henrico 1. & Conrado eius successore, praelijs fracti, ad Fidem redire coacti sunt. Rugiani quoque, eodem Helmod. teste lib. 1. cap. 43. & lib. 2. cap. 12. & 13. Ludovico Imperante, Christo nomen dare coeperunt: mox ab eo hi defecerunt, donec Vvaldemarus Dannorum Rex, exercitu ducto, illos devicit, & gentem rudem, & belluina rabie saevientem, partim praedicatione assidua, partim minis, ab innata sibi feritate, ad novae religionis coversionem perduxit, anno 1186. Boleslaus [sect. 33] item Polonorum Rex, ut tradit Arnold. lib. 7. cap. 9. Prussos, qui ob plurimas Christianorum caedes errant poenae capitali obnoxij, bello, ferro, & incendijs punire decreverat: illi supplices pacem postularunt, & ea conditione obtinuerunt, si Christi legem admitterent; quod & statim, ut sibi erat imperatum, fecerunt, demolitique sunt fana, & simulacra falsae superstitionis. Heraclius [sect. 34] etiam Imperator, & Sisebutus Hispaniae, & Digobertus Galliae Reges, Iudaeos omnes in suis ditionibus degentes, baptismum recipere coegerunt, ut latius patebit infra cap. 19. num. 38. Quod factum [sect. 35] licet non valde probet D. Isidor. in histor. Goth. AEra. 650. inquit tamen, scriptum esse, Christvm sive per occasionem, sive per veritatem annuntiandum, alludens nimirum ad illud [sect. 36] D. Paul. ad Philippens. 1. vers. 18: Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur: & in hoc gaudeo, sed & gaudebo. Quem locum exponens D. Thom. ibidem, docet, per occasionem annuntiare Christvm, qui non intendit hoc principaliter, sed propter aliud, puta lucrum, vel gloriam. Perveritatem autem, quando ex recta intentione. Vtroque autem modo hoc fieri ad utilitatem Ecclesiae, dummodo vere Christvs annuntietur, & falsa doctrina non misceatur. Quia ut ait D. Augustin. Pastor, qui propter veritatem annuntiat, est amandus; mercenarius, qui propter lucrum, est tolerandus, qui falsus, expellendus. Et eodem tendit Tertull. qui 5. contra Martionem sic vertit: Nihil mea, sive causatione, sive veritate Christus annuntietur, quia unus annuntiabatur, sive ex causatione sive ex veritate Fidei: Glossa quoque Ordinaria, & D. Anselmus ibidem, eos ab Apostolo notari tradunt, qui temporalibus lucris, & commodis inhiantes, praedicationem suscipiunt, quos, quamvis mercenarios, non prohibet Apostolus, sed permittit, quia & ipsi utiles sunt ad aliqua. Neque abest D. August. in serm. 49. in Ioan. ubi cum hunc locum per transennam incidisset, sic ait: Sunt homines in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus ad Philip. I Qui ex occasione Evangelizant quaerentes ab hominibus commoda sua, sive pecuniaria, sive bonorum, vel laudis humanae, quomodolibet volentes accipere munera Evangelizant, & non tam salutem eius quaerunt, cui annuntiant, quam commodum suum: Brevius Oecumenius: Quid mihi curae est, quo quis scopo praedicet, qui interim recte praedicet? sive per occasionem propter invidiam adversum me, sive per veritatem Christus annuntietur, Dionysius vero Carthusianus, & Caietan. ut alios recentiores omittam, verba illa: Sive per occasionem, interpretantur, id est: Incidentaliter, scilicet, ex invidia, seu contentione, seu alio quovis praetextu. Pro quibus Graeca versio stare videtur, quae ubi Vulgata dixit: Occasionem, apponit: Prophasim, quod idem est ac praetextus, occasio, excufatio, vel simulatio, quasi sensus sit, praedicationem veram quolibet colore, aut intentione operatam, ijs quidem utilem esse, qui eius occasione conversi sunt, quamvis praedicantibus potius noceat, quam prosit. Vt tandem D. August. non minus eleganter expressit Psal. 115. sic inquiens: Qui non ex charitate, sed ex occasione praedicabant Verbum Dei, aliud sentiebant, quod in eorum moribus apparebat: & aliud praedicabant, ut sancto nomine placerent hominibus. Quos tamen Christum annuntiare permittit, quamvis enim ea potius crederent, quae ipsi faciebant, ut morerentur, ea tamen praedicabant, quaesi alij credentes facerent, salvarentur. Terrenis namque cupiditatibus consulentes, Regnum coelorum annuntiabant, habentes in pectore falsitatem, in lingua veritatem. Tertio constituo, quod [sect. 37] si de illis infidelibus loquamur, qui Principibus Christianis subditi sunt, & in eorum terris, & imperijs habitant, plures Auctores reperiemus, qui gravibus argumentis & rationibus ducti, affirmare audent, religiose, & utiliter eosdem Christianos Principes facere, ubi eiusmodi sibi subditos infideles, etiam invitos, & reluctantes compellunt, ut Fidem, & Religionem Christianam suscipiant, postquam sufficientem illus propositionem habuerint. Hanc enim sententiam expresse tenuit, & probavit Scotus in 4. dist. 4. q. ult. & sequitur Gabr. ibid. q. 2. dub. 5. circa finem, Alfons. a Castro de iust. haeret. punit. lib. 2. cap. 14. & non esse improbabilem tradit Mag. Lorca in 2. 2. sect. 1. disp. 36. num. 7. Et licet contraria verior sit, ex rationibus, & auctoritatibus cap. praecedet. relatis, quae non minus in subditis, quam in non subditis militant, & ex alijs, quae contra Scotum cum magis communi Theologorum Schola post D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 8. & 11. docet Caiet. ibid. D. Antonin. in summ. 2. p. tit. 12. cap. 2 Palud. in 4. dist. 4. q. 4. Durand. q. 6. Soto dist. 9. q. 1. art. 3. Victor. in relecti. 1. de Indis, Henric. lib. 2. de Baptism. cap. 4. num. 8. Greg. de Valenc. d. 3. tomo, disp. 1. punct. 6. Torres de Fide, art. 7. disp. 51. dub. 1. col. 638. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. sal. lib. 5. in princ. pag. 204. & Doctiss. P. Suar. qui alios allegat, in eod. tract. disp. 13. sect. 3. ex n. 4. Vbi tamen [sect. 38] non agitur de coactione directa, & praecisa, sed de indirecta, & causativa, ijdem Auctores resolvunt, licitum esse, omnia media quaerere, & tentare, per quae ad Fidem suscipiendam, & capessendam alliciantur. Atque ita D. Aug. in epist. 204. ad Donatum, quae refertur a Gratian. in [sect. 39] cap. ult. 23. q. 4. merito docet, malos esse prohibendos a malo, & cogendos ad bonum, nimirum per hanc coactionem, quae iustis, & opportunis medijs irrogatur, ut ibi explicant Glos. & Doct. & idem Aug. in epist. 52. ad Macedon. relatus in cap. debet 53. ead. caus. & q. ubi inquit: Debet homo diligere proximum tanquam se ipsum: ut quem potuerit hominem, vel beneficientiae consolatione, vel reformatione doctrinae, vel disciplinae coertione adducat ad colendum Deum. Ex quo text. gloss. argumentum deducit, quod [sect. 40] pecunijs, donis, & muneribus recte possumus infideles ad Fidem allicere, prout eos invitat August. in cap. quod autem 23. q. 7. ibi: Vtinam Catholici fiant, & non solum quae dicunt sua, sed etiam nostra in pace nobiscum & charitate possideant: & sequuntur Archid. in. d. cap. debet homo, & in cap. qui sincera 45. dist. glos. in cap. quam pio, verb. Interventu, & ibi Turrecrem. col. 2. 1. q. 2. Aloisius Leo in l. 1. num. 57. C. de Iudaeis, & noviss. Anton. Ricciullus in tract. de. iur. pers. lib. 2. c. 36. n. 5. & 6. Nam quamvis alioqui [sect. 41] omnes pactiones, & nundinationes, quae in rebus spiritualibus siunt, prohibitae sint, & simoniae labem videantur habere, cap. quam pio 1. q. 2. cap. primum 22. q. 2. cap. ult. de transact. cum notatis a D. Thom. 2. 2. q. 189. art. 9. ubi ex eo, inquit, simoniam contrahi, si detur aliquid pretio aestimabile alicui sub pacto expresso, ut ingrediatur religionem. Attamen ubi pecunia non datur sub tali pacto, neque in vim pretij, & emptionis rei spiritualis, sed in modum conditionis, si infidelis voluerit ad Fidem converti, nulla simonia committitur: quoniam temporale commodum pro re spirituali non datur, sed muneribus, blandimentis, & officijs pagani voluntatem, & animum conciliamus, ut consulat suae saluti, & ad id, quod alioqui iure Divino praestare deberet, nobis devincimus. Quod nullam in se turpitudinem habet, sed potius magnum charitatis, & pietatis officium. Cum [sect. 42] Deus ipse saepe promittat bona temporalia sub conditione, si bene operentur illi, quibus sit promissio, ut videre est Genes. 17. & ut omnes fatentur, licitum [sect. 43] sit legatum foeminae relictum sub conditione, si ingrediatur religionem, ex notatis a Thom. Sanch. de matrim. lib. 1. disp. 33. & seqq. & Perez de Lara, qui alios plurimos refert, de anniversar. lib. 1. cap. 21. ex num. 24. Et [sect. 44] quod magis est, vitam infidelibus donare ea conditione, ut baptizentur: quod esse usu receptum, testatur Medina in C. de restitut. q. 27. & Azorius statim citandus. Et similiter possit [sect. 45] fidelis foemina, remoto quolibet iure humano, cum infideli de matrimonio contrahendo convenire, ea conditione, si siat Christianus, cap. cave, & cap. non oportet, 28. q. 1. & gloss. in. d. cap. debet. & in cap. qui sincera, verb. Blandimentis, 45. distinct. cum qua post alios, quos referunt, ita optime distinguunt, & resolvunt Sylvest. verb. Iudaeus, quaest. 6. Thom. Sanchez lib. 1. de matrimon. disput. 36. Ioan. Azorius dict. 1. tom, institut. Moral. lib. 8. capite 24. versic. Quaeres, col. 2274. & Fr. Thom. a Iesu dict. lib. 5. de procur. omn. gent. sal. par. 1. dub. 2. pag. 205. Quibus Ego adijcio, quod etsi revera daremus, infideles [sect. 46] ad baptismum suscipiendum primo, & principaliter ob temporale commodum, vel excusandam poenam mortis adductos fuisse, ipsi quidem sic suscipiendo peccarent, licet non tantum, quantum si prorsus baptismum renuerent; invitantes tamen non ita: cum licitum sit invitare ad minus peccatum, ut singulariter sentit Div. Augustin. lib. 2. de adulter. coniug. cap. 15. & habetur in cap. si quod verius 33. q. 2. & sequuntur Adrian. quodlibeto 9. litt. E. Caietan. in. 2. 2. q. 78. art. 8. Navarr. in Manual. cap. 17. num. 263. & in cap. inter verba 11. quaest. 3. conclus. 5. num. 14. & Ant. Naldus in quaest. pract. verb. Baptismus, num. 8. & verb. Infidel. numer. 6. Qua etiam ratione subsistit [sect. 47] doctrina D. Gregor. relata in dict. capite iam vero 23. q. 6. & probata post glos. in. d. cap. debet; quae habet, poste Christianos [sect. 48] Principes, Iudaeos & alios infideles sibi subditos ad Fidem inducere, eos a tributis & oneribus aliquatenus relevando, si converti voluerint, vel maiora eis tributa, & servitia imperando, atque iniungendo, si in sua perfidia pertinaciter maneant, quod sequuntur, & ad privationem etiam honorum & aliorum favorum, & privilegiorum extendunt gloss. & Praeposit. in. d. cap. de Iudaeis, 45. distinct. Abbas in. d. cap. maiores, §. item quaeritur, de Baptismo, Marquard. in. tract. de. Iudae. & Infidel. 3. par. cap. 2. num. 8. & 1. par. cap 14. pag. 57. Acosta de procur. Ind. sal. lib. 3. cap. 13. Gregor. de Valencia 3. tom. disp. 1. q. 10. art. 6. col. 410. Azor. d. vers. Quaeres, Ricciullus d. lib. 2. cap. 36. num. 7. & 8. Suar. d. disp. 18 sect. 3. num. 8. & 9. Vbi tamen advertit, in huiusmodi servitiorum, vel tributorum impositione iustitiam, & terminum, quem vocant rigorosum, excedi non posse. Nam servitijs, vel exactionibus insolitis gravari non debent, ex doctrina text. in cap. sicut, de Iudaeis, Div. Thom. in epist. ad Ducissam Lotharingiae, Ioan. Andr. in addition. ad Specul. tit. de Iudaeis, sup. rubr. & Innocent. & Panormit. in. d. cap. quod super his, de voto. Et est videndus Simon Maiol. dict. colloq. de perfid. Iudae. pag. 256. & sequent. ubi addit, Iudaeos in vilioribus, & sordidioribus officijs, & laboribus occupari posse, & debere, cum sint veluti servi Christianorum, & hoc multum ad eorum conversionem proficiat. Quod Regius Vates orasse videtur [sect. 49] Psalm. 32. dicens: Imple facies eorum ignominia, ut humilientur, & tunc requirant nomen tuum, Domine. Et Isaias cap. 26: Domine, in angustia requisierunt te, & in tribulatione, murmuris doctrina tua eis. Idem novissime tradit Steph. Gratian. in discept. forens. tom. 4. capite 658. pag. 114. pluribus probans, [sect. 50] Iudaeis, ob praedictam rationem, non debere servari aequitatem, de quo etiam agit Ricciullus d. lib. 2. cap. 20. & Petr. Cenedus in collect. 59. ad Decretales, pag. 198. num. 3. ubi [sect. 51] ait, Iudaeos a Christianis habitu distingui debere, per text. in cap. in nonnullis 15. de Iudaeis, & alia, quae tradit Guillel. Bened. in cap. Raynuntius, verb. Raynuntius de Clara, num. 64. Palac. Rub. in repet. rub. §. 70. num. 29. & Did. Perez in 1. 8. 37. & 38. tit. 3. lib. 8. ordin. & Tiber. Decian. dict. lib. 5. criminal. cap. 12. num. 16. Ricciullus ubi sup. cap. 43. Vtrum autem [sect. 52] praedicti Iudaei, vel infideles, Christianis Principibus subditi, ab eorum Regnis expelli, & bonis spoliari possint, si Evangelij Fidem amplexari noluerint, maiorem quidem difficultatem habet, propter aientes, & negantes Doctorum sententias, quae in hoc articulo reperiuntur: quarum Auctores, & argumenta late adducit Camill. Borreil. de praestan. Reg. Cath. cap. 69. per totum, Cened. in collect. 15. ad Decretal. num. 2. pag. 122. Decian. ubi sup. cap. 11. num. 1. & seqq. & cap. 13. num. 2. & Simon Maiol. in. d. tractat. de persid. Iudae. ex pag. 40. ubi inserit consilium circa hoc a Doctoribus Mediolanensibus factum, quando Iudaei ab illo Ducatu expulsi fuerunt, & novissime Ricciullus dict. lib. 2. cap. 51. per totum. Sed verior, & communior opinio est, qua etiam contrariae ad concordiam redigi possunt, ut regulariter, si quiete, & pacifice inter Christianos degant, nullumque ab eis incommodum religioni, & saluti publicae timeatur, tolerari debeant, & ab omnibus iniurijs defendi, & sic resipiscere possint, & voluntarie ad Fidem converti, dict. cap. dispar 23. q. 3. cap. Iudaei, de testibus, dict. cap. qui sincera 45. distinct. cap. quiescamus 42. distinct. cap. non satis 86. dist. cap. si cupis 16. q. 1. l. nullus, C. de Iudaeis, cap. etsi Iudaeos, cap. sicut, eod. tit. Gloss. Bart. & Doct. in l. multum interest, D. de verbor. obligat. Praeposit. in. d. cap. qui sincera, col. 2. Oldrad. cons. 87. & 264. Alex. cons. 71. vol. 2. & cons. 99. vol. 6. Paris. cons. 71. vol. 4. Marquard. de Susanis d. tract. de Iudae. & Infidel. 1. part. cap. 7. Roland. cons. 25. vol. 3. & Ioan. Bapt. Ferretus Cons. 37. & cons. 381. per tot. Vbi tamen protervia, & ingratitudine sua Christianorum gratiam, & charitatem demeruerint, vel aliquid in eos moliti sint, aut pravo suo exemplo, & superstitiosis ritibus Christianum populum turbare, aut foedare potuerint, aut aliae similes causae intervenerint, quae iustum religiosi Principis animum moveant, tunc recte expelli, & bonis privari possint, ut saepesaepius cum magno consilio, & Catholicae pietatis, & Religionis exemplo factum videmus in casibus sup. c. 16. ex. n. 113. relatis, & im plurimis alijs, quos, hanc sententiam sub hac distinctione sequentes, commemorant Oldrad. Alexand. Paris Roland. Decian. Borrell. & reliqui ubi sup. Socin. cons. 86. lib. 4. Corsetus de potestat. Regia, quaest. 81. Pet. Malferit. cons. 769. num. 90. apud Mandel. vol. 4. Albertin. de haeretic. lib. 6. q. 7. Hermes Lethmatius de instaurata relig. lib. 2. capit. 12. Conrad. in templo omn. Iud. lib. 1. c. 1. §. 3. verb. Vsuras, ex n. 12. Didac. Perez in l. 4. tit. 3. lib. 8. ordin. Simancas in Cathol. institut. titul. 35. num. 5. & sequentibus, Andr. ab Egea in cap. Canonum statuta, numer. 254. & seq. de constitut. Aviles in cap. Praetor. verb. Servitio, num. 5. Rojas de haeret. 1. part ex num. 565. & singular. 37. vers. Et ita, Simon. Maiol. dict. colloq. de perfid. Iudae. ex pag. 48. & 188. & 203. ubi agit de Iudaeis iuste spoliandis, Carol. Tapia in 1. lib. iur. Regn. Neapol. sup. prag. 2. de Iudaeis, num. 1. & sequenti, Philipp. Paschalis de virib. patriae potestat. 1. part. cap. 7. num. 14. & 15. Thom. a Iesu dict. lib. 5. de procur. omn. gent. salut. dub. 5. pag. 209. Ricciullus dict. cap. 51 num. 11. & seqq. & alij, quos cap. sequenti, num. 89. citabimus. Pro quibus facit Motus proprius Pij. V. incip. Hebraeorum gens, dat. ann. 1568. 4. Kalend. Martij, & alia plura, quae novissime congerit Fr. Iacob. Bleda in defensione Fidei pro expulsione Moriscorum, tract. 2. cap. 1. §. 2. & in hist. Mauror. lib. 1. cap. 12. pag. 37. Qvarto constituo, quod [sect. 53] etsi in eiusmodi indirecta, & causativa Fidei introductione & receptione aliquis forte excessus intervenerit, cuius praetextu infideles ipsi magis coacti, quam suasi, aut verius compulsi, quam impulsi videri possint; adhuc tamen illis permitti non debet a Fide semel ita recepta desciscere. Quia quamvis disciplina Christina hunc modum conversionis graviter prohibeat, & detestetur: eadem tamen, Religionem ipsam semel five iure, sive iniuria susceptam nullo modo deserendam esse decernit, ex rationibus, de quibus in Concilio Tolet. IV. cap. 56. [sect. 54] relato in cap. de Iudaeis 45. distinct. ubi ita habetur: Qui autem iam pridem ad Christianitatem coacti sunt venire (sicut factum est temporibus religiosissimi Principis Sisebuti) quia iam constat eos, Sacramentis Divinis sociatos, baptismi gratiam suscepisse, & chrismate unctos esse, & corporis, & sanguinis Domini extitisse participes, oportet, ut Fidem quam etiam vi, vel necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, & Fides, quam susceperunt, vilis, & contemptibilis habeatur. Quod late probat Lofred. consil. 48. sub num. 3. versic. Alia vero, Henric. de Boic. in cap. 1. num. 7. de baptismo, Stephan. de Gaeta in repet. cap. ad limina 30. quaest. 1. §. 1. num. 15. Philip. Paschal. de virib. part. potest. 1. par. cap. 7. num. 20. Ricciullus d. lib. 2. de iure person. cap. 35. per totum. Et in nostris terminis considerat Ioseph. Acosta dict. lib. 2. de procur. Ind. salut. cap. 11. pag. 252. ubi allegat Div. Augustin. epistol. 50. ad Bonifac. dicentem: Plus enim habet iuris, quod in eis Dominicus character agnoscitur: & potuit allegare id, quod in simili de filijs parvulis infidelium, de facto contra parentum voluntatem baptizatis, diximus sup. cap. praecedenti num. 40. & Ricciullus ubi sup. cap. 34. Et spem integrioris, & purioris Fidei in filijs, & successoribus infidelium praedicto modo conversorum, quam etiam cum D. Gregor. & alijs consideravimus cap. 16. num. 108. Et facit [sect. 55] text. in cap. contra Christianos, de haeret. lib. 6. ubi hoc procedere dicitur, etiam si infideles metu mortis, aut corporis cruciatus, baptizari se permiserint, modo absolute non fuerint coacti, puta ligati, vel vi aqua baptismali abluti, & chrismate illiniti. Quorum iurium argumento recte resolvit Tiber. Decian. lib. 5. crimin. cap. 10. numer. 21. quod si [sect. 56] infidelis philocaptus amore alicuius puellae Christianae, simulate factus sit Christianus, ut illam sibi copularet, & baptismum receperit: fi postea reversus sit ad pestem infidelitatis, cogendus est in Fide perseverare, & uti Christianus Apostata punietur, & valebit matrimonium, neque illa mulier poterit alteri nubere, & vere dicetur character baptismi impressus, cap. sicut ficti 1. quaest. 1. cap. solet, & capite quamvis, de consecrat. distinct. 4. Quae tamen, ut idem Decianus advertit, intelligenda sunt quoad forum contentiosum, secus in foro conscientiae, ut per Innocent. in cap. 1. circa finem, de baptismo, & Abbat. in. cap. ultim. eodem; quia cum Ecclesia ignoret intentionem, & quilibet praesumatur bonus, poterit illum cogere, ut perseveret, & punire nolentem: & ita etiam in terminis tenuit Marquard. de Iudaeis, 3. part. cap. 2. num. 8. Beroius q. 2. incip. Ex facto quaerebarur, Paschalis dict. cap. 7. num. 21. Ricciullus dict. lib. 2. cap. 31. num. vit. Quinimo, [sect. 57] etsi per ludum cum intentione tamen baptizandi, pueri Iudaeorum, vel infidelium se ipsos invicem baptizarent, servatis verbis, & forma baptismi, dicerentur vere baptizati, & cogerentur perseverare, prout factum fuit ab [sect. 58] Alexandro Alexandrino Episcopo; qui cum per viam incedens, vidisset puerum Iudaeum, Athanasium nomine, in ludo puerorum se pro Episcopo gerentem, & baptizantem alios pueros, coegit omnes perseverare in Fide Christiana. Quo factum fuit, ut Athanasius maximus evaderet Fidei propugnator, ut refert hist. Eccles. lib. 10. & Tiber. Decian. d. lib. 5. cap. 12. num. 28. Et, quod plus est, sufficere, quod infidelis sua sponte petierit baptizari, ad hoc ut ad baptismum suscipiendum compelli possit, licet postea poeniteat, & reluctetur, tenet Marquard. d. 3. part. cap. 3. num. 1. quem refert & sequitur Ricciull. dict. cap. 31. num. 26. Quinimo, [sect. 59] si Iudaeus, vel Saracenus aetate maior per vim praecisam coactus sit sacrum baptisma recipere, & per longum temporis spatium nihil in contrarium dixisset, sed per aliquos actus illum baptismum tacite approbasset; tunc characterem impressum remanere, absque dubio existimat Marquard. d. cap. 2. n. 9. Paul. Paris. cons. 2. num. 26. lib. 4. & Ricciull. d. lib. 2. cap. 35. n. 3. cum ila praecisa coactio per actus sequentes videretur purgata, praeterquam si perpetuo durasset eadem causa coactionis, iuxta ea, quae in simili tradit Decius consil. 219. n. 7. & frequent. & in proprijs terminis allegant Henric. Boic. in cap. maiores, de baptismo. Qui tamen re vera hoc non dicit, sed potius contrarium; quia cum nihil receptum sit, non invenitur, quod ratificetur, ita adverus Paris. bene resolvit Paschalis ubi sup. num. 19. Idem etiam erit dicendum in quaestione, quam movet Licentiatus Zurita in suis quaest. Theolog. cap. 40. de India, nimirum, [sect. 60] qui ob eam causam Christianam Religionem suscipiunt, ut suum Regem imitentur, alioqui ipsam non suscepturis. Nam etsi verum sit, quod qui hac tantum sui Principis auctoritate, & exemplo ducti ad Fidem, & baptismum accedunt, admitti non deberent, ex doctrina D. Thom. 1. 2. quaest. 109. art. 6. quia id facientes, non modo irreligiosi, verum & impij sunt, ut docet idem D. Thom. 2. 2. quaest. 5. art. 2. semel tamen admissi, disciplinam Christianam servare compellentur, ex dict. cap. de Iudaeis. Imo nullatenus sperni debebit in hac conversionis infidelium, praesertim Barbarorum, expeditione, principum eorum auctoritas, [sect. 61]quae, ubi Indis tantum servit in modum praeviae dispositionis, licita est, & admodum necessaria, ut facilius ad Fidem alliciantur, iuxta doctrinam eiusdem D. Thom. 2. 2. quaest. art. 3. & quaest. 100. art. 3. Nam ut Cicero in epist. inquit, quales in Republica Principes sunt, tales reliqui cives esse solent, & cum Claud. teste, totus componatur Orbis Regis ad exemplum, ubi Rex boni, & honesti curam habuerit, subiectos sibi cives eandem viam amplecti docebit, ut Velleius Paterc. lib. 2. & Seneca in Thieste dixerunt. Et in specie receptionis Fidei ostendunt [sect. 62] plures Regiae schedulae, quae hanc curam conquisitoribus, & Praedicatoribus Indorum iniungunt, ut eorum Regulos, Tecles, sive, Caciqves, primum ad Fidern allicere studeant, ut deinceps pronior, & facilior aditus reliquis aperiatur, quae extant in 4. tom. impress. ex pag. 221. & praesertim in instructione data Ferdin. Cortesio Vallisoleti 26. Iunij an. 1523. pag. 248. ibi: I porque como sabeis de causa de ser los dichos Indios tan sujetos a sus Tecles I senores, i tan amigos de seguirlos en todo, parece, que seria el principal camino para esto comencar a instruir a los dichos senores principales, &c. Quibus etiam cavetur, [sect. 63] ut omnia alia media excogitentur, & exequantur, per quae Fides, & Religio Catholica facilius, & commodious Barbaris suaderi posse videatur. Et inter caetera animadvertitur in instructione: Del Bosque de Segovia, ann. 1573. dict. tom. pag. 245. vers. Aunque de paz, ut [sect. 64] praedicatores ornatiori, quantum sieri possit, cultu, in primis ad Indos concionibus incedant, albis saltem stolis, & superpelliceis induti, & ut musicis etiam instrumentis, atque concentibus, ubi oportuerit, utantur, quo maiorem in animos Indorum Venerationem, & admirationem incutiant. Quod mire convenit cum quaestione, quam proponit Zurita ubi suprá cap. 32. [sect. 65] an scilicet, si qua Indorum gens minus aedificaretur, pauperi Evangelizantium cultu, & tenui victu; proptereá Praedicatores splendidiorem ornatum assumere, lautioremque mensam instruere deberent? Et resolvit, quod poterunt, si id tendit ad dignitatem religionis inducendam, vel augendam ex doctrina D. Thom. 2. 2. quaest. 129. art. 8 & quaest. 87. art. 1. & q. 186. art. 3. dum hic ornatior splendidiorque cultus, cum gravi pauperum vexatione, & eleemosynae detractione non fieret, ut idem D. Doctor insinuat in ead. 2. 2. q. 30. art. 4. & quaest. 185. art. 7. Et [sect. 66] a sanctissimo illo Indiarum Orientalium Apostolo B. Francisco Xaviero factum videmus; qui cum alias paupertatis, & humilitatis observantissimus fuisset, ubi tamen praedicando ad Iaponios pervenit, cultiorem vestem assumpsit, & maiori comitatu, atque exteriori ornatu usus est, quia id, iuxta illarum gentium mores, necessarium esse cognovit, ut reserunt Horat. Turselinus, & Ioan. Lucena in eius vita, Ioan. Maffaeius histor. Indic. lib. 14. pag 335. Fr. Ant. de San Roman. in hist. Ind. Orien. lib. 4. cap. 10 pag 664. & melius Ferdin. Mendez Pintus, qui se oculatum testem fuisse affirmat, in suis peregrin. cap. 109. Et idem fecit [sect. 67] B. Pat. Matthaeus Riccius in suis Christianis inter Sinas expeditionibus, ut narrat Nicol. Trigaultius in historia quam de eis elegant stylo composuit, lib. 3 cap. II. Novum [sect. 68] quippe non est, sed multis retro exemplis, & saeculis comprobatum, ut honor vestibus pretiosioribus, vel ornatioribus adhibeatur, atque eapropter illis quilibet citra vanitatis, & luxus notam secundum dignitatem, quam gerit, vel officium & legationem, quam exercere studet, uti potest, & debet, ut late probat Chassan. in Catal. glor. mundi 1. part. consid. 23. in princip. & part. 7. consid. 44. & part. 12. consid. 96. Speculat. loquens de iudicibus, & advocatis, tit. de advocat. & Sequitur videndum de vestibus, colum. 2. & Stephan. Gratian. discept. sorens. cap. 284. num. 39. & seq. Quinimó licitum etiam esse, infideles, exemplo & sanctimonia Praedicatorum inducere, quamvis aliquando in his salli auditores contingat, idem Zurita docet cap. 8. motus auctoritate, & argumentis D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 2. & in 1. 2. q. 54. & 57. art. 2. Et ibidem in quaestionem deducit, utrum [sect. 69] si Indus non intelligat graviora, & firmiora argumenta, quibus ad Fidem adduci posset, liceat levibus alijs & imbecillis rationibus illum attrahere? Et non licere resolvit, quin potius graviter pecare, qui solidas rationes omittit, & salsis, levibus, aut sophisticis rem adeó gravem pertractat, & in qua vix quisquam prudenter credere possit, qui causas credenda sufficientes non habuerit, secundum D. Thom. 1. 2. quaest. 100. art. 5. & 2. 2. q. 189. art. 9. & quaest. 4. art 1. Maximé cum [sect. 70] nemo ita rudi, & barbaro ingenio esse possit, ut capere non valeat evidentes quasdam de Fide credenda persuasiones, ex traditis ab eodem D. Thom. 1. 2. q. 58. art. 4. & q. 65. art. 3. & in 2. 2. q. 45. art. 5. Et faciunt, quae in simili tradit Tiber. Decian lib. 5. crimin. cap. 10 num. 18. docens, [sect. 71] quod quemadmodum minis, & timore infideles ad Fidem allicere non permittitur, ita nec fallacijs aut deceptionibus, ex dict. cap. qui sincera, cum alijs supra relatis. Et Simon Maiolus d. tract. de persidia Iudaeorum, pag. 220. ubi resolvit, nemini permissum esse, se defendere, aut Fidem suam adstruere cum iniuria Christi, & contumelia Ecclesiae. Vnde [sect. 72] Iob. 13. dicitur: Nunquid Deus indiget vestro mendacio? Et D Paul. ad Roman. 3: Si enim veritas Dei in meo mendacio abundat in gloriam ipsius, quid adbuc & ego tanquam peccator iudicor, & non sicut blasphemamur, & sicut aiunt quidam, nos dicere, faciamus mala, ut inde eveniant bona, quorum damnatio iusta est? # 19 CAPUT XIX. In quo de solutione argumentorum, quae in praedicta quaestione ad utramque partem expensa sunt, specialiter agitur. SVMMARIVM Capitis XIX. -  1 Auctores, qui ad Fidem introducendam vim aliquam permittunt, qualiter sunt accipiendi, & defendendi. -  2 Apostolicum modum in praedicando observare, ubi illud commode fieri potest, congruentissimum est. -  3 Indorum Novi Orbis conversio media quadam via curanda fuit. -  4 Fidei in negotio, inter Barbaros & protervos, levem aliquam compulsionem & severitatem salutarem admittit D. August. & alij, quorum verba referuntur. -  5 Auctores, qui nullam omnino vim, nec armorum terrorem in conversione infidelium admittunt, securiorem opinionem sequuntur, & qualiter argumentis contrariae respondeant. -  6 Fidei praedicationem, & propagationem quamvis Christiani curare teneantur, non tamen debent hac causa Apostolicos praedicandi canones transilire. -  7 Sancta que sunt, sancte tractari debent. -  8 Finis bonus non iustificat actum, nisi per iusta media exequatur. -  9 Intentio bona non excusat eum, qui illicita facit. -  10 Infideles quamvis peccent non recipiendo Fidem, non tamen possunt a fidelibus hoc praetextu puniri. -  11 Praeceptum de praedicanda Fide non obligat ad transgrediendum aliud, quo insontes puniri, & debellari vetantur. -  12 Conversionem aliorum nemo curare debet, si se exponat periculo peccandi. -  13 Peccatum quantumvis veniale quis committere non debet, etiam propter lucrandas omnes animas mundi. -  14 Principes licet sint Divinae legis, & Fidei custodes, illam tamen debitis modis tueri debent, non autem illicitis & violentis. -  15 Natio nulla est, ex qua aliqui non sint praedestinati. -  16 Ecclesiae Dei omnes gentes promissae sunt, non tamen omnes homines omnium gentium. -  17 Reges Hispaniae curam conversionis Indorum sibi a Sede Apostolica demandatam, qualiter exercere debeant. -  18 Finis curam qui habet, licet possit disponere media, intelligitur de medijs permissis, & ad illum finem proportionatis. -  19 Arma, quibus Christiani milites, & Praedicatores in conversione Indorum uti debent, qualia sint? -  20 Ministri, si idonei fuerint, etiam hodie, Apostolico more praedicando, multum inter barbaras nationes proficient. -  21 Apostoli olim inter nationes non minus feras, & barbaras, quam Indorum, soli, & inermes praedicarunt. -  22 S. Fran. Xavierus modo, & fructu suae praedicationis utile, & recens dedit nostris temporibus Apostolicae imitationis exemplar. -  23 Indorum salus desperanda non est, quos iam Deus ad Evangelium vocare videtur. -  24 Praedicatoribus Fidei certissimum auxilium Deus, Isaiae 55. & Psal. 67. promittit. -  25 Linguarum varietas, & ignorantia veros praedicatores Fidei a conversione Indorum terrere non debet. -  26 Prudentia caret, qui quod coelesti virtute vacuum est, humanis consilijs explere intendit. -  27 Apostoli magis virtutibus, quam miraculis, Orbem converterunt. -  28 Infideles hodie etiam magis virtutibus, quam signis Praedicatorum movebuntur, & quare? cum D. Chrysost. -  29 Miracula non defuerunt hoc saeculo praedicantibus inter Indos. -  30 Regula de concessione antecedentis ad positionem consequentis, fallit, quando hoc sine illo exerceri potest. -  31 Zelus extendendae Christianae religionis tunc laudari debet, cum eiusdem Religionis praecepta non frangit. -  32 Cap. si non ex Fidei 23. quaest. 4. vera explicatione donatur. -  33 Intentio recta in bellis semper requiritur, & laudatur. -  34 Infidelibus quibus, & quando bellum licite inferri possit? -  35 Cap. Dispar. 23. quaest. 8. explicatur. Et num. 38. & 41. -  36 Saraceni, & alij infideles, qui sunt hostes Fidei, & occupant Provincias Christianorum semper debellari possunt. -  37 Bellum a Christianis contra Turcas licite moveri non posse, fuit haeresis Lutheri & Erasmi, quae reprobatur. -  38 Argumentum a contrario sensu non valet, quando ex eo resultat absonus intellectus, vel aliorum iurium correctio. -  39 Relativum quis vel qui aliquando restrictive, aliquando declarative, & generaliter ponitur. -  40 Lex 2. tit. 23. part. 2. explicatur. -  42 Ecclesia licet hodie maiorem auctoritatem, & potestatem habeat, quam antea; non tamen ea utitur adversus simplices infideles quiete & pacifice degentes. -  43 Cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet 23. quaest. 4. vera expositione donantur. Et num. 53. -  44 Deus semper vult, ut infidelium conversio suae divinae dispositioni, & non humanis medijs tribuatur. -  45 Fides semper spontanea esse debet. -  46 Deo non placent servitia coacta, & hilarem datorem diligit. -  47 Haereticos, Schismaticos, & Apostatas non posse ab Ecclesia puniri, aliqui censuerunt, quorum error convincitur, & damnatur. Et numeris sequentibus. -  48 Infideles quamvis Ecclesia non puniat, bene tamen punire potest, & debet, Haereticos, Schismaticos, & Apostatas, & quare? -  49 Inquisitores causarum Fidei non puniunt infideles non baptizatos, sed eos tantum, qui a Fide semel professa recesserunt. -  50 Haeretici non solum puniri, verum si opus fuerit, aperto Marte ab Ecclesia debellari, & funditus deleri possunt. -  51 Auctores plurimi recensentur, qui de iustitia punitionis, & debellationis Haereticorum, latissime disputant. -  52 Haeretici, & Schismatici, Saracenis, & caeteris infidelibus, imo & lupis, deteriores sunt, & magis puniendi. -  53 Ecclesiae auctoritas, & potestas post Constantinum maior esse coepit, & magis publice, ac libere exerceri. -  54 Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias, & intrare compellentis, quos ultimo loco vocaverat, multifarie cum SS. Patribus explicatur. -  55 Cap. Schismatici 23. quaest. 6. explicatur. -  56 Cogi quodammodo dicitur, qui importunis precibus suadetur. -  57 Infideles licite possunt ad fidem per efficacem & importunam etiam suasionem compelli. -  58 D. Paul. locus 2. ad Timoth. & Ierem. 1. 24. de instantia praedicationis Fidei expenditur. -  59 Cap. Maiores de baptismo ponderatur, & illustratur. -  60 Conversio coacta D. Pauli humanis regulis metiri non debet. Miraculose quae a Deo facta sunt, in exemplum vel consequentiam adduci non debent, ibidem. -  61 Deus res, quas condidit, suos cursus agere sinit. -  62 Sacrae Scripturae exempla quae a communibus Theologiae regulis exorbitant, veneranda sunt, non imitanda. -  63 Deus animas hominum multis modis invitat, etiam stupefaciendo, ex D. Thom. -  64 Cap. vides 23. q. 6. & cap. quid faciet 23. q. 4. explicantur. -  65 Coactio infidelium ad Fidem etiam si vi indirecta fiat, reprobata est. -  66 Voluntas prorsus libera non reperitur in eo, qui etiam causative, aut conditionate ad baptismum compellitur. Et quatenus voluntas coacta, voluntas sit? -  67 Velle eius est, qui potest & nolle, & aliorum imperio non obsequitur. -  68 Res imperiosa est timor. -  69 Voluntatem liberam qualiter diffiniat D. Augustin. -  70 Bella per Constantinum, & alios Christianos Principes adversus infideles non ob id solum gesta fuerunt, ut Fidem reciperent, sed ex alijs causis, quae referuntur. -  71 Carolus Magnus qua de causa Longobardis bellum intulerit? -  72 Leges, quas Constantinus, Theodos. & alij Imp. contra Paganos & eorum sacrificia tulerunt, de infidelibus, eisdem Imperatoribus subditis, accipiendae sunt. -  73 Princeps quilibet potestatem habet in eos, qui sibi politice subsunt, ut quae sibi expedire videbitur, custodiant, etiam si diversae religionis sint. -  74 Athanasij notabilis historia, & prophetia de templis Paganorum lege Constantini claudendis. -  75 Lex 1. C. de Paganis illustratur. -  76 Paganorum nomen unde, & quare olim Gentilibus datum fuerit, late discutitur. -  77 Pagani in iure dicuntur, quotquot a militia erant immunes, & liberi. -  78 Infideles, sibi subditos, a suis Regnis Princeps Christianus ex iustis tantum causis expellere potest. -  79 Sisebutus Hispaniae Rex, & Dagobertus Galliae, an praecise, vel causative Iudaeos sui Regni ad baptismum recipiendum coegerint? -  80 Heraclij Imperatoris Constantinopolitani notabilis historia refertur, ob quam omnes Iudaeos sui Imperij baptizari coegit, & ut in Hispania & Gallia cogerentur, curavit. -  81 Sisebuti actionem tanquam iniustam Concilium Tolet. IV. pro parte rescidit. Et plures alij Auctores aperte damnant. Et num 83. & 85. -  82 Concilio Tolet. IV factum Sisebuti circa conversionem Iudaeorum reprobanti, ipsum Sisebutum interfuisse, docet Episcopus Palentin. Qui reprobatur. -  84 D. Isidorus Hispalens. qui floruit temporibus Sisebuti, eius factum etiam tunc prudentioribus non fuisse probatum, affirmat. -  86 Reges Catholici Ferdinan. & Elisabeth, Iudaeos, & Mauros ab Hispania expellentes, iustissimis rationibus moti sunt, & eis vim directam non intulerunt. Et num. 90. -  87 Iudaeos, & infideles inter Christianos morari periculosum est. Et num. 94. -  88 Oculi dum spectant laesos, laeduntur & ipsi, ex Ovidio. -  89 Dissimilibus non conversari salutare est. -  91 Status, & Religionis tuendae ratio, efficit, ut infideles iam baptizatos a suis Regnis Princeps expellere possit. -  92 Philippus III. Rex noster pijssimus, & invictissimus laudatur, ob expulsas a suis Regnis Maurorum reliquias. -  93 Mauri, sive Morisci ultimo ab Hispania per Philippum III. expulsi, quot fuerint? & historia huius expulsionis remissive. Dom. Petrus Fernandez Navarrete Regius Secretarius citatur, & laudatur ibidem. -  95 Pepecornus Iudaeus conversus multa flagitia admisit, & carmina de eo Vlrichi ab Huten. QVibvs ita praehabitis, & constitutis, prior opinio in quaestione, sive titulo, de quo agimus, iuxta modum supra dictum accepta, non inepte defendi poterit, cum pro ea militent rationes, & auctoritates adeo lato calamo peroratae. Et [sect. 1] ad contrarias responderi potest. Primum, & secundum argumentum non obstare, quia loquuntur de vi directa, & absoluta, qua verum est, neminem ad Fidem compellendum esse, cum haec sit suadenda, non imperanda, aut cogenda: Nos tamen, non de eiusmodi vi, sed de indirecta, & causativa tractare, quae, ut diximus, non reprobatur, & saepe per medium bellorum, & comminationem inducitur. Ad tertium vero, quartum, & quintum respondemus, [sect. 2] fatendo, verissimum quidem, & certissimum esse, Christi Fidem suaviter, & pacifice, atque Apostolico more, & instituto congruentius, & citra aliquod damnum, & scandalum praedicari, & ubi illud teneri commode potest, nihil prius, neque melius reperiri, ut saepe retulimus, in istis autem Novi Orbis regionibus ob rationes supra consideratas, exacte observari non posse, nec potuisse, [sect. 3] ac propterea alia media via, horum barbarorum conversionem curandam fuisse, qui in sua infidelitate relinqui non debuerunt. Quam solutionem, ultra Auctores sup. cap. praeced. ex num. 5. allegatos expressis, & elegantibus verbis tradidisse videtur D. August. epist. 1. ad Bonifacium ita inquiens: [sect. 4] Melius quidem esse quis dubitaverit, ad Deum colendum homines doctrina duci quam timore poenae, vel dolore compelli? Sed non quia isti meliores sunt, ideo illi, qui tales non sunt, negligendi sunt. Multis enim profuit, prius timore, vel dolore cogi, ut possint postea doceri, aut quod iam verbis didicerunt, opere sectari. Cuius loci mentionem faciens Iust. Lipsius advers. Dialog. vers. Divinum illud, in fine, se non vereri, ait, in Fidei negotio, Levem aliquam, & cum spe fructus compulsionem admittere, minantem tamen magis, quam cogentem. Nec dissentit Ioseph. Acosta, qui ultra ea, quae ab ipso mutuavimus supra prox. cap. num. 7. iterum lib. 3. cap. 13. pag. 229. docet, infideles, qui se in recipienda Fide duriores praebent, rusticitate magis animi, quam electione rationis, cuiusmodi Barbari pene omnes sunt, iudicij vix sententiam sequentes, sed impetu, aut consuedine impulsi, hos certe severitate quadam salutari in Ecclesiae gremium intrare compellendos esse. Siqvis autem adhuc posteriorem [sect. 5] opinionem defendere voluerit, quae nullam coactionem, nec armorum interventionem in Fidei praedicatione, & propagatione permittit, quamque in puncto iuris veriorem & securiorem esse tradidimus, & novissime probat Seraph. Freitas de iusto Imper. Asiat. cap. 9. num. 5. argumentis contrarijs ita suo ordine satisfacere poterit. Non obstare primum, inde constructum, quod Ecclesia, & eius alumni non solum habeant potestatem, verum & praecisam necessitatem Fidei per Orbem universum disseminandae, prout & infideles illam recipiendi; & in hoc magis, quam in caeteris omnibus rebus charitatis officium ac praeceptum impleri. Nam [sect. 6] respondetur, haec quidem omnia verissima esse; ita tamen infidelium conversionem disponi debere, ut nulla violentia eis hac de causa inferatur, nec doctrinae Apostolicae limites excedantur, sed poitus res adeo pia, [sect. 7] & sancta, pie quoque, & sancte tractetur, ut alias dicitur de matrimonio in Concilio Trident. sess. 24. de reformat. matr. cap. 10. Finis [sect. 8] quippe bonus alicuius actionis non facit eam bonam, aut legitimam, nisi per iustos, & legitimos tramites fiat, princip. prooem. inst. ibi: Et per legitimos tramites, D. Paul. ad Rom. 3. vers. 8. cap. qui sine Salvatore 26. q. 2. cap. admoneant, cap. Non observetis 26. quaest. 7. Navarrus in tract. de finib. Human. Act. Num. 8. Quemadmodum neque [sect. 9] bona intentio, etiam cum vincibili ignorantia coniuncta, eum a peccato excusat, qui facit, quod scire debuit, sibi non licere, ut probatur Act. 3. vers. 7. & per D. Thom. Medinam, & alios in 1. 2. q. 74. art. 5. & q. 76. art. 2. communi Theolog. in 2. distinct. 22. & ex alijs relatis a Gregor. de Valencia disput. 2. q. 3. punct. 6. & quaest. 5. & Mart. Delrio in disquisit. Magic. Lib. 4. Cap. 4. quaest. 5. sect. 2. pag. 334. & lib. 6. cap. 2. sect. 1. quaest. 2. pag. 486. ubi tractat, an liceat, remedium petere a maleficis? Et quamvis [sect. 10] infideles, praedicatam sibi, & sufficienter propositam Christi Fidem non recipientes, graviter peccent: non tamen possunt Christiani, eos sub hoc praetextu punire, aut debellare, cum id sibi nequaquam permissum, sed potius prohibitum reperiatur Matth. 10. Marc. 6. & Lucae 9. Quia [sect. 11] praeceptum illud affirmativum de Fide praedicanda, & disseminanda, & de idololatria vitanda, nequaquam fideles constringit, ut ad illud implendum alterum fortius, & potentius praeceptum, negative conceptum, transgrediantur, quo insontes, & innocentes non esse occidendos, nec bello, & iniurijs lacessendos docemur, ut habetur Exodi cap. 23. & Matth. cap. 19. Cum [sect. 12] nemo teneatur aliorum conversionem curare, si se exponat periculo peccandi. Quia non sunt facienda mala, ut inde eveniant bona, & [sect. 13] etim ob lucrandas omnes animas mundi, non potest quis peccatum, quantumvis venial, committere, ut in nostrae quaestionis terminis bene observant, & probant Ioan. Andr. in reg. peccatum in Mercurialibus, Ant. a Corduba dict. lib. 1. quaestionarij, quaest. 57. Eman. Roder. in quaest. Regular. 3. tom. quaest. 32. Ferdin Rebellus de oblig. iust. lib. 1. quaest. 14. sect. 8. num. 58. Pag. 123. Beccanus in sum. 2. tom. cap. 13. quaest. 4. Simon Maiol. De perfid. Iudaeor. Pag. 103. Pat. Fran. Suarez in tract. de Charitate, disput. 9. sect. 1. ex num. 2. & alia adducens Ioan. Bapt. Valencuela in monit. contra Venetos, 5. part. num. 200. & Mag. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 2. cap. 25. pag. 132. & seqq. & cap. 28. pag. 171. Neque hoc excusat, [sect. 14] quod Christiani Principes, ut in argument subiecimus, esse debeant Divinae legis custodes, & vindices: nam, ut recte advertit Gregor. de Valencia 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. col. 407. vers. Ad secundum, id sic intelligendum est, ut debeant recta ratione, modoque consentaneo illius observationem tueri, ac promovere. Non est autem in proposito recta ratio ea, quae est per vim, cum potius hoc alienum sit ab ipsa lege Divina, & modo quo Christus Evengelium suum praedicari voluit; qui, ubi sibi visum fuerit oportere; illorum conversionem disponet. Cum [sect. 15] nulla natio sit, ex qua non sint aliqui praedestinati, Apocal. 7. Et secundum doctrinam D. Augustini epistol. 80. [sect. 16] in omnibus gentibus, ubi nondum est Ecclesia, oportet, ut aliquando sit, licét non oporteat, vel necessarium sit, ut omnes, qui ibi fuerint, credant: quia omnes gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides. Quod, Augustino non citato, cum Lyrano, & Hadriano Fino recte advertit P. Ribera in Michaeam cap. 4. num. 23. docens, non omnes omnium gentium homines venturos esse ad Christum, & ad Ecclesiam; venturos tamen esse multos ex singulis nationibus, & optime probat, & prosequitur Pat. Fran. Suarez in 3. par. D. Tho. tom 4. 59. art. 6. disput. 56. sect. 1. pag. 661. Secvndo Vero [sect. 17] argumento refponderi potest cum Episcopo Chiapens. in replic. 5. & 12. ad object. Sepulvedae, & Dom. Soto in 4. distinct. 5. quest. Unic. art. 10. pag. 270. vers. Alij vero. Quod, etsi Reges nostri non solum ex communi charitatis praecepto, verum & ex praecisa obligatione, sibi per Bullam Alexan. VI. iniuncta, conversionem Indorum curare debuerint, & sic etiam ad eos pertinere videatur cura de medijs, ad eandem conversionem tendentibus, cum ordinaria non sufficiant, propter difficultates, feritatem, & barbariem Indorum, & alia impedimenta, quae in eodem argument, & supra cap. proximo ex num. 2. consideravimus. Hoc tamen [sect. 18] intelligi debet, quatenus ea, quae sunt ad finem, eidem fini proportionantur, & ad eius consecutionem permissa, utilia, & conducibilia censentur, argumento l. legata inutiliter, D. de adimend. legat. Et eorum, quae tradit Covarru. lib. 1. variar. cap. 1. vers. Medium autem. Secus vero contingit, quando talia media prohibita sunt, & finem, ad quem diriguntur, potius impediunt, retardant, aut destruunt; qualia ea omnia esse dicunt, quae violentiam aliquam & bellorum, atque armorum terrorem includunt, & ab antiquo Apostolorum instituto discedunt, ex rationibus, & auctoritatibus toto cap. 17. perpensis. Tunc enim melius esse inquiunt, a praedicatione, & conversione desistere, quam lege Dei perfracta, eiusdem legis observationem prohibitis, & repugnantibus medijs, inducere velle. Arma [sect. 19] etenim, quibus Christiani milites in hac expeditione uti debent, ut saepe consideravimus, & bene advertit Hieron. Zevallos dict. 4. tom. pract. commun. quaest. ult. num. 200. & seqq. illa duntaxat sunt, de quibus D. Paul. loquitur 6. ad Ephes. Estote succincti lumbis mentis iustitiae, & calceate pedes in praeparatione Evangelij pacis. Quibus mediantibus, si parum, aut nihil profecerint, & exitus votis non responderit, omni prorsus culpa vacabunt. Praeterquam [sect. 20] quod absurdum esse putant, existimare, ob difficultates & impedimenta supra relata, Evangelij cursum, more, & exemplo Apostolorum servato, hodiernis, ut antiquis temporibus, etiam inter feras, & barbaras nationes, ingentem progressum non habiturum, si idonei ministri eligantur, qui Dei causam magis quam suam agere curent, & patientia, labore, ac vitae puritate susceptum ministerium, prout rei gravitas, ac dignitas postulat, exequantur. Nam [sect. 21] ipsi Apostoli, olim ad alias gentes non minus barbaras promulgandi Evangelij causa, humanis prorsus suppetijs destituti, destinati sunt, ut late memorant Auctores, quos citavimus supra lib. 1. cap. 14. num. 81. & Thom. a Iesu statim allegandus. Et tempestate nostra [sect. 22] sanctus Fran. Xaverius, & alij eius socij Evangelium Evangelice cum magno sructu in India Orientali praedicasse leguntur Indis, Persis, Arabibus, AEthiopibus, Malabaribus, Iapponensibus, Sinensibus, & infinitis alijs. De quo, ultra alios, solita eloquentia plura scribit Maffaeius in sua Ind. Orient. hist. lib. 12. & 14. ubi inter alia ait: Huius mihi profectionem viri paulo fusius persequi est animus: ut promulgandi Evangelij studiosis hominibus recens propositum sit Apostolicae peregrinationis exemplar. In qua sententia exornanda, & comprobanda plura eleganter expendunt Ioseph. Acosta dict. lib. 1. & 2. de procur. Ind. salu. per totam, Corduba dict. lib. 1. quaestionar. quaest. 57. dub. 6. colum. 507. & Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salu. lib. 41. part. cap. 1. ex pag. 123. dicentes, [sect. 23] nullo modo spiritualem Indorum salutem desperandam esse, aut ab eius cura a viris Apostolicis desistendum, cum Indos iam Deus ad Evangelium vocare videatur, sperandumque sit, quod paulatim, & successive convertentur; tum ex eorum docilitate, tum etiam [sect. 24] ex auxilio Divino Praedicatoribus Fidei promisso Isaiae 55: Quomodo descendit imber, & nix de coelo, & inebriat terram, & germinare eam facit; sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, paulatim producet fructum suum. Et Psalm. 67: Dominus dabit voci suae vocem virtutis: Dominus dabit verbum Evangelizantibus virtute multa. Quod efficit, [sect. 25] ut nec propter linguarum varietates diffidere oporteat; scriptum est enim Matth. & Lucae 10: Nolite cogitare, quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim estis vos, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Neque obstare, quod Christus, Apostolique omnes miraculis Orbe flexerint, vel subiugarint, aetasque nostra eiusmodi viros non sit adepta, [sect. 26] quia non est prudentiae genus, quod coelesti virtute vacuum est, humanis consilijs explere: [sect. 27] & quia maior verarum virtutum, quam miraculorum gloria in Orbis conversione resplenduit. Etenim, ut praeclare docet D. Chrysost. homil. 46. super Matth. [sect. 28] Non ita signis adducuntur Gentiles ad Fidem, ut bona vita & exemplo Praedicatorum: qui enim miracula faciunt sine vita studiosa, saepe deceptores ab eis aestimantur. Et homil. 6. in. 1. epist. ad Corinth. de eadem re agens, inquit: Quod etsi in praesentia signa viderentur, quis tamen persuaderet? quis externorum aures nobis accommodaret, cum tantopere increbrescat malitia? Etenim probata Christianorum vita, Maiorem apud multos auctoritatem sibi vindicabit, quam signa: siquidem haec apud impudentes, & malos homines malam concitant opinionem. Vita autem pura etiam ipsum diaboli os maiorem in modum obstruere poterit. Vt omittam, compertum etiam hoc ipso saeculo esse, [sect. 29] apertis miraculis Deum praesentissimum non modo viris Apostolicis, verum & militibus, Fidei Catholicae causam, utcunque agentibus, affuisse, quemadmodum considerat Thom. a Iesu d. lib. 4. pag. 125. Et Ego latissime ostendi sup. hoc lib. cap. 4. sequent. Quo supposito [sect. 30] cessat regula illa, quam pro contraria sententia perpendimus, de concessione antecedentis consequenti concesso; non enim procedit, ubi consequens sine tali antecedenti exerceri, & subsistere potest, ut patet ex exemplo l. 1. §. igitur, D. de exercit. act. & erudite ostendit Romanus cons. 451. num. 1. & cum eo Felin. in cap. praeterea n. 4. de offic. delegat. Everardus in loco a concessione consequentis, limit. 2. Didac. Perez nihil allegans in l. 1. tit. 5. lib. 8. ordin. fol. 177. col. 2. & Tuschus pract. conclus. iur. verb. Consequens, conclus. 757. ex. num. 71. Ad tertium argumentum, dum generaliter laudat curam, & zelum defendendae, & extendendae Christianae Religionis, respondetur, [sect. 31] id quidem certissimum, & sanctissimum esse, dummodo, ut diximus, legitime fiat, & iuxta eiusdem Religionis praecepta. Quod supponendum, sive supplendum est in omnibus locis, & auctoritatibus in argumento relatis. Et praecipue [sect. 32] in d. cap. si non ex Fidei 23. quaest. 4. in quo maior vis argumenti consistit. Nam, ut bene advertunt Sotus in 4. distinct. 5. quaest. uni. art. 10. pag. 271. vers. Quartum argumentum, Episcop. Chiapens. in dict. Apolog. contra Sepulvedam, & in 3. replicat. ad obiect. eiusdem. Covar. in Reg. peccatum 2. par. §. 10. numer. 2. vers. Quartum, Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. vers. Iam vero, col. 529. Gregor. de Valentia dict. 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. vers. Secundo certum est, Zevallus quaest. fin. ex num. 170. Torres dict. disput. 51. dub. 1. & novissime Pat. Suarez dict. tract. de Fide, disput. 18. sect. 3. num. 5. Divus Gregor. ibi intelligendus est de bello, quod Gennadius, Africae Exarchus, Fidei causa adversus Haereticos, & Apostatas gessit, qui, ut statim trademus, non ferendi, sed feriendi sunt, ubi adversus Ecclesiam, cui semel nomen dederunt, colla subrigere audent, veramque Evangelicae legis doctrinam praedicari impediunt, aut Fidem volunt Christiani nominis inclinare. Quae solutio colligitur ex epist. 72. eiusdem D. Gregorij ad eundem Gennadium scripta, cuius etiam meminit Gratianus in cap. sicut, ead. causa, & quaes. Et si cui forte non probetur propter generalitatem verborum D. Gregor. in dict. cap. si non ex Fidei, quae de alijs bellis agere insinuant, quae Gennadius adversus infideles nondum Ecclesiae, & Romano Imperio subditos gerebat, dilatandae Fidei causa, & ut Christi nomen per subditas gentes, Fidei praedicatione circunquaque discurreret. Omissa, aut si mavis reiecta, alia solutione Gregor. Lop. in dict. l. 2. part. glo. mag. col. 6. dicentis, Divum Gregorium ibi, bella, quae Gennadius gerebat, non approbare, [sect. 33] sed tantum rectam eius intentionem laudare, quae semper in bellis plurimum commendatur, iuxta doctrinam D. Thom. 2. 2. quaest. 40. art. 1. & alia, quae tradit Covar. dict. reg. peccatum. 2. part. §. 9. num. 1. & 2. Possumus quidem secundo modo cum eisdem Auctoribus respondere; de illis infidelibus loqui, qui ditiones, & provincias Christianorum infestabant, aut occupabant, aut Fidei praedicationem suis blasphemijs, pravisque persuasionibus impediebant, ut colligitur ex illis verbis: Plurima enim pro pascendis ovibus Beati Petri Apostolorum principis excellentiam vestram praestitisse didicimus, ita ut non parva loca patrimonij eius, proprijs nudata cultoribus, largitis Dacorum habitationibus restauraverit. Quibus, [sect. 34] & similibus casibus, Infidelibus iuste bellum inferri potest, cum non sint solum infideles, verum & Fidei, & Christianorum hostes, iuxta differentiam, quam inter eos facit Marquard. in tract. de Iudae. & Infid. part. 1. cap. 5. fol. 21. atque ita militent adversus illos omnes rationes iusti belli, defensivi, & vindicativi, de quibus egimus sup. hoc lib. cap. 6. ex num. 49. & doctrina Bald. cons. 140. in fine lib. 4. quem refert Cardinalis Tuschus in pract. conclus. verb. Hostes Fidei, conclus. 173 ubi tradit, quod hostes Fidei impune possunt praedari a fidelibus. Et Michaelis Salon in 2. 2. tom 1. quaest. 66. art. 8. ubi probat, quod infidelium bona, & personae subditae sunt Christianis de iure, quando occupant ea, quae aliquando fuerunt Christianorum. Alioqui autem, si infideles quiete, & pacifice viverent, & nihil occuparent, quod aliquando Christianorum fuisset,non posset eis iusté bellum ob solam infidelitatis causam moveri, iuxta ea, quae laté disputavimus supra cap. 15. etiam si Saraceni essent, ut per argumentum a contrario sensu probare videtur Alex. P. II. [sect. 35] in cap. dispar. 23. quaest. 8. dum docet, iuste pugnari adversus Saracenos, qui Christianos persequuntur, & ex urbibus, & proprijs sedibus pellunt: cuius tex. auctoritate idem expresse probavit glos. ibidem. & consuluit Oldrad. cons. 264. incip. Illa videtur probabilior. Quamvis in hoc contraria sententia verior videatur, [sect. 36] scilicet adversus Saracenos, quamtumvis in pace degentes, semper, & quolibet modo, sine aliqua nova causa iure optimo bellum indici, quoniam sunt perpetui, & infesti Christiani nominis hostes, & detinent provincias, quae olim Christianorum fuerunt, & praecipue terram Ierusalem, & terram Promissionis, quam Dominus Abrahae, & semini eius promisit, & Catholicis debetur, quia semen Abrahae sunt, secundum Apostolum ad Roma. 9. vers. 7. & ad Corinth. 11. vers. 22. quod tenet idem Oldrad. sibi contrarius cons. 72. incip. Contra Saracenos, & sequitur Calderin. cons. 95. num. 2. alias 1. de tregua, & pace, Geminian. cons. 96. incip. Pro huius dubij, num. 5. & seqq. Alex. cons. 130. incip. Super eo, num. 4. & 5. lib. 7. & eos referens Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. verb. Infidelibus, conclus. 124. & verb. Bellum, conclus. 36. num. 14. latissime Marquardus ubi sup. cap. 6. ex num. 10. fol. 30. Victoria in relect. de Indis, 1. part. num. 7. in fine, Gregor. Lop. in. 1. ult. tit. 18. part. 2. verb. En la conquista, ubi dicit, quod Papa approbat haec bella, & quotidie dat indulgentias, & Cruciatam contra illos Saracenos Africae in favorem Regis Hispaniae, Anton. Gam. decis. Lusit. 335. Boerius decis. 178. num. 10. Cacheran. in disput. inserta post decis. Pedemon. num. 19. Gail. lib. 1. de pace pub. cap. 2. num. 40. Molina de iust. & iur. tract. 2. disput. 99. & disput. 105. Bellarmin. lib. 3. de laicis cap. 16. Zevallos dict. quaest. fin. ex num. 210. Marta de iurisd. 1. par. cap. 24. ex num. 22. P. Mag. Lorca in 2. 2. sect. 3. dispu. 52. num. 8. & Fr. Iacob. Bleda in hist. Maur. lib. 8. & novissime Seraph. Freitas de Iust. Imp. Asiat. cap. 9. num. 10. & 11. ubi plures alias causas recensent, ob quas bellum contra Saracenos iustificatur. Et [sect. 37] haeresim Lutheri notantes, qui asseruit, non licere Chistianis bellare in Turcas, optime prosequuntur Alfons. a Castro, & Sebast. Medices adversus haereses, verb. Bellum, Covar. d. reg. peccatum 2. part. §. 10. ex prin. Lancellot. Conrad. in temp. omn. iud. lib. 1. §. 3. verb. Infidelibus in auxilium, quos citat Petr. Cenedus in collect. 59. ad Decretum, pag. 84. num. 1. in fine, & contra Erasmum idem advertit Anton. Rubeus in assertion. Cathol. lib. 2. err. 2. & Nos supra cap. 6. num. 49. & Mag. Lorca sup. D. Thom. sect. 3. disput. 49. num. 1. Neque his refragatur [sect. 38] d. cap. dispar, quoniam argumentum a contrario sensu non valet, quando ex eo absurdus, vel absonus intellectus resultat, aut aliorum iurium correctio, l. nemo, D. de iurisd. omn. iud. glos. celebris in l. conventicula, C. de sacros. Eccles. cum notatis ab Everardo loco. 4. pag. 58. Canciuncula loco 13. Bellon. de argum. leg. cap. 11. Mantua singul. 541. Corras. lib. 5. Miscel. cap. 9. num. 9. & Ioan. Gutierr. in repet. l. nemo potest, num. 288. de legat. 1. Et Pontifex ibi nullo modo voluit aliquam differentiam Saracenorum facere, quoad hoc, ut his magis, quam illis bellum iuste inferri posset; sed illa verba: Qui Christianos persequuntur, &c. generaliter, vel causative apposuit, quasi diceret, omnes Saracenos esse, & fuisse perpetuos Christianorum hostes, persecutores, & spoliatores, & ideo in eos iuste pugnari. Nam [sect. 39] relativum quis vel qui, non ponitur ibi restrictive, sed generaliter & declarative, cuilibet de genere competat, iuxta doctrinam Bart. per text. ibi in l. omnes populi, D. de iust. & iure, l. 1. C. de sum. Trinit. l. iubemus, C. ad Trebel. quam sequuntur communiter Doct. in eisdem iuribus, Paul. Castrens. cons. 84. num. 3. & cons. 418. lib. 1. & Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. litt. R. conclus. 127. num. 28. & 38. Et iuxta hanc expositionem textus in d. cap. si non ex Fidei, possumus etiam accipere [sect. 40] text. in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. dum probat iustam causam bellandi esse: Por acrecentar el pueblo su Fe. Non enim simpliciter loquitur de bello quibuslibet infidelibus ob solam infidelitatem, vel diversitatem Religionis illato, sed de eo, quod augendae, & defendendae Fidei ratione legitime infertur, nimirum contra Saracenos, Haereticos, Apostatas, & alios eiusdem Fidei hostes, qui eam impedire, aut impugnare conantur, & ideo cum mysterio adiecit illa verba: E para destruir los que la quisieren contrallar, ut bene advertit Zevallos ubi sub. num. 171. Ad ponderationem autem [sect. 41] dict. cap. dispar, in finalib. verbis, quam cum Grego. Lop. fecimus sup. cap. 16. num. 80. potest etiam ex supra dictis facile responderi. Quoniam illatio, quae ex eo per argumentum a contrario desumitur, vincere non debet tot, & tam apertas decisiones, & Sanctorum auctoritates, quibus probatur, neque Iudaeos, neque alios infideles bellorum terroribus ad Ecclesiae Fidem, & obedientiam cogendos. Et Pontifex ibi de Iudaeis tantum, inter Christianos degentibus, sermonem habuit, eosque bello lacessendos non esse, inquit, quia ubique servire parati sunt, idest, non audent contra nos bellare, aut expresse, & aperte, sicut Saraceni, & alij infideles, Ecclesiae, & Christianorum quietem, & servitium aliquid molirentur, iuste bello compesci possent, sicut & Saraceni. De alijs vero infidelibus Ecclesiae in temporalibus non subiectis, nihil disposuit, nec utrum ij ad eius obsequium, & servitium inviti adducendi essent? sed aliorum Canonum auctoritate definiendum reliquit, ut constat ex his, quae tradunt Archidiac. Turrecrem. Domin. & alij ibidem, & Simon Maiol. d. colloq. de perfid. Indaeorum pag. 221. Ad quartum argumentum, [sect. 42] quod sumpsimus ex maiori auctoritate, & potestate, quam Ecclesia hodiernis temporibus habet, qua mediante ad debellationem, punitionem, & coactionem quorumlibet impiorum procedere potest, ut habetur [sect. 43] in d. cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet 23. quaest. 4. & in alijs locis, & exemplis in argumento relatis, facile respondetur, iura illa de Haereticis, Apostatis, Schismaticis, & alijs impijs hominibus agere, qui Ecclesiae Fidem semel promissam, & obsequium debitum negant, aut alio modo ei adversantur: non autem de simpliciter infidelibus, quiete, & pacifice degentibus, in quorum praedicatione, & conversione Ecclesia ipsa tam hodie, quam olim nulla potestate, aut coactione uti vult, ut saepe probavimus, Deo Opt. Max. eorum vocationem relinquens, [sect. 44] qui semper desiderasse videtur, ne rei adeo perfectae laus, in homines, aut hominum vires, praesidiaque transferatur, sed quod omnino Divinum est, ipsi Deo cum gloria tribuatur, iuxta illud Apost. 1. Corinth. 2: Ne glorietur omnis caro, & sublimitas sit virtutis Dei, & non ex nobis, cum alijs, quae adducit Fr. Thom. a Iesu d. lib. 4. de procur. Ind. sal. 1. part. cap. 1. pag. 123. Neque refragatur, quod idem de haereticis, & Apostatis dici deberet, [sect. 45] cum Fides spontanea esse debeat, non solum quando a principio credit homo, sed etiam quotiescunque credit, [sect. 46] quia servitia coacta Deo non placent, qui hilarem datorem diligit, & ex necessitate Evangelizantibus gloriam non tribuit, 2. Corinth. 9. Nam licet non defuerint, qui, hoc argumento moti, male putarunt, [sect. 47] Haereticis, Schismaticis, & Apostatis, sicut neque infidelibus, vim inferri non posse, a quibus non multum distare videtur opinio Marsilij Paduani relata, & merito reiecta a Navarro in cap. novit, notab. 3. pag. 106. num. 98. de iudicijs, & Valencuela in monit. contra Venetos part. 7. Qui in suo pacis defensorio omnem coercitionem, & iurisdictionem Ecclesiae auferebat. Hic tamen error ab omnibus Catholicis Doctoribus plurimis rationibus damnari, & convinci solet, [sect. 48] quia infideles, cum nusquam baptismum receperint, neque Ecclesiae Fidem de servandis praeceptis Evangelicis dederint, ab eadem Ecclesia, & Christianis Principibus puniri, aut debellari hac de causa non possunt, quod in Haereticis, Apostatis, & Schismaticis contra observatur, qui cum semel voluntarie crediderint, eo ipso quod baptizantur, Ecclesiae subijciuntur, quae custos est Religionis Christianae, ac proinde potest poenis spiritualibus, & corporalibus usque ad poenam ignis, & confiscationem bonorum, eos ad Dei legem servandam compellere, & ut Fidem impleant semel in baptismo promissam, atque professam, quia nisi hanc iurisdictionem, & potestatem haberet, parum potens esset ad inducendum finem, quem ipsius Sponsus Christvs Opt. Max. praetendit, arg. cap. 1. 2. & 3. 24. q. 3. & eorum, quae tradit Navar. d. num. 98. Valencuela d. part. 7. num. 56. & seqq. Vnde [sect. 49] in sacris Fidei apud Hispanos praetorijs non puniuntur infideles non baptizati, sed solum Apostatae, & Haeretici baptizati, qui negant, & deficiunt in fide, quam semel professi sunt, ut praeter alios observat Didac. Valdes de dignit. Reg. Hisp. cap. 19. num. 6. pag. 162. Quinimo [sect. 50] si numerus, & potentia haereticorum id expostulet, poterit quoque adversus illos bellum indicere, ut funditus extirpentur, & ne eorum pessimo exemplo, pravisque suasionibus Christiana Respublica maius in dies nocumentum accipiat. Quam sententiam expresse definire videtur August. in d. cap. si Ecclesia, & simil. D. Hieronym. a Gratiano relatus in cap. resecandae 24. quaest. 3. & text. in l. 4. C. de haeret. cap. ferrum, cap. cum secundum leges eod. tit. lib. 6. l. 1. & per tot. C. de Apostat. & Schismat. l. 1. tit. 26. part. 7. l. 1. & 2. tit. 1. lib. 4. fori. l. 1. & per tot. tit. 4. lib. 8. ordin. Tertu. adversus Gnosticos cap. II. dum ait: Ad officium Haereticos compelli, non allici dignum est, duritia vincenda est, non suadenda haeresis. Et latissime [sect. 51] probant, & ab haereticorum argumentis, & calumnijs defendunt Theologi omnes post D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 12. Alfons. a Castro de iusta haeret. punit. cap. 12. & 14. Victoria dict. relect. de Indis 1. part. num. 8. & seq. Conrad. de contract. lib. 1. quaest. 7. conclus. 2. & 3. Director. Inquisit. lib. 3. tit. 9. Bodius in collect. tit. de Haereticis, Didac. Perez in l. 3. dict. tit. 4. lib. 8. ordin. col. 115. Palac. Rub. in allegat. in mat. haeresis, & in tract. de obten. Reg. Navarrae, part. 4. §. 4. [sect. 52] ubi probat, magis damnandos esse Haereticos, & Schismaticos, quam Saracenos, Villadiegus in tract. de haeret. q. 6. Albertus Brunus in eod. tract. lib. 3. cap. 3. Covar. lib. 2. varia. cap. 10. num. fin. Pet. Gregor. lib. 33. Syntag. cap. 6. num. 4. Decian. lib. 5. crim. cap. 11. n. 16. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 20. pag. 449. & seqq. ubi aiunt, quod sunt deteriores caeteris infidelibus, & colloq. 7. pag. 191. ubi quod sunt deteriores lupis, Simancas in Cathol. instit. tit. 45. & 46. & plures alij relati a Petr. Cenedo in colle. 55. ad Decretal. num. 3. & ultra eos Navarrus, & Valdes ubi sup. Ioan. Azor. 1. tom. instit. Moral. lib. 8. cap. 13. quaest. 8. Banez in 2. 2. quaest. 10. art. 10. col. 525. Aragon ibidem, pag. 294. & 297. Gregor. de Valencia 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. in princip. & vers. ad 4. col. 407. D. Ioan. Vela de delictis cap. 2. de Apostasia, & cap. 14. de Haereticis, Lorca 2. 2. sect. 3. disput. 52. ex num. 10. Iust. Lipsius lib. 4. civil. doct. cap. 4. & advers. Dialogist. cap. 2. Pet. Herodius lib. 1. rerum iudicat. tit. 6. cap. 13. Simon Maiol. de perfid. Iudaeorum, pag. 186. Pet. Cened. qui alios refert in collect. 59. ad Decretal. pag. 198. num. 2. Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 2. cap. 33. ubi ait, Haereticos puniri posse, etiam si ad id nulla ipsorum fraterna correctio praecesserit, Pet. Andreas Canonherius in Aphorismis polit. & moral. Hippocratis vol. 2. ex pag. 248. Farinac. plurimos congerens in tract. de haeret. quaest. 198. Martin. Delrio lib. 6. disquisit. magic. cap. 2. sect. 3. q. 3. pag. 509. & iterum pag. 537. Et novissime, & eruditissime P. Fran. Suarez in tract. de Fide, disput. 20. sect. 3. ex num. 9. ubi loquitur de Haereticis, & disput. 16. sect. 5. ex num. 1. ubi de Apostatis, Ioan. Bapt. Valencuela in d. monit. contra Venetos, part. 7. per totam, & in discursu status, & belli, part. 2. considerat. 6. num. 17. & consid. 9. ex num. 23. & novissime Anton. Ricciullus in tract. de iur. person. extra Eccles. grem. existen. lib. 5. cap. 12. ubi cum veriori Bellarm. opinione adversus Alph. a Castro defendit, Haereticos non esse in Ecclesia, quia ad eam nemo pertinet nisi per Fidem, licet eius iurisdictioni, & punitioni subiaceant, ex rationibus supra citatis. Quibus congruenter addere possumus, [sect. 53] id, quod Augustinus in praedictis locis commemorat de maiore vi, & auctoritate, quam Ecclesia suis temporibus habebat, eo fine dici, ut probet, post Constantini, & aliorum Principum Christianorum favorem, Christi Fidem praevaluisse, & non in occulto, ut antea, sed publice doceri, coli, & defendi coepisse, ut ex multis locis eiusdem Augustini, qua solet eruditione, ostendit Pat. Fran. Suarez in defens. Fidei contra sect. Anglican. lib. 1. cap. 16. num. 11. & seqq. Ad quintum argumentum ex Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias, & compellentis intrare eos, quos ultimo loco vocaverat, [sect. 54] multifarie responderi potest cum D. Tho. & reliquis Theologis in 2. 2. quaest. 10. art. 8. Soto in 4. distinct. 5. quaest. un. art. 10. pag. 270. vers. Tertio argumentantur, Covar. in d. reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 1. Gregor. de Valencia dict. disp. 1. q. 10. punct. 6. vers. Ad primum, col. 407. & alijs relatis a Suarez dict. disput. 18. sect. 3. num. 12. Primo, locum illum, & coactionem, quae in eo permittitur, non esse intelligendum de his, qui nunquam Fidem susceperunt, quales sunt Indi, de quibus tractamus. Sed de illis, qui semel Christianam Fidem professi, ab ea divertunt, quales sunt Haeretici, Apostatae, & Schismatici, ut supra retulimus: quemadmodum expressis verbis ostendit D. Augustin. in epist. 50. ad Bonifacium, de qua in [sect. 55] dict. cap. Schismatici 23. quaest. 6: Si per potestatem, quam per religionem, ac Fidem, Regum tempore, quo debuit, Divino munere accepit Ecclesia, ij, qui inveniuntur in vijs, & saepibus, idest, in Haeresibus, & Schismatibus coguntur intrare; non quia coguntur reprehendant, sed quo cogantur attendant. Secundo, quod, ut demus, sub parabola illa etiam vocationem, & compulsionem infidelium designari, nullo modo debemus de ea coactione intelligere, quae vi, & metu armorum fit, sed de ea tantum, quae blandis verbis, ac suasionibus, & argumentorum, & rationum pondere fit, docendo magis, quam iubendo, monendo, quam minando, ut utar verbis D. Augustini epist. 65. [sect. 56] Nam & hoc modo aliquando quis cogi, & compelli dicitur, l. fin. D. &c. si quis aliquem testari prohib. l. 26. & 27. tit. 1. part. 6. cum alijs late traditis ab Hippol. de Marsil. sing. 526. Palac. Rub. in repet. rubr. de donat. inter. §. 81. num. 11. Menchaca de success. creat. lib. 2. §. 17. ex num. 4. Menochio de arbitrarijs, casu 395. num. 42. Vincent. Carrocio decis. 15. num. 23. & Hartman. Pistor. 1. par. Miscel. quaest. q. 29. Quae tamen coactio [sect. 57] in re, de qua agimus, sancta, & licita est, ut pluribus probat Ioan. Arboreus lib. 1. Theosoph. cap. 36. & ad expositionem directae parabolae D. Chrysost. in Imperfect. homil. 41. D. Thom. in disput. de verit. quaest. 22. art. 9. ubi inquit, ibi mentionem fieri de compulsione, non quae est coactionis, sed efficacis persuasionis, vel per aspera, vel per lenia, prout & [sect. 58] D. Paulus insinuat. 2. ad Timoth. 4: Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa, & ad Tit. 2. & Ieremiae 1. 24: Nunquid non verba mea sunt sicut ignis, & malleus conterens petras. Et idem dicit Deus Angelis Custodijs, & Praelatis, ut per Dionys. Eccles. Hierarch. cap. 9. Eandemque solutionem tenuit Innocent. [sect. 59] in cap. maiores de baptism. ubi ita inquit: Nec obstat, quod servo dicitur, ut ad nuptias invitatos compellat intrare; quia intelligitur de compulsione facta per instantiam rationis, non per severitatem gladij materialis, vel violentiam temporalem, quia executio materialis gladij, est isti servo, idest ordini Praedicatorum, vel Apostolis in persona Petri, & Domini interdicta. Ad exemplum autem [sect. 60] de conversione D. Pauli, responderi potest cum Hostiensi, & Zabarella in cap. quod super his, de voto, Azone in summa, C. de Iudaeis in fine, Marquard. d.tract. de Iudaeis, & Infidel. 3. par. cap. 2. num. 5. Soto ubi sup. pag. 271. Suarez dict. sect. 3. num. 12. Ea, quae Deus per miraculum facit, suam voluntatem aperte significans, humanis nostris legibus ac regulis obnoxia non esse, neque in consequentiam adduci debere, ut ait glos. in cap. maiores de baptism. l. 1. D. de constit. Princip. cap. quae exorbitant, de regul. iuris in 6. Etenim ut habetur ad Roman. 9: Cuius vult miseretur, & quem vult indurat, & voluntati eius quis resistit? aut quis tu es homo, qui respondeas Deo? Atque ita cum D. Paulus, iuxta hanc Divinam voluntatem inter ipsa flagella mutatus fuerit, & de nolente factus sit volens, ut Ecclesiam iuvaret, quam antea persequebatur, foelix illa necessitas appellanda fuit, quae ad meliora compellit, ut inquit D. August. in d. cap. displicet 23. q. 4. Sed non in exemplum ad alios trahenda, quos, ut ait Sotus ubi supra, non licet sic ad Fidem compellere, nisi quatenus disciplinae norma permittit; cum regulariter Divina providentia, quae in sui dispositione non fallitur, arbitrium nostrum in Fide recipienda, sua semper, ut diximus, libertate potiri decreverit. Vnde [sect. 61] praeclare dixit idem Augustin. lib. 10. de Civit. Dei cap. 30: Sic Deus res, quas condidit, administrat, ut suos cursus agere sinat. Et Simon. Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 8. pag. 211. Sacrae [sect. 62] Scripturae exempla, quae a communibus & receptis Theologiae regulis deviant, veneranda esse, non imitanda. A quibus non abest D. Tho. 3. part. quaest. 44. art. 3. ubi exemplum huius conversionis D. Pauli, & Magdalenae, & Matthaei adducens, concludit, Deum [sect. 63] Divina virtute animas hominum invitare, non solum iustificando, sed sapientiam infundendo, vel stupefaciendo. Cui bene addit Gregor. de Valencia ubi sup. vers. Ad tertium, quod si deus metum incutiat, ipse quoque simul potest inclinare cor hominis ad Fidem, ut voluntarie prorsus eam suscipiat, tametsi a metu excitatus: hoc vero non perinde sperare possumus, si metus ab hominibus incutiatur, cum potius infideles eo ducti magis dure, & difficulter credere soleant, ut supra retulimus. Deniqve ad sextum argumentum de coactione causativa, & legibus, & edictis aliquorum Impp. & Regum, qui infideles a suis Regnis exire iusserunt, vel alijs modis gravarunt, si ad Fidem Catholicam non converterentur. Responderi potest, [sect. 64] D. Augustini auctoritates relatas in d. cap. vides 23. quaest. 6. & in d. cap. quid faciet 23. quaest. 4. loqui de Haereticis puniendis, & mediante poenarum terrore, ad Fidem Catholicam revocandis. Quorum iam diximus longe aliam esse rationem, quam infidelium. [sect. 65] In quibus quidem convertendis, licet in ratione baptismalis characteris aliquod possit esse discrimen inter vim praecisam, & eam, quam vocant causativam, sive conditionatam ut probat text. in dict. cap. maiores, §. item quaeritur, de baptismo, & alia iura, & auctores, de quibus sup. cap. 17. num. 4. & cap. 18. num. 16. Quod tamen attinet ad iniustitiam, sive iniuriam bellorum, & damnorum, quae eis ob praetextum seminandae, & introducendae Christianae religionis inferuntur, nihil plane inter utramque referre videtur, cum blande, & suaviter praedicari, & suaderi iubeatur, ut saepe retulimus. Et secundum doctrinam Dominici in cap. de Iudaeis 45. distin. num. 2. & in d. cap. qui sincera, num. 1. & 2. Abb. in cap. sicut de Iudaeis num. 3. quam refert, & sequitur Marquard. d. tract. de Iudae. & Infid. 3. part. cap. 2. num. 8. & Cavalcanus decis. 21. numer. 16. 2. part. prohibita sit in Fidei materia omnis illa coactio, quae fit per violentiam illatam personae, vel per ablationem rerum suarum, ut per indirectum baptizari, & ad Fidem converti cogantur. Quoniam, ut in nostra eadem quaestione egregie considerant Dom. Sotus in 4. distinct. 5. quaest. un. art. 10. pag. 270. & Emanuel Roder. lib. 3. quaest. Regul. quaest. 32. art. 4. si nativa fidei conditio admonet, nullam coactionem esse medium licitum ad eius persuasionem, nulla quoque coactio adhiberi, neque tanquam necessaria probari debebit. Mirabile enim est, quod mihi non liceat, Ethnicum cogere, ut sit Christianus, & tamen ad cum finem liceat illum cogere, ut mihi sit subditus. Quibus ego addo, [sect. 66] liberam illam voluntatem, quam Ecclesia in Fidei receptione desiderat, in hac, quae bellorum, & armorum interventione, atque subactione extorquetur, minime reperiri videri. Nam etsi voluntas, quae causative, aut conditionaliter cogitur, voluntas dicatur, ut vulgo circumferri solet, quia maluit quis facere, quam talia pati, ut tradit Aristotel. lib. 3. Ethic. cap. 1. l. si mulier, §. si metu, D. quod met. causa, l. si patre cogente, D. de ritu nupt. cap. merito 15. quaest. 1. cum alijs late congestis a Tiraquel. de poen. temper. causa 36. Simancas in Catholic. instit. tit. 27. num. 30. & Cuiacio lib. 16. observat. cap. ult. Eadem tamen iura testantur, quod, qui ita consentit, si liberum esset, noluisset, ut in d. §. si metu. [sect. 67] Et sic, eius est velle, qui potest nolle, & velle non creditur, qui aliorum imperio obsequitur, sub quorum potestate constitutus est: ut diserte scribit Vlpian. in l. 3. & 4. de regul. iur. Aristot. lib. 3. Ethicor. ad Nicomach. cap. 5. Seneca lib. 2. de benef. cap. 18. ad finem: Si vis scire an velim, effice, ut possim nolle, & lib. 3. cap. 19. Vbi de illo agens, possit, necne servus domino beneficium dare? multum ad rem, de qua agimus, inquit: Omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim est, quod quis dedit, cum illi liceret, & non dare: servus autem non habet negandi potestatem: ita non praestat, sed paret, neque id se fecisse iactat, quod non facere non potuit: idem docet idem Seneca epist. 97. lib. 16: Paret potius quam assentitur, qui alieno subest imperio, nec tam illum ex animo, quam quia necesse est, sequitur, Cornel. Tacit. lib. 14. annal. de Nerone scribens: Suasio, imo donum, & merces ab eo, qui iubere potest, vim necessitatis affert. Res [sect. 68] quippe imperiosa est timor, secundum Martial. lib. 2. epigr. cui consonat illud Quintil. declamat. 181: Abdicatus, inquit, in solitudine est, locus opportunus insidijs: habet gladium instrumentum parricidij, accedit ad patrem, manuque sublata, rogo dicit, imo iubet: Non sunt enim preces, ubi negandi libertas non est. Et melius D. August. in lib. de duab. animab. [sect. 69] qui voluntatem ita definit: Voluntas est animi motus cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Vnde omnis, qui volens facit, non cogitur: Et ideo qui metu illato rogat, non tam rogat, quam imperat, qui metu perculsus promittit, non intelligitur voluisse obligari, cum id sponte non fecerit. Neque his adversatur, quod in eodem argumento consideravimus, de bellis a Constantino Magno, Theodosio, & alijs Impp. Romanis adversus Paganos & Infideles illatis, ut tandem Christianam Religionem admitterent. [sect. 70] Nam etsi hoc, ut certum, affirmet Sepulveda in d. Apolog. & Marquard. d. tract. de Infidel. 1. part. cap. 14. nulla tamen secura auctoritate subnititur, & potius contrarium apparet ex traditis a Dom. Soto d. art. 10. pag. 270. & ex cap. quam pio 10. quaest. 2. ubi constat, multa potius temporalia commoda infidelibus contulisse, ut sic facilius, & suavius ad Fidem adducerentur. Et bella, quae narrat hist. Tripart. lib. 10. ex cap. 6. aliam quidem considerationem habebant, nempe quod Gothi, Sarmatae, & aliae gentes, contra quas gesta sunt, totum Orbem latrocinijs, & invasionibus infestabant, & saepius ipsos etiam Romanos aggredi ausae, atque Arriana item labe maculatae fuerant, ut scribit Paul. Orosius lib. 7. & D. August. ad Heliodorum. Et eadem hist. Trip. lib. 8. cap. 13. Vnde iusta utique & sancta censeri debuerunt; & ubi a praedictis damnis inferendis Barbari illi cessabant, a bello quoque Romani abstinebant, quamvis in sua idololatria manerent, ut paulo ante eadem historia Ecclesiastica tradit. Idemque de bello gesto [sect. 71] per Carolum Magnum, adversus Longobardos affirmare debemus, quod suadente Adriano Pontis. illatum dicitur in dict. cap. hortatu 23. quaest. 8. Erant quippe hi etiam acerrimi hostes Ecclesiae, & in Arrianam haeresim declinaverant, & multa damna Christianis intulerant, ut ex Paulo Diacono lib. 1. cap. 1. hist. Longobard. & ex alijs Scriptoribus constat. Neque magis urget quod diximus de [sect. 72] legibus Constantini, Theodosij, & aliorum Caesarum adversus Paganos, & alios infideles, & eorum sacrificia severiter latis, quas tantopere laudat Div. Augustin. in dict. captit. non invenitur 23. q. 4. cap. ad Fidem 23. quaest. 5. cap. vides 23. quaest. 6. & D. Ambros. epist. 30. Nam leges illae non sunt simpliciter, & absolute de omnibus infidelibus accipiendae, sed dumtaxat de Paganis, qui Romanorum Imperio subditi erant, & inter fideles commorantes, eis scandalum movebant, vanisque ritibus, & sacrificijs turbabant, & idololatriae dediti, leges, & praecepta iuris naturalis transgrediebantur. Quos merito Imperatores suis legibus compescere potuerunt, & sub illarum prohibitionibus, comminationibus, & interdictis saltem causative ad Fidem amplectendam, & idola, & templa sua deserenda perducere. Nam [sect. 73] ut praeter alios observat Greg. de Valencia ubi supr. vers. Ad quartam, P. Torres in tract. de Fide, art. 11. disput. 3. dub. 2. Ioan. Azor. institut. Moral. lib. 8. cap. 24. q. 5. col. 1275. & Fr. Thom. a Iesu de proc. omn. gent. salut. lib. 8. cap. 24. q. 5. quilibet Princeps potestatem habet erga eos, qui sibi politice subsunt, ut quae sibi expedire visa fuerint, ad Reipublicae bonum custodiant, ac proinde in primis unius ac veri Dei cultum, & leges naturae, quarum praecipuus custos, & vindex esse debet, ut late diximus sup. cap. 16. num. 24. Et hoc praecipue legibus illis curatum fuisse passim ostendit D. Aug. in dictis locis, & praesertim epist. 48. ubi sic ait: Pagani magis non blasphemare possunt de legibus, quas contra Idolorum cultores Christiani Imperatores tulerunt. Et tamen ex eis multi correcti, & ad Deum vivum, verumque conversi sunt, & quotidie convertuntur. Neque omitti potest [sect. 74] notabilis historia, quam Cassiod. & Sozomenus in hist. Tripar. lib. 5. cap. 27. & Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 13. contigisse [sect. 75] narrant circa d.l. 1. C. de Paganis, quae eorum templa concludi iubet, & sub capitali supplicio, & bonorum publicatione a sacrificijs abstinere. Nam cum Athanasius ob multa mira, quae fecerat, & praedixerat, a Paganis, & haereticis magus, & aruspex crederetur: qua de causa a Synodo Antistitum aliquando condemnatum fuisse scribit Ammian. Marcellin. lib. 15. inter iurgandum quadam die supervolitavit cornix, quae cum clarius crocitaret, adstans multitudo Paganorum, velut mago derogantes, ab Athanasio petebant, ut eis aperiret quid cornicula illa significaret. Ille vero fertur ad eos dixisse subridens, Scitis, quid vox oscinis praedicat? Cras Latina lingua dies ventura significatur, hoc ergo clamans cornicula, tristem vobis crastinum diem portendit, Imperatoris Romani iussione, ut de vestris templis eijciamini. Nec fefellit Divinum hominem expectatio, sed potius ita contigit, ut eius fermo, licet derisus, venerit ad effectum; sequenti namque die allatae sunt ad iudices Constantini Imperatoris litterae, iubentes, ut Pagani sua ingredi non permitterentur ad templa, neque solemnes superstitiones, festivitatesque celebrare, sed sub gladij poena universos Gentilium sacrificijs abstinere. Paganorum [sect. 76] autem nomen, ut hoc obiter advertamus, a pagis originem traxit, quae Graecis villae sunt, ita a fontibus, sive ut alij malunt, a montibus dictae, circa quos semper villae condi consueverunt, ut ex Servio, & alijs tradunt Prateius, Brisson. Berrucius, Hotmanus, & Calinus de ver. iur. verb. Paganus, Beda in Cantic. lib. 6. cap. 30. & in Marc. cap. 15. & in Luc. lib. 6. cap. 23. & hom. in Feriam 3. Psal. Ioan. Punger. in Etymol. sub eod. verb. Stephan. de urbib. Lorin. in Acta cap. 17. vers. 19. & Gasp. Sanct. in Isai cap. 42. num 45. pag. 445. Quamvis Philaster lib. de haeresib. cap. 3. eos dictos fuisse putet a Pagano quodam huius nominis, quem, ait, fuisse filium Deucalionis & Pyrrhae, Regemque potentem & inclytum, & proinde tanquam Deum habitum. ¶ Sed cur Deorum fasorum cultores hoc nomine vocare usitatum fuerit, secundum D. August. lib. 2. retract. cap. 43. difficilioris quidem indagationis esse videtur. Cum in hoc tot, & tam variae Scriptorum sententiae reperiantur. Nam D. Isidor. lib. 8. Etymol. cap. 70. eos ita dictos existimat ex pagis Atheniensibus, ex quibus orti. Ibi enim in locis agrestibus, & villis, gentiles lucos, idolaque sua, & delubra constituerunt, & ideo idolorum cultor coepit appellari Paganus. Alciatus autem d. lib. 1. Parerg. cap. 13. & Connan. lib. 9. commentar. cap. 13. eam rationem comminiscuntur, quia Christi milites non sint, neque eius Ecclesiae Militanti nomina dederint. Scimus [sect. 77] enim in iure dictos esse Paganos quotquot a militia erant immunes, & liberi, l. quaedam, D. de poen. l. ius nostrum, de reg. iur. l. 1. C. de militari testam. cum alijs. Paul. autem Orosius, & Beda ubi sup. quos refert, & sequitur Cuiacius in Parat. c. de Paganis, quasi ex agrestium locorum compitis, & pagis longe distent a superna, & coelesti civitate, ab eaque sint alieni, sive ut ait Dionys. Gotthofr. in notis ibidem, in contemptum, quasi diversos a Christianis, & eis ignobiliores, sicut & Ethnici, Gentiles, & nationes dicti sunt, comparatione habita ad Christianos, qui eo tempore paucissimi erant. Vvesemb. autem in ead. Paratitla tradit, Gentiles, & Infideles Paganorum nomen sortitos, quia diutius Gentilica superstitio in pagis, quam in civitatibus perduraverit, propter rudiora Paganorum ingenia, Pet. Opmeer. in Chronol. ann. Christi 411. pag. 307. quia Gentiles, & illa hominum colluvies, qui cum non mererent stipendia, sumptis armis, Romae restaurari Gentilium lacra volebant, ex pagis, caeterisque agrestibus locis exurrexerunt. Gaspar Sanct. ubi sup. quia qui Evangelicis legibus exculti non sunt, extra Evangelium tanquam in pagis, & desertis habitant, & varijs abducti erroribus incerti vagantur. Mihi vero, his reiectis, magis probatur sententia Illustriss. Cardin. Baronij in notis ad Martyrolog. Roman. ad diem 11. Ianuarij, qui putat, a temporibus Christianorum Imperatorum, Gentiles Paganos vocari coepisse, eo quod, ut proxime diximus, Imperatorijs legibus claudi coeperant idolorum sana, & delubra, & sacra Gentilium prohiberi in oppidis: quare urbibus exclusi, pagos, villas, & agros adire cogebantur, & illic suos inanes Deos colere, & superstitiosa sua sacra facere, unde & Pagani dicti sunt. In pagis autem & villis superstitionum cultum frequenter usitatum fuisse, iam olim ostendit Cicero lib. 2. de legibus, & usque ad tempora Honorij Imperatoris, quae erat idololatria in pagis residua fuisse videtur. Vnde S. August. qui ijsdem temporibus vixit, serm. de verb. Domin. inquit: Multi Pagani habent istas abominationes in fundis, &c. Quam rationem luculenter idem Auctor prosequitur, & eo non citato Ioan. Azorius dict. lib. 8. cap. 24. quaest. 1. col. 1273. & multum probat, & laudat Ant. Mornacius in observation. ad lib. 1. Cod. sub dict. titul. de Paganis, pag. 95. Denique non obstant exempla in eodem sexto argumento perpensa, de Regibus, qui Iudaeos, & alios infideles, si intra praefixum tempus baptizari nollent, morte mulctari, vel a suis Regnis exulare iusserunt. [sect. 78] Quoniam hoc procedit in infidelibus, qui Christianis Principibus subditi sunt, quos, iustis, ac magnis causis suadentibus, praedicto modo punire possunt, ut latius diximus sup. cap. praecedenti, ex num. 37. Et quidem factum illud [sect. 79] Sisebuti non ad vim praecisam, sed ad conditionalem referre videtur text. in dict. cap. maiores, vers. Item quaeritur, de baptismo, & Genebrard. in Chronolog. ann. 623. a quo non abest Ioan. Gotthus in hist. Gotth. lib. 16. cap. 14. tradens ob ardentem fidei zelum Sisebuti pia eius exhortatione, nonaginta Iudaeorum millia in Hispania conversa fuisse. Quod si ita contigit, nihil in eo est, quod notare possimus. Sed verior opinio est, Regem illum nulla conditione, aut optione oblata, Iudaeos ad baptismum recipiendum metu, & poenis propositis coegisse ann. 616. Cuius factum postea sequutus fuit Dagobertus in Gallia an. 631. diem Iudaeis praestituens, intra quam, nisi Religionem nostram susciperent, hostes iudicarentur, pertinaciamque capite luerent. Vterque [sect. 80] autem id precibus, & hortatu Heraclij Imperatoris fecisse narratur. Qui item omnes sui Imperij Iudaeos baptizari coegit, quoniam a circumcisis hominibus ei excidium imminere, vana astrorum observatione compererat; quod postea in Saracenis, sive Mahometanis impletum fuit, ut latius produnt Aimoinus lib. 4. histor. Francor. cap. 22. Platina de vitis Pontif. in Adeodato, Ioan. Mariana lib. 6. de reb. Hisp. cap. 3. Zamalloa in compend. hist. Hisp. lib. 25. cap. 25. & Iacob. Bleda in histor. Mauror. lib. 1. cap. 12. pag. 36. Vnde respondendum est, [sect. 81] Sisebuti actionem tranquam iniustam, & Ecclesiae disciplinae contrariam Concilium Tolet. IV. Can. 56. relatum in. d. cap. maiores, & dict. cap. de Iudaeis 45. distinct. pro parte rescidisse, decernens, ut qui iam sacro lavacro tincti essent, cogerentur ad servandam Fidem, quam acceperant, sed ne posterius Iudaei ad baptismum compellerentur. Cui Concilio, [sect. 82] eundem Sisebutum assensisse, tradit Roder. Sanctius Episcopus Palentinus in eius vita, eo quod cerneret, multos ex Iudaeis, a se per vim compulsos, recidivisse, & Iudaizasse. Sed mihi hoc falsum videtur, quoniam Concilium illud, ut ex eius initio apparet, anno tertio Regni Sisenandi, AEra 681. celebratum fuit circa Pontificatum Honorij I. atque adeo Sisebuti religiosissimi Principis tempora, tanquam iam longe praeterita, nominat. Ioannes etiam [sect. 83] Mariana ubi sup. & ante eum Episcop. Tudens. Tarapha, & alij rerum Hispanicarum Auctores, coactionem illam succensent, quod in christianorum moribus nefas est, quemquam malo cogi ad professionem verae pietatis. Neque [sect. 84] tunc quoque Sisebutus factum illud temere usurpatum, prudentioribus illius saeculi viris probavit, & praesertim D. Isidoro, qui in histor. Gotthor. pag. 161. sic scriptum reliquit: AEra Dei anno Imp. Heraclij II. Sisebutus Christianissimus post Gundemarum ad Regale fastigium evocatur. Regnat ann. IIX. menses VI. qui initio Regni Iudaeos ad Fidem christianam permovens, aemulationem quidem habuit, sed non secundum scientiam, potestate enim compulit, quos provocare Fidei ratione oportuit. Idem [sect. 85] quoque in terminis nostrae quaestionis tradunt communiter Theologi omnes, & praecipue Caiet. post D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. dicentes, factum illud Sisebuti, & Dagoberti, ferventioris quidem fidei, & animi, quam iustitiae exemplum praestare posse, & zelum eius, bonamque intentionem in dicto Concilio laudari, factum autem non laudari. Quod etiam probat, & sequitur Gregor. de Valencia dict. 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 6. col. 410. Iust. Lipsius in lib. de una Relig. sive adversus Dialogist. vers. Divinum illud, & Madera in Monarch. Hispan. cap. 6. fol. 41. Expulsio [sect. 86] autem Iudaeorum, & Maurorum a Ferdinando & Elisabetha Catholicis Hispaniae Regibus facta, longe minorem, aut plane nullam difficultatem habet, cum in subditis infidelibus, & ex rationibus supra relatis, processerit. Et ne in Regnis adeo Catholicis, alia Religio, quam una fides, & unum baptisma haberetur, aut ex [sect. 87] fece, & sentina eorum, aliqua labe Christiani macularentur. Quod semper summo studio curandum, & vitandum esse iura testantur, cap. omnes, cap. saepe, & cap. nullus, cum alijs 28. q. 1. cap. etsi Iudaeos 13. ibi: Mus in pera, de Iudaeis. Nam, ut inquit Ovid. lib. 2. de remed. amor. Dum [sect. 88] spectant oculi laesos, laeduntur & ipsi, Multaque corporibus transitione nocent. Et Senec. ad Lucill. [sect. 89] epist. 82: Salutare est, non conversari dissimilibus. Quibus alia addit (de eisdem expulsionibus agens) Camill. Borrel. de praestan. Reg. Cathol. cap. 69. ex numer. 21. & in addition. ad Bellug. rub. II. in princ. litt. C. & relati a Cenedo dict. collectan. 15. num. 1. & Madera dict. cap. 6. fol. 45. Neque in hoc facto [sect. 90] vis simpliciter infidelibus inferri videtur, sed libera optio datur, ut vel Christianorum provincias deserant intra certum tempus, vel Christiani fiant. Quod sane non esse prohibitum constat ex d. cap. maiores, vers. Item quaeritur, & ad alios infideles non subditos (quales erant Indi, de quibus tractamus) tam ex disparitate rationis, quam ex causae, & potestatis defectu, applicari non potest, ut in specie nostrae quaestionis ad praedicti argumenti solutionem bene considerant Dom. Banez in 2. 2. quaest. 10. artic. 10. col. 525. versic. Ad secundum respondetur, Arag. ibidem artic. 8. pag. 290. vers. Ad aliud de Regibus, Gregor. de Valencia ubi supra, vers. Ferdinandus, Azorius dict. lib. 8. institut. cap. 26. vers. Quarto quaeritur, Torres de Fide, disput. 51. dub. 1. & novissime Suarez in eod. tract. d. sect. 3. num. 5. & plures alij, quos refert Petrus Cenedus in dict. collectan. 15. ad Decretal. num. 2. Estque adeo potens praedicta [sect. 91] status, & religionis tuendae ratio, ut non solum Iudaeos, & infideles subditos non baptizatos expellere liceat, verum & iam baptizatos, si de illorum moribus, perfidia, aut proditione, aliqua in commoda, vel pericula Christianis immineant, [sect. 92] ut Pio pariter ac Magnanimo, & omnibus saeculis admirando exemplo nobis ostendit Catholicus, & ardens Fidei zelus Amantissimi, & Desideratissimi Regis nostri Philippi Tertij, qui praedictis rationibus motus, & re (ut oportebat) mature consulta, ac perpensa, anno 1610. ex tota Hispania, quamvis summa hominum inopia laborante, exire, & in perpetuum exulare iussit spurcas, & nunquam satis quietas, vel a suis erroribus defaecatas Maurorum reliquias, licet omnes iam baptismali inundatione lustratas; quarum [sect. 93] numerus ad quingenta, vel sexcenta, sive (ut alij tradunt) ad novies centena millia pervenisse narratur, ut constat ex peculiaribus commentarijs, quos de historia, iustitia, & laudibus huius expulsionis scripserunt Fr. Iacob Bleda, Marc. Guadalajara, & Petr. Aznarius, & ex Mercurio Gallo in hist. sui temporis, tom. 2. Philip. Paschali in tract. de virib. patr. potest. 1. par. cap. 7. num. 25. qui edicta Regia in hanc rem prolata ad litteram referunt, Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salut. lib. 10. in praefatione, pag. 643. ubi discrimen, in quo Hispania versabatur ob has reliquias Arabum, narrat Iacob. Gordon. in sua Chronolog. ann. 1610. pag. 494. Magist. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 3. pag. 16. Calist. Remirez de lege Regia, §. 32. numer. 12. & 13. Bernard. Aldret. de antiquit. Hispan. lib. 4. cap. 18. pag. 570. D. Didac. Guzman in lib. de vita, & exitu Margaritae Reginae Cathol. 2. parte, cap. 20. Salazar de Mendoca de orig. dignit. Hispan. lib. 4. cap. ult. §. 6. fol. 183. & novissim. Dom. Mart. Carrillo in suis elaboratissimis annalib. Chronol. ann. 1610. fol. 419. Fr. Ioan. de Salazar in Politica Hispana, proposit. 2. §. 2. pag. 32. & eruditissimus omnique laude ob prudentiam, & morum suavitatem dignissimus Dom. Petrus Fernandez Navarrete Regum nostrorum Secretarius in suis Politicis, & eximie politis Discursibus, de conservatione Monarchiarum, cap. 7. Vnde [sect. 94] recenti hoc exemplo admoneri possumus, quantum damni nobis a consortio Iudaeorum, vel Saracenorum immineat, licet fidem nostram profiteri videantur, & apte hic accommodari possunt carmina Vlrichi ab Hutten, de [sect. 95] quodam Pepecorno Iudaeo, qui postquam baptismum accepit, in omne flagitiorum genus portentose prorupit, quae refert Simon Maiol. in colloq. de per fid. Iudaeor. pag. 30. & inter alia sic habent: Merserat indignum Christi baptismate corpus, Dissimulato errore patrum. Ne tingite cives, Si tinxisse nocet, ac nostro adscite periclo, Stirpis inhumanae sobolem, sinite esse sepultam Nocte sua, diramque iterum ne admittite gentem In patrios ritus: Poterit seiuncta caveri, Quae coniuncta nequit. PRSS # 20 CAPVT XX. De octavo titulo, qui ex obligatione deducitur, qua Indi, & reliqui infideles ad Fidem audiendam, & Praedicatores tuto hospitio excipiendos, tenentur, & ad concedendum liberum transitum in alias provincias, in quibus Evangelium annuntiare voluerint. Et an, & quatenus contra eos, qui haec negant, vel impediunt, iuste pugnetur? SVMMARIVM Capitis XX. -  1 Infideles quamvis cogi non possint ad Fidem recipiendam, cogi tamen possunt ad eam audiendam, & eius praedicationem, & propagationem non impediendam. -  2 Iudaeis in provincijs Christianorum habitantibus, licite mandari potest, ut Praedicatores Fidei admittant, & audiant. -  3 Auctores plurimi referuntur, qui bellum permittunt contra Indos, & alios infideles, Praedicatores recipere, & Fidem audire nolentes, & maxime ubi eam impediunt. -  4 Ecclessia ius habet ubique praedicandi, & impedientes removendi, & puniendi. -  5 Constitutiones Nicol. III. & Gregor. XIII. expenduntur, quae certis diebus, Iudaeos ad Fidei praedicationem audiendam, convenire praecipiunt. -  6 Cap. Episcopus nullum, de consecrat. distinct. 1. illustratur. -  7 Concilium Basiliense quid statuerit circa Iudaeos cogendos ad audiendam praedicationem Fidei? -  8 Concilium Basiliense an fuerit approbatum? -  9 Praedicandi per totum Orbem praeceptum, quod Ecclessiae Christus iniunxit, inutile esset, si non posset ad audiendum Evangelium infideles compellere. -  10 Fidei doctrina sine auditu esse non potest, ex D. Paul. ad Rom. 10. -  11 Fidem definiunt B. Basil. & Clem. Alex. ut sit assensio indubitata ad ea, quae audiuntur. -  12 Doctrina Dei, Verbum Divinum, & Evangelium appellatur, quia ex annuntiatione & auditione dependet. -  13 Consequens qui vult, vult & antecedens. Correlativorum uno concesso, alterum concedi necesse est, ibidem. -  14 Confessionis peccatorum praeceptum, ex eo colligit Ecclesia, quod Christus potestatem ea remittendi Apostolis dedit. -  15 Fidei praedicationem qui audire nolunt, ei resistere videntur. -  16 Infideles ad Fidem audiendam compelli posse negat Sotus, Valentia, & alij, ex eo quod ad illam recipiendam compelli non possunt. -  17 Apostoli ex praecepto Domini, Luca 3. & Matth. 10. solum sponte audire volentibus Fidem annuntiasse videntur. -  18 Fidem audire qui cogitur, non ob hoc ad eam credendam, & recipiendam compellitur. -  19 Ecclesia sicut potest cogere infideles sibi subditos ad audiendam Fidem, ita & non subditos. -  20 Apostolorum tempore Ecclesia in multis suo iure non utebatur. -  21 Matth. verba cap. 10: Neque audierit sermones vestros, qualiter exponantur? -  22 Apostoli pulverem excutiendo de pedibus, ubi ab aliqua rebelli civitate exibant, eam anathematizabant. -  23 Pulveris pedum iactatio adversus aliquam civitatem erat signum bellum indicentis, & eius eversionem minantis. -  24 Praedicatores sunt legati Christi Domini ex D. Paul. a. Corinth. 5. & ad Ephes. 6. -  25 Legatos etiam ab hostibus missos audire, & benevole tractare omnes gentes naturali iure tenentur. -  26 Legati cur Sancti dicerentur? -  27 Lex ult. D. de legation. & lex sanctum 7. de rerum divis. explicantur. -  28 Dion. Chrysost. elegantia verba circa immunitatem legatorum expenduntur. -  29 David ob derisos legatos intulit bellum Ammonitis. -  30 Legatis iniuria facta, censetur fieri Principibus, a quibus mittuntur. -  31 Ecclessia ius habet tuendi, & defendendi suos Praedicatores. -  32 Indi nulla ignorantia excusari possunt, si Praedicatores, & legatos ad se pacifice missos interficiant. -  33 Schedulae plures citantur, & expenduntur, quae Indorum debellationem permittunt, si Praedicatores non recipiant, aut alijs modis malitiose Fidei propagationem impediant. -  34 Commercia innoxia qui negant, iure gentium inspecto, puniri possunt. -  35 Littorum apulsum, & suarum provinciarum hospitium qui peregrinis iniuste denegant, iniuriarum tenentur, & contra omnes leges humanitatis peccare censentur. -  36 Lex iniuriarum, §. si quis, D. de iniurijs, & §. littoram, instit. de rer. divis. cum similibus illustrantur. -  37 Ciceron. Ovid. Virgil. & Paul. Orosij elegantissima loca expenduntur, littorum commune refugium, & hospitalitatis officium iuri naturali tribuentia. -  38 Hospitalitatis, & promiscui commercij usus saepe in sacra Pagina commendatur. -  39 Lot & Abraham, quia hospitales erant Angelos hospitio recipere meruerunt, ex D. Paulo 13. ad Hebrae. 2. -  40 Cap. offerebatur 32. q. 7. exponitur. -  41 Hospitalitatis virtutem diffinit, & commendat Clemens Alexandrin. -  42 Sara Angelum paravit panes subcineritios, & Cleobuli filia paternorum hospitum pedes lavit. -  43 Romani erant valde hospitales, & qualiter Iuvem Xenium, sive Hospitalem colerent. -  44 Hospitalitatis & commerciorum utilitatem, & necessitatem plures Auctores tractant, qui referuntur. -  45 Hispani semper fuerunt hospitibus perhumani. -  46 Commerciorum, & hospitalitatis usus summopere conducit ad Fidem propagandam. -  47 Hospites olim simul & Doctores erant, ex Luciano, & alijs. -  48 Abraham, dum fuit hospes in AEgypto, viros, & Sara foeminas in lege Dei instituit. -  49 Sinae non admittunt exterorum commercia, & ideo Fides apud eos difficile propagatur. -  50 Nationes aliquae remissive referuntur, quae hospites, & peregrinos admittere prohibent. -  51 Lacedaemonij, Derinoxeni, quasi fallentes hospites, dicebantur. -  52 Commercia cum Indis infidelibus, bona fide, & secundum iuris naturalis principia institui, qualiter Reges nostri curarint? -  53 Schedula, sive epistola elegans Caroli Quinti refertur, & illustratur, commercia cum Indis, & hospitalitatis iura requirens. -  54 Commercia, ut inter homines diversarum nationem essent, Deus non omnia ubique nasci permisit: ex Div. Chrysostomo. -  55 P. Lud. Molinae opinio notatur, qui indistincte, nullam Rempublicam teneri peregrinos recipere docet. -  56 Homo ille vere dicitur esse humanus, qui alios hospitio exhibet ex Div. Augustino. -  57 Infideles, si fidelibus transitum negent ad alias provincias, in quibus praedicare velint, licite possunt debellari. -  58 Moyses bella gessit contra Amorrhaeos ob denegationem transitus ad terram Promissionis, secundum D. August. & alios. -  59 Cap. ul. 23. q. 2. exornabatur. -  60 Iudas Machabaeus urbem Efren debellavit, quia transitum sibi dare nolebat, Machab. 1. 5. -  61 Ammonitis, & Moabitis templo Domini interdictum fuit, quia Dei populum fatigatum itinere non foverunt. -  62 Ecclesia potest licite bellum indicere contra eos, qui ei transitum impedierint ad recuperationem Terrae Sanctae. -  63 Navarrae Regnum, tum alijs causis, tum ratione transitus denegati, iusste a Ferdinando Rege Catholico captum fuit. -  64 Genebrardus & Bodinus notantur, dum obtentionem Regni Navarrae temere calumniantur. -  65 Anton. Mornacius circa obtentionem, & retentionem Regni Navarrae multa contra historia fidem commentus est. -  66 Doct. Navarrus testatur se nunquam scripsisse contra iustitiam obtentionum Regni Navarrae. -  67 Regnum Navarrae restitui nunquam Reges nostri suis testamentis iusserunt, ut perperam Mornacius affirmat. -  68 Galliae Reges ad Navarrae Regnum semper aspirant. -  69 Excellentiss. Dominus D. Petrus a Toleto Villae-Francae Marchio laudatur: & magnanimum eius factum, & dictum coram Rege Galliae super Navarrae obtentione, & defensione refertur. -  70 Iob locus cap. 15. vers. 19. explicatur. -  71 Cap. 1. 1. distinct. explicatur. Et numer. 75. -  72 Transitus per alienas provincias, ubi necessarius, & innoxius est, nullo iure negare potest. -  73 Hostes, antiqui, omnes alienos, & peregrinos homines appellabant, & reputabant. -  74 Transire verbum hostiles grassationes aliquando significat. -  75 Div. Isidorus Divinae legi tribuere videtur innoxij transitus concessionem. -  76 Fas est lex Divina. -  77 Virgilius 1. AEneid. exponitur. -  78 Lex Divina nulla hominum conditione, aut consuetudine abrogari potest. -  79 Ius naturale non mutatur, nec commune esse desinit, etiam si aliquae gentes barbarae eius transgressores non puniant. -  80 Lacedaemonijs furta impunita erant, sed non ideo furtum desinit esse contra ius naturale omnium gentium. -  81 Fidem qui impediunt blasphemant, aut deludunt, absque dubio puniri, & debellari possunt. -  82 Lex 1. 2. & aliae, C. de Paganis, explicantur. Et num. 88. -  83 Gregor. XIII. constitutio expenditur, quae casus enumerat, in quibus Iudaei, & alij infideles per quaestores Fidei puniri possunt. -  84 Iudaei plura detestanda exempla in odium & blasphemiam Christi, & Christianorum ubique ediderunt. -  85 Infantes in ludibrium Passionis Christi saepe Iudaei crucifixerunt, & de illo oppidi de la Guarda, & altero urbis Caesaraugustanae. -  86 Iudaei cuiusdam Vitriarij notabilis historia refertur, filium suum in furnum immittentis, quia cum Christianis agebat. -  87 Infidelium, maxime Indorum, templa, & idola, an & quando liceat Christianis Praedicatoribus, qui inter eos ambulant, destruere, & demoliri? Et numer. 92. -  88 Sancti patres non solum laudarunt, sed suaserunt leges Imp. de templis idola, & infideles expelli iubentes. -  89 Concilij Illiberit. & Carthaginens. Canones referuntur de tollendis, & diruendis templis, & idolis Paganorum. -  90 Circumcelliones vocat August. eos, qui passim infidelium idola frangunt. -  91 Concil. Illiberit. locus expenditur, ubi martyrij palmam ei denegat, qui occiditur propter subversionem idolorum. -  93 Religio vera ut plantetur inter Indos, multum expedit eis prius idola tollere. -  94 D. August. & Concilij Illiberitani loca, quae idola confringi prohibent, qualiter explicari debeant. -  95 Apostoli, & alij Sancti solo verbo, flatu, aut Crucis signo idola etiam aerea constringebant. -  96 D. Ioannes Evangelista templum Dianae Ephesinae sola oratione destruxit. -  97 S. Procopij, Foelicis, & aliorum plurium insignia miracula in subvertendis idolis infidelium referuntur. -  98 Ioannes Boterus ob licentiam militum in destruendis idolis Indorum, eosdem Indos facilius ad nostram Religionem adductos tradit, & quare? PRSS VErvm autem vero, licet haec, quae ita lato sermone in superioribus disputavimus, admitti quidem possint, aut debeant, cum de vi & coactione disseritur, quae mediate, vel immediate infidelibus irrogatur, ut Fidem, & Baptismum suscipiant, ubi [sect. 1] tamen coactio ad hoc dirigitur, sed eo tantum tendit, ut infideles ipsam Fidem, sibi a Catholicis Praedicatoribus annuntiandam, & proponendam, quietis, & attentis animis, atque auribus audiant, & serio de ea recipienda, vel respuenda deliberent, nostrosque, hoc tam utile & salutare commercium erga illos exercere volentes, tuto, & fido hospitio recipiant, vel liberum transitum ad alias provincias concedant, in quibus Evangelium annuntiare, & propagare desiderent. Frequentissima, & verissima est omnium fere Theologorum, & Iurisperitorum opinio, quae docet, talem coactionem licitam esse, atque adeo iure optimo posse his de causis infidelibus bellum inferri, qui proterve Fidem audire recusant, vel eiusmodi pias, & laudabiles expeditiones impediunt; dum tamen prius quam ad illud deveniatur, omnia alia media tententur, quae ad munus Apostolorum Apostolice, & pacifice obeundum conducere potuerint, & in eiusdem belli illatione inculpatae tutelae moderamen servetur, eaque cautio adhibeatur, ne ulterius progrediatur supplicium, quam reperiatur commissum, ut alias dicitur in l. 1. C. unde vi, & in l. sancimus, C. de poenis, & in simili notavimus, & ornavimus sup. hoc lib. cap. 16. num. 5. & 6. Quam sententiam [sect. 2] de Iudaeis loquens, qui in terris Romani Pontificis aut aliorum christianorum Principum degunt, aperte tradit Innocent. in cap. quod super, col. ult. vers. Item licet, de voto, relatus a Bertachin. in repertor. verb. Infideles, fol. 28. docens, quod infideles, licet non debeant cogi ad Fidem, tamen Papa potest eis mandare, quod admittant Praedicatores Evangelij in terris suae iurisdictionis, & si eos non admittant, peccant, & ideo puniri debent. Idemque, re ad utramque partem disputata, resolvit Borgnin. Cavalcan. in decis. 21. num. 13. & sequentib. 2. par. Ioan. Azor. 1. tom. instit. Moral. lib. 8. cap. 6. vers. Tertio quaeritur, & novissime Philip. Paschal. in tract. de vilib. patr. potest. 1. par. cap. 7. num. 17. Banez, Torres, Suarez, & alij in locis infra relatis, & novissime Ant. Ricciullus in tract. de iur. person. extra Eccles. grem. exist. lib. 2. cap. 37. Et generaliter [sect. 3] in quibuslibet infidelibus, etiam Principibus christianis non subditis: & in specie ipsorum Indorum, de quibus sermonem habemus, eandem opinionem sequuntur Theologi omnes communiter post D. Thom. in 2. 2. q. 10. artic. 8. Ioan. Maior. in 2. dist. 44. q. 2. & 3. Albertinus in rub. de haereticis lib. 6. q. 8. Gines. Sepulveda in obiect. 10. contra Episcop. de Chiapa, Doctiss. Alfons. a Castro de iusta haeret. punit. lib. 2. cap. 14. vers. Prima igitur, ubi asserit, quod licet infideles ad Dei veri cultum, & sacri baptismatis susceptionem inviti compelli non possint: attamen si monitionem hanc recipere recusent, & maxime si praedicationem sancti Evangelij propulsent, erit iustum bellum, quod contra eos motum fuerit. Mag. Victoria in relect. 1. de Indis, ex num. 36. & in relect. 2. ex num. 1. ad 12. ubi ex Divini praecepti auctoritate concludit, Indos, & quoslibet infideles ad Fidem audiendam teneri, ac proinde a peccato mortali non excusari, si rogati, & admoniti, ut audiant pacifice loquentes de rebus spectantibus ad Religionem, ac de ea mature deliberent, id facere nollent; quia tenentur, inquit, saltem audire, & consultare, & si hoc impediant, & Hispanos inter se ad commercia, & praedicationem secure non admittant, neque aliter Religionis negotium procurari valeat, hic titulus iustissimus est ad eos debellandos, & conquirendos, terrasque, ac provincias eorum occupandas, novos dominos creandos, & antiquos deponendos, & ad reliqua alia iura belli prosequenda, quae in alijs bellis iustis licite fieri possent. Gregor. Lupecius in l. 2. tit. 23. par. 2. col. 11. & 12. & col. 20. vers. 3. 4. & 8. conclusio, & Hieron. Zevall. in pract. commun. lib. 4. q. fin. num. 172. & sequentib. & rursus, & melius num. 295. & sequentib. ubi verba Victoriae sequentes, & transcribentes, iustitiam eiusdem belli contra impedientes Fidem audire, & Christianos a suis provincijs removentes, enixe tuentur. Eruditissimus D. Praeses Covarruv. in reg. peccatum. 2. par. §. 10. num. 13. vers. Quarto licitum & §. 11. n. 5. vers. Fateor plane, ubi cum D. Tho. & alijs Theologis docet. Christianos non posse, nec debere iuste impediri in praedicatione Christianae Fidei, & quod si impediantur, eis fit iniuria, ad quam propulsandam possunt iustum bellum movere, vel quando infideles moniti ab idolorum vano cultu non abstinent, ubi is impedimentum affert Religioni Christianae, & legis Evangelicae praedicationi. Dom. Soto in 4. distinct. 5. q. un. artic. 1. pag. 267. vers. Secunda conclusio, & in summario disputationis, sive Apologiae Episcopi Chiapensis contra Sepulved. pag. 14. & 15. Et in cons. quod ann. 1550. dedit circa Indiarum conquisitonem, versic. La segunda cabeca, Salmeron tom. 12. tract. 38. vers. Deinde, pag. 323. Card. Bellar. lib. 5. de Rom. Pontit. cap. 7. Beccan. in sum. 2. tomo, cap. 13. q. 4. num. 12. & seq. Fr. Anton. a Corduba in quaestionar. lib. 1. q. 57. dub. 4. vers. Tertia pars, & dub. 6. vers. Quartum dictum, Gabriel de Valencia 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 6. col. 410. post Caietan. 2. 2. q. 10. art. 8. P. Gabr. Vazquez in 1. 2. q. 76. disp. 120. cap. 3. & cap. 5. in initio, Petr. de Aragon. in 2. 2. q. 10. art. 8. col. 254. Toletus in sum. lib. 4. cap. 2. num. 2. Petr. Ledesm. 2. tom. sum. tract. 1. cap. 5. Torres de Fide, art. 8. disp. 51. dub. 2. Thom Sanchez in summa lib. 2. cap. 1. num. 4. & novissime Pat. Suarez de Fide, disput. 18. sect. 2. num. 8. & Seraph. Freitas de iusto Imp. Asiat. cap. 9. numer. 6. & 7. ubi licet infidelium debellationem non omnino probent, ob id tantum, quod Fidem audire recusent; bene tamen admittunt, quod si nobis praedicationem impedirent, aut alios volentes illam audire, & forsan Fidem suscipere, ad nos accedere prohiberent, nec sinerent praedicatores loqui Verbum Dei sine vi, ac fraude volentibus audire; iure possemus eorum violentiam etiam armis propulsare, & bello, si opus esset, illato, acriter coercere; quia omnino [sect. 4] semper manet ius integrum Ecclesiae ad praedicandum in quolibet Regno, & ad defendendum innocentes, ut sic dicam, id est, particulares personas, quae voluerint audire verbum, & ita nulla fit tali in casu coactio ad audiendam Fidem, sed solum ad non impediendum praedicationem Evangelij, nec eos, qui voluntarie illud audire voluerint. Idem sentit Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Indi. salut. cap. 13. ubi eleganter, & generalius ait, hoc ius ab ipso omnium conditore conditum videri, ut quae Christiani a Deo didicerunt, doceant ipsi caeteros mortales, quorum salutem optare, & quaerere debent. Qui enim dixit: Ite in mundum universum, & praedicate Evangelium omni creaturae, certe aditum liberum quocunque terrarum aperuit, quem qui nobis praecludere velint, & summi Dei praecones, ac legatos inauditos a se relegant, contra ius Divinum, & naturale, & contra salutem suam facere putandi sunt. Mag. Domin. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. col. 528. vers. Tertia, & quarta conclusio & col. 534. vers. Ex his sequitur. Vbi licet primo in quaestionem vocasset, an infideles subditi, & etiam non subditi, ad Fidem audiendam compelli possent: postea tamen concludit, insideles non subditos iure compelli, ne ullo modo Christi Fidem impediant. Et ex hoc sequi, quod si nuntius Evangelij perveniat ad exteras, & barbaras nationes, & impediatur praedicare populis a Principibus illarum nationum, tunc potest Princeps Christianus, ut minister Pontificis, debellare illos Principes, ne impediant Praedicatorem. Hoc enim non est compellere ad audiendum, sed defendere innocentes, quosdam quidem ad praedicandum ius habentes, quosdam vero quia ius habent ad audiendum, si velint. Pat. Lud. Molina de iust. & iur. tractat. 2. disp. 105. & in materia de Fide, q. 10. art. 8. ubi concludit, quod cum Christiani ius habeamus denuntiandi Evangelium ubique terrarum, pariter quoque potestatem habemus concionatores, ad quoscunque infideles deferendi, eos protegendi, & infideles ipsos cogendi, non quidem ut Evangelium suscipiant, sed ne impedimento sint, tum concionatoribus, quominus illud denuntient, tum etiam suis, quominus illud audiant, suscipiant, & iuxta illud vivant. Et quod hoc fine, etiam vel invidis, & invitis ipsis infidelibus, possumus cum navibus ad eos accedere, tandiuque & cum ea potentia in eorum portubus, & terris commorari, quamdiu, & quantum necesse fuerit, ut haec tuto fiant, eaque ratione commercium aliquod cum ipsis exercere. Quod si gentes aliquae, aut Reges, & Dynastae resistant, & impediant, fas nobis est, bello illos coercere, iniuriamque Fidei, & Evangelio in ea parte illatam punire. Mag. Salon in 2. 2. tom. 1. tract. de domin. q. 3. art. 1. ubi, postquam illam quaestionem tractavit, liceatne unum hominem alteri dominari? Et quo iure, ac quibus de causis iusta servitus inducatur? subdit, Indos & AEthiopes, qui a Lusitanis, & Hispanis capiuntur, tuta conscientia capi, & ad nos deferri, ac vendi, si volentibus Evangelium in illis regionibus praedicare, ipsi resistant; quia resistentibus praedicationi Evangelicae legitime bellum infertur. Pat. Ioan. Azor. dict. lib. 8. cap. 26. vers. Septimo quaeritur, quem sequitur, & ad verbum transcribit, Fr. Thom. a Iesu lib. 5. de procur. omn. gent. salut. 1. p. dub. 3. pag. 206. ubi resolvunt, non solum infideles Christianis subditos, verum & quoslibet Paganos, & Barbaros, etiam non subditos, ad audiendum Christi Evangelium compelli posse, quia non ideo dici debet, quod ad credendum etiam compellantur, & quia negari non potest, quin si viri probatae vitae, & spectatae virtutis mitterentur ad Christi Evangelium Paganis annuntiandum, iure naturali digni essent, qui audirentur, nec iure ullus Paganorum Princeps, aut prohiberet, quominus, Pagani qui vellent Evangelium audirent, aut idoneos Christi nuntios, aut praecones, & interpretes impediret, ne illud annuntiarent. Alioqui enim his, aut illis vim, & iniuriam manifestam afferret. Mag. Petr. Lorca in 2. 2. artic 8. q. II. sect. 3. ubi pluribus probat, omnes infideles indistincte compelli posse, ut Fidei, & eius praedicationi iniuriam, & impedimentum non inferant. Et conducunt alia quae tradimus infra lib. 3. cap. 3. ex num. 1. & novissime AEgid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, cap. 3. num. 16. ubi pluribus probat, summum Pontificem posse mittere Praedicatores in mundum, & subijcere alicui Principi Christiano eos, qui Praedicatores non acceperint, vel male affecerint, ad quod allegat Bellarmin. lib. 1. de Rom. Pontis. cap. 9. & seq. & Pat. Suarez lib. 3. contra sect. Angl. cap. 10. Pro [sect. 5] qua sententia dum docet, infideles, & praesertim eos, qui Principibus Christianis subditi sunt, ad Fidei praedicationem audiendam compelli posse, apertae sunt hodie Romanorum Pontificum constitutiones, praesertim Nicolai III. quae incipit: Vineam, & Gregor. XIII. quae incipit: Sancta Mater Ecclesia, quas ad litteram invenies apud Laertium Cherubinum in suo Bullario, Anton. Naldum in quaestion. pract. verb. Iudaeus, fol. 305. Paul. Piasecium in praxi Episcop. 2. parte, cap. 4. pag. 254. & Thom a Iesu de procur. omn. gent. salut. lib. 9. par. 1. in fin. pag. 373. & earum summam recensent Azor, Suarez, Ricciullus & alij ex sup. citatis; quibus cavetur, ut Iudaei semel in hebdomada ad Fidem praedicationem audiendam accedere compellantur, poena imposita his, qui audire recusant. Quarum vim non satis effugiunt illi, qui hanc non esse poenam respondent, sed quoddam tributum, quod illis infidelibus tanquam subditis potest iuste imponi; cum hoc a verbis, & mente pontificum alienissimum sit, ut bene advertit Pat. Suar. dict. sect. 2. num. 3. & ostenditur in d. Bulla Gregor. ibi: Ad quos sermones, & lectiones volumus universos & singulos utriusque sexus Iudaeis a duodecim annis supra, infirmitate, aut alia legitima causa, de qua Ordinarios docere debeant, non impeditos, in civitate, & locis, ut praefertur habitantes, vel aliunde obvenientes, etiam si inibi domicilium non habeant, ita per circuitum convenire, ut tertia saltem eorum pars, nec unquam minor, semper adsit. Quod si facere neglexerint, interdicti cum fidelibus commercij, & alijs penis arbitrio Ordinarij pro contumaciae modo imponendis, donec satisfecerint competenter, ad ipsos sermones audiendos compellantur. ¶ Idemque ante praedictas constitutiones statutum fuisse videtur: [sect. 6] nam in cap. Episcopus nullum de consecrat. dist. 1. ad templa, & missas cathecumenorum hac de causa accedere non prohibebantur, & [sect. 7] in Concilio Basiliensi sess. 19. quod extat in 4. tom. Concil. pag. 57. idem fere quod Gregor. statuit, his verbis cautum reperitur: Sancta Generalis Synodus in primis statuit, ut omnes Dioecesani, quosdam in litteris Divinis bene eruditos, aliquot vicibus annuatim deputent, in locis ubi Iudaei, aut alij infideles degunt, ad praedicandum & explanandum taliter Catholicae Fidei veritatem, ut ipsi infideles, qui audiunt, suos valeant errores recognoscere. Ad quam praedicationem sub poenis tam commercij per fideles illis interdicendi, quam alijs ad hoc opportunis, ipsos infideles cuiuscunque sexus in annis discretionis constitutos, accedere compellant. ¶ Et [sect. 8] quamvis de hoc Concilio, & an fuerit legitimum, & approbatum, plura tradant Doctores, quos refert Marquard. de Susan. in tract. de Iudae. & Infidel. 3. part. cap. 8. & Cavalcan. dict. decis. 21. num. ult. tamen idem ibidem resolvit, quoad hoc ubique in Italia observari, & ita in Senatu Fivizanensi, & Papiensi decisum fuisse. Et in Aragonia quoque iamdudum cautum reperiri edicto Regis Iacob, ann. 1242. quod fuit confirmatum per Innoc. IV. tradit Ricciullus dict. cap. 37. num. 5. Secvndo, pro eadem sententia, quatenus generaliter probat, licitam esse eandem compulsionem ad Fidem audiendam in omnibus infidelibus, etiamsi Christianis subditi non sint, ex mente praedictorum Auctorum perpendo. Quod [sect. 9] cum Ecclesia, ut saepe diximus, non solum potestatem, verum & necessitatem habeat, Evangelium per universum Orbem docendi, ac disseminandi, inutilis quidem, aut impossibilis haec potestas, & obligatio redderetur, si infideles omnes ad eiusdem Evangelij praecones audiendos compelli non possent; quia [sect. 10] doctrina sine auditu esse non potest, ut inquit Div. Paul. Rom. 10: Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes Evangelizantium pacem! Evangelizantium bona! Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per Verbum Christi. Quamobrem [sect. 11] D. Basilius in Asceticis sic Fidem definit: Fides est assensio indubitata ad ea quae audiuntur, certa veritatis per suasione ad ea, quae praedicantur per Dei gratiam, & Clemens Alex. lib. 1. Paedagog. Catechesis, inquit, seu quae per auditum deducitur institutio ad Fidem deducit. Ipsamque [sect. 12] Dei doctrinam totam, nomine Evangelij, & Verbi Divini communiter appellamus. At Evangelium nihil aliud significat, nisi annuntiationem; verbum autem, id, quod ore profertur, ut, praeter alios, in specie nostra optime advertit, & prosequitur Thom. Bozius de sign. Eccles. lib. 3. cap. 2. primum hoc signum verae, & Catholicae Ecclesiae nostrae constituens, quod eius fides ex auditu dependeat. Vnde [sect. 13] consequenti concesso, vel uno ex correlativis, alterum, sine quo illud esse non potest, necessario concedere debemus, l. 2. D. de iurisdict. omn. iud. l. 3. §. qui habet, D. de servit, rust. praed. ibi: Qui habet haustum, iter quoque habere videtur ad hauriendum, & si quis tantum haustum cesserit, nihil agit, l. qui fundum 40. §. 1. D. de contrah. empt. l. 6. tit. 31. part. 3. cum alijs, quae notant Bart. & Doct. in l. si sideiussor. 52. D. de fideiuss. Ripa in l. 1. num. 103. D. de vulgar. Ludovic. Vital. lib. 2. variar. cap. 9. Pat. Suarez de legib. lib. 8. cap. II. & diximus sup. cap. 16. ex num. 52. Cuius rationis vis a simili consirmatur per aliquos ex supra relatis. Nam quia [sect. 14] Christvs dixit Apostolis suis, Ioan. 20: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, &c. optime colligit Ecclesia, praecepisse fidelibus, ut peccata sua confiteantur, quia non possunt remitti, nisi audiantur, & cognoscantur. Ergo similiter, si dedit Ecclesiae potestatem docendi infideles, consequenter dedisse videtur, ut possit illos ad audiendum compellere. Praesertim cum [sect. 15] eo ipso quod audire nolunt, praedicationi Fidei resistere, & impedimentum ex parte sua apponere videantur, quod ubi faciunt, Auctores omnes iuste debellari posse concedunt. Neque [sect. 16] huic sententiae adversatur consideratio soti, Valenciae, Banez, Arag. Torres, Suarez, Beccani, Freitas, & aliorum, qui in hoc articulo compulsionis, & debellationis ob id tantum, quod Fidem audire nolint, contrariam defendunt, dicentes, quod cum non possint cogi ad credendum, ad audiendum etiam compelli non debent, & quod ijs tantum est praedicandum, qui sponte sua praedicatores audire, & recipere volunt, [sect. 17] Apostolorum exemplo, quibus hoc ita Christvs Dominus commendasse videtur, Lucae 3. & Matth. 10: Et quicunque non receperint vos, neque audierint sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Nam recte respondet Azorius dict. lib. 8. cap. 24. q. 3. & 7. [sect. 18] coactionem in receptione Fidei expresse prohibitam esse, quia libertati, quae in ea requiritur, directo repugnat, ut late ostendimus sup. cap. 17. num. 4. At vero, in compulsione audiendi Fidem, hanc prohibitionem non reperiri, quin potius ex praecepto praedicandi, & Evangelizandi deduci videri, quoniam eo facto tantum curatur, & efficitur, ut sacris Divini Verbi concionibus intersint, & postea sponte, ac libere audita credant, vel respuant. Non enim consequens est, ut si ad audiendum adigantur, eo ipso compellantur ad credendum, sicut potest quis cogi, ut audiat praedicationem consiliorum Evangelicorum, vel de concessione indulgentiarum, & non propterea cogitur, vel ad sequenda consilia, vel ad lucrandas indulgentias. Et [sect. 19] quemadmodum Ecclesia non errat, dum infidelibus subditis hanc audiendi necessitatem iniungit, ut ipsi ijdem Auctores tandem agnoscunt, & in primo argumento probavimus: ita non errabunt, qui idem ad non subditos protrahunt, cum in omnibus eadem prorsus militet ratio, eademque in receptione Fidei libertas desideretur, possitque hodie Ecclesia ubique suum munus, & officium implere, & competenti auctoritate, & severitate defendere. Quod [sect. 20] tempore apostolorum secus se habebat, & ideo suo iure in multis non utebatur, ut abunde satis ostendimus sup. cap. 16. ex num. 82. & in terminis docet Pat. Suarez d. tract. de Fide, disp. 18. sect. 1. num. 10. Praeterquam [sect. 21] quod verba illa Matthaei: Neque audierit sermones vestros, magis de contempta, quam de non audita praedicatione intelligi debent, ut ibidem Franc. Lucas advertit. Et quod subdit [sect. 22] de excussione pulveris pedum, inter varias significationes, quas ibi ex Sanctis Patribus idem Franc. Lucas, & Maldonatus adducunt, anathematis, maledictionis, atque condemnationis signum importat, ut D. Hilarius ostendit, dum inquit: In eos, qui audita Regni Coelestis praedicatione, Apostolorum praecepta respuerint, signo pulveris ex pedibus excussi, aeterna maledictio relinquatur. Et sic Apostoli, eis, quibus tunc poterant, poenis, non auditam, vel spretam praedicationem, vindicabant. Quinimo [sect. 23] & bellum ea de causa indicebant; iactatio quippe pulveris pedum adversus aliquam civitatem, videtur esse signum denuntiantis bellum, & eversionem minitantis, & ut recte advertit, & pluribus illustrat Pat. Ioan. Pineda de rebus Salom. lib. 6. cap. 20. §. 9. num. 19. pag. 473. Tertio, pro eadem sententia facit, quod infideles ubilibet constituti, non possunt a culpa excusari, si Divini Verbi nuntios, & praedicatores recipere, & Evangelium pacis, aliaque sibi convenientia ab illis proponenda, audire recusent: [sect. 24] cum hi non solum censendi sint Regum Christianorum, aut Romani Pontificis legati, quorum cura, & auctoritate ad hoc pium, & Apostolicum munus mandari solent, verum & ipsius Christi Domini, pro quo legatione sunguntur, iuxta illud D, Pauli 2. Corint. 5: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, & posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Et ad Ephes. 6.: Pro quo legatione fungimur in catena ista, ubi D. Thom. exponit, id est: Sumus legati Christi. Legatos [sect. 25] autem, etiam ab hostibus missos, fido, & securo hospitio recipi debere, & grato, ac benevolo vultu audiri, & expediri, constans est omnium gentium consuetudo, ac velut religio, ex ipsius naturae humanae legibus hausta, quae ubi violatur, legitimam belli causam adversus violantes inducit. Qua ratione [sect. 26] legati ipsi Sancti appellari solebant, cap. ius gentium, 1. distinct. ibi: Legatorum non violandorum religio, [sect. 27] l. ultim. in princip. D. de legation. ibi: Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur: quia Sancti habentur legati, l. sanctum 7. D. de rer. division. l. 15. tit. 28. par. 3. iunctis alijs, quae, ultra Scribentes in his iuribus, latissime tradunt Duaren. lib. 1. disput. cap. 37. Conan. lib. 3. comment. iur. civil. cap. 1. num. 6. & 7. Emanuel Suarez lib. 1. observat. cap. 10. & 15. Sigon. lib. 1. de iudicijs, cap. 4. Pet. Crinitus de honest. discip. lib. 7. cap. 3. Alban. Spinasatus lib. 2. Polit. cap. 5. Petr. Faber. lib. 2. Semest. cap. 1. pag. 10. Pet. Gregor. lib. 33. Syntag. cap. 14. num. 4. Tiber. Decian. in praxi crim. lib. 2. capite 20. numer. 4. & lip. 7. cap. 5. a num. 11. Durant. Cascell. lib. 1. var. cap. 1. Balthas. Ayala de iure, & officio belli, lib. 1. cap. 9. Mag. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 1. cap. 27. & lib. 2. cap. 37. pag. 376. Pat. Salas in tractat. de legibus, q. 95. disput. 7. sect. 2. num. 19. Christophor. Besoldus in dissertat. iurid. polit. de legatis, & eorum iure, cap. 5. & Carol. Paschalis in peculiari, & satis docto tractatu, quem novissime de legatis scripsit, quem sequutus, alium non minus doctum Hispana nostra lingua elucubravit Dom. D. Ioan. a Vera & Zuniga, nunc titulo Comitatus de la Roca, pro meritis insignitus, & maioribus quotidie honoribus, pro eximia qua pollet nobilitate, prudentia, & eruditione, condecorandus: ubi discursu 1. hunc articulum eleganter exornat. Vnde [sect. 28] Chrysost. inquit: Legatos nudos, legatione fungi ad armatos, pro pace, neque illorum, quemquam iniuria afficere licere, ut qui Deorum sint ministri, quicunque amicitiae nuntij sunt. Et David [sect. 29] lib. 2. Reg. cap. 10. intulisse dicitur bellum Regi Ammonitarum, propter derisos legatos suos: [sect. 30] iniuria enim facta legatis, censetur facta Principi, vel Reipublicae, cuius legatione funguntur, cap. accusatio, in fin 2. quaest. 7. Ex quibus principijs recte post alios deducit Pat. Suar. dict. tract. de Fide, disp. 18. sect. 1. ex num. 1. ad 4. [sect. 31] Ecclesiam habere ius tuendi, & defendendi suos praedicatores. Et Ferdin. Zurita in suis quaestion. Theolog. cap. 21. de ipsis nostris Indis pertractans, concludit, nulla [sect. 32] ratione, aut ignoratione excusari posse, si legatos ad se missos interficiant, a quibus, aut eorum socijs nullum damnum, vel iniuriam prius accepissent, cum hoc commune omnium gentium ius, & totius mundi utilitas execretur: cuius ignoratio, transgressio, aut violatio nemini est condonanda ex doctrina D. Thom. in 1. 2. quaest. 10. art. 8. & quaest. 76. artic. 2. & q. 94. art. 2. 4. 5. & 6. & in 1. part. q. 17. art. 3. Quod idem [sect. 33] cautum videmus pluribus Regijs schedulis & instructionibus, quae olim ad novas expeditiones dari solebant, & reperiuntur in tom. 4. ex pag. 220. ubi dicitur: Que si los Indios maliciosamente pusieren impedimento, o dilacion en admitir las personas que les van a tratar de la ensenanca de la Fe, o en estorvar que esten entre ellos, i no se passe adelante con la predicacion, e instruccion de buenos usos i costumbres, o que no se reduzgan i conviertan los que de los suyos, o de los vezinos buenamente lo quisieren hazer o si se armaren, o vinieren de guerra a matar, robar, o hazer otros danos a los dichos descubridores, i predicadores: en tales casos se les pueda hazer guerra con la moderacion que conviene, i consultando primero la justificacion i forma della con los Religiosos i Clerigos que se hallaren presentes, o con las Reales Audiencias, si huviere comodidad para ello, i haziendo los demas autos, protestaciones, i requerimientos que se entendiere convenir. Qvarto, in confirmationem, & extensionem eiusdem tituli considerari potest mirum non esse, si adversus infideles, qui Evangelium praedicari, & propagari prohibent, bellum moveri posse, affirmemus: cum [sect. 34] idem plurimi, & gravissimi Auctores cum Victoria ubi supra licere concedant, naturali, ac communi omnium gentium iure considerato, ob id solum quod innoxia commercia, & negotiationes in suis provincijs nobis inhibeant & littorum, ac terrarum suarum apulsum, & aditum intercludant. Etenim qui haec [sect. 35] faciunt, iniuriarum tenentur, quasi qui in publica commoda peccent, & humanam societatem, & cognationem disturbent, quae his quasi vinculis commerciorum, & mutuae hospitalitatis connecti, & sustineri videtur, l. ut vim, l. ex hoc iure, D. de iust. & iure. §. ius autem gentium, instit. de iure naturali, l. penult. & ibi communiter Scribentes, D. de pactis, [sect. 36] l. iniuriarum 13. §. si quis me prohibeat, vers. At si quis, D. de iniurijs, l. nemo igitur, D. de rer. divis. §. riparum, & §. littorum instit. eod. l. littora 51. D. de contrah. empt. l. mercatores, C. de commerc. l. 66. tit. 28. part. 3. Eoque alludens [sect. 37] Cicero in Topicis: Littora (inquit) omnia publica esse vultis, & lib. 3. Offic. Est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas. Male etiam qui peregrinos urbibus uti prohibent, eosque exterminant, ut Poenus apud patres nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis non sit rectum est non licere, quam tulerunt legem sapientissimi Consules Crassus, & Scaevola. Vsu vero Vrbis prohibere peregrinos, sane inhumanam est. Et Ovid. 7. Metamorph. — Litusque rogamus Innocuum, & cunctis undamque, auramque patentem. Et Virgil. 1. AEneid. Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arenae, Bella cient, primaque vetant consistere terra. Paulus item Oros. lib. 5. cap. 2. sic ait: Nunc me ista Africa excepit, pace simplici, sinu proprio, iure communi, de qua aliquando dictum, & vere dictum, hospitio prohibemur arenae, &c. Cui arridet Cassiod. lib. 11. epist. 17. dum ait: Hinc est, quod sapientes mortale genus unum hominem esse testati sunt: quoniam omnes a cunctis casibus suis indivisos esse voluerunt: & idem solita eloquentia expressit Plin. in Panaeg. ad Traian. eum eximie laudans, quod ita commercia miscuerit, ut quod genitum esset usquam, id apud omnes natus videretur. Vnde in sacra [sect. 38] Pagina hoc humanitatis, hospitalitatis, & promiscui commercij ius saepissime commendatur, Deuteron. 10. & 19. Isai. 58. Eccles. 17. 1. Petr. 4. 1. ad Timothae. 3. Roman. 12. Matth. 25. Lucae 14. & melius 13. ad Hebrae. 2. in illis verbis: Hospitalitatis nolite oblivisci, per hanc enim patuerunt quidam Angelis hospitio receptis. Quibus [sect. 39] Divus Paulus Lot, & Abraham historiam respexit, Genes. 18. & 19. & Ioseph. lib. 1. antiquit. Iudai. cap. 19. qui ob id, quod recipere hospites assueverant, Angelos sub figura hominum hospites habere meruerunt. De quo loquens D. Ambros. in libro de Patriarch. [sect. 40] relatus in cap. offerebatur 32. quaest. 7: Praeferebat (inquit) Sanctus Lot domus suae verecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inviolabilem. Neque abest [sect. 41] Clemens Alexandrin. lib. 2. Strom. capite 4. ubi charitati hospitalitatem adhaerere tradit, eamque diffinit: Artificium amicitiae circa usum hospitum. Cui addit Gentian. Hervet. quanta autem esset virtus hospitalitatis ex hoc est perspicuum, quod inter caeteras virtutes, quas Episcopo tribuit Div. Paul. 1. Timot. 3. eum quoque velit esse hospitalem. Et lib. 4. cap. 7. pag. 538. ubi [sect. 42] ait, Saram Angelis panes subcinericios parasse, & Cleobuli sapientis, & Lyndiorum Monarchae filiam non puduisse lavare pedes paternorum hospitum. Romani [sect. 43] etiam tantum huic iuri, & virtuti deserebant, ut in eis significationem & commendationem Iovem Xenium, sive Hospitalem maxima veneratione colerent, & nationes quasdam hospitalitati deditas celebrarent: contra vero, alias hospitibus invisas, crudelitatis, & infamiae nota prosequerentur, ut latissime constare poterit ex his, quae eleganter de commerciorum, & hospitalitatis iure, & utilitate congesserunt [sect. 44] Servius, Pontan. & Cerda in illud Virgilij 1. AEneid. Iupiter hospitibus nam te dare iura loquuntur. Budaeus in notis posterior. ad Pandectas ad l. 5. D. de captivis, pagina mihi 194. Alexand. ab Alex. & eius addition. Tiraquel. lib. 4. dier. Genial. cap. 10. Cael. Rhodigin. lib. 19. lect. antiq. cap. 26. & lib. 18. cap. 5. Doct. Ribera super dict. epistol. ad Hebrae. ex num. 3. ad 16. Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei, lib. 23. cap. 14. circa finem, Tiberius Decian. respons. 66. num. 37. vol. 3. Petrus Cenedus, qui plures refert in collectan. 118. ad Decretales, num. 1. Rutilius Benzon. de ann. Iubil. lib. 6. cap. 6. ex pag. 622. Ioan. Bussaeus in viridar. Christ. virtut. verb. Hospitalitas, Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Christian. libro 1. capite 27. pag. 161. & plura exempla adducens Marullus de memorab. lib. 1. capite 7. Ant. Sabellicus lib. 7. capite 6. & Theatr. vitae hum. vol. 14. lib. 1. ex pag. 2897. Quo in numero recensere potuissent Hispanos [sect. 45] nostros, quorum eximiam in hospitibus admittendis, & excipiendis humanitatem, iam olim testatam reliquit Diodor. Sicul. lib. 6. Biblioth. capite 3. Macrob. lib. 3. Saturn. capite 13. & alij relati a Bernard. Aldrete lib. 1. de antiquit. Hispan. capite 17. & Fr. Ioan. a Ponte de convenien. utriusque Monarch. lib. 3. capite 21. §. 3. pag. 139. & cap. 24. § 2. pag. 156. Estque ista [sect. 46] commerciorum, & hospitalitatis vicissitudo, tum ad alia, tum maxime ad Fidem introducendam, & propagandam, summopere necessaria. Nam [sect. 47] hospites simul olim & Doctores erant, ut testatur Lucian. in Dea Syria, dicens, in sacra civitate fuisse publicos hospites, qui ab Assyrijs appellabantur Doctores, quoniam ipsis omnia exponebant, & enarrabant, & melius Ioseph. de antiquit. Iud. lib. 1. cap. 16. & Eusebius lib. 9. de praeparat. Evang. cap. ult. ubi tradunt, [sect. 48] Abraham, dum fuit hospes in AEgypto, viros, Saram vero, eius uxorem, foeminas in veri Dei cultu instituisse. Quod referens Pineda de rebus Salom. lib. 3. cap. 27. num. 8: Porro, inquit, hospitalits ipsa Abrahami indicat, illum fuisse Doctorem. Et ob hanc causam Fr. Ant. de sanRoman. in hist. Ind. Orient. lib. 2. cap. 15. pag. 280. [sect. 49] merito reputat difficilem Evangelij propagationem inter Sinas, & alias nationes, [sect. 50] quae ex patrijs legibus peregrinorum, & advenarum hospitia & commercia strictis legibus prohibent, de quibus aliqua congerit Alex. Caelius, & alij supra relati, Theat. vitae huma. vol. 1. lib. 1. pag. 59. Puente omnino videndus d. cap. 21. §. 3. Nicolaus Cragius, de Spartanis loquens, in tract. de Repub. Lacedaemo. lib. 3. tab. 3. inst. 3. [sect. 51] qui Derinoxeni, quasi fallentes hospites dicebantur, Pat. Ludov. Cerda in notis ad lib. 1. AEneid. pag. 103. & Ioan. Lorinus in Acta cap. 10. vers. 23. pag. 490. Et Nos plura diximus sup. lib. 1. cap. 16. num. 15. Plurimis quoque schedulis & instructionibus Regijs cautum invenimus, [sect. 52] ut haec commercia cum Indis iuxta iuris naturalis principia, bona fide, ut oportet, instituantur, ipsique, ut nos secure excipere velint, admoneantur, & si contrarium fecerint, bellum eis denuntietur, ut patet ex his, quae citavimus sup. hoc cap. n. 33. [sect. 53] Et praecipue ex eleganti illa Imper. Caroli V. epistola ad Reges Meridionales, & Occidentales missa, data Barchinon. 1. Maij anno 1543. quae extat dict. 4. tom. pag. 222. ubi inter alia haec verba reperiuntur: Vna de las cosas que mas comun parece entre todas las gentes, es el uso de los comercios i contrataciones que tienen entre si: Porque como la suma Sabiduria de Dios en todas las partes del mundo cria cosas de mucho provecho para los hombres, las quales en otras no se hallen, mediante la continuacion de los tratos y rescates, se buscan, i adquieren, i se vienen a conocer i hermanar unas provincias con otras, &c. Et ibi: sino admitieren las personas que desto les fueren a tratar, o estorvaren, que esten entre ellos. Quae verba [sect. 54] a D. Chrysost. mutuata videntur, qui in cap. 13. epist. 1. ad Corinthios homilia 34. scriptum reliquit, summa providentia Deum omnia ubique gigni non permisisse, ut inde homines commerciorum causa cogeret commisceri, de quo etiam diximus alia supra lib. 1. cap. 7. numer. 5. Quae omnia saciunt, [sect. 55] ut non satis probemus opinionem Pat. Lud. Molinae dict. tractat. 2. de iustit. & iure, disput. 105. colum. 433. dum contra Victoriam contendit, nullam Rempublicam teneri cum periculo sui, vel etiam sine periculo, hospitalitatem, vel commercia cum peregrinis, & extraneis exercere, neque eos intra proprios portus, & limites, nisi gravi imminente necessitate recipere. Nam contrarium ex supradictis verius esse videtur, ubi nihil est quod de extraneis vereri possimus, & ita Nazianzenus Orat. 1. contra Iulian. Gregor. Nissen. dialog. 2. & Philostratus in epistolis plurima congerunt adversus nationes inhospitales, quas hac de causa feras, & barbaras vocant, [sect. 56] & D. August. de verb. Apostoli, inquit: Ille homo dicitur esse humanus, qui se exhibet esse hominem, & maxime hospitio suscipit hominem. Qvinto, superior titulus evidentius confirmari, aut etiam ampliari poterit, [sect. 57] si constituamus, infideles eo procedere, ut non solum praedicatores audire recusent, verum eisdem quoque impedimento sint, ne per suas provincias transitum faciant ad alias, in quibus Fidei mysteria annuntiare, & proponere velint. Hoc enim casu omnes supradicti Doctores uno ore fatentur, legitimum bellum illis indici posse; quoniam aliter Evangelij aditus praecluderetur, quod Christus Dominus per universum terrarum Orbem praedicari, & propagari praecepit, arg. d. l. 3. §. qui habet, D. de servit. rust. & eorum, [sect. 58] quae de bellis per Moysen adversus amorrhaeos illatis, tradit D. Aug. q. 44. in Numer. relatus a Gratian. [sect. 59] in c. ult. 23. q. 2. ubi illorum iustificationem in eo constituit, quod filios Israel, ad terram sibi a Deo promissam, per regiones suas transire non paterentur, sic inquiens: Notandum est sane quemadmodum iusta bella gerebantur a filijs Israel contra Amorrhaeos: innoxius enim transitus negabatur, qui iure societatis humanae aequissimo patere debebat. Quod idem admittit, & bene probat Glos. Ordin. Numer. 21. Ruper. Abbas lib. 2. in Numer. cap. 14. D. Tho. lib. 2. de regim Princip. c. 12. Abulen. & Caietan. 2. Deut. q. 6. Sylvest. in sum. verb. Gabella, q. 3. n. 12. & 13. Victoria in 2. relect. de Indis, concl. 1. Alfons. a Castro lib. 2. de iusta haeret. punit. c. 4. Covar. in reg. peccatum, 2. p. §. 9. n. 4. vers. Quinto etiam, Fr. Dom. Soto lib. 5. de iust. & iur. q. 3. art. 5. in fine, Lucas de Penna in l. 1. col. 3. C. ut armorum usus lib. II. Molina d. tract. 2. disput. 104. Greg. de Valenc. 2. 2. disp. 3. q. 16. punct. 2. Balthas. Ayala de iure & offic. belli lib. 1. cap. 2. n. 11. in fine, & novissime Card. Bellarm. in respons. ad Apolog. Regis, Angliae pro iurament. fidelit. pag. mihi 316. Mag. Marquez in Guber. Christ. lib. 1. cap. 27. ex pag. 160. Carol. Sigonius lib. ult. de reb. Ital. ubi scribit hac ratione Genuenses Venetis bellum fecisse, & novissime Seraph. Freitas de iust. Imp. Asiat. cap. 1. & 2. ubi tradit qualiter hoc accipiendum sit: & respondet argumentis Incogniti in tract. Maris liberi, cap. 1. prout Nos etiam facimus infra hoc lib. cap. 25. ex n. 63. Et consonat aliud exemplum quod habetur 1. Machabae. cap. 5. [sect. 60] ubi Iudas cum victor, & triumphans de Ammonitis in domum rediret, ad urbem Effren pervenit, & quia eius incolae transitum, quem petierat, sibi denegarunt, eandem urbem, & masculos omnes illam habitantes delevit. Et [sect. 61] Deuter. 23. 3. ubi ex Divinae legis praecepto a Templo Domini Ammonitae, & Moabitae, etiam post decimam generationem, excludebantur, quia in exitu Israel de AEgypto, populo fatigato non occurrerunt, neque ei panem, & aquam, ad prosequendum iter, dare voluerunt. Vnde colligunt Bartol. in l. 1. C. de Pagan. Ias. in l. ex hoc iure, num. 25. de iust. & iure, Albertin. in rub. de haeret. q. 8. num. 12. Palac. Rubeus in tract. de obtent. Reg. Navarrae, 5. p. §. 3. & Covar. ubi sup. vers. Quam causam. [sect. 62] Quod cum Ecclesia licite possit indicere bellum contra Saracenos, tenentes, & occupantes Terram sanctam Ierusalem, idem quoque indicere poterit contra omnes alios infideles intermedios, impedientes, vel non permittentes Christianos ire, vel transire ad illam sanctam expeditionem. Et [sect. 63] eadem ratione, ultra plures alias, defenditur titulus, quo Catholicus Hispaniae Rex Ferdinandus V. Navarrae Regnum debellavit, & occupavit; quia nimirum sibi innoxius transitus ad Ducatum Guianae in Gallia denegatus fuit, quem Pontificia auctoritate debellare intendebat, cum alius locus aptus ad transeundum non esset, ut late concludit Palacius Rub. Bellarmin. & Marquez in locis supra relatis, Nebrissens. lib. 1. de bello Navar. c. 1. Hieron. Zurita in suis annal. lib. 10. cap. 9. & 10. ann. 1512. Illescas in histor. Pontif. 2. tom. pag. 205. Camil. Borrell. de praest. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 10. & cap. 47. ex num. 69. Fran. Guiciardinus lib. 11. suae historiae fol. 307. pag. 2. Gregor. Lopez Madera de Monar. Hisp. cap. 9. pag. 66. Nos infra cap. 21. n. 57 & novissime Ludov. Cabrera in hist. Reg. Philip. II. lib. 5. c. 16. Vt sic [sect. 64] caveamus a Genebrar. in Chronolog. ann. 1513. & Ioan. Bodino. lib. 9. de Repub. c. 6. dum inquiunt: Ferdinandus Hispaniae Rex nullo meliori iure, quam quod sibi utile, & commodum esset, Regnum Navarrae, expulso Ioanne Alberto, occupat anno 1513. & Regnis Castellae associat, quos bene notat, & manifeste convincit Mag. Marquez ubi sup. pag. 162. ¶ Et [sect. 65] eodem modo notare & damnare possumus Ant. Mornac. in notis ad l. 1. C. de summ. Trinit. pag. 11. ubi ea libertate, qua Gallici scriptores quidquid ad sui Regni praestantiam spectat, effutiunt, asserere ausus est: Toto adversante iure naturali, & gentium Navarram invasisse centum abhinc annis Ferdinandum, qui tandem sibi conscius, restitui eam iussit moriens, posteaque Carolus V. filius, & post Carolum, Philippus; ita ut per inexplicabiles fere iniustissimae detentionis modos, impletur nunquam ultimi in re aliena decessoris voluntas. Hoc Ioannes Lopez, hoc Doctor Navarrus, ac Nebrissensis, qui cum Hispani sint, tanto maiorem rei fidem afferunt, quanto & accuratius exploratum ab eis fuerat, invasisse Ferdinandum, quod alienum sciret, &c. In quibus omnibus mera commenta ex suo tantum capire profert. Nam plures, & iustissimae causae ad praedicti Regni obtentionem intervenerunt, quas peculiaribus historijs, & commentarijs recensent, & defendunt auctores supra relati, & praecipue ijdem illi, Ioannes Lopez de Palacios Rubios, & Nebrissensis, quos ipse suas partes agere inquit. Et [sect. 66] Navarrus in epist. ad Ducem Alburquecium, quam praefixit in comment. ad cap. cum minister. 23. q. 5. in fine, enixe affirmat, se nunquam contrarium scripsisse, & retentionis illius Regni iustitiam in dubium vocari non posse. Neque [sect. 67] uspiam lecta, aut visa sunt testamenta nostrorum Regum, quibus restitutio fieri iubeatur, quam Mornacius adeo intrepide comminiscitur: licet [sect. 68] Galli id ubique diffundant, & se Navarram recuperaturos minentur. Qua de re videri potest historia Vandomae, quam refert Ludov. Cabrera ubi sup. optimum exemplum adducit Dom. D. Ioan. a Vera in dict. lib. de legato, discurs. 2. pag. 146. Nam cum [sect. 69] Henricus IV. Galliae Rex cum Excellentiss. & celeberrimo Duce Domino D. Petro a Toleto Ossorio Villaefrancae Marchione, Catholici nostri Regis Philippi III. extraordinario legato, colloqueretur, sermonem de Navarrae Regno permiscuit, illudque iniuste usurpatum, iniustius a Philippo retineri conquestus est; se tamen, si viveret, brevi recuperaturum. Cui Petrus respondit, Regnum hoc, inter plura alia a suis gloriosis progenitoribus parta, haereditario iure Regi nostro delatum fuisse, & iustitiam, qua illud possidebat, eiusdem conservationi, & tuitioni opem, ubi opus esset, absque dubio laturam. Tunc Rex, bene, o, inquit, bene, rationem admitto, at ubi Pampilonem meo exercitu obsideam, quis mihi illam defendat, videbimus. Quo audito Petrus, Rege, qua oportuit urbanitate, resalutato, velocior solito ad cubilis fores pergere coepit: cumque eum Rex, quo ita celeri gressu iret, interrogaret: Pampilonem inquit, ut tuam ibi Maiestatem operiar, urbemque illi pro virili defendam. Neque his obstat [sect. 70] illud Iob. 15. vers. 19.: Quibus solis data est terra, & non transibit alienus per eos, & auctoritas D. Isidori lib. 5. Etymol. cap. 2. relata a Gratian. [sect. 71] in cap. 1. distinct. 1. dum ait: Transire per agrum alienum fas est, ius non est. Nam, ut recte advertunt glossa in d. cap. ult. 23. quaest. 2. Palacius Rub. dict. 5. part. §. 3. & Pat. Marquez d. lib. 1. cap. 27. pag. 166. hoc non est intelligendum, [sect. 72] ubi transitus necessarius est, & sine aliquo incommodo, vel periculo extraneis praeberi potest. Nam tunc, quod tibi non nocet, & mihi prodest, reddere mihi teneris, l. 3. §. item Varus, D. de aqua pluvia arcen. & nemo prohibetur via publica uti, l. per agrum, C. de servit. & aqua. Caeterum si quis hostiliter per alienas provincias transire, & grassari vellet, hoc ei iuste denegari posset, & ita accipienda sunt illa verba Iob: Et non transibit alienus per eos. [sect. 73] Veteres enim, ut ibidem ex Varrone, Cicerone, & alijs ostendit Pineda, alienos omnes, & peregrinos, perduelles, & hostes appellabant, & reputabant: & idem docet Caius I. C. in l. quos nos hostes 234. D. de verbor. signif. ubi Alciat. Braecheus, & Forner. plura notarunt. Transireque, [sect. 74] aut pertransire apud eosdem, habitum hostis incurrentis, excurrentis, proculcantis, depopulantis regionem aliquam significabat. Div. [sect. 75] vero Isidor. in d.c. 1. tantum abest, ut innoxium transitum neget, quod imo illum ex Divina lege concedendum esse fateatur. Fas [sect. 76] enim, ut ibidem scribit, lex Divina est, cuius, in eadem materia transitus, meminisse videtur [sect. 77] Virgilius lib. 1. AEneid. Si genus humanum, & mortalia temnitis arma, At sperate Deos memores fandi, atque nefandi. Quae [sect. 78] lex Divina nulla hominum contraria constitutione, vel consuetudine abrogari potest, §. sed naturalia, instit. de iure natur. cum [sect. 79] videamus ipsum etiam ius naturae, sive gentium non immutari, ex eo quod aliquae Barbarae nationes illius praecepta impune transgrediantur, [sect. 80] ut exemplo Lacedaemoniorum, quibus furta licita erant, ostendit Agell. lib. II. noct. Attic. cap. ult. & Ioan. Borcolthen. in princ. instit. de furt. num. 10. & 11. Sexto, praedicta omnia longe planius procedent, & magis iusta, & legitima infidelium punitio, & debellatio reddetur, [sect. 81] si constiterit, eos, non solum Fidei audiendae, vel recipiendae adversari verum & receptam deserere, aut Fidem, & fideles, qui eam praedicant, vel recipiunt, suis blasphemijs, pravis exemplis, sacrificijs, ac suggestionibus, vel alijs quibuslibet modis, iniutijs, aut opprobrijs deludere, & impedire, ut saepius in his Christianis Indiarum expeditionibus, & missionibus contigisse, ipsi earum Historici passim enarrant. Quam doctrinam aperte probant omnes auctores supra n. 2. relati, praecipue Covar. in d. reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 3. vers. Quinto, Aragon. pag. 293. Lorca in 2. 2. articul. 8. quaest. II. sect. 3. Suarez in tract. de Fide, disp. 18. sect. 1. 2. & 3. ¶ Et pro ea faciunt [sect. 82] text. in l. 1. 2. & l. nemo, C. de Paganis, l. Iudaeis la 2. C. de Iudaeis, cap. contra christianos de haeretic. lib. 6. cap. de Iudaeis 45. distinct. cap. saepe 28. quaest. 1. cap. sicut inquit, 2. quaest. 8. cap. & si Iudaeos de Iudaeis, cum multis alijs, quae latae considerant Oldrad. cons. 36. Baldus cons. 100. volum. 2. & cons. 315. volum. 1. Petr. de Ancharr. cons. 15. Calderin. cons. 2. sub titul. de Iudae. Socin. cons. 102. volum. 1. & cons. 119. volum. 4. Alex. cons. 15. vol. 3. cons. 119. volum. 4. & cons. 223. vol. 6. & plures referens Tiber. Decian. in tract. crimin. lib. 5. cap. 10. num. 30. & 31. & cap. 12. ex num. 4. Navarrus cons. 7. titul. de haereticis, & Simon. Maiol. in tract. de perfid. Iudae. fere per tot. ¶ Extatque [sect. 83] ad hoc expressa constitutio Greg. XIII. incip. Antiqua Iudaeorum improbitas, quam praeter alios refert Anton. Naldus in pract. quaest. verb. Iudaeus, pag. 306. & Fr. Tho. a Iesu de procur. omn. gent. salu. lib. 9. part. 2. cap. 4. ubi per Inquisitores haereticae pravitatis adversus Iudaeos procedi posse constituit, si unum, & verum Deum esse negaverint, si daemones invocaverint, vel quaevis impietatis obsequia eis praestiterint. Si Christianos ad haec perducere attentaverint, vel a fide semel recepta, aut recipenda retrahere, si in Christum, & eius Matrem, vel in Christianae Fidei ignominiam, redemptionisque nostrae hostiam salutarem in Ara Crucis immolatam, aut sanctissimum Eucharistiae Sacramentum aliquas blasphemias, verbo, vel facto protulerint. Quae omnia merito Gregoriana sanctione animadversa reperiuntur; quoniam gravissima, & impijssima crimina & sacrilegia quotidie circa haec a Iudaeis committebantur. [sect. 84] Quorum detestanda exempla reperies apud Decian. & Maiol. sup. & in Fortalitio fidei, 1. part. & in Specul. exempl. verb. Iudaei, & verb. Eucharistia, Camillum Borellum de praest. Reg. Cathol. cap. 69. ex num. 32. late Iacob Gretserus in libris de Cruce, tom. 2. lib. 1. cap. 98. & in Horto S. Crucis 1. part. pag. 92. & seq. ubi inter alia referunt, propter sacrilegia in Crucem a Iudaeis illata, [sect. 85] & infantes in ludibrium passionis Christi Domini in illa mactatos, gravissimas poenas de eis sumpsisse Philippum Augustum Regem Galliae, & Benedictum Papam. De quo in Castellae Regno habemus etiam memorabilem historiam Sancti Innocentis, oppidi de la Guarda, cuius seriem integro volumine prosecutus est Fr. Didac. de Yepes. Et in Regno Aragoniae in urbe Caesaraugusta sancti Dominguiti, de qua plene etiam scripsit Fr. Didacus Murillo in histor. Virg. del Pilar, & excellentijs urbis Caesaraugustae tract. 2. c. 27. pag. 231. Et apud Sigebertum in Chronico, & Evagrium lib. 4. cap. 36. quos refert Theat. vitae huma. lib. 5. vol. 16. pag. 393. memoriae traditum [sect. 86] est, fuisse sub Iustiniano Constantinopoli Iudaeum quemdam Vitriarium, cuius filius cum christianorum pueris in templo corpus, & sanguinem Christi acceperat: ob eam rem pater puerum in furnum ardentem coniecit: ibi per triduum illaesus, & ab igne intactus est conservatus. Hoc cum Iustiniano Imperatori narratum esset, silium quidem, & matrem lavacro regenerationis illuminatos servavit, parentem vero in Sycis tanquam parricidam filij capite multavit. Vtrum [sect. 87] autem licitum sit, infidelium fana, simulacra, aut idola demoliri, & si id impediant, illis bellum inferre, hic pro coronide non incongrue tractari potest. Et plane si infideles nobis subditi sint, res sine dubitatione procedet; quia quamvis non liceat, eos per vim ad baptismum, Christianamque professionem compellere, ut saepe retulimus, licet tamen, imo & expedit ab idolis colendis, etiam invitos revocare, & illis confractis, diabolicas eorum superstitiones extrudere, quae non solum Evangelij gratiam impediunt, verum etiam naturae legem infestant, quam ut servent, compelli posse, late etiam probavimus supra cap. 12. & 13. & in specie quaestionis, de qua agimus, resolvit Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Ind. salut. cap. 13. & lib. 5. cap. 10. in fine. Pro quo faciunt dict. l. 1. & dict. l. nemo, C. de Paganis cum alijs, quibus Paganorum templa claudi, & idola confringi iubenter. Quas mirifice Sancti [sect. 88] Patres collaudarunt, neque laudatores modo, sed impulsores, auctoresque se praestiterunt, ut patet ex D. Cypriano in exhortat. ad Martyr. cap. 5. ubi alia citat Pamelius, & ex Euseb. lib. 2. de vita Constantini, cap. 43. & 44. & lib. 4. cap. 23. Ruffin. lib. 2. hist. cap. 19. Niceph. lib. 7. hist. Eccles. cap. 46. & lib. 8. cap. 33. lib. 10. cap. 39. lib. 12. cap. 25. D. Ambros. lib. 5. epist. 30. contra relationem Symmachi, ubi Fortunae aram a Curia Romana eiectam magnis viribus eloquentiae defendit. D. Augustin. lib. 1. contra epist. Parmen. cap. 7. & epist. 48. & 50. & Concil. Illiberitanum can. 41. Extatque [sect. 89] decretum Concilij quinti Carthaginensis, can. 15. quo cavetur, ut Patres peterent ab Imperatore, ut quaecunque residuae essent superstitiones Gentilium, omnino delerentur, sive in lucis, sive in arboribus, sive in simulacris: & idem pluribus alijs Concilijs decretum fuit, quae congerit Pat. Suarez d. tract. de Fide, disput. 18. sect. 4. num. 6. pag. 291. Inter barbaros autem infideles, qui nobis subiecti non sunt, maior quidem difficultas versatur. Nam D. Augustin. in lib. de verb. Domini in sermon. 6. de puero Centurion. apertissime scriptum reliquit, blandiendo magis quam puniendo, cum eis agendum esse, ut audiant, & si non consentiant veritati nostrae, erubescant falsitatis suae. Et postea [sect. 90] subdit: Nec aras, aut idola eorum confringatis, quandiu in potestate non est, ut faciatis illa; pravorum hominum est, furiosorum, & circumcellionum, ubi potestatem non habent, saevire, & velle mori. Nam & Deut. 7. legitur; cum data vobis fuerit terra in potestatem, tunc aras eorum destruetis. Vbi nobis non est data potestas, non facimus, ubi data est, non permittimus, &c. Ad quam Augustini auctoritatem respexisse [sect. 91] videtur Concilium Illiberitanum Can. 60. dum ait: Si quis idola fregerit, & ibidem fuerit occisus, quia in Evangelio non est scriptum, nec invenitur ab Apostolis unquam factum, placuit, eum in numerum non recipi Martyrum. Sed ego [sect. 92] nihilominus arbitror, quod licet hac de causa infideles non subditi puniri, aut debellari non debeant, non tamen usquequaque damnandi erunt Christiani Praedicatores, & eorum socij, qui data opportunitate, quorumlibet infidelium templa, & simulacra demoliuntur, dummodo ad hoc, eo, quo oportet, zelo & iudicio procedant, nec temere infideles commoveant, quos docendo, & exhortando maxime a vano Idolorum cultu avocare deberent. Plurimum quippe [sect. 93] expedit ad veram Religionem illorum cordibus imbuendam, ut de ipsorum quoque oculis, atque usu idola removeantur, ut exemplis Moysis, Asae, & Iosiae Deuteron. 7. & 12. & 3. Reg. 15. & 4. 23. sacra Historia suadet, iunctis alijs, quae adducit Acosta dict. lib. 5. cap. 10. & 11. & Nos supra cap. 13. & 14. [sect. 94] ¶ Neque D. Augustini, & Concilij Illiberitani loca hunc zelum excludunt; quoniam ultra plures alias explicationes, quas circa ea congessit D. Ferdin. Mendoca lib. 3. de confirm. Concil. Illiber. cap. 45. eos tantum taxare videntur, qui intempestive, & inconsiderate idolorum demolitionem aggrediuntur, & imprudenti pietatis, & Religionis desiderio permoti, eam potius impediunt, quam promovent, & se vitae discrimini imprudenter obijciunt, ipsosque infideles concitant, & perturbant. Etenim si eis superiores viribus essent, & tuto, ac secure idola subvertere possent, licitum id, ac laudabile iudicarent, iuxta illud Deuter. 7: Aras eorum destruite, lucosque; succidite. ¶ Quemadmodum [sect. 95] multoties ab Apostolis, & alijs primitivae Ecclesiae discipulis factum videmus: qui Divina virtute confissi, inter medias armatorum infidelium turbas, soli ipsi, & inermes idola prosternebant, & conculcabant, & aliquando solo verbo, vel crucis signo, imo & solo afflatu, durissimas aeris statuas omnifariam conterebant, quas nulla mallei ferri vis confringere potuisset: ut de [sect. 96] D. Ioanne Evangelista, qui famigeratum illud Dianae Ephesinae templum una prece subvertit, ac veluti plateae lutum diluit, observat Metaphrastes, & Grego. Turonens. lib. de gloria Martyr. n. 30. quorum traditionem defendit Fr. Ioan. a Ponte in convent. utriusque Monarq. lib. 2. cap. 25. §. 3. & [sect. 97] de Sancto Procopio, qui in Pancade in Apollinis templo, sola oratione triginta ex aere statuas contrivit, eoque miraculo binas cohortes militares ad Christi Fidem convertit, idem Metaphr. in vita ipsius Sancti 8. Iulij. Et de sancto Felice, qui cum in delubrum ingrederetur, ubi plurimae prostrabant statuae, moxque eas Divina virtute demoliretur, tandem ad aereas Serapidis, cui sacrificium exhibere iubebatur, adductus, exufflans in eam, deiecit, ob eamque rem, cum praestigijs id opus tribueretur, ne Christo iniuria irrogaretur, propalam eius virtute id factum contestatus est, ut ex Adone Treverensi 3. Kalend. Septembr. recolit Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 19. pag. 437. Quibus exemplis alia similia addi possunt, S. Satyri in Acaia ex Pet. de Natalib. lib. 2. cap. 66. & Martyrol. Romano. 12. Ianuarij, S. Ianuarij, S. Porphirij in Gaza, ex Metaphras. apud Surium, tom. 1. & Lippomanum tom. 5. ¶ Et idem Martyologium 15. Septembr. narrat. de S. Melitena, quod semper idola ad eius conspectum prosternebantur, ubi in eorum templa ingrediebatur, & de S. Pelino 5. Decembr. quod aliud Idolorum templum Brundusij destruxit, & de S. Marino 26. Decembr. quod eodem modo Romae falsorum Deorum plura fana contrivit, quod tradunt etiam Mombutus tom. 2. Vincen. lib. 13. cap. 38. & 40. Et in his ijsdem [sect. 98] Occidentalibus Indijs, de quibus sermonem habemus, licentiam militum, qui eorum delubra, & simulacra primis congressibus destruebant, multum praedicatoribus profuisse ad ipsorum Barbarorum conversionem, late probat Ioan. Boterus in relation. univers. 4. part. lib. 3. pag. 56. & 57. quoniam cum illi (inquit) maxime superstitiosi, & cultui suorum Idolorum dediti essent, illis sublatis, facilius in veram Dei nostri cognitionem, & sanctarum imaginum adorationem perducti fuerunt, Fidemque, & Religionem Christianam, ad quam per nostros Praedicatores invitabantur, alacrius receperunt, praesertim cum illam longe iustiorem, & suaviorem esse conspicerent, quam idololatria, cui antea ita cruentis, & spurcis ritibus, & immolationibus inserviebant.PRSS # 21 CAPVT XXI. De nono titulo, qui ex auctoritate, & potestate desumitur, quam aliqui Romano Imperatori in elargiendis, & debellandis quorumlibet infidelium provincijs concedunt, quod an verum sit? latissime disputatur: & de Imperij iuribus obiter plura traduntur. SVMMARIVM Capitis XXI. -  1 Imperatoriae concessionis titulus ad iustificandam Indiarum conquisitionem a quibusdam expenditur. -  2 Imperator Carolus V. fuit simul Hispaniae Rex, & qualiter Indiarum acquisitionem probasse, & confirmasse videatur? -  3 Voluntas non minus declaratur rebus & factis, quam verbis. -  4 Antecedentia probat, quia ad ulteriora procedit. -  5 Indiarum Occidentalium provincias Regno Castellae, & Legionis annexas esse debere, & ab eo nullo tempore separandas, pluribus schedulis, & provisionibus declaravit, & promisit Imperator Carolus V. -  6 Actio & passio, & datio & acceptio in eodem subiecto esse nequeunt. Et quando hoc fallit, num. 10. -  7 Persona una, quae habet duas, vel plures dignitates, & iurisdictiones distinctas, vices diversarum personarum gerere potest: & exempla huius doctrinae, num. 9. -  8 Lex tutorem 22. D. de his, quae ut indign. & similes expenduntur, & illustrantur. -  11 Officia duo quando invicem coniunguntur, utrumque retinet iura sua. -  12 Personae duae quando repraesentantur in eodem subiecto, una potest iuvare alteram. -  13 Rex, qui simul est Dux, consideratur in his, quae facit ratione Ducatus, tanquam Dux, & non ut Rex. Praelatus quomodo possit venire adversus contractum, quem ipse fecit, suae Ecclesiae damnosum, ibid. -  14 Imperator Romanus an habeat potestatem disponendi de bonis, & provincijs infidelium. Et num. 38. & 60. -  15 Imperator Romanus secundum multorum opinionem omnia potest in temporalibus, & est immediatus Deo. -  16 Cap. solitae de maioritate, & obedientia, & Lucae 22: Ecce duo gladij, expenduntur. Et num. 40. -  17 Imperatoris potestatem circa terras, & provincias infidelium concedendas, Abbas, & alijs pleniorem quam Pontificis faciunt. -  18 Imperator Romanus in multis iuribus totius mundi Dominus dicitur. -  19 Lex deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu expenditur. Et rursus latius explicatur, num. 52. -  20 Imperialis fortuna omnes alias supereminet. -  21 Romanae Vrbis, & Orbis appellatio synonima erat, & quare? -  22 Lex in Orbe de stat. hom. & l. Roma ad municipal. & aliae similes illustrantur. Et num. 50. -  23 Roma communis sedes, & patria omnium gentium saepe appellatur. -  24 Romanos omnem fere Orbem subiugasse, Polybius scribit, qui notatur, n. 46. -  25 Cap. futuram 12. q. 1. & cap. in apibus 7. quaest. 1. expenduntur. -  26 Romani Imperij per totum Orbem dominatio pluribus Scripturae locis probatur: & praecipue Lucae 2. & 20. Matt. 22. Marc. 12. Ioan. 19. -  27 Regnum gentium apud Aggaeum Prophet. cap. 2. de Romano intelligitur. -  28 Pilatum tanquam Praesidem Imperatoris Romani legitimam iudicandi Christum potestatem habuisse, Anton. de Rosellis affirmat, sed male. -  29 Romani Imperij variae mutationes, & translationes referuntur. -  30 Romanos Imperatores, etiam hodie Imperio ad Germanos translato, multi totius Orbis Dominos, aut saltem universales moderatores appellant. -  31 Imperatorem, non esse Orbis Dominum affirmare, contra Evangelium, & forte haereticum esse, Bart. & alij dixerunt. -  32 Imperatorem Romanum de terris, & provincijs Infidelium disponere posse, ex quibus, & a quibus probetur? Et numer. 34. -  33 Vtilitatis publicae, & Religionis augendae ratio plura contra ordinarias iuris regulas operari solet. -  35 Imperatorem esse dominum rerum singularium, ubilibet consistentium, Hostiensis, & alijs opinantur. -  36 Lex bene a Zenone, C. de quadrien. praescript. quae ait, omnia Principis esse intelligi, illustratur. -  37 Imperatorem Solem mundi, rerum omnium dominum, caput, & fontem, & dispensatorem omnium regnorum, & dignitatum, quidam esse dicunt, & quod totum Orbem habet pro territorio. -  38 Imperator Romanus, secundum veriorem, & receptiorem sententiam, de rebus & Regnis infidelium disponere non potest. -  39 Imperatoris Romani auctoritas, & iurisdictio, quamvis maxima sit, non extenditur ultra terras Imperij. -  41 Potestas Ecclesiastica, quod sit una in universo Orbe, non sequitur, idem dicendum esse de temporali, & quare? -  42 Imperia, & Regna diversa, commodius per diversos Principes, quam per unum gubernantur. -  43 Imperator Romanus nunquam fuit totius Orbis dominus, & hoc multis ipsorum Imperatorum legibus comprobari. -  44 Nationes plures ab Imperio Romano liberas tam de facto, quam de iure extitisse, verius est. -  45 Auctores plurimi referuntur, qui ridiculum esse probant, asserere, Imperatorem totius Orbis dominum fuisse, aut esse. -  47 Lucani locus expenditur. -  48 Roma latius multo extendit imperium suum Religione Divina, quam dominatione terrena. -  49 Imperatorem esse mundi dominum, iura, & auctores qui dicunt, qualiter intelligi debeant? -  51 Scriptura sacra saepe utitur hyperbolicis, & alijs figuratis loquendi modis. -  53 Imperatores Romani superbe se Deos, & Dominos Orbis appellari faciebant: & Divinos honores usurpabant. -  54 Domiciani superbia in titulis Dei, & Domini affectandis. -  55 Domini appellatio terroris magis quam reverentiae esse videtur. -  56 Augustus Caesar, statim post Christum natum se Dominum appellari vetuit, & quare? -  57 Tiberius, & Traianus aegre ferebant, se Dominos appellari. -  58 Cap. in apibus 7. quaest. 1. vera expositione donatur. -  59 Regum creandorum praecipua causa, quae fuerit? -  61 Imperatorum, & Regum potestas, & iurisdictio, quantumvis ampla, & absoluta sit, non extenditur ad non subditos. -  62 Imperator non potest disponere de bonis subditorum, nisi ex magna causa, & cum congrua satisfactione. -  63 Lex Lucius, D. de evict. l. 5. §. item si forte, D. de rei vind. explicantur. -  64 Lex bene a Zenone, C. de quadrien. praescript. explicatur. -  65 Principis omnia esse, qualiter intelligendum sit? -  66 Dominium Imperatorum, & Principum qualiter distinguat Bartol. & alij? -  67 Imperator secundum Senecam omnia habet in Imperio, in patrimonio propria. -  68 Lex 3. D. ne quid loco pub. exponitur. -  69 Littora maris, quae iure gentium communia sunt, quo respectu Pop. Rom. esse dicantur? -  70 Hispaniae Reges, neque Imperatorem Romanum, neque ullum alium in temporalibus superiorem agnoscunt. -  71 Auctores plurimi referuntur, qui Regum Hispaniae ab Imperio omnimodam exemptionem defendunt. -  72 Reges Hispaniae, & alij quilibet, qui superiorem non recognoscunt, in suo Regno sunt Monarchae, & Imperatores. -  73 Reges liberi in suis Regnis potentius, & antiquius ius habent, quam Imperator in Imperio. -  74 Caroli V. Imperatoris protestatio de exemptione Regni Hispaniae ab Imperio tuenda. -  75 Lex 8. tit. 1. lib. 6. Recopil. exponitur. -  76 Privilegia nobilitatis, & exemptionis, quae Imperator, ut Imperator, concedit, ultra terras Imperij non extenduntur. -  77 Leges Imperatorum Rom. allegare, & sequi, an & quatenus in Regnis Hispaniae licitum sit? SVnt etiam qui putent, hanc Occidentalium, & Meridionalium regionum acquisitionem, quae per Catholicos Hispaniae Principes facta est, [sect. 1] illo etiam titulo communiri, quod Imperatoris Romani auctoritas, & potestas, eam non tantum confirmasse, verum & iussisse, ac iuvisse, videatur; cui omne ius, & arbitrium in elargiendis, & debellandis quorumlibet infidelium provincijs concessum esse, contendunt, ut constare poterit ex ijs, quae in ipsis nostrae tractationis terminis late disputavit Ginesius Sepulveda in sua Apologia, & post eum in quaestionem deduxerunt, Victoria in 1. relect. de Indis, ex num. 24. Greg. Lopez in d. l. 2. tit. 23. part. 2. glos. mag. col. 7. Did. Covar. in reg. peccatum 2. par. relect. §. 9. num. 5. cum sequentib. Menchaca controvers. illustr. lib. 1. cap. 24. Dom. Soto de iust. & iure, lib. 4. q. 4. art. 2. Anton. a Corduba in quaestio. lib. 1. q. 57. dub. 2. pag. 491. Domin. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. vers. Arguitur quarto, col. 531. Balthas. Ayala de iure & officio belli, lib. 1. cap. 2. n. 29. Molina de iust. & iure, tract. 2. disput. 30. & Pat. Fran. Suarez in tract. de Charitate, dispu. 13. sect. 5. n. 4. ¶ Hanc vero Imperatoriam [sect. 2] confirmationem, & opem, atque operam in praedicta acquisitione interfuisse, eo argumento deducunt, quo cum in persona Caroli V. Caesaris Opt. Max. Romani simul Imperij, & Hispani Regni potestas, & moderatio concurrerit, & hic invictissimus Imperator detectionem, & conquisitionem Indiarum a suis gloriosissimis avis Regibus Catholicis coeptam, non solum notam, & ratam habuerit, verum & ulterius progredi sub Hispaniae Regum vexillis, & auspicijs voluerit, tot in id classibus magnis sumptibus expeditis, tot etiam legibus, & sanctionibus summo pariter studio, ac pietate prolatis, affirmare necesse est, Imperatoria quoque, qua pollebat, auctoritate in hac parte usum fuisse, & huius Novi Orbis subiugationem, & dominationem eisdem Hispaniae Regibus confirmasse. Nihil [sect. 3] enim interest, utrum quis, expressis verbis voluntatem suam declaret, an rebus ipsis & factis, l. de quibus, D. de legib. l. Paulus 4. D. rem ratam haberi, l. recusari 74. D. de acquir. haered. melior text. in l. si tamen, §. ei qui, D. de aedilit. edicto, cum alijs, quae ultra DD. in his iuribus late congerunt, Guido Pap. singu. 337. Niconitius in rubr. de novi oper. nunt. num. 239. Marc. Mantua in Enchiridion. rer. singul. c. 246. ¶ Et [sect. 4] qui ad ulteriora procedit, & quod est consequens vult, antecedentia velle, & quantum in se est, approbare videtur, l. ad rem mobilem 56. l. ad legatum 62. D. de procurat. cum alijs traditis a Iasone in l. Gallus numer. 4. D. de liber. & posth. Menoch. de recuper. possess. remed. 6. n. 43. & Ioan. Gratia. reg. 79. ¶ [sect. 5] Praesertim cum plures etiam extent eiusdem Imperatoris schedulae, Regiaque diplomata anni 1519. 1520. 1523. 1535. in 1. vol. impress. pag. 58. & seqq. quibus aperte idem Carolus Imperator declarat, omnes earumdem Indiarum provincias detectas & detegendas Castellae, & Legionis Regno, atque demanio annexas, &, ut vulgo dicunt, incorporatas censeri debere, neque ullo tempore ab eadem Corona in totum, vel in partem alienari, aut segregari posse. ¶ Cui declarationi & concessioni non obstat, [sect. 6] quod idem Imperator sibi, & suis istud ius indulsisse videatur, cum tamen actio & passio in eodem subiecto stare non possit, & inter dantem & accipientem debeat esse discretio, l. debitori, C. de pact. l. 2. D. de stipul. serv. l. Vranius, D. de fideiussor. cap. ult. de institution. unde Seneca lib. 5. de Benef. cap. 9: Nemo sibi donat non magis quam credit, dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, id intra unum non potest fieri, quod toties duos exigit. Nam [sect. 7] cum duplici potestate, & auctoritate fungeretur, duplicis quoque personae vices subire potuit, & distincta, atque separata iurisdictione uti voluisse censendus est; ita ut, quod tanquam Imperator praestabat, tanquam haeres, & successor Hispaniae Regni susciperet, & suis in eodem Regno successoribus quaereret, argum. [sect. 8] text. in l. tutorem 22. D. de his quae ut indign. ibi: Discreta sunt enim iura, quamvis plura in eadem personam devenerint, aliud tutoris, aliud legatarij iunctis alijs plurimis exemplis, [sect. 9] quae deducuntur ex l. 1. §. solet in fine, D. quando appell. sit, l. duorum, D. de oper. libert. l. procuratores, §. si plures, D. de tribut. act. l. cum quaedam, C. de administr. tut. cap. ex litteris de probation. cap. cum in Ecclesijs, & cap. postulasti de concess. praeben. lib. 6. cap. a collatione de appella. eod. lib. ubi DD. alia notarunt, & late Lappus allegat. 99. Calderin. cons. 229. in fine, alias 7. tit. de praeb. Bartol. quaest. 15. in princ. vers. Quarto probo, Abbas in cap. quamvis de offic. delegat. Bald. cons. 167. lib. 1. Paul. Castrens. cons. 250. & 313. lib. 1. Roman. cons. 422. & in sing. 76. incip. Scholaris, & in l. 1. D. de verb. oblig. Fulgos. cons. 118. Socin. cons. 87. vol. 1. Decius in l. rogasti, in princip. num. 7. D. si cert. petat. Rebuf. in concordat. tit. de collation. §. si quis vero, in vers. Dispositiones, Chassaneus in Catalogo glor. mund. part. 11. consid. 12. in fine, Menoch. de recuper. rem. 1. num. 36. & cons. 902. num. 71. Stephan. Gratian. discept. forens. cap. 111. num. 13. & iterum cap. 298. num. 26. cum multis seqq. & Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. litt. P. verb. Persona, conclus. 317. ubi resolvunt, [sect. 10] quod quando in una persona concurrunt diversa iura, quibus mediantibus diversas personas repraesentat, non est iudicandus tanquam unus, sed tanquam plures, & quod actio, & passio in tali subiecto cadere potest, quia non corporalis, sed intellectualis eius consideratio habetur, de quo plene etiam innumeros citans, agit Tiraquel. in tract. de nobili. cap. 28. num. 11. & seqq. & de retract. lignag. §. 1. glos. 18. num. 21. & seqq. ¶ Et arridet doctrina glos. & aliorum in cap. 1. ne sede vacante, & in l. 1. D. de legat. 1. Quod [sect. 11] quando ad invicem iunguntur duo officia, utrumque retinet iura sua; quam sequitur Bartol. in l. si convenerit, §. nuda, de pignorat. act. Ioan. Bapt. Ferretus cons. 242. num. 13. vol. 2. & Ioan. Bapt. Valencuela cons. 69. num. 32. ubi etiam num. 37. resolvit, quod [sect. 12] quando considerantur duae personae in eodem subiecto, potest una iuvare alteram, & supplere quod in se non habebat, argum. l. 2. C. de omn. agro desert. lib. II. quemadmodum & unus homo potest se iuvare altero, qui per se solus praevalere non posset, l. si pariter, ubi Bened. de Plumbino num. 2. D. de libe. causa, l. si plures, ubi DD. D. de pact. l. alimenta, §. Basilicae, de alimen. & cibar. legat. cap. auctoritate, §. licet enim, de conces. praeb. lib. 6. cum alijs traditis a rota decis. 23. sub tit. de re iudic. in novis. num. 3. & Hieron. Goncalez ad regul. 8. Cancellar. de alternat. mens. glos. 18. n. 105. [sect. 13] ¶ Et potest etiam apponi exemplum in Rege, qui est simul Dux. Nam in Ducatu consideratur Dux, ut Dux, & non ut Rex, secundum Fed. de Senis cons. 220. col. fin. Gabri. cons. 195. num. 9. vol. 2. Surd. cons. 19. num. 33. Ideoque si Rex iudicat ut Dux, appellatur ad superiorem in Ducatu, non attenta Regia dignitate, ut dixit Bartol. in l. si quando, C. de appellat. Igneus in l. necessarios, §. non alias, num. 428. D. ad Syllanian. Minsynger. cent. 5. obser. 5. Aponte decis. 2. & alij relati a Mastrillo de Magistrat. lib. 3. cap. 8. ex num. 32. & Gratiano d. cap. 298. num. 49. ubi huius rei rationem redit, nempe quod unaquaeque dignitas retinet suam pristinam naturam, & secundum actum, quem gerit, consideratur, neque in eo ulla alterius personae vel dignitatis ratio habetur, ut probatur in l. 1. ubi Bald. D. de offic. Consul. idem Bald. cons. 167. num. 1. lib. 1. Paris. de resig. benef. lib. 12. quaest. 10. num. 14. & 15. Menoch. cons. 58. num. 7. Surd. cons. 91. num. 19. & cons. 183. num. 42 & 43. & cons. 365. ex num. 22. ad 27. ubi hoc pluribus exemplis confirmat, & inter alia tradit, quod si Praelatus fecit aliquem contractum, qui Ecclesiae sit damnosus, ipsemet potest nomine Ecclesiae contravenire, cum duplicem repraesentet personam, per glos. in cap. 1. vers. Contractum, de in integ. restit. lib. 6. ¶ Quae cum ita se habeant, tota vis huius tituli in illius quaestionis examinatione consistit, an Romano [sect. 14] Imperatori talis sit ac tanta potestas in provincias, & personas infidelium, qui nunquam Romano Imperio subditi fuerunt, ut eos possit licite debellare, & ad eiusdem imperij recognitionem compellere, vel alijs Principibus Christianis ita debellandos, ac subigendos concedere, ut supremum eorum dominium & iurisdictionem adipiscantur. In qua quaestione licet plurima plurimi dixerint, non tamen gravabor, solito more, praecipua utriusque partis argumenta ob oculos ponere, & quid tenendum sit, vere, & breviter explicare. Et in primis, [sect. 15] pro affirmativa pugnare videtur communis omnium fere Legistarum opinio, qui Romanum Imperatorem in temporalibus omnia posse contendunt, & immediate a Deo concessam totius Orbis iurisdictionem, & dominationem habere, iuxta text. in auth. quomodo oport. Episcop. ordina. quemadmodum & Papa in spiritualibus, iuxta [sect. 16] illud Lucae 22: Ecce duo gladij hic, quibus duas tantum esse in Orbe potestates, unam spiritualem, alteram temporalem Christus Salvator noster significavit, ut dicitur in cap. solitae, de maiorit. & obedient. Vnde quemadmodum potestas spiritualis, quoad totum & universum Orbem lege Divina ab ipso Salvatore uni tantum commissa est, sic & temporalem eodem iure uni Principi delegatam esse, quidam argumentantur prout refert Covar. in reg. peccatum, 2. part. §. 9. num. 5. vers. Quarto, & plurima novissime cumulans Marta in tract. de iurisd. 1. part. cap. 20. & cap. 21. num. 27. Et magis in nostris terminis Abb. Panormitan. in cap. quod super num. 7. de voto, & Alphons. Guerrerus in Specul. Princip. cap. 55. ex eodem fonte deducunt, [sect. 17] quod si Romano Pontifici licet terras & provincias infidelium, Christianis Princibus debellandas & occupandas, concedere, multo magis id Romano Imperatori licebit, cuius potestatem in temporalibus pleniorem esse fatentur. Quod etiam probat Gilkenius in auth. quas actiones, C. de sacros. Eccles. cap. 9. num. 13. docens, quod etiam inspecta opinione Canonistarum Imperator habet iurisdictionem temporalem totius Orbis habitu, & actu, & Pontifex duntaxat habitu: de quibus omnibus in cap. sequenti plura dicemus. Secundo facit, quia imperiali dignitate inventa, & constitura, [sect. 18] Romani Principes eam sibi potestatem adrogarunt, ut totius Orbis dominationi, & imperio praefecti videantur. Atque ea propter Imperator Antonius ab Eudaemone de quadam naufragij quaestione consultus, [sect. 19] in l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, in illa vulgatissima verba prorupit: Ego quidem mundi dominus, lex autem maris: Iustinianus etiam in auth. ut omnes obediant. iudi. provinc. vers. Haec considerantes, Imperij sui ditionem ab Oriente ad Occidentem, & a Meridie ad Septentrionem extendi gloriatur, & in l. cum multa, C. de bonis quae liber. [sect. 20] imperialem fortunam omnes alias supereminere; circa quod plura notant Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 6. de varijs vitae gener. ex pag. 491. & Bulengerus de Imperat. lib. 1. c. 33. & 34. Et [sect. 21] Iurisconsulti passim Romanae urbis, & Orbis appellationem synonimam faciebant, & sub Romanis legibus & iuribus comprehendebant, ut constat [sect. 22] ex l. in Orbe Romano, D. de statu homin. l. si duas, §. 1. vers. Vniverso Orbi, D. de excusat. tut. l. Roma. 33. D. ad nunicipal. l. 1. C. de rapt. virgin. l. 2. C. de iuram. calum. l. rem non novam, C. de iudicib. l. iubemus, C. de testamen. l. 1. §. cum autem, C. de usucap. transfor. l. fin. D. de interdict. & relegat. cum alijs, quae circa eas tradunt Alcia. lib. 2. dispunct. cap. 21. Forner. lib. 1. select. cap. 13. Pinel. in rub. C. de bonis matern. 2. part. num. 11. Brissonius de verb. signif. verb. Roma, Cael. Rhodig. lib. 18. antiq. lect. cap. 25. in fine, Rutil. Benzonius de anno Iubil. lib. 3. cap. 37. pag. 339. & Bernard Aldrete omnino videndus lib. 1. de orig. ling. Hisp. cap. 4. & 5. & Fran. Iuretus in notis ad Symmach. lib. 6. epist. 92. pag. 184. Vnde Cassiodor. lib. 11. epist. 2. inquit, [sect. 23] Romam sedem esse mundo generaliter praestitam, & Sidon. Apolin. lib. 8. epist. 6. ait, in ea totius Orbis civitate unica solos barbaros, & servos peregrinari, & Rutilius Claudius in itinerario lib. 1: Fecisti patriam diversis gentibus unam, Profuit iniustis te dominante capi, Dumque offers victis proprij consorcia iuris, Vrbem fecisti, qui prius Orbis erat. Et D. Augustin. Psalm. 58. part. 1. sub fin. Quis suas non cognoscit gentes subiectas Imperio Romano? quae quidem erant, quando omnes Romani facti sunt, & omnes Romani dicuntur. Et Claudianus in Panaeg. 3. de laud. Stilich. Quod cuncti gens una simus. Nimirum, quia, [sect. 24] ut inquit Polybius lib. 1. hist. in princip. Romani non aliquam Orbis partem, sed universum sere Orbem subiugarunt. Quod non tantum ipsorum Romanorum Imperatorum, & Scriptorum auctoritate inniti & comprobari videtur, [sect. 25] sed etiam Melchiadis Papae in cap. futuram 12. quaest. 1. ibi: Romani Principes, qui pene totius Orbis Monarchiam tenebant. Et ibi: Per universum Orbem suo degentibus Imperio. Et D. Hieron. in cap. in apibus 7. quaest. 1. dum ait: In apibus unus est Rex, & grues unam sequuntur ordine litterario, Imperator unus, iudex unus provinciae, &c. Vnde glossa argumentum deducit, omnes Reges ab Imperatore coronandos. Et multis item Sacrae [sect. 26] Scripturae locis, quae praeter alios docte, & graviter prosequitur Covarruvias ubi sup. §. 9. num. 5. vers. Ex Divino iure. Sic enim dicitur [sect. 27] Aggaei. 2: Fortitudinem Regni gentium conteram, quod de Romano Imperio omnes Expositores accipiunt, ut restatur D. Rib. ibidem num. 71. & 72. eo quod omnes gentes subiectas haberet, & Lucae 2. edictum exijsse a Caesare Augusto, ut describeretur universus Orbis: quod non scriberet Evangelista, nisi illum universo quoque Orbi dominari sentiret. Et Lucae 20. Matth. 22. Marc. 12. Christus Dominus hoc universale Romanorum Imperium magis ostendisse, imo & approbasse videtur, dum ea, quae sunt Caesaris, Caesari reddi iussit, & Ioan. cap. 19. dum se Pilato tanquam Praesidi Romani Imperatoris submittit, dicens: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Cuius [sect. 28] loci auctoritate motus Anton. de Rosellis ubi sup. col. 5. veritus non fuit affirmare, Pilatum, tanquam Tiberij Caesaris Praesidem, habuisse iurisdictionem ordinariam, & potestatem legitimam, & coactivam iudicandi Christum; quod tamen multis rationibus merito notat, & reprehendit Doct. Navarrus in dict. cap. novit. notab. 3. num. 70. cum seqq. pag. 102. veram illorum verborum expositionem adducens. Tertio facit, [sect. 29] quod licet maiestas, & latitudo, quam Imperium Romanum circa adventum Christi Domini possidebat, postea valde angustata, & immutata reperiatur, cum ex historiarum monumentis appareat, Constantinum Magnum, Romana Vrbe Ecclesiae donata, Imperij Romani sedem in Graeciae, sive Thraciae urbem Constantinopolim transtulisse; & deinceps temporibus Stephani secundi, sive, ut alij malunt, Leonis tertij R. P. idem Imperium a Graecis ad Gallos transierit anno salutis 800. vel 801. & tandem extincta Gallorum Imperatorum virili sobole, ad Germanos translatum fuerit; quorum primus Imperator fuisse perhibetur Conradus, tempore Anastasij Tertij R. P. circa annum 912. ut post text. & glos. in cap. venerabilem de elect. & in cap. Apostolicae de sent. & re iud. lib. 6. & in Clement. Romani verb. Vestigijs, de iure iur. plene tradunt Blondus, Platina, Genebr. & alij, quos refert Molina de iustit. & iure tract. 2. disput. 24. Bolateran. lib. 3. Commentar. Ioan. Stunica in lib. de vitis Pontif. sub Stephano II. & Leone III. Caesar Baron. in annal. Eccles. in dictis annis, Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 1. cap. 4. §. 3. & 4. Thom. Bozius de signis Eccl. Dei, lib. 7. de Roma. Pontis. cap. 8. & in integro tract. quem de translatione Imperij Romani conscripsit. Adhuc [sect. 30] tamen in his Imperijs, quia Romani nominis, Dignitatis, & splendoris verstigia conservabant, ea opinio perduravit, ut sub Imperiali culmine, & ditione universus Orbis contineretur, ut passim testatus glos. in dict. cap. venerabilem, verb. Transtulit, & in cap. per venerabilem, qui filij sint legit. cap. convenior. 23. quaest. 4. cap. ult. 50. distin. Bartol. & DD. in l. 1. §. per hanc, D. de rei vend. idem Barto, in prooem. Digest. & in extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, Bartol. Bald. Paul. Salicet. & Ias. in l. 1. C. de summ. Trinit. Nicol. Bellon. cons. 2. num. 2. Iulius Ferret. in tract. de bello, num. 24. fol. 27. Hippolyt. Riminald. in §. 1. ex n. 52. inst. quibus alien. licet, Mandellus, & eius additio cons. 62. num. 20. 1. part. Maranta in quaestion. legalib. fol. 44. n. 27. & innumeri alij, quos refert Castald. in dict. tract. de Imper. quaest. 52. Petr. Cenedus in collectan. 64. ad Decretum, num. 2. Hieron Zevallos lib. 1. pract. commu. quaest. 576 & lib. 4. quaest. ulrim. num. 31. & seqq. Marta in tract. de iurisdict. 1. par. cap. 20. & cap. 21. ex num. 23. Cardinal. Tuschus verb. Imperator, conclus. 33. Sebast. Medicis in tract. de legib. 1. p. quaest. 18. num. 6. & 7. & receptissimam sententiam esse tradit Alphons. Guerrerus dict. Specul. Princip. cap. 55. in princ. & ab omnibus Italis Doctoribus sequi, Dom. Sotus lib. 4. de iust. & iure, quaest. 4. art. 2. Et quod omnes fere gentes, quae obediunt S. Matri Ecclesiae Romanae sint etiam de populo, sive Imperio Romano. Et [sect. 31] quod si quis diceret, Imperatorem non esse Orbis Dominum, diceret contra text. Evangelij, expresse affirmat Ioan. de Lignano Mediolanensis in tract. de bello cap. 9. ad finem, & Bartol. in l. hostes, num. 7. D. de captivis, ubi, eo tandem progressus est, ut asseruerit, affirmare contrarium, forte haereticum esse, quod & tradit Bellon. dict. cons. 22. num. 2. & pluribus confirmare conatur Pet. Gilkenius in d. auth. quas actiones, C. de sacros. Eccles. cap. 9. ex num. 7. & in l. properandum, num. 3. C. de iudicijs, docens, negari non posse, Imperatorem, si non dominum, saltem moderatorem totius Orbis intelligi debere, sive ius Divinum, sive naturale, sive etiam leges, & canones intueamur. Qvarto perpendi potest, quod si concedimus, Imperatorem Romanum totius Orbius dominationem habere, ut superioribus argumentis probari videtur, [sect. 32] necesse est etiam ut fateamur, eundem posse Regna, & provincias, quas infideles possident, eisdem auferre, & illas Pijs, & Catholicis Regibus applicare, arg. text. in l. 1. C. de vend. rer. fiscal. lib. 10. l. 1. C. de Curial. rer. alien. l. Lucius, D. de eviction. l. item si verberatum, § item si forte. D. de rei vend. l. 1. C. ex quib. causis servi pro praem. lib. accip. 1. quaeris, D. de natal. restituen. l. 2. tit. 1. part. 2. cum multis alijs, quae circa hunc articulum, & praedictorum iurium illustrationem congerit Menoch. cons. 156. num. 48. & cons. 147. num. 26. vol. 2. Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 5. num. 1. Loazes de iusta reten. Regni Navarr. pag. 188. & novissime Zevallos d. quaest. fin. per totam. [sect. 33] Vtilitatis praesertim publicae, & religionis favore exigente, cui favendae, & augendae semper invigilare debemus, 1. sunt personae, D. de religios. & sumpt. suner. l. ita vulneratus, vers. multa, D. ad leg. Aquil. l. Barbarius, ff. de offic. Praet. l. utilitas, C. de Primipilo, cap. Abbate, §. ultim. vers. Praesertim, de sent. & re iud. lib. 6. cum late traditis ab Hippolyt. de Marsil. in pract. §. aggredior, a num. 71. usque ad 74. & Zevallos sup. ex num. 327. Et ita in specie, [sect. 34] ultra ea, quae supra num. 17. cum Abbate Panormit. & Alph. Guerrero notavimus, circa potestatem Imperatoris in terris, & provincijs infidelium gubernandis, & concedendis, allegari etiam potest celebris doctrina Cardin. Hostiens. in sum. tit. de praescrip. § quae autem, ubi ait, [sect. 35] Imperatorem Dominum etiam esse rerum singularium, in omnibus & quibuslibet mundi partibus consistentium; quod rursus docuit idem Hostiens. in cap. per venerabilem, qui filij sint legit. num. 37. & Richardus Malumbr. relatus ab Alber. in prooem. Digest. num. 9. & 10. Abbas, Parisius, Anton. de Butrio, & alij relati a Petr. Gilkenio in l. properandum, C. de iudic. num. 4. & conducit [sect. 36] text. in l. bene a Zenone, C. de quadr. praescrip. & in cap. convenior. 23. quaest. 8. & cap. quo iure, distin. 8. ubi omnia Imperatoris esse dicuntur. Et [sect. 37] Caesarius lib. 10. illust. miracul. & histor. cap. 24. ubi scribit: Sol videtur hoc loco designare Romanum Imperium: sicut enim Sol magnitudine, & splendore praecellit universa sydera coeli, sic idem Imperium augustius fulget caeternis Regnis mundi, ut sicut Stellae lumen habent a Sole, ita Reges, ut regnare possent, haberent ab Imperatore. Quod ostendit etiam Zonaras in Claudio, dum ait; quod Imperatores aliena largiri quasi Domini omnium poterant, Lat. Pacatus in Panaegyr. ad Theodos. ubi illum hac de causa vocat terrarum hominumque Dominum, Sidon. Apolin. lib. 2. epist. 13. ubi inquit, esse rerum, Principem, & plura alia, quae congerit Tuschus dict. conclus. 34. ex num. 18. ubi ex Baldo, & alijs resolvit, quoad Imperatorem in temporalibus totum mundum esse unicum territorium, & quod est naturalis Dominus totius Orbis, & potest dividere, & unire atque assignare territoria, & pertinentias, sicut potest testator de re sua disponere, & conclus. 36. num. 4. & seq. ubi, quod potest novos Reges creare, & removere, infringere, & transferre omnes dignitates, quia est Deus in terris, & omnes dignitates sicut scabellum pedum Imperatoris, & ab eo essentiam, & statum recipiunt; & ad idem respiciens Sebastian. Medicis ubi sup. concludit, ab Imperatore, tanquam a capite, in omnes inferiores, honores, & munera infundi, c. ita Dominus 19. distin. cap. fundamenta de elect. §. 1. quia ipse est superior, & Dominus omnium provinciarum, cap. Adrianus 63. distinct. d.l. bene a Zenone, Cardin in Clemen. 1. de sum. Trinit. & Ias. in l. 1. lect. 1. num. 6. C. eod. tit. Sed licet his rationibus, & argumentis supra dicta sententia non inepte defendi posset, maxime cum tot, ac tantos habeat sectatores, adhuc tamen nobis [sect. 38] longe verior, & securior est aliorum opinio, qui negant, Romanum Imperatorem ullum ius in terris, & provincijs infidelium habere posse, & praesertim in Barbaris istis ab Hispanis detectis, quarum ipsi Romani Caesares nullam unquam possessionem, nec notitiam habuerunt, ut fuse ostendimus sub. lib. 1. cap. 11. Cui sententiae aperte subscribunt Victor. Gregor. Lop. Covar. Menoch. Soto, Corduba, Ayala, Molina, & Suarez sup. n. 1. relati, minus iustum, & solidum eum titulum reputantes, qui ex hac sola Imperatoris concessione deducitur: neque sufficienter praedictis argumentationibus confirmari. Quibus ut satisfaciam, & simul fundamenta huius opinionis, quam defendo, proponam. Primo considero, maxime inter DD. disputari solere, an temporalis Imperatoris Romani potestas a Deo immediate dimanet, vel ab spirituali dependeat, quae per Summum Pontificem exercetur, de quo articulo plenius in c. seq. tractabimus. Sed quod ad quaestionem, de qua nunc agimus, pertinet, etiam si demus has iurisdictiones distinctas esse, ita ut temporalis ab spirituali non pendeat, & absque ulla Pontificis translatione penes ipsum Imperatorem, Reipublicae electione, & consensu populorum intercedente, consistat, [sect. 39] id tamen non efficiet, ut Romanus Imperator inter alias personas, vel in alijs Regnis, & provincijs dominationem exercere possit, quam in illis, quae ipsius Romani Imperij limitibus concluduntur, & ad quarum temporalem gubernationem a Deo ipso vocatus, & constitutus videtur, ut recte observat Covar. d. §. 9. num. 5. vers. Primum, Navarrus in d. cap. novit, notab. 3. num. 41. Ioan. Salas d. tract. de legibus, q. 95. disput. 7. sect. 7. & ostendit doctrina I. C. in l. ult. D. de iurisd. omn. iud. ibi: Extra territorium ius dicenti impune non paretur, cum alijs, quae adduximus sup. hoc lib. cap. 14. num. 10. eoque respicit D. Chrysost. Psalm. 44. dum ait: Imperator Romanorum non potest Persis legem ferre. Neque est [sect. 40] in consideratione aequiparatio illa utriusque potestatis, ex verbis Evangelij: Ecce duo gladij hic, & ex d. cap. solitae, sumpta; qua multi probare nituntur, ita laicam, sicut Ecclesiasticam per universum Orbem diffundi. Nam licet hoc argumento valde prematur Ioan. Igneus, & alij, quos refert, & sequitur Marta d. cap. 20. facile tamen ei respondent Covar. d. §. 9. num. 5. vers. Quarto ratione, & Navar. dict. notab. 3. num. 41. 88. 94. & 153. docentes, [sect. 41] id nullo iure, nec ratione naturali, qut civili probari, quia potestas Ecclesiastica ideo per unam personam in universo Orbe Christiano exercetur, quoniam non ipsis populis, & rebus publicis, sed Petro, & eius successoribus immediate a Deo concessa est, ut latissime probat Cardin. Turrecrem. lib. 2. de Eccles. cap. 54. cum sequentib. Albert. Pighius lib. 3. & 4. de Eccles. Hierarch. At temporalis potestas tota, & suprema penes ipsos populos fuit, & inde ad Reges & Principes derivata. Et cum totus Orbis in unum Principem nec consenserit unquam, nec revera consentire possit, vel ab eo regi, & administrari, sequitur, Imperatorem totius Orbis Dominum esse non posse, & temporalem potestatem cum spirituali eo sensu comparari in d. cap. solitae, quod utraque a Deo instituta sit, & utraque veneranda, & suscipienda videatur, licet usus, & exercitium illarum longe diversam rationem, & executionem recipiat. Adeo, [sect. 42] ut Aristot. lib. 7. Polit. cap. 4. & D. Augusti. lib. 4. de Civit. Dei concludant, potestatem uniuscuiusque civitatis naturalem esse, & magis politicam, Imperium vero in multos non item, & maiore, cum pace Regi solita fuisse Regna, cum unumquodque eorum suae patriae terminis finiebatur; a quo argumento non satis se expedit Marta, d. cap. 21. num. 5. 6. & 20. Secvndo considero, ac pariter secundae, & tertiae contrariae partis argumentationi respondeo; quod licet multi, quos ibi retulimus, male tenuerint, Imperatorem Romanum totius Orbis Dominum esse, [sect. 43] longe tamen verior, & communior est contraria aliorum sententia, qui asserunt, neque olim cum Roma florebat, neque postea Romano Imperio ad Graecos, Gallos, & Germanos translato, talem fuisse, aut esse Romanis Imperatoribus potestatem, & dominationem; quin potius illam intra subiectos sibi populos contineri, qui licet plures fuerint, plurimi tamen adhuc restabant, ad quos Romanae Aquilae nullatenus pervenerunt, & Imperatoriae Maiestatis sceptrum nequaquam extendebatur, ut ipsimet Imperatores ingenue testantur in l. cunctos populos, iuncta glos. ibi. C. de sum. Trinitat. & in prooem. Digest. & institut. §. quarum utramque viam, l. post liminium, & l. non dubito, D. de capt. l. omnibus, D. ad Trebellian. l. mercatores, C. de commerc. & mercat. l. 1. C. de officio praefect. Africae, l. Romanae, C. de Eunuchis, l. ult. C. de aedif. privat. auth. ut defuncti seu funera eorum, §. si vero, auth. de non alienandis, seu permutand. reb. Eccles. §. sinimus igitur. Quae iura examussim expendit Covarruv. dict. §. 9. numer. 5. & number. 7. vers. His tandem, ubi futilem, & levem quorundam solutionem irridet, qui de facto potius, quam de iure Persarum Reges, & alias nationes in illis relatas a Romano Imperio exemptas esse affirmant; quoniam [sect. 44] verius, & certius est de iure quoque liberas fuisse, & nec iustum, nec conveniens, aut possibile esse, ut tota mundi moles sub uno & eodem Rectore, ac Moderatore in humanis consistat, ut supra tetigimus. Quam opinionem, [sect. 45] ultra eundem Covarr. latissime probant, & sequuntur Iacob. de Ravenna, Ioan. Fab. Fulgos. alciat. & Alij in dict. l. 1. C. de summ. Trinitat. & in dict. l. bene a Zenone, C. de quadrien. praescript. Oldrad. cons. 69. 3. Alex. cons. 218. vol. 2. & cons. 24. volum. 5. Bald. cons. 327. in fine, & cons. 328. n. 8. lib. 1. & cons. 159. num. 7. vers. Illud etiam, lib. 3. ubi resolvit, quod ut daremus, olim florente Imperio Romano, Imperatorem posse dici Dominum Orbis, secus postea, & plurimi alij, quos referunt Chassaneus in Catal. glor. mund. 5. p. consid. 28. Pet. Greg. lib. 12. Syntagm. cap. 2. n. 6. Anton. Gabr. lib. 5. commun. tit. de acq. rer. dom. concl. 3. Greg. Lop. in. d.l. 22. par. glos. 2. Victoria in d. relect. de Indis insulan. 1. par. ex n. 24. Banez in 2. 2. quaest. 10. art. 10. vers. Arguitur quarto, col. 531. Menchaca dict. lib. 1. controvers. illust. cap. 20. & 21. Sotus lib. 4. de iust. & iur. q. 4. art. 1. Cenedo dict. collectan. 64. ad Decretum, n. 2. Parlador. lib. 2. rer. quotid. cap. 21. Navar. in d. cap. novit, notab. 3. ex n. 155. Corduba in quaest. lib. 1. q. 57. dub. 2. Menoc. cons. 2. num. 99. vol. 1. Molina Theolog. de iust. & iur. tract. 2. disp. 24. 29. & 30. ubi contrariam sententiam plane ridiculam appellat, prout & facit Lud. Vives in notis ad D. August. de Civit. Dei lib. 5. cap. 25. Pat. Suarez in defens. Fidei contr. sect. Anglic. lib. 3. cap. 5. num. 7. & in tract. de Charit. disput. 13. sect. 5. num. 4. P. Salas in tract. de legib. q. 95. tract. 14. disp. 7. sect. 7. num. 42. pag. 128. & seq. P. Gabr. Vazquez disp. 153. cap. 2. num. 12. & novissime Calistus Remirez in tract. de lege Regia, §. 3. num. 2. Ioan. Baptista Lupus in tractat. de illegitimis comment. 3. §. 3. num. 6. & seqq. & plures alij relati a Marta dict. cap. 21. licet ipse aliam opinionem sequatur, & Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 2. cap. 2 §. 3. pag. 92 & cap. 17. §. 1. pag 189. ubi [sect. 46] inquit, quod si Polybius ita magnus Cosmographus, ut Historicus esset, Romanos totum Orbem subiugasse non affirmaret. Quibus Ego adijcio [sect. 47] Lucanum lib. 1. Pharsal. dum queritur, ob bella civilia plures gentes restasse, quae sub iugum Imperij Romani missae non fuerunt: Heu quantum terrae potuit, pelagique parari Hoc, quem civili fuderunt sanguine dextrae Subiuga iam Seres, iam Barbarus isset Araxes Et gens, si qua iacet, nascentis conscia Nili. Et Prosperum Aquitanum lib. 2. de vocat. Gent. cap. 6. ubi [sect. 48] ait: Gratia Christiana non contenta est eosdem limites habere, quos Roma, multosque populos sceptro Crucis Christi subdidit, quos armis suis ipsa non domuit. Vnde est & illud, quod Leo Papa in serm. 1. Apost. de Roma ad Pontificum potestatem translata scriptum reliquit, latius scilicet possidere, Religione Divina, quam dominatione terrena & Stanislaus Orichovius de funesta Regni Poloniae secta, relatus a Petro Andr. Canonherio in Aphoris. Polit. Hippocr. pag. 357. Romanum Imperium vere per Evangelij praedicationem totum Orbem possidere: Non illud antiquum, & vetus quod ostio Oceani partem aliquam clauditur, sed hoc novum, & recens latissimum, amplissimumque, quod extra ipsum etiam Oceanum propagatum astris terminatur: quod non Romulum fratricidam. sed Christum servatorem fratrum suorum habet Auctorem. Neque obstant iura, & Sacrae Scripturae loca pro contraria opinione perpensa; quibus varijs modis respondent Auctores supra relati, [sect. 49] quorum summa eo tendit, ut hyperbolice, & largo quodam loquendi genere Imperatores Romani totius Orbis Domini dicerentur; aut per figuaram Synedochen, eo quod, cum tot, ac tantae nationes iam tunc Romano Imperio parerent, partes illas, quas subiecerant, pro tot sumebant, & absolute Orbis appellatione donabant, ut [sect. 50] in. d.l. in Orbe Romano, D. de stat. homin. quam ita legendam, & intelligendam esse, & non in urbe, ut in vulgatis codicibus circumfertur, optime probat Alciat. lib. 2. dispunct. cap. 21. Covar. d. num. 5. Anton. Mornacius in notis ad eamdem legem, & alij, quorum mentionem fecimus sup. hoc cap. num. 24. Et [sect. 51] conducit doctrina D. Hieronymi sup. Isai. cap. 13. D. Prosperi lib. 2. de vocat. Gent. qui tradunt, Sacram quoque Scripturam saepesaepius se his vulgaribus, sive communibus loquendi modis accommodare, & sub illis verbis: Omnem terram, illam tantum provinciam, de qua est sermo, significare, quod etiam ad explicationem cap. 2. Daniel. ubi Nabuchodonosor Rex totius mundi appellatur, rectissime animadvertit Glos. Interlinearis ibidem; & alia similia notantes Covarr. & Navar. ubi sup. P. Salas d. sect. 7. pag. 229. & P. Maldonat. & Franc. Lucas super illud Lucae 2: Exijt edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus Orbis, & Nos sup. lib. 1. cap. 14. num. 78. Quam [sect. 52] expositionem aeque congruenter recipit text. in. d.l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. ut interim varias alias praetermittamus, quas ultra DD. ibidem congerit Riminald. in §. 1. ex num. 51. inst. quibus alien. licet, Soto lib. 4. de iustitia & iur. q. 4. art. 1. Alfanus collect 4. Portius lib. 5. conclus. concl. 14. Ioan. Horoscius in l. 2. num. 12. D. de rer. divis. Lancellot. in temp. iud. lib. 1. cap. 1. Alciat. lib. 4. dispunct. cap. 5. Boerius decis. 195. Chassaneus d. Catalog. glor. mundi, consid. 28. & sequentib. Menchaca in praefat. controvers. illustr. num. 25. & lib. 1. cap. 20. Mandellus cons. 62. num. 20. vol. 1. Vivius in commun. opin. verb. Imperatores, Roland. cons. 88. num. 7. vol. 1. Mantua in Enchirid. rer. singul. lib. 9. cap. 220. Petr. Gregor. de Repub. lib. 6. cap. 13. num. 14. & sequentib. Vaconius lib. 2. declarat. cap. 106. Mendoca de pactis lib. 1. cap. 5. num. 25. Navarr. dict. no tab. 3. num. 156. & 157. Anton. Roscius lib. 1. memorab. cap. 3. num. 5. Pinel. in rub. C. de rescind. vend. 1. par. cap. 2. num. 25. Covarr. d. num. 5. vers. Secundo adducitur, & lib. 3. variar. cap. 6. num. 8. Sarmient. lib. 1. select. cap. 8. num. 20. Cuiacius lib. 15. observat. cap. 30. & lib. 2. Sent. ad Paul. Andr. Gaill. lib. 2. observat. cap. 55. & 56. Dom. Gregor. Lopez Madera de excell. Hisp. Monarch. cap. 2. fol. 10. & Zevall. dict. quaest. ult. num. 25. & seqq. Quibus [sect. 53] addere possumus Antoninum in dict. l. deprecatio, dum se absolute mundi dominum vocat, arrogantiam, & elationem quandam prae se ferre, qua Romani Principes ita aliquando turgebant, ut se non solum Orbis Dominos appellarent, & appellari sinerent, ac iuberent, verum Deos etiam, Divinos sibi honores, & cultos tempere deferentes, & usurpantes: unde Ovid. lib. 1. Fast. de Caesare cecinit: Si petat a victis, tot sumet nomina Caesar, Quot numero gentes maximus Orbis habet. Et Lucanus: Victrices Aquilas alium laturus in Orbem. Propertius: Bella Deus Caesar dites meditatur ad Indos. Horatius od. 1. lib. 1: Terrarum Dominos evebit ad Deos. Ammianus Marcellinus lib. 19: Nostris virtutes Constantis extollentibus, ut Domini rerum, & Mundi. Et lib. 39: Comes Valentiniani sum, Orbis terrarum Domini. Et lib. 23: Saracenorum reguli genibus supplices nixi, tanquam mundi, nationumque suarum Dominum adorarunt Iulianum. Et Evagrius lib. 3: Divinissimum Dominum Orbis. Et [sect. 54] de Domiciano scribit Suetonius in eius vita c. 13: Acclamari etiam in Amphitheatro epulari die libenter audit Domino, & Dominae foeliciter. Parique arrogantia cum procuratorum suorum nomine formalem dictaret epistolam, sic coepit, Dominus & Deus noster sic fieri iubet: eaque propter Martialis ei quamdiu vixit saepe his nominibus blanditus est, ut constat ex varijs epigra. Amphitheatri, & lib. 1. epigr. 5. Contigeris nostros Caesar si forte libellos Terrarum Dominum pone supercilium. Et lib. 5. epigr. 8. Edictum Domini, Deique nostri. Iunctis plurimis alijs, quae circa haec notanter congerit Coel. Rhodigin. lib. 21. antiq. lect. cap. 31. Brissonius de verbor. sinis. verb. Divi, Iust. Lipsius in notis secundis ad lib. 2. Annal. Taciti, pag. 509. Petr. Gregor. dict. lib. 6. de Repub. cap 13. Thom. a Maluenda de Antichrist. lib. 7. cap. 11. ex pagina 369. & cap. 13. ex pag. 375. & novissime Iulius Caesar Bulengerus, omnino legendus, de Imperatore Romano lib. 1. ex cap. 5. ad 12. & cap. 32. & P. Ioan. de Salas de legibus, quaest. 95. tract. 14. disp. 7. sect. 6. num. 12. pag. III. Ioan. Bapt. Lupus d. tract. de illegit. comment. 3. 3. num. 7. Cum tamen [sect. 55] praedicta vocabula terroris magis, quam reverentiae esse viderentur, & potius ad tyrannidis quam ad dignitatem honorisque potestatem pertinerent, ut colligitur ex cap. ult. 94. distinct. cap. esto, post princip. 95. distinct. & tradit Lucas de Penna in l. 1. C. de capitar. civium cens. exim. lib. 11. Chaslane. in consuetud. Burg. in prooem. verb. Signeur, col. 16. oprime Alciat. lib. 7. Parerg. cap. 13. & Onusr. Panvinus in interpr. vocum obscur. Eccles. verb. Dominus. Quapropter [sect. 56] Augustus Caesar, ut testatum Sueton. in eius vita, cap. 53. Dominum se appellari ne a liberis quidem, aut nepotibus suis, vel serio, vel loco passus fuit. Quod statim post Christi nativitatem contigisse Auctores commemorant, quoniam iride inclusum a Sibylla Tiburtina ostensum fuisse ferunt, ei Christvm simul cum sanctissima eius Genitrice, ac dixisse, illum verum Dominum & Imperatorem totius Orbis fore futurum ut post Tertullian. in Apolog. cap. 34. recolit Polidor. Virg. lib. 4. de invert. rer. cap. 1. vers. Item Orosius, Valencuela in monit. 151. Calistus Remirez de lege Regia Aragoniae, §. 22. n. 11. pag. 182. & novissime P. Mendoca sup. 1. lib. Reg. c. 2. pag. 526. Tiberius [sect. 57] etiam, Dominus appellatus a quodam, denuntiavit, ne se amplius contumeliae causa nominaret, ut ait idem Sueton. in Tiber. cap. 27. Et Traianus, licet passim Dominus appelletur a Plin. lib. 10. epist. eamdem appellationem aegre admodum tulit, ut ostendit Martial. Lib. 10. Epig. 71. ad Traian. Frustra blanditiae venitis ad me Attritis miserabiles labellis Dicturus Dominum, Deumque nonsum, Non est hic Dominus, sed Imperator. Quemadmodum & Alexander Imper. adorationis caeremoniam ab alijs Principibus usitatam, respuisse narratura a Lampridio in eius vita, his verbis: Ipse adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari, more Regum Persarum, & idem tradit de Maximino Seniori Capitolinus in Maximinis, notans superbiam filij eius Maximini Iunioris, sic inquiens: In salutationibus superbissimus erat, & manum porrigebat, & genua sibi osculari patiebatur: nonnunquam etiam pedes. Quod nunquam passus est Senior Maximinus, qui dicebat: Dij prohibeant, ut quisquam ingenu orum pedibus meis osculum figat. Neque his adversatur [sect. 58] auctoritas Divi Hieronymi dict. cap. in apibus, quam in eodem argumento perpendimus, dum docet, unum tantum Imperatorem esse debere. Nam id non arguit, hunc toti Orbi dominaturum, nec ea fuit, aut esse potuit D. Hieronym. mens, ut recte observant Covarr. d. §. 9. num 5 vers. Ad idem facir, Navarr. dict. cap. novit, notabil. 3. num. 155. pag. 112. & Madera d. cap. 2. quidquid aliud dicat Marta dict. cap. 20. num. 22. Sed imo apum, & gruum exemplo, quo utitur, aperte significat, quod quemadmodum in quoliber apum examine unus est Rex: & agmina gruum, dum volant, unum rectorem ordine litterato sequuntur: ita convenit in qualiber bene constitura Republica, Regno, vel Provincia, aliquem Imperatorem, Principem, vel Rectorem constitui, qui aequa lance inter subiectos sibi populos iura reddere possit, & imbecilles a potentiorum iniurijs defendere. Quam fuisse [sect. 59] praecipuam Regum creandorum causam, optime scripsit Iustinus hist. lib. 1. in princip. Aristotel. lib. 3. Polit. cap. 11. & lib. 5. cap. 10. Cicer. lib. 2. Offic. Div. August. lib. 4. de Civit. Dei cap. 6. Div. Thom. de regim. Princip. lib. 1. cap. 14. D. Irenae. lib. 5. advers. haereses, & Alsons. Guerrer. Nicol. Boer. & alij, quos refert Menchac. in dict praefat. ad controvers. illustr. num. 102. & seqq. & numer. 120. & lib. 1. capit. 1. numer. 10. & 24. Episcop. Chiapens. in tractat. comprobat. fol. 51. Guillel. Benedict. incap. Raynutius, verb. Condidit, el 1. num. 34. in fine, vers. Propter quos,, & num. 35. cum seq. & Iustus Lipsius lib. 2. civil. doctrin. cap. 11. Matthaeus Lopez Bravo in suo aureo libello de Rege, & regendi ratione lib. 1. fol. 8. & Doct. Melchior de Valencia illustr. tract. iuris, tract. 2. cap. 5. num. 5. & seqq. & AEgid. Benedict. in. l. ex hoc iure, D. de. iust. & iure, tom. 1. cap. 3. num. 7. & 8. Denique [sect. 60] quarto loco perpendo, & ad quartum adversae partis argumentum respondeo: quod cum probatu reliquerimus, Imperatorem Romanum toti Orbi neutiquam dominari, & multo minus Barbaris infidelibus, qui ad eiusdem Imperij notitiam nullatenus pervenerunt, pariter quoque probari videtur, nihil usquam circa eorumdem infidelium personas, bona, & provincias licite disponere posse. Ampla [sect. 61] quippe illa, & absoluta potestas, quam Imperatori, ut supermo Principi, tribuunt iura, & Auctores in argumento relati, respectu subditorum intelligenda, & restringenda est, ut sup. probavimus: quia erga eos, qui Imperio subiecti non sunt, quemadmodum nullam iurisdictionem exercere potest, d.l. ult. de iurisd. omn. iud. ita nec dominia rerum, nec terrarum ab illis auferre, ut tradunt Innocent. n. 6. Abb. n. 24. & 25. Felin. n. 9. in dict. cap. novit, de iudicijs, Paul. Castrens. cons. 216. & 181. & in specie de bonis infidelium non subditorum, Beroi. in cap. quae in Ecclesiarum, num. 134. de consrit. Oldrad. cons. 87. & 91. Carolus Tapia in rub. de const. Princip. num. 50. & 53. & Hieron. Zevallos d.q. fin. Num. 358. Praesertim, [sect. 62] cum longe verior opinio sit, etiam inter subditos non posse Imperatorem, neque alium Principem, quantumvis superiorem non recognoscat, bona eorum auferre, nisi ubi contrarium urgens aliqua & necessaria causa suaserit; & tunc id quod aufertur, competenti satisfactione pensandum esse, ut ad expositionem [sect. 63] text. difficilis in d.l. Lucius, D. de eviction. l. item si verberatum, §. item si forte, D. de rei vend. & aliorum iurium, quae in argumento retulimus, late observant, & prosequuntur innumeri ex antiquis, & recentioribus utriusque iuris Doctoribus, quos recenset Ant. Gabr. lib. 3. com. opin. tit. de iur. quaesito, q. 1. Portius. lib. 5. commun. conclus. 15. Covarr. lib. 3. var. cap. 6. n. 6. Menchaca lib. I controvers. illustr. c. 4. 5. & 6. Andr. Gaill. Lib.2. observat. practic. cap. 56. Hieron. Francus in reg. id quod nostrum, num 12. D. de reg. iur. Tiraq. in l. si. unquam, verb. Donatione largitus, num, 4. C. de revocan. donat. Zevallos d.q. fin. per totam, Castillo de Bobadilla in Polit. lib. 5. cap. 5. numer. 11. D. Ioan. del Castillo lib. 2. controvers. cap. 38. & ultra eos Alciat. lib. 1. Pareg. cap. 38. Duarenus lib. 2. disp. annivers. c. 35. Forcat. in Necyoman. dialog. 18. num. 5. Adrian. Pulvaeus in tract. de rei alienae distract. cap. 2. Ant. Faber lib. 2. coniecturarum cap. 4. Vincent. Cabotius lib. 1. disp. iur. cap. 25. & Guidus Pancirol. in Thesaur. variar. lib. 3. cap. 23. pag 359. & novissime ac latissime Ant. Petra in tract. de potest. Princip. cap. 24. & sequentibus. Quibus non adversatur d.l. [sect. 64] bene a Zenone, C. de quadrien. praescrip. & similia iura, & auctoritates, quae omnia bona, ubique consistentia, Imperatoris esse intelligi probant. Nam ad provincias sibi subiectas restringenda etiam sunt, & [sect. 65] ea interpretatione temperanda, ut non ita plenum & absolutum dominium Imperatori tribuant, ut de subditis sibi hominibus, eorumque bonis, & rebus ad libitum disponere possit; sed tantum ut supremam in illis iurisdictionem exerceat, seu dominium quoddam universale, quod magis in gubernatione, & protectione subditorum, quam in eorum spoliatione, aut expilatione consistit, iuxta [sect. 66] dominiorum distinctionem, quam tradit Bart. in d.l. §. per hanc, D. de rei vend. & in extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, paul. Castrens. cons. 56. n. 2, vol. 2. Alex cons. 1. num. 46. vol. 5. Abb. in cap. significasti, 2. notab. ae praescript. Socin. in l. 1. in princ. col. 3. & 4. D. de acq. poss. Iacob. de sancto Georg. in investit. feud. verb. Investitura, Guido Papae decis. 551. Mandelus cons. 62. lib. 1. n. 21. Covarr. in reg. possessor. 2. p. §. 2. num. 1. Cuiacius lib. 15. observat. cap. 30. & plures alij relati a Pet. Gilken. in l. properandum C. de iudicijs, num. 4. & Cardin. Tusc. d. verb. Imperator, concl. 33. num. 3. & 5. & Mastril. de Magistrat. lib. 1. cap. 3. num. 5. & 9. Ad quod [sect. 67] alludens Seneca lib. 7. de benef. optime inquit: Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum, sua, & universa in Imperio eius sunt, in patrimonio propria, Plin. Iunior in Panaegyr. ad Traian. Ecquid caesar non suum videat? Tandemque Imperium Principis, quam patrimonium maius est. Et idem [sect. 68] de littoribus maris sensit Celsus I. C. in l. 3. ne quid in loco pub. dum ea populi Romani esse dixit, & eius Imperio subiecta, iuxta expositionem Accurs. ibid. verb. Arbitror, qui ait, [sect. 69] hoc (ne alijs iuribus adversetur, in quibus littora maris publica, sive communia omnium esse dicuntur) de praedicta generali, & suprema tuitione, & gubernatione accipiendum esse; qua mediante Romanus Imperator legem, ac modum imponere potest, quatenus eisdem ripis & littoribus sit utendum, & cavere, ne quilibet pro suo arbitrio, & cum damno Reipublicae usum eorum sibi vindicet. Quam gloss. post antiquiores ibidem sequuntur Balduin. Vvesemb. & alij in §. & quidem, institut. de rerum divis. Braechaeus in l. bona 5. numer. 1. de verb. signif. & Everard. Broncorst. cent. l. antinom. cap. 13. Iuxta quae omina satis apparet, parum aut nihil Imperatoriam concessionem, vel confirmationem profuisse, ad iustitiam dominationis Indiarum fulciendam, cum hae regiones ab Imperio exemptae, ac liberae essent: necnon [sect. 70] etiam cum Catholici Hispaniae Reges, ac Domini nostri, eiusmodi confirmatione non indigeret; qui, ut notissimum est, non solum postquam Hispaniam Maurorum invasione pene vastatam, propria virtute & labore recuperarunt, verumetiam ab ipsis Gotthici Regni primordijs nullum alium Principem, atque adeo ne ipsum quidem Imperatorem in temporalibus superiorem agnoscunt, ut docet [sect. 71] glossa celebris, & vulgaris in caPit. Adrianus, distinct. 63. cap. & si necesse, de donat. inter, cap. 1. in princ. de pace tenenda in usib. feud. & de iure nostro 1. 8. tit. 1. part. 2. ubi Gregor. Lopez, & post Doct. communiter in cap. per venerabilem, & in cap. causam quae, qui filij sint legitimi, & plures alios antiquiores, quos referunt, late probant, & prosequuntur Palac. Rub. & eius additionator Barahona in introduct. rub. de donat. inter num. 18. Segura & Didac. Perez in l. Imperator, num. 5. D. ad Trebellian. idem Did. Perez in prooem. Ad leg. ordin. quaest. 3. Burgos de Paz in prooem. leg. Tauri, num. 31. & seqq. Avendan. in cap. Praetor. 1 part. cap. 4. num. 5. Covarr. in pract. quaest. cap. 9. & in. d. reg. peccatum, 2. par. §. 9. num. 5. Navarr. in. d. cap. novit. 3. notab. n. 32. 116. & 161. Castald. in tractat. de lmper. quaest. 53. Menchaca lib. 1. quaest. illustr. cap. 1. & cap. 22 num. II. Olanus in praef. antin. n. 2. & 12. Redin. de Maiest. Princ. verb. Imperatoriam, ex num. 35. Anton. Gabr. lib. 5. commun. tit. de acquir. rer. dom. concl. 3. ex num. 3. Parlador. lib. 2. quotid. cap. 3. num. 7. & cap. 21. Pet. Cenedus in collect. 64. ad Decretum, num. 3. Ioan. Garcia de expensis cap. 9. num. 68. & 69. de nobilitat. in inscriptione, num. 25. Humada in addition. ad Gregor. Lopez in l. 49. tit. 6. part. 1. Camill. Borrell. de praest. Reg. Cathol. cap. 47. 48. & 53. Angel. Matthaeacius de via, & ratione iuris, lib. 1. cap. 30. n. 13. Lasarte de decima empt. & vend. in scholijs ad l. 1. n. 1. & seqq. fol. 6. Dom. Greg. Lop. Madera in excell. Monarch. Hisp. cap. 2. Per totum, Zamalloa lib. II. hist. Hisp. cap. 8. Zurita lib. 12. Annal. in Rege Ferdin. ann. 1455. cap. 37.48. & 51. Mariana de rebus Hisp. lib. 9. cap. 5. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hispan. cap. 18. Bobadilla in Polit. 3. cap. 2. num. 5. Gilken. in. dict. auth. quas actiones, cap. 9. num. 16. vers. Quartu, & novissime Post haec scripta Ioseph. de Rusticis in comment. ad leg. cum avus, de condit. & demonstr. 5. cap. 10. num. 33. & 34. Garcias Mastrillus de Magistratib. lib. 1. cap. 4. ex num. 15. & lib. 6. cap. 12. ex num. 5. Molinus de pactis nuptial. lib. 1. cap. 2. num. 8. Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 12. §. 4. pag. 79. Hieronym. Zevallos in tractat. de violentijs, glos. 18. ex numer. 3. 21. 31. & 80. & idem simul de Regibus Galliae, Angliae, & Portugalliae tradentes Carolus Grassal. lib. 1. Regal. Franc. cap. 6. Rhenat. Choppinus de donat. Franc. lib. 2. titul. 1. num. 3. Chassane. in Catal. glor. mundi, 5. part. consid. 24. n. 179. & considerat. 27. & 28. Thom. Cromerus lib. 7. iuris Rom. & Gallici tit. 1. cap. 2. col. 155. Ioan. Azorius 2. tomo instit. Moral. lib. II. cap. 5. Pater Vazquez disput. 153. cap. 2. Pat. Salas de legibus, quaest. 95. tract. 14. disput. 7. sect. 8. Ioan. Bapt. Lup. in. d. tractat. de illegitimis comment. 3. §. 3. num. 8. & seqq. & novissime Ludovic. Rudolf. in tract. deorig. dignit. & potest. Ducum Italiae, num. 59. cum seqq. & Ant. Petr. de potest. Princip. cap. 3. q. 4. num. 15. ubi perperam doces, hanc Regum Hispaniae exemptionem ab Imperio, de facto magis, quam de iure procedere, & Marta dict. cap. 21. num 13. Quo fit, ut hanc Novi Orbis conquisitionem absque ulla Imperatoris auctoritate iure proprio facere potuerint, [sect. 72] cum ipsi in suo Regno Monarchae sint, & eadem, quae de Imperatore dicuntur, in quolibet Rege, eum non recognoscente, procedant, ut post Petr. de Bellapertica, & Bald. numer. 4. in. l. exemplo, C. de probat. Andr. Isernia in cap. 1. §. siquis de manso, co. penult. num. 19. de controvers. invest. & plurimos alios, quos referunt, late docent Roland. a Valle consil. 66. num. 20 lib. 2. & consil. 86. numer. 20. lib. 1. Menchaca dict. lib. I quaest. illustr. cap. 22. numer. 13. Borrellus dict. cap. 53. Mastrillus dict. cap. 4. num. 4. & 25. Rusticis dict. cap. 10. num. 35, cum sequentib. & latius num. 45. & Zevall. dict. gloss. 18. num. 4. & 5. & 47. Quinimo [sect. 73] & potentius, dignius, & antiquius esse ius, ac dominium, quod Reges liberi habent in suo Regno, quam quod Imperator habet in Imperio, apertis Verbis testatur d.l. 8. tit. 1. par. 2. ubi Gregor. Lopez, Andr. de Isernia in cap. 1. de vassallo decrep. aetat. Bald. in l. 1. C de summ. Trinit. Purpurat. in rub. de iurisdict. omn. iud. num. 12. & in l. Imperium, num. 1 2 3. Petr. Belluga in Specul. Princip. rub. 14. §. veniamus, num. 11. Redinus ubi sup. num. 9. Marius Freccia de subfeudis, lib. 1. tit. de orig. Baronum, num. 36. Corsetus de potest. Regis quaest. 104. Petr. Gregor. 3. par. Syntag. lib. 47. cap. 20. numer. 3. & de Repub. lib. 26. cap. 5. num. 7. Alexand. ab Alex. lib. 1. dier. Genial. cap. 2. vers. Nomen vero Imperatoris, ubi Tiraquel. in addit. Suarez in quaest. maioratus a num. 23. usque ad 31. Matth. de Afflicts in praelud. ad constitut. Regn. Neapol. quaest. 13. per totam, Boerius decis. 178. num. 9. Burgos de Paz in. d. prooem. leg. Tauri, num. 143 cum seqq. Borrellus d. cap. 48. num. 8. Azeved. in l. 1. num 17. tit. 1. lib. 4. Recopilation. Villalobos in antinom. iur. Civil. & Regij, cap. 1. per tot. Bobadilla in d. Polit. lib. 5. cap. num. 7. pag. 902. Valdes in dict. cap. 18, num. 33. Mastrillus dict. cap. 4. num. 5. & novissime Calistus Remirez dict. tractat. de lege Regia, §. 2. num. 41. & cap. 4. num. 2. & alij relati a Petr. Gilkenio dict. auth. quas actiones, cap. 9. num. 16. & Petra cap. 34. quaest. 4. num. 33. Quae omnia in terminis quaestionis, de qua agimus, longe certius atque apertius procedent, si animadvertamus, [sect. 74] ipsum Carolum Quintum Imper. Augustum, simulatque Imperij coronam accepit, solemni sacramento praestito promisisse, se libertatem, atque exemptionem ab Imperio, quam Hispaniae Regnum habebat, nullo modo refragaturum, & generaliter protestatum fuisse, ea omnia, quae ad eiusdem Hispani Regni gubernationem facturus esset, Regio tatum, non Imperatorio iure censeri, ac iudicari debere. Cuius protestationis verba ad litteram refert Valdes dict. cap. 18. num. 4. & Zevallos dict. gloss. 18. num. 34. Et est simile [sect. 75] quod ab eodem Imperatore deciditur in l. 8. titul. 1. lib. 6. Recop. nempe [sect. 76] privilegia nobilitatis, & exemptionis, quae aliquibus Hispani Regni subditis, & vassallis tanquam Imperator concessit, solum in terris Imperij vires, & effectum sortiri debere: circa cuius legis iustitiam, & praxim plura utiliter congessit Ioan. Gutierr. lib. 4. pract. q. 11. per totam. Vnde illud etiam nascitur, [sect. 77] quod dixit Oldrad. cons. 69. num. 6. Hispanos scilicet legem habere, per quam capite puniunt eos, qui in iudicio leges Imperatorum allegant; quod quamvis certum non sit, ut advertit Zevali. d. q. ult. num. 41. attamen certissimum est, quod saltim prohibemur, eas in vim legum allegare, sed tantum in vim rationis, ut constat ex l. 1. Tauri, & traditis a Burgos de Paz ibidem a num. 59. Palac. Rub. in introduct. rub. de donar. inter. Didac. Perez in prooem. leg. ordin. q. 3. Greg. Lop. in l. 5. verb. De otra lei, gloss. 2. tit. 1. part. 1. Matienzo in l. 2. gloss. 1. num. 15. titul. 5. lib. 5. Recopil. & plures alij, quos novissime refert Pat. Vazquez dict. disp. 153. capit. 2. & Pater Salas dict. disput. 7. sect. 9. # 22 CAPVT XXII. De decimo, & efficacissimo titulo, qui ex Romani Pontificis donatione, & concessione deducitur. Et an, & quatenus verum sit, illum circa personas, bona, & Regna fidelium & infidelium tam in spiritualibus quam in temporalibus disponere posse? SVMMARIVM Capitis XXII. -  1 Pontificiae concessionis titulus in quaestionem deducitur. -  2 Pontifex Summus an sit totius mundi supremus Monarcha in spiritualibus, & temporalibus? ardua est, & antiqua quaestio. -  3 Labor suus unicuique prodesse debet. -  4 Papae nullam omnino iurisdictionem temporalem haeretici concedunt, qui damnantur, & convincuntur. -  5 Constantini Augusti donatio Ecclesiae facta pluribus comprobatur. -  6 Iurisdictionem nullam temporalem extra terras Ecclesiae Pontificem Romanum exercere posse, multi asseverant. -  7 Imperia, & Regna temporalia ab Ecclesia non pendere plures affirmant. -  8 Deum verum, & immediatum Imperij, & temporalis iurisdictionis Auctorem quidam constituunt. -  9 Lex 1. & 7. tit. 1. part. 2. illustratur. -  10 Auctores plures citantur, qui temporalem iurisdictionem Pontifici negant, in terris Imperij, vel aliorum Principum saecularium. -  11 Dantes, Poeta Florentinus, scripsit librum pro imperij Monarchia. -  12 Antonius de Rosellis haereticos vocare audes eos, qui dicunt, Imperium pendere ab Ecclesia. -  13 Lud. Bavarus Imp. legem condidit contra asserentes, Imperium pendere ab Ecclesia. -  14 Pontificis Romani eligendi potestas aliquando Imperatori commissa dicitur. Et num. 35. -  15 Philippus Pulcher Galliae Rex imprudentes contentiones habuit cum Bonifacio IIX. eum in temporalibus recognoscere nolens. -  16 Galliae Reges multum detrectant Papam in temporalibus recognoscere, & de iuramento, & lege ab eis super hoc articulo lata. -  17 Pontifex Romanus supremam universalem in spiritualibus, & temporalibus iurisdictionem & dominationem habet ex multorum sententia. -  18 Regna omnia, & Imperia mediate ab Ecclesia derivari, plurimi docent. -  19 Auctores plurimi utriusque Scholae citantur, qui indistincte utrumque gladium Pontifici tribuunt. -  20 Pontifex appellatur totius mundi Dominus. -  21 Imperium potest summus Pontifex de Germanis ad Hispanos, si velit, transferre. -  22 Iurisdictionem temporalem Ecclesiae tentans auferre, in sua iniquitate confunditur. -  23 Gotthifridus Viterbiensis Auctor antiquus universalem, & temporalem Ecclesiae iurisdictionem agnoscit. -  24 Papae qui negant exercitium temporalis iurisdictionis, vel Imperium ab Ecclesia pendere, haeretici a multis censentur. -  25 Dantes Poeta quare fuerit de haeresi post mortem damnatus? -  26 Ludovici Bavari Imp. gesta omnia contra Ecclesiam damnata sunt. -  27 Ioan. Hus error affirmantis, Imperium non pendere ab Ecclesia in Concilio Constantiensi damnatus fuit. -  28 Philippi Pulchri superbia per Extravagan. unam sanctam correcta fuit. -  29 Bavariae duces Religiosissimi, & sedis Apostolicae devotissimi sunt. -  30 Lotharius Caesar Romae pictus inspicitur a Pontifice Imperij coronam recipiens. -  31 Henricus Quartus Galliae Rex qualiter Ecclesiae auctoritatem, & temporalem iurisdictionem agnoverit. -  32 Imperatorum, & Regum exempla plura, qui Romanae Ecclesiae maximam reverentiam, & obedientiam habuerunt, remissive. -  33 Pietas in Deum, & Ecclesiam est praecipuum Regnorum fundamentum. -  34 Cap. Adrianus, distinct. 63. exponitur, & falsam historiam continere ostenditur num. 39. -  35 Pontificis Romani eligendi, & sedis Apostolicae ordinandae auctoritas qualiter data fuerit Carolo Magno? -  36 Cap. in memoriam 3. distinct. 19. cap. 2. distinct. 10. cap. generali 25. q. 1. expenduntur. -  37 Ludovicus Pius renuntiavit privilegio eligendi Pontificem. -  38 Cap. ego Ludovicus, distinct. 63. exponitur. -  40 Papam non habere iurisdictionem temporalem, nisi indirecte, & in ordine ad spiritualia, multi opinantur. -  41 Herciscundi appellantur, qui inter duas opiniones contrarias, mediam eligunt. -  42 Iurisdictionis Pontificiae in spiritualibus, & temporalibus differentia quae sit? -  43 Pontifex exigente fine supernaturali Imperatores, Reges, & Principes glaudio etiam temporali coercere potest, qui tunc verius ratione finis, spiritualis appellari poterit. -  44 Papa, ubi gladio materiali opus est, illum non sua, sed aliorum Principum fidelium manu exercere debet. -  45 Auctores plurimi pro hac opinione citantur, quae solam indirectam temporalem iurisdictionem Pontifici tribuit. -  46 Gersonem tanquam adulatorem Papae cur notet Almainus? -  47 Bellarminus, & alij gravissimi Theologi quibus terminis explicent iurisdictionem temporalem, quam R. P. in saeculares Principes habet? -  48 Iurisdictionem spiritualem esse omnino distinctam a temporali, qualiter intelligendum sit? -  49 Reges Hispaniae, & alij in temporalibus superiorem non recognoscunt. -  50 Regum exemptio, & libertas in temporalibus, qualiter intelligi debeat? -  51 Iurisdictio Papae spiritualis subordinat sibi temporalem Regum, & Principum. -  52 Papa est iudex Principum non recognoscentium superiorem, maxime ratione peccati. -  53 Papa est praecipuus Caesar, & Princeps Regum terrae, & supra omnem iurisdictionem. -  54 Pontifices Summi saepe gladio temporali adversus saeculares Principes usi reperiuntur. -  55 Iura plura citantur, quae adducunt exempla Imperatorum, & Regum, qui a Pontificibus privati, aut puniti sunt. -  56 Auctores plurimi recensentur, qui varias historias congerunt Regum a Romanis Pontificibus temporaliter punitorum, & depositorum. -  57 Navarrae Regnum Iulius II. Ioanni, ut schismatico, ademit, & Regibus Catholicis occupandum concessit. -  58 Angliae Regnum ratione haeresis, & schismatis a Pio V. & Sixto V. Philippo II. Hispaniae Regi adiudicatum est. -  59 Imperatores, & Principes saeculares dedignari non debent, Pontifici subijci. -  60 Aurelianus Imperator, licet Ethnicus, Romani Pontificis dignitatem agnovit. -  61 Regna & Imperia eo magis augentur, quo magis sedi Apostolicae subijciuntur. -  62 Ecclesiae auctoritatem, & iurisdictionem temporalem augeri, convenientissimum est. -  63 Othonis Frisingensis dubitatio diluitur, dum quaerit, an antiqua humiliatio, vel hodierna exaltatio Ecclesiae magis convenia? -  64 Bapt. Fulgosij verba expenduntur de Pontificum in Reges, & Imperatores potestate & auctoritate. SVperest modo, ut quando in concessionis, sive confirmationis Imperatoriae iure parum roboris esse ostendimus, ad Indorum infidelium provincias occupandas, & adquirendas, diligenti disputatione examinare conemur, [sect. 1] an iustior, ac validior ille alter titulus iudicari debeat, qui ex vi, & auctoritate donationis Alexandri VI. Summi Romanae Ecclesiae Pontificis peti solet, qua apertis, & bullatis (ut dicunt) litteris, gloriosissimis, & re ut nomine Catholicissimis Hispaniae nostrae Regibus Ferdinando, & Elisabeth, eorumque haeredibus, & successoribus omnes insulas, & terras firmas pleno iure donavit, concessit, & assignavit, quae versus Occidentem, & Meridiem detectae, & in posterum detegendae essent, & per alium Christianum Principem actualiter tunc temporis possessae non invenirentur. Cuius quaestionis decisio ex ea dependet, an [sect. 2] Summus Pontifex, tanquam Christi in terris Vicarius, omnibus, & in omnibus praeesse, & dominari videatur, & de Regnis, & provincijs fidelium, & infidelium non solum in spiritualibus, verumetiam in temporalibus disponere possit? Quae quidem, ita multis & magnis, antiquis, & recentibus utriusque censurae Auctorum tractatibus, & lecturis passim disputata conspicitur, ut imprudens plane, aut etiam impudens videri possem, si eam ex professo, atque ad longum repetere vellem, & doctis aliorum lucubrationibus expilatis, paginas nostras onerare potius quam honorare. Quare, [sect. 3] quoniam testante Cassiodoro lib. 2. var. epist. 33: AEquum est, ut unicuique proficiat labor suus, & sicut laborando agnovit incommoda, ita perfectis rebus consequatur augmenta; ea cumtaxat brevi stylo perstringam, quae ad huius articuli veritatem aperiendam, sive enodandam, magis conducere videbuntur. In eo namque, ut recte in simili scribit Navarr. in cap. novit de iudic. notab. 3. in princip. Longaevam fecit discordia litem, Assimilemque iugis loris, quae Gordius olim Nexuit, atque Iovis Phrygij suspendit ad aras. Primo, etenim [sect. 4] quidam existimarunt, Summum Pontificem ex iure Divino nullam prorsus temporalem potestatem, & iurisdictionem habere, neque ullo modo Principibus saecularibus fidelibus, & multo minus infidelibus imperare posse, nedum eos Regnis, & dominijs privare, etiam si illi aliqua peccata commiserint, quae hanc, vel alias poenas mereantur. Quoniam pugnare inquiunt cum verbo Dei, quod unus homo sit Princeps Ecclesiasticus & politicus simul. Et in duabus illis clavibus Petro concessis, per alteram significari potestatem Ecclesiasticam, sive spiritualem: per alteram vero scientiam, seu discretionem. Sed haec opinio, quae Calvinum, Pet. Maityr. Brentium & alios huius termporis sectarios habet Auctores, merito, ut haeretica, iampridem damnata est in cap. omnes 22. distinct. cap. violatores 25. q. 1. extravag. unam sanctam, de maiorit. & obedien. & validissimis alijs rationibus, & testimonijs convincitur ab Illustr. Cardin. Bellarm. tom. 1. suar. controvers. lib. 5. de Rom. Pontif. cap. 1. & 9. Lancelot. Conrad. in templo omn. iud. lib. 2. cap. 1. §. 1. versic. claves autem, Laelio Iordano in d. extravag. unam sanctam & in tract. de Roman. sed. orig. cap. 8. num. 36. & seq. Pat. Ioanne Salas de legibus, quaest. 95. disp. 7. sect. 6. Paramo de orig. Inquisit. lib. 3. ubi latissime agit de Summi Pontificis potestate, q. 1. opin. 1. Marta de iurisdict. i. part. cap. 1. 1. & sequentib. & Calisto Remirez in tract. de lege Regia, Aragon. §. 2. num. 30. qui haereticorum argumenta, sive sophismata facili negotio convellunt & doctissime Valencuela in monit. contra Venetos, 7. part. ex num. 34. & part. 3. ex num 50. ubi [sect. 5] pluribus comprobat, & eorumdem haereticorum calumnijs defendit, donationis Occidentalis lmperij a Constantino Imperatore Beato Sylvestro Papae, & eius successoribus factam, de qua etiam plenissime agit Paramus dict. opin. 1. ex numer. 40. Hieronym. Albin. de immunit. Eccles. numer. 72. in tractat. de donat. Constan. Marta ubi supr. cap. 20. Iodocus Coccius in Thesaur. Cath. 1. tom. lib. 7. de Hierarch. Eccles. art. 10. ubi plures alias donationes Ecclesiae Romanae factas adducit, Molina de iustitia & iure, tractat. 2. disput. 25. & Illustrissimus Cardin. Baronius in Annal. Eccles. tom. 3. anno Christi 324. ex numer. 1 17. & Camill. Borrel. de praestan. Reg. Cathol. capit. 47. ex num. 20. Alij vero, licet in persona Romani Pontificis utrumque gladium concedant, temporalis tamen usum, & exercitium ad terras Ecclesiae dumtaxat restringunt. Caeterum [sect. 6] in terris Imperij, & in alijs Regnis, quae temporaliter Ecclesiae non subsunt, & circa ipsos Imperatores & Reges, nihil in teporalibus per Pontificem disponi, aut decerni posse asseverant; quoniam eorum [sect. 7] dignitas, & potestas ab spirituali, & Pontificia non pendeat, sed potius distincta sit, nec invicem confundenda, cum utraque a Deo immediate originem ducat, [sect. 8] quem verum, & unicum totius Imperij, & iurisdictionis fontem, atque Auctorem constituunt, de quo etiam Nos aliqua diximus sup. hoc lib. cap. 2. ex num 1. & plura congerit Castellus a Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 17. numer. 2. Valencuela ubi supra, 5. parte, num. 225. Et potest [sect. 9] expendi lex 1. in fine, & l. 7. tit. 1. part. 2. ibi: E otro si dixeron los Sabios que el Emperador es Vicario de Dios en el Imperio para fazer justicia en lo temporal, bien assi como lo es el Papa en lo espiritual: quod idem ad Regiam potestatem extenditur in l. 5. 6. & 7. eodem tit. & in Proverb. cap. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iusta decernunt, & ad Roman. 13: Non est potestas nisi a Deo: quae autem sunt a Deo, ordinata sunt. Quam opinionem [sect. 10] proponit Bald. in prooem. Digest. col. penult. ubi ait, omnes Legistas eam tenere pro maxima, Cynus, & Iacob. de. Aretio relati ab alberico in l. bene a Zenone, num. 16. C. de quadr. praescript. Oldrad. consil. 83. Iacob. de Belvis. in auth. de fide instrum. §. 1. Iacob. Almain. in tract. de potest. Eccles. & saecul. 1. part. cap. 9 & plurimi alij quos refert Restaurus Castaldus in tract. de Imper. quaest. 4. & 5. Michael Vlcurrunus in tract. de regim. mundi, 2. part. quaest. 2. princip. Navarrus dict. cap. novit, notab. 3. ex num. 21. Menchac. lib. 1. controvers. illustr. cap. 21. num. 21. Paramus d. lib. 3. q. 1 opinion. 2. ubi eam communem Legistarum appellat, Zevall. in 4. tom. pract. com. q. ult. ex num. 240 Osascus Cacheranus decis. Pedem. 30. numer. 4. Ioan. Azor. tom. 2. inst. Moral. lib. 10. cap. 2. Marta de iurisdict. 1. par. cap. 17. num. 23. Petr. Gilkenius in auth. quas actiones, C. de sacrosanct. Eccles. cap. 9. ex num. 7. Et in eius defensionem [sect. 11] Dantes Poeta Florentinus in libro, cui Monarchiae titulum fecit, integram disputationem scripsit, an Imperium dependeat ab Ecclesia? & viginti fundamenta consideravit Bermondus Choveroneus in tract. de. publ. concubin. verb. Etiam si Regali, ex pag. 376. & adeo probatur [sect. 12] ab Anton. de Rosellis in tract. de potest. Pap. & Imper. in principio, & in §. ne prolixius, ut ausus fuerit affirmare, haereticum esse, asserere Romanum Pontificem temporalem potestatem a Deo habuisse, & habere, eamque Imperatori tradere. Circa quod plura etiam novissime molitur Gerard. Mainard. omnino videndus, lib. 4. decis. Tholos. decis. 100. per tot. Vnde ut ijdem Auctores recensent, & Fulvius Pacian. in tract. de probat. lib. 2. cap. 35. n. 34. [sect. 13] Ludovic. Bavarus Imperator simul cum Imperij Electoribus legem condidit, qua declaravit, potestatem Imperatoriam esse immediate a Deo, & maiestatis reatum eos omnes incurrere, qui dicerent, electum ad Imperium ante coronationem verum Imperatorem non esse. ¶ Et [sect. 14] in cap. Adrianus, 2. dist. 63. aliquando cautum ab Adriano Papa, & universa Synodo legimus, ut apud Imperatorem Carolum Magnum ius, & potestas eligendi Romanum Pontificem, & ordinandi sedem Apostolicam resideret, circa quod plura congessit Pet. Cenedus in collect. ad Decretum, c. 64. n. 1. pag 93. Philippus [sect. 15] quoque Galliae Rex, cognomento Pulcher, magnam cum Bonifacio IIX. super hoc contentionem habuit, beneficiorum, & praebendarum occasione, quarum collationem sibi Regio iure pertinere dicebat: & cum ad eum pontifex scripsisset, ut ab hoc deinceps supersederet, sciretque, quod in spiritualibus & temporalibus sibi suberat; Rex his litteris indignatus, eas in suo palatio coram pluribus comburifecit, & libere nimis, respondit, se in temporalibus alicui non subesse, & mandatis eius circa collationem praebendarum parere noluit, ut constat ex his, quae Platina, Massonius, Stunica, illescas, & alij in eiusdem Bonifacij vita scripserunt, & ex Bermon. Choveron. ubi sup. num. 9. Mainard. num. 23. Matta n. 14. Ioan. Lup. de Palac. Rub. in tract. de obtent. & retent. Reg. Navar. 2. p. §. 6. Pet. Belleforest. in Annal. Fran. lib. 4. cap. 43. ubi dictarum epistolarum verba ad litteram referunt, & ex Robert. Gaguino in vita eiusdem Philippi Pulchri, ubi ait, quod Bonifacius: Christi praeceptorum minime recordatus, adimere, & conferre Regna pro suo arbitrio conabatur. Cum non ignoraret eius se loco versari in terris, cuius Regnum non de hoc mundo, & terrenis rebus, sed de coelestibus esset. Quod [sect. 16] factum (licet novissime excusare tentet, & praedictas epistolas ab haereticis confictas esse, Michael Mauclerus in tract. de Monarch. 4. p. lib. 7. c. 18.) ita reliqui Galliae Auctores, imo & Reges probasse videntur, ut in ipsa in auguratione iurare soleant, defensuros se se iura statutaque antiqua Ecclesiae Gallicae; priscisque in hunc diem litteris Sacramentum Philippi Valesij legatur, sub eius statua, pro foribus Fani Senonensis, hoc disticho: Regnantis veri, cupiens ego cultor haberi Iuro rem cleri, libertatemque tueri. Vt praeter alios novissime tradit Ant. Mornacius in observat. ad l. 2. c. de sum. Trinit. & in l. 4. eod. tit. ubi addit, in Codice libertatis Ecclesiae Gallicae, legem quamdam, his verbis conceptam haberi: Regnum Franciae dare in praedam Papa non potest, neque eo Regem privare, aut alio quovis modo disponere. Verum haec sententia merito etiam damnatur, & multis argumentis convincitur ab innumeris alijs, & gravissimis sacrae Theologiae, & iuris Pontificij Doctoribus, qui tertiam opinionem praecedenti omnino contrariam constituentes, [sect. 17] absolute, & indistincte rosolvunt, in Romanum Pontificem tanquam Petri successorem, & Christi in terris Vicarium, per traditionem duarum clavium, non solum spiritualem, verumetiam temporalem universi Orbis dominationem & iurisdictionem translatam fuisse, superiorem utique, & ubique potestate saeculari Imperatorum, & Regum, & etiam in ipsorum Regnis, & personis, ubi opus fuerit, exercendam. Quoniam licet negari non possit, omne Regnum, & Imperium immediate a Deo [sect. 18] procedere, mediate tamen, & tanquam a causa secunda ab Ecclesia, & eius Vicario derivari inquiunt, & in Imperatores, Reges, Principes, & alias saeculares potestates ex Divina ordinatione, & dispensatione transferri. Quam [sect. 19] sententiam ex Theologis probant D. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 10. 15. & 19. Dionys. Carthusian. 2. Sentent. distinct. 4. 4. q. 5. Alexand. de Ales in summa, 4. par. q. 10. part. 2. §. 2. in verb. Pro Rege nostro, & in 3. part. quaest. 40. membr. 5. Hugo de Sancto Victore lib. 2. par. 2. cap. 4. S. Bonaventura in 4. distinct. 37. in exposit. litterae, dub. 4. & in lib. de Eccles. Hierarch. par. 2. & in opusculo de auctoritate Papae, ubi affirmat, idem sentire Hubertinum de Casale, & Petr. de Tarantasia, Rainer. Pisanus in sua summa, verb. Dominium, capit. 5. B. Ioan. a Capistrano tractat. de auctorit. Pap. part. 1. 2. p. num. 4. & 5. Gabriel Biel. in exposit. Canon. lect. 23. AEgidius Romanus in lib. de protestat. Eccles. cap. 7. Alexand. de Sancto Elpidio eod. tract. cap. 6. Iacob. de Viterbo, Guiller. Coemonens. D. Bernar. lib. 4. de considerat. ad Eugen. Alvar. Pelagius de planctu Eccles. lib. 1. cap. 13. Sylvester in summa verb. Papa, § 10. & 11. Ioan. Selestadiensis in quadrivio, par. 1. Tartaretus in 4. distinct. 18. quaest. unica, Naclantus lib. de potestat. Papae, Henricus Gandavensis quodlibet. 6. quaest. 23. Div. Antoninus in summ. titul. 3. de domin. Regn. cap. 2. Augustinus Anconitanus in summa de potestat. Eccles. q.j. artic. 1. 7. 8. & 9. & alibi saepe, & quaest. 23. art. 1. & 4. Franciscus de Sylvestris Ferrariensis lib. 4. adversus Gentes, cap. 76. late probant, & magis communiter sequuntur, DD. in. d. cap. novit de iudic. cap. solitae de maiorat. & obedient. cap. causam quae, el 2. cap. per venerabilem, qui filij sint legit. Bart. in l. 1. §. 1. num. 4. D. de requir. reis, Oldrad. cons. 180. num. 15. & cons. 191. Alex. cons. 2. num. 8. vol. 1. & cons. 24. in fine, vol. 5. Alvarotus in cap. 1. in princ. num. 6. quis dicatur Dux, Zabarea cons. 154. Cataldin. in taract. de potestat. Papae in addition. num. 3. Hugo in tract. de officio quatuor praelat. 1. part. tit. de duplici potest. Papae, num. 1. & seq. Ioan. Lup. de Palac. Rub. in tract. de libert. Eccles. q. 13. & de obtent. Regn. Navarrae, 2. par. per totam, Cardin. Iacobatius lib. 6. de Concilio, art. 5. num. 19. & lib. 10. art. 8. num. 5. Marquard. de Iudae. & Infidel. 1. par. cap. 14. Alciat. in epist. inter. claras, C. de summa Trinit. Petr. Malferitus inter consilia Mandelli consil. 769. vol. 4. num. 40. & 86. Laelius Zechus in tractatibus Theologicis loco 5. Bertrandus cons. 331. numer. 6. vol. 4. Hieronym. de Monte in tract. de sin ib. regundis, cap. 4. num. 2. & cap. 11. num. 5. Ioan. Garcia in tractat. de nobilit. gloss. 9. num. 29. & 53. & gloss. 48. §. 3. a num. 4. spino in specul. testam. gloss. 28. num. 23. & seqq. late, & optime Anastas. Germonius de sacror. immunit. lib. 3. cap. 13. per tot. Hieron. Balbus in lib. de coronat. Imper. Caroli Quinti, Ioan. Boterus in relation. univers. 2. part. lib. 4. ex pag. 228. ad 240. Camil. Borrel. de praestan. Reg. Cathol. cap. 47. ex numer. 57. & in summa decision. lib. 1. tit. 4. fol. 10. Petr. Cenedus in collect. 167. ad Decretales, num. 1. Cardin. Tuschus, qui plurimos refert, pract. conclus. iur. verb. Imperator, concl. 31. 32. & 39. & verb. Papa, concl. 41. Marc. Anton. Peregrin. in tract. de iure Fisci, lib. 1. tit. 2. per totum, praecipue numer. 2. & 20. Thom. Boz. de temporali Eccles. Monarc. & iurisdict. lib. 1. cap. 1. pag. 13. & cap. 23. pag. 231. & de iure stat. Eccles. lib. 2. cap. 9. & seq. & de Italiae statu adversus Machiavel. lib. 4. cap. 5. pag. 42. ubi secure affirmat, communem opinionem Theologorum, & Canonistarum esse, quod Papa sit absolutus Dominus spiritualium, & temporalium, & de ruinis Gentium, lib. 1. cap. 18. pag. 106. & 107. ubi quod Dominium spirituale subordinat sibi temporale: & de sign. Eccles. Dei, lib. 17. cap. 3. lib. 18. cap. 1. & 2. ubi multa ad eamdem rem erudite considerat, & initium, & progressum Pontificiae dignitatis illustrat: Castellus a Bobadilla dict. cap. 17. numer. 3. & 9. ubi eam securiorem, & receptiorem appellat, Andr. Fachin. lib. 5. controvers. iuris civil. cap. 89. ubi defendens dictam epistolam inter claras ab impugnationibis Hotmani, & aliorum haereticorum, plura circa eamdem temporalem pontificum potestatem congessit, & melius, & copiosius caeteris eruditissimus D. Ioan. Bapt. Valencuela in dict. monit. contra Venet. 4. part. ex num. 178. & p. 5. num. 226 & par. 7. ex numer. 12. 34. & 40. Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 47. ex num. 42. novissime Marta de iurisdict. 1. p. cap. 17 cum multis sequentib. Franc. Torreblanca lib. 3. de Magia, cap. 4. per totum, & cap. 26. num. 31. & sequentibus, & lib. 4. cap. 1. Anton. Cardosus in repertorio iudicum, & advocat. verb. Papa, num. 2. & 3. Paleotus de sacro Consistorio in concl. operis, membr. 5. pag. 363. litt. B.D. Garcia Mastrillus de Magistrat. lib. 1. cap. 2. per totum, praecipue n. 18. ubi [sect. 20] quod Summus Pontifex totius mundi Dominus appellatur, & est Summus Princeps, omnem habens plenitudinem potestatis, & quod hoc est plus quam luce clarius, & licet aliqui contrarium teneant, nihilominus sine ratione loquuntur, nec allegati merentur, Petr. Andreas Canonherius in Aphorism. Polit. Hippocrat. lib. 1. pag. 319. & sequentib. & Fr. Ioan. a Ponte de conven. utr. Monarch. lib. 1. cap. 5. in princip. pag. 23. & cap. 6. §. 1. pag. 30. ubi eandem Pontificum potestatem indistincte tuetur, [sect. 21] & resolvit, eos posse, si velint, imperium a Romanis ad Hispanos transferre, & Seraph. Freitas de Imper. Asiat. cap. 6. qui late & erudite loquitur, ac rem ex suis primordijs deducens, argumentis Incogniti in tract. Maris liberi, plene respondet. Et licet hanc opinionem in totum non probet, viginti tamen argumento pro ea considerat Bermond. Choveron. in dict. tractat. de public. concubin. verb. Et si Regali, ex num. 8. & late de eadem agit Navarr. in dict. cap. novit, notab. 3. ex num. 147. Covarr. in dict. reg. peccatum, 2. part § 9. numer. 5. vers. Primum an verum, & num. 7. & Menchaca lib. 1. controvers. illustr. capite 20. numer. 2. versic. Contratiam, & latissime Ludovic. a Paramo dict. lib. 3. q. 1. opin. 3. per tot. ubi communem Canonistarum esse testatur. Quibus addere licet Guillelm. Benedict. in cap. Raynuntius de testam. verb. Et uxorem, decis. 1. num. 8. ubi, quamvis natione Gallus, docte eandem sententiam prosequitur, & num. 21. addit, [sect. 22] quod iurisdictionem Ecclesiae temporalem tentans auferre, in sua iniquitate confunditur. Et [sect. 23] Gotthifredum Viterbiensem, Auctorem caeteris antiquiorem, qui, ut refert Cardin. Baronius anno Christi 1186. num. 22. eodem anno suam historiam vulgavit, quam ob rerum universalitatem Pantheon appellavit. Eamque Vrbano tertio obtulit, & licet suerit Friderici Imperatoris, & Henrici eius filij Notarius, qui maximas cum sede Apostolica contentiones habuerunt, minime tamen destitit, quin libere saepe professus sit, Imperatores, & Reges debere subditos esse Papae, eiusque auscultare mandatis. Quod praecipue testatur in praefatione eidem operi praefixa, ubi sic exorditur: Dum sacrosanctae Matris nostrae Romane Ecclesiae culmen inspicio, & eius eminentiae considero maiestatem: illud ante omnia necessarium esse intueor, ut sicut ipsa omnibus noscitur praeesse Principibus: ita omnes Reges, & Principes, & universae Orbis Ecclesiae, doctrina eius, & regimine adornentur, & ab ea tanquam a fonte iustitiae, totius sapientiae regula instruantur, &c. Vnde non male dixisse videtur Bartol. in. dict. l. 1. §. 1. de requir. reis, negantes [sect. 24] in Papa temporalis gladij potestatem, & exercitium, vel quod Imperium non dependeat ab Ecclesia, haereticos esse: & Dantem [sect. 25] Poetam post mortem suam quasi propter hoc de haeresi fuisse damnatum. Nam licet id audaciae tribuat Covur. ubi supra num. 7 vers. Quarto, & vers. Ex qua resolutiones, & Navarrus dict. notabile 3. numero 39. eo quod usque adhuc certa huius articuli definitio ab Ecclesia data non sit: expresse tamen idem docet, & sequitur Bellamera in dict. cap. novit, num. 18. Augustinus de Ancona de potest. Eccl. q. 6. 36. 39. & 46. Specul. vitae hum. 2. pat. cap. 1. Alvar. Pelagius de planctu Eccles. lib. 1. cap. 37. 56. & 59. Albanus in l. sin. num. 3. & 4. de iurisdict. omn. iud. Cardin. Alban. de potest. Papae, 2. p. num. 17. Abb. cons 28. lib. 1. Aretinus cons. 59. Cardin. Iacob. d. lib. 10. de Concil. art. 8. num. 17. Laelius Iordanus de maior. Episop. caus. cap. 8. num. 16. Thom. Bozus dict. lib. 4. de Italiae status cap. 5. Anastas. Germon. dict. cap. 13. n. 21. & 22. ubi ait, votis frequentioribus, iuris utriusque Interpretes tenere, Pontificem Maximum utriusque gladij potestatem habere, atque adeo ipsum quoque Imperium ab Ecclesia dependere, & ita de necessitate salutis credi, & teneri firmiter oportere, Marta dict. cap. 19. num. 5. Morla in emporio iuris, 1. part. tit. 2. quaest. 4. num. 9. Valencuela dict. 7. par. num. 49 & 50. Mastrillus dict 0 cap. 2. n. 18. ubi ait, quod tenentes contrarium sine ratione loquuntur, nec allegari merentur, cum eorum dicta sint novissime in hoc expurgata per sanctissimam Inquisitionem Hispaniae. Qua etiam [sect. 26] de causa reijci, & damnari debet illud decretum, Ludovici Bavari Imp. cuius sup. num. 13. meminimus quemadmodum re ipsa damnatum fuisse cum reliquis eius gestis, quia Romanae Ecclesiae magnus persecutor fuit, memorat Baldus cons. 204. numer. 3. lib. 3. & Oldrar. cons. 85. ad medium, quos refert & sequitur Tuschus litt. B. conclus. 31. & Marta d. cap. 19. num. 13. & 14. ubi graviter Albericum reprehendit, quod illud defenderit. Et [sect. 27] similem errorem Ioan. Hus in Concilio Constantiensi damnatum commemorat, & multo magis reprehendere posset Heervuartum Germanum, qui pro eiusdem Ludovici defensione nuper contra Bzovium integrum tractatum vulgavit cuius mentionem facit novissimus Christoph. Besoldus in dissertat. iuridico politica, de praecedentia, & sessionis praerogativa, cap. 2. pag. 130. Et eodem modo explossa, & damnata fuit [sect. 28] dicti Philippi Pulchri, Regis Galliae, protervia per d. Extravag. unam sanctam, de maiorit. & obedien. ut. refert Palac. Rub. ubi sup § 6. eam nimis salubrem, & necessariam fuisse inquiens, ad convincendos plures inobedientes, & rebelles Reges, & Principes saeculares, qui nolunt subesse Ecclesiae Romanae, nec Romano Pontifici. Possumusque, edicto Ludovici Bavari Imp. [sect. 29] eximiam successorum eius in Ducatu Bavariae pietatem, Religionem, & in Romanam Ecclesia propensionem opponere, cum nulla sit temporibus nostris, post Imperialem familiam Austriacam, quae magis eam tueri, ac promovere conetur, ut bene observat Tuschus ubi sup. num. ult. Et [sect. 30] Lotharium Caesarem, atque Imp. Augustum (ut alios interim taceam, de quibus late agit Marta dict. 1. part. cap. 18 & Camill. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. Cap 47. ex num. 46.) qui pietatis, & venerationis ergo, quam in Romanam Ecclesiam exhibit, in Lateranensi Basilica depictus habetur, quasi vassallus ad Innocentij II. Pontificis pedes postratus, Imperij coronam ab ipso recipiens, his versibus, rem magis ostendentibus, ibidem scriptis, Rex venit ante fores, iurans prius urbis honores; Post homo fit papae, sumit quo dante coronam. Vt habetur apud Radevicum lib. 1. n. 9. & 10. Fran. Hotman. in disp. de. feud. c. 8 Marta de iurisd. cap. 18. num. 22. & Valencuela ubi sup. par. 5. num. 106. Philippo vero Pulchro [sect. 31] Henricum IV. eiusdem Galliae Regem opponere etiam licebit, apud quem, in haeresim lapsum, & ob hoc a Romano Pontifice anathematis, & privationis Regni sententia damnatum, cum rabulae forenses coaxarent, & varijs libellis scriberent, nullam in Regno Franciae Summi Pontificis auctoritatem esse, nec posse Regno privare haereticum, qui iure agnationis ad sceptrum vocaretur, nec Catholicos iuramento fidelitatis absolvere, quod ipsi Henrico praestiterant, nec ulla ratione de rebus temporalibus illius Regni statuere; ipse se ad meliorem frugem convertit & vere confiteri coepit, maiorem Summi Pontificis auctoritatem quam suam esse, cum videret anno 1593. ex eiusdem Pontificis iussu omnes Regni ordines ad electionem Regis orthodoxi progredi velle, ut bene observat, & recolit Paramus ubi sup. q. 1. opin. 4. n. ult. & Rutilius Benzon. de ann. Iubil. lib. 1. cap. 10, pag. 57. & seqq. ubi addit, hunc Regem Ecclesiae reconciliatum, & a Clemente IIX. absolutum, & benedictione Apostolica donatum fuifse 17. Septembr. ann. 1595. & de eius conversione multum Ecclesiam Catholicam exultasse, & quemdam Poetam recte sic cecinisse: Quem tota armatum mirata est Gallia Regem Mirata est etiam Roma Beata Pium. Magnum opus est armis stravisse tot agmina, maius Pontificis pedibus procubuisse sacris. Et qui [sect. 32] plura alia exempla voluerit Regum, & Imperatorum, qui maximam reverentiam, & obedientiam Apostolicae Romanae sedi in spiritualibus, & temporalibus exhibuerunt, legere poterit Ioan. Stapletonium in tract. de admir. magnitud. Eccles. Rom. lib. 2. cap. 4. Pet. Gregor. Tholosan. lib. 12. de Repub. Laelium Zechum lib. 2. Polit. capit. 5. numer. 1. Thom. Bozium lib. 5. de iur. natur. & Divino Eccl. libert. cap. 4. & 5. & de sign. Eccles. lib. 20. cap. 5. Henric. Farnes. de perfect. Principe, tom. 3. de Relig. in princ. & c. 3. 20. & 24. Camil. Borrel. de praestReg. Cathol. cap. 47. exn. 75. Ioseph. Stephan. de adoratione pedum Pontificis, cap. 7. & 8. Iodoc. Coccium omnino videndum in Thesaur. Cath. tom. 1. lib. 7. de Hierarch. Eccles. artic. 8. & novissime Pat. Suarez in defensione Fidei lib. 3. cap. 21. num. 7. pag. 322. Quod tantum abfuit, ut quidquam eorum gloriae, & existimationi detraxerit, ut potius inde pluris habiti, & maioribus imperjis potiti fuerint, ut tetigimus sup. lib. 1. cap. ultim. num. 88 & pluribus probat Valencuel. contra Venetos, 3. p. num. 89. 5. p.n. 207. & 7. par. n. 126. & novissime post haec scripta Michel Mauclerus in tract. de Monarch. lib. 8. per tot. nimirum, quia ut praeclare inquit D. Cyrill. lib. de recta in Deum, fide: Gloriosa [sect. 33] est in Deum pietas, & in Regijs honoribus immobile fundamentum. Et teste Valerio Maximo lib. 4. capite. I §. de Lucio Furio, tunc Romani, se mundi regimen habere, putarunt, cum sacris imperia servirent, & Divinae potentiae bene, & constanter fuissent famulata. Quibus non obstat, quod sup. num. 14. [sect. 34] ex dict. cap. Adrianus retulimus. Nam licet sine praeiudicio veritatis concedamus, quod tunc Ecclesia, quia magnis vexabatur Longobardorum perturbationibus, se Caroli Magni protectioni commiserit, & ei eligendi Romanum Pontificem, atque ordinandi Apostolicam sedem auctoritatem detulerit; [sect. 35] non tamen ob id eadem sedes ius suae praelationis, & iurisdictionis amisit, sed potius Caroli pietate, & protectione mediante, illud conservare studuit. Quod ipse Imperator satis agnovit, dum [sect. 36] dixit: In memoriam Beati Petri honoremus sanctam Romanam, & Apostolicam sedem; ut quae nobis Sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat magistra Ecclesiasticae rationis. Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut licet vix ferendum ab illa sancta Sede imponatur iugum, tamen feramus, & pia devotione toleremus. Quae verba ex capitulis Caroli refert Gratianus in cap. 3. distin. 19. & Nauclerus volum. 2. gener. 28. dicit esse unum ex viginti tribus capitulis, quae Carolus ad suos subditos misit. Et receptum est a Patribus in Concilio Triburiensi canone 30. Vnde etiam dixit Symmach. Papa in sexta synodo Romana: Non licet Imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti, quidquam, quod Apostolicis regulis obviet, agere, ut refert idem Gratianus in cap. 2. distin. 10. ubi similia verba ex Calixto, Marcellino, & Adriano Papa recenset. Imo idem Adrianus relatus ab eodem Gratiano in cap. generali 25, quaest. I: Generali (inquit) decreto constituimus, ut execrandum anathema sit, & veluti praevaricator Catholicae Fidei semper apud Deum reus existat, quicunque Regum, vel Potentum deinceps Romanorum Pontisicum decretorum censuram in quocunque crediderit, vel permiserit violandam. Quapropter [sect. 37] Ludovicus Pius, eiusdem Caroli in Regno, & Imperio successor, postea rebus Ecclesiae magis auctis, & constitutis, eidem privilegio renuntiavit in persona Paschalis Primi, ut patet [sect. 38] ex cap. ego. Ludovicus 63. distin. & tradit Ioan. de Selva de benefic. 2. par. quaest. 236. num. 31. Cened. collect. 64. ad Decretum, num. 1. Quae [sect. 39] omnia, ut diximus, sine praeiudicio veritatis notari possunt. Nam si Illustiss Cardin. Baronji censuram sequamur, in annal. Eccles. tom. 9. ann. Christi 774. num, 10. & sequentibus, & anno 964. a num. 22. Bellarmin. in Apolog. pro responsione sua ad libr. Regis Angl. cap. 6. in tom. 7. suor. oper. colum. 737. & seq. & novissime P. Franc. Suarez in defensione fidei contra sect. Anglican lib. 3. cap. 29. num. 7. pag. 365. & Seraph. Freitas d. cap. 6. num. 101. falsum utique esse constabit, quod de praedicta concessione in d. cap. Adrianus refertur, & in cap. in Synodo, statim sequenti, ut, ibidem evidentissimis argumentis ostendunt. Etenim solus Sigebertus Monachus in suis historijs, quas anno 1112. scripsit 342. post Caroli Magni exitum, nimis dolose, & fraudulenter hanc fabulam confinxit, & suis scriptis intexuit, in gratiam Henrici Imperatoris Schismatici, cuius partes impense fovebat, qui simile privilegium desiderabat, ut saltem aliquis, quamvis commentitius, extaret titulus, quo adversus Romanum Pontificem Imperator Schismaticus iure agere videri posset. Quam imposturam non advertens Gratianus, nec de re adeo gravi diligentiori examine habito, eam suae rapsodiae decretorum imprudenter inseruit, & alijs occasionem praebuit, credendi, verum fuisse, quod a Sigeberto esset quam mendacissime affirmatum. Et tantum ab fuit, ut Carolus Magnus sibi arrogare voluerit, quod asseritur, ut suo potius promulgato decreto, non solum Pontificis, verum & reliquorum Episcoporum electiones liberas esse statuerit, atque ex sacrorum Canonum praescripto decerni, ut constat ex capitularibus, quae ipse collegit lib. 1. cap. 84. & habetur apud Gratianum in cap. sacrorum 34. ead. distinctione 63. cuis haec sunt verba: Sacrorum Canonum non ignari, ut Dei nomine S. Ecclesia suo liberius potiretur honore: assensum ordini Ecclesiastico praebuimus, ut scilicet Episcopi per electionem Clericorum, & populi, secundum statuta Cononum de propria dioecesi, remota personarum, & munerum acceptione, ob vitae meritum, & sapientia donum eligantur, ut exemplo, & verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant. Sed licet supra dicta opinio communis sit, & multis iuribus, & Sacrae Scripturae ac sanctorum Patrum auctoritatibus a praefatis auctoribus confirmetur, ut in cap. seq. ostendemus. Sunt tamen [sect. 40] alij, qui ad vitanda, & fugienda argumenta, quae contra eam expendi solent, quorum aliqua infra etiam considerabimus, media via incedentes, [sect. 41] herciscundorum more, ut in simili inquit Cuiacius lib. 10. observat. cap. 4. & in cap. litteras de restit. spoliat. affirmandum esse docent, Summum Pontificem absque dubio utrumque gladium habere, & supremam atque amplissimam potestatem spiritualem, & temporalem super omnes Reges, imperatores, & principes saeculares: ea [sect. 42] tamen distinctione, quod spiritualis actu, habitu apud eum resideat, & semper, & ubique per ipsum exerceri possit, & debeat; saecularis autem habitu tantum, & quasi in vagina constricta, quia eius exercitium, sive ordinaria executio ad Principes saeculares spectat; cui Pontifex se immiscere, ant praeiudicium irrogare non debet, nisi ex magna, & gravi causa, & in quantum id finis supernaturalis exegerit, hoc est, Fidei, Religionis, & universalis Ecclesiae necessitas, & utilitas, ad quam potestas spiritualis primo, & principaliter ordinatur. Tunc [sect. 43] enum bene posse concedunt, supremam illam iurisdictionem temporalem (sive verius spiritualem, cum Ecclesiae causam, & conservationem respiciat) ex habitu in actum deducere, & in Reges, Imperatores, ac Principes Haereticos, Apostatas, aut Schismaticos rebelles, & contumaces, materialem gladium distringere, illosque deponere, & suis Regnis, ditionibusque privare, & non solum per censuras Ecclesiasticas, sed etiam poenis externis, hoc est, vi, & armis procedere. Quamvis [sect. 44] maxime congruat Summum Pontificem, ubi ad hoc deveniendum fuerit, id per se ipsum minime exequi, sed alijs principibus saecularibus bene de Ecclesia, & Sede Apostolica meritis, exequendum committere. Quam [sect. 45] sententiam magis tandem probare videtur Glos. Innocent. Ioan. Andr. Abbas, Felin. Decius, & alij DD. in d. cap. quop super de voto, & in. d. cap. novit. ubi. Navarr. notab. 3. ex num. 29. idem Abb. in cap. quoniam 13. num. 5. de constitut. & in cap. sicut 6. col. 3. de iur. iur. Bellamera, & alij in d. cap. causam quae, & d. cap. per venerabilem num. 18. qui filij sint legitimi, Ioan. Parisiens. in tract. de potest. Papae, cap. 6 & 7. Hugo de sancto Victore lib. 2. de Sacram. pag. 2. cap. 4. quem sequitur Alexand. Alensis 3. p. sum. quaest. 40. num. 5. & 4, part. quaest. 10. S. Bonavent. in lib. de Eccles. Hierarch. part. 2. cap. 1. Gabriel Biel in explicat. Canonis Missae, lect. 23, late Aufrerius in Clement. 1. ex num 23. de offic. ordin. D. Antonin. in 3. part. summae tit. 22. cap. 5. §. 8. Sylvester in summa verbo Papa quaest. 7. &, 10. & seqq. Henric. quodlib. 6. quaest. 23. Pet. de Palud. in lib. de. de potest. Eccles. Vvaldens. in doctr. Fid. lib. 2. articul. 3. cap. 76. & seqq. Turrecremata in summa de Ecclesia cap. 113. & 114. & in cap. cum ad verum 96. distinct. Ioan. Theutonus in scholijs ad eum text. & ad cap. quoniam 8. distinct. Durand. de orig. iurisdictio. quaest. 3. Caietan. in opuscul. 1. tom. tract. 2. cap. 13. ad octavum argum. & in 2. 2. quaest. 43. art. 8. Ioan. Driedon. de libert. Christ. lib. 1. cap. 15. & 16. & lib. 2 cap. 2. Almain. de potest. Ecceles. I part. cap. 7. ubi [sect. 46] asserit, Gersonem absolutam potestatem Papae concedentem, eius adulatorem esse, Iacobatius de Concilio lib. 7. art. num. 50. & 51. & lib. 10. articul. 8. num. 17. Augustin. Beroius cons. 147. num 22. volum 3. Alphons. Alvarez Guerrerus in speculo Princip. cap. 16. Albanus de potest. Papae 2. P. num. 17. Maranta de ordin. iudic. 3. part. num. 30. vers. Quae potestas, Bermond. Choveron. d. d tract. de. publ. concubin. verbo Et si Regali, ex num. 20. Anton. Corset. in tract. de potest. Regia, quaest. 85. Albert. Pighius. lib 6. Eccles. Hierarch. Fortun. Garcia in tract. de ult. fine, vers. Iustitiae, num. 385. Ioan. Blastus de sacro. Eccles. Princip. lib. 2. cap. Bursatus cons. 90. num. 23. & sequentibus, volum. 2. Victoria in relect. 1 & 2. De potest. Ecces. & in relect. 1. de Indis insul. num. 26. Episcop. Chiapens. in tract. comprobat. supremi dominji Indiarum fol. 10. cum multis sequentib. ubi plura congerit, & in hanc sententiam omnes convenire asseverat, Domin. Sotus de iust. & iure lib. 4. quaest. 4. art. 1. & 2. Nicol. Sanderus de visib. Monarch. lib. 2. cap. 4. Fran. Duarenus de sacris Eccles. minist. C, 4, Fran. Vargas in tract. de potest. Pontif. & Episcop. confir. 10 Covar. d. reg. peccatum 2. part. §. 9. num. 6 in fine, & num. 7. & in pract. cap. 1. num. 2. Gregor. Lopez in d. l. 2. tutul. 23. glos. mag. colum. 8. part. 2. idem gregor. per text. ibi. in l. 1. titul. 1. part. 2. Aviles in capit. Praetor. verb. Vsurpan, num. 4. Anton. Gomez in l. 40. Tauri num. 3. Menchaca in praefat. quaestion. illustr. num. 106. & cap. 20. n. 2. Conrad. in templo iudic. lib. 1. cap 1. §. 2. quaest. 2. in princip. & num. 8. & 18. Pet. Gregor. 3. part. Syntagm. lib. 31. cap. 30. num. 30 Anastas. Germon. d. lib. 3. de sacror. immun. cap. 13. ex numer. 27. ioan. Garcia de nobilit. dict. glos. 9. num. 4. & seq. Cardin. Regional. Polus in defens. Eccles. unit. lib. 1. pag. 88. Nicol. Serarius 2. tom. opusc. Theolog. disput. de legibus, articul. 36. pag. 37. Sebastian. Medices in eodem tractat. de legib. part. 1. quaest. 8. in fine, Simancas in Catho. instit. titul. 45. de Papa, num. 25. Corduba in quaestionar. lib. 1. quaest. 57. dub. 6. vers. Sexta pars, de domin. quaest. 4. dub. 2. & in 2. 2. quaest. 20. art. 10. & quaest. 40. art. 1. vers. Ad quintum, Aragon. in. ead. 2. 2. quaest. 63. art. 2. dub. penult. vers. Et ut argumentis, Lud. Molin de iust. & iure, tom. 1. tract. 2. quaest. 28. & 29. Eman. Rodericus in quaestion. Regular. lib. 1. quaest. 43. art. 16. vers. Tertia conclusio, Michael Salon de iust. & iure. quaest. 4. de dominio art. 5. colum. 429. Osascus decis. Pedemon. 30. numer. 4. Borrellus d. tract. de praest. Reg. Cathol. cap. 47. num 43. & seqq. Bobadill. in Polir. d. lib. 2. cap. 17. num. 5. Ioan. Azorius 2. tom. instit. Moral, lib. 10. cap. 6. vers. Ad haec ominia, & lib. 11. cap. 5. vers. Octavo quaeritur, Morla in Empor. iur. 1. part. tit. 2. quaest. 4. num. 9. latissime Paramus, qui post longam disputationem hanc opinionem ut veriorem admittit, & inter discipulos. D. Thomae communem esse ait d. lib. 3. quaest. 1. opin. 4. per totam, Zevallos d. 4. tom. pract. commum. quaest. ultim. ex num. 102. & in tract. De las fuercas, in prologo num. 8. & 79. & novissimus Calistus Remirez d. tract. de lege Regia Aragon. §. 2. ex n. 30. Et [sect. 47] idem sequitur Illustr. Cardin. Bellarmin. in controvers. de Romano Pontific. lib. 5. per totum, praecipue cap. 1. 4. & 6. & de translat. Imperij adversus Illiricum, & de temporali Ecclesiae potestate adversus Barclaium, nisi quod rem alijis vocabulis explicans, inquit, directam potestatem temporalem circa Reges, & Principes saeculares Romano Pontifici non competere, indirectam autem, & supereminentem, hoc est, in ordine ad spiritualia competere; quod etiam passim tradit, & docet erudittiss. Pat. Franc. Suarez in 3. part. tom. 1. disputat. 42. sect. 2. in fine, dicens, oppositum non habere fundamentum, & lib. 3. de legibus, cap. 6. cum sequentibus, & in defens. Fidei contra sect. Anglic. lib. 3. cap. 5. & cap. 11. num. 6. & cap. 21. cum multis sequentibus, & novissime in tract. de Fide, disput. 20. sect. 3. a num. 21. & dispitat. 22. sect. 6. num. 2. & in tract. de charitate, disput. 13. sect. 2. num. 5. & sect. 5. ex num. 4. & Pat. Ioan. Salas omnino videndus in dict. tract. de legibus, quaest. 95. disput. 7. sect. 1. num. 7. in fine, & sect. 4. num. 29. & seqq. & sect. 5. Per totam, & post haec scripta Gabriel Pereira in tract. manu Regia, lib. 1. cap. 3. Augst. Barbosa in Pastorali, sive de offic. & potest. Episcop. I. part. titul. 3. cap. 2. Egid. Benedict. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, tom. 1. cap. 3. num. 16. & Seraph. Freitas de iusto Imperio Asiatico cap. 6. ex num. 58. Iuxta [sect. 48] quem loquendi, docendi modum, intelligi debet eorumdem auctorum assertio, dum communiter tradunt, potestatem cemporalem vere distinctam esse ab spirituali. [sect. 49] Et Reges, & Principes saeculares Romano Pontifici in temporalibus non subesse, & in suis titulis affirmare posse, se solius Dei gratia regnare, ut praeter alios, de Catholicis nostris Hispaniae Regibus loquentes, observant Navarr. dict. notab. 3. num. 99. Borrellus, Zevallos, & Calistus Remirez ubi sup. idem Zevallos dict. tract. De las fuercas, glos. 18. num. 29. pag. 117. Perr. Cenedus in d. collect. 64. ad Decretum, num. 3. Et Nos tetigimus sup. hoc lib. 2. cap. 2. ex num. 5. Id [sect. 50] erenim ad directam & ordinariam potestatem temporalem referendum est, non autem ad supremam, supereminentem, sive indirectam, quae, ut diximus, cum spirituali [sect. 51] coniungitur, & legitima causa existente, saeculares Principes & eorum Regna, & Imperia sibi subordinat. Atque ita ijdem ipsi, & plures alij Doctores resolvunt, [sect. 52] Papam esse iudicem Principum non recognoscentium superiorem, maxime ubi materia peccati, vel aliquid spirituale concernens intervenit, ut probat Felinus per text. ibi in d. cap. novit num. 4. de iudicijs, cap. per venerabilem, qui filij sint legit. Guido Pap. in tract. de appellation. num. 7. & 81. Bartol. in l. si Imperialis num. 4. C. de legibus, Laelius Iordanus in tract. de Rom. sed, orig. cap. 12. num. 21. Petr. Gregor. lib. 13. de Repub. cap. 1. num. 20. Pena in director. Inquisit. 3. par. commen. 158. pag. 661. vers. Praterea Romanus. Et eum [sect. 53] praecipuum Caesarem appellat Baldus in 1. 1. vets. Tertio nota, D. de offic. Procur. Caesar, & in l. cum in antiquioribus, num. 19. C. de iure deliber. inquit, quod Papa non est sicut homines terreni, sed Princeps Regum terrae, & idem refert, & sequitur Gregor. Lop. in 1. 4. tit. 5. part. 1. glos. 2. Petr. Gregor. lib. 47. Syntag. cap. 4. num. II. & plures alij congesti a Valencuela d. monit. part. 5. num. 95. cum multis sequentib. & ex num. 232. ubi inquiunt, quod est Dominus dominantium, & supremum culmen omnium dignitatum, & super omnes iurisdictiones, d. cap. solitae. de maiorit. & obedient. cap. venerabilis, de praebend. cap. duo sunt, cap. si Imperator 96. distinct. cum alijs, quae latius trademus in cap. sequenti ex num. 71. & expressius celebris text. in d. Extravag. unam sanctam de maiorit. & obed. ibi: Oportet autem gladium esse sub gladio, & temporalem auctoritatem spiritali subijci potestati, &c. Quo iure saepesaepius usa videtur sancta Romana Ecclesia, & Pontifices Summi, qui illam pro tempore gubernarunt. Nam ubi sibi expedire visum fuit, adversus Imperatores, Reges, & alios Principes saeculares, non solum censuras Ecclesiasticas, sed materialem etiam gladium evaginarunt, illosque suis Regnis, & Imperijs privarunt, vel eorum administratione, & iurisdictione, quousque resipiscerent, prohibuerunt, ut aperte constat ex [sect. 55] multis exemplis, quae deduci possunt ex cap. Valentinianus, cap. Adrianus 63. distin. d. cap. duo, & cap. Constantinus 69. distin. c. Sacerdotibus 11. quaest. 1. glos. in cap. nullus, eadem causa, & quaest. & in dict. cap. si Imperator, verbo Divinitus, cap. si quis deinceps 17. quaest. 4. cap. alius 15. quaest. 6. cap. hortatu 23. quaest. §. cap. scelus 2. quaest. 1. cap. nos si incompetenter 2. quaest. 1. cap. venerabilem de elect. dict. cap. novit, de iudicijs, cap. per venerabilem, & cap. causam quae, el 2. qui filij sint legit. cap. grandi de supplend. neglig. praelat. cap. ad Apostolicae de re judic. cap. unico de Schismat. lib. 6. glossa verb. Vrbano, in Clement. 1. De reliq. & venerat. Sanctor. & ex innumeris alijs, quae non gravaremur ex omnimoda historia, & chronologicis observationibus promere, & lato calamo recensere, [sect. 56] nisi id ante Nos diligentissime praestitssent omnes fere auctores supra relati, & praecipue Ioan. Lop. Palac. Rub. dict. tractat. de obten. Reg. Navar. 2. part. § 6. & 7. Bermond. Choveron. dict. tractat. de publ. concubin. verb. Et si Regali ex num. 4. Turrecremata in sum. de Eccles. lib. 2. cap. 114. per totum, Albertus Pighius lib. 5. Hierarch. Eccles. cap. 14. & 15. Petr. Gregor. dict. lib. 15. Syntagm. cap. 1. ex num. 11. & lib. 26. de Republ. cap. 4. & 5. Pat. Molin. dict. tractat. 2. de iust. & iure, disput. 29. vers. 3. colum. 137. Illustriss. Cardinal. Bellarmin. lib. 2. de Rom. Pontific. cap. 19. & lib. 3. vers. Haec opinio, lib. 4. cap. 13. vers. Deinde, ubi late agit de depositione Henrici IV. Imper. per Gregor. VII. facta, & latius lib. 5. cap. 8. per totum, ubi duodecim insignia exempla proponit, Simancas dict. titul. 45. ex num. 25. Ayala de iure & officio belli, lib. 1. cap. 2. num. 27. Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei lib. 17. cap. 3. & 4. per totum, & in dict. tractat. de iure Ecclesiast. libert. & potest. lib. 6. cap. 12. & de Italiae statu contra Machiavel. lib. 3. cap. 5. & 6. Anastas. Germon. dict. lib. 3. sacror. immunit. cap. 13. ex num. 27. ad 50. Ioan. Boterus in relat. univers. 2. part. lib. 4. ubi agit de Romano Pontifice, ex pag. 234. Rutilius Benzonius de ann. Iubil. lib. cap. 10. pag. 57. & 58. Salas dict. tractat. de legibus, quaest. 95. disputat. 7. sect. 4. Angel. Matthaeacius de via, & ratione iuris, lib. 1. cap. 34. num. 28. Valencuela dict. 5. part. ex num. 236. ad 258. Bobadilla dict. lib. 2. Polit. cap. 17. num. 5. Camill. Borrell. dict. tract. de praestan. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 110. & dict. cap. 47. ex num. 46. Peregrinus de iure fisci lib. 1. titul. 2. ex num. 5. latissime Paramus omnino videndus, dict. lib. 3. de orig. Inquisit. quaest. 1. opin. 3. fere per totam, ubi plurima exempla laboriose congessit, Marta de iurisdict. 1. part. cap. 5. ex num. 15. & cap. 18. ex num. 5. & cap. 22. ex numer. 11. & cap. 23. per. totum, Pat. Suarez in dict. defens. Fidei lib. 3. cap. 23. ex num. 1. & lib. 6. cap. 4. num. 17. & sequentibus, & in tractat. de Fide, disput. 20. sect. 3. a num. 21. & disput. 22. sect. 8. num. 2. & 7. Calistus Remirez dict. tractat. de lege Regia, §. 2. ex num. 44. & novissimus Seraph. Freitas d. cap. 6. ex num. 45. ubi post Bellarm. optime refert, & refellit argumenta, quibus in contratium pugnare videtur Guiller. Barclaius. Estque [sect. 57] inter alia exempla illud Iulij II. Roman. Pontific. valde notandum, qui Ioannem Navarrae Regem, & ipsius coniugem Schismaticos declaravit, & Regno privavit. Qua occasione, & alijs a Catholico Rege Ferdinando Quinto occupatum fuit, ut ad longum recensent Platina, Illescas, & alij in vita eiusdem Iulij, Antonius Nebrissens. de bello Navarriensi lib. 1. cap. 2. & 3. Palacius Rub. dict. tractat. de obtent. Reg. Navarr. Garibai in compend. histor. 2. part. lib. 20. cap. 15. & 3. part. lib. 29. cap. 4. & sequentibus, Pineda in Monarch. 27. cap. 8. §. 3. Borrellus d. cap. 46. ex num. 102. & dict. cap. 47. num. 69. Valencuela sup. num. 255. & Nos latius sup. hoc lib. 2. cap. 20. num. 63. Et [sect. 58] memoria nostra Pius V. foelicis recordationis anno 1569. per suam constitutionem, quae incipit: Regnans in excelsis, Angliae Regnum, ob Isabellae Reginae detestabiles haereses, & errores, ab ea ademit, & Christianis Principibus illud debellandi, & occupandi potestatem fecit. Et postea Sixtus Quintus anno 1588. de eodem Regno, ac Brittonum, Philippum II. Regem Hispaniae Catholicum investivit, ut tradunt Sanderus de orig. & progress. Schism. Ang. lib. 1. Germon. ubi subra num. 41. Bobadilla num. 5. vers. I en estos tiempos, & Camill. Borrell. dict. cap. 46. num. 189. & seqq. Neque [sect. 59] Pij, Christiani Principes iniquo animo hanc Romanae Ecclesiae supremam auctoritatem ferre debent, cum [sect. 60] Aurelianus Imperator, licet a Religione Christiana abhorrens, Romani Pontificis praerogativam agnoverit, ut tradit Euseb. Caesariens. lib. 7. hist. Eccles. cap. 26. Ruffin. lib. 7. cap. 30. Alanus Coppus dialog. 1. cap. 8. pag. 53. Et [sect. 61] revera maius imperio sit submittere legibus Principatum, 1. digna vox, C. de legibus, ipsaque temporalis dignitas hoc modo maiora incrementa recipiat, ut tetigimus sup. num. 33. & late prosequitur Tho. Bozius de sign. Eccles. Dei lib. 20. c. 8. & seqq. & lib. 21. per totum, & in tract. imperia pendere a virtutibus. Praesertim, [sect. 62] cum propter malitiam temporum, experientia clamet, non solum utiliter, sed etiam necessario, & ex singulari Dei providentia, hac temporali iurisdictione, & coertione donatos esse Pontifices, ut praeclare advertit Bellarmin. dict. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 9. qui ita [sect. 63] respondet dubitationi Othonis Frisingensis in prologo ad lib. 4. Chronic. suorum, dum dixit: Vtrum Deo magis placeat Ecclesiae suae, quae nunc cernitur exaltatio, quam prior humiliatio, prorsus ignorare me profiteor: videtur quidem status ille fuisse melior: iste foelicior; assentior tamen Romanae sedi, quam super firmam petram aedificatam non dubito, credenda, quae credit, licite possidenda, quae possidet, &c. Idem [sect. 64] quoque pluribus exemplis ostendit Bapt. Fulgosus lib. 1 memorab. cap. 1. de cultu Religionis, in cuius initio sic habet: Huc accedit, quod multi Reges, Imperatoresque ipsi, Regno, atque Imperatorio honore digni non creduntur, quos Religiose Sacerdotes non unxerint, quin postea quam assumpto diademate in Regno, aut Imperio confirmati fuere, si Ecclesiam haeresi, aut alio modo laeserint, a Pontificibus regnandi, imperandique iure privantur, plurisque apud Christianos populos Religio, Pontificiaque voluntas, quam arma ipsa, atque Regum Maiestas habita est, &c. Et alia adducit lib. 6. cap. 3. de severitate, fol. 200. & sequentibus. Quae eo magis adnotanda sunt, quod ipse idem auctor lib. 2. cap. 1. de priscis institutionibus, fol. 60. sui veluti immemor, eosdem Pontifices Romanos taxare videtur, quod opibus & maiestate praefulgeant: Studiumque principalis nominis, sanctissimaeque appellationis, item pedum deosculationes, etiam a Regibus, & Augustis, factas, admittant, & prima nomina, a satis humilibus primordijs incoepta, in militarem, atque tyrannicam potestatem transtulerint, quae Principum ignavia diu ferendo incorrigibilia effecit. Et alia similia habet lib. 9. cap. 5. de superbia, fol. 329. quae vel delenda sunt, vel caute legenda. (. + .) # 23 CAPVT XXIII. De eodem titulo, & magis peculiari Pontificiae & potestatis in concedendis Regnis, Provincijs, & bonis infidelium disputatione. SVMMARIVM Capitis XXIII. -  1 Pontifex an possit de provincijs infidelium disponere, iterum in disputationem adducitur. -  2 Papae potestatem non extendi ad infideles, qui nunquam de Ecclesiae gremio fuerunt, multi Doctores tenent, qui latissime recensentur. -  3 Infideles per Papam quibus in causis puniri, & iudicari possint, ex sententia Covar. & aliorum. -  4 Ambrosius Catherinus vocat nimis simplices, & adulatores Papae eos, qui illum totius Orbis dominum faciunt. -  5 Alexander VI. ex sententia Episcopi Chiapensis, Acostae, Caietani, Soti, Victoriae, Cordubae, Bellarmin. Banez, Valenciae, Molinae, & aliorum, quorum dicta specialiter ponderantur, solum concessit Regibus Catholicis curam conversionis, & protectionem Indorum Novi Orbis. Sed contrarium ex num. 63. -  6 Alexandri VI. bullam, & concessionem erroris nota sugillat Gregorius de Valencia. -  7 Pat. Fran. Coello ex quaestore Limensi, Societatis Iesu Presbyter admodum religiosus, & eruditus, laudatur. -  8 Pat. Ioan. de Sales summarium, in Indice parum caute scriptum, notatur. -  9 Michael Salon nunquam dixit, Reges nostros Novum Orbem tyrannice possidere. -  10 Haeretici passim rident, & mordent Alexandri VI. concessionem. -  11 Atabaliba Peruanorum Rex quid respondisse dicatur legatis Caroli V. Imp. ei Alexand. VI. donationem intimantibus? -  12 Alexandri VI. donationem haereticus quidam umbratilem appellat. -  13 Auctor libri, cui titulus: Mare liberum late, & libere in eandem Alexandri VI. donationem debacchatur, & quam iuste idem liber prohibitus sit. -  14 Haereticorum deliria notanda sunt, ut illis respondeatur. -  15 Papae iurisdictionem temporalem in toto Orbe nullibi pobari, plures affirmant. -  16 Infidelium personae, & bona ex sententia multorum non solum in temporalibus, verum neque in spiritualibus Papae subduntur. -  17 Ovium nomine, quae Petro a Christo commissae sunt, fideles tantum intelliguntur. -  18 Infidelium respectu Christus Petro, & eius successoribus solum curam praedicationis praecepisse videtur. -  19 Papa diverso modo officio suo uti debet inter fideles, & inter infideles. -  20 D. Paul. 1. Corinth. 5. nullam omnino iurisdictionem Ecclesiae adversus infideles concedere videtur. -  21 Ecclesiae membra sunt soli viatores fideles. -  22 Baptismus est ianua, qua Ecclesiam ingredimur, & Christi, & Ecclesiae membra efficimur. -  23 Pontificis auctoritas, & potestas non potest esse maior quam Christi, cuius Vicarius est. -  24 Subrogatus non potest esse maioris potentiae, quam is, in cuius locum subrogatur. -  25 Christus Dominus in quantum homo non habuit temporalem totius mundi dominationem, ex communi multorum sententia, qui referuntur, num. 30. -  26 Ieremiae locus cap. 22. vers. 3. de Regno Ieconiae loquens, perpenditur. Et num. 32. -  27 Christus noluit exercere officium divisoris inter fraters. -  28 Regnum suum non esse de hoc mundo, quo sensu Christus Pilato responderit. Et. num. 33. & 41. -  29 Christus, & Apostoli paucarum rerum dominium habuisse dicuntur. -  31 Divi Augustini, Hieron. Ambros. Basilij, Bernardi, & Theophylati loca expenduntur, temporale dominium Christi negantia. -  34 Christo ut homini, excellens quoddam dominium temporale, quidam ex dono, sive virtute unionis attribuunt. -  35 Christus non transtulit in Ecclesiam, & eius Vicarium ea, quae sibi excellenter, sive eminenter concessa fuerunt. -  36 Consequentia haec non semper valet: Hoc potuit Christus in quantum homo, ergo & eius Vicarius. -  37 Pontifices etsi haberent temporalem iurisdictionem, ea uti non deberent. -  38 Christus Dominus non abstulit dominia hominum, etiam peccatorum, & tyrannorum. -  39 Christus iussit, tribute Caesari solvi, Principibus obediri, & materiali gladio uti noluit. -  40 Sedulij Paschalis Hymnus expenditur, in Epiphania ab Ecclesia cantari solitus. -  41 Divus Augustinus elegant paraphrasi ostendit Regnum Christi non esse de hoc mundo. -  42 Pontifices ipsi spiritualem potestatem a temporali saepe secernunt, & illam tantum sibi competere tradunt. -  43 Cap. quo iure, & cap. quoniam 8. distin. expenduntur. -  44 Cap. cum verum, & cap. duo sunt, dist. 96. & cap. nos si incompetenter 2. q. 7. ponderantur, & illustrantur. -  45 Cap. solitae de maiorit. & obed. cap. per venerabilem, & cap. causam quae, qui filij sint legit. cap. novit de iuducijs, & cap. tuam de ordin. cognit. cap. si duobus, §. denique de appellation. perpenduntur. -  46 Appellatio ad Papam non fit in causis temporalibus ex consuetudine totius Christianismi. -  47 Cap. convenior 23. q. 8. cap. inter haec 33. quaest. 2. cap. Imperium distinct. 10. expenduntur. -  48 Hosius Cordubensis qualiter Imperatorum, & Pontificum potestatem distinguat? -  49 D. Bernard. temporalem iurisdictionem Regibus terrae relinquendam docet, & alienam a Romano Pontifice vocat. -  50 Opinionem affirmativam in proposita temporalis potestatis Romani Pontificis quaestione Auctor ut veriorem, & communiorem amplectitur. -  51 Pontifex Romanus de omnibus Regnis, etiam ab infidelibus possessis, ex iusta causa disponere potest. -  52 Bartoli doctrina refertur, & probatur, qui Pontifici tribuit facultatem concedendi terras, & insulas infidelium. -  53 Auctores plurimi referuntur, & expenduntur, qui Papae dominium, & iurisdictionem etiam in Provincijs & Regnis infidelium agnoscunt. -  54 Infideles, Iudaei, & Idololatrae non habent verum dominium, & eorum bona pertinent ad Ecclesiam, quae ratione publicae utilitatis potest illos privare iure suo, quia illa habent ut peculium. -  55 Belli contra infideles suscipiendi auctoritas maxime penes Pontificem residet. -  56 Doct. Marta graviter invehitur contra negantes absolutam Papae iurisdictionem in temporalibus, & eorum argumentis respondet. -  57 Thom. Bozius Eugubinus constantissime defendit absolutam Papae iurisdictionem in temporalibus, & hanc sententiam commune Theologorum appellat. -  58 D. Thomae verba notabilia adducuntur pro asserenda temporali dominatione Pontificis. -  59 Henricus de Gandavo utramque iurisdictionem Papae concedit, & spiritualem architectonicam facit. -  60 D. Antoninus iurisdictionem Papae ad puniendos, & deponendos infideles violantes legem naturae, ut rem indubitatam agnoscit. -  61 Rodericus Sanctius Episcop. Zamorensis aperte tribuit Papae universalem potestatem in spiritualibus, & temporalibus, & eam pluribus Scripturae locis confirmat. -  62 Calistus Remirez supremam potestatem Papae in temporalibus, etiam ad infideles extendit. -  63 Indos infideles Novi Orbis, & eorum Regna, & Provincias potuisse ab Alex. VI. Regibus Catholicis dari, plurimi Doctores fatentur. Et num. 68. -  64 Ioan. Lupi de Palacios Rubios peculiarem tractatum fecit de insulis maris Oceani. -  65 Alexandri VI. Indiarum concessionem Hispaniae Regibus factam intrepide, & indistincte probat Petrus Malferitus. -  66 Marquardus haeresim sapere inquit, Alexandri VI. donationi contradicere. -  67 Gregorius Lupus Alexandri VI. donationem validam esse censet, & prout iacet, accipiendam. -  69 Thomas Bozius Alexandri VI. donationem multis rationibus defendit. -  70 Episcopi Chiapensis notabilia verba referuntur de viribus tituli, qui ex Pontificia concessione descendit. -  71 Pontifex est Dei Vicarius, vel Deus vivus in terris. -  72 Papae potestatem in dubium vocare sacrilegij instar esse videtur. -  73 Papae de potestate, & dignitate varij extant tractatus, & Doctorum encomia. -  74 Papa est totius Orbis Monarcha, causa causarum, omnia, & super omnia. -  75 Papae nullus potest dicere: cur ita facis? -  76 Papa quidquid agit, agit tanquam Deus. -  77 Papae, qui mentitur, Deo mentiri videtur. -  78 Papa ex sententia D. Pauli etiam Angelos iudicabit, & hoc qualiter accipiatur? -  79 Pontificem, Tertullianus Regem saeculi appellat, & Ecclesia, omnia mundi Regna ei tradita, canit. -  80 D. Bernardi verba elegantissima de dignitate Pontificis. -  81 D. August. miram potentiam Pontificis Romani eleganter exaggerat. -  82 B. Ignatius qualiter Pontificis potestatem caeteris praeferat. -  83 Petri Blesiensis insignis locus pro excellentia Romanae sedis in utroque gladio consideratur. -  84 Anglicus quidam Doctor qualiter Papam alloqueretur? -  85 Papae, & Pontifices nominis etymologia. -  86 Papae nomen olim inferioribus etiam Episcopis applicari solitum, quando proprium Pontificis Romani fiere coeperit. -  87 Pontifices sacri apud omnes fere gentes etiam temporalia gubernarunt. -  88 Sacerdos summus Hebraeorum terram Promissionis partiebatur, & quid mundi effigies, in eius superhumerali contexta, significaret. -  89 Christum etiam in quantum hominem totius Orbis temporalem Dominum fuisse, plurimi ex sanctis Patribus generaliter, & magis communiter docent. -  90 Thomas Bozius haereticos esse tradit eos, qui Christo, ut homini, temporalium dominium non concedunt. -  91 Christus, ut homo, ex sententia magis vera & probabili saltem habuit dominium excellentiae, ex dono unionis, sibi a Patre concessum. -  92 Dominio temporali qualiter Christus Dominus vsus fuerit. -  93 D. Bernardi elegans locus pro dominio Christi perpenditur. -  94 Auctores plures citantur, qui temporale dominium saltim excellenter, & habitualiter in Christo concedunt. -  95 Psalm. 2. 23. & 28. pro dominio temporali Christi expenduntur. -  96 D. Paul. ad Hebraeos 6. vers. 7. qualiter Christi dominium insinuare videtur? -  97 Genesis 49. Isaiae 9. & Apocalipsis 19. verba explicantur, quibus Christi temporale Regnum asseritur. -  98 Regnum temporale Christi non solum inter Hebraeos, sed generale totius Orbis fuit. -  99 Christo omnia subiecit Pater, praeter seipsum, ex D. Paul. 1. Corinth. 5. Vaticinium de Regno Christi, qualiter acceperit Iosephus Iudaeus, ibid. -  100 Sibyllae agnoverunt dominium, & Regnum Christi. -  101 Virgilius, quod de dominio, seu Regno Christi Sibyllae praenuntiarunt, ad Augustum Caesarem adulatorie traduxit. -  102 Christus in quantum homo, an, & qualiter omnipotens dici potuerit? -  103 Christi dominatio temporalis non solum creationis, verum & redemptionis titulo nititur. -  104 Christus Regnum suum temporale Ecclesiae, & Pontifici communicavit. -  105 Christi, & Ecclesiae idem est Regnum. -  106 Ecclesia sancta Dei sponsa est. -  107 Sponsae negandum non est quod sponso conceditur. -  108 Christus, & Ecclesia unum corpus, & unam vocem constituunt, & insignis ad id Divi Augustini locus. -  109 Papa ex opinione Scoti Vicarius est Christi, etiam in quantum fuit Dominus mundi. -  110 D. Petr. Chrysolog. omnem Christi potestatem, & dominationem in Ecclesiam translatam fatetur. -  111 Ecclesiae gubernatio perfecte ordinata non esset, si Pontifici omnes Principes non subessent. -  112 Monarchicum Imperium omnium optimum, & convenientissimum semper est iudicatum. -  113 Pontificis universalis potestas in temporalibus multis iuribus comprobatur. -  114 Ieremiae vaticinium cap. 1: Ecce constitui te, &c. de Pontifice Romano omnes Patres accipiunt, & eius interpretatio. -  115 Infideles etiam ad Ecclesiae gubernationem spectant. Et num. 141. -  116 Cap. 1. distinct. 21. cap. omnes 22. distinct. & alia similia expenduntur. -  117 Cap. solitae de maiorit. & obed. explicatur. -  118 Cap. per venerabilem qui filij sint leg. ponderatur, & illustratur. -  119 Extravag. unam sanctam, de maior. & obed. late explicatur, & exornatur. -  120 Gladium spiritualem, & materialem Ecclesiae competere, quibus rationibus Bonifacius IIX. evincat. -  121 Bonifacius IIX. magnam partem extravag. unam sanctam ex dictis D. Augustini, & Bernardi desumpsit. -  122 Papa ex sententia D. Thomae utriusque potestatis apicem tenet. -  123 B. Ignatius a Loyola plura pie, & docte notavit de utraque potestate Pontificis in epistola ad Regem Abyssinorum. -  124 Eliachim fuit typus Romani Pontificis. -  125 Clavium traditio est signum pleni, & absoluti dominij. -  126 Extravagans Meruit, de privilegijs edita per Clemen. V. an in aliquot derogaverit extraveg. unam sanctam. -  127 Lex, etiam si corrigatur, rationes tamen eius aeternae, & immutabiles sunt. -  128 Bella quemadmodum iusta censeri solent, si a Deo, ita si a Pontifice praecipiantur. -  129 Pontificis auctoritate bellum iuste moveri potest adversus infideles, & in eo capta licite retinentur. -  130 Apostolica Sedes solita est, infidelium provincias Principibus Christianis conquirendas, & possidendas concedere. -  131 Baldi notabilis doctrina refertur circa concessionem terrarium infidelium. -  132 Infidelium provincias, non solum ubi antea Christianorum fuerunt, sed etiam noviter repertas, & nunquam a Catholicis occupatas, Pontifex concedere potest sub ea conditione, si capiantur. -  133 Hostium terras, aut bona ante victoriam dividere, imprudentiae tribui solet. -  134 Conditionem victoriae, & spoliationis hostium expectare, nullam turpitudinem continent. -  135 Cap. Abbate sane de re iudicata, lib. 6. expenditur, & illustratur. -  136 Ecclesiae, quae nondum constructa est, bené potest donari, collata conditione in tempus, quo iam fuerit aedificata. -  137 Anastas. Germonij, & Franc. Vargas notabilia verba referuntur circa magnam Pontificis potestatem, in concedendis quibuslibet infidelium provincijs. -  138 Pontificis temporalem potestatem nullo certo testimonio niti, falsum est. -  139 Infideles, ob solam infidelitatem, & idololatriam, ad iudicium Ecclesiae pertinere, plures tradunt. -  140 D. Paul. locus. 1. Corinth. 5: De ijs qui foris sunt, explicatur. -  141 D. Ioan. locus: Pasce oves meas, exponitur cum Innocen. Roffensi, Leontio, Bernard. Theophyl. & alijs, quorum verba citantur. Et num. seqq. -  142 Ovium nomine apud D. Ioan. infideles etiam designantur: & qualiter ij ad Ecclesiae curam pertineant? -  143 Pascere in sacra Scriptura saepe idem significat, quod gubernare. -  144 Reges Pastores populorum saepe appellantur, & quare? -  145 Psalm 77. & 79. versus exponitur. -  146 Christum in quantum hominem temporale dominium habuisse, verius est, quamvis eo uti noluerit. -  147 Christus Dominus aliquibus in casibus temporalem iurusdictionem exercuit. -  148 Regnum suum non esse de hoc mundo, quo sensu Christus Pilato responderit? Et num. 160. -  149 Christus Regem appellari saepe passus est. -  150 Christus Lucae 12. cur noluerit esse iudex inter fratres de haereditate certantibus? -  151 Extravagans Cum inter nonnullos, & quia quorumdam, & exijt, qui seminat de verb. signif. explicantur. -  152 Christus paupertatem in se, & Apostolis affectavit, & ea sola mundum vincere voluit. -  153 Ecclesiae communicavit Christus potestatem temporalem, quam habuit, etiam si excellenter in eo consideretur. Et quare. -  154 Finis ultimo cura ad quem pertinent, subijciuntur reliqui, qui curam habent finium antecedentium. -  155 Potestas temporalis a Christo in Ecclesiam translata non fuit nuda, & inefficax. -  156 Apocalypsis cap. 2. verba exponuntur cum Divo Augustino, & Baronio. -  157 D. Epiphanius quibus verbis explicit Regiam dignitatem in Ecclesiam simul cum Sacerdotio translatam. -  158 Christus post resurrectionem magis plene, & absolute vocari potuit Dominus temporalis totius mundi. -  159 Christus post resurrectionem D. Petro clavium potestatem, & Ecclesiae ovium curam commisit. -  161 Iurisdictio temporalis regulariter distincta est ab spirituali, & una alteram iuvare debet. -  162 Iura, quae docent potestatem temporalem ab spirituali distingui, non negant, quin utraque in Pontifice dari possit. -  163 Summus Pontifex secundum Baldum est iudex ordinarius totius mundi, & concurrit cum quolibet ordinario. -  164 Appellare ad Papam a sententijs iudicum, vel Principum saecularium, an, & quando liceat? -  165 D. Bernardus bene concedit Papae secularem iurisdictionem; monet tamen, ut eam per alios exerceat. -  166 Gladij duo, Christo ab Apostolis oblati, quid designarint, secundum D. Bernard. & alios. -  167 Papa regulariter etiam in temporalibus habet auctoritatem, Imperatores vero, & Reges potestatem, & exercitium. -  168 Solis & Lunae similitudo qualiter applicetur potestati Pontificiae, & Regiae. -  169 Ecclesia Monarchiam propriam constituit, quae dicitur Regnum Apostolorum. -  170 Iuribus, quae Papae negare videntur potestatem temporalem, qualiter responderi possit? remissive. -  171 Cap. Novit de iudicijs, historia & explicatio, remissive. -  172 Feudalis causae cognitio, & iurisdictio feudi domino competit, etiam contra personas Ecclesiasticas. -  173 Feudum, qui ab altero habet, & recognoscit, etiam si sit supremus Princeps, ab eo super feudalibus debet iudicari, & quare? HIs ita breviter, & generaliter (sed opportune, ut arbitror) de temporali dominatione, & potestate Romani Pontificis praenotatis, superest adhuc, ut specialibus, & magis in nostrae quaestionis terminis inquiramus, [sect. 1] an etiam illam exercere possit in Regnis, personis, & provincijs infidelium, qui nunquam Ecclesiae nomen dederunt? Video quippe in hoc alteram litem consurgere ex litis primae materia, ut alias dicitur in l. terminato, C. de fruct. & lit. expens. Nam omissis duabus illis prioribus absurdis, & damnatis eorum sententijs, qui nullam temporalem iurisdictionem Pontifici tribuunt, vel eam ad Ecclesiae terras duntaxat restringunt; si tertiae opinionis auctores sequamur, sub absoluta illa, & universali potestate, quam in eius persona constituunt, nihil plane exclusum videtur. Si vero quartae sectatores audiamus, qui solam indirectam, sive supremam, & spirituali deservientem agnoscunt; magis communiter sentiunt, non posse eum Reges, & populous infideles suis Regnis, bonis, & dominijs privare, vel alijs Principibus Christianis, etiam sub praetextu Religionis, absolute concedere, ut eosdem infideles bello subijciant, & in fuam ditionem, & potestatem deducant. Sed praetat, ut utriusque partis favitores, & praecipua argumenta, quibus nituntur, breviter expendamus, & quaenam magis probari debeat, exactiori iudicio consideremus. Et [sect. 2] a negativa initium dicendi capientes, eam sequi videntur Innocent. Ioan. Andr. & plurimi alij, quos sup. hoc lib. cap. 10. ex num. 41. citavimus, dum docent, infideles ob folam infidelitatem, vel quod de Ecclesiae gremio non sint, suarum rerum dominio privatos, vel privandos non esse. Et expresse de Papae potestate, & dominatione loquentes, & quod non extendatur ad provincias infidelium, neque in eis, vel de eis quidquam disponere possit, Ancharran. in dict. reg. peccatum, vers. Sed hic quaero, Ioan. Parisiens. de potest. Regia, & Pap. cap. 12. & seqq. Turrecremata in sum. de Eccles. lib. 2. cap. 113. Caietan. in 2. 2. quaest. 66. Art. 3. vers. Circa primum, Anton. Corset. de potest. Reg. quaes. 85. Henric. quodlibeto 6. quaest. 23. Driedon. de libert. Christ. lib. 1. cap. 15. & 16. & lib. 2. Cap. 2. Vvaldens. Durand. Sanderus, Sebastian. Medices, & alij in cap. praeced. num. 45. relati, Victoria in relect. l. de potest. Eccles. quaest. Penult. proposit. 5. Albert. Pighius lib. 5. Eccles. Hierarch. cap. 7. & 14. Maior in 4. distinct. 24. quaest. 3. Sotus in eod. 4. distinct. 1. quaest. unica, art. 10. Pag. 272. Navarr. qui Alvarum Pelagium contrarium asserentem graviter notat, in cap. novit de iudicijs notab. 3. num. 58. & sequentib. Covar. dict. reg. peccatum, §. 9. num. 6. vers. ult. & §. 10. num. 4. vers. Nec item, [sect. 3] ubi aperte docent, in eos, qui nondum Catholicam Fidem per baptismum susceperunt, id solum ius habere summum Pontificem, ut illis praedicari faciat legem Evangelicam, non tamen iurisdictionem nec spiritualem, nec temporalem nisi ea ex parte, qua earum usus necessarius sit, ne Christianae religioni injuria ab infidelibus fiat, Menchaca lib. 1. controvers. illust. cap. 21. num. 2. & cap. 24. Balthas. Ayala de iure & offic. belli lib. 1. cap. 2. num. 29. Cardin. Bellarmin. lib. 5. de Roman. Pontis. cap. 2. & seqq. Molina de iust. & iure tract. 2. disput. 29. Pat. Suarez in 3. part. tom. 1. disput. 48. sect. 2. & in defens. fidei lib. 3. cap. 8. num. 4. & in tract. de charit. disput. 13. sect. 5. num. 4. Paramus dict. lib. 3. de orig. Inquisit. quaest. 1. opin. 2. num. ult. & opin. 4. num. 4. & 16. Ioan. de Salas, qui alios plures recenset in tract. de legib. quaest. 95. disput. 7. sect. 4. num. 30. & 32. Et [sect. 4] adeo securus in ea residet Ambros. Catherin. in comment. epist. ad Roman. Ut scribere ausus fuerit, nimis simplices, vel Papae adulatores esse, qui aiunt, ad eum de iure pertinere omnem totius Orbis dominationem, etiam temporalem. Et specialiter [sect. 5] de hac concessione Indiarum Occidentalium tractantes, quam Alexan. VI. Hispaniae Regibus fecit, & quod eius virtute plenum & absolutum Imperium in provincijs Barbarorum acquirere non potuerint, sed tantum ius quoddam, ut eosdem ad Fidem Catholicam, & mores Orthodoxos per idoneos Evangelij ministros adducerent, adductos protegerent, apostatantes, vel turbantes punirent, & reliqua ad hunc finem conducentia superiori cura, & administratione dirigerent, simulque alios Principes in eisdem novis regionibus negotiari volentes expellerent, post longam disputationem resolvunt Episcopus de Chiapa in peculiari huius argumenti libello, cuius inscriptio est: Tratado comprobatorio del Imperio soberano, i Principado universal, que los Reyes de Castilla i Leon tienen sobre las Indias. Et in Apologia contra obiectiones Sepulvedae, replicat. 12. Caietanus, & Domin. Sotus ubi sup. Mag. Victoria in 1. relect. de Indis ex num. 26. & in 2. ex num. 1. Gregor. Lopez in dict. l. 2. titul. 23. part. 2. glos. magna, col. 5. & 6. qui, licet dubius, & anceps, Victoriae verba transcribit, & tandem in hanc partem inclinare videtur. Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Indor. salut. cap. 2. & 3. ubi inquit, non oportere falsos titulos comminisci; & Catholicis nostris Regibus, respectu Indorum, solum ius curae, & administrationis spiritualis competere, ita ut Indi de commoditatibus, ac dominatu suo non pellantur, nisi quatenus iniurij fidei, & suis perniciosi deprehendantur. Anton. À Corduba in quaestionar. lib. 1. quaest. 57. dub. 4. per totum, Domin. Banez in 2. 2. quaest. 8. art. 10. vers. Arguitur tertio, col. 531. ubi concludunt, quod Alex. VI. Non potuit dare Regibus Catholicis amplius, quam ipse habebat super eas nationes. Ac proinde cum Papa non sit dominus temporalis totius Orbis, nisi in ordine ad gubernationem spiritualem, id tantum eis concessit, ut essent executores, temporali quadam potestate a se concessa, non ad destruendos Indos, & spoliandos, sed ut amoverent impedimenta, quae Barbarae nationes opponerent contra Evangelij praedicationem, & similiter concessit, & potuit concedere, ut si converterentur ad Fidem Barbari illi homines, Reges Hispaniae essent illorum tutores, & haberent erga illos Caesaream quandam potestatem, quam habet Imperator modo circa quosdam Principes, & Reges. Non autem dedit potestatem, ut deponerent Reges Indorum, & alios de novo crearent, nisi forte in casu, quo Reges inique agerent contra fideles subditos sibi. Bellarmin. dict. cap. 2. in fine, ubi cum docuisset, Papam non habere aliquam potestatem in infideles, neque unquam ea usum esse, subdit, quod si adversarij urgeant, dicentes Alexandrum VI divisisse Orbem nuperrime inventum Regibus Hispaniae, & Lusitaniae: Respondendum eft, non eo consilio id factum, ut Reges illi proficiscerentur ad debellandos Reges infideles Novi Orbis, & eorum Regna occupanda, sed duntaxat, ut eo adducerent Fidei Christiana praedicatores, & protegerent, ac defenderent, cum ipsos praedicatores, tum Christianos ab eis conversos. Et simul ut impediret contentiones, & bella Principum Christianorum, qui in illis novis Regionibus negotiari volebant. Gregor. de Valencia 3. tom. controvers. Thelog. disput. 1. Quaest. 10. punct. 7. Col. 398. vers. Ad secundum, ubi, [sect. 6] quod amplius est, sic scribere audet: Alexander autem VI. (si in eo facto particulari ad Reges illos tantum, & ad insulas illas pertinente non erravit) solum concessit illis Regibus ius quoddam superintendentiae & patrocinij in infideles illos, postquam debito modo essent ad Fidem conversi. Nec enim potuit infideles illos dominio suo privare, propterea solum, quod essent infideles, &c. Et idem eisdem fere verbis observant Molina d. disput. 29. col. 140. & disput. 35. col. 191. vers. Illud dicam, Eman. Roder tom. 1. Quaest. Regular. quaest. 45. art. 2. Ludov. Torres de fide quaest. 10. art. 11. disput. 52. dub. 1. col. 646. Pat. Suarez in eod. tract. disput. 13. sect. 2. num. 7. col. 284. Ludo. Paramus d. Opin. 4. num. 20. & 21. novissimus Seraph. Freitas De Imp. Asiat. cap. 7. & cap. 9. n. 2. &c. 12. ex n. 1. ad 8. Et [sect. 7] eruditissimus pariter, ac religiosissimus vir Pat. Franciscus Coellus, qui postquam in Academia Salmanticensi toga nobilissimi Collegij maioris Conchensis condecoratus fuit, & publici antecessoris munus exercuit, in hoc gravissimo Senatu Limensi pluribus annis summa cum laude, & approbatione integerrimum quaestorem criminum egit, & tandem sibi vivere cupiens, vanis mundi curis, & honoribus libello repudij dato, Religioni Societatis Iesv se pie devovit, & consecravit, ubi anno 1622. foeliciter requievit, in tract. manu scripto, quem pio, & gravi stylo contra alium Fr. Michaelis ab Agia in favorem, & defensionem Indorum elucubravit, n. 118. & num. 158. & seqq. Ubi hanc etiam fuisse, & esse Regum nostrorum mentem ex aliquibus eorum provisionibus, & schedulis coniectatur. Pat. quoque Ioan. de Salas d. tract. de legib. Quaest. 95. disput. 7. sect. 4. n. 29. & num. 31. vers. Ad illud, pag. 123 eandem sententiam tanquam veriorem admittit. Qui [sect. 8] etiam, quod magis est, in indice eiusdem tractatus verb. Indi insulani, ita scripsisse comperitur; Indi insulani per tyrannidem sunt redacti ad dominium Regis Hispaniae. Sed id caute legendum est, & ab aliquot Gallo typographo, parum Hispanis affecto, adiectum esse videtur. Nam auctor id neutiquam dicit in loco, qui ibi citatur, nempe quaest. 96. disput. 10. sect. 3. num. 14. pag. 227. Sed potius [sect. 9] Michaelem Salonem reprehendit, eo quod in 2. 2. quaest. 60. art. 6. assertion. 4. vers. Denique, supposuisse videatur, Regem Hispaniae etiam nunc tyrannide Regna illa obtinere. Quod quidem ipse etiam Salon minime tradit; sed imo contrarium sentiendo, quaerit: Vtrum si ita res haberet, ut Indi insulani per tyrannidem essent redacti ad dominium Regis Hispaniae, legibus eius obedire tenerentur? Haeretici [sect. 10] autem non verentur passim in suis scriptis, impudentissimis verbis, praedictam donationem ex defectu potestatis ridere. Nam Hieronym. Benzo in lib. 3. hist. Novi Orb. cap. 3. qui habetur in 2. tom. histor. Americae, part. 6. pag. 12. narrat [sect. 11] Atabalibam, Peruanorum Regem, cum ei ab Hispanis Alexandri VI. concessio nota fieret, respondisse: Pontificem insigniter fatuum, & impudentem esse, eo facile prodi, quod aliena tam liberaliter largiatur, ubi Haereticus eius additionator adiecit: Quo iure, haec dare potuit Papa, in qua nullum ius unquam habuit? Nisi forte, quia Christus coeli, & terrae haeres eft, cuius bonus iste Pater Vicarius est scilicet. Et [sect. 12] in eadem parte, pag. 64. Extat relatio expeditionis a Gallis in Floridam sactae, cui praefigitur argumentum, ubi haec verba ponuntur: Etsi enim nullo iure Hispani latissimas illas in Occidente tum insulas, tum Indica continentis provincias, nisi forte umbratili Pontificis donatione, cuius ea non sunt, possident, &c. Auctor [sect. 13] quoque libri, cui titulus: Mare liberum, sive de iure, quod Batavis competit ad Indicana commercia, quem refert Freitas ubi supra, plura (ut audio) in eiusdem donationis, & Romanae Ecclesiae contemptum inverecunde conscripsit: absolute negans, cap. 3. & 4. ullam ei in terris, vel bonis infidelium potestatem competere; quae tamen omnia merito deleri iussa sunt in Catalogo librorum prohibitorum Illustriss. Cardinalis a Sandoval, anno 1612. in primo indice, pag. 77. & in secundo, pag. 55. & tetigi sup. hoc lib. cap. 1. num. 48. Sed [sect. 14] hic omittenda non fuerunt, ne quis (ut ille dixit) patientiam nostram in conscientiam ducat, & ut commodius illis obviam ire possimus, si tela, quibus petimur, agnoscamus. Nam iuxta D. Leonem in l. concione Paraenetica ad Fideles: Magna est pietas prodere latebras impiorum, & ipsum in eis, cui serviunt, diabolum debellare. Pro cuius sententiae confirmatione, omissis alijs levioribus argumentis, quae a praedictis auctoribus expenduntur, & praecipue a Navarro, qui decem & septem. Marta, qui viginti duo congessit in d. tractat. De iutisdictio. I. part. cap. 17. per totum. Primo cum eisdem considero, [sect. 15] quod cum nullo iure, aut testimonio, vel sufficienti Ecclesiae traditione probetur universalis Romani Pontificis per totum Orbem in temporalibus dominatio, vel iurisdictio, ut late ostendunt Turrecremata, Victoria, Bellarmin. & alij ex sup. relatis: [sect. 16] ea quidem circa provincias, & personas infidelium multo planius deneganda videtur, de quibus non solum in temporalibus, verum neque in spiritualibus cognoscere potest; cum Petro, [sect. 17] & successoribus eius a Christo Domino ovium tantum cura commissa fuerit, iuxta illud Ioan. ult. Pasce oves meas, quod de fidelibus omnes Ecclesiae Patres interpretantur; nam infideles, oves non sunt, ut inquit Bellarmin. dict. cap. 2. in princip. Baronius in Parenesi ad Remp. Venetam, pag. 30. & Salas dict. sect. 4. numer. 29. Quorum [sect. 18] respectu folum dixisse, & praecepisse Apostolis Christus videtur Matth. 28. & Marci. ult. ut euntes, omnes gentes docerent, & baptizarent. Quae verba non continent vim coactivam, vel dominativam illorum, sed divinae tantum institutionis, & praecepti de baptismo recipiendo denuntiationem, cuius causa, vel etiam ob solam infidelitatem dominio suarum rerum, quod naturali, & communi gentium iure eis competit, privari non possunt, ut latius disputavimus supra hoc lib. cap. 10. & seqq. Vnde [sect. 19] D. Thomas, & communis discipulorum eius schola, quam refert Paramus d. opin. 4. num. 4. & Molina d. cap. 29. col. 140. in fine, asserit, Papam, quod attinet ad spiritualia, habere amplissimam potestaté, a Christo sibi traditam, cuius vices gerit in terris; in Christianos quidem, ut sanctis legibus eos instituat, & iudicet, in infideles vero, ut illis Evangelium praedicet, vel praedicari curet; non autem, ut in illos aliquam dominationem, vel iurisdictionem exerceat. Quam [sect. 20] Ecclesiae expresse negat Apostolus 1. Corinth. 5: Quid enim mihi de his, qui foris sunt iudicare? quod habetur, & de infidelibus, & Paganis, qui foris, id eft, extra Ecclesiam sunt, intelligitur in c. Omnis Christianus II. quaest. 3. cap. multi. 2. quaest. 1. cap. 1. de constit. cap. gaudemus de divortijs, cap. 1. de homi. in 6. Concil. Trid. sess. 14. cap. 12. cum multis alijs, quae congessimus sup. hoc lib. cap. 14. ex num. 21. & in nostris terminis expenditur a Doctoribus supra citatis, & Gregor. Lopez d. glos. magn. colum. ult. vers. Sexta conclusio, Navarro d. cap. novit, notab. 3. num. 41. Covar. d. reg. peccatum 2. part §. 9. num. 6. vers. ult. Salas dict. sect. 7. num. 29. Paramo opin. 2. num. ult. & Suarez dict. tract. de Fide, disput. 9. sect. 1. num. 5. & 17. ubi pluribus probat, [sect. 21] quod Ecclesiae membra sunt soli viatores fideles, & baptizati. Vnde [sect. 22] Eugenius IV. in Concilio Florentino vocat baptismum spiritualem ianuam: Per ipsum enim, inquit, membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesiae, & D. Hieronym. in epist. ad Oceanum, alieni & extra Ecclesiam sunt Iudaei, Haeretici, atque Gentiles; de quo etiam plura tradit Canus de locis Theologicis lib. 4. cap. 2. Secvndo considero, quod etsi Romani Pontificis potestas, & auctoritas maxima sit, & toto animo veneranda, totisque viribus defendenda: [sect. 23] non tamen maior, & validior esse potest ea, quam Christus Dominus habuit, & exercuit, cuius Vicarius & Petri successor ipsemet Pontifex appellatur, cap. licet, & cap. quanto de translat. Episcop. cum alijs traditis a Navarro d. notab. 3. num. 12. & seqq. [sect. 24] iuncta l. nemo plus iuris, l. nemo plus commodi, l. in ijs 136. §. non debeo, D. de regul. iuris, l. si eum, §. qui iniuriarum, D. si quis caution. & plurimis alijs, quae de subrogatorum natura, & similitudine congerit Tiraq. de primogen. quaest. 40. ex num. 43. Everardus loco 93. Catellian. Cotta in memorab. iur. verb. Subrogatum, Claudius Pratus Gnoſeωn general. iuris lib. 6. tit. 9. cap. 2. & Cardi. Tuschus in pract. conclus. iur. litt. S. conclus. 756. Atvero [sect. 25] Christum Dominum secundum humanitatem, sive in quantum hominem, totius mundi Regem non suisse, neque temporalem eius dominationem, aut iurisdictionem habuisse, & exercuisse, aperte probari videtur [sect. 26] ex illo Ieremiae cap. 22. vers. 30. ubi loquens de Iechonia, ex cuius semine Christum suisse D. Matthaeus cap. 1. testatur, ait: Haec dicit Dominus, scribe virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur, nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David, & potestatem habeat ultra in Iuda. Lucae 12. vers. 13. Ubi, [sect. 27] cum quidam de turba Christo dixisset: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem, ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos? Ioan 18. vers. 36. [sect. 28] ubi idem Christus a Pilato rogatus, an Rex Iudaeorum esset? Respondit: Regnum meum non est de hoc mundo: si ex hoc mundo esset Regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis: nunc autem Regnum meum non est hinc. Et [sect. 29] extravagantibus Cum inter nonnullos, Quia quorumdam, & Exijt qui seminat de verbor. signific. ubi expresse affirmatur, Christum, & Apostolos paucarum rerum dominium habuisse. Quibus & alijs teftimonijs & argumentis hanc opinioné defendunt, [sect. 30] & magis communiter a sacrae Theologiae, & iuris Pontificij Doctoribus recipi, tradunt Abulensis sup. Numer. cap. 4. q. II. & sup. Matth. c. 20. q. 63. & cap. 21. q. 3. Vvalden. lib. 2. doctr. fid. art. 3. cap. 76. & 77. Driedonus de dogmat. Sacrae Script. lib. 3. tract. 1. cap. 4. Adria. Finus lib. 5. flagelli contra Iudaeos, cap. 5. & 6. Iacob. Nanclantus in tract. de Reg. Christi, titul. 4. Iansenius lib. 4. Concord. Cap. 3. & 141. Franc. a Christo in 3. Sent. dift. 4. quaest. 6. de Regno Christi, Alfons. a Castro lib. 4. contra haereses, verbo Beatitudo, haeresi 3. Salmeron 3. tom tractat. 10. num. 26. Victoria in. d. relect. 1. de Indis num. 6. & 27. & de potest. Eccles. q. penult. a num. 15. Soto in 4. distinct. 25. q. 2. art. 1. & 4. de iust. & iure lib. 4. quaest. 4. art. 1. Ioan. Parisiens. de auct. Reg. Pap. Cap. 8. & 9. Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 21. numer. 2. Barthol. a Medina in 3. part. D. Thom. quaest. 59. art. 4. Domin. Banez in 2. 2. in praeambul. de dominio ad. quaest. 62. quaest. 4. dub. 1. & seqq. Corduba d. q. 57. dub. 1. Cardin. Toletus in d. cap. 28. Ioan. annot. 26. & 27. Benedict. Pererius lib. 8. in Daniel, non longe a fine, Bellarmin. dict. lib. 5. de Romano Pontifice cap. 4. & 5 Molin. dict. disput. 28. Fr. Alfons. de Mendoca Augustinianus in suis quodlibetis relect. de dominio Christi, & 14. & seqq. & esse veram, & magis piam, Sacrae Scripturae, Patribus, & rationi consentaneam, serio affirmat Gregor. de Valencia 4. tom. disput. 5. quaest. 22. punct. 6. & 3. tom. disput. 5. quaest. 1 punct. 1. vers. Vbitamen, Pat. Suarez in 1. tom. 3. par. disput. 48. sect. 2. & in defens. Fidei lib. 3. cap 5. num. 15. & 16. & latissime Michael Salon in 2. 2. quaest. 4. art. 4. Paramus de orig. Inquisit. dict. lib. 3. quaest. 1. opin. 4. ex num. 70. Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utriusque Monarch. lib. 4. cap. 15. §. 4. & 5. & novissime alios referens, & optime hunc articulum tractans Pat. Salazar in comment Proverb. cap. 8. & Pat. Franc. Mendoca in comment. sup. lib. 1. Reg. cap. 2. num. 10. annot. 15. sect. 3. ex num. 1. ad 16. ubi disserte ostendunt, neque haereditario, neque belli, aut electionis iure Christvm in quantum hominem temporalem mundi dominum fuisse. Quod [sect. 31] inter plures alios ex antiquis Ecclesiae Doctoribus, quos late recenset Bellarm. in recognit. ad lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 4. pag. 510. & seq. bene etiam ostendit D. Augustin. lib. 17. de Civit. Dei cap. 7. ubi inquit: Populi Israel personam figurate gerebat Saul, qui populus Regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per novum testamentum non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. Et tractat. 115. in Ioan. ubi explicans illud Psalm. 2: Ego autem constitutus sum Rex super Sion, ait: Sed Sion ille, & mons ille non sunt de hoc mundo; quod est Regnum eius, nisi credentes in eum? D. Hieronym. lib. 4. sup. dict. cap. 2. Ierem. ubi [sect. 32] quaerit, quomodo ibi nullus de stirpe Iechoniae regnaturus pronuntietur, cum tamen Christvs, quem D. Matthaeus Iechoniae filium facit, dicatur ab Angelo habiturus sedem David? Et respondit: Potest solvi; non sedebit quidem super thronum David vir, & homo, sed sedebit Deus, Regnumque eius non terrenum erit, & breve, sed perpetuum, & coeleste. Quod item eadem quaestione, licet brevius expressit, D. Ambrosius lib. 3. sup. cap. penult. D. Lucae ad finem, inquiens: Non saeculari honore regnavit Christus, nec in Iechoniae sedibus. Et eod. lib. [sect. 33] cap. 3: Qui dicit, non esse de hoc mundo Regnum suum ostendit se esse supra mundum, ita Regnum eius erat in saeculo, sed supra saeculum erat. Et D. Basilius in illud Luc. 1: Regnabit in domo Iacob, ait: Non in materiali sede David Dominus sedebit, sed sedem David appellat, in qua residet Dominus indissolubile Regnum. Cui mire convenit D. Bernard. homil. 4. in Mistus est, inquiens: Dabit ei Dominus sedem David Patris sui, non typicam, sed veram non temporalem, sed aeternam, non terrenam, sed coelestem, & Theophylactus Lucae 1. dum ait: Sicut David sensibile Regnum suscepit, ita Christus spirituale, & Lucae 24. super illud Nos sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel: Expectabant (inquit) Christum salvaturum, & redempturum populum Israel ad ingruentibus malis, & a servitute Romanorum, ipsum quoque credebant terrenum Regem fieri. Et sup. illud Matth. 20. ubi discipulis a Christo priores sedes in Regno suo petentibus respondit: Nescitis quid petatis, ait: Quasi dicat, non est hoc quod credistis, quod sim corporaliter in Ierusalem regnaturus; sed omnia haec quae scilicet ad Regnum meum pertinent, supra intellectum sunt. Et Nicol. de Lyra exponens illud Ioan. 28. Nunc autem Regnum meum non est hinc: Id est (inquit) quantum ad temporalia ista quaerenda. Nec obstat illud Psalm 46. Rex omnis terrae Deus: nam dicendum est, quod secundum veritatem Divinitatis omnia sunt subiecta Christo: tamen quantum ad humanitatem in primo adventu suo non venit ad dominandum temporaliter sed magis ad serviendum, & patiendum. Tertió [sect. 34] facit, quia etsi aliorum Theologorum opinionem sequamur, qui media via gradientes, negant quidem Christvm in quantum hominem habuisse Regnum temporale, proprium, & humanum, sive inferioris ordinis, quale est illud, quod singuli Reges formaliter habent: affirmant tamen, eminenter habuisse aliud Regnum excellens, & superioris ordinis, sibi a Deo super omnia creata plene & absolute ex dono unionis concessum, quo caput hominum, & Angelorum ex natura rei eo ipso est constitutus; quoniam id dignitas, & excellentia Christi hominis postulabat, ut constabit ex traditis a D. Antonin. 3. part. tit. 3. cap. 2. Almaino in tractat. de potest. Eccles. cap. 4. Turrecrem. lib. 2. sum. de Eccles. cap. 116. & ex alijs, quos infra num. 90. citabimus. Adhuc [sect. 35] tamen negare possemus, hanc talem potestatem in Petrum, & eius successores pertransijsse, cum certissimum sit, dona illa, quae in Christo Domino excellenter, & eminenter considerantur, non solum ubi temporalia, & naturalia respiciunt, verumetiam ubi Ecclesiasticam, & spiritualem potestatem concernunt in Pontificem translata non esse, ut in facultate instituendi sacramenta, operandi miracula propria virtute, & in alijs exemplis ostendit D. Thomas lib. 3. de regim. Princ. cap. 10. in fine, & 3. part cap. 64. art. 4. ad primum, Hostiens. in sum. de poenit. & remission. quem ad hoc refert Gregor. Lop. d. l. 22. tit. 23. par. 2. glos. magn. col. 6. in princ. Navarr. d. notab. 3 num. 126. & 130. ubi [sect. 36] concludit, hanc, consequentiam non semper veram, & legitimam esse: Hoc potuit Christvs, quatenus homo; ergo potest & Papa, quatenus eius Vicarius. Et de eodem dono excellentiae dominij temporalis super totum Orbem specialiter loquentes, Victoria de potest. civili 2. propos. in princ. Bellarm. d. cap. 4 §. adde, Sotus in 4. distinct. 1. quaest. 5. art. 4. dub. ult. Banez d. art. 4. dub. 1. Molina dict. disp. 29. col. 141. Alfons. Mendoca dict. relect. de dom. Christi, art. 2. Paramus d. opin. 3. num. 31. & opin. 4. num. 62. Ioan. Azorius 2. tom. institut. Moral. lib. 4. cap. 19. vers. Quarto quaeritur, Suarez in defensione Fidei lib. 3. cap. 5. num. 17. & novissimus Calist. Remirez de lege Regia Arag. §. 2. num. 25. & Seraph. Freitas d. tract. de Imp. Asiat. cap. 6. num. 67. Qvarto [sect. 37] perpenditur, quod etiam si daremus in Romanos Pontifices, tanquam Christi Vicarios, praedictam potestatem, & generalem dominationem temporalium Regnorum translatam fuisse, adhuc tamen ea uti non deberent, cum [sect. 38] videamus Christvm ipsum, cuius omnis actio, nostra est institutio, cap. significasti, ubi Abbas de elect. cap. qualiter & quando, el 2. de accusation. iura, & dominia Regnorum, & caeterarum rerum proprijs & antiquis possessionibus, etiam incredulis, peccatoribus, aut tyrannis neutiquam abstulisse, sed imo ea, quae obtinebant, singulis reliquisse, perinde ac si in hunc mundum non venisset. Sic enim [sect. 39] Matth. 12. ea, quae erant Caesaris, Caesari reddi praecepit, & Luc. 22. dixit: Principes Gentium dominantur eorum, vos autem non sic, & Ioan. 1. Sicut misit me vivens Pater, & ego mitto vos, & Ioan. 18. & Matth. 26. materiali gladio uti noluit, sed potius Petro iussit, ut illum in vaginam converteret, ut considerat glos. in cap. causam quae, qui silij sint legitimi. Et D. Paul Rom. 13. Principibus vectigal, & tributum esse reddendum admonuit, Titumque docuit, Tit. 3. ut suadeat Christianis, subditos esse Principibus, & potestatibus; quod & Petrus praecepit, 1. Pet. 2. cum dicit: Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum; sive Regi, quasi praecellenti; sive Ducibus tanquam ab eo missis; & paulo post. Deum timete, Regem honorificate: iunctis alijs, quae optime ad hoc idem congerunt, & expendunt. Molina d. disp. 28. col. 132. litt. E. Navar. d. notab. 3. n. 63. pag. 101 in fine, Bellarmi. d. lib. 5. c. 2. & 3. Paramus d. opin. 4. n. 24 & alij relati a Freitas d. cap. 6. num. 60. Vbi [sect. 40] adducunt illud Sedulij in Hymno Epiphaniae ab Ecclesia saepe repeti solitum: Hostis Herodes impie, Christum venire quid times? Non eripit mortalia, Qui Regna dat Coelestia. Quod [sect. 41] expressius etiam dixit D. August. sup. Ioan. d. c. 28. relatus a Greg. Lop. glos. mag. col. 5. in fin. dum scribit. Audite ergo Iudaei & Gentes, audi circuncisio, audi praeputium, audite omina Regna terrena, non impedio dominationem vestram in hoc mundo, Regnum meum non est de hoc mundo. Nolite metuere metu vanissimo, quo Herodes ille maior, cum Christus natus annuntiaretur, expavit, & tot infantes; ut ad eum mors perveniret, occidit, timendo magis quam irascendo crudelior. Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite ad Regnum, quod non est de hoc mundo: venite credendo, & nolite saevire metuendo. Qvinto & ultimo considerari potest, [sect. 42] ipsosmet Romanos Pontifices, & sanctos Ecclesiae Patres, non solum ubi de Regnis & Imperijs infidelium tractatur, sed etiam ubi de fidelibus controvertitur, spiritualem potestatem a temporali secernere, & aperte probare videri, illam tantum apud Pontificem residere, hanc vero libere, immediate & privative Regibus, & Principibus saecularibus ex Dei ordinatione competere. Sic enim [sect. 43] D. Aug. in cap. quo iure, distinct. 8. humana iura Imperatorum esse inquit; quia Deus per Imperatores & Rectores saeculi humano generi iura humana distribuit. Et Leo. l. in epist. 38. & in multis alijs, quas ad Theodosium, Martianum & Leonem Impp. scripsit, ipsos a Deo ad Imperium electos fatetur, prout & D. Gregor. lib. 2. epist. 61. scribens ad Mauricium, affirmat his verbis: Potestas super omnes homines dominorum meorum pietati coelitus data est. Et D. Cyprian. in cap. quoniam, d. distinct. & eandem sententiam magis exprimens, ait: Mediator Dei & hominum Christus Iesus sic utriusque potestatis officia discrevit, ut Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent, & rursus Pontifices pro temporalium tantummodo cursu Imperatorum legibus uterentur. Nicolaus etiam Papa [sect. 44] in cap. cum ad verum, 96. distinct. luculenter scribit: Cum ad verum perventum est, ultra sibi nec Imperator iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen Imperatorium usurpavit. Quoniam idem mediator Dei & hominum homo Christus Iesus, actibus proprijs, & dignitatibus distinctis, officia potestatis utriusque discrevit. Cui convenit Gelasius Papa in cap. duo sunt, ead. dist. sic inquiens: Duo sunt Imperator Auguste, quibus hic mundus regitur, auctoritas sacra Pontificum, & Regalis potestas: ubi cum Bellarm. d. c. 3. notandum est, Gelasium non solum de executione loqui, sed de ipsa potestate & iurisdictone temporali, quam a tota Papae potestate distinguit. Quod non minus aperte ostendit Leo Papa in cap. nos si incompetenter. quaest. 7. §. sed notandum dum ait: Duae sunt personae, quibus mundus iste regitur, Regalis videlicet, & Sacerdotalis, sicut Reges praesunt in causis saeculi, ita Sacerdotes in causis Dei: & paulo post: Sicut Ozias a Domino percusus est, quia Sacerdotum officia usurpare non debuit, sic Sacerdotibus, & Prophetis Regum officia usurpare non licuit. Idem [sect. 45] tradit Innocent. III. in cap. solitae, de maiorit. & obed. ubi postquam Soli, & Lunae has duas potestates aequiparavit, sic addit: Et non negamus, quin praecellat Imperator in temporalibus illos, qui ab eo temporalia suscipiunt, sed pontisex in spiritualibus antecellit, quae tanto sunt temporalibus digniora, quanto anima praefertur corpora, ut quanta est inter Solem, & Lunam, tanta inter Pontifices, & Reges differentia cognoscatur. Et in cap. per venerabilem, qui filij sint legitimi, ubi ait: Cum Rex superiorem, in temporalibus minime recognoscat, &c. & in dict. cap. novit, de iudicijs, ibi: Non putet aliquis, quod iurisdictionem illustris Regis Francorum perturbare, aut minuere intendimus; cum ipse iurisdictionem nostram: nec velit, nec debeat impedire. Et infra: Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium: & cum iurisdictionem propriam non sufficiamus explere, cur alienam usurpare vellemus: ubi Pontifex usurpationem alienae iurisdictionis appellat, si temporalem iurisdictionem in Regno Francorum tentaret assumere. Quod in simili etiam probat Honorius III. in cap. tuam, de ordin. cognit. ubi pro comperto habet, se non esse legitimum iudicem in causa de successione Reginae Cypri, sed Regem Francorum, cum tamen causam natalium eiusdem Reginae ad Apostolicam Sedem pertinere affirmet: Vtpote (inquit) quae ad forum Ecclesiasticum pertinet. Cui consentit Alexand. III. in cap. lator, & cap. causam el 2. qui filij sint legitim. ibi: Nos attendentes, quod ad Regem pertinent, non ad Ecclesiam de talibus possessionibus iudicare. Et in cap. si duobus, §. denique, de appellat. ubi [sect. 46] rogatus, an appellatio a iudice saeculari ad Papam teneret? respondit: Tenet quidem in ijs, qui sunt temporali nostrae iurisdictioni subiecti: in alijs vero secundum iuris rigorem credimus non tenere, etsi de consuetudine Ecclesiae teneat. Quam tamen consuetudinem abrogatam iam esse experimur, ut ibidem advertit gloss. verb. Credimus, & Navarr. d. cap. novit, num. 25. ubi ait, quod hoc totus servat Christianismus. Et in [sect. 47] hoc ipsum respiciens Div. Ambros. relatus in cap. convenior 23. quaest. 8. ad Imperatores palatia, id est, res saeculares, ad Sacerdotes Ecclesiam, id est, res spirituales pertinere docet: & Nicolaus Papa in cap. inter haec 6. 3. q. 2: Sancta (inquit) Dei Ecclesia mundanis nunquam constringitur: gladium non habet nisi spiritualem, non occidit, sed vivificat: & in cap. Imperium, distinct. 10: Nolite praeiudicium Dei Ecclesiae irrogare: illa quippe nullum Imperio vestro praeiudicium infert. Hosius [sect. 48] item Episcopus Cordubensis in Epistol. Athanasij ad solitariam vitam agentes, Imperatori dixisse narrator: Tibi Deus Imperium: nobis autem ea, quae sunt Ecclesiae Christus commisit. Et D. [sect. 49] Bernard. lib 1. de consid. ad Eugen. hanc spiritualis, & temporalis potestatis distinctionem sic exprimit: Habent haec infima & terrena indices suos, Reges, & Principes terrae; quid fines aliorum invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? Et lib. 2. Quid tibi aliud dimisit Petrus Apostolus? Quod autem habeo, inquit, hoc tibi do, argentum, & aurum non est mihi: Esto ut alia ratione hoc tibi vendices, sed non Apostolico iure. Plane Apostolis interdicitur dominatus, quomodo tu tibi audes usurpare? & lib. 3: Ira tu hares, & Orbis haereditas? dispensatio tibi credita est, non data possessio: non tu ille, de quo Propheta, & erit omnis terra possessio eius. Haec sunt potiora argumenta, & plane satis urgentia, quibus superior negativa opinio maxime adstrui, & confirmari videtur. Sed [sect. 50] Ego adhuc, illis non remorantibus, contrariam affirmativam longe veriorem, & communiorem existimo, quae in Romano Pontifice utriusque gladij, spiritualis scilicet, & temporalis, auctoritatem, & potestatem, non tantum indirectam, verum etiam directam, constituit; atque adeo eidem supremam in omnibus Regnis, & provincjis fidelium, infidelium dominationem, & iurisdictionem, iusta causa exigente, concedit. Quam secure & absolute admittunt omnes Auctores, quos in cap. praecedenti num. 19. pro tertia opinione citavi. Et [sect. 51] specialiter de infidelibus loquentes Hostiens. & alij, quorum sup. cap. 10. ex n. 1. meminimus, qui post adventum Christi omne dominium, & imperium in Ecclesiam translatum fuisse dixerunt; residereque in Romano Pontifice, ut in summi, & veri Regis Christi Vicario, & ideo posse, infidelium Regna, quibus voluerit, iure suo donare; eosque compellere, ut Romanae sedis auctoritatem agnoscant. Et [sect. 52] ultra eos, expressé eandem sententiam comprobat Bart. in l. liber homo 103. D. de verb. oblig. & in tract. de insula, verb. Nullius, num. 7. & in Extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, num. 9. ubi hinc deducit, Summum Pontificem non solum concedere posse Regna infidelium, quae aliquando Christianorum fuerunt, sed etiam terras, & insulas noviter detectas, quae ab aliquibus gentibus habentur, & detinentur, & hoc pluries a papa factum esse. Idem sequitur [sect. 53] Oldrad. cons. 72. Henricus Boic, & Petr. Ancharran. in cap. gaudemus, de divortijs, idem Ancharran. in d. cap. quod super, de voto, Ioan. de Lignano in tract. de bello, cap. 9. Sylvester in sum. verb. Papa, quaest. 2. 7. 10. & sequentibus, verb. Infidelitas, q. 7. & verb. Legitimus, q. 4. August. de Ancona de potest. Eccles. q. 1. art. 17. & seqq. & q. 23. art. 1. & q. 4. & q. 46. art. 2. in solut. tertij, Ioan. Lupi de Palac. Rubios d. tract. de obtent. Reg. Navarrae, par. 2. per tot praecipue §. 6. & 7. & plures alij relati a Navarr. in. d. cap. novit, notab. 3. num. 19. & 20. Franc. Thaironus cognomento Doctor Illuminatus in 4. dist. 19 q. 4. ubi papam unicum, & supremum mundi Monarcham esse inquiunt, & per consequens etiam ad infideles eius iurisdictionem extendunt. Alvarus Pelagius lib. 1. de Planctu Eccles. art. 13. litt. D. ubi Ecclesiae, & Pontificis potestatem summe amplians resolvit, Insideles, Idololatras, & Paganos nullam unquam iurisdictionem habuisse, & ideó Regna illorum omnia[sect. 54] pertinere ad Ecclesiam Christianam, & per consecutionem ad Papam, qui praefectus est illi. Praeposit. Mediolanens. in cap. apud misericordem 32. q. 5. fol. 240. col. 4. quem sequitur Sylvester d. verb. Papa, num. 141. ubi docet, quod ratione utlitatis publicae, potest Papa etiam infideles privare iure suo. Petr. Belluga in Speculo Princip. rub. 39. §. novissime, ubi ait, quód Iudaei, & alij infideles bonis suis auctoritate Pontificis spoliari possunt, & illa habent ut peculium. Bald. cons. 389 Consuetudo est, in fine, num. 10. lib. 1. quem refert, & sequitur Cardinal. Tuschus pract. conclus. iur. litt. B. conclus. 36. num. 3. ubi ait, [sect. 55] auctoritatem suscipiendi belli contra Reges, & Principes infideles maxime penes Summum Pontificem residere. Hugo in tract. de officio quatuor Praelat. 1. p. tit. de duplici potest. Papae, num. 1. & seqq. Anastas. Germon. de sacror. immun. lib. 3. cap. 13. per totum, Bobadilla dict. lib. 2. Polit. cap. 17. n. 3. & num. 9. ubi plurimos citat, litt. D. Celsus Mancinus in tractat. de iurib. Principat. lib. 3. per totum & lib. 4. ex cap. 1. ad. 9. Doct. [sect. 56] Marta omnino videndus in dict. tractat. de iurisdict. 1. part. cap. 17. & 19. cum multis sequentibus, praecipue cap. 24. cuius argumentum est: Papam posse concedere Regna infidelium alicui Christiano. Vbi num. sin. concludit, quod, cum hanc opinionem amplectatur sancta Mater Ecclesia, & quando videtur expediens, illam exerceat, non deberent Christiani Scriptores illam veneno afficere. Et cap. seq. eorum argumentis plene respondet, qui, Papam solum indirectam temporalem iurisdictionem, & ratione peccati habere contendunt. Quod idem late, & [sect. 57] nervose ostendere, & defendere conatus est Th. Bozius Eugubin. de sign. Eccles. lib. 17. sign. 76. cap. 4. vers. Ioanni Primo, & in peculiari tractatu de temporali Eccles. Monarch. & iurisdict. lib. 1. cap. 1. pag. 13. & cap. 23. pag. 231. & fere per totum, & in alio tract. de iure naturali, & Divino Ecclesiasticae potestatis, & libertatis lib. 2. cap. 9. cum multis sequentibus, & in tract. de antiquo, & novo Ital. statu contra Machiavellum lib. 4. cap. 5. & 6. ubi constantissime affirmat, hanc esse Theologorum communem sententiam, Papam non modo esse Pontificem Summum, sed etiam Regem summum totius Orbis terrarum; sive numerum Theologorum, qui de hac re scripserunt, consideremus, sive auctoritatem, doctrinam, aut dignitatem. Et pro [sect. 58] ea (inter alia) sigillatim expendit verba D. Thomae lib. 3. de regim. Princip. cap. 10. 15. & 19. ubi concludit, omne dominium, quodcumque est, non modo in Italia, sed in Orbe toto, habere principium, virtutem, & operationem a dominio Papae, non solum spirituali, sed etiam temporali, quod dedit, ac dat illi Christvs, qui temporaliter est Dominus Orbis, & directe ad spiritualem vitam suum ordinavit Principatum. Henrici [sect. 59] Gandavensis quodlibeto 6. q. 23. ubi resolvit, quod de iure Divino, & naturali Sacerdotium supereminet Imperio, & penes Pontificem residet utraque iurisdictio, & super spiritualia, & super temporalia, & similiter eius immediate executio. Et secundum hoc Sacerdos Apostolicus se habet ad Reges, & Principes, tanquam Architecti ad artifices, eis leges, & regulas dando, secundum quas debent iurisdictionem suam exequi, & populous regere. Sancti Antonini [sect. 60] in sum. tit. 3. de domin. Regn. cap. 2. ubi ait: Credimus, imo scimus, quod Papa est generalis Vicarius Iesu Christi, & non solum habeat potestatem, sed plenitudinem potestatis etiam super infideles, qui etsi non habent; legem nisi naturae, si tamen contra legem ipsam naturae faciant, licite per Papam puniri possunt. Et [sect. 61] Roderici Sanctij Episcopi Zamorensis in lib. de orig. ac differentia Princip. p. 1. ubi ait, quod nemo nisi Christvs, vel eius Vicarius in terris potest dicere illud, quod Propheta de Christo dixerat: Mihi alienigenae subditi sunt. Nam propter universale dominium nullus mortalium est ei alienus, & non subditus; quia scriptum est de eo: Data est mihi omnis potestas in coelo, & in terra. Et iterum: Omnes gentes servient ei, & dominabitur a mari usque ad mare, & omnis terra possessio eius. Quae auctoritates loquuntur de Romano Pont. qui vice Christi principatur in universo Orbe in spiritualibus, & temporalibus; & habet verum, unicum, & immediatum totius mundialis machiae Imperium, cui Imperator deservit, & subministrat, ita ut ad iussum Principatus Papalis, sit amobilis, revocabilis, corrigibilis, & punibilis. Idem [sect. 62] etiam novissime probat Calistus Remirez dict. tractat. de lege Regia Aragon. §. 2. num. 44. ubi concludit, quod in finem supernaturalem ubique terrarum Romanus Pontifex utrumque gladium habet, & non solum Ecclesiasticam, sed etiam saecularem supremam potestatem, quam, quantum finis supernaturalis postulabit, super omnes Principes fideles, quin imo, & infideles exercere poterit. Quod in provincijs & Regnis Saracenorum secure post alios, quos refert, admittere videtur Freitas de Imperio Asiat. cap. 8. num. 42. Et magis praecise, in [sect. 63] terminis ipsiusmet quaestionis, de qua sermonem habemus, quod Alex. VI. potuerit Indiarum Occidentalium Inquisitionem, & conquisitionem Regibus nostris concedere, & quod illi hoc titulo fulti (praeter alios, quos supra retulimus) iuste easdem acquirere, & retinere possint, integro tract. probasse, & defendisse videtur [sect. 64] Ioan. Lup. Palac. Rubios, cui titulum secit: Insularum maris Oceani, ad quem se remittit in dict. tract. de obtent. Navarr. 2. par. §. 1. in fine. Ginesius Sepulveda in Apologia pro eadem Indiarum conquisitione ad Episcopum Segoviensem. Petr. Malferitus [sect. 65] I C. Balearis in saepe allegato consilio 769. apud Mandel. vol. 4. ex num. 40. & ex num. 86. & num. ult. ubi intrepide concludit, hanc Alex. VI. concessionem validam, & licitam fuisse, & Reges nostros eius virtute in utroque foro has Novi Orbis regions securissime possidere. Marquard. [sect. 66] de Susanis in tract. de Iudae. & Infidel. 1. par. cap. 14. ubi inquit, quod contrarium dicere saperet haeresim, & quod dictae concessionis virtute iuste bella mota fuerunt Indis noviter repertis per gentes Hispanorum, eodem titulo legitime possessi sunt, & possidentur. Greg. Lop. [sect. 67] licet parum sibi constans in. d. l. 2. tit, 23. p. 2. glof. magn. col. 3. & magis secure in. l. ult. 18. p. 2. glos. 7. verb. En la conquista, ubi quaerens, quaenam Regna hodie possint dici de conquaesta Regis Hispaniae, cum iam, Deo favente, omnis eius terra, quae olim a Saracenis occupata erat, ab illis ablata fuerit? respondet: Potest dici, quod tunc erunt de conquaesta Regis Hispaniae omnes insulae, & terrae firmae maris Oceani, iuxta concessionem Alexandri: multum enim Papae concessio in his operatur, iuxta notata per Bartolum in tract. de insula, verb. Nullius, col. 2. & 3. & si Papa voluit, potuit, & de eius potestate dubitandum non est, licet istae terrae nunquam fuerint in potestate nostra. Cum Papa sit Vicarius Christi, cui omnia sunt subdita. Et in l. 29. tit. 28. p. 3. verb. Poblaren, ubi illum text. ponderans, & multum commendans doctrinam Bart. in d. tract. de insula, verb. Nullius, inquit: Quae applicare sum solitus concessioni factae per Summum Pontificem Alexandrum Catholicis Regibus Hispaniae de insulis, & terra firma Indiarum maris Oceani. Idem [sect. 68] sequuntur, eandem Alexand. VI. donationem laudantes, & utilem, ac validam fuisse probantes, Franc. Vargas in tract. de Episcop. iurisdict. confirm. 10. Anastas. Germon. omnino legendus d. cap. 13. num. 34. & seqq. Ioan. Metellus relatus in Theat. vitae hum. volum. 28. lib. 2. pag. 4236. Camillus Borrellus de praestan. Reg. Cath. cap. 46. num. 224. Ioan. Boterus in relation. univers. 4. par. lib. 2. pag. 49. Rutil. Benzon. de ann. lubil. lib. 1. cap. 10. pag. 53. ubi resert Sanderum de visib. Monarch. lib 7. Bobadilla in dict. cap. 17. num. 7. Marta d. cap. 24. num. 32. Paramus d. lib. 3. de orig. Inquisit. q. 1. opin. 4. num. 145. ubi resert quemdam Doctorem nomine Vazquez cons. 8. de eadem donatione agentem, quem Ego invenire non potui, Zevell. d. 4 tom. commun. q. fin. ex n. 309. ubi tandem resolvere videtur, quod licet Principes per se non possent terras infidelium debellare, bene tamen possunt ex licentia & facultate Pontificis; & quod haec fuit ratio, propter quam Reges Catholici, & eorum successores possident haec Regna Indiarum, quae Alex. VI. eis addixit hac conditione, & lege, ut ad Christianam Religionem eos reducendos studerent; & quod ita succedit regula l. iuste possidet, D. de acquirend. possess. Pat. Ferdin. Rebellus de oblig. iust. lib. 18. quaest. 23. per totam, ubi loquitur de alijs similibus aliorum Pontisicum donationibus, Regibus Lusitaniae factis, ad conquisitionem Indiarum Orientalium. Antonius de Herrera omnino legendus in sua hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. & seq. ubi Hispano sermone de eadem Pontificis potestate plenissime agit, & de causis, & rationibus, quae Alex. VI. movere potuerunt, ut supremum huius Novi Orbis Imperium Regibus Castellae, & Legionis, eorumque successoribus pleno iure concederet. Et melius [sect. 69] Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei lib. 10. cap. 13. & lib. 17. c. 4. & de Italiae statu lib. 3. cap. ultim. pag. 342. & seq. & lib. 4. cap. ult. pag. 445. ubi ita scribit: His addi posset, quod supra diximus, ab Alex. VI. Indias Occidentales, & Orientales aequis partibus inter Castellanos, ac Lusitanos fuisse divisas. Quod cum multis de causis efficere posset ille, tum vero ea quam S. Antoninus tradidit, quia scilicet Pontifex, Christi, Deique Vicarius quodcunque voluerit in terris, ligat, ac solvit ob publicum bonum; iusque ipsi est infideles punire, cum iuxta lumen naturale nequaquam vivunt, atque omni dominio privare. Atque ita non modo haec potest, quatenus est necessarium ad salutem animarum, sed etiam quatenus est utile ad bonum publicum. Nam cum Christus Petro dixit: Pasce; iussit, ut subditos aleret omni subsidio spirituali, ac temporali, ut, post clarissimos Doctores, adnotavit omni virtutum genere fiorentissimus Cardinal. Toletus. Ille quoque [sect. 70] Chiapensis Episcopus Fr. Barthol. de las Casas, licet Indiarum debellationi parum in suis opusculis faverit, earum tamen acquisitionem hoc Pontificiae concessionis titulo, saltem quoad dominium supremum, inconcussam manere resolvit in dict. tract. comprobatorio, ubi cum multis medijs Papae potestatem in gubernandis, restringendis, aut etiam tollendis infidelium dominijs, & provincijs asseruisset, tandem fol. 66. haec in verba prorumpit: I este es, i no otro el fundamento fortissimo mas que todas las duras i firmes pennas, sobre el qual tienen los dichos Catolicos Reyes de Castilla i Leon assentado i colocado cerca de aquel universo, amplissimo i estendido Orbe de aquellas Oceanas Indias, su ministerial Principado, i Real senorio; conviene a saber, en el Divino poder del Papa, comunicado al Papa de Christo, i del Papa a los Reyes, i assi les compete per autoridad del Derecbo Divino. Por tanto de aqui adelante ninguno debe poner duda en esta justicia, i tampoco deben vaguear fingiendo varios titulos. Eamdem etiam sententiam novissime probat, & sequitur August. Barbosa in Pastorali, 1. par. tit. 3. cap. 2. n. 41. & sequentibus, & Nos prosequimur infra cap. seq. ex num. 19. & lib. 3. cap. 1. ex. num. 13. Pro cuius sententiae confirmatione, ex innumeris argumentis, & auctoritatibus, quibus eam fulciunt, & defendunt Doctores supra relati, praesertim Germon. dict. cap. 13. Paramus d. opin. 3. ex. num. 26. & Marta d. 1. par. ex cap. 18. ad 23. Primo considerari potest, quod [sect. 71] cum Romanus Pontifex, ex concordi, & necessaria ad salutem, omnium Catholicaorum assertione, officium Dei gerat in terris, & Christi Domini Vicarius esse dicatur, unumque cum eo tribunal constituat, cap. licet, cap. quanto, cap. inter corporalia, de translatione Episcop. cap. 1. vers. Porro, ut Eccles. benef. quin imo & sit Deus vivens in terris, iuxta elegans dictum Ioan. de Anania in cap. quod olim de Iudaeis, quod resert, & multum extollit Socin. Iunior consil. 31. n. 51. & 52. Sacrilegij [sect. 72] instar esse videtur, eximiam eius, & omnimodam potestatem, & auctoritatem in dubium vocare, arg. l. 2. C. de crimin. sacrileg. & Solem (quod aiunt) facibus adiuvare, in ea comprobanda, aut commendanda, verba consumere, cum se ipsam satis ostendat, ut alias dicitur in l. 1. D. de in integ. restit. & in cap. si omnia 6. q. 1. Et de [sect. 73] hoc extent integri, & locupletissimi tractatus, & commentarij Ioan. Parisiens. Augustini de Ancona, Barthol. de Spina, B. Ioan. a Capistrano, Hieronym. Albani, Franc. de Vargas, Steph. Aufrerij, Petr. Albiniani, Petr. a Monte, Laelij Iordani, Alfonsi Alvarez Guerrero, Ioan. Stephani de adorat. pedum Pontif. & alij, qui habentur inter tract. DD. tom. 13. par. 1. & 2. Albertus Pighius in tract. de Eccles. Hierarch. & Ioan. Stapletonius in tract. de magnit. Eccles. Rom. ultra quos, plurima etiam congesserunt Palac. Rubeus dict. tract. de obtent. Navarrae, 2. par. per totam, Malferitus, & eius additio dict. cons. 769. Afflict. decis. Neapol. 265. num. 14. Ludov. Gomezius in cap. 1. de constit. lib. 6. ex numer. 28. Chassaneus in Catal. glor. mundi, 4. par. consid. 7. Paulus Fuscus de visitat. lib. 1. cap. 2. num. 2. & 21. & alibi passim. Pet. Bertrand. in tractat. de orig. iurisdict. q. 4. num. 1. & 5. & de iurisdict. Eccles. q. 2. n. 12. Riminald. cons. 57. num. 22. Guillel. Redoanus de spolijs, q. 7. §. his praesuppositis. per totum, Iulius Clar. recept. sent. §. fin. q. 35. vers. Videamus, Pet. Gregor. lib. 15. Syntag. cap. 3. num. 1. & seqq. Peregrin. de iure Fisci lib. 1. tit. 2. ex num. 1. ad 37. Anastas. Germon. lib. 3. de sacr. immunit. cap. 13. ex num. 4. Petr. Cenedo, qui plures alios recenset in collect. 47. ad Decretum, n. 2. & 3. & collect. 24. num. 18. pag. 33. Paramus d. lib. 3. q. 1. per totam, & dict. q. 1. num. 31. cum multis sequentibus, Camill. Borrellus in sum. decis. tit. 4. & de praestan. Reg. Cathol. cap. 47. n. 45. Card. Paleot. de sacro Consistorio Cardinal. in conclus. oper. membr. 5. pag. 363. Hier. Zevallos pract. commun. q. 645. num. 2. Petr. Beltranus a Guevara in propugnaculo contra Venetos, assert. 2. §. 1. pag. 143. & 144. Ioan. Baptist. Valencuela in monit. contra eosdem Venetos, 5. part. ex num. 99. & 6. par. ex num. 50. Anton. Cardos. in repert. verb. Papa, num. 5. & novissime Ioan. Pineda in commentar. sup. Eccles. pag. 1203. & seq. Pat. Suar. in defens. Fidei lib. 3. cap. 14. & 29. & in tract. de Fide, disput. 10. sect. 1. Ponte in convenien. utriusque Monarch. lib. 1. cap. 4. pag. 18. Fr. Petr. Ramon. de primatu Petri, Calist. Remirez de lege Regia Arag. §. 2. num. 19. 20. & 48. & Garsias Mastrillus de Magistrat. lib. 1. cap. 2. ubi concludunt, quod [sect. 74] Papa inter omnes mundi Principes supremum obtinet Principatum, & Monarchiam, & est maior omnibus hominibus, & unus omnium Princeps, constitutus super Reges, & Regna, causa causarum, Dominus Dominantium, vertex omnium dignitatum, omnia, & super omnia: & quod [sect. 75] nullus ei potest dicere: Cur ita facis? nec de eius facto iudicare, iuxta glossam in dict. cap. quanto, & in cap. cuncta per mundum 9. q. 5. & tradita ab Innocent. in cap. inquisitioni, num. 3. & 4. de sentent. excommun. & Socin. sup. ubi addit, quod [sect. 76] quidquid agit Papa, agit tanquam Deus, cum eius potestas ex Deo sit, eo quod contra potestatem Clavium, quin Papa omnia possit, disputandum non est. Vnde glossa singularis in cap. serpens, de poenit. distinct. 1. scriptum reliquit, [sect. 77] quod qui Papae mentitur, perinde sacrilegium committit, ac si Deo mentiretur. Et D. Antonin. in 3. part. sum. tit. 22. cap. 5. §. 1. & §. 11. & alij quos refert, & sequitur Peregrin. d. tit. 2. num. 2. maiorem [sect. 78] esse, inquit, iurisdictionem Papae, quam Angelorum, cum iuxta sententiam D. Paul. 1. Corinth. 6. ipsos etiam Angelos iudicare possit; quod in specie expendit Innocent. in cap. per venerabilem, circa finem, vers. Paulus etiam, qui filij sint legitimi, & Alex. III. in cap. relatum 2. q. 1. & qualiter accipiendum sit, bene explicat Thom. Bozius, plura alia ad nostrum propositum referens in lib. 5. de iure natur. & Divin. Ecclesiast. libert. & potest. cap. 10. & Paramus d. opin. 4. ex num. 59. Tertullian. quoque lib. 1. ad uxorem, Pontificem [sect. 79] Maximum, Regem saeculi appellat, & Ecclesia de eo canit: Tu es Pastor ovium, Princeps Apostolorum; Tibi tradidit Deus omnia Regna mundi. Et D. [sect. 80] Bernard. lib. 3. de consider. ad Eugen. sic elegantissime scribit: Tu, qui es Sacerdos magnus, Pontifex summus, Princeps Episcoporum, haeres Apostolorum, primatu Abel, gubernatu Noe, Patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus, &c. Et in fine libri 4. eum nominat: Christianorum Ducem, pastorem plebium, ultorem scelerum, malorum metum, malleum tyrannorum, Regum patrem, legum moderatorem, Canonum dispensatorem, sal terrae, Orbis lumen, Sacerdotem altissimi, Vicarium Christi, Christum Domini, Deum Pharaonis. Et in hoc idem respiciens [sect. 81] D. Augustinus in sermone quodam Apost. Petr. & Paul. incip. Fortis & humilis, non minus efficaciter, & eleganter eamdem universalem Ecclesiae potestatem in spiritualibus, & temporalibus, brevi hoc verborum compendio exposuisse, & constrinxisse videtur: O mira potentia, & ineffabilis gratia Salvatoris: quis plebeium piscatorem Apostolorum facile crederet Principem? & Regibus obsistere? Reges sanctificare? Regnis omnibus imperare? mundum refraenare legibus? daemonem calcare pedibus? iubere virtutibus? coelum hominibus aperire, cum velit, claudere, cum placeret? conversis donare, negare perversis? merita mundi cognoscere? culpas, & crimina hominibus relaxare? Quod etiam ante cum [sect. 82] agnoscit B. Ignatius, qui vixit temporibus Apostolorum, dum in epistola ad Smyrnenses scribit, post Deum secundo loco, & ante omnes Reges, Pontificem honorandum: Vt Principem Sacerdotum, imaginem Dei ferentem, Dei quidem propter Principatum, Christi vero propter Sacerdotium. Et [sect. 83] Petrus Blesiensis luculentissimus sui temporis Scriptor, relatus & laudatus ab Illustriss. Cardin. Baronio in Paraenesi ad Remp. Venet. pag. 6. qui Coelestinum Pontificem his verbis alloquitur: Princeps Apostolorum adhuc in Apostolica sede regnat, & imperat, & in medio est constitutus iudiciarius rigor: illudque restat, ut exeratis in maleficos, Pater, gladium Petri, quem ad hoc constituit super gentes & Regnae, Christi crux antecellit Caesaris aquilas, gladius Petri gladio Constantini, & Apostolica sedes praeiudicat Imperatoriae potestati. Vestra potestas a Deo est, an ab hominibus? Nonne Deus Deorum locutus est vobis in Petro Apostolo, dicens: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum & in coelis: & quodcunque solveris super terram, erit solutum & in coelis? &c. Quapropter [sect. 84] quidam Anglicus relatus a Gloss. in prooem. Clement. Episcopo Chiapensi in dict. tract. comprobator. fol. 63. & a Navarro d. cap. novit. notab. 3. num. 12. hanc amplissimam Pontificis potestatem venerans, & admirans, sic eum alloquebatur: Papa stupor mundi, qui maxime rerum Nec Deus est nec homo, quasi neuter inter utrumque. Quod [sect. 85] vel ex ipsis etiam Papae, aut Pontificis nominibus, quibus haec summa dignitas nuncupari solet, bene significatur. Nam iuxta veriores eorum etymologias, & acceptiones, Pontifex a summa quam habet faciendi, & operandi potestate appellatur; & Papa, quasi omnium Pater, sive quasi stupendus, venerandus, & admirandus, ut constat ex his, quae observant Brisson. Hotman. Berru. Prateius, Ioan. Calinus, & reliqui, qui de verbis iuris scripserunt, Alciat. lib. 2. Parergon. cap. 6. Corras. in. 1. 2. §. deinde ex his, D. de orig. iur. num. 17. & 18. & lib. 5. miscellan. cap. 15. & lib. 3. cap. 22. Ioan. Fungerus in Etymol. Graeco-Lat. in eisdem verbis, Gilbert. Regius lib. 1. enantioph. cap. 24. Ant. Cardosus in d. verb. Papa, num. 1. & Sebast. Covarr. in Thesaur. ling. Hisp. verb. Papa, fol. 577. & verb. Pontifice, fol. 592. Et [sect. 86] licet olim Papae nomen alijs etiam inferioribus Episcopis tribueretur, ut late observat Hieronym. Savaro in comment. ad Sidon. Apol. epist. 1. lib. 6. & alibi passim, & Corras. d. cap. 15. postea tamen circa annum 850. Episcopis tribui desijt, & peculiare solius Romani Pontificis ob eminentiam dignitatis factum fuit, ut constat ex Concil. Chalcedon. act. 16. & testatur Baronius in Martyrolog. ad diem 10. Ianuarij, Anton. Mornacius in observat. super Cod. ad l. 4. C. de summa Trinit. pag. 14. & novissime Mauclerus in epistola dedicator. ad libros de Monarch. Neque hoc mirum videri debet, cum apud [sect. 87] Hebraeos, Athenienses, Lacedaemonios, AEgyptios, Persas, Gallos, Germanos, Romanos, & sapientissimas alias nationes, id commune fuerit, ut ijdem forent Pontifices Maximi, ac Reges, sive in sacra, & prosana simul summum ius Sacerdotes haberent, ut habetur Deut. cap. 17. & apud Ioseph. lib. 14. antiq. cap. 16. & 17. Xenophont. in lib. de Rep. Lacedaemoniorum, Aelian. lib. 14. de varia hist. cap. 34. Strabon. lib. 17. Euseb. in Chronic. Agathiam lib. 2. Caesar. lib. 6. de bello Gallico, Tacit. de morib. German. Cicer. lib. 2. de legib. Valer. Maxim. lib. 1. cap. 1. & late prosequitur Caesar Baronius dict. anno Christi. 57. numer. 33. & seqq. & eo translato, & non relato Th. Bozius lib. 4. de Ital. statu cap. ult. & de ruinis Gent. lib. 3. cap. 6. Paramus dict. opin. 3. ex num. 53. & Marta dict. 1. par. de iurisdict. cap. 22. num. 7. & 8. & cap. 25. ex num. 50. Petr. Greg. lib. 15. Syntagm. cap. 1. Bobadill. d. cap. 17. n. 3. & 10. & tx. in cap. Cleros, 21. dist. Et [sect. 88] conducit, quod magis in specie nostra de Hebraeorum Sacerdotibus tradit Boz. d. lib. 3. de ruinis Gent. cap. 2. pag. 234. quod ad eos praecipue spectabat, terram Promissionis dividere, & eam quisque partem sortiebatur, quam illi assignassent, ut habetur Iosue 14. qui etiam, eadem de causa, ut idem Auctor advertit lib. 1. cap. 1. pag. 128. in superhumerali vestis Sacerdotalis, quae Poderis appellabatur, totum Orbem contextum gerebat, quasi totum illum suis humeris gestari, & ex praescripto suo gubernari, significaretur. Secvndo facit, quod licet plures Auctores in ea opinione fuerint, ut in Christo, ut homine, nullum temporale Regnum, nec dominium constituant, ut vidimus supra in 2. arg. contrariae, assertionis: verior [sect. 89] tamen, & magis communis esse videtur aliorum sententia, qui Christo omnia creata subiecta fuisse dicunt, & a Christo gubernari, non modo uti Deo, sed etiam uti homine, quia sibi haec omnia habuit. Quam ita [sect. 90] constanter a sanctis Patribus teneri affirmat Thom. Boz. de ruinis Gentium lib. 6. cap. 1. ut ab ea recedere, haereticum esse dicat. Sic enim tradunt S. Irenaeus lib. 4. adversus haereses cap. 37. Iustinus q. 140. Athanas. lib. 5. cap. 4. Basil. Psalm. 2. Cyril. Ierosolymit. catech. 10. Chrysost. cap. 1. ad. Ephes. & ad Hebrae. Ambros. in eadem epistol. ad Hebrae. Hieron. par. 7. August. lib. 2. de concup. pag. 109. Hilarius lib. 2. sup. Matth. in princip. Cyril. Alexandrin. lib. 2. in Ioan. cap. 13. & Theologi communiter in 4. distinct. 48. q. 1. A quibus [sect. 91] in substantia non valde dissentiunt, qui alia consideratione utentes, resolvunt, Christvm ab instanti suae conceptionis ex dono Patris, & Hypostaticae unionis virtute, absolutam, & universalem totius Orbis Monarchiam, & quam in spritualibus habuisse, ita ut absque cuiusquam iniuria, usurpare sibi potuerit, & possit omina mundi Regna, Reges deponere, ac denique de rebus omnibus temporalibus ad libitum statuere, tanquam illi simpliciter, ac plene subiectis. Quamvis [sect. 92] hoc dominium non tollat ab alijs hominibus iura, & dominia Regnorum, caeterarumque rerum, quas Deus illis concessit; neque Christvs ipse eo unquam in eorum damnum uti voluerit, qui propter eximiam suam humilitatem, & mansuetudinem magis venit ministrare, quam ministrari, & spiritualia, quam temporalia tractare, ut ipse dicit Matth. 20. & Marc. 10. Quam opinionem [sect. 93] absque ullo aenigmate amplectitur D. Bernard. lib. 3. de consid. ad Eugen. dum ait: Dispositio tibi super Orbem credita est, non data possessio. Non tu ille, de quo Propheta ait: Et erit omnis terra possessio eius. Christus hic est, qui possessionem sibi vendicat & iure creationis, & merito redemptionis, & dono Patris. Cui enim alteri dictum est: Postula a me, & dabo tibi gentes haereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terrae. Et [sect. 94] ultra D. Antonin. Almain. & Turrecremat. supra num. 34. relatos, late, & optime probat, & desendit Burgens. in addit. 2. ad Matth. capit. 2. Roffensis contra Luther. artic. 25. Nicolaus Grandis in illud ad Hebrae. 1. quem constituit haeredem universorum. Alvar. Pelagius de planct. Eccles. lib. 2. Episcopus Chiapens. in dict. tractat. comprobatorio, fol. 20. Malferitus dict. cons. 769. numer. 47 & sequentibus, Marquard. de Iudaeis, 2. part. cap. 2. num. 3. August. in. de Ancona in summ. de potest. Eccles. quaest. 1. art. 1. Ant. Corsetus de potest. Regia, 5. par. num. 32. Albert. Pighius lib. 1. Hierarch. Eccles. cap. 3. Navarrus, qui plures alios recenset in dict. cap. novit, notab. 3. num. 8. & seqq. Durand. de origin. iurisdict. q. 3. Sotus in 4. dist. 25. q. 2. art. 1. & 4. Angelus Rocha in Bibliotheca Vaticana pag. 185. & seq. Banez de iust. & iur. quast. 4. de dom. dub. 1. conclus. 1. col. 138. Aragon q. 67. art. 1. §. caeterum, Salon quaest. 4. art. 4. vers. Tertia opinio, Alfons. Mendoca in quodlibet. de dom. Christi, §. 1. & seqq. Caesar Baron. in Annal. Eccles. anno Christi 57. num. 28. & seqq. Molina omnino videndus d. tract. 2. q. 28. ver. Quinta conclusio, Paramus d. q. 1. opin. 3. in princip. & opin. 4. ex num. 61. & num. 90. ubi plurimos Auctores cumulat, expresse tenentes, nulla ratione denegari posse Christo praedictam temporalem potestatem, saltem in habitu Zevall. in pract. commun. quaest. 283. & 739. Valencuela in monitor. contra Venetos, 3. par. 1. num. 69. sol. 78. Pat. Suarez in 3. par. 1. tom. disp. 48. Gabriel Vazquez in eadem 3. par. disput. 87. cap. 2. Pat. Salazar in comment. Proverb. cap. 8. & novissime Franc. Mendoca in comment. ad cap. 3. Reg. annot. 15. sect. 3. num. 22. pag. 665. Thom. Bozius de ruin. Gentium lib. 6. cap. 1. & Marta dict. tract. de iurisdict. 1. part. cap. 22. & in appendice eiusdem capitis, pag. 46. & 47. & novissime post haec scripta Michael Mauclerus de Monarchia, 1. parte, lib. 3. cap. 3. & sequentibus, & Seraph. Freitas de Imp. Asiat. cap. 6. num. 56. & 6. Quibus[sect. 95] aperte Regius Psaltes favere videtur, dum Psalm. 2. & 23. praenuntiat, Christvm a mari usque ad mare dominaturum, Reges cum insulis munera illi oblaturos, gentesque in haereditatem suam habiturum, & in possesionem suam terminus terrae. Necnon illud Psal. 109. ubi Christi Sacerdotium secundum ordinem Melchisedech futurum praedicit, quem constat simul Regem, & Sacerdotem fuisse. Quod [sect. 96] D. Paul. ad. Hebr. 6. vers. 7. dilucidius interpretatur, scribens, quod sicut Melchisedech dictus est Rex iustitiae, itemque Rex Pacis, & ab Abraham decimas accepit, cui & benedixit, ita Christvs, cuius est nomen a Regno, tam in hoc mundo, omnia sibi subijciens, quam in coelo esset perpetuo regnaturos. Ipsi quoque Davidi Psal. 88. pollicitus est olim Deus, ex eius semine perpetuum Regem nasciturum. Et [sect. 97] ante eum hoc ipsum praeviderat Iacob Genes. 49. dum dixit, non defuturum sceptrum de Iuda, nec Ducem de foemore eius, donec veniret, cui repositum esset, nempe Christvs, ut omnes interpretantur. Singulariter tamen audiendum est illud Apocal. cap. 19. Et habet in vestimento, & in foemore suo scriptum: Rex Regum, & Dominus dominantium? ibi enim sermo procedit de Christo, in quo, cum per vestimentum humanitas, ut vult D. Gregor. hom. 3. in Ezech. & per foemur Divinitas, quae secundum eundem Gregor. est tota Dei firmitudo, & foecunditas, intelligatur, satis ostenditur, quod Christvs Dominus non solum est Rex, & Regum radix quantum ad naturam Divinam, sed etiam quantum ad naturam humanam, prout latius explicat M. Fr. Ant. Perez in Laurea Salmant. certam. 5. de homin. praefect. cap. 2. num. 11. Et in idem tendit illud Isaiae cap. 9: Et factus est Principatus super humerum eius (scilicet Christi) & vocabitur nomen eius Admirabilis, Consiliarius Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps Pacis: multiplicabitur eius Imperium, & pacis non erit finis: super solium David, & Regnum eius sedebit, ut confirmet illud, & corroboret in iudicio, & iustitia amodo, & usque in sempiternum. Quod [sect. 98] Regnum, non solum super Iudaeos datum fuisse, quis putet, cum ad omnes gentes extendatur, dum dicitur: Omnes Reges terrae adorabunt eum, & omnes gentes servient ei, cap. displicet 23. q. 4. & supra omnem principatum, & potestatem, & virtutem, & dominationem in hoc saeculo, & in futuro fuisse, scribat D. Paul. ad Ephes. Colossens. Philipp. & Hebrae. 1. Et [sect. 99] omnia, quae Pater habuit, manibus, imo & pedibus eius subiecta dicantur, Psal. 8. Matth. ult. Ioan. 5. 12. 13. & 16. cap. tua nobis, de decimis, cap. fundamenta, in princ. de elect. lib. 6. & Paul. 1. Corinth. 5. ubi concludit, hoc Regnum Christi omnem principatum, potestatem, & virtutem evacuaturum: Deus enim, cum illud ei tradidit, omnia subiecit sub pedibus eius, cum autem dicat, omnia subiecta sunt ei, sine dubio, praeter eum, qui subiecit ei omnia, &c. His non incongrue addi posse existimo insignem Ioseph. locum ab alijs nequaquam animadversum, lib. 7. de bello Iudai. cap. 12. in fine, ubi aperte testatur, in sacris libris terrenum hoc totius Orbis Imperium, cuidam ex Iudaeorum finibus praenuntiari. Nisi quod ipse, ut Vespasiani gratiam iniret, de eo temere vaticinium exponit, sic inquiens: Sed quod maxime eos ad bellum excitaverat, responsum erat ambiguum, itidem in sacris libris inventum, quod eo tempore quidam esset ex eorum finibus Orbis terrae habiturus Imperium. Id enim illi quidem quasi proprium acceperunt, multique sapientes interpretatione decepti sunt. Hoc autem plane responso Vespasiani designabatur Imperium, qui apud Iudaeam creatus est Imperator. Sed enim homines fatum vitare non possunt, etiam si praeviderint, &c. Neque hoc [sect. 100] ignoraverunt Sibyllae, a quibus accepit Virgilius Ecloga 4. quamvis more suo, ut ait Bozius ubi sup. fabulas audeat immiscere, & alio rem detorqueat, dum [sect. 101] canit: Vltima Cumaei venit iam carminis aetas, Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Iam redit & Virgo, redeunt Saturnia Regna Iam nova progenies coelo demittitur alto, Pacatumque reget patrijs virtutibus Orbem. Et paulo post, cuncta illius potestati tradita agnoscens, & ab ipso pendere: Aggredere, o magnos, aderit iam tempus, honores Chara Deum soboles, Magni Iovis incrementum. Aspice convexo nutantem pondere mundum, Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum: Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo. Quibus Ego adijcio, quod in simili quaestione [sect. 102] de omnipotentia Christi Theologi disputant. Etenim quamvis Christvs, ut homo, absolute loquendo, omnipotens non fuerit, ut docet. D. Thom. 3. p. q. 13. ar. 1. & seqq. Caietan. Medin. & Suar. ibid. & Alex. de Ales, 3. p. q. 14. caeterique Theologi cum Magistro in 3. Senten. dist. 14. Ipsi tamen resolvunt, omnipotentiam Dei communicatam fuisse humanitati Christi, ut est instrumentum coniunctum Verbo, vel per communicationem idiomatum, ut dixit D. Thom. d. q. 13 art. 1. ad. 1. vel proprius quoniam ipsa Christi humanitas, ob talem unionem ad Verbum, elevata & sublimata fuit, ut esset ad nutum suae voluntatis, & ex suo arbitrio principium efficiens, & activum, instrumentale tamen, miraculorum, & operationum supranaturam, ut latius explicant D. Greg. hom. 28. in Evang. D. Thom. 3. p. q. 56. art. 1. ad. 3. Caiet. in 3. p. q. 13. art. 2. & plurimi Patres, qui varijs in locis de hac virtute omnipotenti humanitatis Christi loquuntur, quos recenset Rutil. Benzonius de anno Iubilaei, lib. 2. cap. 34. pag. 208. & praesertim Euthymius lib. 7. in Lucam cap. 19. ubi sic ait: Quemadmodum ferrum, quod in igne aliquo tempore permansit, habetque ignis rationes, ita quoque sancta ipsius caro Divinitati unita, quae Divinitatis sunt, operabatur. Ideo manus quidem mortuum, ac desertum corpus coniunxit, vox autem recedentem animam revocavit. Tertio facit, quod hac dominatione in Christi humanitate supposita, quam [sect. 103] non solum creationis, verum & redemptionis titulo ei concedunt plures ex Auctoribus supra relatis, & praecipue Marquard. dict. tract. de Iudaeis, 2. p. cap. 2. num. 3. Bermon. Choveron. in tract. de pub. concub. rub. De adulter. num. 37. Marc. Anton. Marsilius in tract. de origine redit. Eccl. 3. par. cap. 23. num. 94. & 95. & Valenc. d. monit. p. n. 70. Pie [sect. 104] credendum, & existimandum est, eundem Christvm, hoc tale Regnum, sive dominium temporale, quod habuit & habet, Ecclesiae, & Pontifici, qui eum repraesentat, communicare voluisse, sicut & caetera privilegia, quae in primo argumento retulimus, iuxta text. in d. cap. quanto, de translat. Episcop. cap. ut nostrum, ut Eccles. benef. cap. sundamenta. § decet, de elect. lib. 6. cap. pro humani, de homicid. eod. lib. Clem. 1. §. de Magistris, & plura alia, quae in specie nostra de hac translatione dominij temporalis notat D. Tho. lib. 3. de regim. Princip. cap. 10. Ioan. de Lignano relatus a Cardin. in Clem. ne Romani, § irritum, col. 3. de electione, Episcop. Chiapens. in d. tract. comprobator. fol. 19. & sol. 62. & seqq. ut bene Guillerm. Benedict. in cap. Raynuntius, verb. Et uxorem, decis. 1. n. 8. Thom. Boz. omnino videndus lib. 16. de signis Eccl. Dei, cap. 1. per tot. ubi late [sect. 105] ostendit, Christi, & Ecclesiae esse idem Regnum, Marta d. 1. par. cap. 22. ex num. 1. & Valencuela ubi sup. num. 72. Etenim [sect. 106] cum Ecclesia sancta Dei Sponsa sit, ut colligitur ex illo Cantic. 4. & 5: Veni de Libano Sponsa mea, &c. Isaiae cap. 61. Psal. 44. Apocaly ps. cap. 12. Paul. ad Ephes. cap. 1. & expresse probat tex. in cap. 1. 97. dist. cap. nuptiarum 27. q. 1. cap. 1. §. sed ubi, de sacra unct. Clem. 1. §. & quod in hac, de sum. Trin. Clem. Romani, de iur. iurand. D. Bernard. serm. 69. in Cantica, cum alijs traditis a Cosma Gumier. in Pragmat. sanct. tom. 1. tit. de auct. Concil. general. cap. sacrosancta. §. 1. verbo, Christo, Fevardentio sup. Ruth. cap. 1. sect. 16. vers. Hic quoque, & cap. 3. sect. 4. vers. 3. & Thom. Boz. ubi sup. sponsae quidem [sect. 107] negare non decet, quod in persona sponsi conceditur, 1. Princeps legibus, vers. Augusta, D. de legibus, ibi: Augusta autem licet legibus soluta non sit, Princeps tamen eadem illi privilegia tribuit, quae & ipse habet. Vnum [sect. 108] quippé corpus, & unam vocem constituunt, ut praeclare expendit D. August. epist. 120. ad Honoratum, & lib. 3. Doctr. Christ. cap. 31. & tom. 10. serm. 234. sic inquiens circa expositionem Isai. d. cap. 61: Sponsum & Sponsam Christum intelligimus & Ecclesiam, sed erunt duo in carne una, Sacramentum magnum, inquit Apostolus, in Christo & Ecclesia, igitur iam non duo, sed una caro. Si igitur caro una competenter & vox una. Rursus idem Isaias alibi optime meminit unum esse ipsos duos: loquitur enim in persona Christi, & dicit: Sicut Sponso imposuit mihi mitram & sicut Sponsam ornavit me ornamento: unus videtur loqui, & Sponsum se fecit, & Sponsam se fecit: quia non duo, sed una caro: quia Verbum caro factum est, & habitavit in nobis: illi carni adiungitur Ecclesia, & fi Christus totus corpus, & caput. Vnde [sect. 109] doctissimus, & acutissimus Scotus in tract. de perfect. stat. q. 9. quem refert, & sequitur Troilus Malvis. in tract. de Canonizatione Sanct. dub. 2. inquit. quod Papa est Vicarius Christi, non solum in quantum Christvs fuit Ecclesiae Praelatus, sed in quantum fuit totius mundi Dominus, & quod de statu & bonis hominum potest ordinare. Et [sect. 110] D. Cyrill. in. lib. Thesaurorum eandem sententiam his verbis sequitur, & amplificat: Dedit Filius Dei Petro plene, & perfecte claves Regni coelorum, quoniam sicut ipse accepit a Patre Ducatum, & sceptrum Ecclesiae gentium ex Israel egrediens super omnem Principatum, & potestatem, & super omne quodcunque est ut in eius nomine genua cuncta curventur plenissimam potestatem, sic & Petro, & eius Diadochis, hoc est, succesoribus, non minus, sed plenissime commisit, &c. Quod etiam ex eo magis suadetur, ut praedicti Auctores considerant, & Molina d. cap. 29. col. 135. & plures alij relati a Paramo d. opin. 3. n. 35. & 46. & melius Marta d. 1. p. cap. 16. n. 2. & seqq. Quia cum [sect. 111] Christvs Dominus Petro, & successoribus universalem potestatem concesserit ad dirigendos homines ad vitam, & foelicitatem aeternam, & sic ad ultimum finem, debuit etiam subijcere omnes alias potestates saeculares, ad quas spectat dirigere homines ad virtutem, & foelicitatem temporalem, quae servit tanquam medium ad adquirendam aeternam. Ei quippe, ad quem ultimi finis cura pertinent, subiecti esse debent, habentes curam finium antecedentium, ex doctrina D. Thom. d. lib. 1. de regim. Princip. quam pluribus ornavimus sup. cap. 16. n. 50. & 57. Neque satis perfecté instituta, & ordinata Respublica Ecclesiae videri posset, si Christvs in eam praedictam potestatem non transtulisset, & sicut ipsa una est, & ipse unus omnium Princeps, & Dominus extitit, ita reliquas omnes potestates Romano Pontifici non subijceret, & ad unum dumtaxat supremum & Monarchicum imperium reduceret, quod [sect. 112] esse omnium utilissimum, & perfectissimum pluribus probat Paramus ubi sup. n. 47. & seqq. Pet. Greg. lib. 5. de Repub. cap. 3. Iust. Lips. lib. 2. Politicor. Cap. 2. & Bobadilla lib. 1. Polit. Cap. 1. n. 15. & novissime & latissime Michael Maucler. de Monarch. 1. p. lib. 4. per tot. & in nostris terminis Seraph. Freitas de Imp. Asiat. cap. 6. num. 1. Qvarto considero, quod directa haec, & generalis Summi Pontificis in temporalibus potestas, & dominatio, non folum tot, tantorumque Patrum auctoritate, & asseveratione munitur, quos in hoc capite, & praecedenti adeo longa serie congessimus: verum [sect. 113] multis etiam Sacrae Scripturae, & Pontificij iuris oraculis, quibus vix est, ut congruum responsum a contrariae partis sectatoribus assignari possit. Inter quae caput effert [sect. 114] illa Ieremiae vaticinatio cap. 1: Ecce constitui te super gentes, & Regna, ut evellas, dissipes, aedifices, & plantes, quam de suprema ista potestate signanter intelligit Div. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 19. relatus a Gregor. Lopez in dict. 1. 2. gloss. mag. col. 3. in fin. vers. Facit ad ista, ubi advertit, sub his verbis, non solum peculiarem iurisdictionem in subditos accepisse videri, dum ait: Super gentes, sed etiam generale quoque dominium, & gubernationem Rerumpublicarum, cum adijciat: Et Regna, in quibus amplam potestatem Summi Pontificis agnoscit, ad plantandum, aedificandum & dissipandum quidquid pro bono universalis Ecclesiae iudicaverit convenire. Et quod non folum ad fideles, verum ad infideles etiam extendatur: ex illo verbo: Gentes, deducit Baronius dict. anno Christi 57. numer. 28. Nam [sect. 115] & hi, ut diximus, ad Ecclesiae gubernationem spectant, si id Fidei conservatio, vel dilatatio poposcerit, vel alia iusta causa, quae animum Pontificis moveat, ut observat Episcop. De Chiapa d. tract. comprobator. fol. 19. & seqq. & fol. 46. & 47. & Roffenfis contra Lutherum art. 25. ubi inquit: Primatum Petri super omnes Reges, & Regna mundi iam impletum esse quoad donum, & ius potestatis, quam traditam habet a Christo, vel quoad habitum in toto mundo, etiam super infideles, cum Christvs Petro Ioan. 20. omnes generaliter oves ei pascendas commiserit. Quibus convenit illud, quod de B. Petro canit Ecclesia, dum ait: Tibi tradidit Deus omnia Regna mundi. Et Nicolaus [sect. 116] Pontifex in cap. 1. distinct. 21. ubi inquit: Ecclesiam solus ille fundavit, & super petram Fidei mox nascentis erexit, qui Beato Petro vitae aeternae clavigero iura terreni simul, & coelestis Imperij commisit. Quod etiam refertur in cap. omnes 22. dist. & consonat tex. in cap. nos Sanctorum, cap. auctoritatem, in fine 15. q. 6. cap. quia praesulatus 1. q. 4. & cap. duo 96. dist. Extravag. si fratrum, §. sane in nostram, Ioan. XXII. cap. licet ex suscepto, de electione, Clem. Pastoralis de re iudicata, cap. ad Apostolicae, eod. tit. lib. 6. Innocentius etiam III. in [sect. 117] cap. solitae, de maiorit. & obed. ex d. Ieremiae loco, & ex illo Ioannis: Pasce oves meas, & altero Matth. cap. 16: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum & in coelis, &c. eandem supremam, & universalem Pontificiae sedis auctoritatem, & potestatem ostendit, quoniam Dominus, inquit, inter has oves, & alias nequaquam distinxit, & nihil excepit: qui dixit: Quodcunque. Et idem [sect. 118] Innocent. in cap. per venerabilem 13. vers. Rationibus, qui filij sint legitimi, ex eisdem locis, & ex alio Deuteron. cap. 17. ubi in causis arduis, & difficilibus Sacerdotes adiri iubentur, concludit, Romanum Pontificem, non solum in Ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus potestatem gerit, verumetiam in alijs regionibus, certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercere. Quo forsitan respicit text. in cap. quincunque litem, & in cap. quaecunque contentiones 11. quaest. 1. Ubi omnes lites, & contentiones tam spirituales, quam temporales ad iudicium Summi Pontificis pertinere dicuntur. Sed expressius, & urgentius caeteris idem argumentum, eisdem & alijs auctoritatibus, & rationibus consideratis, prosequitur Bonifacius IIX. [sect. 119] in celebri illa extravaganti unam sanctam, de maiorit. & obed. inter communes. Vbi postquam late sanctae Catholicae & Apostolicae Ecclesiae unitatem probavit, & eiusdem generalem potestatem, & superioritatem in spiritualibus, & temporalibus probat, & unius ovilis unicum pastorem esse debere, & quod cum Dominus ipse Petro Pasce oves, & quidem, Meas dixerit, & generaliter, non singulariter has, vel illas, per hoc commisisse sibi intelligitur universas. Et postea addit: In hac ergo potestate [sect. 120] duos esse gladios, spiritualem videlicet, & temporalem Evangelicis dictis instruimur. Nam dicentibus Apostolis, ecce duo gladij hic: in Ecclesia scilicet, cum Apostoli loquerentur, non respondit Dominus nimis esse, sed satis. Certé qui in potestate Petri temporalem gladium esse negat, male verbum attendit Domini proferentis: Converte gladium tuum in vaginam. Vterque ergo est in potestate Ecclesiae, spiritualis scilicet & materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille veró ab Ecclesia exercendus: ille Sacerdotis, is manu Regum, & militum, sed ad nutum, & patientiam Sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, & temporalem auctoritatem spirituali subijci potestati. Nam cum dicat Apostolus ad Romanos 13. Non est potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinata sunt; non autem ordinata essent, nisi gladius esset sub gladio, & tanquam inferior reduceretur per alium in suprema. Nam secundum Beatum Dionysium, lex Divinitatis est, infima per media in suprema reduci. Non ergo secundum ordinem universi omnia aequé ac immediate, sed infima per media, & inferior per superiora ad ordinem reducuntur, spiritualem autem, & dignitate, & nobilitate terrenam quamlibet praecellere potestatem, oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt. Quod etiam ex decimarum datione, & benedictione, & sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex ipsarum rerum gubernatione claris oculis intuemur. Nam veritate testante spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, & iudicare, si bona non fuerit. Sic de Ecclesia, & Ecclesiastica potestate verificatur vaticinium Ieremiae: Ecce constituite hodie super gentes, & Regna, & caetera quae sequuntur. Ergo si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali: sed si deviat spiritualis minor, a superiori: si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari: testante Apostolo: Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nimine iudicatur. Est autem haec auctoritas (etsi data sit homini, & exerceatur per hominem) non humana, sed potius Divina, ore Divino Petro data, sibique, suisque successoribus in ipso, quem confessus fuit petra, firmata: dicente Domino ipsi Petro: Quodcunque ligaveris, &c. Quicunque ergo huic potestati a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo (sicut Manichaeus) fingat esse principia: quod falsum, & haereticum iudicamus: quia testante Moyse, non in principijs, sed in principio coelum Deus creavit, & terram. Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, diffinimus & pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis. Cui [sect. 121] textui, quatenus de duobus illis Apostolorum gladijs sermonem fecit, facem praetulit D. Bernard. lib. 5. de consid. ad Eugen. ubi eisdem fere verbis eandem sententiam amplectitur. Quam etiam repetit D. August. in pluribus locis relatis ab Ivone Carnotensi in Decret. part. 10. cap. 59. & 75. & D. Thom. sup. 2. Sent. distinct. ultim. in exposit. text. ad 4. ubi dicit, [sect. 122] quod spirituali potestati saecularis in Papa coniungitur, qui utriusque potestatis apicem tenet, hoc eo disponente, qui est Rex, & Sacerdos; & tradit alia Paramus dict. opin. 3. per totam, Anastas. Germon. d. cap. 13. num. 18. Fr. Marc. Anton. de Camos in sua Microcosmia 3. part. dialog. 4. pag. 44. Et [sect. 123] elegantissima, ac pijsima illa epistola B. Ignatij de Loyola ad Claudium Regem Abyssinorum Romae scripta 7. Kalend. Marcias ann. 1555. cuius verba ad litteram refert Per. Maffeius histor. Ind. lib. 16. pag. 389. & seq. & Fr. Anton. de San Roman lib. 4. hist. Ind. Orient. cap. 26. pag. 767. ubi plura de Ecclesiae unitate, & universali potestate notantur & qualiter hoc olim per Isaiam Dominus adumbrasse videatur, cum loquens de [sect. 124] Eliachim Pontifice Maximo dixit: Et dabo clavem domus David super humerum eius, & aperiet, & non erit qui claudat, & claudet, non erit qui aperiat. Quo videlicet typo figuratus est Petrus, eiusque successores, [sect. 125] quibus datam integram potestatem declarant claves, consuetum utique symbolum, & insigne pleni, atque absoluti dominij, 1. clavibus 74. D. de contrahen. empt. cum alijs traditis a Covar. lib. 3. variar. cap. 16. num. 11. Tiraquel. de constit. 3. par. limit. 6. num. 4. & ampliat. 3. num. 3. Et [sect. 126] licet haec insignis, & nobilis Extravagans unam fanctam videatur postea aliquo modo correcta, sive temperata per Clementem V. Bonifacij successorem, quatenus in favorem Philippi Regis francorum declaravit in Extravag. meruit, de privileg. per illam nullum Regi, & Regno Galliae praeiudicium generari, nec amplius Ecclesiae Romanae subiectos esse, quam antea existebant: hoc tamen (ut bene advertit Germon. supra num. 51. & 67. & Marta d. tractat. de iurisdict. 1. part. cap. 25. num. 30) Ecclesiae iuribus neutiquam derogavit. Et [sect. 127] quantumvis dispositionem pontificiam correxisset, rationes tamen, quibus nitebatur, revocare, & enervare non potuit, quae aeternae, & immutabiles sunt, 1. eas obligationes, D. de capit minut. & notat Abb. in cap. non debet, de consang. & affin. Anton. de Butrio, & Ioan. de Imola in cap. 1. de constit. & Ioan. Andr. & Geminianus in cap. 1. §. illum autem de restit. spoliat. Qvinto & ultimo perpendi potest, [sect. 128] quod quemadmodum ea bella iusta censeri solent, quae Dei praecepto, vel auctoritate peraguntur, iuxta text. in. c. illud 23. quaest. 2. & alia, quae diximus supra hoc lib. cap. 2. num. 25. Ita communi omnium Doctorum consensu receptum est, illa quoque iusta censeri debere, quae ab eius Vicario ob religionis augmentum, vel ex alijs legitimis causis adversus infideles indici iubentur. Atque adeo, [sect. 129] quae in eiusmodi bellis capiuntur, iuste, & legitime possideri, & retineri posse, quamvis nunquam antea Christianorum fuissent, & infideles ipsi quiete & in pace vivere vellent, ut communiter resolvunt Doctores, praecipue Anto. de Butrio, & Ioan. de Annania in cap. quod olim, de Iudaeis Oldrad. cons. 72. Hostiens. Innocent. Anchar. & alij in d. cap. quod super de voto, Bartol. in 1. 1. C. de Pagan. idem Annania in cap. 1. col. 2. de sagittarijs, idem Innocent. in cap. olim de restit. spolia. Calderin. cons. 95. n. 3. vers. De Papa, alias cons. 1. de tregua, & pace, ubi ait, tenentes contrarium ab haeresi non distare, Bald. cons. 389. incipit: Consuetudo est, in fine num. 10. lib. 2. ubi notabiliter inquit, auctoritatem suscipiendi belli contra Reges, & Principes infideles maxime penes Pontificem residere, Alex. cons. 130. super eo, num. 4. & 5. lib. 7. Marquard. omnino videndus in tract. de Iudaeis, & Infid. 1. part. cap. 6. & cap. 14. vers. Praeterea, Malferitus dict. cons. 769. apud Mandell. num. 78. Georgius Cabedus decis. Lusitan. 2. part. decis. 47. num. 1. & alios congerens Cardinal. Tuschus pract. conclus. iur. verb. Infidelibus, conclus. 124. & verb. Bellum, conclus. 36. & Nos supra hoc lib. 2. cap. num. 36. & post haec scripta Seraph. Freitas de iusto imp. Asiat. cap. 9. num. 10. & 11. Cuius [sect. 130] potestatis, & auctoritatis ratione, ijdem Auctores concludunt, licitum, & usu receptissimum esse Apostolicae sedi, terras, & provincias talium infidelium, aut haereticorum aliquibus Christianis Principibus debellandas, occupandas, & pleno iure possidendas concedere, etiam antequam ab ipsorum infidelium manibus sive faucibus ereptae fuerint, ut in Regno Ierusalem, Carolo Magno concesso, tradidit Bartol. in l. liber homo, la 2. D. de verb. oblig. 1. fin. D. de action. empti, & in. l. id quod apud hostes, ubi late Iason. D. de legat. 1. Oldrad. cons. 268. Martin. Laudens. in tract. de Principe, §. 246. & generaliter in quibuslibet alijs terris, & insulis Infidelium, Paganorum, & Haereticorum, idem Bartol. in dict. l. 1. C. de Paganis, & in tract. de insula, verb. Nullius, num. 7. & in Extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, num. 9. Bald. [sect. 131] in l. 1. C. de iure liber. col. 5. ubi inquit: Hodie, ubicunque iurisdictiones vacant, ut in Regnis infidelium, apud quos non est vera dignitas, nec naturalis dignitas, nec naturalis iurisdictio, occupanti conceditur Catholico, ut fuit in Regno Hispaniae, ut notat glossa Decreti. Quae glossa, ut advertit Episcopus Chiapens. in d. tract. comprobat. fol. 31. forsitan est cap. Adrianus, verb. Per singulas, dist. 63. idem tradunt Domin. & Phil. Francus per text. in cap. Abbate fane, §. & allegabatur de re iudic. lib. 6. Angel. disput. incip. Renovata guerra, Ioan. de Lignanis in tract. de bello, 1. part. Franc. Vargas in tract. de auct. Pontif. confir. 10. n. 4. & 5. & Anastas. Germon. dict. lib. 3. cap. 13. a num. 27. Et [sect. 132] licet Episcopus Chiapensis ubi supra hoc restringere velit ad provincias, quae olim Christianorum fuerunt, & iniuste ab infidelibus detinentur, & differentiam inter Saracenos, Haereticos, aliosque Fidei hostes, & inter simpliciter infideles, constituat, quam etiam admittere videtur Petrus de Ravena sing. 585. Bartolus tamen, & reliqui auctores supra relati, generaliter, & indistincte loquuntur, & expressius Malferitus, & Marquard. ubi sup. Marta d. 1. part. cap. 24. num. 10. & sequentib. ubi de hac Indiarum donatione specialiter agentes, resolvunt, quod omnes Doctores indifferenter tenent, etiam res, & provincias, quae semper infidelium fuerint, posse relinqui, ac donari sub conditione, si ab hostibus capiantur. Quia [sect. 133] licet alias imprudens & temerarium consilium censeri soleat, hostium bona, & provincias ante victoriam dividere, ut oftendit Ausonius epig. 20. Philip. Comineus lib. 5. comment. post medium, ubi periucundum exemplum adducit, & Mag. Marquez in Gubernat. Christiano lib. 2. cap. 31. pag. 340. & seq. Adhuc [sect. 134] tamen expectatio talis conditionis honesta reputatur, iuxta ea, quae notant scribentes per text. ibi. in. d. liber homo, & in d. l. id quod apud hostes: quibus addere possumus tex. in 1. si quid mater, C. de don. quae sub modo, & in 1. si servitus, §. futuro, D. de servit. urb. praed. cum notatis a glossa in cap. ad dissolvendum verb. Accusari ad fin. de desponsat. impub. Bart. in 1. servos num. 4. D. de alim. & cib. legat. Et [sect. 135] tex. in d. cap. Abbate sane, vers. Et allegabatur, ubi Rex Aragonum donavit Hospitalarijs sancti Ioannis Castrum Curvariae cum suis finibus, inter quos erat locus de Rossellis, quae ab infidelibus possidebantur, & nunquam Christianorum fuerant, sub ea conditione, si Rex illa ab eisdem hostibus caperet, & talem donationem valuisse Summus Pontifex ibi aperte supponit, & prosequitur Philip. Francus, & Domin. ibidem num. 40. Qui ex eodem principio deducunt, quod [sect. 136] licet Ecclesiae, quae nondum constructa est, nihil donari regulariter possit, cap. ad audientiam, el 2. de Eccles. aedific. & in eod. cap. Abbate sane, ubi tamen talis donatio sub ea conditione sit, quam sit honestum expectare, vel non agitur, ut eidem Ecclesiae statim acquiratur, sed postquam iam aedificata, vel constructa fuerit, tunc iure optimo sustineatur, ut latius etiam notat & prosequitur Bart. cons. 26. nume. 1. lib. 1. Abbas in dict. cap. ad audientiam, n. 2. Guid. Papae decis. 267. & ibi eius additionator Ranchinus, Guil. Benedict. in cap. Raynuntius, de testam. verb Et soboles, quam gestabat in utero, num. 15. Lambertin. de iure patron. 1. part. lib. 1. Quaest. 5. Art. 10. Menochius cons. 29. num. 59. & 60. vol. 1. & Nicol. Garcia de beneficijs, 5. part. cap. 9. num. 49. & 50. Sed [sect. 137] praestat, ut in specie nostra loquentes audiamus Franc. Vargas ubi sup. num. 5. & 6. & Anastas. Germonium num. 29: Qui securé docent, Summum Pontificem virtute huius supremae Potestatis temporalis, de qua loquimur, non modo civitates, prouincias, & Regna, quae antea Christianam Religionem profitebantur, & deinde fuerunt ab infidelibus usurpatae, posse, cui libuerit, indubitanter concedere, uti recuperet, suaque faciat: sed ea etiam addicere posse, quae Christianorum nunquam fuerunt, ad Christianae Fidei & Evangelij propagationem, & idololatriae extirpationem: Et quod his rationibus motus Alex. VI. amplas istas Indiarum Occidentalium regiones Catholicis Regibus, Ferdinando & Isabellae, eorumque successoribus addixit; qui ex illa acquisitione omnem omnino iurisdictionem ac omne imperium earundem provinciarum sibi iure vendicant; non ipso iure, nec iure belli, sed Romani Pontificis auctoritate, quare iuste dicuntur possidere, arg. l. iuste possidet, D. de acquir. possess. Qva sententia, ut veriori & receptiori, retenta, argumentis pro contraria consideratis, breviter responderi potest. Ad primum, [sect. 138] falsum esse, quod in eo supponitur, nullo scilicet certo iure, vel Ecclesiae testimonio probari temporalem Romani Pontificis potestatem; cum pro ea tot, & tam aperta reperiantur, ut supra consideravimus; quae sua vi, & ratione tam infideles quam fideles comprehendunt. Vt [sect. 139] omittamus eorum opiniones, qui ob solam infidelitatem, barbariem, idololatriam, vel mores contra naturam, ad iudicium Ecclesiae pertinere putarunt, de quibus late disputavimus supra hoc libro ex cap. 7. & post D. Antoninum in summa titul. 3. de dom. Reg. cap. 2. late agit Thom. Bozius in tract. de Ital. stat. lib. 4. cap. 5. & 6. Quibus [sect. 140] non obstat ille Pauli locus 1. Corinth. 5: Quid enim mihi de ijs, qui foris sunt, iudicare? de cuius vera, & varia interpretatione plura congessimus, d. cap. 14. ex num. 21. Et [sect. 141] eodem modo responderi potest ad illud Ioan. ult. Pasce oves meas; etenim licet infideles, dum in sua infidelitate persistunt, proprie de Christi, & Ecclesiae ovili non sint, ut concludunt Auctores in argumento relati: verius tamen est, quod ad Ecclesiae curam, & gubernationem spectant, ut tetigimus fup. n. 115. & expresse docet Innocent. [sect. 142] in c. licet de foro comp. resolvens: Quod quando Christus dixit Petro: Pasce oves meas, & dedit ei claves Regni coelorum, aliquo modo eius iurisdictioni subiecit Saracenos, Gentiles, & Schismaticos. Et Roffens. contra Luth. articul. 25. ubi. inquit: Primatum Petri super omnes Reges, & Regna mundi iam impletum esse, quoad donum, & ius potestatis, quam traditam habet a Christo, vel quoad habitum in toto mundo, etiam super infideles, qui sunt oves Christi, quamvis extra ovile Ecclesiae errantes: non tamen omnino quoad executionem, vel actum potestatis. Quia scilicet ad Papam pertinet cura omnium ovium Christi, Ioan. 20. Pasce oves meas, non solum eas, quae sunt intra, sed quae sunt extra ovile Ecclesiae a fide aberrantes, de quibus Ioann. 10. Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, illas oportet me adducere; scilicet per me, & per meos ministros, maxime per Papam, ad quem pertinent de praedicatione nunc illis providere, ut qui voluerint libere, non coacte ad Fidem Christi convertantur, &c. Leontius quoque tradit sub illis verbis, Ioan. 10: Alias oves habeo, &c. Christvm ostendere voluisse, se non tantum Iudaeorum, quibus cum loquebatur, sed etiam omnium gentium Regem esse, atque pastorem; & in eadem expositione Sancti omnes unanimi consensu conveniunt. Et D. Bernard. lib. 2. de consid. cap. 8. verba illa: Pasce oves meas, explicans, interrogat: Quas? illius, aut illius populi, civitatis, aut regionis, aut certi Regni? Oves meas inquit: cui non planum non designasse aliquas, sed adsignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil. Cui convenit Theophylactus, dum inquit: Cum prandendi finem ipse fecisset, totius Orbis ovium praefecturam Petro commisit: Et idem sentiunt Orig. cap. 6. epist. ad Rom. Cyprian. de unit. Eccles. Arnob. Psalm. 138. Chrysost. homil. 1. de poeniten. & reliqui Graeci, & Latini Patres Ecclesiae, quorum dicta late perpendit Thom. Bozius lib. 18. de sign. Eccles. Dei, cap. 1. in sexto argumento. Pascere [sect. 143] enim illo in loco ex natura ipsius verbi idem significat quod regere, & gubernare. Vnde sit, ut ad Reges quoque, & Principes gentium pertineat haec vox, [sect. 144] quos passim ethnici Scriptores, sed in primis Homerus, pastores populorum appellare solent, ut idem Bozius ostendit, & latius Paramus d. opin. 3. num. 29. Nam quemadmodum pastores ovium commodis diligenter invigilant, ita quoque Principes, atque Reges, non tam suae utilitatis studiosi esse debent, quam gentium, & populorum, qui sibi subduntur, ut eleganter in eisdem terminis exposuit D. August. tract. 123. dicens: Nam quid est aliud: Si diligis me, pasce oves meas, quam si diceretur: Si me diligis, non te pascere cogita, sed oves meas, sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam meam in eis quaere, non tuam, dominium meum, non tuum. Et hac de causa [sect. 145] in illo versu, Psal. 79: Qui regis Israel, intende, in lingua Originali Hebraea legitur: Qui pascis. Et in Psalm. 77. ubi in Vulgata legitur: Et elegit David servum suum, & substulit eum de gregibus ovium, de post foetantes accepit eum, pascere Iacob servum suum, in Chaldaica dicitur: Vt dominaretur in Iacob populo suo. Qui locus eo pluris faciendus est, quia illum de Christo Domino omnes intelligunt, & D. Hieronym. etiam D. Petro, de cuius nunc potestate agimus, accommodari posse fatetur. Secvndo vero, argumento contrariae partis respondere possumus, affirmando, [sect. 146] verius esse in Christo Domino, etiam ut homine, temporale regnum, & dominium constitui, & concedi debere ex rationibus, & auctoritatibus, quas sup. ex num. 89. perpendimus. Neque obstare ea, quae pro adversa opinione considerantur, & dominium duntaxat spirituale in Christo concedere, & assignare videntur. Nam, si bene inspiciantur, solum ostendunt, Christvm in quantum hominem se mundi Regno non immiscuisse, neque dominia rerum, quae liberaliter hominibus indulserat, usurpasse, id vero ex voluntatis potius, quam potestatis defectu processit, quia huiusmodi temporalia contempsit, & humilem vitam agere destinavit. Et [sect. 147] ita, ubi sibi oportere visum fuit, exercitium temporalis iurisdictionis accepit: Matth. namque 8. daemonibus poscentibus: Si eijcis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum, dixit: Ite, & suffocati sunt, & 12. permisit Discipulos per aliena sata vellere spicas, & manducare. Et apud eundem Matth. cap. 21. Ioan. 2. Marc. 11. maledixit ficulneae, & aruit: & flagello eiecit ementes & vendentes de templo; & adulteram, quia nemo eam accusabat, absolvit; prout etiam habetur in cap. ex multis, & cap. vendentes 1. q. 3. cap. accusatio, el 1. 2. q. 7. glos. in cap. quoniam verb. Sic, distin. 10. & in cap. cum ad verum, distin. 96. In quibus omnibus Christvs nullam iniustitiam commisit, sed iure suo, & potestate usus est, ut bene advertunt omnes Doctores pro hac opinione relati, & praecipue Molina d. disp. 28. Marta d. c. 22. Paramus, qui alios refert, d. lib. 3. q. 1. opin. 2. num. 8. & opin. 4. ex n. 79. & n. 127. Baronius d. an. Christi 57. num. 28. & 29. Anastas. Germon. dict. lib. 3. de sacror. immun. c. 15. ex num. 18. Bobad. d. lib. 1. Polit. cap. 13. num. 4. & sequentib. & Pat. Franc. Mendoca d. cap. 2. lib. 1. Reg. num. 10. annot. 15. sect. 3. num. 27. & novissimus Michael Mauclerus de Monarch. 1. part. lib. 3. cap. 4. & 5. qui specialiter respondet omnibus testimonijs in contrarium adductis: & praesertim [sect. 148] ad illud Ioan. 18: Regnum meum non est de hoc mundo. Vbi Christvs nullatenus se Regem temporalem esse negavit, sed sibi id potius curari, ut humanum genus redimeretur, & peccatores salvi fierent, iuxta ea, quae notant Augustin. & Chrysosto. ibidem, & illud Ioan. 3: Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Et ita [sect. 149] alias apud eundem Ioan. d. cap. 18. interrogatus: Rex es tu? non negavit, sed dixit: Tu dicis, quia Rex sum ego. Nec redarguit Nathanaelem sibi dicentem Ioan. 1: Tu es Rex Israel. Nec obiurgavit, imo & defendit turbam clamantem, & dicentem Ioan. 12: Hosanna Benedictus qui venit in nomine Domini Rex Israel. Quibus non obstat [sect. 150] illud Lucae 12. ubi dixit fratribus de haereditate certantibus: Quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos? Nam illud similiter solum probat, Christum non assumpsisse munus, & officium iudicis temporalis: non tamen concludit, illum caruisse potestate, ut id, si vellet, efficeret. Et ideo hoc nequaquam negavit, sed solum innuit, se a nemine ad id munus subeundum fuisse constitutum, ac deputatum, ut bene post alios observat Molina dict. cap. 28. col. 135. vers. Ad tertium, Marta d. cap. 22. num. 4. & in append. eiusd. cap. circa finem, & Paramus d. opi. 4. n. 124. vers. Nam ad primum. Et hoc est quod voluit dicere D. Ambros. relatus ab Albert. Pighio lib. 5. Eccles. Hierarch. cap. 1. vers. Rursus: Terrena declinat, qui propter Divina descenderat. Et tandem [sect. 151] ad illud, quod deduximus ex Extravag. cum inter nonnullos, & similibus respondetur, ibi de dominio proprietatis rerum in particulari sermonem haberi, quo inspecto, certissimum est, Christvm, & Apostolos paucissimarum rerum dominium habuisse, [sect. 152] cum paupertatis amantissimi fuerint, & ea sola mundum vincere destinaverint, ut habetur Zachar. 9. num. 9. Psal. 39. n. 18. Psal. 68. n. 30. Matth. 8. vers. 20. & 2. Corinth. 8. vers. 9. ibi: Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia divites essetis, de quo etiam agitur in cap. Dominus distin. 93. & in pluribus alijs locis, quae congerit Pat. Franc. Mendoca in d. sect. 3. num. 5. Ad tertium autem, & quartum respondeo, absque dubio probandum esse, illud [sect. 153] idem dominium, & imperium temporale, quod Christus habuit, in Petrum, & successores eius translatum fuisse, ut cum D. Thom. & alijs supra ex num. 104. resolvimus. Nam licet Christi potestas, quam vocant excellentiae, quo ad alias res in Ecclesiam non transierit: haec tamen dominij temporalis, etiam si excellenter in Christo fuisse dicatur, omnino transferri debuit, cum necessaria fuerit ad universale ipsius Ecclesiae regimen, quod, ut diximus, aliter nec constare, nec sibi sufficere posset; quia [sect. 154] illi, ad quem cura finis ultimi pertinet, subijci debent reliqui, ad quos pertinet cura finium antecedentium, quae est temporalis potestas, ut probat D. Thom. d. lib. 1. de regim. Princi. c. 14. qui etiam eod. lib. cap. 1. & 6. sic ait: Romano Pontifici Vicario Christi oportet omnes Principes populi Christiani esse subiectos, sicut ipsis Domino Iesu Christo, qui non solum Sacerdos, sed etiam Rex est vocatus, &c. Et quod haec [sect. 155] potestas a Christo in eius Vicarios translata, nomine tenus censenda non sit, nec inefficax iudicanda, bene etiam probat Baronius ubi sup. num. 28. ex ijs, quae Christvs ipse liberaliter profitetur, [sect. 156] apud Ioan. in Apocal. cap. 2. sic dicens: Qui vicerit & custodierit, usque ad finem opera mea; dabo illi potestatem super gentes, & reget eas in virga ferrea, & tanquam vas figuli confringentur, sicut & ego accepi a Patre meo. Quem locum exponens D. August. in homil. 2. sup. Apocal. haec in eandem sententiam profert: in Christo habet Ecclesia hanc potestatem: sicut dicit Apostolus ad Rom. 8. cum illo nobis omnia donata fuisse. Sic virgam ferream, dixit Ioannes propter iustitiam, & propter rigorem: cum virga corrigantur boni, mali vero confringantur. Idem [sect. 157] quoque de hac Regia dignitate una cum Sacerdotio ad posteros in Ecclesiam per Dominum transmissa, erudite his verbis Epiphanius testatur: Rex alienigena Herodes advenit, & non amplius successores David diadema imponebant, translapsa Regia sede in Christo ad Ecclesiam. Et a domo quidem carnali Iuda, & Israel Regia dignitas translata est: firmiter autem sedet Thronus in sancta Dei Ecclesia in aeternum, ex duplici origine dignitatem habens, Regia, ac Sacerdotali. Et Regiam quidem a Domino nostro Iesu Christo iuxta duos modos, & quia est ex semine David Regis secundum carnem: & quia est Rex maior a saeculo secundum Deitatem. Sacerdotalem vero, quia ipse est Pontifex, & Pontificum praefectus, &c. Neque his refragatur, [sect. 158] quod cum Christvs raro, aut nunquam hanc temporalem potestatem, ex habitu in actum deduxerit, Pontifices etiam ab eius exercitio abstinere debebunt. Nam secundum Martam d. cap. 22. num. 4. & 5. & Bobadill. d. cap. 17. num. 3. & 4. & ea, quae tangit Paramus d. opin. 4. num. 67. in fine, duo tempora circa dominium Christi consideranda sunt, alterum ante passionem, & tunc propter humilitatem iudicare recusavit, ut ostendunt testimonia, quae pro hac parte citantur. Alterum vero post resurrectionem, & tunc procedunt plene, & plane reliqua loca, quae ei datam fuisse omnem potestatem in coelo, & in terra significant. Vnde sequitur, [sect. 159] quod cum post resurrectionem Petro clavium potestatem, & ovium omnium curam commiserit, ut constat Matth. cap. ult. & 16. ex potestate Domini, potestatem sui Vicarij metiri debemus, & ei supremam, & universalem iurisdictionem concedere, in spiritualibus semper & ubique, & in temporalibus, ubi id ad commune Ecclesiae bonum expedire censuerit. Et hoc, [sect. 160] secundum eundem Martam d. cap. 22. in fine appendicis, significare voluit Christvs Ioan. d. cap. 18. ubi postquam dixerat, Regnum meum non est de hoc mundo, subdit: Nunc autem Regnum meum non est hinc, id est, nunc cum patior, & Regnum, quod habeo, voluntarie relinquere volo, sed post resurrectionem, & redemptionem hominum factam, cum iam gloriosus, impassibilis, & immortalis existam, omnem Regni mei potestatem atque usum assumam, cuius contemplatione se esse verum Regem eidem Pilato responderat, & ne praedictis repugnet, sic exponendum Mendoca dict. cap. 2. lib. 1. expendit Mendoca dict. cap. 2. lib. 1. Regum num. 10. annot. 15. sect. 3. numer. 18. Deniqve non obstat quintum, & ultimum argumentum, ex multorum iurium auctoritate desumptum, quibus temporalis potestas a Pontificia, & spirituali distinguitur, & ipsimet Pontifices affirmare videntur, sibi illam nequaquam competere. [sect. 161] Nam generaliter cum eisdem Auctoribus responderi potest, verum quidem esse duas istas potestates regulariter distinctas esse, neque invicem confundi, sed potius se iuvare debere, ne alias ordo Hierarchicus pervertatur, ut sup. saepe retulimus, & late probat Turrecremata in summa de Eccles. lib. 1. cap. 87. cum duob. seqq. Soto de iust. & iure lib. 4. quaest. 4. art. 1. Bobad. dict. cap. 17. a num. 1. & cap. 18. a num. 2. Anton. Fab. in Cod. Sabaud. lib. 3. tit. 12. de iurisdict. omn. iud. definit. 4. Morla in empor. iur. 1. part. tit. 2. num. 125. Zevallos 4. tom. pract. commun. quaest. ult. a num. 112. & plurimi alij, quos novissime refert Calistus Remirez in tract. de lege Regia Aragoniae, §. 2. num. 1. Non tamen [sect. 162] in illis iuribus denegatur, quod in Romano Pontifice, ut in vero, & supremo totius Ecclesiae capite, & mundi Monarcha utriusque gladij potestas non resideat, & ab eo mediate totius iurisdictionis spiritualis fons, & origo dimanet, & utraque uti possit, cum sibi necessarium visum fuerit, ut aperte disponunt reliqua iura, quae in ultimo argumento huius ultimae partis consideravimus. Vnde [sect. 163] dicere potuit Baldus in cap. 1. in princip. qui feud. dare poss. quod Summus Pontifex est iudex ordinarius omnium hominum totius mundi, & concurrit cum quolibet alio iudice ordinario. Et glos. in cap. ex transmissa, de foro compet. Quod [sect. 164] licet regulariter a iudicibus laicis non appelletur ad Papam, quia non sunt de eius iurisdictione temporali, cap. si duobus, §. denique de appellat. ubi Abb. num. 5. & Francus num. 12. Vbi tamen iniustitia Imperatoris, vel Regis, aut aliorum Principum, non recognoscentium superiorem, esset notoria, & in causis, & casibus arduis versaremur: tunc per viam extraordinarij reccursus ad Papam appellari posset. Quam doctrinam latius prosequitur Innocent. in cap. licet ex suscepto de foro compet. Decius in d. cap. si duobus ex num. 10. Afflictis in prooem. consti. Regni, quaest. 21. num. 7. Marc. Ant. Petra in tract. de potest. Princ. cap. 6. num. 94. Et adeo probat Marta d. tract. de iurisdict. 4. part. casu 56. num. 5. & 6. ut asserere audeat, hoc procedere non solum ratione peccati commissi propter notoriam iniustitiam, vel quia eius causa posset turbari pax universalis; sed etiam ratione propriae temporalis iurisdictionis, quam Summus Pontifex habet in universo.PRSS Et hoc idem sentit [sect. 165] D. Bernard. lib. 1. de consid. ad Eugen. quatenus inquit, Pontifices in criminibus, non in possessionibus temporalibus potestatem habere, & infima haec, & terrena Regibus, & Principibus terrae relinquenda esse. Non enim affirmare voluit, extra potestatem Summi Pontificis esse, ubique de temporalibus iudicare, quando necessitas finis spiritualis, vel alia iusta causa illud expostulat. Sed quod vult, est, ut id, quoad fieri possit, exequatur per alios: per se autem non nisi incidenter, aut quando aliud fieri non potest, & ideo subiungit: Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere: quippe potioribus occupatis. Denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat, non ego sed Apostolus: Si enim in vobis iudicabitur mundus, indigni estis, qui de minimis iudicetis; sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente: aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis, dignisque tali, & talium intentione rebus. Quod etiam [sect. 166] melius expressit lib. 4. duos illos gladios exponens, quos Apostoli Christo obtulerunt, de quibus, mutuatis verbis ab ipso D. Bernardo, late loquitur text. in dict. extra vag. unam sanctam, vers. In hac ergo, de maiorit. & obed. sup. num. 121. relata, & plures alij ex sanctis Patribus, quos refert B. Ioan. a Capistrano in tracta. de potest. Papae part. 2. num. 194. & 225. Ioseph. Stephan. de potest. coactiva cap. 8. num. 9. cum seqq. Anastas. Germon. dict. lib. 3. de sacror. immun. cap. 13. ex num. 17. Et sequitur Praeposit. in dict. cap. cum ad verum distin. 96. docens, praedictas iurisdictiones, quoad exercitium esse distinctas. Nam hoc regulariter in temporalibus prohibitum est Papae, cui dictum est: Pone gladium tuum in vagina, & Innocent. in dict. cap. solitae de maior. & obed. ubi eandem distinctionem respiciens, Papae [sect. 167] attribuit auctoritatem, Imperatori vero potestatem: Papae ius faciendi, Imperatori actum; ita tamen, ut ex hoc non sequatur, quod una iurisdictio alteri non subsit, & temporalis ab spirituali non pendeat. Nam [sect. 168] duo luminaria magna distincta sunt in coelo, & temen Luna habet lumen a Sole, & ut dicitur in eodem cap. solitae: Quanta est inter Solem & Lunam, tanta est inter Papam, & Imperatorem differentia, quod novissime prosequitur Seraphin. Freitas de iusto Imper. Asiatico cap. 6. num. 39. & 40. Idem etiam post alios probat, & sequitur Ioan Bapt. Valencuela d. monit. contra Venet, part. 4. num 178. ubi concludit, quod Christvs transtulit omnimodam potestatem in Petrum, & successores, etiam quoad temporalium administrationem. Sed ut reliqui Sacerdotes liberius Divinis vacarent, & Summus Sacerdos saluti animarum intenderet, permissa est Imperatori eorumdem temporalium administratio, d. cap. cum ad verum 96. dist. & similibus. Vnde [sect. 169] Ecclesia, sic a Christo renovata, Monarchiam fuit propriam adepta, quae dicta est Regnum Apostolorum, cap. ita Dominus 19. distinct. 22. cap. in novo 21. distinct. cap. 2. distinct. 22. cap. loquitur 24. quaest. 1. Quae omnia [sect. 170] latius explicat Ioan. de Turrecremata in summa de Eccles. lib. 1. cap. 29. vers. Ad quartum, Anastas. Germon. d. cap. 13. ex num. 17. & 69. Paramus d. opin. 4. ex n. 121. & Marta d. 1. part. cap. 25. per totum, qui sigillatim omnia iura in argumento relata percurrunt, & eis speciales, & evidentes solutiones assignant, quas brevitatis causa hic trancribere supersedeo, cum apud eos videri possint. Et de historia [sect. 171] text. in d. cap. novit plures agit Ioan. Igneus in repetit. l. 5. §. non alias, num. 415. D. ad Syllanian. & in disput. an Rex Franciae recognoscat Imperium? num. 42. Cuiacius in recitat. posthum. ad Decret. Remundus Ruffus in defensione pro Pontif. Max. totoque ord. Sacredo. & Germon. sub. ex num. 55. Quibus addere possumus, Pontificem ibi non dixisse, quod non poterat, sed quod non intendebat iudicare de feudo, cuius [sect. 172] cognitio, & iurisdictio ex magis communi, & recepta Doctorum sententia, feudi domino regulariter relinquenda est, etiam si contra Ecclesiasticas personas agatur, cap. caeterum de iudicijs cap. verum, cap. ex transmissa de foro compet. Bald. in cap. quae in Ecclesiarum, num. 21. de constitutionibus, And. de Isernia in cap. 1. §. item si Clericus, colum. 2. de capitul. Conradi, Menoch. de retinenda possess. remed. 3. ex num. 396. Iulius Clarus in § feudum, quaest. 90. Nam quilibet [sect. 173] ab altero feudum recognoscens, etiam si sit Summus Pontifex, Imperator, Rex, vel alius Princeps, super feudalibus controversijs debet iudicari a directo domino feudi, Socin. d. cap. ex transmissa num. 36. Marta de iurisdiction. 4. par. cent. 1. casu 89. num. 5. cum seqq. ubi rationem adducit, quia propter feudalem investituram semper censentur esse inferiores directo domino, Bald. in l. sed si hac, §. si liberta, D. de in ius vocando, Zasius de feudis part. 7. num. 19. Henricus Rosental. in eodem tractat. cap. 12. Conclus. 1. num. 10. ubi plurimos alios allegat litt. K. & contrarijs respondet litt. L. & Marta loquens in terminis eiusdem cap. novit, d. cap. 25. ex num. 2. usque ad num. 15. # 24 CAPVT XXIV. De eadem temporali Sedis Apostolicae potestate: & qualiter Alex. VI. & alij Romani Pontifices ea usi reperiantur; quorum Bullae specialiter referuntur, & de vi argumenti, quod ex auctoritate, consuetudine, seu observatione Ecclesiae desumitur. SVMMARIVM Capitis XXIV. -  1 Pontificis temporalis potestas qualiter a Catholicis auctoribus accipiatur. -  2 Papa non nisi ex iusta, & gravi causa exercere solet, & debet potestatem temporalem, quam habet super Reges, & Principes etiam infideles. Et num. 6. -  3 Causa ubi requiritur tanquam fundamentum iurisdictionis, necessario discuti & praecedere debet. -  4 Papa, vel quilibet alius Princeps supremus, non possunt auferre, nec mutare dominia iure gentium quaesita, sine iusta causa. -  5 Infidelium bona sine causa Papa non tollit. -  7 Anastasij Germonij verba expenduntur, circa modum, quo Pontifices ut solent potestate temporali. -  8 Paramus iustam causam, & prudentum arbitrio discussam, requirit ad exercitium temporalis iurisdictionis Papae. -  9 Thomas Bozius eleganter loquitur de modo, & ratione usus temporalis potestatis romani Pontificis. -  10 Dominia temporalia cum Papa mutat, vel aufert, ea ad Dominum dominorum reducit, & ius gentium potius conservare studet, quam frangere. -  11 Causae plurimae, & urgentissimae intervenerunt ad concedendam conquisitionem Novi Orbis. -  12 Evangelij propagatio inter Indos facienda, desiderabat, eos alicui Principi Christiano submitti. -  13 Orbis Novi iusta acquisitio, concurrente cum alijs titulis concessione Pontificis, in dubium vocari non potest. -  14 Catholici Reges Ferdin. & Elisabeth qualiter Roman. Pontif. certiorem fecerint detectionis Novi Orbis, & illius conversionem, & conquisitionem expostulaverint. -  15 Alex. VI. ingens gaudium ob detectionem Novi Orbis accepit, & qualiter Apostolicis litteris, eius conquisitionem Regibus Catholicis concesserit? -  16 Bulla Alexandri VI. qua Regibus Catholicis Novam Orbem concessit, ad litteram refertur. Et num. 24. aliae duae, quibus eandem concessionem confirmavit, & ampliavit. -  17 Bullam Alex. VI. quae Novum Orbem Regibus Catholicis donavit, qui referant, & laudent? -  18 Alex. VI. qualiter sedaverit controversiam inter Castellae, & Lusitaniae Reges super Novi Orbis partitione subortam. -  19 Alex. VI. non solum administrationem, sed etiam plenum dominium Novi Orbis Regibus Catholicis indulsit, cum onere, ut Indorum conversionem curarent. -  20 Orbem Novum pleno iure Catholicis Hispaniae Regibus a Pontifice datum, qui tradant? Iacobi Mainoldi verba de pleno dominio Indiarum recensentur, ibidem. -  21 Alex. VI. sequutus fuit opinionem eorum, qui Pontifici tribuunt temporalem dominationem in Regnis, & bonis infidelium. -  22 Bellarminus Cardinalis Illustriss. seipsum retractare videtur, & inspecta bulla Alex. VI. plenum dominium Orbis Novi concessam esse agnoscit. -  23 Thomas Bozius passim agnoscit per Bullaem Alexandri VI. plenum dominium Indiarum Regibus Catholicis datum fuisse, & dari potuisse. -  24 Alexandri VI. vitia, si quae habuit, ingenti bono & dono detectionis, & conversionis Novi Orbis pensantur. -  25 Pontifices Romani saepesaepius concessisse reperiuntur terras infidelium Principibus Christianis cum onere conversionis. -  23 Hiberniae Regnum Adrianus IV. Henrico II. Angliae Regi subiugandum, & convertendum concessit. -  27 Adriani IV. memorandum diploma de concessione Regni Hiberniae ad litteram recensetur. -  28 Martinus V. Nicolaus V, & Calistus III. & alijs Romani Pontifices Lusitaniae Regibus, ut regna infidelium debellare, & occupare possent, concesserunt. -  29 Calixti III. & Nicolai V. bullae de concessione Indiarum Orientalium Lusitanis facta, referuntur. -  30 Pontificis concessione multum innixi fuerunt Reges Catholici ad occupanda, & possidenda Regna Indiarum. -  31 Ioan. Lupus de Palacios Rubios fecit generalem quandam requisitionem, sive protestationem, qua Indis praecipue intimabatur, ut Romani Pontificis obedientiam, & potestatem agnoscerent. -  32 Requisitionis sive protestationis forma refertur, quae Indis olim intimari iubebatur. -  33 Iuste possidet, qui auctore legitimo iudice possidet. -  34 Sententia a iudice legitimo lata, tribuit dominium. -  35 Sententijs, & declarationibus Papae non est negandum, quod alijs inferiorum iudicum concedi solet. -  36 Papae una sola sententia, & declaratio generaliter prolata facit ius in similibus causis. -  37 Calixti III. Bullae verba expenduntur. -  38 Opinio quae magis favet Ecclesiae, & piae causae in dubio sequenda est. -  39 Opinio, quae favet potestati clavium praevalet non faventibus. -  40 Pontifex potest in dubijs opinionibus declarare, quae sit verior & sequenda. -  41 Papae pro sententijs, & declarationibus semper praesumendum est. -  42 Papae est fons iustitiae, & in eo inest summa perfectio, & sapientia. -  43 Papae decisionibus & declarationibus stare debemus, licet totus mundus sentiat contra eum. -  44 Sententia, & opinio Papae praevalet opinionibus omnium Episcoporum. Et num. 46. -  45 Papa quod approbat, vel reprobat, omnes sequi tenentur. -  47 Principes auctoritate qui contrahunt, vel aliquid recipiunt, decipi non debent. -  48 Beneficio iuvari nos oportet, non decipi. -  49 Pontificia dignitas reliquas supereminet. -  50 Papa appellatur Imperator, & Princeps Principum, & culmen omnium dignitatum. -  51 Ecclesia est tutrix iustitiae, & contra eam aliquid fieri non permittit. -  52 Papae facta in dubium vocari non debent. -  53 Papae auctoritati, & potestati detrahere iniustum est. -  54 Pontifex Summus ubi aliquid magnum & insolitum facit, admirari potius, quam notare debemus. -  55 Apostolicae Sedis potestas in infinitum pro meliori Ecclesiae statu ampliari potest. -  56 Casus ubi accidit a Principe non praevisus, omnia, quae ipse posset facere, potest is, qui eius vices habet. -  57 Mandati fines, aut limites non videtur excedere qui ea facit, quae dominus faceret, si praesens esset. -  58 Papa quod aliquid inutiliter, aut frustratorie faciat, asserere temerarium est. -  59 Deus, & natura nihil frustra operantur. -  60 Gesta auctore Deo, vel eius Vicario, convenientissima iudicanda sunt. -  61 Ecclesia nec decipere, nec decipi potest. -  62 Ecclesia non solum est expers erroris in articulis Fidei, sed etiam ubi de concernentibus ad mores universales disponit. -  63 Papa recusari non potest, nec ab eius sententia appellari. -  64 Papa quod facit, videtur facere ut Deus. -  65 Exemplis non est iudicandum, sed legibus, & quare? -  66 Exempla pauca reperiri possunt in causis iudicialibus, quae in omnibus circunstantijs similia sint. -  67 Exempla supremorum iudicum, & tribunalium multum attendi, & venerari debent. -  68 Exempla sanctorum Patrum in iudicando sequi debemus. -  69 Maiorum actus, & mores pro lege accipiuntur. -  70 Papa quod unus fecit, & multo magis quod plures facere consueverunt, probare debemus. Papae auctoritas maior est quam Sanctorum, ibid. -  71 Consuetudo ex communi Pontificum concessione, & stylo desumpta, in similibus causis ius, & formam inducit. -  72 Ecclesiae contra frequentem usum disputare insolentissima insania est, secundum Divum Augustin. -  73 Cap. per venerabilem, vers. Quod autem, qui filij sint legitimi, expenditur, & illustratur. -  74 Haeretici negantes in Ecclesia esse potestatem concedendi Iubilaeos, & Indulgentias, & Sanctos esse invocandos, ex contrario, & communi eiusdem Ecclesiae usu convincuntur. -  75 Ecclesiam posse dispensare cum monachis in voto castitatis, ut matrimonium contrahant, ex eo quod id pluries fecit, probant Caietanus, & alij. -  76 Papam posse temporalem dominationem, & iurisdictionem in Regnis infidelium exercere, inde multi probant, quod saepius ea usus sit. -  77 Pontificem Romanum esse verum caput universalis Ecclesiae, ex eiusdem communi observatione colligitur. -  78 Argumentum ab usu, & observatione Ecclesiae validissimum est. -  79 Praesumendum est pro ijs, quae diu in Ecclesia Dei agitata sunt. -  80 Consuetum fieri, non dicitur arbitrarium, sed necessarium. -  81 Consuetudo etiam irrationabiliter, & cum peccato introducta, excusat a poenis, & censuris legis contrariae. -  82 Argumentum a solitis, & consuetis fieri, tunc efficacius est, cum antiquioribus & gravioribus exemplaribus nititur. -  83 Praxis est vera legum interpres. -  84 Observantia subsecuta habetur pro lege, & plura de viribus, & effectibus observantiae. -  85 Lex de quibus, D. de legibus, l. 1. C. quae sit longa consuetudo, & similes exornantur. -  86 Observatum quod diu fuit, censetur prius ita dispositum, & ordinatum fuisse. -  87 Virginius suam filiam necavit, quod in eius persona Appius iuris observantiam non custodivit. -  88 Observantia declaratoria non requirit praescriptionem, nec plures actus. -  89 Solitum dicitur quid ex sola una vice. -  90 Consuetudinis, & observantiae auctoritas, etiam in alienationis materia plurimum operatur. -  91 Alienatio, vel infeudatio quorumlibet bonorum etiam Ecclesiasticorum a Regibus, Principibus, vel Praelatis iuxta consuetudinem facta, impediri non debet. -  92 Pontifex Summus dubia, & ardua negotia nunquam expedire solet, sine consilio Cardinalium, & aliorum peritissimorum virorum. -  93 Papa, etiam cum utitur plenitudinis potestate, Cardinalium consilium requirere solet. -  94 Pontifices Summi qualiter olim iusiurandum praestarent de petendo in rebus arduis Cardinalium consilio. -  95 Ecclesiastes locus cap. 12. vers. 11. exponitur. -  96 Pontificis Romani decretorum certitudinem qualiter expresserit Salomon. -  97 Pontifices, & Principes superiores omnia iura in scrinio pectoris habere dicuntur, propter consilia peritorum, quos semper secum habere solent. -  98 Pontificum Romanorum, & Collegij Cardinalium dexteritatem, & certitudinem in declarandis rebus dubijs, multis probat, & extollit Thomas Bozius. -  99 Alexandri VI. Bulla etsi non faciat mentionem consultationis Cardinalium, credendum tamen est, eam intervenisse. -  100 Bullae saepe expediri solent sub solo nomine Papae, quamvis Cardinales ad earum expeditionem consilium, & consensum praestiterint. -  101 Actus semper denominari solet a principali eius auctore. -  102 Papa. si nolit, non tenetur de necessitate, Cardinalium consilium petere. -  103 Cardinalium consilium ut Papa necessario petere debeat, nulla consuetudine induci potest, & quare? -  104 Papae contra supremam potestatem nulla currit praescriptio. -  105 Clausula, Ex certa scientia, quid praesupponat, & operetur in Bullis Pontificum. -  106 Clausula De plenitudine potestatis, nunquam uti solet Pontifex, nisi cum causae cognitione, & plena negotij informatione. Haec igitur cum ita se habeant, [sect. 1] satis quidem apparet, Romanum Pontificem ex concordi omnium Catholicorum scriptorum doctrina, ut minimum dominationem, iurisdictionem & potestatem temporalem habere super omnes Principes tam fideles, quam infideles, saltem quantum postulare videbitur finis supernaturalis, ad quem potestas spiritualis ordinatur, cuius ipsum Pontificem supremum caput, & dominum esse, necessario secundum fidem affirmare debemus. Et iuxta aliam magis receptam plurimorum Theologorum, & Canonistarum sententiam, quam veriorem, & securiorem esse probavimus; maius etiam & absolutius imperium erga eorundem Principum, praesertim infidelium, Regna, & provincias exercere posse, Reges nimirum, & gubernatores earum mutando, & alios Catholicos praeficiendo, quoties id sibi expedire videbitur. In quo tamen [sect. 2] non ex solo arbitrio, aut liberae voluntatis intuitu procedere debet, ut supra tetigimus, & novissime tradit Seraph. Freitas de iusto Imp. Asiat. cap. 6. num. 48. sed iusta aliqua causa, & bono publicae utilitatis suadente, & tanquam Deus, qui est veritas, ut praeclare scriptum reliquit Baldus in tit. de pace constantiae, §. in nomine Christi, ubi allegat doctrinam Innocentij in cap. cum sit generale de for. compet. & in cap. super litteris de rescript. & in cap. cum super Abbatia de offic deleg. qui tradit, [sect. 3] quod quando causa requiritur tanquam fundamentum iurisdictionis, oportet, eam inesse, & veram, & discussam esse, alias iudicium est nullum ipso iure. Quod etiam latius prosequitur Felinus in cap. quae in Ecclesiarum col. 9. declarat. 3. de constit. glos. & doctores in cap. 1. si de investit. feud. inter domin. & vassall. Roder. Zamorens. in tract. de orig. & differen. Princip. part. 2. Et in simili probant Bart. in l. 1. C. si contra ius vel utilit. pub. & in l. 1. C. de fund. patrimon. lib. 11. Paul. Castrens. cons. 156. in fine, Ancharran. cons. 178. 229. 252. & 287. vol. 1. Decius d. cap. quae in Ecclesiarum, num. 31. & cons. 361. col. penult. vers. Secundo respondetur, & cons. 588. col. 3. Iason in l. Barbarius, col. 6. vers, Circa duas, D. de offic. Praetor. Craveta cons. 5. num. 2. Hyppolitus Riminald. cons. 74. num. 43. & cons. 467. num. 105. & 106. lib. 4. Carolus Tapia in rub. de constit. Princip. cap. 1. per totum, & Mar. Anton. Petra de potest. Princip. cap. 24. num. 56. & 90. ubi resolvunt, quod [sect. 4] Papa, vel Imperator iuri naturali, vel gentium, prout est dominium, sine causa derogare non potest, & quod Papa non recipit a Deo potestatem peccandi, sed iuste & licite ligandi, & solvendi. Et quod ubi vellet id ex causa facere, oporteret, quod illa respiceret utilitatem publicam principaliter. Quod [sect. 5] etiam in bonis infidelium docuerunt Innocent. & Abb. in cap. quod super, de voto, Praeposit. in cap. 1. 1. distinct. Oldrad. cons. 87. & 264. Abb. num. 22. Decius 109. Beroius 134. in cap. quae in Ecclesiarum de constitut. Tapia d. cap. 1. n. 54. & Nos supra cap. 21. ex num. 62. Et in terminis [sect. 6] nostrae quaestionis idem docet Episc. Chiapens. in d. tract. comproba. fol. 46. Cardin. Bellarmin. d. lib. 5. de Romano Pontif. cap. 6. Sotus, Victoria, & alij, quos refert & sequitur Molina d. tract. 2. de iust. & iure, disput. 29. col. 141. & 146. vers. Ex dictis, Anastasius Germon. d. lib. 3. de sacror. immunit. cap. 13. num. 38. Vbi inquit, [sect. 7] neminem sanae mentis dubitare debere, quin Pontifex Maximus, nec praeter eum alius quisquam, Imperatores, Reges, aliosque magnos Principes Principatu, Regno, atque Imperio privare possit, nec non alios, cum libet, & opus sit, in eorum locum sufficere, & subrogare, ac gladio, non solum spirituali, sed & materiali stricto, vice Christi, suo munere fungi: Licet id non agat, nisi gravissimis de causis, atque urgentissimis, fidem Catholicam, aut Rempublicam Christianam concernentibus, magnaque & prudenti, an expediat, & quando, & quomodo, & per quem faciendum sit deliberatione habita. Paramus d. lib. 3. de orig. Inquis. quaest. 1. opin. 4. num. 2. & num. 118. Vbi concludit, [sect. 8] in exercitio huius temporalis iurisdictionis, non solum ex animi sententia, sed ex iusta causa prudentium arbitrio inducta Summum Pontificem procedere debere. Et melius [sect. 9] Thom. Bozius d. lib. 1. de ruinis Gent. cap. 18. pag. 106. ubi ita eleganter scribit: Quamobrem Pontifex Summus verae Religionis iure poterit imperare quibuslibet mortalibus, quoad singulas eorum res, & actiones: ac proinde omnium temporalium dominus erit, non ut pro libito cuncta verset, immutet, distribuat, auferat; sed ut ad virtutes, ad Religionem, sapientiam, Deique amicitiam dirigat, ijs modis, qui videbuntur, pro varietate rerum, quas prae manibus habebit, magis esse necessarij, utiles, & convenientes ad hunc finem; omnes homines erunt illi obligati parere: ad virtutes enim nati sunt, ac producti a Deo, magisque ac minus erunt obligati parere, quo magis aut minus erit necessarius, utilis, & conveniens modus pro conditione rerum, quae contingunt; quod ad ipsum iure spectabit iudicare. Et post alia: Dominium [sect. 10] quippe Pontificis Summi disponit, atque ut loquuntur, subordinat sibi reliqua dominia, non auferens illa dominis, verum stabiliens, cum reducat ad primum dominum dominorum, per quem sunt alij domini. Quod si quando aufert, aufert ne maxime imminuantur ac pereant alijs eiusdem gentis, aut Regni, tum illa, tum caetera, sicut multoties periere. Nam vastitates, ac ruinae temporalium nascuntur ob defectum virtutum, virtutum defectus ob defectum religionis, sapientiae, & amicitiae Dei, a quo sunt, moventur, conservantur, augentur cuncta; ut ipsum, quantum fert eorum natura, participent, & idcirco reducantur ad ipsum, a quo omnis boni multiplicatio & perpetuitas emanat. Vnde [sect. 11] cum eiusmodi iustae, & legitimae causae nusquam cumulatius, & urgentius militasse, & concurrisse videantur, quam in Barbaris istis Occidentalibus, & Meridionalibus Novi Orbis nationibus: recte potuit Alexander VI. Pontifex Maxim. praedicto iure, & potestate utens, Catholicis nostris Hispaniae Regibus, non solum earum ad Fidem convertendarum curam committere, ut prioris opinionis auctores existimant, quorum dicta late recensuimus in cap. praecedenti ex num. 2. Sed simul etiam plenum, & supremum dominium, ac iurisdictionem concedere, & ubi opus fuisset, debellationem, & conquisitionem, iuxta magis receptam aliorum sententiam, de qua etiam diximus in eodem cap. ex num. 53. quoniam, ut praeclare, & multum in nostris terminis tradit idem Thom. Bozius dict. lib. 4. de Ital. statu, cap. 5. & 6. & de temp. Eccles. Monar. lib. 1. cap. 1. & cap. 23. & de iure lib. Eccles. lib. 2. cap. 9. cum sequentib. Fran. de Vargas in d. tract. de Episcop. iuris. confir. 10. num. 4. & sequent. Anastas. Germon. d. cap. 13. num. 29. & 30. & alij supra in favorem eiusdem opinionis citati, [sect. 12] hoc Christianae fidei, & Evangelij propagatio necessario desiderabat, & ipsorum Barbarorum remota, inaccessa, & nusquam vel de nomine nota colluvies, ferinique, crudeles, & inhumani mores, tyrannides, superstitiones, idololatriae, cruenta sacrificia, & alia foedissima, & spurcissima crimina, quibus Deum graviter offendebant, & ipsam humanam naturam misere deturpabant, de quibus latissime egimus in hoc libro ex cap. 12. ad 16. Qvae [sect. 13] omnia, licet per se tantum considerata, ad infideles debellandos, subijciendos, & suis bonis, ac dominijs privandos, aliquibus non omnino sufficere videantur: alijs tamen coniuncta, imo & singulatim considerata, iustissimam causam debellationis, & plenissimum, & securissimum acquisitionis titulum Regibus nostris praebere potuisse, constantissime placet, ut in dictis capitibus copiose tractavimus. Et accedente hac Pontificia concessione, in dubium vocari non posse, ultra Auctores supra cap. praeced. ex num. 63. relatos, expresse affirmat Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 27. pag. 164. & Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. & sequent. Vbi elegantissime loquitur, & ex historiae fide recenset, [sect. 14] qualiter Catholici Reges Ferdinandus, & Elisabeth Romanam Sedem Orbis Novi, a se nuper Columbi industria detecti, certiorem fecerint, & ab ea donationem, sive confirmationem illius expostulaverint, quo tutius, & securius inventis potiri, & invenienda occupare, & possidere valerent, licet plures eruditissimi eius temporis viri hanc concessionem nullatenus necessariam ad iustitiam huius conquisitionis existimarent. Quo [sect. 15] Nuntio, ut idem Herrera subiungit, Alexander VI. Pontifex Max. qui tunc Petri Cathedram occupabat, non minorem admirationem, quam laetitiam recepit, ob ingentem Ecclesiae, & Christianae fidei propagationem, quam inde eventuram consideravit, & post maturam sacri Cardinalium Collegij consultationem, & approbationem, iustis, ac pijs Regum Catholicorum precibus inclinatus, quarta die mens. Maij, ann. 1493. eisdem, & eorum in Regno Castellae, & Legionis haeredibus, & successoribus, omnes insulas, & terras firmas versus Occidentem, & Meridiem eo usque ipsorum cura, & expensis detectas, & in posterum detegendas, auctoritate Omnipotentis Dei sibi in Beato Petro concessa, & Vicariatus Iesu Christi, qua in terris fungebatur, motu proprio, & ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, in perpetuum pleno iure donavit, concessit, & assignavit. Ita tamen, ut linea quaedam a Polo Arctico ad Antarcticum duceretur, quae centum leucis versus Occidentem, & Meridiem a Gorgonum sive Hesperidum insulis, quae vulgo vocantur: De los Azores, & de Cabo Verde, distaret, & pars Orbis, quae in Oceano ad Occidentem Solem iaceret, ea Catholicis Regibus cederet, quae vero ad Orientem spectaret, iuris Regum Lusitaniae censeretur, ne occasione huius novae gratiae praeiudicium aliquod fieret, alijs sibi prius circa Indiae Orientalis navigationem, & conquisitionem indultis, de quibus etiam statim agemus. Sed praestat ipsius Bullae verba ad litteram recensere, utpote in qua unum ex praecipuis nostrae tractationis fundamentis consistit: Ea igitur sic habent. ALEXANDER [sect. 16] Episcopus servus servorum Dei, Charissimo in Christo filio Ferdinando Regi, & Charissimae in Christo filiae Isabellae Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae & Granatae illustribus: salutem, & Apostolicam benedictionem. Inter caetera Divinae Maiestati beneplacita opera, & cordis nostri desiderabilia; illud profecto potissimum existit, ut Fides Catholica, & Christiana Religio, nostris praesertim temporibus exaltetur, ac ubilibet amplietur, & dilatetur, animarumque salus procuretur, ac barbaricae nationes deprimantur, & ad Fidem ipsam reducantur. Vnde cum ad hanc sacram Petri Sedem, Divina favente clementia (meritis licet imparibus) evecti fuerimus, cognoscentes vos tanquam veros Catholicos Reges, & Principes, quales semper fuisse novimus, & a vobis praeclare gesta, toti pene iam Orbi notissima, demonstrant, ne dum id exoptare, sed omni conatu, studio, & diligentia, nullis laboribus, nullis impensis, nullisque parcendo periculis, etiam proprium sanguinem effundendo, efficere, ac omnem animum vestrum, omnesque conatus ad hoc iam dudum dedicasse, quemadmodum recuperatio Regni Granatae a tyrannide Saracenorum hodiernis temporibus per vos, cum tanta Divini nominis gloria, facta testatur, digne ducimus non immerito & debemus illa vobis etiam sponte, & favorabiliter concedere, per quae huiusmodi sanctum, & laudabile ab immortali Deo coeptum propositum indies ferventiori animo ad ipsius Dei honorem, & Imperij Christiani propagationem, prosequi valeatis. Sane accepimus, quod vos, qui dudum animo proposueratis aliquas insulas, & terras firmas, remotas, & incognitas, ac per alios hactenus non repertas quaerere, & invenire, ut illarum incolas & habitatores ad colendum Redemptorem nostrum, & Fidem Catholicam profitendum reduceretis, hactenus in expugnatione, & recuperatione ipsius Regni Granatae plurimum occupati, huiusmodi sanctum, & laudabile propositum vestrum ad optatum finem perducere nequivistis; sed tandem sicut Domino placuit, Regno praedicto recuperato, volentes desiderium adimplere vestrum, dilectum filium Christophorum Columbum, virum utique dignum, & plurimum commendandum, ac tanto negotio aptum, cum navigijs, & hominibus ad similia instructis, non sine maximis laboribus, & periculis, ac expensis destinastis, ut terras firmas, & insulas remotas, & incognitas huiusmodi, per mare, ubi hactenus navigatum non fuerat, diligenter inquireret; qui tandem (Divino auxilio, facta extrema diligentia, in mare Oceano navigantes) certas insulas remotissimas, & etiam terras firmas, quae per alios hactenus repertae non fuerant, invenerunt, in quibus quamplurimae gentes pacifice viventes, & ut asseritur, nudi incedentes, nec carnibus vescentes, inhabitant, & ut praefati Nuntij vestri possunt opinari, gentes ipsae in insulis, & terris praedictis habitantes, credunt, unum Deum Creatorem in coelis esse, ac ad Fidem Catholicam amplexandum, & bonis moribus imbuendum, satis apti videntur, spesque habetur, quod si erudirentur, nomen Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in terris, & insulis praedictis faterentur; ac praefatus Christophorus in una ex principalibus insulis praedictis, iam unam turrim satis munitam, in qua certos Christianos, qui secum iverant, in custodiam, & ut alias insulas, ac terras firmas remotas, & incognitas inquirerent, posuit, construi, & aedificari fecit: in quibus quidem insulis, & terris iam repertis, aurum, aromata, & aliae quamplurimae res pretiosae diversi generis, & diversae qualitatis reperiuntur. Vnde Omnibus diligenter, & praesertim Fidei Catholicae exaltatione & dilatatione (prout decet Catholicos Reges, & Principes) consideratis, more progenitorum vestrorum clarae memoriae Regum, terras firmas, & insulas praedictas, illarumque incolas, & habitatores vobis, Divina favente clementia, subijcere, & ad Fidem Catholicam reducere proposuistis. Nos igitur huiusmodi vestrum sanctum, & laudabile propostium plurimum in Domino commendantes, ac cupientes, ut illud ad debitum finem perducatur, & ipsum nomen Salvatoris nostri in partibus illis inducatur, hortamur vos quamplurimum in Domino, & per sacri lavacri susceptionem, qua mandatis Apostolicis obligati estis, & viscera misericordiae Domini nostri Iesu Christi attente requirimus, ut cum expeditionibus huiusmodi omnino prosequi, & absumere proba mente orthodoxae Fidei Zelo intendatis, populos in huiusmodi insulis, & terris degentes, ad Christianam Religionem suscipiendum inducere velitis, & debeatis, nec pericula, nec labores ullo unquam tempore vos deterreant, firma spe, fiduciaque conceptis, quod Deus omnipotens conatus verstros foeliciter prosequetur. Et ut tanti negotij provinciam Apostolicae gratiae largitate donati, liberius, & audacius assumatis, motu proprio, non ad vestram, vel alterius pro vobis super hoc Nobis oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, & ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plentitudine, omnes insulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, detectas, & detegendas versus Occidentem, & Meridiem fabricando, & construendo unam lineam a Polo Arctico, scilicet Septentrione, ad Polum Antarcticum, scilicet Meridiem, sive terrae firmae, & insulae inventae & inveniendae sint versus Indiam, aut versus aliam quamcunque partem; quae linea distet a qualibet insularum, quae vulgariter nuncupatur de los Azores, i Cabo-verde, centum leucis versus Occidentem, & Meridiem: ita quod omnes insulae, & terrae firmae repertae, & reperiendae, detectae, & detegendae, a praefata linea versus Occidentem, & Meridiem per alium Regem, aut Principem Christianum non fuerint actualiter possessae usque ad diem Nativitatis Domini nostri Iesu Christi proxime praeteritum, a quo incipit annus praesens millesimus quadringentesimus nonagesimus tertius, quando fuerunt per nuntios, & capitaneos vestros inventae aliquae praedictarum insularum, auctoritate omni potentis Dei nobis in Beato Petro concessa, ac Vicariatus Iesu Christi, qua fungimur in terris, cum omnibus illarum dominijs, civitatibus, castris, locis, & villis, iuribusque, & iurisdictionibus, ac pertinentijs universis, vobis, haeredibusque, & successoribus vestris (Castellae, & Legionis Regibus) in perpetuum tenore praesentium donamus, concedimus, & assignamus, vosque, & haeredes, ac successores praesatos illarum dominos cum plena, libera, & omnimoda potestate, auctoritate, & iurisdictione, facimus, constituimus, & deputamus. Decernentes nihilominus per huiusmodi donationem, concessionem, & assignationem nostram nulli Christiano Principi, qui actualiter praefatas insulas, & terras firmas possiderit usque ad dictum diem Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, ius quaesitum sublatum intelligi posse, aut auferri debere. Et insuper mandamus vobis in virtute sanctae obedientiae (ut sicut pollicemini, & non dubitamus pro vestra maxima devotione, & Regia magnanimitate vos esse facturos) ad terras firmas, & insulas praedictas viros probos, & Deum timentes, doctos, peritos, & expertos ad instruendum incolas & habitatores praefatos in Fide Catholica, & bonis moribus imbuendum, destinare debeatis, omnem debitam diligentiam in praemissis adhibentes, ac quibuscunque personis cuiuscunque dignitatis, etiam Imperialis, & Regalis status, gradus, ordinis, vel conditionis sub excommunicationis latae sententiae poena, quam eo ipso, si contra fecerint, incurrant, districtius inhibemus, ne ad insulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, detectas, & detegendas versus Occidentem, & Meridiem, fabricando, & construendo lineam a Polo Arctico ad Polum Antarctium, sive terrae firmae, & insulae Indiam, aut versus aliam quamcunque partem, quae linea distet a qualibet insularum, quae vulgariter nuncupantur de los Azores i Cabo-verde, Centum leucis versus Occidentem, & Meridiem, ut praefertur, pro mercibus habendis, vel quavis alia de causa accedere praesumant absque vestra, ac haeredum, & successorum vestrorum praedictorum licentia speciali: non obstantibus constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, caeterisque contrarijs quibuscunque. In illo, a quo imperia, & dominationes, ac bona cuncta procedunt, confidentes, quod dirigente Domino actus vestros, si huiusmodi sanctum & laudabile propositum prosequamini, brevi tempore cum foelicitate, & gloria totius populi Christiani vestri labores & conatus exitum foelicissimum consequentur. Dat. Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio, quarto Nonas Maij, Pontificatus nostri anno primo. Hactenus Alexander VI. cuius Bulla oringinalis in Regijs Archivis servatur, & [sect. 17] eam refert, quibusdam notis adiectis, Summarium Constitutionum Pontificum Petri Matthaei pag. 150. Idem Pet. Matthaeus in septimo volumine Decretalium lib. 1. tit. 9. de insulis Novis Orbis, & Laertius Cherubinus in 1. tom. Bullarij, pag. 392. Et de eadem, tanquam de re admodum notabili, & [sect. 18] de nova controversia, quae rursus cum Lusitaniae Regibus intercessit, & ab eodem Alexandro composita fuit, praedictis centum a linea leucis, ad trecentesimam fere, & quadragesimam leucam extensis, ducto a Septentrionibus ad Australem Polum circulo, atque ita toto terrarum Orbe ex aeaquo bifariam diviso, late etiam meminerunt Auctores, quos plene congessimus supra lib. 1. cap. 6. numer. 73. & in cap. praecedent. ex num. 63. & 137. & Alphonsus Alvarez in Specul. Roman. Pontis. cap. 31. Ioan. Laurentius Annania in fabrica mundi, tract. 4. Lucius Marinaeus Siculus in histor. Hispan. lib. 19. cap. 16. Francisc. Lopez Gomara in histor. Ind. Occident. 1. par. in princip. Ioan. de Barros in suis commentar. lib. 1. Petrus de Cieza in histor. Regni Peru, 1. part. in princ. Alan. Cop. dialogo 6. cap. 9. Ioan. Bodin. lib. 1. de Repub. cap. 9. Ioan. Nicolaus Dolionus in compend. histor. lib. 4. Gaudentius Merula in sylva variae lect. lib. 5. per totum, Petr. Messia in sua sylva, par. 4. cap. 1. Peter. Martyr in suis decadibus Novi Orbis, decad. 1. elegantissimus Petr. Ioan. Maffeius histor. Ind. lib. 1. pag. 18. & novissimus Pat. Ferdinandus Rebellus de oblig. iustitiae, 2. part. lib. 18. quaest. 23. sect. 2. num. 7. & novissime post haec scripta alios referens August. Barbosa in Pastorali, 1 par. tit. 3. cap. 2. num. 41. & seqq. & Seraphin. Freitas de Imp. Asiat. cap. 7. ex num. 1. Ex cuius Bullae tenore, [sect. 19] & ex his, quae circa eam praedicti Scriptores observant, & Nos in cap. Praedicti retulimus, num. 63. & sequentib. & lib. 3. cap. 1. ex num. 13. referemus, satis quidem colligitur, Romanum Pontificem plenum, & integrum dominium, & iurisdictionem harum Novi Orbis regionum, & infidelium in illis habitantium Catholicis Regibus concedere voluisse, sub eo onere, & conditione, ut de Fide, ac Religione Christiana inter eosdem praedicanda, propaganda, & conservanda, sedulam operam exhiberent. Quod [sect. 20] idem disserte etiam tradit Germonius d. cap. 13. num. 30. Rutil. Benzon. lib. 1. de. anno Iubilaei cap. 10. pag. 53. ubi ait, Alexan. VI. ut agnovit Novi Orbis notitiam, indies excrescere, & Hispaniarum Reges eo animo esse, ut non minus temporale ipsorum Regnum, quam, imo praecipue, Regnum Dei amplificarent, hoc illis demandasse, eosque adstrinxisse, ut maxima, qua possent diligentia, in illorum populorum conversionem incumberent, quod ut fortius exequerentur, ipsis quidquid acquirerent, omni meliori modo concessit. Et Ioan, Metellus apud Theat. vitae humanae vol. 28. lib. 2. pag. 4236. ubi praeatam Bullam in compendium deducens, ita scribit: Alexander VI. PP. Ferdinando Regi, & eius posteris Castellae, Legionisque Regibus, Cardinalibus adprobantibus, in perpetuum pleneque concessit, donavit, & attribuit omnes insulas, continentisque provincias, repertas, & quae in posterum a suis reperirentur, Occidentem & Meridiem versus: ducta ab Arctico, Borealive Polo ad Antarcticum, hoc est, Australem Polum linea; quae centum milliaribus (lege leucis) distaret, Occidentem Meridiemque versus, ab ea insula, quae vulgo Hispanis Azores a falconibus dicitur: & ab altera, quam nunc illi Viridi caput, antiqui autem Hesperides appellabant. Quarum omnium insularum, & continentis provinciarum quaesitarum, & quaerendarum, idem Pontifex eundem Regem, & eius successores dominos cum libera omnimodaque in ijsdem potestate constituit. Relatu etiam digna videntur verba Iacobi Mainoldi in tractat. de titulis Regis Catholici, fol. 3. qui postquam latissimas & ditissimas Novi Orbis provincias connumeravit, & earum conquisitionem, sic concludit: Ex quibus omnibus satis quisque intelligere potest, Philippe Rex, Maiestatem vestram non immerito huius Novi Orbis dominatur tenere, cum auspicijs, atque armis Hispaniae Regum fuerit in Christianorum potestatem adductus. Nam & sub Ferdinando Catholico, & Carolo V. Imperatore patre vestro Hispaniae Regibus hae omnes Novae Regiones fuerunt additae, atque armis subactae. Cum autem multa, maximaque Regna contineant Maiestas vestra tribus dumtaxat Regnorum titulis omnia complectitur; quando nimis esset laboris, illa omnia Regna numerando percensere. Quae quidem Hispanis Regibus ingentem gratiam habere debent, quod post multa tandem saecula, abrogatis idolorum superstitionibus, veram Christi religionem nunc susceperint, & perpetua civili pace fruantur. Cum invictae gentis praesidio terra, marique munitissima, nihil amplius a quoquam finitimo hoste vim & arma extimescant. A quibus [sect. 21] non absunt plures doctissimi Theologi, quos refert P. Ioan. de Salas in tract. de legib. q. 95. disp. 7. sect. 4. n. 31. vers. Ad illud, pag 123. qui quamvis sentiant, Pontificem non posse provincias infidelium plene, & absolute concedere; inspectis tamen, & consideratis praedictae Bullae verbis, fatentur, Pontificem ibi plenam atque omnimodam donationem fecisse, & absque dubio eorum opinionem sequutum fuisse, qui Romanae sedi hanc potestatem, & auctoritatem concedunt. In qua etiam sententia [sect. 22] tandem residere videtur Illustr. Card. Bellarm. Nam licet d. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 2. §. ult. affirmasset, Alexand. VI. solum concedere voluisse Regibus Hispaniae ius mittendi Praedicatores ad has provincias noviter repertas, & eos, & infideles, qui converterentur, tuendi, ut latius diximus sup. cap. prox. n. 5. Postea tamen in recognitionibus, sive retractationibus ad eundem librum, & caput, pag. 508. ita scriptum reliquit: Quod attinet ad Bulla Alexandri VI. de divisione Orbis nuper inventi, & debellatione Indorum Occidentalium, cum ea scriberem, Bullam non videram, & ideo sequutus sum doctrinam Cardinalis Caiet. in 2. 2. q. 66. art. 8. Fran. Victor. in 2. relect. de iure belli, & Dom. a Soto in 4. sentent. dist. 5. q. unica, art. 10. ad 5. arg. tum propter eorum rationes, tum quia Caiet. vixit tempore Alex. VI. & supervixit, proinde facile scire potuit, quid sibi voluerit Alexander Pontif. cum Orbem recens inventum divisit. Quibus verbis satis ostendit Bellarminus, quod postquam vidit Bullam, cognovit suam, & praedictorum patrum expositionem illius menti, & verbis non convenire. Quod etiam [sect. 23] plenius, ac planius supponit Tho. Boz. lib. 10. de sign. Eccles. Dei cap. 13. & lib. 17. cap. 4. & de Italiae stat. lib. 3. cap. 5. pag. 342. & 343. & lib. 4. cap. ult. pag. 445. & alibi passim in omnibus suis operibus, ubi huius Orbi Novi detectionem, & Alexandri VI. donationem extollit, & qualiter per illam Hispanorum Imperium provectum, & amplificatum fuerit, quia tanquam Vicarius Christi, cui data est omnis potestas in coelo, & in terra, partitus est inter Castellanos, & Lusitanos quaecunque illi ignota loca invenissent in Occidente, & Oriente, neque ullus posset interturbare acquirendas ab ipsis terras, sibique ullo modo parare. Et iterum lib. 7. de sign. Eccles. cap. 6. ad finem, Lutheri, Calvini, & aliorum haereticorum calumnijs satisfaciens, qui Ecclesiam Dei aliqua nota inurere volunt, quod [sect. 24] hunc Alexandrum VI. Pontificem habuerit, quem pluribus vitijs deditum fuisse contendunt (in quibus etiam enarrandis nimis excedit Franc. Guicciardinus in sua historia Italiae lib. 1. pag. 3. ) respondet, haec vitia, quae illi opponuntur, multis alijs virtutibus, quibus enituit, & rebus, quae praeclare gessit, longo intervallo superasse; & vel hanc concessionem Novi Orbis, quam Regibus Catholicis fecit, & curam, quam adhibuit, ut Occidentales Indi ad humanitatem, & Christi cultum adducerentur, tantum boni peperisse, quantum neque omnium haereticorum auctoritate ab Orbis constitutione unquam proficisci potuerit. Sed vero praeteriri iuste non possunt aliae duae eiusdem Alexand. VI. constitutiones, quae licet omnes praefatos Auctores latuerint, ad rem tamen de qua agimus valde pertinere videntur, & Rom. Pontificis voluntatem & potestatem in concessione harum Provinciarum enixius, & geminatius ostendunt. Prior, eodem ipso die edita, qua superior, Catholicis Regibus, ea omnia privilegia concedit, quae Lusitanis in Guineae & Indiae Orientalis conquisitione concessa fuerant, & ita se habet. ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, Charisimo in Christo filio Ferdinando Regi, & Charissimae in Christo filiae Elisabeth Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, & Granatae, illustribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Eximiae devotionis sinceritas, & integra Fides, quibus Nos, & Romanam reveremini Ecclesiam, non indigne merentur, ut illa vobis favorabiliter concedamus, per quae Sanctum, & laudabile propositum vestrum, & opus inceptum in quaerendis terris, & insulis remotis, ac incognitis indies melius & facilius ad honorem Omnipotentis Dei, & Imperij Christiani propagationem, ac Fidei Catholicae exaltationem prosequi valeatis. Hodie siquidem omnes, & singulas terras firmas, & insulas remotas & incognitas, versus partes Occidentales, & mare Oceanum consistentes, per vos, seu nuntios vestros, ad id propterea non sine magnis laboribus, periculis, & impensis destinatos, repertas, & reperiendas in posterum, quae sub actuali dominio temporali aliquorum dominorum Christianorum constitutae non essent, cum omnibus illarum dominijs, civitatibus, castris, locis, villis, iurisdictionibus universis, vobis, haeredibusque, & successoribus vestris Castellae, & Legionis Regibus in perpetuum, motu proprio, & ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine donavimus, concesimus, & assignavimus, prout in nostris inde confectis litteris plenius continentur. Cum autem alias nonnullis Portugalliae Regibus, qui in partibus Africae, Guineae, & Minerae auri, ac alias insulas etiam ex similibus concessione, & donatione Apostolica eis facta repererunt, & acquisiverunt, per sedem Apostolicam diversa privilegia, gratiae, libertates, immunitates, exemptiones, facultates, litterae & indulta concessa fuerint. Nos valentes etiam (prout dignum & conveniens existit) vos, haeredesque & successores vestros praedictos, non minoribus gratij, praerogativis, & favoribus prosequi. Motu simili, non ad vestram, vel alterius pro vobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, ac eisdem scientia, & Apostolicae potestatis plenitudine, vobis, & haeredibus & successoribus vestris praedictis, ut in insulis, & terris per vos, seu nomine vestro hactenus repertis huiusmodi, & reperiendis in posterum, omnibus, & singulis gratijs, & privilegijs, exemptionibus, libertatibus, facultatibus, immunitatibus, litteris, & indultis Regibus Portugalliae concessis huiusmodi, quarum omnium tenores ac si de verbo ad verbum praesentibus insererentur, haberi volumus pro sufficienter expressis, & insertis, uti, potiri, & gaudere libere, & licite possitis, & debeatis in omnibus & per omnia, perinde ac si illa omnia vobis ac haeredibus & successoribus vestris praefatis, specialiter concessa, auctoritate Apostolica tenore praesentium de specialis dono gratiae indulgemus, illaque in omnibus & per omnia ad vos, haeredesque, ac successores vestros praedictos extendimus pariter, & ampliamus, ac eisdem modo & forma perpetuo concedimus. Non obstantibus constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis: necnon omnibus illis, quae in litteris Portugalliae Regibus concessis huiusmodi, concessa sunt non obstare, caeterisque contrarijs quibuscunque. Verum quia difficile foret, praesentes litteras ad singula quaeque loca, in quibus expediens foret, deferri, volumus, ac motu & scientia similibus decernimus, quod illarum transumptis manu publici Notarij inde rogati subscriptis, & sigillo alicuius personae in Eclesiastica dignitate constitutae, seu Curiae Ecclesiasticae munitis, ea prorsus Fides in dubia, in iudicio, & extra, ac alias ubilibet adhibeatur, quae praesentibus adhiberetur, si essent exhibitae, vol ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostrorum indulti, extensionis, ampliationis, concessionis, voluntatis, & decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum. Dat. Romae apud sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio, quarto Nonas Maij, Pontificatus nostri anno primo. Posterior autem Bulla, sive constitutio eiusdem Alexand. VI. eodem anno, vj. Kalend. Octobris expedita, eisdem Regibus alias etiam terras concedit, quae forte versus Orientem navigando a suis nuntijs, & vassallis detegerentur, dummodo prius ab alijs Principibus Christianis occupatae non fuissent: cuius verba sic habent. ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei. Charissimo in Christo filio Ferdinando Regi, & Charissimae in Christo filiae Elisabeth Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, & Granatae, illustribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Dudum siquidem omnes, & singulas insulas, & terras firmas inventas & inveniendas versus Occidentem & Meridiem, quae sub actuali dominio temporali aliquorum dominorum Christianorum constitutae non essent vobis, haeredibusque, & successoribus vestris Castellae & Legionis Regibus in perpetuum motu proprio, & de certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine donavimus, concessimus, & assignavimus: vosque ac haeredes, & successores praefatos de illis investivimus: illarumque dominos cum plena, libera, & omnimoda potestate, auctoritate, & iurisdictione constituimus, & deputavimus, prout in nostris inde confectis litteris, quarum tenorem, ac si de verbo ad verbum praesentibus insererentur, haberi volumus pro sufficienter expressis, plenius continetur. Cum autem contingere posset, quod Nuntij, & Capitanei, aut vassalli vestri versus Occidentem, & Meridiem navigantes, ad partes Orientales applicarent, ac insulas, & terras firmas, quae inde fuissent, vel essent, reperirent, Nos volentes etiam vos favoribus prosequi gratiosis, motu, & scientia, ac potestatis Apostolicae plenitudine similibus, donationem, concessionem, assignationem, & litteras praedictas, cum omnibus & singulis in eisdem litteris contentis clausulis ad omnes, & singulas insulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, ac detectas, & detegendas, quae navigando, aut itinerando versus Occidentem, aut Meridiem huiusmodi, sint, vel fuerint, aut apparuerint, sive in partibus Occidentalibus, vel meridionalibus, & Orientalibus, & Indiae existant, auctoriate Apostolica tenore praesentium in omnibus, & per omnia, perinde ac si in litteris praedictis de eis plena & expressa mentio facto fuisset, extendimus, pariter & ampliamus. Vobis ac haeredibus & successoribus verstris praedictis per vos, vel alium seu alios corporalem insularum, ac terrarum praedictarum possessionem propria auctoritate libere apprehendendi, ac perpetuo retinendi, illasque adversus quoscunque impedientes, etiam defendendi, plenam & liberam facultatem concedentes, ac quibuscunque personis etiam cuiuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis, vel conditionis sub excommunicationis latae sententiae poena, quam contra facientes eo ipso incurrant, districtius inhibentes, ne ad partes praedictas ad navigandum, piscandum, vel inquirendum insulas, vel terras firmas, aut quovis alio respectu, seu colore, ire, vel mittere quoquomdo praesumant, absque expressa vel speciali vestra, ac haeredum & successorum praedictorum licentia. Non obstantibus constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, ac quibusvis donationibus, concessionibus, facultatibus, & assignationibus per Nos, vel praedecessores nostros quibuscunque Regibus, vel Principibus, Infantibus, aut quibusvis alijs personis, aut Ordinibus, & Militijs de praedictis partibus, maribus, insulis, atque terris, vel aliqua eorum parte, ex quibusvis causis, etiam pietatis, vel Fidei, aut redemptionis captivorum, & alijs quantumcunque urgentissimis, & cum quibusvis clausulis etiam derogatoriarum derogatorijs, fortioribus, efficacioribus, & insolitis, etiam quascunque sententias, censuras, & poenas in se continentibus, quae suum per actualem & realem possessionem non essent sortitae essectum, licet forsan aliquando illi quibus donationes & concessiones huiusmodi factae fuissent, aut eorum Nuntij ibidem navigassent. Quas tenores illarum etiam praesentibus pro sufficienter expressis & insertis habentes, motu, scientia, & potestatis plenitudine similibus omnino revocamus, ac quoad terras, & insulas per eos actualiter non possessas pro infectis haberi volumus, necnon omnibus illis, quae in litteris praedictis voluimas non obstare, caeterisque contrarijs quibuscunque. Dat Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae, millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio, sexto Kalend. Octobris, Pontificatus nostri anno secundo. Neqve existimet quispiam solum Alexandrum VI. hac dumtaxat occasione praedicta potestate usum suisse: cum [sect. 25] saepesaepius alij plures Romani Pontifices varijs temporibus, & occasionibus idem fecisse reperiantur, quoties sanctae Romanae Ecclesiae, ac Christianae Religioni expedire censuerunt, ut praeter alios ex supra relatis, novissime ostendit Marta dicto tractatu de iurisdict. 1. part. cap. 24. num. 32. & ultra ea, quae ipse tradit, [sect. 26] melius constare poterit ex exemplo Regni Hiberniae, quod eadem ferme ratione ac istud Indiarum Occidentalium Adrianus Papa IV. Henrico II. Anglorum Regi, & successoribus eius concessit, & alij subsequentes Pontifices confirmarunt, certo tributi genere adiecto., quod Romanae Ecclesiae, veluti in feudi recognitionem penderetur, ut constat ex his, quae refert Illustrissimus Cardin. Baronius in Annal. Eccles. tom. 12. anno Christi 1159. num. 21. & 22. & ann. 1171. num. 12. & 1186. numer. 16. Matth. Parisiens. in hist Angl. sub Herico II. ann. 1155. Polidor. Virgil. Neubrigens. Genebrard. Orlandus Rogerius, & Ribadeneira in ead. hist. Angliae ann. 1171. Cardin. Bellarmin. in Apologia contra Iacob. Reg. Angliae c. 3. & in Chronic. ann. 1154. Pat. Iacob. Gretserus in alia Apologia contra eundem Regem capit. 5. & 7. Sanderus de Schism. Angl. lib. 1. ann. 1542. & Marta d. 1. par. cap. 26. num. 39. & sequentibus. Ad quod [sect. 27] Adrianus Pontifex diploma quoddam expediri mandavit, quod ex Vaticano Codice descripsit Baronius dicto anno 1159. num. 21. & quoniam elegantissimum est, & huic Alexandr. VI. de quo agimus, valde consentaneum, hic illud inserere opportunum existimamus. Illud igitur sic se habet: ADRIANVS Episcopus servus servorum Dei, Charissimo in Christo filio illustri Anglorum Regi, salutem, & Apostolicam benedictionem. Laudabiliter, & fructuose de glorioso nomine propagando in terris, & aeternae foelicitatis praemio cumulando in coelis, tua magnificentia rogitat, dum ad dilatandos Ecclesiae terminos, ac declarandam indoctis, & rudibus populis Christianae Fidei veritatem, & vitiorum plantaria de agro Dominico extirpanda, sicut Catholicus Princeps, intendis, & ad id convenientius exequendum, consilium Apostolicae sedis exigis, & favorem. In quo facto, quanto altiori consilio, & maiori discretione procedis, tanto in eo foeliciorem progressum te, praestante Domino, confidimus habiturum, eo quod ad bonum exitum semper, & finem soleant attingere, quae de ardore Fidei, & de Religionis amore principium acceperunt. Sane Hiberniam, & omnes insulas, quibus Sol iustitiae Christus illuxit, & quae documenta Fidei Christianae coeperunt, ad ius Beati Petri, & sacrosanctae Romanae Ecclesiae (quod tua & nobilitas recognoscit) non est dubium pertinere. Vnde tanto in eis libentius plantationem fidelem, & germen gratum Deo inserimus, quanto id a nobis interno examine districtius prospicimus exigendum. Significasti siquidem nobis, fili in Christo Charissime, te Hiberniae insulam, ad subdendum illum populum legibus, & vitiorum plantaria inde extirpanda, velle intrare, & de singulis domibus annuam unius denarij Beato Petro velle solvere pensionem, & iura Ecclesiarum illius terrae illibata, & integra conservare. Nos itaque pium, & laudabile desiderium tuum cum favore congruo prosequentes, & petitioni tuae benignum impendentes assensum, gratum, & acceptum habemus, ut pro dilatandis Ecclesiae terminis, pro vitiorum restringendo decursu, pro corrigendis moribus, & virtutibus inserendis, pro Christianae religionis augmento, insulam illam ingrediaris, & quod ad honorem Dei, & salutem illius terrae spectaverit, exequaris: & illius terrae populus honorifice te recipiat, & sicut Dominum veneretur: iure nimirum Ecclesiastico illibato, & integro permanente, & salvo Beato Petro, & sacrosanctae Romanae Ecclesiae de singulis domibus annua unius denarij pensione. Si ergo quod concepisti animo, effectu duxeris complendum, stude, gentem illam bonis moribus informare, & agas tam per te, quam per illos, quos adhibes, quos fide, verbo, & vita idoneos esse perspexeris, ut decoretur ibi Ecclesia, plantetur, & crescat Fidei Christianae Religio, & quae ad honorem Dei, & salutem pertinent animarum, per te taliter ordinentur, ut a Deo sempiternae mercedis cumulum consequi merearis, & in terris gloriosum nomen valeas in saeculis obtinere. Hucusque in Codice Vaticano. Posterioribus etiam [sect. 28] temporibus, ut tetigimus sup. lib. 1. capite 3. numero 21. cum Henricus Portugalliae Infans, Alphonsi Quinti Regis patruus, foelicibus ausis, & auspicijs, novas ac periculosas per vastum Oceani aequor navigationes instituisset, illisque mediantibus plures insulae, nunquam antiquis cognitae, inventae essent, & Christianae Fidei ad Hesperios AEthiopas, aliasque inaccessas antea nationes aditus patefactus, ne conquirendi ardor in posteris refrigesceret, anno demum a partu Virginis 1420. a Martino V. Pontifice Max. impetravit, ut quidquid a Ganariae promontorio, vulgo dicto, ad ultimam usque Indiam patefieret, id quam optimo iure, & conditione Lusitanicae ditionis esset. Quod ipsum ab alijs deinde Pontificibus, nempe Nicolao V. & Calixto III. confirmatum est, & ad plures alias Africae, & Asiae oras, ac regiones extensum, quas Serenissimi Lusicaniae Reges virtute, & industria bellica, & navali invenerunt, ac subiugarunt, & ditioni suae adijciendas curarunt, ut latius commemorat Pet. Ioan. Maffaeius histor. Ind. lib. 1. pag. 5. Petrus Damariz in variae historiae dialogo 4. cap. 4. Fr. Anton. de San. Roman in histor. Ind. Orient. lib. 1. capite 3. pagina 10. & cap. 6. pagina 27. Rebellus de obligat. iust. dict. 2. p. lib. 18. quaest. 23. sect. 2. ubi prolixitatis vitandae causa, solum quaedam capita, ex Bulla Calixti III. decerpta, recensuit, in qua etiam inserta est Bulla Nicolai Quinti, quae, quoniam maxime ad nostrum pertinent institutum, Nos quoque hic transcribere non gravabimur. CALIXTVS [sect. 29] servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam, &c. Dudum siquidem foelicis recordationis Nicolaus Papa Quintus praedecessor noster litteras concessit tenoris subsequentis. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, &c. Romanus Pontifex Regni coelestis claviger, omniumque nationum in illis degentium qualitates paterna consideratione discutiens, ac salutem quaerens, & appetens, &c. Ad nostrum siquidem nuper non sine ingenti gaudio pervenit auditum, quod dilectus filius nobilis vir Henricus, Infans Portugalliae, Charissimi in Christo filij Alfonsi Portugalliae, & Algarbij Regnorum Regis illustris patruus, &c. cum olim ad ipsius Infantis pervenisset notitiam, quod nunquam, vel saltem a memoria hominum non consuevisset, per huiusmodi Oceanum mare ad Meridionales, & Orientales plagas navigari, illudque nobis Occiduis foret incognitum, ut nullam de partium illarum gentibus certam notitiam haberemus, credens, se maximum in hoc Deo praestare obsequium, si eius opera, & industria mare ipsum usque ad Indos, qui Christi nomen colere dicuntur, navigabile fieret, sique cum eis participare, & illos in Christianorum auxilium adversus Saracenos, & alios eiusmodi Fidei hostes commovere posset, ac nonnullos Gentiles, & Paganos nefandissimae Mahometicae sectae nomine infectos populos, inibi in medio existentes, continuo debellare, eisque incognitum sacratissimi Christi nomen praedicare, ac facere praedicari, regia tamen semper auctoritate munitus, a viginti quinque annis citra, exercitum ex dictorum Regnorum Gentibus, maximis cum laboribus, periculis, & expensis in velocissimis navibus, ad perquirendum mare, & provincias maritimas, versus Meridionales partes, & Polum Arcticum annis singulis fere mittere non cessavit, &c. Cum autem sicut accepimus, licet Rex, & Infans praefati, qui cum tot tantisque periculis, laboribus, & expensis, necnon perditione tot naturalium Regnicolarum huiusmodi, &c. Provincias illas lustrare fecerunt, & portus, insulas, & maria huiusmodi acquisiverunt, & possederunt, ut praefertur, ut veri earum Domini, timentes, ne aliqui cupiditate ducti ad partes illas navigarent, & operis eiusmodi perfectionem, fructum, & laudem sibi usurpare, vel saltem impedire cupientes, praeterea seu lucri commodo, aut malitia ferrum, arma, lignamina, aliasque res, & bona ad infideles deferri prohibita, portarent, vel transmitterent, aut ipsos infideles navigandi modum edocerent, propter quae eis hostes duriores ac fortiores fierent, & huiusmodi prosecutio impediretur, vel forsitan cessaret, non absque offensa Dei magna, & ingenti totius Christianitatis opprobrio, ad obviandum praemissis, ac pro suorum iuris, & possessionis conservatione, sub certis tunc expressis gravissimis poenis prohibuerint, & generaliter statuerint, quod nullus nisi cum suis nautis, & navibus, & certi tributi solutione, obtentaque prius desuper expressa ab eodem Rege, vel Infante licentia, ad dictas provincias navigare, aut in earum partibus contractari, seu in mari piscare praesumeret; tamen successu temporis evenire posset, quod aliorum Regnorum, seu nationum personae invidia, malitia, aut cupiditate ducti, contra prohibitionem praedictam, absque licentia, & tributi solutione huiusmodi, ad dictas provincias accedere, & sic in acquisitis provincijs, portubus, insulis, ac mari navigare, contractare, & piscari praesumerent, & ex inde inter Alfonsum Regem, ac Infantem, qui nullatenus se in his deludi paterentur, & praesumentes, quod inter praedictos quam plurima odia, rancores, dissensiones, guerrae, & scandala in maximam Dei offensam, & animarum periculum verisimiliter subsequi possent, & subsequerentur. Nos praemissa, & singula, debita meditatione pensantes, quod cum olim praefato Alfonso Regi quoscunque Christi inimicos, ubicunque constitutos, ac Regna, Ducatus, Principatus, dominia, possessiones, & mobilia bona quaecunque per eos detenta, ac possessa, invadendi, conquirendi, expugnandi, debellandi, & subiugandi, illorumque personas in perpetuam servitutem redigendi, ac Regna, Ducatus, Comitatus, Principatus, dominia, possessiones, & bona, sibi, & successoribus suis applicandi, appropriandi, ac in suos, suorumque usus, & utilitatem convertendi, alijs nostris litteris plenam, & liberam inter caetera concesserimus facultatem. Dictae facultatis obtentu idem Alfonsus Rex, seu eius auctoritate praedictus Infans, iuste, & legitime insulas, terras portus, & maria huiusmodi acquisivit, & possedit, ac possidet, aliasque res quae ad eundem Alfonsum Regem, & ipsius successores de iure spectant, & pertinent nec quivis alius Christi fidelis, absque ipsorum Alfonsi Regis, & successorum suorum licentia speciali, de illis se hactenus intromittere potuit, neque potest quoquomodo, ut ipse Alfonsus Rex, eiusque successores, & Infans eo ferventius huic tam pijssimo operi, in quo cumillo animarum salus, Fidei augmentum, & illius hostium depressio procurentur, &c. De praemissis omnibus, & singulis informati plenissime, motu proprio, &c. auctoritate Apostolica, &c. & ex certa scientia, de Apostolicae potestatis plenitudine, litteras facultatis praefatas, quarum tenores de verbo ad verbum praesentibus litteris volumus pro insertis, &c. quaecunque etiam alia ante data dictarum facultatum acquisita, & ad ea, quae in posterum nomine dictorum Alfonsi Regis suorumque successorum, & Infantis in ipsis, ac circumvicinis, & ulterioribus ac remottoribus partibus de Infidelium, ac Paganorum manibus acquiri poterunt, provinctas insulas portus, & maria quaecunque extendi, & illa sub eisdem facultatis litteris comprehendi, ipsarumque facultatis, & praesentium litterarum vigore iam acquisita, & quae in futurum acquiri contigerit, postquam acquisita fuerint, ad praefatos Regem, & successores suos, ac Infantem, ipsamque conquestam, quam a capitibus de Boiador, & de Nom, usque per totam Guineam; & ultra versus illam Meridionalem plagam extendi, harum serie declaramus etiam ad ipsos Alfonsum Regem, & successores suos, ac Infantem, & non ad aliquos alios spectasse, & pertinuisse, ac in perpetuum spectare, & pertinere de iure, &c. Haec Calistus III. Vltimo in eadem Bulla rogat, & exortatur Summus Pontifex omnes personas cuiuscunque qualitatis, etiamsi Imperatores sint, vel Reges, &c. & districte prohibet omnibus, ne ad praefatas provincias, portus, & loca deferant, nec deferre faciant merces ullas absque speciali licentia praefati Regis, vel Infantis, vel eorum ad quos ipsa conquisitio pertineat, nec ulla ratione se intromittant in praefata maria; vel regiones; quod si contra fecerint, si fuerint personae particulares; ipso iure sententiam excommunicationis incurrant: si vero fuerit civitas, vel universitas, sive communitas, ipso iure subiaceant interdicto Ecclesiastico, a quibus censuris nulla Apostolica auctoritate valeant absolvi ante satisfactionem, vel compositionem cum praefatis Rege, Infante, vel successoribus factam. Quae omnia fideliter ex Bulla Calisti Tertij decerpsimus. Et adeo [sect. 30] securus hic concessionis Pontificiae titulus eo tempore visus fuit, ut Catholici Reges Ferdinandus & Elisabeth ex consilio doctissimorum virorum, quos semper secum habebant, & praecipue [sect. 31] magni illius saeculi Iurisonsulti Ioannis Lupi de Palacios Rubios (si credimus Anton. de Herrera in historia generali Indiarum, decada 1. libro 10. capite 17. pagina 348.) generalem quandam protestationem, sive requisitionem ordinari mandaverint, quae per eorum Duces Barbaris infidelibus, ubi primum ad eos appulissent, intimaretur, in qua nihil magis enixe, & expresse continebatur. Cuius exemplar extat apud eundem Antonium de Herrera dicta decada 1. libro 7. capite 14. pagina 249. & sequenti, & iterum decada 2. lib. 1. capite 14. pagina 27. & decad. 4. libro 1. capite 8. pagina 18. Et eadem formula data est ab Imperatore Carolo Qvinto, Francisco Pizarro anno 1533. ubi ad conquisitionem huius Regni Peruani missus fuit, & caeteris subinde Ducibus, qui ad eiusmodi expeditiones delegabantur, ut constat ex 4. tom. schedul. impress. pagina 226. & sequenti, cuius copiam his etiam nostris scriptis inserere, ut necessarium, ita lectoribus valde gratum futurum existimamus. Yo [sect. 32] N. criado de los mui altos, i mui poderosos Reyes de Castilla, i de Leon, Domadores de las gentes barbaras, su mensagero i Capitan, vos notifico i hago saber, como mejor puedo, que Dios nuestro Senor, Vno i Eterno, crio el cielo, i la tierra, i un hombre, i una muger, de quien vosotros i nosotros, i todos los hombres del mundo fueron, i son decendientes procreados, i todos los que despues de nosotros vinieren: mas por la muchedumbre de generacion que destos ha procedido desde cinco mil i mas anos, que ha que el mundo fue criado, fue necessario que los unos hombres fuessen por una parte, i los otros por otra, i se dividiessen por muchos Reinos i provincias, porque en una sola no se podian sustentar i conservar. De todas estas gentes Dios nuestro Senor dio cargo a uno, que fue llamado san Pedro, para que de todos los hombres del mundo fuesse Senor i Superior, a quien todos obedeciessen, i fuesse cabeca de todo el linage humano, do quier que los hombres estuviessen, i viviessen, i en qualquier lei, secta, o creencia: i diole a todo el mundo por su servicio i jurisdicion: i comoquiera que le mando, que pusiesse su silla en Roma, como en lugar mas aparejado para regir el mundo: tambien le prometio, que podia estar, i poner su silla en qualquier otra parte del mundo, i juzgar i governar todas las gentes Christianos, Moros, Indios, Gentiles, i de qualquier otra secta, o creencia que fuessen. A este llamaron Papa, que quiere dezir, Admirable Mayor, Padre, i Guardador, porque es Padre, i Governador de todos los hombres. A este santo Padre obedecieron, i tomaron por Senor, Rei i Superior del universo los que en aquel tiempo vivian: i assimesmo han tenido a todos los otros, que despues de el fueron al Pontificado elegidos: i assi se ha continuado hasta aora, i se continuara hasta que el mundo se acabe. Vno de los Pontifices passados, que he dicho, como Senor del mundo, hizo donacion destas islas i tierra firme del mar Oceano a los Catolicos Reyes de Castilla, que entonces eran Don Fernando i Dona Isabel, de gloriosa memoria, i a sus sucessores, nuestros senores, con todo lo que en ellos ai, segun se contiene en ciertas escrituras que sobre ello passaron, segun dicho es (que podeis ver, si quisieredes. ) Assi que su Magestad es Rei, i Senor destas islas, i tierra firme, por virtud de la dicha donacion, i como a tal Rei i Senor algunas islas, i casi todas, a quien esto ha sido notificado, han recebido a su Magestad, i le han obedecido i servido, i sirven, como subditos lo deben hazer, i con buena voluntad, i sin ninguna resistencia, luego sin ninguna dilacion como fueron informados de lo susodicho, obedecieron a los varones Religiosos que les embiava, para que les predicassen, i ensenassen nuestra santa Fe: i todos ellos de su libre, i agradable voluntad, sin premio, ni condicion alguna se tornaron Christianos, i lo son: i su Magestad los recibio alegre, i benignamente, i assi los mando tratar como a los otros sus subditos i vassallos: vosotros sois tenidos, i obligados a hazer lomesmo. Porende, como mejor puedo, vos ruego, i requiero, que entendais bien esto que os he dicho, i tomeis para entendello, i deliberar sobre ello el tiempo que fuere justo, i reconozcais a la Iglesia por senora, i superiora de el universo mundo, i al summo Pontifice, llamado Papa, en su nombre, i a su Magestad en su lugar, como superior i senor, Rei de las islas, i tierra firme, por virtud de la dicha donacion: i consintais, que estos Padres Religiosos os declaren, i prediquen lo susodicho. I si ansi lo hizieredes, hareis bien, i aquello que sois tenidos i obligados, i su Magestad, i yo en su nombre, vos recebiran con todo amor, i caridad, i vos dexaran vuestras mugeres, i hijos libres, sin servidumbre, para que dellas, i de vosotros hagais libremente todo lo que quisieredes, i por bien tuvieredes, como lo han hecho casi todos los vezinos de las islas: i aliende desto su Magestad vos dara muchos privilegios, i exempciones, i vos hara muchas mercedes. Si no lo hizieredes, o en ello dilacion maliciosamente pusieredes, certificoos, que con el ayuda de Dios yo entrare poderosamente contra vosotros, i vos hare guerra por todas las partes, i manera que yo pudiere, i vos sujetare al yugo, i obediencia de la Iglesia, i de su Magestad, tomare vuestras mugeres, i hijos, i los hare esclavos, i como tales los vendere, i disdondre de ello como su Magestad mandare: i vos tomare vuestros bienes, i vos hare todos los males, i danos que pudiere, como a vassallos que no obedecen, ni quireren recibir a su senor, i le resisten, i contradizen. I protesto que las muertes, i danos que de ello se recrecieren, sea a vuestra culpa, i no de su Magestad, ni nuestra, ni de estos Cavalleros que conmigo vinieron: i de como os lo digo i requiero pido al presente escrivano, que me lo de por testimonio signado. Ivxta quae omnia supra dictus titulus magis ac magis communiri, imo & inconcussus reddi videtur. Nam si iuste [sect. 33] possidet, qui Auctore iudice possidet, l. iuste possidet, D. de acquirenda possessione: & [sect. 34] sententia a quolibet legitimo, & competenti iudice lata, sufficit ad verum dominium uni tollendum, & in alium transferendum, ut voluit glossa in l. ex hoc iure, D. de iustitia & iure, verbo, Dominia, & ibidem Bartolus numero. 6. & plenius in l. Pomponius, §. si iussu, D. de acquirenda possessione, glossa in §. ultimo, verbo, Cui adiudicatum, institutionum de officio iudicis, & in capite proposuisti, verbo, Vacare, de concessione praebendae, & notat Innocentius in cap. quia plerique, post principium, de immunitate Ecclesiarum, Divus Thomas in 2. 2. quaestione 62. articulo 3. Baldus in l. id quod pauperibus, quaestione 7. C. de Episcopis & Clericis, Petrus de Ancharranis in regula possessor, de regulis iuris, lib. 6. col. 36. versic. Tertio quaero, Iaso ex numero 4. Lancellotus Decius colum. 3. in dict. l. ex hoc iure, Cumanus, & Ias. numero final. Ripa numero 1. in rubr. D. de re iud. Bertachinus in repertorio, verbo Dominium transfertur, numero 3. & alijs, quos in similibus nostrae quaestionis terminis loquens, nempe de adiudicatione Regni Navarrae per Iulium Secundum eisdem Regibus Catholicis facta, refert & sequitur Palac. Rubios in tractat. de obtent. Regni Navarrae, 5. parte, §. 3. post medium: longe [sect. 35] magis hoc in concessione, & declaratione Romani Pontificis admittere debemus, qui est supremus, & competens omnium fidelium, & infidelium iudex in spiritualibus, & etiam in temporalibus, iusta causa existente, ut supra probavimus. Et [sect. 36] cuius vel una sola sententia faceret ius, & in similibus causis vim, & auctoritatem legis haberet, iuxta text. vulgarem, & summe notandum in l. final. C. de legibus, & in l. apud Iulianum II. in fine, D. ad S. C. Trebellian. capit. in causis, de sentent. & re iudicata, cap. unico, in fine, quae fuerit prima causa benes. amitten. in usib. feud. l. 14. titul. 1. part. 1. l. 14. titul. 22. part. 3. ubi Gregor. Lopez, cum alijs, quae observat idem Palac. Rubius in eadem 5. part. §. 2. circa finem, Ioan. Fab. in §. sed quod Principi, instit. de iur. natur. Felin. in cap. cum olim, col. 10. de re iudicata, Ias. in l. 1. col. 4. C. de edendo, Decius consil. 191. Roman. singul. 668. Afflict. decis. 6. num. fin. idem Afflict. post Andr. de Isernia in cap. 1. §. praeterea Ducatus, de proh. feud. alien. Guillerm. de Perno consil. 14. num. 17. fol. 246. inter consil. feudal. Roder. Xuarez in l. quoniam in prioribus, C. de inoffic. testament. in declar. ad leg. Regias, lim 1. dub. 2. numer. 13. Molin. de primogen. lib. 4. cap. 8. num. 3. Menoch. cons. 501. vol. 6. ubi loquitur de nobili illa causa Comitatus de Palma, Gama decisio 33. numer. 2. 1. par. ubi eius additio, Did. Perez in l. 8. titul. 4. lib. 2. ordin. col. 405. versic, Neque obsat, Boerius consil. 8. numer. 10. Bursatus consil. 56. lib. 2. num. 4. & 5. Covarr. in 4. 2. part. cap. 7. §. 4. num fin. & Pat. Gabr. Vazquez in 1. 2. disput. 157. cap. 5. apud quos communis sententia est, id, quod Pontifex, aut Princeps in aliquo negotio decernit, non per viam sententiae particularis, sed veluti per modum legis generalis, vel eius praxis, aut interpretationis, iu utique in similibus facere, & ad causarum decisionem recte allegari posse. Et [sect. 37] huc nimirum tendere videntur verba illa Bullae Calixti Tertij supra relatae, ibi: Dictae facultatis obtentu, idem Alfonsus Rex iuste, & legitime insulas, terras, portus, & maria huiusmodi acquisivit, & possedit, ac possidet. Rursus, quia etsi circa potestatem Romani Pontificis in hoc articulo diversae fint Doctorum sententiae, & dicendi modi, ut ex supra dictis apparet. Ea [sect. 38] quidem, quae pro Ecclesia, & eius auctoritate facit, magis probanda, & admittenda est, argum. text. in cap. fin de re iudicata, & in l. sunt personae, D. de Religios. & sumpt. funer. l. Titia 40. §. Seia testamento, D. de auro & argen. legato, l. lege Iulia, D. de manumissionib. cum notatis a Decio in l. semper in obscuris, la 1. numer. 3. D. de regulis iuris, Sarmiento lib. 3. select. cap. Petr. Pechio de Eccles. reparan. cap. 1. Petr. Surdo de aliment. quaest. 10. numer. 17. Tiraquel. de privileg. piae causae, privileg. 146. & sequentibus: & [sect. 39] eorum, quae magis in specie notat Hostiensis, & Ioan. Andreas in capit rursus, qui cleric. vel voventes, & eos referens Felinus in cap. 1. de constitution. num. 104. Marta de iursdict. 2 part. cap. 6. num. 7. & Beltranus a Guevara in propugnaculo contra Venet. assert. 2. §. 2. num. 55. qui docent, quod opinio, quae favet potestati clavium, praevalet non faventibus. Praesertim [sect. 40] cum expresse decisum extet a Clemente Tertio in capit. Capellanus, de ferijs, posse Summum Pontificem in dubijs opinionibus declarare, quae sit verior, & sequenda, quod in hoc casu, de quo sermonem habemus, toties, ut vidimus, non solum verbis, verum & factis ipsis, in negotijs gravissimis declaravit, l. de quibus, verl. Quid enim interest, D. de legibus, l. Paulum, D. rem ratam haberi, cum alijs, quae adduximus sup. hoc lib. cap. 21. num. 3. Vnde nemini permittendum videtur, hoc amplius in dubium revocare, quia semper [sect. 41] praesumere debemus, Papae sententias, & declarationes esse iustas, & legitime, ac canonice promulgatas, ut ait text. in cap. cum inter vos, §. final. de sent. & re iudic. cap. absit 11. quaest. 3. & alia congerens Alvar. Pelagius de planctu Eccles. lib. 1. cap. 26. Quoniam [sect. 42] est fons iustitiae, Clement. unic. de probation. gloss. notab. in l. relegati, verb. Reliqua, de poenis, cum alijs traditis a Gailio lib. 2. pract. observat. cap. 55. & in eo inest summa perfectio, & sapientia, ut probat Cardin. Paleotus in tractat. de sacro Consistorio, par. 2. quaest. 2. pag. 59. Et ideo licet [sect. 43] totus mundus sentiret contra Papam, standum esset eius sententiae, & declarationi, iuxta ea, quae late, & copiose tradit Cardinal. Iacobat. de Concil. lib. 3. art. 1. n. 36. & lib. 6. art. 2. num. 45. DD. per text, ibi, in cap. haec est Fides 24. quaest. 1. Philip. Probus in addition. ad Ioan. Monach. in cap. super eo, numer. 29. de haeret. ubi [sect. 44] dicit: Papae sententiam praevalere sententiae omnium Episcoporum, quae fuit opinio gloss. in cap. in istis, distinct. 4. quam pluribus ornat Ioan. Baptist. Valencuela in monitor. contra Venet. part. 6. ex numer. 91. qui etiam in parte 7. ex num. 122. alia de hac re brocardica congerit, nempe, [sect. 45] quod Papa approbat, vel reprobat, omnes approbare, vel reprobare tenentur, & qui non est cum Papa, est contra Christvm, & qui non est Christi, Antichristi est, & quod gravissime peccat, qui Ecclesiam, quam defendere debet, impugnat. Cui addo Navarr. lib. 3. consil. tit. de ijs quae fiunt a maiori parte Capit. num. 1. pag. 169. ubi [sect. 46] probat, Papae solius sententiam praeferri sententiae omnium aliorum Episcoporum, & Doctorum, qui in Concilio generali congregati sint, & eo refragante, nihil fieri posse, argument. cap. significasti, de electione, ubi Ioan. Andr. & Panormit. notab. 7. & aliorum, quae latius congerit Anton. Rosellis in tractat. de Concilijs, quaest. 17. Tertio [sect. 47] considero, quod si ij, qui auctoritate cuiuslibet Principis contrahunt, vel ab eo aliquid recipiunt, decipi non debent, neque aliquam molestiam, aut vexationem subire, l. 2. l. bene a Zenone 3. C. de quadrien. praescript. l. 1. C. de his, qui veniam aetat. impetraver. cum pluribus alijs, quae congerit Duenas regul. 238. Peregrin. de iure Fisci lib. 6. tit. 4. num. 15. cum sequentibus, Cavallinus in tractat. de eviction. §. 5. num. 88. & latissime D. Ioan. del Castillo lib. 2. controvers. quotidian. cap. 5. Iuvari [sect. 48] quippe nos beneficio oportet, non decipi, l. in commodato 17. §. sicut, in fine, D. de commodat. cap. un. eod. tit. & iniuriae occasiones inde nasci non debent, unde iura nascuntur, l. meminerint, C. unde vi. Multo planius idem illis servari oportebit, qui donatione & concessione Pontificia muniti, has infidelium provincias tot periculis, expensis, & laboribus detexerunt, converterunt, & subiugarunt; Pontificalis quippe [sect. 49] dignitas & maiestas reliquas alias supereminet, ut alias de Imperiali dicitur in l. cum multa, C. de bonis quae liber. & [sect. 50] ita Papa Imperator appellatur in cap. Constantinus, 96. distinct. & per Praeposit. in cap. per venerabilem, num. 136. qui filij sint legit. & Princeps Principum mundi, alias superiorem non recognoscentium, & culmen omnium dignitatum, capit. corpora, de consecrat. distinct. 1. capit. venerabilis, de praebend. cap. solitae, de maiorit. & obed. cum late traditis a Valencuela dict. monitor. 5. par. ex num. 100. & 6. part. ex num. 80. & a Nobis sup. cap. proximo, ex num. 50. Et [sect. 51] Ecclesia, quae est tutrix, & cultrix iustitiae, non patitur aliquid fieri contra iustitiam, capite 1. §. diversum, de alienat. fendi, Baldus cons. 24. in fine, lib. 2. Ancharran. consil. 231. num. 3. Romanus cons. 298. n. 2. Castrensis consil. 116. numer. 2. in fine, lib. 1. & Decius consil. 329. in fine. Quapropter [sect. 52] Papae facta in dubium vocari non debere, docet text. in cap. in memoriam, 19. distinct. Anton. de Butrio in cap. 2. num. 60. de translat. Praelat. Franc. de Curte inter consilia Martianesij consil. 10. num. 6. & alij apud Valencuel. sup. 5. parte ex num. 146. Neque quisquam [sect. 53] iuste eius potestati & auctoritati detrahere debet, ut ait Hieronym. Alban. in tractat. de potest. Papae, 1. par. num. 123. & 2. par. num. 237. & 249. & Laelius Iordanus in tractat. de Romanae sedis origine, cap. 12. num. 23. Quin [sect. 54] potius ubi aliquid magnum, & insolitum, & quod ordinarias iuris regulas excedat, a Pontifice fieri videamus, praesertim si in Ecclesiae augmentum, & Fidei propagationem, aut conservationem dirigatur, id magis admirari, quam reprehendere, aut notare debemus, ut optime in nostris terminis advertit Episcopus Chiapens. in dict. tractat. comprobat. fol. 65. Quia [sect. 55] potestas sedis Apostolicae, cum in se maxima, & amplissima sit, tum tamen magis extendi, & usque in infinitum, ut aiunt, ampliari potest, quoties Summus Christi Vicarius universalis Ecclesiae commodiori, & perfectiori statui id viderit convenire, ut tradit D. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 19. Et idem Chiapensis probat [sect. 56] ex simili a Bart. Bald. & alij Doctoribus tradito in l. si hominem 30. D. manda. per text. ibi Ias. in l. non solum, §. morte, col. 21. D. de novi oper. nuntiat. & in l. 1. C. de precib. Imper. offeren. Panormit. in cap. at si clerici, §. de adulterijs, col. 5. de iudicijs, & in cap. final. col. 14. de consuetudine, Felin. in cap. 1. numer. 48. & sequentibus, de constitution. dum docent, quod quoties aliquis casus occurrit, a Principe non cogitatus, vel a lege non praevisus, potest is, qui vices eiusdem Principis gerit, vel alias generale mandatum habet, ea omnia facere, quae praesens causae utilitas, vel necessitas exigit, etiamsi mandati fines, excedat, vel eidem aliquatenus contraveniat. Quibus addere etiam possumus tex. in [sect. 57] l. ult. §. fin. D. mandati, & in l. 4. §. ult. D. de re militari, & tradita a Iasone in l. Barbarius, D. de offic. Praetor. ex numer. 24. & in l. nemo potest, col. 1. de legat. 1. Hippol. de Marsilijs in l 1. §. fin. num. 29. D. de quaestionib. Tiraquel. de poen. temper. in praefat. numer. 25. & in l. si unquam, verb. Libertis, num. 48. C. de revocand. donat. Pinel. in l. 1. C. de bonis mater. 3. part. ex numer. 23. & in rub. C. de rescind. vendit. 2. parte, capit. 2. numer. 6. & Caldas Pereira de nomin. emphyt. q. 15. num. 19. ubi eum minime mandati fines excedere notant, qui facit aliquid vicinum, & annexum mandato. Qua de causa [sect. 58] magnae audaciae, & temeritatis, imo & impietatis esse videtur, asserere, vel attentare, quod Pontifices non possunt praedictas donationes facere, vel quod eas frustratorie fecerunt, & tanquam aerem verberantes. Nam [sect. 59] ut Deus, & natura, ut inquit Philosophus, ex possibilibus saciunt, quod melius est; nec unquam aliquid frustra efficiunt; ita [sect. 60] quod Deo Auctore, vel eius Vicario fit, licitum, & convenientissimum esse, dicendum est, ut ait Clemens Alexand. lib. 6. Stromat. D. August. lib. 3. de libero arbitr. cap. 5. & lib. 1. contr. advers. leg. & Proph. cap. 14. & eos referens Rutil. Benzon. de anno Iubilaei, lib. 2. cap. 1. pag. 62. &c. 21. pag. 144. Ecclesia [sect. 61] quippe nec decipere, nec decipi potest, ut multis probat Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei, lib. 6. cap. 7. & 8. Pat. Fran. Suarez de defens. Fidei lib. 1. cap. 3. & in tract. de Fide, disput. 5. sect. 6. per totam. Et [sect. 62] non solum erroris est expers, ubi de rebus, & articulis Fidei decernit, ut in dict. cap. haec est Fides 24. quaest. 1. verumetiam, ubi de temporalibus, & concernentibus ad mores universales disponit, ut est commune dogma omnium Theologorum, & copiose probat Turrecremata in summa de Ecclesia, Cardin. Bellarminus in controvers. de Conciliorum auctoritate, lib. 2. cap. 2. & lib. 4. de Rom. Pontif. cap. 5. Gregor. Lopez in l. 22. tit. 4. par. 3. Avendan. in cap. Praetor. 2 par. cap. 23. nmum. 13. Rebuff. in const. 3. tit de recusat. Roland. cons. 19. vol. 3. Benzonius dict. cap. 21. pag. 142. vers. Nam Ecclesia, & Menoch. de arbitrar. cent. 5. casu 458. ex num. 28. & latissime, m & elegantissime Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei lib. 16. cap. 8. & lib. 18. cap. 6. & Nos iterum infra lib. 3. cap. 2. Vnde [sect. 63] nascitur, quod Papa recusari non possit, neque ab eius sententia appellari, ut resolvunt Abbas in capit. querelam, num. 14. de electione, Felinus in capit. inquisitionis, num. 14. de accusation. & in capit. in causis, numer. 4. de sent. & re iudicata, & alij plures, quos refert, & sequitur Menoch. ubi supra, num. 58. & Valencuela dict. monitor. 6. par. n. 89. & 90. Quia quod [sect. 64] ipse Papa facit, videtur facere ut Deus, iuxta notata in c. si quando, & cap. cum a Deo, de re script. cap. proposuit, de concess. praeben. Praepositus in dict. cap. per venerabilem, num. 145. qui filij sint legit. Bald. in cap. 1. de nova forma fidel. in usib. feud. & in l. fin. num. 2. C. sententiam rescindi non posse, Paul. Castrens. consil. 415. num. 1. part. 1. Ioan. de Salas cons. 68. nu. 14. Et cum sit Dei vicarius, eius facta Deo attribuuntur, cap. quanto, de translat. Episcopi, ubi Anton. de Butrio num. 5. Ioan. Nevizan. in Sylva nuptiali lib. 1. verb. Non est nubendum, num. 155. neque praesumitur, quod aliter iudicet, vel faciat, quam Deus ipse esset iudicaturus, ut argum. cap. novit 43. de appellat. & l. unicae, D. de offic. Praefect. Praetorio, optime notat Ioan. Andr. in cap. cum venissent 12. num. 7. de iudicijs, & facit text. in cap. non nos, 40. distinct. & alia, quae cumulat Valencuela d. 6. par. ex num. 86. Qvarto [sect. 65] ad eiusdem tituli comprobationem non minus efficaciter considerari potest, quod etsi regulariter non exemplis, sed legibus iudicandum sit, l. nemo 13. C. de sentent. & interlocut. omn. iud. cum similibus ibi allegatis a gloss. Bart. Baldo, Saliceto, & Castrensi, & a Zepola cons. crimin. 8. Asflict. decis. 383. num. 8. Menoc. cons. 507. num. 3. lib. 6. & de praesumpt. lib. 1. quaest. 1. num. 19. quia ut prudenter advertit idem Menoch. consil. 57. numer. II. lib. 1. si exemplis iudicandum esset, semper res inter alios acta alijs praeiudicaret, & rei iudicatae exceptionem produceret, contra totum titulum, C. res inter alios acta, l. saepe, D. de re iudicata, l. & an eadem, cum sequentibus, D. de except. rei iudicatae. Quibus alia addit Anton. Thesaur. in praefat. ad decision. Pedemont. num. 33. inquiens, [sect. 66] quod Curtius Iunior dicere solebat, se, quamvis aetate provectum, ex pluribus exemplaribus, quae ad decisiones occurrentium causarum allegari audierat, pauca, vel nullum vidisse, quod in omnibus simile esset, & aequales circunstantias haberet, de quo etiam optime tractat Anton. Mornatius in observation. ad l. 38. D. de legibus, pag. 30. & 31. At tamen [sect. 67] quando exempla supremorum iudicum sunt, & in magnis tribunalibus usitata, multum ponderis, & auctoritatis habent, ut eadem forma in similibus casibus procedatur, ut in l. filius, D. ad legem Corneliam, de falsis, l. 1. §. si vir, D. ad Syllanianum, l. 1. C. quae sit longa consuetudo, l. 3. C. de aedificijs privat. ibi: Probatis ijs, qui in oppido frequenter in eodem genere controversiarum servata sunt, cum traditis ab Afflictis decisione 45. & 190. Gama decis. 33. numer. 2. & decis. 228. per totam, ubi eius additio Vincent. de Franchis decis. 81. num. 2. & decis. 91. num. 16. 1. parte, Osaschana decis. Pedemont. 22. Anton. Thesaur. decis. 21. Petr. Herodio in praefat. ad lib. rerum iudicat. Pinel. in l. 2. C. de rescindend. 2. par. cap. 4. numer. 2. Parlador. lib. 2. quotidian. cap. fin. 5. parte, §. 10. num. 7. Perez de Lara de anniversar. & capellan. lib. 1. cap. 10. num. 43. Et hac de causa exempla [sect. 68] sanctorum Patrum sequenda esse, & secundum ea iudicandum, docet text. in cap. de quibus 20. distinct. cap. qui de mensa 37. distinct. cap. legimus, 81. distinct. cap. omnes 7. quaest. 1. cap. ult. 9. quaest. 3. cap. non est culpandus 32. q. 2. Et [sect. 69] maiorum actus pro lege accipiuntur, l. capitalium, §. ult. D. de poenis, l. minime, D. de Religios. & sumpt. funer. l. 2. D. de vulgar. l. more 8. D. de adquir. haered. & de iurisd. omn. iudic. l. non omnium 20. D. de legibus, cum multis alijs, quae circa eas observat Lud. Gomez in reg. de trien. possess. quaest. 2. pag. 672. Fredericus Nausea in princ. inst. quibus ex caus. manum. non licet, Mantua in Enchirid. rer. sing. c. 163. Menoch. de arbitrar. casu 32. numer. 2. Cuiac. lib. 8. observat. cap. 12. & lib. 17. cap. 15. & relati ab Alfano collect. 740. Vnde multo [sect. 70] fortius auctoritas supremi Principis, prout est Papa, sequenda, & veneranda est: maior enim est quam auctoritas Sanctorum, ut tetigimus sup. hoc lib. cap. 11. num. 25. & tradit gloss. in cap. de libellis, 20. dist. Baldus in l. rescripta, numer. 7. C. de precib. Imp. offeren. late Felin. in cap. quae in Ecclesiarum, num. 29. de constit. Alvarot. in titul. Episcop. vel Abbat. num. 5. & Peregrinus de iur. Fisci, lib. 1. tit. 2. num. 2. Et omnino tenendum, credendumque est licitum, & validum esse, quod non solum unus Pontifex, sed plures in aliquo genere causarum fecerunt, & declararunt. Nam [sect. 71] tunc videtur inducta quaedam consuetudo, quae similiter ius in negotijs similibus facit, l. de quibus, l. si de interpretatione, l. minime sunt mutanda, l. in ambiguitatibus 38. D. de legibus, gloss. fin. in dict. l. nemo, C. de sentent. & interlocutionibus, Palacios Rubios, in nostris terminis loquens, in dict. tractat. de obtent. Reg. Navarr. 5. parte, §. 2. ad finem. Et hac ratione [sect. 72] utens Divus Augustinus epist. 118. ad Ianuarium: Si quid horum (inquit) per Orbem frequentat Ecclesia, quin ita faciendum sit disputare, insolentissimae insaniae est. Et [sect. 73] Innocent. III. in cap. per venerabilem, in princ. vers. Quod autem, qui filij sint legit. inde probat, Sedem Apostolicam habere potestatem dispensandi cum illegitimis, non naturalibus tantum, sed etiam adulterinis, tam ad spiritualia, quam ad temporalia, quod illud, diversis causis inspectis, saepe fecisse comperiatur. Eodemque [sect. 74] argumento post Div. Thomam utitur Rutil. Benzonius dict. lib. 2. de anno Iubil. cap. 21. pag. 142. ad convincendos haereticos, qui perfide negant, Ecclesiam posse Iubilaeos, & Indulgentias concedere. Nam usus inquit, Pontificum, qui per tot annos eas uniformiter concesserunt, absque dubio probat, in Ecclesia esse hanc potestatem. Et Pat. Leonard. Lessius de iustit. & iure lib. 2. cap. 37. num. 30. vers. Quarto idem, pag. 506. eodem modo convicit aliam aliorum haereticorum haeresim, qui dicebant, Sanctos non esse invocandos, nec ad eos preces fundendas. Caietanus [sect. 75] quoque in 2. 2. q. 88. art. 11. contra S. Thom. constanter asseruit, posse Ecclesiam cum monachis dispensare, ut non obstante Religionis, & castitatis voto, matrimonium contrahere valeant, & hoc praecipue ratione defendit, quod Ecclesia saepe eiusmodi dispensationes concesserit: quod novissime etiam recenset, & pluribus exemplis probat D. Ioan. Briz Martinez in historia S. Ioannis de la Pena, lib. 5. cap. 31. pag. 818. Et in [sect. 76] nostro casu, de temporali potestate Pontificis loquens, idem argumentum expendit Ancharranus in dict. regula peccatum, AEgidius Bellamera in cap. futuram 12. quaest. 1. Praeposit. in cap. cum ad verum 96. distinct. col. 3. Paramus lib. 3. de origin. Inquis. quaest. 1. opin. 3. ex num. 67. & magis in specie circa eandem Alex. VI. donationem Episcop. Chiapens. in d. tract. comprobat. fol. 30. Gregorius Lupus in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. gloss. magn. col. 3. vers. Standum ergo, Fran. Vargas in tract. de aucto. Episcop. confir. 10. num. 5. Anastas. Germonius lib. 3. de sacror. immunit. cap. 13. num. 30. Anton. a Corduba in quaestionar. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 503. vers. Tertio principaliter. Et ad probandum, quod [sect. 77] Romanus Pontifex, ut verus D. Petri successor, est caput universalis Ecclesiae, Marta de iurisdict. 1. p. cap. 12. n. 3. & 4. & cap. 24. num. 32. & 35. Qui omnes concludunt, [sect. 78] validissimum, & urgentissimum esse hoc argumentum: Ecclesia fecit, ergo potest fieri. Praesumendum [sect. 79] est enim pro his, quae diu in Ecclesia Dei agitata sunt, cap. constitutus, ubi Abbas de Religios. domib. Et ut Baldus notabiliter inquit in l. quicunque, C. de servis fugitivis, notab. 4. Id, [sect. 80] quod consuetum est fieri, non dicitur arbitrarium, sed necessarium. Et [sect. 81] consuetudo paulatim vires legum, earumque poenas & censuras abrogat, & enervat, etiam si ab initio irrationabiliter, & cum peccato fuerit introducta, iuxta doctrinam Panormit. in cap. 1. de tregua, & pace, Sylvestri, verb. Consuetudo, quaest. 6. Caietani 1. 2. quaest. 97. art. 3. Soti lib. 1. de iust. & iur. quaest. 7. art 2. ad 2. Avila de censuris, 1. part. dub. 8. & colligitur ex cap. cum venerabilis, de consuetud. ubi gloss. Ioan. Andr. & Panormit. num. 5 Ias. in l. de quibus, num. 8. D. legibus, Ancharranus, Hostiens. Alexand. & alij plures, quos refert, & sequitur Covarruv. in cap. quamvis pactum, 1. par. §. 7. num. 12. Tiraquel. de poen. temperan. causa 42. num. 1. & sequentibus, Anton. Gabr. lib. 7. commun. conclus. tit. de maleficijs, conclus. 8. num. 16. & Ioan. Gutier. cons. 38. num. 1. & tetigi sup. cap. 14. num, 72. & Cardin. Tuschus, verbo, Consuetudo, concl. 848. Atque ita utriusque iuris DD. multum [sect. 82] semper huic argumento deferre solent, quod a solitis, sive consuetis desumitur, & tanto efficacius illud esse censent, quanto consuetudo est antiquior, & universalior, aut a magnis viris inducta, ut constat ex l. certi condictio 9. §. si nummos; ibi: Cum quotidie, D. si cert. petatur, ubi Bart. Angel. Alexan. Ias. & reliqui Legistae communiter, & ex Canonistis in cap. cum M. Ferrariens. de constitut. ubi Butrius, Immola, Panormit. Felin. & alij, & ex plurimis alijs, quae latissime in eandem rem congerit Everardus in locis argumentorum, loco 10. & 63. Est enim [sect. 83] praxis vera legum interpres, ut ait Bald. in cap. 1. num. 2. de feud. sine culp. non amitten. Natta cons. 167. n. 7. & cons. 147. num. 17. Roland. cons. 2. num. 7. & sequenti, ol. 2. Et [sect. 84] observantia subsecuta, & uniformiter continuata, ius aequale ac lex ipsa constituit, dict. l. de quibus, D. de legibus, l. nulli 3. D. quod cuiusque universit. nom. l. prohibere 3. §. si quis, D. quod vi aut clam, l. observare 4. §. 5. D. de officio Proconsul. Et non [sect. 85] minus quam lex custodienda est, l. 1. C. quae sit longa consuetudo, ibi: Nam & consuetudo praecedens, & ratio, quae consuetudinem suasit, custodienda est, & ne quid contra longam consuetudinem fiat, ad solicitudinem suam revocabit Praeses provinciae. Creditur enim a titulo praecedenti, ac sufficienti fluxisse, ita [sect. 86] ut dispositum censeatur, quod fuit observatum, l. quaedam mulier, D. de rei vend. l. si a te, D. si serv. vind. l. praedia, D. de acquir possess. Alexander consil. fin. lin. 4. ex num. 9. Tusch. verb. Consuetum, conclus. 959. & dubietas, si quae in eo erat, vel opinionum diversitas ex eventu, & observatione subsecuta optime declaretur, ita ut deinceps illa sit tenenda, quae fuit observata, non obstante iuris dispositione, l. 1. circa finem, C. de imponen. lucrat. descrip. lib. 10. ibi: A primordio enim tituli posterior formatur eventus, l. sed & Iulianus, §. penult. D. ad Macedon. l. si servus plurium, §. fin. D. de legat. 1. l. constitutionibus, in fine, D. ad municipal. ibi: Cui consequens, ut ne in futurum a forma observata recedatur, d. l. minime, & l. si de interpretatione, & l. in ambiguitatibus, D. de legibus, iunctis alijs, quae notant DD. in cap. cum dilectus, de consuetudine, Roman. cons. 61. num. 1. & cons. 271. num. 4. Fulgosius cons. 121. num. 3. Bald. cons. 235. lib. 2. Angel. cons. 99. num. 5. & cons. 345. num. 4. Corneus cons. 83. num. 11. lib. 4. Socin. Senior cons. 145. num. 11. lib 1. Socinus Iunior consil. 2. num. 24. & 28. lib. 1. Laurent. Sylvan. consil. 88. num. 28. lib. 2. Ioan. Zephal. cons. 28. num. 32. vol. 1. & cons. 320. num. 37. & sequentibus, vol. 3. Aymon Cravet. in tract. de antiq. temp. 1. par. num. 15. & cons. 10. cons. 101. num. 7. & consil. 118. Riminaldus in l. 1. num. 110. D de offic. eius, Vldaric. Zasius cons. 14. a num. 86. lib. 1. Ioan. Gutierr. cons. 2. n. 10. Burgos de Paz in prooem. leg. Tauri ex num. 226. & in l. 3. a n. 212. usque ad 217. Roder. Suarez in l. post rem iudicatam, in princ. D. de re iudic. ex num. 18. Redin. de maiestat. Princip. verb. Sed etiam, per legit. tram. num 166. Rolandus cons. 70. num. 12. vol. 1. Ioseph. Ludovicus, qui hos, & plures alios notablies effectus observantiae late congessit conclus. 38. per totam, & decis. Perusin. 29. num. 32. Molina de Hispan. primog. lin. 2. cap. 6. num. 58. Molina de Medrano in allegatione Proregis extranei Regni Aragoniae ex numer. 174. ad 180. Zevallos practic. commun. tom. 3. quaest. 762. num. 16. Hieron. Goncal. ad Reg. 8. Cancel. gloss. 5. §. 7. num. 87. Caesar de Graffis decis. 2. elect. num. 3. & decis. unica, de Magistris, num. 5. & 6. & novissime Anton. Mornacius in observat. ad d. l. minime, & adl. 2. de constiut. Princip. & ad. & l. 2. §. Appius, D. de orig. iur. Vbi [sect. 87] Virginius indignatus, quod vetustissima iuris observantia in persona filiae suae defecisset, eam necasse narratur. Leander Galganetus in tract. de condit. & demonstr. 1. par. cap. 8. num. 60. & sequentibus, Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 7. ex numer. 7. & cap. 10. numer. 36. & Ioan. Baptist. Valencuela consil. 52. num 49. & sequentibus, & cons. 53. ex numer. 8. & cons. 63. num. 196. Quod adeo verum est, ut [sect. 88] in ista observantia declaratoria non requiratur praescriptio, sed sufficiat ita aliquando fuisse observatum, ut expresse docent Zas. Molina de Medrano, Gutierrez, & Ioseph. Ludovic. ubi supra, Burgos de Paz dict. l. 3. Tauri, num. 215. ubi aiunt, hoc absque dubio procedere, si per decem annos ita fuerit observatum, Beroius cons. 94. num. 13. lib. 2. & Valencuela dict. cons. 53. num. 11. ubi tradunt, hanc consuetudinem, sive observantiam induci ex unico actu, etiam si super ipsa iudicatum non fuerit; nam [sect. 89] solitum dicitur quid ex sola una vice, l. Mella, §. sed si alimenta, D. de alim. & cibar. legat. ubi Bart. Curtius Iunior cons. 19. num. 4. Angel. & Paul de Castro in l. consentaneum, C. quomodo & quando iudex, Gozadin. cons. 23. num. 5. & Zephal. d. cons. 28. num. 31. vol. 1. Cuius [sect. 90] consuetudinis, & observantiae, etiam in alienationum materia, magnam vim, auctoritatem esse Doctores fatentur, inde [sect. 91] communiter deducentes, Reges vel Barones, aut Ecclesiae Praelatos, qui iuxta consuetudinem contrahunt, vel alienant, aut in feudum concedunt, recte facere, & impediri non posse, cap. 1. ubi omnes, qui feud. dare possint, gloss. & DD. in cap. 2. de feudis, gloss. in cap. 2. 2. 4. quaest. 1. Guido Papae decis. 560. Natta cons. 367. num. 6. Socin. Iunior cons. 94. num. 29. vol. 2. Calderin. cons. 11. in tit. de feudis, col. 1. Alex. cons. 40. col. fin. & cons. 92. col. 2. vol. 6. Paul. de Castro cons. 146. col. 2. & plures alij, quos refert, & sequitur Roland. a Valle omnino videndus consil. 1. ex num. 81. ad 87. vol. 1. Et vide alia plura quae de hac consuetudine, sive observantia interpretativa tradimus infr. lib. 3. cap. 1. num. 25. Qvinto & ultimo facit, quod cum Romani Pontificis dignitas, & sapientia per se, ut diximus, maxima, & potentissima sit, ut eius factis, & decisionibus stare debeamus; tum vero ex eo illis [sect. 92] magis secure assentiri tenemur, quod certum sit ardua, dubia, vel gravia negotia nunquam sine illustrissimorum Cardinalium, & aliorum sapientissimorum virorum consilio discernere, expedire, aut declarare solere, quos ad hoc sibi tanquam coadiutores assumit, cap. per venerabilem, §. sunt autem, qui filij sing legit. cap. fundamenta, de elect. lib. 6. ubi Ioan. Monachus, Dominicus, Ioan. Andr. & alij, Abbas in cap. quaesivit, num. 3. de is, quae fiunt a maior. par. Capituli, Paul. Castrens. in l. 1. num. 5. D. de legibus, & plures alijs, quos refert, & sequitur Riminald. cons. 689. num. 72. & cons. 738. num. 9. Rolandus a Valle cons. 2. num. 101. vol. 1. Benincasius in tractat. de constit. quaest. 7. per tot. Anton. Cardosus in Repert. verb. Papa, num. 5. Ioan. Garcia in tractat. de nobilit. glos. 24. num. 2. & glos. 48. numer. 52. Menchaca lib. 1. controvers. illustr. cap. 23. Zevallos 1. tom. pract. commun. q. 645. num. 1. Morla in emporio iuris 1. par. q. 1. & 2. & Cardin. Paleotus omnino videndus d. tract. de sacr. Consistor. 1. par. q. 3. ubi conatur ostendere, [sect. 93] Summum Pontificem etiam cum potestatis plenitudine utitur, Cardinalium consilium in eiusmodi rebus requirere debere, idque iure Divino, naturali, & gentium probari, & in libro caeremoniali, sive rituum Ecclesiasticorum S. R. E. passim adverti: ac praeterea [sect. 94] de hac re olim ab ipsis Romanis Pontificibus simul cum Fidei professione iusiurandum praestari solitum fuisse, quod hac forma concipiebatur: Si qua vero emerserint contra Canonicam disciplinam, ego cum filiorum meorum S. R. E. Cardinalium consilio, directione, & rememoratione ministerium meum geram, & emendare curabo: & conducunt alia quae de eorundem Cardinalium officio, & dignitate notamus infr. lib. 3. cap. 2. num. 27. & seq. Vnde hic inserere licet [sect. 95] illud Ecclesiastes cap. 12. vers. 11: Verba sapientum quasi stimuli, & quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Quo in loco Bellarmin. tom. 1. controvers. lib. 3. cap. 4. quod est de iudice controversiarum Ecclesiae, Summi Ecclesiae Pastoris, & Pontificis munus significari inquit, & auctoritatem regendi, & docendi, quam habet. Cui [sect. 96] Salomon penitus acquiescendum tradit, quando sententia data est a Summo Pastore, adiuncto praesertim consilio sapientum, & eo quidem Pastore, qui amplissimas a Christo promissiones accepit. Quam expositionem admittit etiam & defendit Gretserus adversus Novatores lib. 3 cap. 4. & Pat. Ioan. Pineda in comment. sup. Eccles. ad illum locum, num. ult. pag. 1204. Et cum hoc consilium in praedicta Alexand. donatione, de qua agimus, & similibus intervenerit, par est, ut in eis Pontifices nullatenus errasse credamus, qui [sect. 97] omnia Divina, & humana iura in scrinio pectoris sui habere dicuntur, cap. 1. de constitut. lib. 6. l. omnium, C. de testament. l. penult. C. de ijs, quibus ut indign. habita nimirum consideratione ad dictorum Cardinalium, & sapientum consultationem, quos semper secum habere solent, ut notatur in dict. cap. 1. & in l. humanum, C. de legibus, & per Panormit. in cap. tum ex litteris, de in integr. restit. col. 5. & in nostris terminis per Episcop. Chiapens. dict. tractat. comprob. fol. 30. & Ioan. Garcia, & alios sup. relatos. Quibus addere [sect. 98] possumus Thom. Bozium lib. 6. de sign. Eccl. cap. 8. ubi nimis extollit, & multis testimonijs, exemplis, & rationibus probat eximiam scientiam, prudentiam, dexteritatem, & certitudinem, qua Maximi Romani Pontifices, & sacrorum Cardinalium Collegium, privilegio Divinitus concesso, in declarandis rebus dubijs, & arduis usi fuerint, & quid verum, quid falsum, quid bonum, quid malum discernendo. Quibus [sect. 99] non adversatur, quod in dicta Bulla Alexandri VI. nulla mentio de consilio, aut consensu Cardinalium habetur, quae in alijs Bullis inseri solet; nam [sect. 100] frequentius est, ut etiam adhibito Cardinalium consensu, & suffragio, solum sub nomine Papae, & non aliorum Bulla expediatur, ut resolvit Quintil. Mandos. sup. reg. 8. Cancell. q. 5. num. 5. & 6. eam rationem adducens, quod [sect. 101] actus denominatur ab eo, qui principalis est, & principaliter facit, non autem a consensu, seu consilium praestante, l. si pater, in fine, D. de manumiss. vind. l. aliud est vendere, D. de regul. iur. Bald. in l. 2. quaest. 20. num. 24. C. de rescind. venditione. Praesertim, quia [sect. 102] ut bene advertit Paul. Castrens. ubi sup. Panormit. in cap. 2. num. 3. de cleric. non resident. & plures alij relati ab Anton. Petra de potest. Princip. cap. 15. num. 83. & Valencuela d. monitor, contra Venet. p. 6. num. 97. & 98. pag. 367. Papa si nolit, non teneatur de necessitate, fratrum Cardinalium consilium petere; neque [sect. 103] contrarium praecise consuetudine induci posset, quia esset praescribere contra supremam potestatem Papae; contra [sect. 104] quam, ut ijdem Doctores advertunt, nulla currit praescriptio, iuxta text. & ibi notata in cap. cum non liceat, de praescript. & doctrinam Innocentij communiter receptam in cap. bonae, el 2. de postulat. Praelator. Franc. Marc. 2. par. decis. 1297. num. 5. & 6. Balbum de praescript. 2. par. 5. princip. q. 2. num. 3. Necnon [sect. 105] etiam, quia in dicta Bulla apponitur clausula, Ex certa scientia, quae virtualiter praecedentem includit, & Pontificem certioratum esse praesupponit de omnibus, quae illum movere possunt ad negandum, aut concedendum; aliter enim non diceretur concedere ex certa scientia, sed per ignorantiam, & subreptionem, cap. nihil, de electione, cap. Pastoralis, §. praeterea ubi Abbas num. 4. de offic. delegati, cap. cum olim, de sent. & re iudicata, l. 1. C. si servus, aut libertus ad Decurionat. cum plurimis alijs, quae late congerit Vital. de Cambanis in tract. clausularum, pag. 23. & Cardinal. Tuschus pract. concl. iur. litt. C. concl. 340. & seq. Quod etiam [sect. 106] importat clausula altera, De plenitudine potestatis, quae in eadem Bulla proponitur, qua nunquam uti pontisex solet, nisi cum causae cognitione, neque aliter quam si plene de negotio fuerit informatus, ut tradit Aretin. cons. 163. n. 13. Felin. in cap. quae in Ecclesiarum, num. 66. vers. Sexto limita, de constitution. Tiraq. in tract. res inter alios acta, limit 7. ad finem, & plures alios allegans Ferretus cons. 31. num. 31. vol. 1. Cravet. cons. 241. vers. Quarto respondeo, Molin. de primogen. lib. 2. cap. 7. num. 26. & seq. Menoch. cons. 1. num. 426. Tuschus sup. conclus. 342. & Marta de clausulis, 1. par. clausula 259. num. 13. & 14. # 25 CAPVT XXV. De iuribus, ac rationibus, quibus Apostolica Sedes curam, & facultatem convertendi, & acquirendi Novi Orbis Hispaniae Regibus potius, quam alijs indulserit: & cur etiam quoscunque alios Reges, Principes, aut privatos ad eundem Orbem accedere, vel eius maria navigare vetuerit? SVMMARIVM Capitis XXV. -  1 Alexandri VI. donatio a calumnijs invidorum defenditur. -  2 Ecclesia est columna & fundamentum veritatis. -  3 Pontifex Summus per se ipsum provincias Novi Orbis conquirere, & convertere non potuit, nec debuit. Et quare? -  4 Ecclesiastici regulariter se militaribus expeditionibus immiscere non debent. -  5 Principes Christiani Dei, & Ecclesiae ministri sunt. -  6 Cap. Principes 23. quaest. 5. & similia exornantur. -  7 Pontifex gladium materialem habet nutu, Imperator iussu, miles usu, ex D. Bernardo. -  8 Pontifex potest infidelium conversionem, & conquisitionem Principibus saecularibus non solum comittere, sed & praecipere. -  9 Regibus Catholicis potius quam alijs conversio, & conquisitio Novi Orbis ab Ecclesia committi debuit, & quare? & Auctores, qui de hoc agunt: & num. 11. -  10 Hispaniae Reges prae caeteris potentia, & commoditatibus pollent ad Novi Orbis regiones conquirendas, & convertendas. -  12 Dei summa providentia intervenit in Novi Orbis conversione, Regibus Hispaniae potius quam alijs concedenda. Et quare? -  13 Hispani Reges, & homines prae caeteris zelo, puritate, & cultu Christianae Religionis flagrare noscuntur. -  14 Reges Galliae, & Angliae cur a Deo vocati non fuerint ad Novi Orbis conquisitionem, & conversionem? -  15 Haereticorum omnes conatus circa Novum Orbem turbandum, & occupandum hactenus evanuerunt. -  16 Infideles plures ab Hispanis in Novo Orbe ad Fidem redacti sunt, quam in omni Europa per haereticos ab ea alienati. -  17 Haeretici Deo valde exosi sunt, & a Fidei propagatione semper exclusi. -  18 Haeretici labruscas potius, quam veras vites novis Ecclesiae plantationibus inserunt. -  19 Haeretici solum valent ad corrumpendas, & perimendas animas, non ad salvandas. -  20 Haereticos cur omnibus infidelibus deteriores esse dicat D. Hieronymus? -  21 Hispaniae Reges deputati videntur ad Fidem defendendam, & extendendam. -  22 Genebrardus agnoscit Hispanorum opus esse expugnare Infideles & Paganos. -  23 Stanislai Osij ingens encomium de Fide, & Religione Hispanorum. -  24 Reges Hispaniae, etiam nolentes, invitandi essent ab Ecclesia ad Novi Orbis conversionem. -  25 Reges Hispaniae iam pridem Christianissimorum nomine gaudent. -  26 Galliae Reges ratione Imperij, quod olim habuerunt, dicuntur Christianissimi. -  27 Catholicorum titulus quando ab Ecclesia Hispaniae Regibus dari coeperit? -  28 Haeretici vocem, Catholicam, in Ecclesia ferre non possunt. -  29 Reges Hispaniae appellantur Orthodoxi, & Defensores Fidei. -  30 Reges Catholici Hispaniae gaudent virtute expellendi daemones a corporibus obsessorum. -  31 Reges Galliae, & Angliae habere dicuntur virtutem curandi strummas. -  32 Angliae Reges annulos benedicunt, qui morbum comitialem depellunt. -  33 Reges Hispaniae etiam habent virtutem curandi strummas, ut Reges Galliae & Angliae. -  34 Reges Hispaniae sacro oleo tempore coronationis inungi solent. -  35 Vnctionis ius passim omnes Reges Christiani sibi usurpant. -  36 Haeretici negant potuisse Pontificem a conquisitione & conversione Novi Orbis alios Reges excludere. -  37 Principes omnes Christiani curare debent Fidei propagationem. -  38 Commercium de iure gentium inter omnes commune est. -  39 Maris usus, & navigatio cuilibet communis, & libera esse videtur. -  40 Hispani iniuste videntur alios navigatione maris Indici prohibere. Sed contrarium num. 63. -  41 Indi videntur damnum pati ex eo quod alij praeter Hispanos ad eos accedere prohibeantur. -  42 Terra omnium communis mater est, & esse debet secundum Apollonium. -  43 Summum Pontificem recte potuisse alios Reges praeter Catholicos ab Indiarum conquisitione excludere, verior sententia est, & qui eam probent? -  44 Animarum conversionis cura praecipue spectat ad Summum Pontificem. -  45 Papa potest pro arbitrio suo disponere modum & formam conversionis infidelium. -  46 Papa est velut praecipuus motor conversionis infidelium: & Reges sunt velut organa, & instrumenta. -  47 Pax inter Principes quantumvis pios, & Christianos conservari non posset, si promiscue in eandem conversionem, & conquisitionem intenderent. -  48 Reges Castellae, & Lusitaniae ob conquisitionem Indiarum plures simultates habuerunt. -  49 Apostoli proprias, & distinctas provincias sortiti sunt, & unusquisque, Divo Paulo excepto, in sua dumtaxat praedicavit. -  50 Dioeceses, & Parochiae distinctos limites habent. -  51 Multitudo ubi est, ibi & confusio. -  52 Hominum ad dissentiendum facilitas naturalis est. -  53 Indi non possent congruenter in Fide edoceri, si diversarum nationum gentes hoc ministerio fungerentur. -  54 Provincia unaquaeque abundat in sensu suo, & habet peculiares conditiones, & affectiones. -  55 Communio solet discordias generare. -  56 Nationes diversae aliae alijs oppositae sunt. -  57 Negotia pluribus commissa segnius expediuntur. -  58 Multitudo ministrorum onerosa potius, quam utilis esse solet. -  59 Negligitur quod communiter possidetur. -  60 Lex 2. C. quando, & quibus quarta pars debeatur lib. 10. exornatur. -  61 Communionem rerum omnium qui in Republica utilem esse putant, reprehenduntur. -  62 Pontificis prohibitione interveniente, non est licitum in alienis terminis praedicare. -  63 Commercium non est commune, ubi ab alijs prius legitime praeventum est. -  64 Ecclesiae, & Fidei bonum quae generaliter respiciunt, caeteris praeferuntur, quae specialiter quibusdam utilia sunt. -  65 Praeceptum Divinum curandi animarum conversionem praefertur alijs, quae a iure gentium dimanant. Dom. Doct. Ant. Pichardus Vinuesa Primarius Salmant. & Pincianus Senator, laudatur, ibid. -  66 Ferae, & pisces licet iure gentium capientium fiant, fallit tamen ubi capiuntur in loco ab alio praescripto, vel legitime possesso. -  67 Mercatores extranei, & peregrini bene possunt ingressu, & commercio nostrarum provinciarum prohiberi. -  68 Indorum maior utilitas in externis mercibus comparandis non est considerabilis, respectu damnorum, quae ex commercio extrancorum recipere possent. -  69 Commercia, & armorum transportatio cum Barbaris, & Infidelibus prohibentur, ubi aliquod damnum timetur. -  70 Prohiberi quis potest ne accedat ad locum in quo timetur, quod iniuriosus vel tumultuosus existet. -  71 Excommunicationis censura, quae imponitur in Bulla Alexand. VI. transeuntibus ad Novum Orbem, vel eius maria navigantibus sine licentia Regum Catholicorum, iusta est, & legitima. -  72 Excommunicatio, ut licite, & valide ferri possit, quae requirantur? -  73 Excommunicatio ut liget, necessarium est, quod authentice promulgata sit, & quod non possit invincibiliter ignorari. -  74 Excommunicationis poena contra extraneos transeuntes vel navigantes ad Indias, omnibus nota est. -  75 Schedulis plurimis alienigenae omnes, atque etiam Hispani sine Regis licentia ad Novum Orbem transire prohibentur. -  76 Hispani ad Novum Orbem sine licentia transeuntes non incurrunt censuram Bullae Alex. VI. & quare? -  77 Censurarum rigor, & vigor abrogari, & enervari solet per contrariam consuetudinem. -  78 Schedula novissima triremium poena damnat eos, qui ad Novum Orbem sine licentia transierunt. -  79 Extraneorum quaelibet commercia, & negotiationes etiam per interpositas personas in Novo Orbe prohibentur. -  80 Navigia, & merces extraneorum, quae in mari, vel portubus Novi Orbis reperiuntur apprehendi, & confiscari iubentur. -  81 Pyratae sunt, qui suis navigijs maria, vel littora Novi Orbis infestant, & de poenis Pyratarum. -  82 Pyratae ex ore Pontificis quotannis excommunicantur. -  83 Philippi IV. Regis ac Domini nostri zelus, & pietas commendatur, & qualiter initio regnandi treguas cum rebellibus solverit. -  84 Schedula Regia de solvendis inducijs cum Holandis refertur. -  85 Holandorum classis, quae anno 1624. adoras Regni Peruani pervenit, quem exitum habuerit? -  86 Dominus Don Didacus Fernandez de Corduba excellentissimus Regni Peruani Prorex laudatur. -  87 Holandi falso se victores evasisse in expeditione Limana & Brasiliensi confingunt. -  88 Brasiliae urbs ab Holandis intercepta, qualiter a nostris recuperata fuerit? -  89 D. Thomas Tamaio de Vargas Historiographus Regius, citatur & laudatur. HIS ergo [sect. 1] adeo validis fundamentis, & robustis tibicinibus fulta Alexandri VI. donatio, secure poterit adversantium haereticorum impetum sustinere, & aliorum malevolorum invidiam, & latratus contemnere, Romanae quippe Sedis auctoritas, & potestas, tot iuribus exemplis, rationibus, & auctoritatibus hac in parte communiri videtur, ut nullus deinceps pie, & recte sentientibus dubitandi locus remaneat; praesertim si animadverterint, ipsam [sect. 2] Ecclesiam, quae hoc iure in elargiendis infidelium dominationibus utitur, columnam, & fundamentum veritatis a Divo Paulo appellari, 1. Timot. 3. doctamque a Spiritu Sancto omnem veritatem, Ioan. 14. & 16. Cum autem [sect. 3] Summus Pontifex hanc ita piam, utilem, & laudabilem Novi Orbis inquirendi, & convertendi provinciam per se commode exercere non posset, qua multos ac magnos sumptus, crebras, & ingentes classes propter immensam Oceani navigationem, & terrestres etiam expeditiones, militaresque apparatus desiderabat, quibus Sacerdotalis [sect. 4] ordo, Ecclesiasticusque status se regulariter immiscere non debet, ut multis Sanctorum Patrum testimonijs adductis, late probat Gratianus in cap. 1. & seqq. 23. q. 7. cap. quicunque 1. & 2. cap. Clerici, cum plurimis alijs 23. q. 8. & Gregor. de Valencia 3. tom. disp. 3. q. 16. de bello, puncto 4. per totum, columna 726. debuit utique illam aliquibus Principibus saecularibus Christianis [sect. 5] committere, qui Dei, & Ecclesiae ministri sunt, ut inquit D. Paul. in epist. ad Roman. cap. 13. & pluribus ostendunt Anton. Corset. in tract. de potestate Regia, q. 1. num. 2. Ioan. Igneus in l. necessarios, §. non alias, num. 660. D. ad Syllanian. Petr. Gregor. lib. 35. Syntagmat. cap. 1. num. 1. Fevardentius sup. Ruth. cap. 2. sect. 11. & ut praeclare docet D. Isidorus ab eod. Gratiano relatus [sect. 6] in cap. Principes 23. q. 5: Nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent: ut per eandem potestatem disciplinam Ecclesiasticam muniant, & quod non praevalet Sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc impleat per disciplinae terrorem, atque ita per Regnum terrestre, coeleste proficiat. Quo etiam respicit text. in cap. prodest, cap. Regum officium, cap. administratores, cap. de Liguribus, c. quali nos, ead. causa & q. cap. displicet, cap. non invenitur, cap. quando, cum alijs 23. q. 4. & D. Bernard. lib. 2. de considerat. ad Eugen. quem citant Abbas, Andr. Siculus, & alij DD. communiter in cap. novit, de iudicijs, [sect. 7] ubi inquit: Gladium materialem Pontifex habet, nutu, Imperator iussu, miles usu, vel manu. Et in nostrae quaestionis terminis recte [sect. 8] advertit Palacios Rub. de obtent. Regni Navarrae, 4. par. §. 2. vers. Principes autem, Episcopus Chiapens. in tract. comprobat. fol. 29. & 47. Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Ind. salute cap. 2. pag. 218. Ioan. Maior, Mag. Victor. & alij, quos novissime refert, & sequitur P. Franc. Suarez in tractat. de Fide, disp. 18. sect. 1. num. 7. pag. 284. ubi concludunt, Summum Pontificem potestatem habere, hanc conversionem, & reliqua ad eius executionem necessaria, temporalibus Principibus committendi, eisdemque praecipiendi, ut talem curam assumant. Porro, si alicui Christiano Principi hoc opus iniungendum, & demandandum fuit. Sane [sect. 9] nemo sanus negare poterit, optimo, ac veluti praeciso iure, Catholicis Hispaniae Regibus committi debuisse, tum quia ipsi primum has adeo remotas, & antiquis ignotas Novi Orbis regiones explorare, & occupare coeperunt, ut fuse ostendimus supra hoc lib. 2. cap. 6. per totum. Cum etiam, quia littorum, ac marium domini erant, quae magis ad praedictas regiones accedere videbantur, & [sect. 10] potentia, divitijs, navigiorum copia, nautarumque peritia & Imperij amplitudine, prae caeteris, ea tempestate pollebant, & nunc magis pollere noscuntur, ut diximus sup. hoc eod. lib. cap. 16. ex num. 43. & late probat Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 1. cap. 5. per totum, & novissime Fr. Ioan. a Salazar in Politica Hispana proposit. 1. Quae omnia quam suerint huic muneri necessaria, satis apparet, ut [sect. 11] pluribus ostendunt idem Episcop. Chiapens. ubi sup. fol. 29. & seqq. & fol. 46. & 52. Acosta d. cap. 2. vers. Cur vero, ibi: Cur vero Hispaniae Regibus potius, aut solis, si modo absit invidia, res tanta commissa fuerit, non est ab aequitate alienum, cum & illorum auspicijs, atque ope primum inventa utraque India sit, & navigationi Oceani opportunissima Hispania sit. Denique primi illi eam provinciam & petiverunt, & studiose curarunt. Ioan. Boterus omnino legendus in relation. univers. 4. part. lib. 2. per totum, Ant. de Herrera in histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. Rutil. Benzon. de anno Iubilaei lib. 1. cap. 10. pag. 53. Thom. Bozius de sign. Eccles. Dei lib. 10. cap. 13. vers. Atque haec suprema, Fr. Thom. a Iesu de procuran. omn. gent. salute, lib. 2. cap. 8. pag. 55. & 56. Ludovic. Cabrera in histor. Regis Philippi II. lib. 7. cap. 8. pag. 419. Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Indiana lib. 15. ex cap. 3. ad 9. lib. 7. cap. 19. & 20. & lib. 18. cap. 2. & 3. Fr. Ioan. a Ponte in dict. convenien. utruisque Monarch. lib. 3. cap. 3. pag. 21. & in simili de Indijs Orientalibus, Lusitanis concessis Pat. Ludovic. Molina de iust. & iure, tract. 2. quaest. 35. col. 191. vers. Illud, & Pat. Ferdin. Rebellus de obligat. iust. lib. 18. q. ult. sect. 1. in fine, & sect. 4. per totam, & novissime August. Barbosa in Pastorali, 1. part. tit. 3. cap. 2. num. 44. & Seraph. Freitas de iusto Imper. Afiat. cap. 8. num. 1. & seqq. Qui etiam inter alia considerant, miram [sect. 12] Dei providentiam intervenisse in hac Regum, & ministrorum Hispanorum ad opus ita arduum, & pium electione, ac destinatione, propter [sect. 13] Fidei puritatem, & ardentem Divinae Religionis zelum, & cultum, quo semper flagrasse noscuntur, ut praeter alios ostendit Lucius Marinaeus Siculus de reb. Hisp. lib. 5. cap. de Hispan. sobriet. ibi: Quare quidem meo iudicio in Orbe toto terrarum nulla gens est hodie Hispana, ut ita dicam, Christianior. Ioan. Vasaeus Belga lib. 1. Chron. Hispan. cap. 9. ibi: Fuit profecto Hispania Christianae Religionis semper observantissima, & Fidem Catholicam, qua semel imbuta, sincerissime usque coluit, haereticis infestissima, Odofred. in l. 2. C. de haeret. his verbis: Puniuntur suspecti haereseos in religiosissimis Hispaniae Regnis, velo hoc maxime hac tempestate triumphantibus, & singulari laude dignis, quod nulla non solum plane haeresis, verum nec suspicio quidem, sine digna vel momento manet nota, & late prosequitur Simancas de Catholic instit. tit. 3. num. 3. & 14. Camil. Borrell. de praestan. Reg. Cathol. cap. 81. Valdesius de dignit. Reg. Hisp. cap. 20. a num. 19. Gregor. Lop. Madera in Monarch. Hisp. cap. 6. fol. 46. & cap. 112. a n. 3. & novissime Fr. Ioan. a Salarzar in. d. Polit. Hisp. proposit. 3. & eruditissimus Petr. Ferdin. Navarrete in praeclaro tract. de conservatione Monarch. discurs. 7. Quod in [sect. 14] Angliae, & Galliae Regnis, quibus idem negotium committi posset, contra se haberet, quorum gentes varijs, & nefarijs haereticorum erroribus ut plurimum deturpatae, loco veri, ac puri Evangelici seminis, infelix lolium, pravam, ac perfidam Lutheri, aut Calvini doctrinam, sive mavis zizaniam, & steriles avenas inter rudes, & inermes Indos disseminarent. Vnde Deus permisit, ut praedicit Reges Columbi promissis, qui ad eos primum accessit, non assentirent; & [sect. 15] ut ipsorum, atque omnium haereticorum conatus, qui in has Novi Orbis regiones toties audacter ingredi tentarunt, hactenus, Deo opitulante, evanuerint, nihilque profecerint. Quod idem pie quoque & eleganter advertit Fr. Thom. a Iesu ubi sub. pag. 56. inquiens, hoc ex eo provenisse, quod benedictione Romanorum Pontificum caruerint. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 20. de herbis, pag mihi 449. & sequenti, ubi [sect. 16] ait, ex ingenti hac infidelium conversione, quae in Novo Orbe per Hispanos Catholicos facta est, plures ibi Christo nomen dedisse, quam sit haereticorum eorum numerus, qui in omni Europa a Fide Catholica defecerunt. Ac propterea patere, Deo vero magis haerere nos, qui Catholicam Fidem sequimur, quam haerericos, [sect. 17] quos Deum exosos habere, & ab ovibus suis seiunctos, inde probari potest, quod in sua propaganda Fide dedignatus est, quempiam sibi esse ministrum, qui aliqua haeresi fuerit contaminatus. Sunt enim ij adeo [sect. 18] perfidi, ut labruscas potius, quam veras vites novis Ecclesiae plantationibus inserere curent, nullamque unquam regionem ad Christi Fidem converterint, sed potius iam conservos sua perfidia corruperint, ut ita [sect. 19] valeant tantummodo ad perimendas animas, ad salvandas autem nulla illis vis, nulla sit concessa facultas. De quo argumento plura alia congerit Thom. Bozius lib. 2. de sign. Eccles. Dei cap. 11. vers. Quamvis sexto, & lib. 4. cap. 1. & cap. 3. & 9. in fine, & lib. 10. cap. 13. Pat. Franc. Suarez in defens. Fidei contra sectam Anglican. lib. 1. cap. 16. numer. 22. & ante eos Tertull. lib. 1. de praescript. cap. 42. dicens: De verbi administratione quid dicam? cum hoc sit negotium illis, non Ethnicos convertendi, sed nostros evertendi, ruinas quippe potius operantur stantium aedificiorum, quam structionem iacentium ruinarum. Et D. Hieron. qui [sect. 20] hac de causa haereticos deteriores omnibus infidelibus esse, in haec verba testatur: Facilius est furori Gentilium occurrere, raptosque populos a bestiali scientia ad Fidei pietatem praedicando convertere, quam haereticum quemlibet sui perfidia dogmatis confidentem, ad fidem rectam revocare. Quibus addere possumus, gloriosissimos [sect. 21] Hispaniae Reges, quodammodo ab Ecclesia deputatos videri, ad Fidei defensionem, & convertendas, & protegendas novas insulas, & infidelium nationes, ac Sanctum Christi Evangelium per diversa mundi climata, & extremas, atque ignotas provinciarum plagas disseminandum, ut tradit Borrell. ubi sup. cap. 41. num. 56. in fine, & cap. 44. per totum, Genebrard. lib. 4. Chron. ann. 1492. [sect. 22] ibi: Quo anno bellum Hispanum perfectum est, contra Mauros, eorumdem expeditio adversus Indos Occidentales coepit, quasi Hispanorum opus sit expugnare Infideles & Paganos. Et [sect. 23] Stanislaus Ossius Cardinal. Varmiensis lib. 3. adversus prolegom. Brentij, ibi: Nullum Regnum est hoc nostro insoelici saeculo magis ab haeresibus intactum, quam sit, vel hoc solo nomine foelicissimum, Hispaniarum Regnum, cui propter hanc in Fide Catholica constantiam, & eius tuendae diligentiam, alias praeterea multas foelicitates Deus largitur. Quod ipse etiam Alexander VI. in Bulla concessionis saepe testatur. Vnde [sect. 24] non potuit eisdem Regibus hoc munus a Sede Apostolica denegari, ad quod ipsi se ultro offerebant, & multis ac magnis periculis, sumptibus, & expensis iam factis, novas in dies se facturos pollicebantur, cum etiam nolentes invitandi, imo & compellendi essent. Maxime [sect. 25] cum Christianissimorum nomine iam inde ab Alfonsi temporibus gaudeant, ad quem Ioannes IIX. Pontifex Maximus anno 853. duas cum hac inscriptione epistolas misit, quas ad litteram refert Roder. Archiepisc. Toletan. in hist. Hispan. lib. 5. cap. 17. & citat Camill. Borrel. dict. cap. 41. num. 43. Palac. Rub. de obtent. Regn. Navarrae, 4. par. §. 5. in fine. Vbi [sect. 26] addit Galliae Reges, qui hunc titulum sibi solis praesumunt, non fuisse ratione Regni Christianissimos appellatos, sed propter imperium, quod olim habuerunt: unde postea, exuti Imperio, illud relinquere debuissent, nisi a Pio Secundo postea in persona Ludovici XI. confirmatum fuisset, ut in eius vita Philip. Commin. scriptum reliquit, & Mariana de reb. Hispan. lib. 26. cap. 12. in fine. Et [sect. 27] Catholici etiam (titulo velut haereditario) ipsimet nostri Reges dicantur, non solum a temporibus Ferdinandi, & Elisabeth, quibus hunc titulum idem Alexander VI. Summus Pontifex ob Mauros demum ab Hispania expulsos merito renovavit, sed a tempore Recaredi Gothorum Regis, qui in Concilio Nationali Toletano ita appellatus fuit, eo quod primus Fidem Catholicam inviolabiliter custodivit, & totam Hispaniam ab Arriana haeresi liberavit, sive, ut alij magis communiter putant, a tempore Alfonsi Regis Oveti, huius nominis Primi, qui fuit gener Pelagij, & hoc Catholici cognomine ab Ecclesia appellari coepit anno 734. & 740. Quo nihil aliud significatur, quam Catholicae, id est, universalis Ecclesiae, & Christianae Fidei conservandae, & propagandae zelus, & amor, quo semper flagrasse conspiciuntur, haereticis, & schismaticis adversantes, qui [sect. 28] hanc vocem: Catholicam, in Ecclesia ferre non possunt, ut observat Alanus Copus dial. 6. cap. 21. pag 884. Et de praedicto titulo, plurima ex authenticis historijs tradentes Archiepisc. Tolet. lib. 2. cap. 15. & lib. 4. cap. 5. historia Palentina in Alph. I. Lucas Tudensis in eod. AEra 776. hist. gener. Hisp. 3. par. cap. 4. Vasaeus in Chroni. Hisp. 1. tom. ann. 589. & ann. 737. Ambros. Moral. 3. p. hist. Hisp. lib. 13. c. 12. Mariana de reb. Hispan. lib. 7. cap. 4. & d. lib. 26. cap. 12. in fin. Hieron. Zurita 3. p. Annal. lib. 2. cap. 40. Raphael Volaterran. lib. 2. cap. Saracenorum initium belli, ad finem, & innumeri alij, quos diligenter congessit Camil. Borrell. d. cap. 41. ex num. 48. & cap. 42. per totum, Did. Valdes d. lib. de dignit. Reg. Hisp. cap. 13. per totum, Mader. in. d. Monarch. Hisp. c. 12. Fr. Roder. de Yepes in Genealog. Reg. Hisp. in Alphonso I. Valencuela in monit. contra Venet. 7. p. num. 106. Iacob. Gualther. in Chronogr. 8. saeculo, pag. 567. qui eundem titulum Galliae quoque Regibus datum contendit, saecul. 14. pag. 697. & novissime Simon Maiol. in diebus Canicul. 4. tom. collloq. 5. pag. mihi 362. ubi disputat, an hic titulus maior, & antiquior sit, quam Christianissimi, de quo Franciae Reges gloriantur? Doct. Salazar de Mendoca de orig. Dignit. Hisp. lib. 1. cap. 6. pag. 7. Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utriusque Monarch. in epist. ad Regnum, & lib. 1. cap. 3. pag. 14. Vbi [sect. 29] probat etiam appellari orthodoxos, & defensores Fidei (de quo titulo speciale caput fecit Borrell. ubi sup. cap. 44. ) & Pet. Aznarius in tract. de Mauror. expulsion. 2. p. c. 25. & 26. Ob quem Fidei Catholicae [sect. 30] zelum, eosdem Catholicos Hispaniae Reges virtute expellendi daemones a corporibus obsessorum, Divinitus sibi concessa, gaudere, aperte testatur Carol. Tapia in rubr. D. de constit. Princip. cap. 1. n. 3. Chassaneus in Catal. glor. mund. 5. p. consid. 1. vers. Provisum, Camill. Borrel. d. tract. de praestant. Reg. Cathol. cap. 55. n. 2. Valdes ubi supra cap. 16. num. 13. & Fr. Ioan. a Ponte in d. conven. utriusque Monarch. lib. 1. cap. 6. pag. 113. Vt [sect. 31] sic Galliae, & Angliae Regibus non invideant, qui iuxta eosdem Auctores, Polidorum Virgilium lib. 8. hist. Angl. & plures alios, quos ipsi recensent, & Alanum Copum dialogo 3. cap. 28. pag. 434. & seq. strummas (vulgo lamparones) curare solent, [sect. 32] & annulos benedicunt, qui morbum comitialem depellunt. Praesertim [sect. 33] cum & hoc idem sanandi strummas Divinum privilegium, etiam nostris Hispaniae Regibus concessum videatur, si credimus Pet. Ant. Beuter lib. 2. hist. Hisp. cap. 50. quem referunt Valdes, & Puente ubi sup. qui Auctor est, Reges Aragoniae aegrotis praedicto strummarum morbo saepe salutem contulisse: sicut & illud aliud [sect. 34] unctionis sacri olei, de quo etiam praedicti Galliae, & Angliae Reges nimis gloriantur, ut latissime, adductis pluribus exemplis Regum Hispaniae, qui solemniter inuncti fuerunt, probant Valdesius, & alij ex supra relatis, Ambros. Moral. lib. 12. cap. 41. 53. & 57. Petr. Anton. Beuter. lib. 2. cap. 8. Hieron. Zurita 1. par. Annal. lib. 5. cap. 17. Garibai lib. 26. cap. 1. & lib. 27. cap. 1. & 4. Garsias de Loaisa, qui narrat hanc sacram unctionem in Ecclesia Toletana recipere solitos fuisse, in Synodo Tolet. sub Gundemaro fol. 277. & alia referens Simon Maiol. d. colloq. 5. pag. 371. Vbi [sect. 35] hoc ius unctionis passim omnibus Regibus Christianis commune fuisse ostendit ex cap. 1. de sacra unctione, Clem. 1. de iur. iurand. cap. venerabilem, de elect. & ex traditis a Lactantio Firmiano lib. 4. de vera sap. cap. 7. Sed quoniam hic [sect. 36] haerctici insurgunt, & dato quod Summus Pontifex potuerit Reges Hispaniae ad hanc Novi Orbis conversionem, & conquisitionem praeficere, eum tamen impudenter irrident, quod alios, ad has regiones accedere, & per haec maria navigare vetuerit. Videamus oportet, an hac in parte aliquid adferant, quod magis ipsorum procaciam excuset. Et quidem iuxta mentem P. Ferdin. Rebelli d. lib. 18. q. ult. sect. 1. quem novissime referunt, & sequuntur August. Barbosa ubi sup. n 44. & seq & Benedict. AEgidius in l. ex hoc iure, D. de iust. & iur. c. 3. ex n. 13. & Freitas de Imper. Asiat. cap. 8. haec pro illis argumenta considerari posse videntur. Primo, quia [sect. 37] ex Christi facultate omnibus Principibus Christianis fas esse videtur, procurare infidelium nationum per se, aut per suos subditos conversionem ad Fidem, ut habetur Marci ult. & latius ostendimus supra hoc lib. cap. 16. ex num. 11. Ergo non potuit, nec debuit haec cura solis Catholicis Regibus cum aliorum inhibitione, & exclusione committi. Secundo, quia [sect. 38] commercium de iure gentium cum quibusvis nationibus videatur esse commune, ut etiam fuse probavimus sup. hoc lib. cap. 20. ex n. 34 Et [sect. 39] idem in maris usu, & navigationibus probat celebris tex. in §. 1. inst. de rer. divis. l. 2. D. eodem l. 3. §. ult. D. ne quid in loco pub. ibi: Littora, in quae populus Romanus imperium habet, populi Romani esse arbitror, maris autem communem usum omnibus hominibus, cum alijs, quae tradit Angel. ibid. n. 1. Benedict. Bonius in tract. de censib. n. 40. Francisc. Marcus q. Delphina. 110. n. 11. p. 2. & Camil. Borrel. in tract. de praest. Reg. Cath. cap. 10. n. 4. unde Traian. a Plin. in Panaegyr. Laudari videmus, quod reclusit vias, portus patefecit, itinera terris, littoribus mare, littora mari reddidit, diversasque genteis ita commercio miscuit, ut quod gentium esset usquam, id apud omnes natum esse videretur: contra vero Romanos a Germanis accusatos apud Tacitum 4. hist. quod colloquia congressusque gentium arcerent, flumina, terras, & coelum quodammodo ipsum clauderent. Iniuste [sect. 40] ergo Hispani alijs gentibus prohibere videntur, ne cum Indis sua commercia, & negotiationes exerceant; non minus quam si Galli Italis prohiberent, ne cum Hispanis commercium haberent, aut per eorum maria navigarent. Tertio, quia si praedicta Alexand.[sect. 41] VI concessio ad infidelium favorem, & utilitatem dirigitur, non debuit, adiecta hac prohibitione, in eorum damnum retorqueri. Nam quo plures ad Indos navigarent, vilisque eas emerent, & suas etiam merces carius externis venderent. Ergo non potuerunt Summi Pontifices solis Hispanis praefatam Indiarum conquisitionem, conversionem, & negotiationem donare. Et huc [sect. 42] transferri posse videtur illud Apollonij apud Philostrat. lib. 1. cap. 12. Vbi terra (inquit) communis omnium mater est, propterea quod iusta, vos autem iniusti, qui vestram dumtaxat matrem eam esse volustis. Caeterum [sect. 43] his argumentis non obstantibus, longe verior, & receptior contraria opinio videtur, quae in eiusmodi casibus talem prohibitionem non solum iustam, & utilem, verum omnino negotio, de quo agimus, necessariam esse supponit. Eamque omnes Catholici Auctores absque ulla haesitatione sequuntur, ut constat ex Episc. Chiap. in d tract. comprobat. fol. 29. & seqq. & fol. 46. & seqq. Marquard. in tract. de Iudae. & Infidel. 1. p. cap. 14. Pet. Malfer. d. cons. 769. apud Mandell. num. sin. Soto in. 4. dist. 5. q. unica, art. 10. M. Victoria in 2. relect. de Indis, ex n. 10. & eum referens Greg. Lop. in. d. l. 2. tit. 23. par. 2. gloss. mag. col. 5. & 6. Card. Bellar. lib. 5. de Summo Pont. cap. 2. vers. At inquient, Ioseph. Acosta d. lib. 3. de procur. Ind. salute, cap. 2. Franc. Vargas in tract. de Episcop. iurisd. & auctorit. confir. 10. num. 5. & 6. Anastas. Germon. lib. 3. de sacr. immunit. cap. 13. n. 30. & seqq. Molin. de iust. & iur. tract. 2. q. 35. vers. Illud, Rebell. ubi sup. sect. 4. per totam, Ant. de Herrera d. hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. Alphons. Alvarez in specul. Rom. Pontif. cap. 31. col. 2. Pet. Navarr. de restitut. ablator. lib. 4. cap. 2. n. 85. p. 2. Camil. Borrel. de praestan. Reg. Cath. cap. 46. n. 229. Zevallos pract. comm. tom. 4. q. ult. num. 324. & seqq. & novissime P. Franc. Suarez in tract. de Fide, disp. 18. sect. 1. n. 7. Georgius Cabedus decis. Lusit. 195. n. 2. 1. par. & decis. 47. per tot. par. 1. & novissimus AEgid. Bened. in. 1. ex hoc iure, D. de iust. & iur. 1. tom. cap. 3. n. 15. & 16. & Seraph. Freitas d. tract. de Imp. Asiat. cap. 7. & c. 8. n. 18. & seqq. Qui omnes [sect. 44] concludunt, quod cum haec cura conversionis animarum, & errantium ovium ad Christi ovile deducendarum, praecipue ad Summum Ecclesiae Pastorem spectet, rectissime potest, pro [sect. 45] arbitrio suo, ea omnia disponere, & ordinare, quae ad hunc finem consequendum magis conducere iudicaverit, & inter Christianos Principes eandem curam dividere, atque unicuique certos terminus praefigere, & assignare; quos postea sine iniuria aliorum transgredi non poterunt, & non solum praedicationem, sed etiam commercium in eisdem terminis interdicere, si hoc ita ad Religionis Christianae propagationem magis expediat. Hoc enim totum [sect. 46] ad Pontificem pertinere inquiunt, tanquam ad principalem ( ut sic dicam) motorem. Nam Reges sunt veluti organa, & instrumenta eius, & ideo nullus potest transgredi terminos sibi praescriptos, quia non potest moveri, nisi motus. Pro cuius sententiae confirmatione primo considerari potest, quod [sect. 47] pax inter Principes Christianos, & eorum ministros conservari non posset, si promiscue in eandem curam intenderent, quantumvis pio animo, & ab omni divitiarum cupiditate libero, ducerentur, ut [sect. 48] constare poterit ex ipso Castellanorum, & Lusitanorum exemplo, qui, quamvis ita Catholici essent, & maximis amicitiae, & necessitudinis vinculis iuncti, intestinis tamen odijs, & bellis flagrare coeperunt, obi id, quod alter alterum suos intrasse terminos querebatur, ut diximus sup. lib. 1. cap. 6. ex num. 68. Et multo melius [sect. 49] ex Apostolorum imitatione, qui licet facultatem sibi a Christo concessam haberent, Evangelij per universum terrarum Orbem praedicandi, iuxta illud Marci ultim. Euntes in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae. Et Lucae 10: Misit discipulos suos binos antefaciem suam in omnem civitatem, & locum, quo erat ipse venturus. Adhuc tamen ex historia, & traditione Ecclesiae novimus, post passionem Domini, Apostolos ipsos inter se omnes Orbis provincias sortitos, & partitos esse, & unumquemque in ea, quae sibi obtigerat, praedicasse, neque unum (D. Paulo excepto) in provinciam alterius intrasse, ut pluribus ostendimus sup. lib. 1. cap. 14. n. 81. & late prosequitur Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 2. per totum, & Fr. Ioan. Baptista in adverten. Confessor. 2. par. sol. 412. num. 11. Et [sect. 50] idem postea universalis Ecclesia in divisione Dioeceseon, & Parochiarum constituit, eam semper cautionem adijciens, ne unus Episcopus, sive Parochus alterius fines, etiam praetextu Religionis, ingrederetur cap. 1. & per tot. 9. q. 2. cap. 1. 13. q. 1. cap. licet 16. q. 3. cap. 1. de praescrip. cap. Pastoralis, de his quae fiunt a Praelat. cum alijs. Etenim [sect. 51] ubi multitudo ibi plerumque confusio est, 1. 2. C. quando, & quib. quarta pars, Bart. in 1. si tamen, §. si arbiter, de recep. arbitr. Bald. in 1. solam, C. de testib. & in 1. data opera, C. qui accusar. non poss. & Panorm. in cap. 1. de iudic. Et cum [sect. 52] naturalis sit inter homines ad dissentiendum facilitas, 1. item si unus 19. §. principaliter, D. de recep. arbitr. cum alijs, quae adduximus sup. hoc lib. 2. cap. 14. num. 1. Satis constat, quam [sect. 53] varijs, & interdum contrarijs opinionibus, & moribus Indi imbuerentur, si adversarum nationum, & provinciarum homines, & sub diversis Regibus, ac legibus vitam agentes, etiamsi omnes Catholici essent, ad eorundem Indorum conversionem & gubernationem delegarentur. [sect. 54] Nam unaquaeque provincia abundat in sensu suo, cap. ius Quiritum, 1. dist. cap. utinam, dist. 76. 1. observare, D. de off. Procons. & varijs corporis, & animi affectionibus & inclinationibus ducitur, 1. quod si nolit, § qui mancipia, D. de aedil. edicto, iunctis alijs, quae eleganter notat Aristot. lib. 3. Polit. cap. 110. Cicer. in orat. de Provinc. Consular. Euphorus in Iconibus omnium nation. Ioan. Boem. de morib. omnium gent. Tiraq. in 1. 7. connub. num. 12. & de nobilit. cap. 12. Mantua in glossario, classi. 17. cap. 32. num. 1. & Claud. Partus Gnos. gener. iur. lib. 3. tit. 4. cap. 3. Et [sect. 55] cum communio etiam inter propinquos discordias generare soleat, cum pater, §. dulcissimis, D. de legat. 2. cum alijs, quae adduximus supra hoc lib. 2. cap. 6. n. 70. planum est, longe maiores inter diversas gentes, & nationes futuras, quibus semper [sect. 56] aliqua aemulatio, & naturalis veluti repugnantia insita esse cognoscitur. Secvndo [sect. 57] facit, quod experientia comparatum sit, segnius ea geri, & curari solere, quae pluribus commendantur, ut inquit text. iuncta gloss. in 1. si plures, D. de administr. tutor. ub. illud vulgatum Carmen adducit: Segnius expedient commissa negotia plures; Quisque enim culpam reijcit in socium. Multitudo [sect. 58] enim onerosa nihil habet honestum, quoniam in paucis ex multis, quae secundum virtute est, vita salvatur, auth. d referend. sacr. Palac. §. 1. vers. Multitudo, cap. 2. & ibi glos. de rescrip. in 6. & melius est, Domini Sacerdotium paucos habere ministros, qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui onus grave ordinatori adferant, can. tales, dist. 23. cap. 1. de prileg. ibi: Nam curiose prospiciendum est, ne honor, cui debent excellentiora committi, sui numerositate vilescat. Praesertim [sect. 59] cum naturale etiam vitium sit, id negligi, quod communiter possidetur, utque se nihil habere, qui non totum habeat, arbitretur, denique suam quoque partem corrumpi patiatur, dum invidet alienae, ut eisdem verbis tradunt Impp. Theodof. & Valentinian. [sect. 60] in 1. 2. C. quando & quib. quarta pars debeatur lib. 10. Quibus alia similia habet Arist. lib. 2. Polit. cap. 1. communionis [sect. 61] regulam introductam a Socrate in sua Repulica reprehendens & eadem, adversus Anabaptistas, Vvaldenses, & alios haereticos communionis rerum patronos, recte usurpari posse, bene observat Gothofred. in notis ad d. 1. 2. & Albanus Spinasat. in Politismo lib. 1. cap. 12. Neque ita tenendo, quidquam obstabunt argumenta & supra in favorem contratiae partis considerata. Nam [sect. 62] ad primum responderi potest, fatendo, omnibus quidem Christianis hominibus, & praecipue Principibus, licitum esse, infidelium nationum conversionem curare: id tamen limitari, nisi a Summis Pontificibus, propter ipsummet bonum conversionis earundem nationum, prohibiti suerint, ad quos proprie ex officio spectat eiusmodi missionum distributio, & ea omnia (ut diximus) bene disponere, quae ad hunc finem magis expedire censuerint, ac per consequens prohibere, ut quando alteri Principi ea cura prius commissa est, reliqui ab eadem arceantur, ne mutuo se impediant, & alia damna, & inconvenientia sequantur, de quibus supra loquuti sumus; & praesertim ubi pravi, & corrupti haereticalis seminis timor intervenire posset, quod quantum fugi, & vivitari debeat sup. Ex n. 16. probavimus Ad secundum autem, & tertium pari ferme ratione respondeo, [sect. 63] libertatem quidem in commercijs, & maris navigationibus ex naturali, & communi omnium gentium iure originem ducere. Id vero locum habere, antequam ab alio Principe ex iustis, & legitimis causis haec iura praeventa, vel ab Apostolica sede concessa non fuerint. Tunc enim ea, quae [sect. 64] generalem Ecclesiae, & Indorum favorem respiciunt, ijs, quae specialiter quibusdam utilia sunt, praeponimus, ut in simili dicitur in auth. res quae, C. comm. de legat. & in l. unica, §. penult. C. de caduc. toll. iunctis alijs, quae late observat Ias. in 1. Barbarius, n. 32. D. de off Praetor. & in 1. caetera, §. sed & siquis, n. 2. D. de legat. 1. Decius in 1. id quod nostrum, n. 3. D. de regul. iur. Ioan. Corras. de iuris arte, 1. p. cap. 23. & Andr. Gail. lib. 2. pract. observat. 56. n. 3 & seqq. Et praeceptum [sect. 65] Divinum, animarum conversionem curandi, illud aliud vincit, & superat, quod a iure gentium inductum maris navigationem, omnibus liberam facit, & commercia extranearum gentium cum Indis, & quibuslibet nationibus admittit. Quod nemo mirari debet, cum frequentissimum sit, ut vel ipsa Cardinalia, sive primordialia iuris naturalis praecepta aut cedant, aut cessent & obliquentur, quoties cum alijs ex accidenti collidunt, in quibus maior & urgentior communis boni ratio, necessitas, vel utilitas reperitur, ut pluribus exemplis ostendunt DD. in §. sed naturalia inst. de iur. nat. princ. inst. de usucap. 1. eas, D. de cap. minut. 1. Stichum 95. §. naturalis, D. de solution. & Pet. Gregor. omnino videndus Syntag. iur. p. 2. lib. 11. cap. 1. num. 7. & 8. & erudissimus Dom D. Ant. Pichard. Vinuesa ex primario Salmanticensis scholae Iuris Civilis Antecessore, nunc meritissimus Pinciani Praetorij Senator in repetit. ad. 1. 3. C. de muri legul. lib. 11. n. 69. & seqq. Et ita [sect. 66] in simili casu videmus, quod licet aves, & alia fera animantia iure gentium omnium communia esse dicantur, & primo capientibus quaeri l. 1. D. de acq. rer. dom. si tamen quis ius venandi, vel piscandi in certo loco sibi conceslum, vel praescriptum habuerit, & alius ibi piscari, vel venari voluerit, eum prohibere potest, & his, quae cepit, privare, quia non efficiuntur sua, sed illius, cui ius venandi competebat, 1. Divus, & ibi Bart. D. de sevit. rustic. 1. 2. D. de acq. rer. dom. §. fere, instit. de rer. divis. & Cepola in tract. de servit. cap. de aucupatione, quem vide. Et licet mercatores extranei, qui in [sect. 67] aliquo loco diu morati sunt, ab eo sine causa expelli non possint, quia mundus communis omnium patria esse videtur: ante tamen quam ad dictum locum accedant, iuste, & libere eius ingressu arceri, & prohiberi possunt, ex sola domini voluntate, aut commoditate, ut post alios, quos refert, resolvit Stracha de mercatura 2. p. num. 33. & 34. Rebuff. ad leg. Gallic. 2. tom. tit. de mercatur. art. ult. glos. un. num. 28. & Matienzus inl. 1. glos. 1. n. 5. tit. 12. lib. 5. Recop. Parumque considerabile est, ac veluti se per accidens habet, quod [sect. 68] Indi aliquo maiori lucro in emptione externarum mercium, & venditione suarum fraudentur. Nam forsitan omnibus gentibus ad commercium admissis, ab eisdem expilarentur, & ut concedamus minorem quaestum ex sola nostrorum negotiatione facturos, eo contenti esse debent, ob alia ingentia commoda, quae praetextu nostrae detectonis, & communicationis, tot sumptibus, & laboribus reseratae, habere coeperunt. Et ne haereses, aut aliae perversae sectae inter eos seminentur, vel arma, & aliae damnosae, & prohibitae merces per extraneos ad illos asportentur. Cuius [sect. 69] incommodi, & aliorum similium vitandi causa, saepissime solet, & potest commercium cum Barbaris, & insidelibus prohiberi, l. unica, C. de littor. lib. 12. l. 1. & 2. C. quae res export. non poss. l. 2. C. de commer. & mercat. cap. ita quorundam, c. quod olim, c. significavit, c. ad liberandum, de Iudaeis, extravag. ita quorundam, & extravag. multa eod. tit. & Bulla in coena Domini §. 22. cum alijs late traditis ab Alex. cons. 137. per tot. vol. 7. Boer. decis. 177. & 178. Gerard. sing. 59. Marquar. de Iudae. 1. p. c. 5. ex n. 1. Navar. in Manuali, c. 27. per tot. praecipue n. 63. Stracca de mercatura, p. 4. n. 10. cum seqq. Borrel. de praest. Reg. Cath. c. 9. ex n. 48. & Cabedus decil. 195. n. 2. 1. par. & decis. 47. n. 1. p. 1. Et conducit [sect. 70] tex. in l. ult. D. de off. proc. Caesar. ubiquis prohiberi potest, ne accedat ad locum, in quo timeri potest quod tumultuosus, vel iniuriosus existet. Quod notat etiam Bart. & alij. DD. per text. ibi in l. aequissimum 17. alias incipit si usufructus 13. § si inter duos, D. de usufruct. & sequitur Speculat. in tit. de libelli concept. §. nunc dicendum, n. 14. Paul. Castrens. cons. 3. n. 2. lib. 2. Curtius Sen. cons. 60. Felin. in rub. de tregua & pace. Limit. 4, Guid. Papae, & eius additio, decis. 578. At. Capicius decis. 13. per tot. & decis. 96. n. 10. & Card. Tuschus pract. concl. iur. litt. S. concl. 215. n. 3. Quae prohibitio similiter in mari & navigationis usu ex eisdem causis concedi potest, & praescriptione acquiri, ut contra eos, qui hoc negant, & novum atque insolens esse dicunt, latiori sermone lib. seq. probabimus. Ex quibus [sect. 71] descendit iuste potuisse Alex. VI. in praedicta Bulla sub poena excommunicationis latae sententiae, ipso facto incurrenda, praecipere, ut nulla persona, cuiuscunque dignitatis, etiam Imperialis, & Regalis status, gradus, & conditionis, pro mercibus habendis, vel quavis alia de causa, ad Indiarum Occidentalium terras, iurisdictioni Regum Hispaniae subiectas, & subijciendas, & inventas, & inveniendas, absque speciali eorundem Regum licentia accedere posset. Etenim cum huius censurae districtio, non ex sola voluntate Pontisicis imposita fuerit, sed exigente legitima causa conversionis Indorum & conservationis iuris nostris Regibus per Ecclesiae donationem quaesiti, iure optimo adversus contumaces, & in obedientes irrogari potuit, [sect. 72] iuxta ea, quae de requisitione causae, & peccati ad censurae validitatem, tradit text. in c. nemo, c. nullus 11. q. 1. Concil. Trid. sess. 25. c. 3. de reform. Navar. cons. 20. de sent. excom. n. 3. Covarr. in c. Alma mater, 1. p. §. 9. eod. tit. lib. 6. Doct.. Frechilla in tract. de excomm. 2. p. art. 3. & plures alij relati a Sayro in eodem tract. lib. 1. cap. 9. Et in terminis dictae Bullae Alex. VI. observat Veracruz in compendio, Rebell. de oblig. iust. lib. 18. q. 24. sect. 1. AEgid. Bened. in. d. l. ex hoc iure, c. 3. n. 18. & Fr. Emanuel Roder. in quaest. regular. 2. tom. q. 99. art. 7. Qui [sect. 73] tamen ad hoc, quod haec excommunicatio liget, eius authenticam promulgationem secundum formam iuris exposcit, & quod non possit invincibiliter ignorari, arg. tex. in c. fin. de Fide instrum. c. si vero, el 2. de constit. lib. 6. cap. in istis, 4. dist. & eorum, quae congerit Sotus lib. 1. de irst. & iur. q. 1. at. 4. Duenas reg. 125. Covar. in c. Alma mater, 1. p. §. 10. n. 7. & Navar. in Man. c. 27. n. 2. 54. & 55. Quod [sect. 74] quidem in nostro casu ad effugiendum praedictae censurae rigorem obijci non valebit, cum eius series, ac tenor satis toti Orbi innotuerit, ut bene observat Freitas d. c. 8. n. 21. & seq. teste enim Cassiodor. lib. 11. var. epist. 7: Pene quidem terrarum oculis offertur, quod in Romana civitate peragitur. Et quo magis innorescat, quotidie Reges nostri potentissimi current, hanc Alexandri concessionem & censuram alijs Regibus & nationibus intimari, & [sect. 75] innumeris schedulis, sub gravissimis poenis, & interminationibus caveant, ne cuiuslibet sexus, aetatis, aut conditionis personae, non solum alienigenae, verum neque in Hispania ortae, ad has provincias absque expresse, & speciali licentia transire audeant. Quamvis [sect. 76] quod ad Hispanos attinet, probabilius mihi videatur, eos in praedictam censuram nequaquam incidere, etiam si absque licentia transierint, cum alijs poens puniri possint: licet Bullae verba generalia sint, paulatim tamen hac in parte eius vigor remissus fuerit, imo & totaliter abrogatus, Hispanis omnibus communiter reputantibus, se eiusmodi excommunicatione non irretiri, & nostris Regibus, & eorum miniftris, illus executionem non procurantibus. Quod [sect. 77] sufficiens esse ad vitandum legum rigorem, quae continent poenas censurarum ipso facto incurrendas, aperte docet Abb. Panormit. in. c. 1. de tregua & pace, Sylvester in summa verb. Consuetudo, q. 6. & alij, quos refert, & sequitur Avila de censuris 1. p. dub. 8. pag. 11. & Card. Tusch. pract. concl. iur. litt. T. verb. Tolerantia, conclus. 324. Quarum [sect. 78] schedularum plurimae reperiuntur in 1. to. impres. ex pag. 396. & 440. & novissime expedita est alia data Matriti 20. Iulij anni 1624. qua stricte iubetur, ut omnes, qui sine licentia transierint, inquirantur, & ad galeas, sive triremes, absque aliqua dispensatione aut remissione mandentur. [sect. 79] Quibus conveniunt l. 12. tit. 10. lib. 5. & l. 5. tit. 18. lib. 6. recop. quae diserte prohibent, ne ullus alienigena in his Indiarum Regionibus per se, aut per interpositas personas negotiari, & commercia exercere valeat. De quarum legum, & schedularum ratione & praxi, plura alio loco trademus. Et in [sect. 80] eisdem schedulis similiter disponitur, ut quaelibet navigia, & merces extraneorum, qui ad haec Indiarum maria, eorumque oras, & portus accesserint, apprehendantur, & fisci iuribus applicentur, ipsis [sect. 81] transgressoribus alias Pyratarum poenis puniendis, qui hostibus Fidei, & Principis aequiparantur, & tanquam latrones & publicorum commerciorum turbatores, ipso iure diffidati sunt, & impune quolibet depraedari, & occidi possunt. Et [sect. 82] ex ore Pontificum quot annis in die Iovis Sancti excommunicari solent, ut constat ex l. 3. §. Labeo, D. de incendio, ruin. nausr. authen. cassa & irrita, C. de sacros. Eccless. auth. navigia, C. de furtis, c. excommunicationi de raptorib. c. 1. de milite vassallo, qui contumax est, cum alijs, quae ibidem congerunt Bald. & caeteri, Bart, Soc. cons. 262. col. 2. vol. 2. Ias. cons. 170. col. 2. vol. 2. Angel. cons. 290. Cepola in auth. sed novo iure, C. de servis fugi. Andre. Sicul. in c. cum sit generale, n. 240. de foro comp. Lael. Zanch. de Milite sacro, & saecul. lib. 2. c. 2. n. 6. cum seqq. Stracca de mercatura, tit. de navibus, p. 2. n. 16. Pet. Santer. de spons. merc. p. 4. n. 52. & seqq. Camill. Borrel. de praest. Reg. Cath. c. 75. n. 29. cum multis seqq. Tibe. Dec. in tract. crim. li. 9. c. 29. per totum. Quibus consequenter [sect. 83] potentissimus Rex noster Philip. IV. quem Pia Numina sospitent, & multos annos incolumem servent, simulatque defuncto patre Imperij habenas, inter alia plura, quae pari simul pietate, ac prudentia ad Regnorum suorum quietem, augmentum, & ornamentum, adlectis in consilium praestantissimis, atque incorruptissimis viris, statuit, illud primum fuit, ut induciae cum rebellibus Belgij & Holandiae populis initae, quae eo tempore finiebantur, nullatenus protraherentur: & si quae illorum navigia in aliquibus Hispaniae, aut Indiarum portubus hyemandi, vel negotiandi causa manerent, protinus ab illis excederent, & ubique tanquam hostes publici tractarentur. Ad [sect. 84] quod Regiam schedulam expediri iussit, dat. Matriti 3. Martij ann. 1621. Cuius occasione [sect. 85] Batavi in antiqua perfidia manentes, validissimam classem, undecim praesidiarias & militares naves habentem, pararunt, quam Iacobo Chermitio generali Duci commissam, superato tandem freto, noviter ultra Magallanicum reserato, quod de Mayre, vel, Divi Vincentij vocant, in has Peruani Regni oras superiore anno 1624. incolumem deduxerunt, & nona die Maij, repentino quodam incursu Portum del Callao, & hanc nobilissimam, & ditissimam Regum Vrbem, alio nomine Lima, vocatam, eiusdem Regni Metropolim expugnare, & occupare tentarunt. Sed Deus, eorum conatus, irritos reddidit, ita ut licét per quatuor, aut quinque menses eundem portum obsederint, & in alijs de pisco, & Guayaquil, pedem figere nisi fuerint, semper tamen vicit, & multis armis, ac militibus amissis recesserint: ultra alios, quos diuturnae navigationnis taedium, & frustratae spei dolor, & impatientia consumpsit. Inter quos, unus fuit ipse Chermitius Architalassus, quem sui, in insula Callao proxima, sepulturae mandarunt, & nostri postea repertum in cineres redegerunt. In quibus omnibus, [sect. 86] mire post Deum valuit, & enituit singularis cura, prudentia, ac vigilantia Excellentissimi Domini D. Didaci Fernandez a Corduba Marchionis de Guadalcazar, meritissimi eiusdem Regni Proregis, nunquam sine multis honoris, & laudis titulis nominandi. Is enim advenientem hostem secutus excepit, invadentem strenue fugavit, obsidentem, & ex sua classe minantem, multis ad hoc inventis machinis foeliciter impetivit, cum nobis navigia navali praelio commoda defuissent, &cunctantem, ac portui nostro diutius haerentem, pari cunctatione, ut alter Quintus Fabius, confregit, nulli ex nostris militibus in tot expeditionibus vel levissimo vulnere sauciato. Quae hic breviter adnotare necessarium duxi, eo quod nuper M. Gotthardus Arthusius tom. 15. Mercurij Gallo. Belgici lib. 1. [sect. 87] Hollandis forsitan blandiens, vel extraneis alijs nationibus imponere cupiens, Chermitium falso Limanae urbis, & portus victorem enuntiat. Pro solito scilicet istorum Haereticorum more, qui ut tetigi sup. lib. 1. cap. 5. num. 48. & cap. 8. num. 41. & lib. 2. cap. 1. num. 49. cum nullam Fidei, vel veritatis rationem habeant, quidquid sibi commodum, aut honorificum, vel Hispanae gloriae invidum & damnosum esse posse arbitrantur, non solum scribunt, sed pingunt, & statim in vulgus spargunt. Cuius rei expressius aliud eiusdem temporis testimonium adducere possum. Nam cum universo palne Orbi notissimum sit, qualiter ijdem Hollandi, victricibus potentissimi nostri Regis armis, [sect. 88] a Brasiliensi provincia eiecti fuerint, cuius praecipuam urbem, dictam, del Salvador i Bahia de Todos Sanctos, occupaverant, & munierant, anno proxime elapso 1625. omnibus navibus, tormentis, armis, reliquisque rebus, quas secum tolerant, spolijs, quae a nostris ceperant, penitus denudati, & vivendi, atque abeundi facultate humiliter petita, & vix, nec nisi per insignem insignis, & Excel. Domini D. Friderici de Toledo Ossorio Generalis Ducis humanitatem & benignitatem indulta: veriti non sunt affirmare in eodem Mercurio Gallo-Belgico, d. tom 15. lib. 3. sol 196. an 1625. Hispanos nostros simulata amicitiae fraude, ad eorum usque propugnacula penetrasse, ea autem ab Hollandis cognita, atque ab omnibus circumiacentibus propugnaculis & castellis, incessabilibus tormentorum displosionibus, vehementer impetitos, hinc inde suga dilapsos, quatuor Hispanorum navibus submersis, caeteris, admodum corruptis. Sed hoc [sect. 89] adeo insigne mendacium provide detexit, & vera atque dilucida huius expeditionis narratione typis excussa, manifeste convincit D. Thomas Tamaio de Vargas Historiographus Regius, & ob hunc, & eruditos alios ingenij sui foetus doctis omnibus commendatus. # 3 IOANNIS DE SOLORZANO PEREIRA DE INDIARVM IVRE, SIVE De iusta Indiarum Occidentalium inquisitione, acquisitione & retentione LIBER TERTIVS. In quo tituli, qui ad retentionem pertinent, peculiari observatione discutiuntur & illustrantur. # 1 CAPVT PRIMVM. De iustitia retentionis Novi Orbis, & an verum sit, quod Bodinus tradit, Catholicos scilicet Hispaniae Reges ob illius concessionem effectos fuisse sanctae Romanae Sedis vassallos, & feudatarios? & obiter nonnulla de feudis Ecclesiae. SVMMARIVM CAPITIS PRIMI. -  1 Acquisitio Novi Orbis si iusta est, iustior erit retentio. -  2 Facilius aliquid retinetur, quam de novo inducitur. Et num. 7. Fieri multa prohibentur, quae facta tenent, ibidem. -  3 Lex patre furioso, & aliae similes illustrantur. -  4 Actionem cui damus, multo magis exceptionem. -  5 Ius quaesitum difficilius tollitur, quam quaerendum. -  6 Retentionis, & conservationis causa favorabilis est. -  8 Facilius aliquid prorogatur, quam de novo conceditur. -  9 Continuatio, & conservatio alicuius rei, est magis naturalis, quam nova acquisitio. -  10 Statutum quod prohibet acquisitionem, non prohibet acquisitorum retentionnem. -  11 Statutum loquens contra ingredientem possessionem, non habet locum contra retinentem. Et quare? -  12 Dubijs in causis, vel opinionibus, post factum, quae possessioni favet, sequenda est, ibidem. -  13 Alex. VI. R. P. Regibus Castellae, & eorum successoribus retentionem Novi Orbis donavit. -  14 Regibus nostris Catholicis non solum cura conversionis Indorum, sed plena eorum dominatio ab Alexandro VI. concessa fuit. -  15 Praedicationis Evangelicae munus per se habet annexam curam, & protectionem Indorum, absque alia concessione Pontificis. -  16 Romanus Pontifex bene potest concedere plenum ius ad terras infidelium. -  17 Petr. Malferitus secure defendit Rom. Pont. posse pleno iure Christianis concedere terras infidelium. -  18 Chiapensis Episcopus reprehenditur a Petro Malferito. -  19 Marquardus de Susanis plenam dominationem Indiarum nostris Regibus tribuit. -  20 Rutilius Benzonius, & alij referuntur, qui plenum dominium Novi Orbis agnoscunt. -  21 Dominium plenum Indiarum virtute concessionis Alex. VI. semper sibi Hispaniae Reges tribui censuerunt. -  22 Tituli a primordio posterior formatur eventus. -  23 Titulus praecedens talis praesumitur, qualem praesens possessio demonstrat. -  24 Possessio subsequens est titulorum interpretativa, & declarat, quid venit in concessione. -  25 Maioratus institutio dubia ex consuetudine, & modo succedendi in eo, recipit interpretationem. -  26 Consuetudo decennalis est interpretativa legum, privilegiorum, ac scripturarum. Observantia interpretativa legum aut privilegiorum magnam vim habet, ibidem. -  27 Alex. VI. concessio, necessario cum omnimoda iurisdictione, & dominatione intelligi debuit. -  28 Ecclesiastica disciplina, & Religio non potest secura esse inter Indos, sine saeculari dominatione. -  29 Status spiritualis non potest bene conservari sine temporali. -  30 Monarchia quaelibet constat ex Divino cultu sapientia Theologica, & potentia saeculari. -  31 Sermo idem ubi duas sententias exprimit, ea sumitur, quae rei gerendae aptior est. -  32 Lex quoties 67. D. de reg. iur. explicatur, & illustratur. -  33 Actus ut magis valeat, quam pereat interpretatio sumenda est. -  34 Intellectus rei gerendae aptior ille dicitur, qui magis conducit ad meliorem & faciliorem executionem rei, de qua agitur. -  35 Concesso aliquo negotio, non solum necessaria, & praecisa concedi videntur, sed & quae ad illud commodius, vel facilius exequendum conducunt. -  36 Mandatum qui habet ad quaecunque necessaria, ad utilia etiam habere videtur. -  37 Populi, qui se alicui principi superiori in clientelam, vel protectionem dant, liberi esse non desinunt: nisi aliter convenerint. -  38 Protectio in Regibus significat, sive importat iurisdictionem. -  39 Ioan. Bodinus agnoscit plenum dominium Indiarum Occidentalium ab Alex. VI. Regibus Hispaniae concessum. -  40 Reges Hispaniae quoad Indiarum Occid. Regna esse feudatarios Ecclesiae, Bodinus, & Marta testantur: qui reprobantur. -  41 Ioan. Bodinus pluribus Regibus sine causa supremam dominationem negare solet. -  42 Bullae Alex. VI. verba nihil Sedi Apostolicae in provincijs Novi Orbis nomine feudi, vel alio reservant. -  43 Feudum non inducitur, ubi donationis, & concessionis principalis verba absoluta sunt, & illud non reservant. -  44 Donatio in dubio potius praesumitur, quam feudum. -  45 Hispanis scriptoribus falso imponit Bodinus, quod dixerint, Reges nostros ratione Indiarum esse feudatarios Ecclesiae. -  46 Regnum, vel provincia, quae accessorie alteri unitur, & incorporatur, eisdem iuribus, & privilegijs gaudet, eisdemque legibus gubernatur. -  47 Reges Hispaniae nunquam ullum feudum Ecclesiae, ratione Indiarum, persolverunt, neque Ecclesia illud exegit. -  48 Lis inter Lusitaniae, & Castellae Reges orta super terminis Indiarum a Rom. Pont. ex eorum compromisso sedata fuit. -  49 Praedicationis munus iniungere, & provincias ad illud obeundum assignare, proprie ad Romanum Pontif. pertinent. -  50 Reges Hispaniae cur Sedis Apostolicae benedictionem, aut concessionem ad Novum Orbem conquirendum expostulaverint? -  51 Infidelium provincias a quovis Principe Christiano, etiam sine licentia Pontificis converti, & subiugari posse, multi tradunt. -  52 Frustra precibus impetrat quis, quod proprio iure habet. -  53 Reges Hispaniae non praeiudicarunt iuri suo, Pontificem adeundo. -  54 Cap. veniens, de praescrip. & lex si mulier, §. fin. de eo quod met. caus. cum similibus explicantur. Et num. 61. -  55 Actum si quis propria auctoritate possit expedire, & iudicem adeat, an sibi praeiudicet, & ad viam facti redire prohibeatur? Et num. 63. -  56 Ius proprium, & gratia, ac privilegium quando ad idem tendunt, bene possunt concurrere, & cumulari. -  57 Cap. post electionem de concess. praeben. explicatur. -  58 Lex forma, §. fin. de censib. & aliae similes explicantur. -  59 Inducta ad augmentum non debent operari diminutionem. -  60 Abundans cautela non solet nocere. -  61 Titulos plures cumulare, ad ius suum magis ac magis confirmandum, nemo prohibetur: -  63 Petitio sola gratiae, aut privilegij non inducit proprij iuris renuntiationem. -  65 Pluribus remedijs, defensionibus, aut actionibus quando quis uti possit? -  66 Lex nemo 43. de reg. iur. & similes explicantur. -  67 Andreae de Isernia de Siciliae Regno loquentis Doctrina discutitur. -  68 Siciliae in Regno quod ius hodie habeant Romani Pontifices, secundum Iserniam. -  69 Regnum Siciliae olim fuit de patrimonio Ecclesiae, & postea varijs Principibus in feudum dari coepit. -  70 Argumentum sumi non potest de iuribus concessionis Regni Siciliae, ad concessionem Novi Orbis. -  71 Siciliae Reges nullum in temporalibus superiorem agnoscunt. -  72 Feudum, quod persolvitur Ecclesiae pro Regno Siciliae, Neapolis, & Corsicae, nihil officit eorumdem Regnorum Monarchiae, & supremae dominationi. -  73 Papae subesse non minuit ius superioritatis, & ipse omnem, quam habet Ecclesia, transfert in Regnis, quae in feudum concedit. -  74 Monarchiam Siculam in temporalibus, & spiritualibus qui asserant? -  75 Reges Siciliae ex concessione Pontificis spiritualium cognitionem, tanquam Legatos Sedis Apostolicae se habere praetendunt. -  76 Cardin. Baronius Monarchiam spiritualem Regum Siciliae vehementer execratur. -  77 Cardinalis Baronij scriptis contra Monarchiam Siculam plures satisfaciunt, & Regijs edictis intercipi iussa sunt. -  78 Excellentiss. Dominus ac Dominus Ioannes de Mendoca & Luna Montium-Clarorum Marchio laudatur. -  79 Feuda omnia remissive narrantur, quae Hispaniae Reges & alij totius Orbis, Ecclesiae persolvunt. -  80 Hispaniae Regnum ab antiquis Gothis Ecclesiae Romanae quoad dominium directum concessum fuisse, aliqui tradunt. -  81 Ecclesia Romana, si quod olim ius habuit in Regna Hispaniae, iam illud amisit, & quare? -  82 Aragoniae quidam Reges feudum olim Ecclesiae pietatis ergo promiserunt, & qualiter illud sublatum fuerit? -  83 Alphonsus Aragonum Rex cur de manu Pont. Romani Regni coronam accipere noluerit? -  84 Lusitaniae Regnum Ecclesiae feudatarium esse, plures affirmant, & quare? -  85 Hispaniae Reges dempta fidei causa, Pontificem in temporalibus superiorem non recognoscunt. -  86 Reges Hispaniae, & alij, qui liberi dicuntur, minus dependent ab Ecclesia, quam Imperator. -  87 Imperatores coronantur a Rom. Pontifice. Et ei peculiare iuramentum praestare tenentur. -  88 Imperator, qui Ecclesiae Romanae non praestat auxilium, est periurus, & schismaticus. -  89 Reges Hispanie non tenentur praestare speciale fidelitatis iuramentum Romano Pontifici, licet tempore coronationis iurent, se Ecclesiam pro virili defensuros. -  90 Reges Hispaniae per legatos obedientiam pie praestare solent Pontificibus noviter creatis. -  91 Reges Hispaniae si (quod absit) haeretici fuerint, ex lege in Concilio Toletano lata, deponi iubentur. -  92 Ferdinandus V. Hispaniae Rex, cognomento Catholicus, Tribunal Inquisitionis instituit, & ei, ipsos etiam Hispaniae Reges, subiectos esse voluit. QVAE [sect. 1] superioribus libris de iuribus, ac titulis, qui Novi Orbis inquisitionem, & acquisitionem iustam, & legitimam reddere possunt, adeo lato sermone discussimus, praeiudicio quodam ostendunt, longe iustiorem, & tutiorem eiusdem retentionem, & possessionem iudicari debere. Constat namque [sect. 2] facilius aliquid retineri, quam de novo induci, & multa ab initio fieri prohiberi, quae tamen facta tenere, ac tolerari solent, l. patre furioso 8. D. de ijs qui sunt sui, l. 1. & quamvis autem, D. de postul. l. favor. D. de sponsalib. l. ult. de ritu nuptiar. l. 1. C. de usu, & habit. cap. ad Apostolicam de Regular. Cap. quemadmodum de iureiuran. cap. si vir. distin. 23. cap. nec illud 30. quaest. 5. cap. unico in fine de voto lib. 6. ubi in hanc sententiam citatur illud Ovidij lib. 5. de Tristib. eleg. 7. Turpius eijcitur, quam non admittitur hospes. Ad [sect. 3] quorum adagiorum, sive brocardicorum consirmationem, & illustrationem plura alia adducit Iason omnino videndus in dict. 1. patre furioso ex num. 8. ad 39. Alexan. in 1 saepe, col. 13. D. de re iud. Socin. Iunior cons. 1. num. 57. lib. I. Parisius cons. 28. numer. 11. lib.1. Tiraquel. de iure consti. limit. 7. num. 43. Ludov. Gomecius in cap. 1. num. 88. de iudicijs lib. 6. Damasus reg. 99. & Claud. Pratus Gneseon general. iur. lib. 4. tit. 8. cap. 4. pag. 165. & seq. Rebuff. 3. tom. ad leg Gallic. tract. de mater. possessor. art. 2. glos. 2. num 40. & in praxi benef. verb. Necnon iuris patron. num. 27. novissime Ioan. Bap. Valencuela cons. 51. ex numer. 31. Et Nos tetigimus supra lib. 2. cap. 17. num. 40. & 41. de parvulis infidelium tractantes, qui licet invitis parentibus baptizandi non sint, baptizati tamen de facto, baptismus tenet, nec amplius illis tradendi sunt. Quibus [sect. 4] simile est, quod ab Vlpiano pro regula constituitur in l. invitus 156. §. cui damus, D. de regul. iur. & in l. 1. §. is autem, D. de superficieb. eum scilicet, cui rem non habenti damus actionem, eidem possidenti exceptionem multo magis competere: circa quam plura congerunt Decius Maynericus, Cagnol. Ferrarius, Pet. Faber, & Raevard. ibidem. Et ex [sect. 5] eodem principio descendit, ut facilius toleretur ius quaesitum, quam acquirendum, l. 2. §. ex his, l. pluribus, §. ult. D. de verb. obligat. l. ut pomum, §. 1. D. de servit. Quemadmodum ex diverso facilius impeditur ius competiturum, quam extinguatur acquisitum, l. Papinianus, §. si conditioni, & ibi glos. D. de inoff. testam. Est [sect. 6] enim retentionis, & conservationis causa favorabilior, quam acquisitionis, l. pure D. de doli except. l. militis codicillis, §. veteranus, D. de milit. testam. [sect. 7] Et ideo facilius conceditur retentio, quam nova acquisitio, l. si repetendi, C. de condict. ob caus. l. per retentionem, C. de usuris, l. Paulus, D. de doli except. notat Baldus in l. licet, num. 2. D. de acquir. poss. dicens, quod iura promptiora sunt in retinendo, quam in acquirendo, Cephal. cons. 68. n. 20. to. 1. & cons. 151. n. 7. & cons. 289. n. 5. to. 2. Ruyn. cons. 66. n. 17. lib. 1. Craveta cons. 6. n. 98. Pet. Surdus cons. 551. n. 21. Rota Roman. sacri Palacij decis. 295. n. 2. part. 2. Menoch. de retinen. possess. remed. 3. n. 979. Georg. Acatius lib. 2. de privileg. iur. civil. cap. 5. num. 79. Vnde etiam similiter [sect. 8] facilius aliquid prorogatur, quam de novo conceditur, cap. cum olim Abbas de offic. delegati, Cravera de antiq. temp. 5. p. n. 15. Rebuffus in tract. de caus. possessor. benef. art. 6. glos. 1. num. 15. Boer. decis. 283. num. II. & decis. 294. num. 18. Caesar. de Grass. decis. 46. num. 22. Qui etiam huius rationis rationem subiungunt, [sect. 9] quod continuatio est naturalis, non vero nova acquisitio, ut tradit Abb. in cap. cum venissent, num. 7. de restit. spol. Ripa in l. 1. num. 36. D. de acquir. poss. Atque ita sacilius aliquid continuatur, & conservatur in esse, quam amissum, aut extinctum recuperetur, d. l. 1. §. causam, D. de posula. l. usu retinetur, D. quemadmo. servit, amitt. l. sicut, §. sin. D. quod cuiusque universit. cum alijs traditis a Cravera d. cons. 6. & 299. num. 12. Et ideo [sect. 10] recte docuisse videtur Abbas in c. Iudaei n. 2. de Iudaeis, quem refert, & sequitur Valencuela cons. 4. n. 36. statutum, quod prohibit acquisitionem, non prohibere acquisitorum retentionem, & Alexander cons. 83. incip. Visa facti narratione, num. 4. lib. 2. Vbi ait, [sect. 11] quod statutum loquens contra ingredientem possessionem, non habet locum in retinente ipsam antea sibi traditam; nam ingredi est, quando ab initio ingreditur, l. clam possidere in princ. l. si id quod, §. I. D. de acqui. poss. & qui non apprehendit de novo, sed continuat possessionem, non dicitur eam ingredi, sed retinere, ut in d. l. si id quod, & in l. 1. C. commun. de legatis, & in cap. ex litteris de despons. impuber. c. Monachum 2. q. I. glos. verb. Innovare, in Clemen. 2. ut lite penden. Ioan. Andre. in rub. eod. tit. & Bertrand. cons. 253. incip. Testes, n. 1. vol. 2. ¶ His addere [sect. 12] possumus, quod licet vera, & vulgaris sit illa iuris regula, qua docemur, in dubijs, quae vel ex facto, vel ex iure proficiscuntur, tutiorem partem sequendam esse, cap. illud de Cleric. excomm. c. ad audientiam, &c. significafti el 2. de homicid. cum alijs. Haec tamen ante factum intelligi debet, nimirum, ut non possit quis facere id, de quo est dubium an sit prohibitum? Sed debeat abstinere. Nam post factum quis in dubio spoliari, aut re possessa privari non debet, vel facere actum positivum de cuius obligatione non constat. Quin potius tunc alia regula iuris succedit, quod in dubio, & pari causa melior est conditio possidentis, c. in pari de regul. iur. lib. 6. Quae procedit non folum in materia iustitiae, sed etiam aliarum virtutum, ut pluribus relatis resolvit Thom. Sanchez de matri. lib. 2. disp. 41. q. 3. & Nicolaus Garcia de beneficijs 7. p. cap. 2. n. II. & seqq. ubi aliqua huius doctrinae exempla prosequitur, & Dom. Covar. in Clem. si furiosus in princ. 1. part. n. 9. Salzedo in praxi cap. 14. litt. C. Avila de censuris 7. part. disp. 3. dub. 9. & Salas de legib. tract. 8. disput. unica, sect. 20. & seqq. Et idem consuluit in modo in practicandi duas opiniones contrarias Hostiensis, & Innocentij AEgid. Bellamera in cap. ex conquaestione, num. 12. de restit. spoliat. quem refert Pacianus de probation. lib. 1. cap. 69. num. 21. Quae omnia in retentione huius Novi Orbis, de qua sermonem habemus, longe planius, & securius procedunt: cum ipse idem [sect. 13] Pontifex Alexander VI. Qui illius conquisitionem Regibus Catholicis assignavit, eiusdem etiam retentionem, & possessionem ipsis, & eorum posteris in perpetuum concesserit, ut ex tota Bullae serie manisefte colligitur, cuius verba supra lib. 2. cap. 24. retulimus, & praesertim ex illis: Omnes insulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, detectas, & detegendas, &c. Cum omnibus illarum dominijs, civitatibus, castris, locis, & villis, iuribusque, & iurisdictionibus, ac pertinentijs universis, vobis, haeredibusque & successoribus veftris (Castella, & Legionis Regibus) in perpetuum tenore praesentium donamus, concedimus, & assignamus: vosque, & haeredes ac successores praefatos illarum Dominos cum plena, libera, & omnimoda potestate, auctoritate, & iurisdictione facimus, constituimus, & deputamus. Quibus [sect. 14] verbis, eorum opinio aperte convincitur, qui, ut sup. d. lib. 2. cap. 23. ex num. 5. ad 14. animadvertimus, solam curam conversionis infidelium Regibus nostris concessam existimarunt, & nudam protectionem, administrationem, sive superintendentiam, quae ad id commodius exequendum conduceret. Hoc [sect. 15] namque ipsummet Apostolicum praedicandi munus suapte natura praesefert, quod secundum doctrinam Bellarmini lib. 1. de Rom. Pontif. cap 23. annexam habet quondam amplissimam, atque a Deo ipso delegatam iurisdictionem. Imo & omnem potestatem, & auctoritatem faciendi omnes spirituales functiones, & regendi, ac gubernandi animas in spiritualibus, caeterisque omnibus, quae ad salutem earum pertineant, ut optime tradit D. Thom. in l. ad Corinth. cap. 12. & alijs relatis Rutil. Benzonius de anno Iubilaei lib. 2. cap. 24. pag. 154. Pontifex autem, ut praedicta verba declarant ulterius progredi voluit, cum non solum praedicationis curam Regibus nostris iniunxerit, sed ut eos ad hanc provinciam suscipiendam, & exequendam magis promptos, idoneos, atque alacres redderet plenissimum dominium, & omnimodam in temporalibus utilitatem, potestatem, ac iurisdictionem enixis, & geminatis clausulis se illis, & eorum successoribus concedere voluisse profiteatur. Quod iuxta [sect. 16] iuris regulas, & sanctae Romanae Sedis usum, & consuetudinem recte sacere potuit, ut resolvunt Palac. Rub. Sepulveda, Franc. Vargas, Gregor. Lopez, Anastas. Germon. Thom. Bozius, Doct. Marta, Rebellus, & alij, quos in eod. cap. 23. ex num. 63. citavimus, & iterum cap. 24. ex num. 19. Inter quos [sect. 17] Pet. Malsetitus apud Mandellum cons. 769. num. ult. vol. 4. postquam toto illo consilio iustitiam huius conquisitionis pluribus argumentis ostendere, & ab impugnationibus Episcopi Chiapensis tueri curavit, & quod mediante praedicta Alexandri VI. concessione magis secure procedat, ita concludit: Ex quibus omnibus constat, Maiestatem suam licite non solum quod ius Fori sed quoad ius Poli, & non solum quoad iudicium Ecclesiae sed quoad iudicium animae, fecisse has terras suae ditionis, & fore verum Regem istorum, pium, & iustum, & non tyrannum, & [sect. 18] dictum Episcopum falso & non absque scandalo dixisse, quae dixit: & licite, & iuste eos, qui habuerunt ex Regum concessione bona, magistratus, & dominatus in praemium suorum laborum, possidere quae possident. Cui adsentiens [sect. 19] Marquardus de Susanis in tract. de Iudae. & Infidel. l. part. cap. 14. similiter resolvit: Quod virtute dictae concessionis Alex. Sexti, iuste bella mota fuerunt Indis noviter repertis per gentes Hispanorum, ut nomen Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in terris, & insulis praedictis facile induceretur, quod non poterat praedicari, nisi prius superatis gentibus illis, natura barbaris, quod rei exitus demonstravit: nam postquam fuerunt debellatae, nomen Christi, & eius Evangelium receperunt, & ita iure iusti belli legitime possessae sunt, & possidentur per Hispanos. Hoc idem [sect. 20] non minus aperte post Sanderum, & Boterum, quos refert, scriptum reliquit Rutilius Benzonius de anno Iubilaei lib. 1. cap. 10. pag. 53. sic inquiens: Hanc Novi Orbis conversionem inprimis complexus est Alexander VI. qui, ut cognovit illius notitiam in dies excrescere, & Hispaniarum Reges eo animo esse, ut non minus temporale ipsorum Regnum, quam, imo praecipue Regnum Dei amplificarent, hoc illis demandavit, eosque adstrinxit, ut maxima, qua possent, diligentia, in illorum populorum conversionem incumberent, quod ut fortius exequerentur, ipsis, quidquid acquirerent, omni meliori modo concessit, &c. Et revera, [sect. 21] hoc plenum Novi Orbis dominium, quod hodie nostri Reges obtinent, & exercent, illis ab initio concessum fuisse, vel ex eo colligi potest, quod semper ita Alexandri VI. donationem acceperint, & eius virtute atque auctoritate subnixi, has provincias per centum & triginta annorum discursum cum omnimoda potestate, & iurisdictione possederint. Nam [sect. 22] quemadmodum a primordio tituli posterior formatur eventus, l. 1. circa fin. C. de impon. lucrat. descrip. cum alijs, quae congerit Bartol. cons. 243. fuit quidam, n. 2. lib. 1. Alexand. cons. 90. in fine lib. 3. Craveta cons. 158. In fine, Card. Tuschus pract. conclus. iur. verb. Titulus, conclus. 314. & tetigimus sup. lib. 2. cap. 24. num. 86. ita [sect. 23] ex post facto talis praesumitur titulus, qualem praesens, & praeterita possessio demonstrat, cap. cum dilectus de consuetud. ubi egregie notant Abbas, Anton. & Imola, cap cum venissent, ubi DD. de institutionibus, l. quaedam mulier, D. de rei vend. l. sicut, §. supervacuum, D. quib. mod. pign. vel hyp. sol. l. 4. titul. 33. part. 7. Bald. cons. 130. volum. 1. & in cap. 1. colum. 2. de Capitan. qui Curiam vendid. Vbi dicit, [sect. 24] quod possessio subsequens, est titulorum interpretativa, idem Baldus cons. 420. vol. 1. & cons. 352. lib. 3. Ubi tradit, quod possessio, vel usus declarat, quid venerit in concessione, quem sequitur alia congerens Paulus Castrens. cons. 347. volum. 1. Craveta cons. 192. Socinus cons. 3. num. 5. vol. 1. & cons. 58. vol. 3. Curtius cons. 162. col. 3. Aretinus cons. II. num. 6. Alciat. cons. 112. num. II. lib. 4. Bald. Ias. Decius, & caeteri communiter scribentes in l. si certis annis, C. de pactis, idem Decius cons. 156. in sine, Laurent. Sylvanus cons. 66. n. 20. & alios allegans Bertazolus in cons. civili 97. num. 23. vol. 1. & Parisius cons. 140. num. 25. vol. 1. & cons. 3. num. 10. vol. 4. Matth. de Afflictis decis. Neapol. 2. Camill. Borrellus de praestant. Reg. Cathol. cap. 53 n. 37. ¶ Et in materia [sect. 25] utili nostrorum maioratuum Hispaniae ad interpretationem l. 41. Tauri, quod verba dubia scripturae institutionis maioratus, illum in perpetuum inducant, si concurrat consuetudo, saltem per decennium observata, ut in bonis in ea contentis iure primogeniturae succedatur, optime resolvunt Roder. Suarez in. l. quoniam in prioribus, ampliat. 10. a num. II. Didac. Perez in l. fin. tit. 13. lib. 3. ordin. verb. Cien anos, vers. Vtrum ius primogeniturae, Mieres de maiorat. 4. par. quaest. 20. a num. 56. late Burgos de Paz cons. 9. num. 3. Molina de Hispan. Primogen. lib. 2. cap. 6. num. 58. & 59. Alter Molina de maiorat. disput. 596. ubi ex praedictis, & alijs iuribus, & auctoribus probant, consuetudinem [sect. 26] esse interpretativam legum, privilegiorum, & scripturarum, quae ex decennij lapsu interpretantur atque declarantur. ¶ Et quod non requiratur, quod sit praescripta, sed sufficiat spatio quantumcunque brevi illius usum invaluisse, Tiber. Decia. cons. 44. per totum, maxime num. 6. volum. 2. Surd. cons. 335. num. 26. & 27. vol. 3. Menochius cons. 163. num. 8. vol. 2. Burgos de Paz cons. 23 num. 5. ubi addit, quod talis observantia declarativa extenditur etiam ad casus non expressos, quamvis non respondeant proprietati verborum, sed aliquantulum naturali eorum significationi adversetur. Et etiam in odiosis, & ubi ius commune resistit, ut late per Ioseph. Ludovic. de consuet. conclus. unica, illat. 13. 36. 40. 154. cum pluribus alijs. Et quamvis mala appareat, ut constat ex Rota Romana apud Nicol. Garc. de benefic. 5. p. c. 1. n. 137. & seq. & tradit alia Seraph. decis. 454. n. 3. Tiber. Dec. cons. 31. a n. 151. vol. 1. Mascar. de probat. concl. 145. Card. Tusch. tom. 2. concl. 878. & Nos sup. lib. 2. cap. 24. num. 86. & seqq. Maxime, [sect. 27] cum in casu, de quo loquimur, hanc interpretationem, etsi verba ita clara non essent, necessitas rei, quae gerenda erat, extorquere debuisset. Quis enim non videt, parum securam esse posse [sect. 28] Ecclesiasticam disciplinam, quam inter istas barbaras nationes seminare conabantur, si eam saecularis potentia, & dominatio non comitaretur? Status [sect. 29] quippe spiritualis conservari non potest sine temporali, ut pluribus ostendit Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 1. cap. 7. pag. 37. & 38. & historiarum monumentis docemur, [sect. 30] quod in qualibet Monarchia, ab initio saeculi, tria se invicem per ordinem comitata sunt, Divinus cultus, sapientia scholastica (id est Theologica) & saecularis potentia, ut praeclare tradit D. Thom. lib. 2. de regim. Princip. cap. 16. Vnde succedit [sect. 31] alia regula iuris, quae habet, quoties idem sermo duas sententias exprimit, eam potissimum accipi debere, quae rei gerendae aptior sit, l. quoties 67. D. de reg. iur. Quo [sect. 32] loci Dec. Mayner. Cagnol. Ferrar. Petr. Faber, & Raevardus sic Iulianum exponunt, quasi docere voluerit, verba dubia iuxta subiectam materiam explicanda esse. Vel [sect. 33] ut magis actus valeat, quam pereat: resque, de qua agitur, in tuto sit, l. quoties, & l. ubi est verborum in fine, D. de rebus dubijs, l. quoties in stipulationibus, D. de verb. obligat. l. non puto, D. fam. erciscundae, l. si uno, D. locati, l. insulam, de praescrip. verb. cum alijs, quae adducit Stepha. de Federicis in tract. de interpr. leg. part. 3. & Simon de Praetis de interpret. ult. volunt. lib. 2. fol. 176. solut. 2. num. 17. Ego vero sic etiam exponi posse arbitror, [sect. 34] ut intellectus rei gerendae aptior a. 1. C. Ille dicatur, qui rei, de qua agitur, magis respondet, & ad eam magis promovendam, commodiusque exequendam dirigitur. Nam [sect. 35] cum aliquid alicui conceditur, non solum quod ad illud expediendum, necessarium eft, concessum videtur, l. 2. cum vulgatis, D. de iurisd. omn. iud. Sed & quod maiorem eiusdem negotij commoditatem, & facilitate respicit, ex text. eleganti in cap. praeterea 5. de offic. delegati, 1. penult. D. de usufruct. l. 1. §. si ei quem, vers. fin. D. de institor. l. 1. §. fin. D. de usufruct. legato, l. veteres in princ. D. de itinere actuque privat. cap. fin. de dolo, & contumac. per quem notat ibi Baldus, [sect. 36] quod qui habet mandatum ad quaecunque necessaria, videtur etiam habere ad ea, quae utilia sunt, Franc. de Aretio in cap. de testibus, col. 3. de testib. Vbi tenet, [sect. 37] quod in dispositione hominis uno concesso, veniunt non solum ea, sine quibus actus explicari non posset; sed etiam ea, cum quibus facilius, & commodius expeditur, quem laudat, & sequitur Iason in dict. 1. 2. de iurisd. omn. iud. num. 11. vers. Istam regulam, ubi reprobat opinionem Geminiani, aliter sentientis contra Dom. de Rota, decis. 379. Quibus addere possumus, [sect. 38] quod licet regulariter populi, qui se alicuius superioris potestati, & protectioni iure foederis, vel clientelae pro pacis medijs, vel alia ratione, committunt, liberi esse non desinant, nec sibi aliquam subiectionem imponant, ut tradunt communiter Bartol. & DD. per text. ibi in l. Non dubito 7. §. liber autem, D. de capt. & postlimin. revers. Felin. in cap. cum non liceat num. 9. & seq. de praescrip. Ioan. de Platea in l. 1. C. de excusat. lib. 10. Ioan. Cephalus cons. 328. Modestin. Pistorius cons. 43. num. 30. decis. Camerae Imper. 1. tom. part. 2. voto 27. num. 10. fol. 159. Ioan. Bodin. in tract. de Repub. lib. 5. cap. 6. Renat. Choppin. de demanio Franciae lib. 3. tit. 18. num. 7. Pet. Gregor. lib. 20. Syntag. cap. 5. & plurimi alij relati ab Henric. Rosenthal. In epitome. feud. part. 1. cap. 4. conclus. 14. fol. 124. Vbi tamen verba concessionis, vel conventionis ulterius progrediuntur, saepe solet ex illis superioritatis, & dominationis ius induci, & acquiri, ut ijdemmet Auctores observant, & Everard. cons. 3. num. 9. Goden. cons. 32. num. 3. & Fulvius Pacianus de probat. lib. 2. cap. 43. num. 16. Praesertim [sect. 39] quando Regibus talis clientela conceditur, in quibus protectio significat iurisdictionem, cap. ad audientiam de appellation. ubi DD. & alij, quos refert, & sequitur Guido Papae decis. 151. num. 9. vers. Venio ad sextum, August. Veroius cons. 65. num. 119. vol. 1. & Didac. Perez in l. 3. tit. 3. lib. 1. ordinam. col. 2. Et hanc [sect. 40] plenam Novi Orbis donationem Alexandrum VI. Regibus Hispaniae fecisse, ultra supra dictos auctores, aperte etiam fatetur Ioan. Bodinus lib. 1. de Repub. Cap. 9. cuius verba refert Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. c. 27. pag. 163. Addit vero [sect. 41] Bodinus, eiusdem concessionis virtute potentissimos Reges nostros effectos fuisse Romanae sedis vassallos, & feudatarios ligios, quoad insulas maris Oceani, Regnum Peruanum, & reliqua, quae in utraque India ex Pontificum concessione acquisierunt, & in posterum acquisierint: quoniam hoc, inquit, inter ipsos pactum fuit, ut vel ipsi Hispani scriptores affirmant. Quod etiam admittere videtur Marta de iurisdict. l. part. cap. 26. num. 55. Sed falsum utique est, & nullo iure, ratione, vel auctoritate probatur, sed sola Bodini calumnia, [sect. 42] qui frequenter pluribus Regibus sine causa supremam dominationem adimere solet, ut bene advertit Dom. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hispan. cap. 2. fol. 12. Inprimis namque [sect. 43] Bullae Pontificiae verba (ut ex illorum serie manifeste constabit) nullam prorsus huiusmodi feudi mentionem directe, aut indirecte fecerunt, neque aliquid Sedi Apostolicae in his Novi Orbis provincijs ullo pacto reservarunt; sed totum ius, dominium, & iurisdictionem earum plene, & libere cum solo onere praedicationis & conversionis Indorum Regibus Catholicis concesserunt. Vnde succedit communis omnium Doctorum opinio, quae [sect. 44] habet, quod quando Princeps, vel Imperator nihil sibi reservat, sed utitur verbo, Donamus, largimur, concedimus, & alijs similibus, non inducitur feudum, neque aliqua feudi reservatio, sed pura & absoluta donatio, ut egregie probat, & prosequitur Oldrad. cons. 159. Angelus cons. 242. incip. Super puncto, in fine, Decius cons. 32. & 498. col. 2 num. 11. Mandellus Albanus multum in nostris terminis loquens, cons. 64. num. 29. & sequent. & num. 64. lib. 1. idem lib. 1. ubi recte concludit, [sect. 45] in dubio potius praesumi, & induci donationem, quam feudum: quod etiam sequitur, & communiter receptum esse testatur Socinus Iunior cons. 102. incip. Non sum, n. 9. & seqq. vol. 2. Decius cons. 85. col. 3. & cos. 193. col. I & cons. 208. col. 2. & cons. 269. col. 2. & plures alij relati per Iulium Clar. & eius addition. Baiardum in §. feudum, q. 17. & Henricum Rosenthalium de feudis l. part. cap. 6. conclus. 26. num. 2. & seqq. ubi innumeros citat litt. B. &c. & hoc pugna carere inquit. ¶ Et magis in terminis, quod Papa dum Regnum confert, dat omnem potestatis plenitudinem, & aliquem investiens omnia Regalia libere concedere videtur, pluribus, post alios, probat Barthol. Caepola de servit. Urb. praed. cap. de portu, colum. 1. & Camil. Borrell. de praestant. Reg. Cathol. cap. 48. num. 12. & 16. pag. 352. Secvndo, [sect. 46] quia pariter falsum est, quod idem Bodinus nostris Scriptoribus, rerumque Indicarum Historicis imponit: nam illi potius docent, quod quemadmodum quoad Castellae, & Legionis Regna, Reges nostri nullum superiorem in temporalibus recognoscunt, ut late probavimus supra lib. 2. cap. 21. ex num. 70. ita & in provincijs Novi Orbis, quae illis adiectae sunt, eandem omnino exemptionem conservant, ut expresse praeter alios advertit Domin. Sotus de iust. & iure, lib. 4. quae. 4. art. 2. & Camill. Borrel. de praestan. Reg. Cath. cap. 46. ex num. 217. & cap. 47. ex n. 6. 7. & 14. ¶ Vulgaris quippe doctrina est, [sect. 47] provincias de novo quaesitas, & alicui Regno accessorie unitas, & auctas, atque (ut ita loquar) incorporatas, unum & idem Regnum censeri, eisdemque legibus, iuribus & privilegijs gubernari, & gaudere debere, ut pluribus ostendunt Bartol. Bald. Castrens. & alij per text. ibi in l. si convenerit la 2. §. si nuda, D. de pignorat. act. idem Bald. in l. cunctos populos, num. 1. ad medium, C. de summa Trinit. idem Bartol. in l. damni, §. si is, qui aedes, D. de damno infecto, & in tract. Tiberiadis, Rub. de insula, col. 2. Ioan. de Platea in l. neminem, C. de Decurion. lib. 10. in fine, Angel. in l. de quibus, col. penult. D. de legibus, Barbacia in cap. Rodulphus num. 7. de rescriptis, Guido Pap. cons. 134. & decis. 265. ubi eius additio, Iason in § in personam, num. 10. cum seqq. inst. de action. Gregor. Lopez per text. ibi in l. 4. titul. 12. & in l. 27. tit 7. part. 1. & in l. 7. tit. 20. part. 3. glos. 3. & plures alji, quos refert & sequitur Matthae. de Affictis in tit. quae sint Regalia, verb. Portus, num. 15. in usib. feud. Aviles omnino videndus in cap. Praetorum in prooemio, verb. Islas. ex num. 2. ad 14. & in cap. 6. verb. I su tierra, bum. 5. Mieres de maiorat. 2. part. quae st. 5. a num. 11. Hierony. Goncalez in reg. 8. Cancellar. glos. 5. §. 7. a num. 119. Fran. de Clapperijs decisionum caus. fiscal. causa 1. quaest. unica num. 14. & seqq. Lanarius cons. 76. num. 13. Vincent. de Franchis decis. Neapol. 506. num. 11. & in terminis de provincijs Novi Orbis agens Lasarte de decima empt. & vend. in praefat. num. 20. in addition. & novissime Ioan. Bap. Valencuela cons. 82. num. 70. & cons. 79. num. 39. Quod secus est, quando aeque principaliter uniuntur, nam unumquodque retinet, & conservat iura & privilegia sua, ut tradunt ijdem Auctores supra relati, & ultra eos de Regno Aragoniae loquens Sesse decis. 113. num. 20. part. 2. de Neapolitano, & Siculo Gizarel decis. Neapol. 43. n. 23. 29. & Fran. Milanen. decis. 2. Borrel. in compend. decis. tom. 1. tit. 43. num. 158. de Regno Valentiae, Leo. decis. 2. num. 34. 1. part. Portugalliae, Aguirre in Apologia 4. part. a num. 55. Gabr. Pereira decis. Lusit. 2. a num. 2. & Did. a Brito in causa maior. Reg. Coronae, quaest. 1. num. 13. & 20. & de Mediolani Ducatu Lancellot. Gallia ad consuet. Alexan. in praefat. num. 94. Deniqve [sect. 48] contra Bodinum facit, quia nullibi legitur, quod Reges nostri ob praedictam Alexandri Sexti concessionem se in temporalibus Ecclesiae iurisdictioni quoad istas provincias subiecerint, vel quod ullo tempore Romani Pontifices hoc iure, & potestate in illis usi fuerint, imo neque uti voluerint. Nam quod Bodinus, & Marta considerant, [[48a]] de lite inter Lusitaniae, & Castellae Reges orta, & ab Alexandro VI. terminorum divisione, & lineae deductione composita, de qua plura diximus sup. lib. 1. cap. 6. ex num. 69. & lib. 2. cap. 24. num. 18. ex communi ipsorum Regum consensu, ad vitandas, & sedandas discordias processit, ut egregie tradit Thom. Bozius de sign. Eccl. Dei lib. 17. cap. 4. vers. Ioanni primo, & novissime Seraph. Freitas de iusto Imp. Asiat. cap. 7. num. 5. Et quia cum eo [sect. 49] tempore de praedicationis, & conversionis munere praecipue tractaretur, eius descriptio, & assignatio cum primis ad Sedem Apostolicam pertinebat, ut bene observat. Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide, dispu. 18. sect. 1. num. 7. & Nos supra lib. 2. cap. 24. num. 18. resolvimus. Quod etiam, [sect. 50] & eximia pietas, & Religio, qua nostri Catholici Reges Romanam Ecclesiam semper prosequuti, & venerati sunt, eosdem induxit ad Pontificis concessionem, benedictionem, aut beneplacitum expostulandum, ut melius, & foelicius detectionem, & conquisitionem Novi Orbis, quam praemanibus habebant, exequerentur. Quamvis [sect. 51] non deficiant plures doctissimi viri, qui & nunc censent, & ea tempestate censuerunt, Christianos Principes etiam absque aliqua Pontificis licentia, & concessione, quorumlibet Infidelium provincias convertere, & sibi subijcere posse, ut tetigi sup. lib. 2. cap. 13. num. 6. & alibi passim, & constat ex traditis a Petro Malferito d. cons. 769. apud Mandellum, vol. 2. Marquard. d. tract. de Iudae. & infidel. 1. par. cap. 14. Fr. Anton. a Corduba in quaestionario, lib. 1. quaest. 57. dub. 5. Ant. de Herrera, qui rem, uti gesta fuit, ex historiae monumentis recenset in histor. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 2. cap. 4. & AEgid. Benedict. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, cap. 3. num. 21. Quod non ea mente dictum quispiam existimet, ut Pontificiae concessionis vigorem, & effectum aliquatenus infringere velim, de cuius suprema, hac in parte potestate, & auctoritate, ita lato sermone in superioribus egi. Sed ut planius appareat, si praedictorum Auctorum sententiam admitimus, nullam fuisse causam praedicti feudi inducendi, & recognoscendi, cum Pontifex [sect. 52] nihil de suo concesserit, & Reges nostri id quod postulabant, iure proprio consequi possent, arg. l. Titia Seio in princip. de legat. 2. l. 1. C. de re iudicata. §. si res aliena, inst. de legatis. Vbi non videtur quis legitime petere id, quod iam apud se habet, l. 1. in fine, D. ad municipal. l. quae sub conditione, §. fin. D. de condit. instit. l. unica, C. de thesaur. lib. 10. ibi: Vt superfluum sit hoc precibus postulare, quod iam lege permissum est, cum alijs, quae tradit Greg. Lopez in l. 6. glos. 4. tit. 11. part. 6. glos. verb. Componedum, in cap. nuper de decimis, Surdus cons. 215. num. 21. & in tract. de aliment. tit. 9. quaest. 35. num. 25. Menoch. de adipiscenda possess. remed. 4. num. 179. Hippolyt. Riminald. in l. qui se patris, num. 217. C. unde liberi, Navarr. cons. 1. num. 4. sub titul. de postulat. Prlat. & Valencuela cons. 69. num. 88. & 89. & cons. 74. num. 65. Neque his obstat, [sect. 53] si replicetur, quod quamvis dicta conquisitio, sola, & propria Regum nostrorum auctoritate fieri potuisset, ex eo tamen, quod Pontificem adierunt, & eius interventionem, licentiam, & concessionem necessariam esse existimarunt, iam amplius, & hoc totum ius, quod habent Apostolicae concessioni & liberalitati acceptum ferre debent: [sect. 54] argum. cap. veniens de praescrip. l. si mulier, §. sin. de eo quod met. caus. l. si cui, ubi glossa verb. Mutandae, D. de servit. l. de pupillo, §. meminisse, D. de novi oper. nuntiat. & aliorum, quae in simili ad varios casus notari solent de eo, qui potest [sect. 55] actum expedire propria auctoritate, quod sibi praeiudicat adeundo iudicem, nec ad viam facti redire potest, sed debet expectari iudicis auctoritas, ut tradit Bald. in l. aedem. n. 21. C. de locato, Gregor. Lopez in l. 6. glof. 1. vers. Si temen iudex, tit. 8. par. 5. Osascus decis. Pedemont. 164. num. 16. in fine, & num. 17. Valascus consultat. 88. a num. 7. lib. 1. & Lancellot. in tract. de attentat. cap. 4. in praefat. a num. 419. & ampliat. 1. per totam. Nam [sect. 56] verior resolutio est, quod praedicta iura loquuntur, quando gratia, vel privilegium, quod petitur, & impetratur, omnino contrarium, & repugnans est iuri, quod alias precator habebat; tunc enim ab eo recedere, eique renuntiare velle videtur. Atvero quando haec contrarietas, vel repugnantia non adest, etiam si quis gratiam aut privilegium impetret, ad id quod semoto eo fecere posset, non inducitur proprij iuris renuntiatio, immutatio, diminutio, aut confusio. Sed. potius unum [sect. 57] ius alterum confirmat, ac iuvat, & electivum manet, aur etiam simultaneum, si se invicem non impediant, cap. post electionem de conces. praebend. ubi Abb. num. 4. & in d. cap. veniens, num. 18. cap. auditis de praescription. cap. cum personae, §. Quod si tales de privileg. lib. 6. cap. cum dilectus de consuetud. [sect. 58] optimus text. in l. forma, §. fin. D. de censib. ibi: Si quis veniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognoverit, se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petijt, ut censum emendaret, fore, saepissime rescriptum est, ubi glos. verb. Rescriptum, alios concordantes allegat, l. fin. C. de repud. haered. per quam solam, de caeteris oblitus, sic in pulchra specie, post Bald. Alex. & alios, quos refert, docet Molina de Hispan. primogen. lib. 2. cap. 10. num. 75. ibi: Nam quoties concurrunt quod aliquid ius commune, & privilegium, non confunduntur, sed potest quis quoad id uti iure communi, & etiam privilegio. Vnde [sect. 59] Regibus nostris nocere non debuit, quod ad maiorem sui iuris securitatem, & corroborationem Pontificis assensum, & beneplacitum requisierint, arg. l. legata inutiliter, D. de legat. 1. & de adimen. legat. [sect. 60] abundans quippe cautela non solet esse nociva, l. non solent 94. D. de regul. iur. l. testamentum 17. cum vulgatis, C. de testam. quod esse veluti proverbium inter Iurisperitos tradit D. Augustin. lib. 4. de Civit. Dei cap. 27. Et [sect. 61] nemo prohibetur plura iura, & titulos cumulare, tam ad sui iuris confirmationem, cum de eo certus eft, quam ad maiorem cautelam, quando de eo dubitat, l. 4. D. ad leg. Falci. cap. sacrorum 12. quaest. 2. d. cap. post. electionem, cum alijs, quae plene notat Felinus in cap. in nostra, num. 2. de rescript. Ludovic. Roma. cons. 350. num. 13. Paul. Castrens. in l. quidam, §. sed cum veteres, num. 2. C. de necess. serv. haered. instit. Zas. in l. 3. §. ex pluribus, num. 34. D. de acquir. post. Lofredus cons. 17. num 57. Cavallinus milleloq. 773. num 1. Molina d. lib. 2. cap. 2. num. 11. in fine, & num. 14. & cap. 7. n. 70. Menochius lib. 4. praesumpt. 4. per totam, & Cervantes in l. 3. Tauri, num. 66. & 72. qui ita recte [sect. 62] respondet ad text. in d. cap. veniens. In cuius specie merito advertit Abbas ibidem, num. 19. solam gratiae impetrationem nocere, etiam si quis ea usus non fuerit. Caeterum [sect. 63] quando obtenta, & impetrata non fuit, sed duntaxat petita, non inducitur renuntiatio iuris communis antea competentis, & impetrans poterit ad illud redire, argum. celebris text. in l. si vero non habuit effectum petitio. 8. D. de bonis legat. praestand. & aliorum, quae in specie subtiliter expendit Oldradus cons. 313. num. 5. Et idem [sect. 64] responderi, & notari potest circa illam doctrinam supra relatam; quod qui semel iudicem adijt, ad viam facti redire non potest. Praeterquam quod in hoc plures alij contrarium defendunt, ex d. l. forma, de censibus & similibus, & ut plurimum, in iudicialibus tantum procedere tradunt, ad obviandum rixis, & ne iudiciorum auctoritas contemnatur, in quibus variare non licet: secus autem in actibus extraiudicialibus, ubi non requiritur sine figura iudicij, ut constat ex Lancelloto, & Valasco ubi sup. Alexan, cons. 105. num. 27. lib. 3. Menoch. d. remed. 4. de adipiscend. num. 425. & plenius ex fere omnes utriusque opinionis rationes, & sequaces adducunt. A quibus [sect. 65] non multum distat vulgaris regula iuris, quae docet, neminem prohiberi pluribus remedijs, & defensionibus uti, si ad eundem finem tendant, & dirigantur, de qua in l. nemo, & l. is. qui dicit, D. de exception. l. nemo ex his 43. D. de regul. iur. & in cap. nullus pluribus, eodem titul. lib. 6. ubi Petr. Faber, & Petr. Pechius alia plurima congerunt. Quod licet in actionibus regulariter prohibeatur, [sect. 66] ut dicitur in eadem l. nemo, & in l. quod in haeredem, §. eligere, D. de tributor. actio. l. cum filius 76. §. varijs, de legat. 2. cum mille alijs adductis glossa, & Doct. ibidem, & Duenas reg. 14. adhuc tamen permitti videmus, quando invicem contrariae non sunt, neque electione tolluntur, aut absolutoria lata in una, parit exceptionem rei iudicatae in alia, ut optime post Plateam, & alios, observat. Ioann. Oinotomus in §. si minus, num. 17. & 18. instit. de action. Vel quando quis incertus est, quae potius actio teneat, vel de iure suo dubitat: tunc enim potest plures actiones non solum habere, sed etiam ad maiorem iuris sui comprobationem, & consequutionem simul eas in iudicium deducere, ut ex altera victus, alteram exequatur, ex alia videlicet causa, ut bene notavit Ioan. apud Accurs. in d. §. eligere, Petrus Faber in d. l. nemo ex his, pag. mihi 192. in fine, & in optimis casibus insinuatur in l. 1. §. quia autem in fine, D. quod legat. l. contra maiores, C. de inoffic. testam. Rvrsvs [sect. 67] non oberit, si quis pro Bodini sententia perpendat doctrinam Andreae de Isernia in cap. 1. §. praeterea, vers. Ratione peccati, num. 53. de prohib. feud. alienat. & in §. nec Dominus, vers. Hoc casu, num. 45. quem refert, & sequitur Hieron. de Monte in tract. de fin. regund. cap. 29. num. ult. Quatenus inquit, [sect. 68] Romanum Pontificem in Regno Siciliae, quia ex eius concessione possidetur, proprietatis dominum mansisse, atque adeo in illo etiam in temporalibus iudicare posse, & declarare quod Rex non alienet, quia interest eius ius proprietatis conservare, & ut afflicti subditi a gravaminibus releventur. Nam ut hanc sententiam veram esse concedamus, parum quidem ex ea supremae Orbis Novi dominationi praeiudicabitur. Etenim, [sect. 69] ut idem Andreas de Isernia ibidem, aperte supponit, & colligitur ex cap. ad Apostolicae de re iud. lib. 6. Clement. Pastoralis eodem, Siciliae Regnum olim tam in spiritualibus, quam in temporalibus ad Ecclesiae Romanae patrimonium pertinebat ex antiqua illa Constantini donatione, & ab ea in feudum concessum fuit diversis Comitibus, ac Regibus, sub varijs pactionibus, & vectigalibus, ut refert Raphael Volaterranus lib. 5. comment. cap. Siciliae, pag. 2. & lib. 2. Geograph. cap. 2. Facellus, Bernard. Corius, & Ioseph. Carnevalius in histor. Reg. Sicil. per totam, Forcatul. de Gallor. Imper. & Philosoph. lib. 2. pag. 118. Carolus Sigonius de Regno Italiae lib. 5. 6. & 7. & plurimi alij; quos late recenset Borrellus de praestan. Reg. Cathol. cap. 46. & cap. 47. ex num. 1313. Marta de iurisdict. 1. part. car. 5. num. 8. & cap. 26. ex num. 6. ad 34. Scaccia de appellat. quaest. 7. num. 76. & seqq. & quaest. 8. num. 110. Thom. Bozius de sign. Ecclef. Dei lib. 17. c. 4. & Marinus Freccia, qui omnium Regum, & investiturarum nomenclaturam, inchoando a Constantini donatione ordinate recenset, in tract. de subfeudis rub. de antiq. stat. Reg. num. 51. & rub. de offic. Mag. Cancel. num. 25. Vnde [sect. 70] mirum non est, quod Summi Pontifices in eo Regno supra dicto iure aliquando usi fuerint, quod ad has provincias Indiarum Occidentalium transferri non potest, nec debet, in quibus (ut diximus) nulla eiusmodi feudi reservatio invenitur, & id quod ab Ecclesia concessum fuit, ab ea antea non possidebatur; sed Regum nostrorum cura, & expensis detectum, & acquisitum fuit. Vt interim taceamus, [sect. 71] etiam in Regno Siciliae omnimodam exemptionem ab Imperio agnoscere eundem Iserniam, & alios, quos refert, & sequitur Camill. Borrellus dict. cap. 47. num 5. & 13. & novissime Ioseph. de Rusticis in comment. ad leg. cum avus, de condit. & demonstr. lib. 5. cap. 10. num. 32. Et feudum, [sect. 72] quod pro eodem Regno, & Neapolitano, Corsico, & alijs a nostris Hispaniae Regibus Ecclesiae Romanae persolvitur, nequaquam efficere, quin ipsi Reges omnino liberi. & Monarchae in eisdem, & alijs, & omnia Regnis esse, & appellari possint, & omnia Regalia habere, & exercere. Quia [sect. 73] Papae subesse nihil de iure huius superioritatis imminuit, ut bene concludit Borrellus supra, cap. 48. num. 12. & ipse, dum praedicta Regna in feudum concedit, omnem Regiae potestatis plenitudinem cum eisdem praerogativis, Regalijs, & superioritatibus confert, quae erat apud Ecclesiam Romanam, ut post alios docet Cepola de servit. urban. praed. cap. de portu, col. 1. Paris de Puteo in tract. de syndicatu, verb. Sententia, cap an si dictum capitulum, in fine, Ioan. Vincentius de Anna in rep. Const. constitutionem divinae memoriae, num 7. Menoch. cons. 92. num. 92. & seqq. vol. 1. Et plurimi alij, [sect. 74] quos ad eandem Monarchiam Siciliae in temporalibus asserendam, congessit Marinus Freccia d. rub. de antiq. stat. Reg. num 58. vers. Hodie tamen, ubi docet, quod Ecclesia hodie in Regno Siciliae nihil obtinet praeter annuum censum, omnibus alijs iuribus in Regem, & eius haeredes translatis, & Camill. Borrelus d. cap. 48. per totum. Qui postea cap. 53. & cap. 71. num. 7. latissime probat, non solum in temporalibus, verumetiam in spiritualibus Reges nostros quoad illud Regnum Monarchas appellari posse; [sect. 75] quoniam in eo Legati de latere Sedis Apostolicae cum plenissima super omnes Praelatos Ecclesticos eiusdem Regni potestate, ac iurisdictione constituti sunt, ex concessione Vrbani II. R. P. Rogerio Nortmanno, tunc Comiti Siciliae & Calabriae, eiusque filijs, haeredibus, & successoribus in perpetuum facta, anno Domini 1099. tertio Nonas Iulij, cuius verba ibi ad litteram refert, & extant etiam apud Thom. Facellum rer. Sicul. decad. 2. lib. 7. cap. 1. Marianam de rebus Hispaniae lib. 10. cap. 5. Gaufredum Monachum de rebus a Nortmannis in Italia gestis, lib. 4. cap. 29. Ioseph. Carneval. Siculum lib. 1. de histor. Sicil. Ioan. Lucam Barberium in capit. Brevium Sicil. Hieronym. Zurita lib. 3. Annal. Aragon. cap. 68. Francis. Maurolicum in compend. rer. Sicanicar. lib. 3. fol. 98. Cuius Bullae vitute, ut ijdem Auctores recensent, Reges Sicilae ex eo tempore ibi Tribunal tenent, quod Monarchiae appellatur, in quo introducuntur appellationes ab eius Regni Praelatis, & ad suos Regios Magistratus devol vuntur, ibique uti a Legatis de latere causae deciduntur. Et idem novissime tradit Marius Muta ad cap. 3. Regis Ferdin. num. 25. fol. 378. tom. 3. sup. cap. Reg. Sicil. inquiens, quod Siciliae Reges, per intermediam personam Comitis Rogerij, ferunt a Summo Pontifice investiti de spiritualibus. Eodemque modo in Regnis Valentiae, & Aragoniae Regem habere ius cognoscendi etiam super Praelatos exemptos, antiquissima, & immemorabili consuetudine, atque ita praxi servari, resert, & testatur petrus Belluga in speculo Principum, rubrica 11. §. videndum, ubi idem Borrellus in addition verb. Probamus, plura in huius iuris, ac consuetudinis confirmationem, & defensionem adducit, post Doctores in cap. decernimus de iudicijs, & in cap. cum contingat, de arbitris, glossam in cap. 1. 93. distinctione, & in cap. Mennam 2. quaestion. 4. Paulum Borgasium in tractatu de irregularitate, regula 7. numero 3. & 4. Beroium quaestion. 7. Num. 6. & 7. Gregorium Lopez in l. 13. titul. 13. partita 2. verb Costumbre, Rolandum a Valle cons. 12. num. 58. lib. 4. Menochium de retinenda Possess. remedio 3. num. 400. & Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 18. num. 42. Quae omnia, [sect. 76] eo magis notare, & repetere volui, quoniam his temporibus maximé hic articulus Monarchiae Siculae in spiritualibus disputatus, & exagitatus est, ob id, quod Illustrissim. Cardinal. Caesar Baron. in suis Annal. Ecclesiast. tom. undecimo ann. Christi 1097. num 18. cum multis sequentibus, supra dictis Auctoribus, aut non visis, aut insuper habitis, eam serio improbat, & rigidis, atque asperis verbis Pijssimos Reges nostros, ea utentes, succenset, Bullamque Vrbani II. commentitiam, vel nimis adulteratam esse ostendere nititur. Contra [sect. 77] quem tamen plures docti viri peculiares apologias scripserunt, & praecipue Illustrissimus, & Reverendissimus Dominus don Ioannes Beltranus a Guevara Archiepiscopus Compostellanus, quae iam typis vulgata licet sine Auctoris nomine, circumfertur. Quapropter Regijs edictis, & schedulis liber ille Baronij intercipi iussus est, ut tradit Iacobus Gordonus in sua Chronograph. anno 1610. pag. 495. quarum quaedam ad has Peruani Regni provincias expedita fuit, dar. en el Pardo 5. Ianuar. ann 1611. Cuius me executorem fecit [sect. 78] Excellentiss. Dominus D. Ioannes de Mendoca & Luna Montium Clarorum Marchio, eiusdem Regni ea tempestate dignissimus Prorex, & vigilantissimus Gubernator: de cuius quidem eximijs laudibus plura dicere possem, nisi iam utrique Orbi notissimae essent. De seudis [sect. 79] autem, quae ab Hispaniae Regibus ob aliqua Regna, & Provincias, quas possident, & ab alijs totius mundi Romanae Ecclesiae recognoscuntur, plura tradit Camillus Borrellus dicto tractatu de praestantia Regis Catholici, cap. 46. & 47. Thomas Bozius de signis Ecclesiae lib. 17. cap. 4. Ioannes Azorius 2. part. Institutionum Moralium, lib II. Cap. 2. Vers. Secundo quaeritur, Ioan. Bapt. Lupus in tract. de illegitimis, commen. 3. §. 3. num. 18. cum seqq. & lib. 4. cap. 34. pag. 512. & latissime Marta dict. tractat. de iurisdict. l. par. cap. 5. & cap. 18. ex num. 11. & cap. 20. ex num. 17. & cap. 26. & sequentibus. Et potuit [sect. 80] allegare Gregorij Septimi Romani Pontificis epistolas lib. 1. epistol. 7. & lib. 4. epistol. tom. 3. epist. Rom. Pontif. quas refert Baron. tom. 8. annal. Ecclesiastic. anno 701. num. 16. & Fr. Ioan a Ponte in conven. utriusque Monarchiae lib. 1. cap. 6. §. 4. quibus Hispaniae Regnum ab antiquis Gothorum Regibus Romanae Ecclesiae quoad dominium directum concessum fuisse, ostendit, & certa annui tributi praestatione gravatum. Sed hoc [sect. 81] ut verum fuisse admittamus, ex sola pietate, & veneratione, quam erga Apostolicam Sedem Reges illi ostendere voluerunt, processit. postea autem Hispania Maurorum invasione occupata, & deinceps ab antiquis incolis absque ullo imperij, vel Pontificum auxilio recuperata, pristinam libertatem accepit, & Ecclesia ius illud, quod habere potuit, amisit, iuxta tradita a glossa in cap. Adrianus 63. distinct. Chassaneo in Catalogo gloriae mund. par. 5. consider. 27. & Zamalloa lib. 11. c. 7. Et ita [sect. 82] licet in Aragoniae Regno Ramirus Primus, & post eum Petrus Secundus antiquum illud feudum agnoverint, & quo maiori honore Christi Vicarium prosequerentur, fasces maiestatis Romano Pontisici submittentes, eius clientes, beneficiarios, seu feudatarios esse professi fuerint, ut tradunt Marta, Bozius, & Azorius ubi supra Zurita lib. 2. annal. cap. 5. a num 1204. Mariana de reb. Hispan. lib. 6. cap. 7. & novissime Ioan. Bricius Martinez in historia S. Ioan. de la Pena lib. 4. cap. 20. ex pag. 677. & pag. 525. Postea tamen, cum id factum (licet ob piam mentem laudandum) Regni Proceres, & milites aegre tulissent, Iacobus Rex eiusdem Petri filius, quamvis a Romano Pontifice Gregorio X. requisitus, censum a patre constitutum solvere renuit, asserens, illud invalide, & illegitime factum, Regnorumque suorum rationem, quae suo, & maiorum robore, ac viribus, a faucibus Saracenorum fuerunt erepta, neminem in temporalibus debere in superiorem agnoscere, ut refert idem Zurita lib. 3. annal. cap. 87. Anno 1274. & lib. 4. cap. 37. anno 1283. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hispan. cap. 2. fol. 12. Calistus Remirez in tract. de lege Regia Aragoniae, §. 2. num. 37. & 38. Molinus de pact. nupt. lib. 1. cap. 2. num 18. & Ioan. Bricius Martinez ubi supra, ubi addit, Alfonsum [sect. 83] Aragoniae Regem de Pontificis manu Regni sui coronam accipere noluisse, ne in temporalibus se ei ullo modo subiectum esse crederetur. Regnum [sect. 84] vero Portugalliae, sive Lusitaniae Romanae Ecclesiae feudum agnoscere absque aliqua haesitatione affirmat idem Marta dict. cap. 26. ex num. 95. argument. text. in cap. grandi de supplen. neglig. Praelat. Paramus de origine, & progress. Inquisit. lib. 3. quaest. 1. opin. 3. num. 113. & apertius probat Rodericus Archiep. Toletan. de reb. Hisp. lib. 7. cap. 7. ubi de Alphonso Henricio eiusdem provinciae Comite loquens, ait: Hic primus in Portugallia sibi imposuit nomen Regis, & ab Eugenio III. cui nomen suum constituit censuale, multa privilegia, & indulgentias impetravit. Idem etiam memorat Genebrard. in sua Chronogr. citans Garibaium part. 4. lib. 34. cap. 16. nisi quod pro Eugenio Alexandri nomen reposuit, inquiens: Alexander III Alphonsum Portugallensium novo, & primo Regi coronam per Albertum Cardinalem tradit, ea lege, ut quotannis Portugallenses Reges duas auri libras Ecclesiae Romanae persolverent. Est autem [sect. 85] adeo verum, Reges Hispaniae, absolute loquendo, Ecclesiae feudatarios non esse, & dempta, Fidei & Religionis Causa, Summum Pontificem in temporalibus superiorem non recognoscere, iuxta ea quae diximus sup. lib. 2. cap. 22. num. 49. ut merito dicere potuerit Pet. Gregor. lib. 26. de Repub. cap 5. num. 7. [sect. 86] magis independentes ab ea esse, quam Imperatores. Imperatores namque [sect. 87] recipiunt diadema a Summo Pontifice, & ei speciale iuramentum fidelitatis praestant, de quo in cap. tibi Domino 63. distinctio. clement. 1. de iur. iurand. iunctis alijs, quae late congerit Marta dict. 1. part. cap. 5. per totum, Paramus dict. opin. 3. num. 80. & Camillus Borrellus in summ. decis. 1. part. titul. 57. titul. 68. & in tract. de magistrat. edict. lib. 1. cap. 14. numer. 77. ita [sect. 88] ut Imperator, qui Ecclesiae non praestat auxilium contra schismaticos, periurus sit, ut probat Palacius Rubeus in tract. de Reg. Navar. 4. par. §. 3. in sine. Atvero [sect. 89] Reges Hispaniae, Galliae, & alij, qui liberi sunt, hoc speciali iuramento non adiguntur, licét verum sit, quod pro eximia pietate, & religione, qua pollent, tempore quo coronantur, iuramentum de Ecclesia pro virili defendenda praestare solent, ut tradit idem Palacius ubi supra, 5. part. §. 1. Ioseph. Steph. in tract. de osculat. ped Summ. Pontifi. c. 14 Ribadeneira de Principe Christiano lib. 2. cap. 17 & plura congerens Ioan. Bapt. Valencuela in monit. contra Venet. 7. part. num. 96. & seqq. Et [sect. 90] per legatos suos eidem Romano Pontifici obedientiam praestare solent, cum noviter Reges creantur, vel pro Regnis, aut provincijs, quas sibi de novo subijciunt, ut bene ostendit Tho. Bozius de sign. Eccl. Dei lib. 17. cap. 5. ad finem. vbi etiam observat, [sect. 91] Catholicos Hispaniae Reges iam inde a temporibus Concilij Toletani Sexti, eam sibi legem imposuisse, ut Rex, qui inciderit in haeresim, sit excommunicatus, & exterminandus. Quam [sect. 92] Ferdinandus V. renovavit anno 1492. eodem nimirum, quo Indiae Occidentales sunt detectaae, instituitque severissimum Inquisitionis Tribunal, cui Reges etiam subiectos esse, ob dictum Canonem, sancivit. Quod Vasaeus etiam testatur in Chronic. Hispan. & Marta dict. cap. 26. num. 94. his verbis: Item Rex Castellae antequam Rex fiat, iuramento speciali subijcit se, & totum suum dominium Sanctissimo severissimae Inquisitionis Tribunali. # 2 CAPVT II. De alio titulo, qui eiusdem Novi Orbis retentionem magis iustam, & legitimam reddit: Nempe, quod Reges Catholici illius acquisitionem magno, & maturo consilio habito, ac probabili opinione ducti tentaverint: & quae semel rite discussa sunt, vel legitime praescripta non debeant iterum in examen vocari. SVMMARIVM Capitis II. -  1 Orbis Novi conquisitio multis, ac magnis consilijs praecedentibus inita fuit. -  2 Reges Hispaniae res arduas non nisi maximo consilio adhibito aggrediuntur. -  3 Reges Hispaniae, licet eis subiaceat omne, quod volunt, voluntatem tamen suam semper legi, & rationi submittunt. -  4 Consilium peritiorum in omni re gravi, & dubia sumendum esse, multis iuribus comprobatur. -  5 Consilia, & Consiliarij Principum, & plura de eorum necessitate, utilitate, dignitate, & qualitate remissive. -  6 Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado, Regij Consilij Indiarum Senator, laudatur. -  7 Consilia, & Consiliarij Regum Hispaniae alia totius orbis excedunt. -  8 Reges Hispaniae omnes alios in suis Consiliarijs exhibendis, & remunerandis excedunt. -  9 Dom. Licentiat. Ioannes Ortizius Cervantes in conventu Novi Regni Granatensis primum Fisci Patronus deinde Senator, librum peculiarem de supremis Consilijs Regum Hispaniae edere parat. -  10 Consilij utilitas maxima. -  11 Assuerus laudatur in sacra pagina propter consiliarios, quos semper secum habebat. -  12 Persarum Reges nihil sine consilio sapientium faciebant. -  13 Respublica quaelibet bene constituta debet omnia cum consilio sapientium expedire. -  14 Romani qualiter consilia exquirerent, & Deum Consum, sive Consiliarum celebrarent? -  13 Afri, sive Carthaginenses Astartem Deam, idest, Consiliariam, valde colebant. -  16 Marcus Antonin. Imp. qualiter consilia peteret, & admitteret? ex Iulio Capitol. -  17 Reges Hispaniae in bellis ineundis, & rebus religionis tractandis, maximo consilio ducuntur. Et num 20. -  18 Proverb. locus de consilijs bellorum exponitur. -  19 Bella nonnisi cum magno consilio indicenda, vel ineunda esse, multis probatur. -  21 Reges Hispaniae propria auctoritate possunt bellum indicere, sed raro id faciunt inconsulto Romano Pontifice. -  22 Reges Hispaniae in bellis, quae gerunt, a Deo iuvantur. Et quare? -  23 Belli causa ubi iusta est, pugnae exitus malus esse non poterit. -  24 Reges nostri ad conquisitionem Indiarum faciendam, Summum Pontificem consuluerunt. -  25 Lege veteri in dubijs causis Summorum Sacerdotum iudicium exquirebatur. -  26 Cap. per venerabilem, qui filij sint legit. expenditur. -  27 Cardinalium prudentia, & in omni scientia peritia, commendatur. -  28 Cardinales unde ita dicti? & alia de eorum origine & dignitate, remissive. -  29 Reges nostri absque ullo scrupulo retinent provincias Novi Orbis, cum ad eas conquirendas tot consilia exquisierint. -  30 Lex ult. C. de fideicom. Lex hac consultissima, C. de testam. expenduntur. -  31 Integrum est iudicium, quod plurimorum sententijs confirmatur. -  32 Sapientum consilia qui inquirit, & sequitur, in utroque foro excusatur. -  33 Maioratus possessor, qui rem eius alienavit de consilio sapientis, excusatur, & an alienatio valeat? -  34 Viro gravi, & fidedigno qui credit, securus est. -  35 Princeps non peccat, qui sequutus consilium sapientium, aliquid facit, lege humana prohibitum, vel etiam iniustum. -  36 Papa, & Collegium Cardinalium etiam in ijs, quae ad mores pertinent, errare posse non videntur. -  37 Papa etiam ubi solus aliquid statuit in genere morum pro universa Ecclesia errare non potest. -  38 Opinionum diversitas ubi adest, secure quis probabiliorem sequi potest, imo & probabilem, ut multi opinantur. -  39 Opinio communis Doctorum ab Ecclesia sequuta, sufficit ad dandam iurisdictionem, licet falsa sit. -  40 Rex, qui semel iustitiam belli exacte discussit, iuste retinet, quae in eo cepit. -  41 Consilio maturo legitime facta, postea in dubium vocari non debent, quia ex eo resultat veluti exceptio rei iudicatae. -  42 Belli iustam causam ab initio discussam esse sufficit, etiam si postea aliqua dubia emergant. -  43 Indiarum Occidentalium super iusta retentione amplius iam disputare non licet. -  44 Regnorum antiquorum tituli, & initia repeti non debent. -  45 Lex dubia, quae a consuetudine aliquam interpretationem accepit, ita servanda est, licet postea constet, alium eius sensum fuisse. Consuetudo, quae recepit aliquam opinionem, licet minus communem, servanda & sequenda est, ibidem. -  46 Opinio antiqua, & generalis habetur pro veritate. -  47 Ignorantia iuris dubij excusat, ubi diligens, & studiosa eius inquisitio praecessit. -  48 Bello publice indicto parta, an & quando restitui debeant, si illud iniustum fuisse constiterit? -  49 Alienum si quis bona fide accipiat a non domino, illud tenetur vero domino restituere, si postea sciat alienum esse. -  50 Praescriptio longi, vel longissimi temporis bona fide perfecta omnem repetitionem excludit. Et num. 53. -  51 Praescriptio quando, & quatenus impium praesidium, & improba temporis allegatio vocetur. -  52 Titulum nullum allegare melius est, quam invalidum, aut defectuosum. -  53 Mala fides superveniens post praescriptionem legitime completam non nocet. -  54 Praescriptione completa, res praescripta amplius aliena dici non potest. -  55 Iuste possidet, qui auctoritate iuris aliquid possidet. -  56 Lex magis domina est rerum nostrarum, quam nos ipsi. -  57 Cessante causa non cessat effectus, quando dispositio effectum suum iam sortita fuit. -  58 Actus perfecti, & absoluti per impedimentum superveniens non vitiantur. -  59 Reges nostri semper bonam Fidem habuerunt in Novi Orbis acquisitione, etiam si aliqui eius causas postea in dubium vocaverint. -  60 Iudicium proprium considerandum est, non alienum, in ijs quae ad bonam Fidem pertinent. -  61 Credulitas probabilis habet vim tituli. -  62 Praescriptio triginta, vel quadraginta annorum titulum non requirit. -  63 Titulus quilibet putativus, & illegitimus sufficit in praescriptione longissimi temporis, quamvis postea de eius errore constet. EAdem porro [sect. 1] huius Novi Orbis retentio, de qua nunc sermonem habemus, ex eo etiam iustior, & securior efficitur, quod notissimum sit, Catholicos Reges Ferdinandum & Elisabeth, & postea Carolum V. Imp. Opt. Max. illorum haeredem, ubi eius inquisitionem, & conquisitionem facere, ac prosequi destinarunt, peritissimos quoque illius aetatis viros de iustitia huius debellationis consuluisse, & nihil plane praetermissse, quod necessarium videretur, ut res tanta bona fide procederet, & secura conscientia subnixa, quam tutissimo loco esset, ut alias dicitur in l. ubi est verborum in fine, D. de reb. dubijs, & testantur Petr. Malferitus in cons. 769. apud Mandellum, vol. 4. Mag. Victoria in 1. relect. de Indis insul. in princ. Anton. de Herrera in hist. gener. Indiar. decad. 1. lib. 2. c. 4. & alibi passim, & eruditiss. Senator Dom. Gregor. Lop. Madera de excellent. Hispaniae cap. 8. fol. 66. Semper [sect. 2] quippe pijssimi, & potentissimi Hispaniae nostrae Reges in more habuerunt, res omnes, praesertim graves, & arduas, cum sapientium consilio facere & expedire, & voluntatem suam de ratione, & praescripto legum metiri, licet [sect. 3] eis favente Deo subiaceat omne quod volunt, iuxta l. Divi fratres, ubi Bart. D. de iure patro. l. ex imperfecto, C. de testam. l. humanum, l. digna vox, C. de legib. l. 1. tit. 21. p. 3. l. 2. tit. 9. p. 2. ibi: Onde si todo ome debe trabajar de aver consejeros, mucho mas lo debe fazer el Rey, Cassiodor. lib. 1. variar. epist. 12. lib. 6. epist. 19. & lib. 8. epist. 9. D. Greg. lib. 11. epist. 29. quae habetur in c. 1. dist. 84. cap. ult. distin. 20. cap. excellentissimus 11. q. 3. cap. visis 16. q. 2. Quibus [sect. 4] conveniunt quatuor textus, quos bene observat Anton. Mornacius in notis ad leg. illud 40. D. de petit. haered. ad probandum in qualibet re dubia, vel ubi lis instituenda est, consulendos semper esse peritiores. Primus est in l. si aviam 3. C. de ingen. manum. ibi: Si cum peritioribus tractatum habuisses, facile cognosceres. Alter in l. 2. §. fin. D. quis ord. in bon. poss. serv. ibi: Scilicet consulendo prudentiores, ut diligentem patrem familias consulere dignum sit. Tertius est in l. 5. C. de ijs, qui accusare possunt. Et quartus in vulgar. l. regula, D. de iuris & fact. ignoran. circa quae iura videnda sunt, quae copiose notat Tiraquel. de poen. temper. caus. 11. num. 21. Pax ab Scala in tractat. de consil. sapient. lib. 1. cap. 10. Lud. Schrader. cons. 2. 1. part. Menoch. de arbitr. lib. 1. q. 23. & Bobadilla in Polit. 2. cap. 6. num. 7. Et magis in terminis plura alia, quae de [sect. 5] Principum Consilio, & Consiliarijs, eorumque necessitate, utilitate, dignitate, & qualitate tradit Bart. in tract. de consilijs habendis in 3. tom. tract. DD. part. 1. fol. 330. Boerius in tract. de auctor. mag. Cons. Martin. Garatus Laudensis in tract. de consiliar. Princ. in. tom. 16. tract. DD. fol. 212. Barthol. Philip. in tract. de Consilio, & Consiliarijs, discurs. 1. & seqq. Caelius Mancinus lib. 8. de iurib. Principat. cap. 6. Ceriolanus in tract. de Cons. Princip. cap. 1. Hippolyt. a Collibus ibidem, & cap. 31. Petr. Magnus in tract. de consilio cap. 1. & 2. Paleot. de sacr. Consist. consult. 1. part. 1. q. 1. & 2. Marcus Mantua in Enchirid. rer. singul. lib. 10. cap. 243. Petr. Gregor. de Repub. Lib. 24. cap. 1. cum seqq. Pet. Faber lib. 3. Semestr. cap. 18. ad sinem, Simancas de Repub. lib. 9. cap. 2. Auctor Politiae de Regno contra Machiavel. Lib. 1. De Princip. Consil. pag. 47. Ioan. Cochier in thesaur. aphoris. Polit. lib. 3. & 4. quem vulgari lingua, sed non vulgari quidem eruditione transcripsit, & aureis notis, atque additionibus illustravit [sect. 6] Dom. D. Laurent. Ramirez a Prado, Regij Consilij Indiarum Senator dignissimus, & ob praeclaros mores, & omnigenam eruditionem omnibus commendatus, Adam Chellerius lib. 2. de offic. iurid. Polit. cap. 1. Bobadilla d. lib. 2. cap. 6. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 5. de aul. & caula, pag. 405. & seqq. Pat. Mag. Marquez in Guberna. Christ. lib. 2. cap. 18. Pat. Ribadeneira de Princ. Christ. lib. 2. c. 24. Fr. Ioan. a sancta Maria de Repub. & Polit. Christia. c. 6. 7. seqq. Petr. Andreas Canonherius in Aphor. Politi. 1. tom. pag. 374. & 469. Mastrillus de Magistrat. lib. 2. cap. 1. num. 27. & cap. 3. ex num. 56. Calistus Remirez de lege Regia Aragon. §. 4. ex num. 9. §. 10. per tot. Patr. Ioan. Pineda de reb. Salom. lib. 5. cap. 13. pag. 388. ubi Consiliarios oculos, atque aures Principum esse probat, & novissime, & latissime D. Ioan. Bapt. Valencuela in monit. contra Venetos p. 7. num. 128. & in discurs. stat. & belli p. 2. consid. 20 per totam. Et omnino videndus Camill. Borrellus, quem ipse non refert, de praestan. Reg. Cathol. Cap. 66. & de Magistratuum edictis lib. 1. cap. 8. ubi peculiariter de Consilijs Regum Hispaniae tractavit, [sect. 7] & aperte fatetur, eos in hoc excedere non solum Christiani Orbis, sed totius, ac varijs Tribunalibus, & magistratuum conventibus, quos habent, spectatissimos Principes, virosque doctissimos semper existere, quorum iudicijs, ac virtutibus totus Orbis posset recto tramite gubernari, [sect. 8] plureque stipendia, salaria, & alia donativa in illis exhibendis, & remunerandis Reges nostros expendere, quam ullus alius Regum totius mundi hucusque impendisse legatur. Et idem novissime tradit & illustrat. Petr. Fern. Navarrete in discursibus Politicis de conservat. Monar. discurs. 1. ubi plura congerit de utilitate consilij, & discursu 3. ubi optime agit de auctoritate, & excellentia supremi Consilij Castellae, referens inter alia verba Paleoti Cardinalis in tractatu de consult. sacri Consistorij. Et latius [sect. 9] dicere, & prosequi parat D. Ioannes Ortizius a Cervantes, meritissimus nunc in Praetorio Novi Regni Granatensis Auditor, in peculiari tractatu de supremis Regis Hispaniarum Consilijs, cuius methodum, & elenchum mihi per litteras insinuavit. Quod [sect. 10] quantum probari, & commendari debeat, nemo non videt. Nam ut habetur in sacra pagina Proverb. 11. 14. Ibi salus, ubi multa consilia, & Esther. 1. 13. Assuerus [sect. 11] nimis laudatur, quia, Interrogavit sapientes, qui ex more Regio semper ei aderant, & illorum faciebat cuncta consilio. Quod [sect. 12] reliquis Persarum Regibus solemne fuisse, ex eodem loco colligitur, & ex alijs, quae erudite observat Brissonius lib. 1. de Imperio Persarum, pag. 115. cum seqq. & iam olim, [sect. 13] cuilibet bene constitutae Reipublicae nimis expedire, ostendit Aristoteles lib. 1. Ethicorum, Hesiodi carmina citans, quae sic habent: Atqui ex se nescit, cuiquam neque porrigit aures, Vt bona percipiat, demens & inutilis ille est. Et Titus Livius lib. 23. in princ. dum Pacuvium Calabium laudat, quod Nullam Rempublicam incolumem, orbatam publico consilio, crederet. Et apud [sect. 14] Romanos ita observabatur, ut peculiarem Deum haberent, Consum appellatum, qui consiliorum Deus putabatur, cui templum sub tecto circo constituerunt, ut ostenderent, tectum esse debere consilium, & annua festa, quae Consualia dicebantur, ut tradit Livius lib. 1. Plutarch. in Romulo. Quibus similes [sect. 15] Asri, sive Carthaginenses Astartem Deam inter alia nomina βούλαι αρθεον hoc est, Consiliariam appellitabant, numen ei Minervae forsitan tribuentes, iuxta sententiam Apulei, & Appiani, quos refert Pet. Faber d. lib. 3. Semest. cap. 2. pag. 25. Et hac petendi, & sequendi consilij virtute ita uti solebat [sect. 16] Marcus ille Antoninus, Magnus & Imperator, & Philosophus, ut de eo scribat Iul. Capitol. Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res, sed etiam civiles priusquam faceret aliquid, contulit, denique sententia illius praecipua semper hae fuit: AEquius est, ut ego, tot, & talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur. Quod verissime, & congruentissime [sect. 17] Regibus nostris applicare possumus: qui cum in caeteris rebus, tum maxime in ijs, quae ad bella ineunda, & Religionem defendendam, & extendendam spectant, semper magno consilio reguntur, memores illius doctrinae D. Ambros. lib. 5. epist. ubi ad Theodos. Imperat. scribens, sic. ait: Si de causis pecuniarijs comites tuos consulis, quanto magis in causa Religionis Sacerdotes Domini aequum est consulas? Et alterius, [sect. 18] quae habetur Proverb. 20. 18. & 246: Cogitationes consilijs roborantur, & gubernaculis tractanda sunt bella, quia cum dispositione initur bellum: & erit salus ubi multa consilia sunt. Et quod semper [sect. 19] tam in indicendis, quam in ineundis bellis magna, & matura consultatio, & deliberatio desideretur, necnon ut eorum causa, & iustitia per viros prudentissimos ventiletur, recte tradit Sallust. in Catil. Nam prius quam incipias, consulto, & ubi consulueris mature, opus est facto. Et Claudian. qui eo nomine laudat Honorium Imp. quod, Spectarent Aquilae decreta Senatus, & pluribus probant Petrus Gregor. dict. lib. 24. de Repub. cap. 1. num. 1. Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. de bellor. event. Marq. dict. cap. 18. Valencuela dict. consid. 20. num. 37. & seqq. & in monit. contr. Venet. 7. par. num. 115. & seqq. Lancello. Conradus in temp. omn. iud. lib. 1. §. 3. verb. Bella, Petrus Navarra de restit. ablat. lib. 2. cap. 3. num. 258. par. 1. & remissive plures alios allegans Petr. Cenedus in collect. ad Decretum, cap. 50. num. 1. Camill. Borrellus de praestan. Reg. Cathol. cap. 32. ex num. 88. Sotus lib. 4. de iust. & iure, quaest. 5. Covarr. in. reg. possessor. 2. part. §. 7. Victoria in relect. de bello, Gregor. de Valentia 3. tom. disp. 3. q. 16. punct. 2. col. 711. Lorca in 2. 2. sect. 3. disp. 53. num. 1. & 5. Suarez in tract. de charitat. disp. 13. sect. 6. ex num. 1. novissime post haec scripta Michael Mauclerus de Monarchia, part. 3. lib. 5. cap. 8. & seqq. & tetigimus sup. lib. 2. cap. 6. num. 51. In quo [sect. 20] Reges Hispaniae multum excellere, bene observat idem Borre. in c. 67. Nam [sect. 21] licét ius belli propria auctoritate indicendi habeant, quia nullum in temporalibus superiorem agnoscunt, ut concludit Oldrad. cons. 70 incip. An princeps, Bartol. in l. hostes, num. 9. & 16. D. de captivis, Fulgos. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, Panormit. in cap. sicut el 3. num. 8. de iureiuran. Thom. Grammat. decis. Neapol. 65. num. 74 Covar. in reg. peceatum 2. part. & 9. num. 2. & 9. Soto de iust. & iure, lib. 5. quaest. 3. art. 5. Sebastian. Medicis in sum. decreti 23. quaest. 2. & Borrel. dict. cap. 32. num. 6. & num. 100. & d. cap. 67. per totum: adhuc tamen, ut ibidem subdit num. 12. & 13. hac perpetua observantia uti solent, ut non solum apud se, & suos Consiliarios bellorum, quae gerere tentant, occasiones, & causas examinant; sed etiam prius quam bella moveant, coram Romano Pontifice, & omnium Cardinalium Collegio easdem causas perorari, ac referri faciant, & omnes debitas monitiones, & solemnitates praemittant. Et ob id [sect. 22] Dei optimi Maximi benesicio semper foelicissimé omnia eis cedere solent: quia [sect. 23] ubi bona suerit, & legitimé discussa causa pugnandi, pugnae exitus malus esse non poterit, ut cum D. Bernardo, & alijs probavimus suprá lib. 2. cap. 4. num. 42. & ostendit Lucan. lib. 7. Pharsal. dum ait: Causa iubet superos melior sperare secundos. Propert. lib. 4. eleg. 6: Frangit, & attollit vires in milite causa, Quae nisi iusta subest, excutit arma pudor. Euripides: Iniqua bellans bella salvus haud redit, & Tit. Livius lib. 21: Plerumque eventus belli, velut aequus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit: quamvis iusitia belli non ab exitu, sed a causa venanda est, cum alijs, quae congerit Ioan. Boterus lib. 3. de ratione status, cap. de iustitia causae, Simancas lib. 9. de Repub. cap. 15. & 17. Iust. Lips. lib. 5. Politi. cap. 3. Laurea Salmantina certam. 10. scholastico, num. 101. pag. 576. & late Valencuela d. monit. 7. part. num. 115. & in dict. discurs. 2. par. consid. 22. ex num. 16. quibus de iure nostro convenit text. in. l. 2. tit. 23 part. 2. Quae omnia in detectione, & conquisitione Orbis Novi, de qua agimus, uberrime intervenerunt, [sect. 24] cum Reges nostri non solum prudentissimos, & eruditissimos Regnorum suorum viros consulerint, sed etiam ipsam Apostolicam Sedem, iuxta [sect. 25] id, quod in veteri Testamento Deuteron. 17. praecipiebatur, & refertur [sect. 26] in cap. per venerabilem, vers. Rationibus, qui filij sint legitimi: Si difficile, & ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem & sanguinem, causam & causam, lepram & lepram, & iudicium inter portas videris variari, venies ad Sacerdotes Levitici generis, & ad iudicem, qui fuerit illo tempore: qui iudicabunt tibi iudicij veritatem: & facies quaecunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, sequerisque eorum sententiam, neque declinabis ad dextram, neque ad sinistram, &c. Quae Apostolica Sedes eandem expeditionem probavit, & ut supra latissime diximus, omnes has Occidentales, & Australes provincias, detectas, & detegendas eisdem Regibus cum consilio, & communi assensu omnium Cardinalium concessit, & assignavit. Quorum [sect. 27] quanta sit, & esse soleat sacrae Theologiae, & utriusque Iurisperitia, & in rebus arduis agnoscendis, & decidendis dexteritas, & prudentia, fuse etiam animadvertimus supra lib. 2. cap. 24. ex. num. 92. & ipsorum nomen [sect. 28] ostendit, cum Cardinales dicantur, quasi in quibus totius Militantis Ecclesiae cardo consistat, cuius etiam columnae esse dicuntur, cap. accusatio 15. 2. quaest. 7. cum alijs traditis a Tiber. Deciano cons. 14. num. 127. vol. 3. & Pontificis Maximi, supremi eius Rectoris partes, quae ad puram identitatem cum ipsius persona reducuntur, cap. foelicis de poen. lib. 6. cum multis, quae bene, & copiose observat Turrecremata in summa Eccles. lib. 1. c. 80. Alvar. Pelagius lib. 2. de planct. Eccles. art. 16. August. de Ancona in sum. de potest. Eccles. quaest. 102. Vvaldens. lib. 2. doctrinal. fidei, art. 3. cap. 54. D. Antonin. 3. part. titul. 220. Ioan. Anton. Delphinus lib. 2. de Eccles. Isidor. Moscovius de potest. Militant. Eccles. Iacobatius. 1. de Concilijs, Andreas, Barbacius, Martin. Laudensis, Hierony. Albanus, Gundisalvus Villadiego, & Augustin. Valerius in tractatibus, quos de Cardinalibus scripserunt, Monachus in cap. 1. de Schismat. lib. 6. Roman. cons. 498. n. 10. Decius cons. 150. col. 1, Anton. de Butrio in cap. antiqua num. 9. de privileg. Ioan. Azorius tom. 2. instit. moral. lib. 4. Rebuff. in concord. tit. de collation. §. si quis vero, Bolognet. in tract. de. indulgen. num. 31. Pet. Gregor. lib. 15. Syntagm. cap. 4. Lancellot. Conrad. in templ. iudic. lib. 2. cap. 2. §. 1. cum seqq. Octavian. Vestrius, & Gravatius in addition. ad eum, in praxi Curiae Romanae, lib. 1. cap. 1. Quintil. Mandos. ad regul. Cancellar. reg. 32. Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. litt. C. conclus. 95. & seqq. Hieron. Goncalez in reg. 8. Cancellar. glos. 24. per totam, Camill. Borrellus in sum. decis. 1. part. tit. 5. Cardin. Bellarmin. in Apolog. contra Reg. Angl. cap. 4. Molina de Medrano in allegatione Proregis extranei Regni Arago. num. 73. & seqq. Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 1. cap. 3. §. 2. pag. 97. & novissime post hae scripta Michael Mauclerus de Monarch. Eccles. 2. part. lib. 4. cap. 11. & 12. & alij, quos retulimus supra lib. 2. c. 24. num. 92. ubi plurima de Cardinalium officijs, praestantia, & dignitate notarunt, & hoc munus non inventione humana, ut Rex Angliae male putavit, sed institutione Divina, & ad Ecclesiae regimen necessaria, inductum esse demonstrant. Qvibvs ita suppositis, [sect. 29] merito affirmare debemus, nullum scrupulum in conquisitione, & retentione huius Novi Orbis ex parte Regum nostrorum considerari posse, cum putare non debuerint id salsum esse, quod omnes, aut complures senserunt, dixerunt, & consuluerunt, ut docet Aristotel. lib. de divinat. per somnia cap. 1. Cui adijcere possumus [sect. 30] verba Imp. in. 1. ult. C. de sideicom. ibi: Vt per ampliores homines perfectissima veritas reveletur, & in l. hac consultissima 8. C. qui testam. facere poss. ibi: Sed ne locum quidem ullum relinquat insidijs, tot oculis spectata, tot insinuata sensibus, tot insuper in tuto locata manibus. Integrum [sect. 31] quippe iudicium est, quod plurimorum sententijs confirmatur, cap. prudentiam 21. de offic. delegati, cap. licét causam de probat. cap. extra conscientiam, 64. dist. & quod a pluribus sapientibus quaeritur, facilius invenitur, cap. de quibus 20. distinct. Vnde tritum est, ac certum in iure nostro proverbium, [sect. 32] sapientium, doctorumque hominum sententias, & opiniones sequendas esse, & ab omni culpa excusare tam in foro interiori quam exteriori, etiam si quis forte eas sequutus erraverit, ut ex dict. 1. si aviam, C. de ingen. manum. d. l. 2. D. quis ordo in bon. poss. ser. dict. l. regula. & sed iuris ignorantiam, D. de iur. & fact. ignor. cum alijs, notat Bartol. per text. ibi in l. in bonorum, D. de bon. poss Alex. in 1. 2. D. quod quisque iuris, Baldus, & alij in l. iuris ignorantia, C. qui admitti Ancharran. & alij in Clemen. ne Romanae, de elect. Pax ab Scala d. tract. de consilio sapient. feré per totum Sylvester in summa, verb Dubium, num. 4. & verb Ignorantia, num. 5. Navarr. in Manuali Latino cap. 27. num 289. Cardin. Toletus in summa lib. 5. c. 26. in sine, Saa verb. Dubium, num. 3. Suarez de censur. disput. 4. sect. 8. num. 18. & latissime Tiraquel. de poen. temper. caus. 51. n. 26. Menoch. de arbitr. d. lib. 1. q. 23. & centur. 2. casu 177. num. 5. & in tract. de praesumpt. lib. 2. praesumpt. 71. & de recuperan. remed. 13. num. 34. & remed. 9. a num. 130. Alciat. reg. 3. praesumpt. 5. num. 1. & emblem. 16. & lib. 4. Parerg. cap. 8. & Ioan. Aurpachius singul. alleg. cap. 49. Atque ita in pulchro casu consuluit Alexand. cons. 184. nu. 7. lib. 2. Securum [sect. 33] esse possessorem maioratus, qui ex consilio alicuius insignis Iurisperiti alienavit res fideicommisso subiectas, & alienationem irrevocabiliter tenere: quod licet ibi eius additionator reprehendat, & Menoch. supra, duos sapientes requirat: confirmari tamen potest ex alia doctrina, quae habet, [sect. 34] securum esse, & excusandum eum, qui alicui viro gravi, notabili, & fidedigno crediderit, & ab eo de suo iure, vel facto certior effectus fuerit, cap. de capitulis, ubi notat Dominic. distinct. 10. glos. in extravag. inter nonnullos, de verb. signif. §. 1. verb. Deinceps, & latius prosequitur Ias. in. l. 1. in fine, D. de eo per quem fact. erit, Tiraq. d. caus. 51. fere per totam, Corduba lib. 2. quaest. 1. vers. Quod si homo, & Sylva Nuptial. quae latissime loquitur lib. 4. ex num. 55 Principem [sect. 35] quoque non peccare, qui aliquid lege humana prohibitum fecerit, imo & iniustum, dum non sit contra legem Divinam, & naturalem, sequutus consilium virorum doctorum, aperte probat glos. per text. ibi in cap. Capellanus de ferijs, ubi Panormitan. num. 6. Innocent. in cap. per tuas el 2. de simonia, Felinus in cap. 1. de re iudic. num. 15. limitat. 7. Archiep. Florentin. in sum. 1. part. tit. 3. cap. 10. col. 6. Navarr. in Manuali, cap. 27. num. 284. & 288. & plura tradens Pat. Ribadeneira in Princip. Christ. lib. 2. cap. 24. Quod magis certum erit, ubi non solum uni, aut alteri, sed plurimis, & gravissimis creditur. Et [sect. 36] praesertim Papae, & Collegio Cardinalium, qui non solum in rebus, quae Fidem concernunt, verum & in alijs, quae ad mores pertinent, & ut pia, & probabilia sequuntur, errare posse non videntur, ut resolvit Suarez in tract. de Fide, disput. 5. sect. 6. num. 8. & Thom. Bozius de signis Ecclesiae lib. 16. cap. 8. & lib. 18. cap. 6. Idem Suarez ead. disput. sect. 8. num. 7. ubi etiam docet, ipsum [sect. 37] Pontificem, etiam ubi solus aliquid decernit in praeceptis, seu rebus moralibus, quas tradit, vel approbat pro universa Ecclesia, errare non posse, nec approbare turpia pro honestis, vel ex converso damnare honesta tanquam iniqua; quia hoc repugnat veritati, & sanctitati Ecclesiae, & ideo in his etiam non potest errare Pontifex, ut probat, & de side esse docet Antonin. 3. part. tit. 12. cap. 8. §. 2. quem cum aliqua moderatione sequuntur Canus lib. 5. de locis Theolog. cap. 5. Molina de iust. & iure, disp. 325. Bellarmin. Lib. 4. de Romano Pontif. cap. 5. Mauclerus ubi supra part. 2. lib. 4. cap. 6. cum alijs, quae adduximus sup. lib. 2. cap. 24. num. 62. Quinimo [sect. 38] etiam si concederemus aliqua dubia in praedicta Novi Orbis debellatione legitimanda intervenisse, & auctores de ea consultos, diversas opiniones habuisse, ex eo tamen, quod plures illam, quae debellationi favebat, ut veriorem, & probabiliorem proposuerunt, iuste, & legitime sequi a nostris Regibus potuit, etiam ubi de invadendis alienis provincijs agebatur, ex communi omnium Doctorum sententia, quos supra num. 31. retulimus, praecipue Victoria in d. relect. de iure belli, Caietan. & Sylvester in summa verb. Bellum, 1. quaest. 1. Navar. in Manuali cap. 15. num. 15. & cap. 25. num. 4. Valentia d. disput. 3. 9. 16. punct. 2. col. 714. Banez in 2. 2. quaest. 40. art. 1. dub. 5. ex col. 1183. Balthas. Ayala de iure, & offic. belli lib. 1. cap. 2. num. 31. Lorca d. disput. 53. num. 4. Suarez d. disput. 13. sect. 6. ex num. 2. Molina de iust. & iure, tract. 2. disp. 103. vel 113. & plures alij, quos refert, & sequitur eruditiss. P. Mag. Fr. Anton. Perez in Laurea Salmantina certamin. 10. Scholast. num. 104. & seqq. pag. 576. Vt interim omittamus aliorum sententiam, qui in hoc, ut in alijs, existimant, securos esse, qui opiniones duntaxat probabiles amplexantur, etiam si aliae tutiores, & probabiliores existant, praesertim ubi non de facto, sed de iure dubio, & eius interpretatione, aut intelligentia tractatur, de quo videnda sunt, quae late & erudite tradunt Theologi recentiores post D. Thom. in 2. 2. quaest. 63. art. 4. & quodlibeto 8. art. 3. D. Antonin. 1. part. tit. 3. cap. 10. §. 10. circa finem, ubi citat Albertum Magnum, & alios, Anton. a Corduba in quaestionar. lib. 1. q. 39. Petr. Navarra de restitut. cap. 1. num. 277. Medina in 1. 2. q. 9. art. 6. pag. 307. & seqq. Armilla verb. Opinio Navar. in Manuali cap. 27. num. 277. Sotomayor, Mantius, Orellana, Banez, & alij Salmanticenses Primarij, & Salon in d. 2. 2. quaest. 63. art. 4. controvers. 2. Laurea Salmantina d. certam. 10. cap. 5. cum multis sequentibus, & latissime Nicol. Garcia de beneficijs, 7. par. cap. 2. num. 24. & part. 11. cap. 5. a n. 361. Quibus [sect. 39] mirum in modum favet alia aliorum doctrina, qui tradunt, communem opinionem Doctorum efficere, ut Ecclesia det iurisdictionem in multis casibus, etiam si forte opinio illa sit falsa; cum enim (inquiunt) licitum sit operari ex opinione probabili, si omnia illa essent irrita, gravissima incommoda sequerentur, de quo pluribus agit Enriquez de poeniten. lib. 2. cap. 14. num. 3. & 4. Thom. Sanchez de matrim. lib. 3. disput. 20. num. 2. & Leonard. Lessius de iust. & iure lib. 2. cap. 29. num. 68. Vnde & illud descendit, quod huic quaestioni, de qua tractamus, maxime congruit, [sect. 40] Reges scilicet nostros iuste, & secure posse retinere provincias, quas praevijs istis consultationibus debellarunt, & acquisierunt, etiam si forte ex post facto dubitari posset, praedictas consultationes minus iuridicas, & legitimas fuisse. Nam [sect. 41] ubi Princeps de consilio suorum procerum, ac sapientum aliquid facit, omnia legitime acta praesumuntur, & cum iusta causa, ita ut postea impugnari, vel in dubium revocari non possit, obstante nimirum exceptione sententiae, & rei iudicatae, quae ex eiusmodi consultationibus, assertionibus, & diligentijs oritur, ut in pulchris casibus late docent, & probant Socinus Iunior cons. 95. num. 9. & 10. vol. 1. Matthae. de Afflictis in cap. Domino Guerram. 2. notab ex num. 5. & 10. hic finitur lex Feder. Thom. Grammat. decis. Neap. 65. num. 62. & 63. Tiber. Decia. cons. 41. num. 29. & 62. vol. 2. Roland. cons. 1. ex n. 86. ad 94. vol. 2. Ludolph. Schrader. cons. 21. lib. 2. num. 111. Anton. Natta cons. 487. ex num. 43. ad 47. vol. 3. fol. 24. Menoch. cons. 100. num. 26. & 27. & Prospe. Farinac. de delict. q. 63. cap. 3. num. 181. Et de consultatione [sect. 42] bellorum in communi agentes, quod sufficiat iustam causam belli ab initio esse discussam, tradunt Valencia, Banez, & alij ex supra citatis. Et in ipsis terminis nostrae quaestionis debellationis Indorum, Victoria d. relect. 1. de Indis, num. 3. ubi postquam resolvit, Principem dubium in bellis, vel alijs rebus gerendis, ut sit tutus in conscientia, debere consulere illos, ad quos spectat, haec docere, concludit: Quod si post consultationem rei dubiae diffinitum sit a sapientibus illud esse licitum, qui sequitur illorum sententiam est tutus, etiam si alias sit illicitum. A quo non dissentit [sect. 43] elegantissimus P. Ioseph. Acosta de procur. Ind. sal. lib. 2. cap. 11. & lib. 3. cap. 3. ubi concludit, non oportere in hac causa amplius disceptare, sed veluti praescriptum iam sit, optima fide agi debere. Et quod in communi [sect. 44] de non repetendis antiquis Regnorum titulis, & initijs cum Balduino, & alijs tradidimus supra lib. 2. cap. 6. num. 46. Ponderari etiam potest celebris doctrina [sect. 45] Abbatis in cap. cum dilectus de consuetudine, quam refert, & sequitur Roder. Suarez in prooem. legum fori num. 19. & Burgos de Paz in l. 1. Tauri a num. 214. cum multis sequentibus: qui resolvunt, legem dubiam ita a consuetudine interpretari, ut a tali consuetudine non sit recedendum, licet postea appareat, legum id non sensisse, Quo etiam respicit alia doctrina Panorm. cons. 25. quaest quae ad praesens vertitur, col. fin. vol. 2. quae habet, consuetudinem efficere, ut ex duabus vel tribus opinionibus Doctorum inter se pugnantibus, illa magis sequenda sit, cui consuetudo suffragatur, licet contraria sit communior; quam doctrinam repetit idem Panorm. in cap. at si clerici, in prin. num. 25. de iudicijs, ubi Decius col. 13. ex num. 166. in edit. Romana, Gregor. Lopez in l. 53. glos. 1. in fine, tit. 6. part. 1. Ioan. Nevizan. in Sylva nupt. lib. 5. num. 64. & Parlad. lib. 1. rer. quotid. cap. 1. §. 11. num. 40. Opinio [sect. 46] quippe generalis ab antiquo derivata, & convenientibus rationibus suffulta, habetur pro veritate, ut egregie docet Bald. in l. conventicula, C. de Episcop. & Cleric. Cepola cons. civili 38. num. 11. & Menoch. cons. 152. num. 14. vol. 6. Et ubi [sect. 47] in consultatione, & intellectu iuris obscuri, aut controversi studiosa inquisitio, & diligens electio praecedit, omnes fatentur eius ignorantiam a culpa excusare, & iustam usucapiendi causam praebere, ut notat Innocent. per text. ibi in cap. cum dilectus de consuetud. Ant. Butr. Imola & Panormit. ibidem, Baldus in prooemio Digest. vers. Sed contra videtur, Lud. Rom. cons. 123. vers. In casu proposito, Barthol. Socinus cons. 47. num. 11. vol. 2. Cardinalis in Clement. fin. quaest. 4. de regular. & in Clem. 1. de rebus Eccles. quaest. 25. & in Clem. 1. §. sane, de usuris in 4. opposit. Felin. in prooem. Decretal. vers. Et ideo ignorantia iuris, & in cap. de quarta de praescrip. num. 27. las. in l. iuris ignorantia, C. qui admitti, & plures referens D. Covar. in reg. possess. 2. p. §. 7. n. 12. Pet. Gilken. de praescript. 2. par. mem. 1. cap. 3. num. 2. & 7. Ioan. Garcia de nobilit. in initio, num. 17. Barthol. Medina in 1. 2. quaest. 74. art. 5. & quaest. 76. art. 2. & quaest. 94. art. 2. Scho. in 2. dist. 22. Valencia disput. 2. quaest. 3. punct. 6. & q. 5. & Mart. Delr. in disquisit. mag. lib. 4. c. 4. q. 5. sect. 2. pag. 334. Quibus conveniunt, quae tradit, & late probat Menchac. lib. 1. controvers. illust. cap. 9. num. 19. & cap. 10. num. 2. [sect. 48] docens, ex bello etiam iniusto, si publice indictum sit, dominium non solum captivorum, sed etiam reliquarum rerum Prinicipibus quaeri. Et quamvis postea subdat, id omne plene restituendum esse, si perperam acquisitum fuerit, quod etiam amplecti videtur Sylvest. verb. Bellum, quaest. 9. & 10. Caietan. in 2. 2. quaest. 16. art. 1. Victoria in relect. de iure belli, num. 33. Sotus lib. 4. de iust. & iure, quaest. 7. art. 2. Valencia 3. tom. disput. 3. quaest. 16. punct. 2. in fine, col. 718. & Mag. Lorca in 2. 2. sect. 7. disput. 55. ex num. 1. cum seqq. tenentes, quod si bellum fuerit per se quidem iniustum, per accidens autem iustum ob invencibilem ignorantiam, tunc postea cognita veritate, ea solum restituenda erunt, quae supersunt adhuc salva, aut in quibus sit factus quis ditior: non autem ea, quae bona fide destructa, aut consumpta sunt, de quibus etiam late novissime agit AEgid. Bened. in l. ex hoc iure, 1. tom. cap. 1. ex n. 9. Et [sect. 49] conducit, quod in simili tradit Petr. Navarra de restit. lib. 3. cap. 4. a num. 181. cum seqq. ubi plures Theologos allegans, concludit, quod accipiens alienum bona fide, & titulo habili a non domino, si postea comperiat, rem esse alienam, efficitur malae fidei possessor in foro conscientiae, & peccat mortaliter detinendo, & tenetur ad restitutionem, quem ex nostris refert & sequitur Blasius Flores de Mena lib. un. pract. qq. q. 6. §. 2. n. 15. fol. 57. Haec tamen [sect. 50] in nostro casu non procedunt, qui valde dissimilis est, cum eo praedicta bona fides tot consilijs innixa, & tot iuris utriusque titulis ac rationibus fulta, inconcusse per longum, & longissimum tempus perseveraverit, imo iam centenariam praescriptionem excesserit, postquam omne vitium elui, & omnem prorsus actionem, vel repetitionem sopiri, aperte docent Impp. in. l. sicut, & l. omnes, C. de praescript. trig. vel quadr. ann. & Romani Pontifices in cap. de quarta, cap. ad aures de praescription. cap. 1. A & 2. dilecto 15. quaest. 3. Etenim [sect. 51] licet praescriptionem impium praesidium, & improbam temporis allegationem appellet Iustin. Imp. in Novell. constit. 9. §. 1. quam citat Petr. Gilkenius in tract. de praescrip. 1. part. cap. 1. num. 5. & Everard. Broncorst. cent. 4. antinomiar. assert. 2. Et regulariter [sect. 52] melius sit nullum titulum allegare, quam invalidum, aut defectuosum, ex his, quae late adducit AEgid. Bellamera decis. 50. & decis. 113. & clarius decis. 287. & 393. Felinus in cap. cum ordinem de rescript. col. 2. Osascus decis. Pedem. 101. num. 31. & alij relati a Cardinali Tuscho pract. conclus. iur. verb. Titulus, conclus. 312. Id quidem ubi mala sides & titulus omnino iniustus, aut ineptus intervenit, intelligi debet. Vbi tamen praescriptio bona fide, & iustis initijs inchoata, & perfecta est, nihil amplius ad legitimam rei possessae retentionem desideratur, ita ut [sect. 53] etiam si mala fides post completam praescriptionem superveniat, res praescripta restitui non debeat, sive iuris civilis, sive Canonici regulas attendamus, ut cum magis vera, & communi Opinione decidit glossa in cap. vigilanti, & in cap. ult verb. Temporis, de praescrip. ubi Innocent. Hostiens. Abb. Baldus, Felinus, Butrius, Collectarius, & alij, Dynus, Ioan. Andre. Ancharr. Philip. Francus, & Pet. Pechius in reg. possessor de reg. iur. in 6. Didac. Covar. ibidem 3. part. §. 2. num. 1. Bart. in Extravag. ad reprimendum, verb. Denuntiationem, Angel. in l. 1. C. de iudicijs, numer. 59. Ias. in l. divisionem, C. de iur. & facti ignor. & innumeri alij, quos referunt & sequuntur Tiraquel. in tract. cessante causa limit. 12. num. 16. Mencha. lib. 2. controvers. illust. cap. 74. num. 1. Franc. Balbus de praescrip. 2. part. 3. part. princip. quaest. 9. num. 1. Everard. Broncorst. antinom. cent. 4. assert. 7. Hieron. Zevallos commun. contra comm. quaest. 657. per totam, & quaest. 729. num. 20. Ioan. Garcia de nobilit. glos. 6. num. 5. & novissime ac latissime Pet. Gilkenius, qui utriusque opinionis Auctores, & argumenta recenset in eod. tract. 2. p. memb. 2. c. 8. per totum. Et ex Theologis idem probant, & defendunt D. Thom. quodlibeto 12 articul. 24. Scotus, Paludanus, & Maior. in 4. Senten. dist. 15. quaest. 11. Domin. Sotus lib. 4. de iust. & iure, quaest. 5. art. 4. Angel. in summa verbi Praescriptio, § 26. & Sylvester eodem verbo num. 13. Qui inter alias rationes eas praecipue considerant, quod [sect. 54] cum mala fides sit scientia rei alienae, haec post completam praescriptionem nocere non potest, cum iam ex iuris dispositione res effecta fuerit, quae ab eo amplius avocari non potest; cum is, [sect. 55] qui auctoritate iuris quid possidet, iuste, & bene possideat secundum D. August. in c. quid dicam 14. q. 4. l. iuste possidet, D. de acquir. poss. l. 14. §. 1. D. de religios. & sumpt. fun. ibi: Quia bonae fidei possessor est, & dominium iustum habet, qui auctore iudice comparavit. Vnde sumpta est regula iuris, quae habetur in l. qui auctore 137. D. de regul. iuris, ubi Pet. Fab. Raevard. & alij plura notarunt. Lex [sect. 56] namque magis nostrarum rerum domina censetur, quam nos ipsi, vel ulli privati domini, cum sit omnium Regina, l. 2. D. de legib. Et quamvis in multis casibus iuris regula militer, qua docemur, quod cessante causa cessat effectus: [sect. 57] illa tamen non obtinet, cum dispositio suum effectum sortita est, l. sancimus, C. de ad min. tut. ibi: Non enim debet, quod secundum leges factum est, ex alio eventu retractari. Quia [sect. 58] actus perfecti, & absoluti per impedimentum superveniens minime vitiantur, l. inter stipulantem 83. §. sacram, ubi Ias. & caeteri de verbor. oblig. l. in ambiguis 186. §. non est novum, D. de regul. iur. ubi Decius, Maynerius, Cagnol. Raevard. & Petr. Faber. cap. factum legitime, de regul. iur. in 6. cum innumeris alijs congestis a Petr. Pechio ibidem, Corrasio in l. pro parte, num. 10. D. de servit. & Anton. Gomez lib. 2. var. cap. 10. num. 21. Tiraquel. ubi sup. limit. 12. Claud. Prato Gnoseon general. iur. lib. 6. tit 7. cap. 3. Quibus non adversatur, [sect. 59] quod aliqui forsitan antiquis, vel modernis temporibus hanc Indiarum conquisitionem in dubium vocaverint. Nam cum Reges nostri supra dictis consultationibus ducti, semper bonam fidem habuerint, ea duntaxat consideranda est, quia [sect. 60] in his, quae ad bonam fidem & animi sententiam pertinent, proprium iudicium spectandum est, non alienum, & magis facti quaestio, quam iuris versatur, ut docet text. egregius in l. 1. §. Iulianus, D. de itinere, actuque priva. & in l. bonae fidei 48. §. per contrarium, D. de acquir. rer. dom. ubi id tanquam singulare notant Alber. num. 1. & Bart. num. fin. & idem Bart. & Salicet. per text. ibi in l. penult. C. de eviction. cum alijs, quae tradit Ioan. Garcia de nobilit. in intio, num. 15. & 16. Et [sect. 61] credulitas probabilis habet vim tituli ut notanter docet Aretin. cons. 42. in fine, Alex. cons. 24. num. 19. & seqq. vol. 5. Mandellus cons. 64. num. 57. & seqq. vol. 1. Praesertim ubi in praescriptione triginta, aut quadraginta annorum versamur, [sect. 62] in qua, cum titulus necessario non requiratur, d. l. sicut, & dict. l. omnes, l. cum notissimi, & l. penult. §. 1. C. de praescrip. trig. vel. quadr. dict. c. de quarta, & cap. ad aures de praescrip. cap. cum Ecclesia Sutrina de caus. poss. cap. pervenit, de empt. & vend. ubi Iacob. Butrius, & Imola, cum multis alijs, quae late adducunt Paul. de Castro cons. 152. Roman. cons. 123. Craveta cons. 165. num. 13. & in tract de antiq. § materia, num. 7. & Petr. Gilkenius de praescript. 2. par. memb. 1. cap. 3. ex num. 8. [sect. 63] Quilibet etiam putativus, & illegitimus sufficit, & bonam fidem inducit, quamvis postea invalidari possit, aut per errorem iniustum obrepsisse dicatur, ut bene post longam disputationem resolvunt Abbas in cap. auditis, num. 8. de praescrip. Felinus in dict. cap. de quarta, num. 27. & seqq. eod. tit. Balbus in tract. de praescrip. 2. part. 3. part. princip. & in repet. l. Celsus, num. 12. D. de usucap. quam in calce eiusdem tractatus adiecit Mencha. lib. 2. controver. illust. cap. 77. a num. 14. Covar. in reg. possessor. 2. part. §. 7. ex num. 5. vers. Secunda conclusio, Burgos de Paz cons. 41. num. 13. Molina de primog. lib. 2. cap. 6. a num. 68. Osascus decis. Pedemon. 160. num. 10. & decis. 101. numer. 31. Sarmient. lib. 1. select. cap. 6. num. 3. Menoch. cons. 2. num. 341. & plures alij relati a Franc. Vivio 1. tom. commun. opin. verb. Praescriptio, & verb. Titulus, Pinelo, & eius additionatore in auth. nisi tricennale, num 12. C. de bon. mater. & Petr. Gilkenius ubi supra, & novissimus AEgidius Benedictus, qui cum haec typis darem ad meas manus pervenit, in l. ex hoc iure, D. de iustitia & iure, 1. p. c. 3. num. 23. & 24. Quinimo, si titulus probabilis, & tolerabilis sit, & per errorem iuris, aut etiam facti dubij conflatus, in quacunque praescriptione etiam ordinaria, & quae titulum desiderat, sufficere poterit, ut per tex. in c. cum dilectus de consuetud. probant communiter omnes scribentes ibidem, & in dict. cap. de quarta de praescrip. post glos. ibi verbo, Se posse tueri, & resolvit Covar. vbi sup. n. 9. Molina n. 69. Menoch. num. 305. Vivius pag. 280. Pinel. d. num. 12. vers. In iurisperito, & in l. 2. C. de rescind. 2. p. cap. 4. num. 40. & Gilkenius, qui plurimos refert ubi supra num. 2. & 3. # 3 CAPVT III. In quo specialius de eodem praescriptionis titulo agitur, eiusque virtute etiam maris tractus, & littora quaeri, & aliorum in illis navigationes, & negotiationes prohiberi posse, probatur. SVMMARIVM Capitis III. -  1 Praescriptio aliquando sumitur pro usucapione, & acquisitione. -  2 Praescriptionis frequentior acceptio, exceptionem, & retentionem significat. -  3 Praescriptionis variae definitiones, remissive. -  4 Vsucapio a Cicer. & I. C. appellatur finis litium. -  5 L. 1. D. de usucap. & l. ult. D. pro suo illustrantur. -  6 Praescriptio non est contra aequitatem naturalem. -  7 Lites minui, & finiri maxime expedit Reip. propter earum damna & dispendia. -  8 L. 4. vers. Non tamen, & aliae quae de litium execratione agunt, referuntur, & exornantur. -  9 Themistoclis notabile dictum circa litium detestationem. -  10 Praescriptionem de iure civili esse, & ideo inter supremos Principes locum habere non posse, opinatur Menchaca, qui reprobatur. -  11 Principes supremi non ligantur iure civili, sed tantum naturali, aut gentium. -  12 Incognitus Auctor Maris liberi, argumento Menchacae nimis exultat. -  13 Gloriosum victoriae genus videtur, quod ex testimonio adversariorum elicitur, ex Claud. Mamertino. -  14 Praescriptio iuris gentium hodie dici potest, cum omnes nationes ea utantur. Et num. 17. -  15 Iuri gentium ea tribui possunt, quae etiam iure civili inducta ab alijs gentibus communiter recepta fuerunt. -  16 Praescriptio attenta materia iuris gentium est, & ideo ius per eam quaesitum a Principe tolli non potest, ex Ant. Petra. -  17 Petrus Gilkenius Menchacae opinionem ex professo impugnat, & damnat. -  18 Praescriptionem contra, & inter supremos Principes & Respublicas liberas dari, & practicari debere plura iura testantur. -  19 Principes suis pactis ligantur, & eorum contractus habent vim legis. -  20 Praescriptio habet vim pacti, & constituti, & habetur pro veritate. -  21 Praescriptionis iura & effectus inter nullos magis observari convenit quam inter supremos Principes. Et quare? -  22 Regna omnia, & imperia sola antiquitatis tuitione subsistunt. -  23 Praescriptionem si quis inter Principes tollat, bella gravissima in mundum inijciet. -  24 Bellorum damna multa sunt, & graviora, quam quae ex litibus privatorum oriri possunt. -  25 Bellum dicitur per antiphrasim quasi minime bellum, & alia eius etymologia ex Cassiodoro. -  26 Principes melius faciunt ubi ratione potius & iure, quam armis & bellis suas lites componunt, & Cassiodori verba hoc graviter suadentia. -  27 Incognitus quibus rationibus impugnet ius navigationis maris Indici, quod nostri Reges sibi praesumunt. -  28 Mare & littora maris gentium iure communia omnium esse dicuntur. -  29 D. Ambros. locus refertur, eos notantis qui maris sinus sibi applicare, aut acquirere cupiunt. -  30 AEgid. Bened. & Seraph. Freitas Lusitani, qualiter novissime respondeant argumentis Incogniti. -  31 Maris ut terrae ius, cum prohibitione navigationis exterorum per Pontificem nostris Regibus concedi potuit. -  32 Papa fecit, ergo potuit, valet consequentia -  33 Pontifex Romanus repraesentat personam Noe, & Christi, qui habuerunt possessionem, & dominium maris. -  34 Venetorum Respublica habet ius maris Adriatici ex donatione Alex. III. R. Pont. & plene de eius historia, & an certa sit? -  35 Maris & littorum proprietas licet in universum a nemine occupari, vel acquiri possit, eorum tamen protectio pertinet ad Principies, quorum territorijs adiacent. Principes supremi possunt exercere imperium collectas, & vectigalia imponere in mari, & portubus sui territorij, ibidem. -  36 Maris varios sinus vel tractus proprio iure sibi vendicant plures Principes & Respublicae liberae, qui referuntur. -  37 Mare venit sub nomine territorij. -  38 Mare saepe sumit nomen a terris finitimis & in eo summe oportet delicta cohibere. -  39 Nautarum & maritimorum hominum fera & improba natura est, & quare? -  40 Princeps concesso castro, concedere videtur ius quod habet in mari, & in aquis ex doctrina Innocentij. -  41 Maris iurisdictio an etiam ad loca remota extendatur? -  42 Maris sicut & aridae confines assignari possunt, & an proprius pertinentiae vocentur? -  43 Aeris elementum est commune omnium, & nihilominus habemus ius in coelo, quod est supra domus nostras vel fundos. -  44 Immunitate Ecclesiastica gaudet qui in aere supra coemeterium ex fenestra pendens apprehensus fuit. -  45 Tributa pro aere & umbra aliqui Imperatores exegerunt. -  46 Lex deprecatio ad l. Rhod. de iact. in illis verb. Lex autem maris, exponitur. -  47 Leges ut quis in aliquo loco dare possit, eius Imperium habere debet. -  48 Maris dominium non pertinere ad Imperatorem ridiculum est secundum Alciatum. -  49 Leges Rhodiae, & aliae de mari, & rebus ad mare & navigationes pertinentes a diversis Principibus latae arguunt eos in ipso mari imperium habere. -  50 Mare, & maris littora hodie ex communi totius Orbis usu, in dominio & iure Principum esse videntur. -  51 Maris Imperium in Romanis agnoscit Virg. Claud. & alij. -  52 Ezechiel locus exponitur, ubi insulam Tyri, dominam maris esse dicit. -  53 Tyria maria adagium unde natum? -  54 Maris primum dominum Minoem facit Strabo, & Diodor. Neptunum, & quare? -  55 Navium inventores primi qui fuerint? -  56 Reges Hispaniae iustius quam Neptunus se maris Oceani dominos vocare possunt, & quare? -  57 Maris & littorum usus omnibus competit. -  58 Communia quae sunt, praeoccupanti cedunt. -  59 Procuratores vel executores si duo aut plures in solidum fuerint nominati, qui praeoccupaverit, solus aget. -  60 Iurisdictionem qualiter quis acquirat, eam exercens in loco, quem non constat esse de alterius iurisdictione? -  61 Praeoccupatio loci communis per Principem facta, ei dominium tribuit. -  62 Praescriptio longi temporis sufficiens videtur ad obtinenda loca iure gentium publica vel communia. -  63 L. si quisquam de divers. & temp. praescrip. & l. sane si maris, D. de iniurijs expenduntur & illustrantur. -  64 Principes supremi interdictis non indigent ad iura sua retinenda vel recuperanda, cum ipsi sibi ius dicant. -  65 L. fin. D. de usucap. explicatur, & conciliatur cum d. l. si quisquam. -  66 Ius in mari vel alio loco publico longa possessione quaesitum, interim durat, dum quis eo uti non desinit. -  67 Maris vel alterius loci publici possessioni, longo tempore praescriptae, qui insistit, alterum eodem iure uti prohibet. -  68 Piscandi & venandi ius an, & qualiter licite in locis iure gentium communibus, quaeri possit, & alijs prohiberi? -  69 L. 1. & 2. & aliae tit. 8. lib. 7. recop. quae de piscatione agunt, declarantur. -  70 Navigatio maris Indici iuste a nostris Regibus alijs nationibus prohibetur. -  71 Praescriptio 30. vel 40. annorum cum titulo concessionis Pontificiae sufficit ad quaerendum ius maris Indici. -  72 Praescriptio Imperij & navigationis Indiarum non solum est quadragenaria, sed plus quam centenaria & immemorialis. -  73 Centenaria praescriptio est potentior quam immemorialis. -  74 Praescriptio immemorialis est sufficiens ad aequirendum non solum usum sed & dominium maris, & littorum publicorum. -  75 Veneti praescriptione immemorabili defendunt dominium, & gabellas maris Adriatici. -  76 Praescriptio immemorialis habet vim tituli & privilegij, & operatur plures alios effectus. -  77 Praescriptio immemorabilis nunquam censetur exclusa. -  78 Bona fides requiritur etiam in praescriptione immemorabili. -  79 Reges nostri semper bonam fidem habuerunt in conquisitione & retentione Imperij Indiarum. -  80 Bonae fidei possessor est etiam ille, qui habet conscientiam dubiam. -  81 Possessor in dubio potius debet sibi ipsi favere, quam dissuadere, ex notabili doctrina Baldi. SEd quando de vi, & effectu praescriptionis circa hanc Indiarum retentionem, de qua loquimur, agere coepimus, operepretium erit eundem titulum specialius, adhuc, & diligentius examinare, & a vanis quibusdam Novatorum calumnijs defendere. Est enim [sect. 1] tum ad acquirendum usitatissimus, quatenus praescriptio sumi solet pro usucapione, sive modo acquisitionis, qui ex longa possessione procedit, ut in l. ei a quo 21. & l. fin. D. de usucap. l. si duo 23. §. 1. D. de iur. iurand. l. 3. D. de requit. reis, l. qui alienam 54. D. de evict. l. quinque pedum, C. fin. regund. cum alijs traditis a Connano lib. 3. comment. cap. 11. numer. 2. Prateio, Brisson. & Calino de verbor. sign. verb. Praescriptio, Cuiac. & Hotman. in principio institution. de usucap. ubi etiam Vulteius numer. 6. & 10. Tum [sect. 2] vero, maxime efficax ad retinendum, cum praescriptio proprius, & frequentius pro exceptione sumatur, quae ex definito tempore substantiam capiens, possessorem dominum efficit, & plenam ei in posterum securitatem indulget, ut constare poterit ex l. 1. D. de usucap. l. ult. D. pro suo, l. cum notissimi, C. de praescript. 30. vel 40. an. l. 1. C. de commun. rerum alien. cap. vigilanti, de praescript. Et [sect. 3] ex varijs ipsius praescriptionis definitionibus, quas tradit gloss. in cap. in summa 4. quaest. 3. Panormit. Felin. Alciat. & alij in rub. de praescrip. Dom. Covarruvias in regul. possessor. 1. part. relect. cap. un. numer. 4. Connan. Brisson. & alij ubi supra. Parlador. lib. 1. quotid. §. 1. Donel. lib. 5. comment. cap. 4. & lib. 22. cap. 1. ubi Osuald. qui alios adducit, & Petr. Gilken. in tractat. de praescription. 1. par. cap. 2. num. 21. & sequentibus. Vnde [sect. 4] merito Cicero in Orat. pro Cecina usucapionem appellat finem solicitudinis a periculo litium, & I. C. in dict. l. 1. D. de usucapion. l. ultim. D. pro suo, princ. inst. de usucap. bono publico inductam esse testantur, ne rerum dominia sint in incerto, & ut aliquis litium finis esset, quae loca [sect. 5] late exornant DD. praecipue Alciat. & Beroius in dicta rubrica de praescription. Theologi omnes in 4. distinct. 5. Summistae, verb. praescriptio, Fortun. Garsia in l. 1. De. de iustitia & iure, Balbus in tractat. de praescript. 1. part. quaest. 5. Covarruvias ubi supr. 3. part. in princip. Pinel. in authent. nisi tricennale num. 39. C. de bon. matern. Menoch. de arbitrar. quaest. 49. Petr. Gregor. lib. 40. Syntag. cap. ultim. Raevard. ad leg. Scribon. capit. 3. Donel. dict. lib. 5. cap. 3. Angel. Matthaeacius de via & ratione iuris, lib. 1. cap. 11. num. 10. Everar. Broncorst. cent. 4. antinom. cap. 2. & plures alij relati a Gilken. ubi supr. 1. part. cap. 1. ubi ostendunt, praescriptionis [sect. 6] beneficium non esse contra aequitatem naturalem, reprobata Accurs. sententia, qui secus existimavit in dict. l. 1. D de usucap. cum ex ea, inter alia, praedictum commodum finiendarum, vel minuendarum litium resultet. Quod vel ad ostendendam eius uti[sect. 7]litatem & necessitatem sufficeret, cum nihil magis providi quique Legislatores, & Rerumpublicarum gubernatores curare debeant, & soleant, quam ut litibus finis imponatur, propter damna, incommoda & dispendia, quae ex illis resultant, & generantur, ut [sect. 8] constat ex text. in l. 4. versic. Non tamen, D. de alienat. iud. l. 3. §. tametsi, D. de recep. arb. l. servus 19. versic. Sed si, D. de obligat. & action. l. 1. C. de novo Cod. faci. cap. finem litibus, de dolo & contum. Clement. dispendiosam, de iudicijs, cum alijs late congestis a Luca de Penna in l. litibus, C. de agricol. & censit. Cattel. Cota in memor. verb. Lites cito, Sylva nupt. lib. 6. num. 8. cum sequenti, Tiraquel. de retract. lignag. §. 8. gloss. 7. ex num. 20. Tiber. Decian. respons. 70. numer. 39. vol. 3. Histor. fori Roman. lib. 5. cap. 17. Balduin. in prolegom. ad tit. inst. de action. Brisson. verb. Litibus teri, Radulphus Fornet. lib. 3. rer. quotid. cap. 1. Gilken. dict. cap. 1. num. 38. & Cardin. Tuscho practic. conclus. iur. litt. L. conclus. 383. & 384. Quibus addo [sect. 9] Themistoclem, qui, ut refert AElianus lib. 9. de var. hist. pag. mihi 152. dicere solebat, quod si duae sibi monstrarentur viae, una quae ad tribunal, altera, quae ad inferos tenderet, libentius multo hanc, quam illam ingrederetur. Quamvis hoc dictum Demostheni tribuat Pet. Nannius in Polyanthea, verb. Regnum, ad finem, pag. mihi 714. Neque [sect. 10] his aliquid officiet, aut tituli, de quo agimus, vires & auctoritatem comminuet, nova opinio Ferdin. Menchacae lib. 1. controvers. illustr. cap. 55. num. 28. & cap. 89. num. 32. ubi probare intendit, praescriptionem inter Supremos Principes locum habere non posse, eo quod iure civili inventa dicatur, dict. princ. inst. de usu cap. quo [sect. 11] eiusmodi Principes non ligantur, l. Princeps, D. de legib. sed tantum naturali, aut gentium, secundum doctrinam Baldi in l. 1. D. de const. Princip. Alex. cons. ult. lib. 4. col. 7. & Anton. de Butrio in cap. quae in Ecclesiarum, col. penult. de constit. Nam [sect. 12] licet hic argumento nimis exultet Incognitus in tractat. Mare liberum, ut refert Seraph. Freit. de Imper. Asiat. cap. 13. numer. 2. quasi, qui nos auctoritate Hispani Doctoris convincat, ut enim dixit [sect. 13] Claud. Mamertinus lib. 11. cap. 10. relatus a Iusto Lipsio advers. Dialogist. cap. 22: Gloriosum victoriae genus est, ab eo cum quo decertem, arma capere, quaesitumque adversario testem, illinc stare & isthinc dicere. Facile tamen ei respondetur ab eodem Freitas cap. 14. numer. 1. praescriptionem [sect. 14] etsi forte civili Romanorum iure originem, & temporis praefinitionem acceperit, cum tamen ab aliquibus nationibus, antea etiam cognita fuisset, & postea ab omnibus communi consensu recepta reperiatur, iuris gentium reputari debere, ex [sect. 15] late traditis a Ias. in l. ex hoc iure, num. 46. & sequentib. D. de iust. & iure, Dom. Covarr. in d. reg. possessor. 1. par. §. 1. num. ult. & lib. 1. var. cap. 5. ad. fin. Pinel. in rubr. C. de rescind. vend. 1. part. cap. 1. Alvar. Valasc. de iure emphyt. q. 3. num. 2. D. Ant. Pichard. in rubr. inst. de empt. & vend. num. 19. & novissime AEgid. Bened. in d. l. ex hoc iure, cap. 8. a num. 6. Vltra quos [sect. 16] eandem sententiam tenet Pet. Ant. Petra in tract. de potest. Princip. cap. 25. num. 34. ubi adversus Rebuf. defendit, praescriptionem, attenta materia iuris gentium esse, argum. l. adeo, §. praeterea, vers. Plane si longiori tempore, D. de acq. rer. dom. atque adeo ius per eam quaesitum, per Principem tolli non posse. Et magis in [sect. 17] nostris terminis Petr. Gilken. d. tract. de. praescript. 3. p. c. 11. ubi ex professo contra praedictam Menchacae opinionem scribens, ac disputans, recte concludit, nullam sub toto Christiano nomine regionem esse, quae usucapionis, vel praescriptionis iura, saltem propria lege, aut consuetudine non admiserit. Et nedum [sect. 18] unam, verum infinitas pene leges extare, quibus edocemur, contra Principes, praescriptionis vires locum habere, sive ius Civile, sive ius Canonicum intueamur, sive spectemus personam Imperatoris, sive Romani Pontificis, ut constat ex l. in omnibus, l. intra quatuor, D. de divers. & tempor. praescript. l. 2. C. de vectigal. & commis. l. querelam, D. de falsis, l. fin. C. de fund. patrimon. lib. 11. cap. cum nobis, capit. ad audientiam, capit. diligenti, de praescription. iunctis alijs, quae late congerit Abbas consil. 82. lib. 1. & cons. 62. lib. 2. Socin. regul. 28. & Cardinal. Tuschus littera P. conclus. 534. num. 13. & sequentibus. Hocque admitti etiam, & probari debere, ubi inter Reges, civitates, aut provincias liberas, contentio aliqua orta sit, quae immemorabilis temporis suffragio sublata dicatur, sive lis sit de rebus privatis, sive de publicis, aut Regalibus, vel confinibus. Etenim si [sect. 19] pactum, aut contractus Principes obligat, l. Caesar, D. de publican. cap. 1. de probat. imo & vim legis habere dicitur, l. donationes, quas Divus 26. C. de donat. inter. cum innumeris, quae refert ipse idem Menchaca lib. 3. De success. creat. §. 26. ex num. 2. Cened. in collect. 167. Ad Decretal. sup. dict. cap. 1. de probation. DD. in l. 1. & in l. conventionum, D. de pact. ubi Duarenus, & Ioan. Horozcus, & elegantissimus Ferdin. Mendoca, 1. part. cap. 5. Pinel. in rubrica, C. de rescind. 1. par. cap. 2. Dom. Greg. Lopez Madera lib. singul. animadvers. iur. civil. c. 35. Morla in empor. iur. super titul. de pactis, quaest. 1. ex numer. 67. Everard. Bronc. antinom. centur. 1. cap. 11. & Vincent. Cabotius lib. 2. variar. disput. cap. 10. Cur non dicemus antiquitatis praerogativam, utrique populo, vel Principi competere? Cum [sect. 20] vetustas habeat vim pacti, & constituti & legis, l. hoc iure, §. ductus aquae, D. de aqua quotidiana, & aestiva, l. in summa, in principio, & §. 1. & l. ultima, D. de aqua pluvia arcenda, l. quominus, D. de fluminib. ubi Bartolus numero 99. Antonius Gabriel commun. opinion. titulo de praescription. conslus. 1. numer. 76. & plurimi alij, quos refert & sequitur Brunorus a Sole in locis communib. verbo, Praescriptio, pagina 874. Imo & pro veritate habeatur, secundum gloss. in l. 1. C. de servit. & aqua, l. si pupillus, §. fin. de adm. tut. Bald. in l. cum causam, numer. 5. de probat. Felin. in rubrica de praescription. num. 3. vers. Fallit, & in cap. cum accessissent, num. 48. de constit. Paris. cons. 27. num. 33. vol. 1. Bald. consil. 13. lib. 4. Socin. consil. 86. num. 12. lib. 1. & 166. num. 12. lib. 2. & Peregr. de iure fisci, lib. 8. num. 12. Quibus [sect. 21] ( & sane non minus efficaciter) addere possumus tantum abesse ut iuris civilis regulis, hoc est boni & aequi rationibus adversetur, quod inter supremos Principes praescriptionum iura serventur, ut potius inter nullos alios magis custodiri & observari debeant. Nam si ratio excusandarum vel minuendarum litium inter privatos praescriptionem induxit, ut supra retulimus, longe fortius ad Principum causas eandem porrigere convenit: cum omnes [sect. 22] ipsorum ditiones, hac sola, ut plurimum, antiquitatis tuitione subsistant, ut diximus sup. lib. 2. cap. 6. n. 43. & seq. & cum Bellarm. Molina, & alijs probabimus infr. cap. seq. ex n. 36. & de Indijs nostris loquens Ioseph. Acosta lib. 2. de procur. Ind. sal. cap. 11. & lib. 3. cap. 3. & Seraph. Freit. de Imp. Asiat. c. 14. n. 1. 6. & 7. ¶ Cuius [sect. 23] vim, & effectum si quis temeraria doctrinae novitate convellat, nihil aliud quam bellorum semina, quibus totus mundus ardeat, in Orbem inijciet, quorum [sect. 24] quanta sint damna, & quam exitialia, privatorumque litibus graviora, late, aliud agentes, prosequimur infr. hoc lib. cap. 6. num. 42. & seqq. & novissime ostendit Balth. Chavas. lib. 2. de perfect. pruden. cap. 8. §. 1. pag. 365. ubi proinde bellum solis inexpertis dulce appellari, inquit: [sect. 25] ita vocatum esse per antiphrasim, quod minime Bellum sit; sicut Parcae, quod minime parcant, & lucus, quod minime luceat, & montes quod minime moveantur, quam etymologiam, licet inter alias probet Ioan. Funger. in etymolog. Graeco Latino, verb. Bellum, Cassiodor. tamen lib. 1. variar. epistol. 30. a Belo Assyriorum Rege dictum existimat, quod is primus ferreum gladium produxerit, cum antea, inter ipsos quoque adversarios, non essent armata certamina: sed pugnis sed lacesserent, unde & pugna nomen accepit; atque eapropter statim bellum vocat: Consilium atrox, crudele praesidium, ferinam certationem. Et [sect. 26] longe melius pios Principes facturos inquit, si per legitimos tramites persequantur, quae ad se pertinere contendunt: Quid enim discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare? Impoenitenda est ultio, quae de legibus venit, & excellenter videtur depulsato triumphasse, qui victor pronuntiatur a iudice. Et lib. 7. epistol. 3. In causa possint iura non brachia, nam cur eligant quaerere violenta, qui praesentia probantur habere indicia. Sed adhuc (ut audio) Incognitus urget, & [sect. 27] eiusdem Menchacae vestigijs insistens, probare contendit, neque Pontificiae concessionis, neque occupationis vel praescriptionis titulos nostris Regibus proficere posse, saltem quoad acquirendum, vel retinendum maris, & littorum maris dominium, quod in his Occidentalibus regionibus sibi vendicant, & multo minus ad navigationes, & commercia extraneorum ad illas, & in illis interdicendas & impediendas. Eo quod, ut ipsi inquiunt, haec omnia [sect. 28] iure gentium communia sint, & sine eius violatione, ac transgressione a nemine concedi, occupari, praescribi, vel alijs prohiberi possint, iuxta text. in l. nemo igitur, D. de rer. divis. l. venditor, D. commun. praed. l. usucapionem 9. & l. fin. D. de usucap. l. quod in littore, D. de acquit. rerum domin. l. littora 51. D. de contrah. empt. l. 2. §. si quis in mari, & l. littora 3. D. ne quid in loco pub. l. iniuriarum 13. §. si quis me prohibeat, D. de iniurijs, §. & quidem, instit. de rer. divis. l. 7. tit. 29. part. 3. ibi: No lo pueda ningum ome ganar por tiempo, cum alijs, quae ex Cicerone, Virgilio, Ovid. Plin. & alijs retulimus sup. lib. 2. cap. 20. num. 34. & sequentibus, & cap. 25. ex num. 37. usque ad finem. Quibus [sect. 29] arridens D. Ambrosius lib. 5. Hexam. cap. 10. nimiam hanc superbiam, sive cupiditatem aliquorum Principum, qui etiam ad maris spatia suae dominationis terminos extendere volunt, his verbis notare videtur: Spatia maris sibi vindicant iure mancipij, pisciumque iura, sicut vernacularum, conditione servitij sibi subiecta commemorant: Iste, inquit, Sinus maris meus est, ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. Et de Nabuthe cap. 3: Inducis mare intra praedia tua, ne desint belluae, producis finem terrae, ne possis habere finitimum. Et eodem respicit Balduin. in dict. §. & siquidem, numer. 3. inquiens: Quo nunc ergo iure nostri Principes, quod natura voluit esse liberum & commune, servum propriumque faciunt? Quo iure Venetis mare Adriaeticum, Genensibus Ligusticum servit? Verum [sect. 30] his argumentis plene, postquam haec scripseram, respondisse reperio AEgid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, 1. par. cap. 3. ex num. 13. & plenius Seraph. Freit. de Imp. Asiat. ex cap. 10. ad 15. dum Lusitanorum navigationes ad Indiam Orientalem defendere curant, Lusitani ambo, ambo quidem eruditione florentes, & ut cum Virgil. loquar AEneid. 6: Et cantare pares, & respondere parati. Sed nos, qui de Occidentalibus agimus, ut circa eas aliquid etiam praestitisse videamur, ultra ea, quae ab illis tradita sunt, breviter respondemus. Primo non [sect. 31] facile concedendum esse Incognito, quod Romani Pontificis donatio Hispaniae Regibus facta, hoc ius Indici maris, & navigationum, ac littorum eius, etiam cum prohibitione aliorum concedere non potuerit. Nam etsi hoc admittat Seraph. ubi sup. cap. 12. Nos tamen pluribus hanc Romanae sedis temporalem in totum Orbem potestatem adstruximus sup. lib. 2. cap. 23. 24. 25. ubi ipsas etiam Alex. VI. Calixti III. Nicolai V. & aliorum R. Pont. Bullas retulimus, quibus expressis verbis, maria quoque Indiarum, & ius aliorum navigationes in eisdem prohibendi, Castellae & Lusitaniae Regibus concessa videmus. Vnde ut ibidem saepe probavimus, amplius apud Catholicos inquirendum non est, cum valeat consequentia, Papa [sect. 32] fecit, ergo potuit, de quo etiam plene agit Redoanus in tract. de spolijs Eccles. q. 7. §. occurrit, n. 51. & seqq. & Ant. Petra de potest. Princip. cap. 3. q. 4. n. 8. Et in specie, quod ad maris etiam dominium concedendum extendatur, probat Marta de iurisd. 1. par. cap. 26. num. 55. & magis expresse ac disserte Camill. Borrell. de praest. Reg. Cathol. cap. 46. num. 230. & seqq. docens [sect. 33] Romanum Pontificem Noe, & Christi Domini personam repraesentare, quorum ille per arcam, hic per lignum Crucis mundum servavit, & ex investitura sibi a Deo sacta, maris dominium, ac corporalem possessionem accepit, iuxta illud Matth. 8. & Marc. 5: Quis est hic, quia venti, & mare obediunt ei? Et Lucae 8. Hinc surgens imperavit ventis, & mari, & facta est trenquillitas magna, & ambulavit supra mare. Neque hoc [sect. 34] novum videri debet, vel solo exemplo donationis Alex. VI. aut Calisti III. subsistere, cum Serenissima Venetorum Respublica, ex simili alia alterius Pontificis Alex. III. concessione, & longa quasi possessione, Adriatici maris dominium sibi praesumat, & in eo iurisdictionem exerceat, & vectigalium commoda exigat. Iniquiunt enim eiusdem Reipublicae historici, & alij, qui ab ipsis acceperunt, quod cum praedictus Pontifex, furorem irati Friderici Aenobarbi Imperatoris sugiens, sese Venetias contulisset, ibi Sebastiano Zanae Duci XL. a bello, quod in favorem Pontificis contra Imperatorem gesserat, victori reverso, victoriam gratulatus, annulum aureum porrexit: Accipe (inquiens) Ciane, me Auctorem ipsum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu, tuique succesores quot annis statuto die servabitis, ut omnis posteritas intelligat maris possessionem iure belli vestram esse quandoque factam, atque uti uxorem viro, ita illud vestro subiacere imperio. Cuius tam memorandi facinoris solemnia a Principe Venetorum, a Senatu, & universo Magistratuum ordine, purpura & ostro induto, maxima pompa solemnique apparatu, ingenti civium, ac multarum cymbarum frequentia, apud littora maris singulis annis Ascenionis Dominicae die peraguntur, & aureo annulo Neptunum, mareve ipsum, ut uxorem viro sibi despondent, & subarrhant, ut late recensent Anton. Sabell. decad. 1. histor. lib. 7. Villamontius lib. 1. suae peregrinat. cap. 34. Pet. Iustin. & Gabr. Simeon lib. 2. hist. Venet. Gaspar Contaren. lib. 1. de rep. Venet. Nicol. Dolionus in compend. histor. par. 3. Vannoz. 3. par. Politic. numero 8090. Ludov. Grotus Caecus Adriae, oratione 7. fol. 38. pagina 2. Martin. Delrius disquisit. Magic. lib. 4. cap. 2. quaest. 6. sect. 3. & novissime eum transcribens Balth. Chavas. de perfect. prud. lib. 1. cap. 9. pag. 211. Qui tamen tres ultimi Auctores concessionis verba paulo aliter referunt, & Imperatorem, Pontifici adversum, non Fridericum, sed Othonem eius filium fuisse perperam tradunt. ¶ Et ex nostris iuris Interpretibus, eiusdem donationis mentionem faciunt Petr. Gregor. lib. 3. Syntag. cap. 3. numer. 1. Marc. Mantua in Enchirid. rer. singul. cap. 104. Angel. Matthaeacius de via & ratione iur. cap. 36. num. 18. fol. 72. Thadaeus Piso Toacius in §. & siquidem inst. de rer. divis. qui allegat gloss. in l. usum aquae, C. de aquae ductu, lib. 11. & latius Camill. Borrell. dict. cap. 46. num. 233. Peregrinus de iure fisci lib. 8. numer. 18. & seq. Ioan. Bapt. Lupus in tract. de illegit. comment. 3. §. 63. numer. 12. Seraphin. dict. cap. 10. numer. 32. Cardin. Tusch. practic. conclus. iur. rom. 8. verb. Venetiarum, conclus. 78. & seq. & melius Ioan. Franc. a Ponte in tract. de potest. Proreg. tit. de triremib. numer. 41. & seqq. & eruditissimus & nunquam satis laudatus dom. Regens Ioan. Bapt. Valenc. Velazquez cons. 100. num. 56. ubi bene advertunt, & notant, mirum videri, quod huius concessionis, nec a Romoaldo, Othone Frisingensi, Gothifrid. Viterbiensi illius temporis scriptoribus, neque a Platina in vita dicti Alex. III. aut a recentioribus Chronologis mentio aliqua facta fuerit. Et ego addo, apud Illustr. etiam Cardin. Baron. nullatenus reperiri, quamvis totum fere duodecimum tomum Annal. Eccles. in vita & gestis huius Alexand. III. consumat, & anno 1177. §. 6. & §. 18. de eius fuga in Venetias agat, & de Rosa aurea, & alijs gratijs & indulgentijs Sebastiano Zanco, & Reip. Venetorum ab eodem Pontifice concessis. Secundo respondeo, [sect. 35] regulariter quidem verum esse, quod Incognitus tradit, mare nimirum & maris littora, & navigationem, ac commerciorum iura omnibus communia esse, nullumque sibi harum rerum dominium, vel proprietatem usurpare, vel occupare posse. Neque enim tam latum & immensum aequor integram possessionem, vel occupationem privatorum admittit, ut bene observat Vvesemb. in §. 1. numer. 4. instit. de rerum divis. Hoc tamen non impedire, quin Imperatores, Reges & alij supremi Principes, protectionem & iurisdictionem marium & littorum, suis imperijs adiacentium, habeant, & cum inhibitione etiam asiorum exerceant, inibique leges statuant, vectigaliaque & portagia, prout sibi iustum visum fuerit, imponant & exigant. Quo respectu, nihil magis frequens, aut vulgare inter utriusque iuris Doctores esse videtur, quam ut maris imperium, ad illum supremum Principem pertineat, qui in continenti proxima imperat, ut etiam tetigi dict. lib. 2. cap. 6. num. 22. ubi plures ad hoc Auctores adduxi, & ultra eos, idem graviter & docte prosequitur Baldus consil. 51: quaeritur an Florentini? num. 2. lib. 4. probans mare dici de districtu illius civitatis, vel loci, qui confinat cum mari, in quantum se extendit territorium terrae prope mare. Et hoc etiam prosequitur idem Bald. in l. cum proponas, de nautico foenore, ubi de collectis & vectigalibus loquitur. Et absque dubio in mari Mediterraneo procedere docent glossa & Bartol. in l. sane si maris, D. de iniurijs, Ias. in dict. l. ex hoc iure, num. 27. ubi loquitur de Gulpho Venetorum, Hippolyt. de Marsilijs in l. fin. de iurisdict. omn. iud. num. 183. Matthae. de Afflict. in titul. quae sint Regalia, verb. Vectigalia, numer. 101. Belluga in Speculo Princip. rubric. 30. Anton. Corsetus singul. 154. verbo Iurisdictio, Ioannes Garcia de expens. cap. 21. num. 34. & 35. Cancer. 1. part. variar. cap. 13. num. 236. Raudens. decis. 8. num. 2. Vvesemb. in §. insula, instit. de rerum diuis. Sixtinus Regnerus de Regalib. lib. 2. cap. 4. Cabedus decis. Lusitan. 2. part. decis. 46. & 47. Calistus Remirez de leg. Reg. Aragon. §. 30. num. 21. & 22. Peregrin. dict. lib. 8. de iure fisci, num. 4. & seqq Valencuela plures alios recensens dict. cons. 100. num. 55. & late Osascus decis. Pedemont. 155. ubi loquitur de Duce Sabaudiae, qui imposuit pedagia, & vectigalia in suo mari, & cum prohibitione aliorum ibidem iurisdictionem exercet. ¶ Prout [sect. 36] & faciunt, & facere possunt, iuxta sententiam eorundem auctorum Veneti, in mari Adriatico, Genuenses in Ligurico, Romani in Tyrrheno, Graeci in Ionio & AEgeo, Galli in Narbonensi, & Hispani in Indico Orientali & Occidentali: quia [sect. 37] mare & aquae veniunt sub nomine territorij, arg. tex. in l. venditor, D. com. praed. l. insulae Italiae, cum ibi notatis, D. de iudicijs, l. inter eos cum seqq. D. de acq. rer. dom. l. notionem, §. 1. & l. portus, D. de verb. sign. l. 1. §. statio, D. de flumin. l. 1. §. fin. D. de rer. divis. cap. licet ubi glos. & Bald. num. 2. de ferijs, cap. unic. quae sint Rega. in usib. feud. & eorum quae tradit glos. verb. Territorium, & post eam Geminian. & alij in cap. ubi periculum, de elect. lib. 6. cap. ex litteris, ad finem, de probat. cap. accedens el 2. ad fin. ubi etiam Bald. in fin. ut lite non contest. Felinus in cap. Rodulphus num. 12. & seq. de rescrip. Decius in d. l. fin. de iurisd. num. 9. Bald. in l. beneficium col. 2. de constit. Princip. Ruinus cons. 18. num. 16. lib. 1. Roder. Suarez allegat. 17. per totam, Anton. Vacca in l. 2. D. de rerum divis. Menchaca lib. 2. controvers. illust. cap. 9. Marin. Freccia de subfeud. lib. 2. tit. quis dicatur Dux vel March. num. 4. & 5. fol. 119. Camill. Borrel. de praest. Reg. Cathol. cap. 9. ex num. 45. & cap. 46. ex n. 227. & in sum. decis. tit. 41. de iurisd. omn. iud. num. 125. fol. 158. Benvenut. Stracca de navigat. num 6. Ponte ubi sup. num. 41. & seqq. Sixtin. Cabedus, & Valencuela ubi sup. Bobad. in Politic. lib. 4. cap. 2. num. 69. & cap. 5. num. 6. Matthaeac. dict. cap. 36. num. 11. & 14. & latissime Peregrin. d. tit. 8. num. 9. cum seqq. AEgid. Bened. & Seraph. Freitas in locis supra relatis, & Pet. Greg. omnino videndus lib. 9. de Repub. c. 1. n. 27. & lib. 1. Syntag. cap. 3. n. 5. & lib. 3. cap. 14. num. 7. ubi huius rei elegantes rationes adducit, & [sect. 38] mari semper a vicinis locis nomina tribui probat, & nulla in parte oportere severius & accuratius legum aculeis delinquentium peccata compescere, quam in mari, & maritimis regionibus, propter [sect. 39] gravia & frequentia nautarum, & incolentium facinora, & inhumanam ac feram eorum naturam, quae veluti ex salsuginoso humore contracta, qua in illis dominatur, mentem obnubilat, atque ad noxia quaeque impellit, prout etiam animadvertit Levin. Lemnius lib. 5. de occul. nat. mirac. c. 16. ¶ Quibus [sect. 40] mire convenit Innoc. in cap. cum ad sedem, de restit. spol. cuius doctrinam refert & sequitur Tiber. Decia. respons. 123. num. 25. vol. 3 ubi ait, quod si Princeps concedit castrum, intelligitur concedere & territorium, & omnia emolumenta, quae ex eis quoquomodo capere poterat, tam in terra, quam in mari, & in aquis. Et hoc [sect. 41] non solum ad propinquam maris regionem, vel intra centum milliaria contrahendum est, ut sentire videtur Bartol. in tract. de insula, §. nullius, num. 1. Paul. Castrens. in l. Caesar de publi. & vectiga. & Hieron. de Monte in tract. de fin. regund. c. 9. n. 3. quos sequitur Gomez de Leon alleg. 12. n. 2. verumetiam ad valde remotam, si tamen nulli alij propinquior sit, ut bene ostendit Roder. Xuar. d. allegat. 17. col. 2. & Cabed. d. decis. 47. num. 3. argum. text. in l. unica, C. de classicis lib. 11. quam non esse alibi inquit Bart. ibid. & eius notanter meminit Angel. in d. l. sane si maris, D. de iniurijs, idem Bartol. in d. l. Caesar, de vectig. & Cepola in tract. de servit. tit. de mari, cap. 26. Qui [sect. 42] inde subinferunt, non solum in arida, sed etiam in mari fines reperiri, & terminos assignari posse, iuxta doctrinam Bald. in l. ultima in fine, C. de instit. & subst. & aliorum quos refert AEgid. in d. l. ex hoc iure, 1. part. cap. 5. num. 9. Quamvis Corneus cons. 273. num. 22. vol. 1. quem sequitur Hieron. de Monte in d. tract. de finib. cap. 39. num. 2. in mari non esse confines, sed pertinentias doceat, quia aqua communiter uniformis est, & quid pertinentiarum nomine veniat, latius exponat, c. 80. per tot. & cap. 90. num. ult. Possumusque in praedictorum confirmationem, optimum aliud exemplum adducere [sect. 43] ex aeris elemento petitum, quod licet naturali etiam iure commune omnium esse dicatur, in §. & siquidem, instit. de rerum divis. cum similibus, unde Ovid. lib. 6. Metam, inquit: Nec Solem proprium natura, nec aera fecit. Et alibi: Omnia si teneat, non possidet aera Minos. Nihilominus tamen omne coelum quod est supra nostras domus, vel fundos, quasi occupatione nostrum quoque esse censetur, l. fin. D. de servitutib. l. altius, C. eodem, l. penult. & l. fin. §. penult. D. quod vi aut clam, & ideo prohibere possumus eos, qui nos huiusmodi iure uti impediunt, vel in agros nostros, etiam spatiandi, aut aeris capiendi gratia, ingredi volunt, l. per agrum 11. C. de servit. & aqua, l. ut pomum, D. eod. & post Connan. quem refert, observat Osuald. in notis ad Donel. lib. 4. cap. 2. litt. C. & Freitas dict. cap. 10. num. 44. & 45. ubi hinc [sect. 44] notabiliter infert, iuste Neapoli decisum fuisse, Ecclesiastica immunitate quendam delinquentem gaudere debere, qui in aere ex fenestra pendens, quae supra Ecclesiae coemeterium erat, comprehensus fuit. Ac proinde legimus, aliquos [sect. 45] Imperatores pro aere etiam & pro umbra tributa a subditis exegisse, ut tradit Cuiac. lib. 10. observat. cap. 7. & Petr. Greg. d. lib. 3. Syntag. cap. 10. num. fin. Et in hunc sensum accipi potest, quod Imperator Antoninus [sect. 46] scripsit in l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, dum se mundi Dominum, & maris legem appellat, ad quam ferendam, certum [sect. 47] est iurisdictionem & imperium loci, cui promulgatur, desiderari, ut post alios docent Suarez de legib. lib. 1. cap. 8. & Salas disput. 7. sect. 1. Quod docte advertens Alciat. lib. 2. dispunct. cap. 5. [sect. 48] perridiculum esse inquit, quod ibidem aliqui ex antiquioribus tradiderunt, nempe maris imperium non spectare ad Imperatorem. Et Petr. Gregor. dict. lib. 1. Syntag. cap. 3. num. 5. [sect. 49] Vltra leges antiquas de mari & navigatione a Rhodijs latas, qui maxime freta sulcabant, de quibus ibi loquitur Anton. & Divus Isidor. in cap. Rhodiae leges, 2. distinctione, postea & has approbatas, & alias plures de naufragio, & rebus maritimis a Romanis Nomothetis promulgatas, ostendit in l. quo naufragium 3. D. de incend. ruin. naufrag. l. fin. C. de furt. & in titulis C. de nausrag. de navicular. de nautis Tiberinis, de classicis, & alibi passim. Et hac [sect. 50] propter, iam ex communi totius Orbis observatione, mare, & littora maris, quodammodo in dominio & iure Principum & Magistratuum haberi coepisse, optime advertit Hubert. Giphanius in l. 50. num. 4. D. de acquir. rer. dom. Ioan. Bodin. lib. 1. de Repub. cap. 12. pag. 267. Rebuff. in l. littus 96. D. de verb. signif. Pet. Gregor. dict. lib. 3. Syntag. cap. 14. num. 7. Osuald. ad Donel. lib. 4. cap. 2. litt. E. & Peregrinus omnino videndus dict. lib. 8. n. 2. & sequent. & n. 11. & 16. ubi probat, quod mare possidet, qui in eo iurisdictionem & imperium habet, ut per Bartol. in tract. de alveo, in §. publicae, Cepol. in tract. de servit. cap. de mari, num. 9. & Iacobin. de feud. verb. Et cum fluminibus, n. 10. Et quod in mari potest dari imperium, & iurisdictio sicut in terra, cum fundatum sit in suo alveo, & ideo in terra, cum terra sit inferior Sphaera, ut tradit Bald. in dict. rub. de rer. divis. num. 2. Quod antiquitus [sect. 51] etiam invaluisse satis ostendit D. Ambros. in loco sup. num. 29. relato, dum inquit: Dividunt elementa sibi potentes. Neque abest Virgil. lib. 1. AEneid. ubi Romanos maris imperium habituros, his verbis vaticinatur: Certe hinc Romanos olim volventibus annis, Hinc fore ductores, revocato a sanguine Theucri, Qui mare, qui terras omni ditione tenerent. Et Augusto Caesari blandiens 1. Georgicor. — Tua nautae Numina sola colant: tibi serviat ultima Thule, Teque sibi generum Thetis emat omnibus undis. Cui similis est Claudia. in 4. panaegyr. de Consulatu Honorij, cuius, & aliorum mentionem fecimus sup. lib. 1. cap. 6. num. 6. Subdidit Oceanum sceptris, & margine coeli Clausit opes. Et his certior, [sect. 52] & antiquior testis Ezechiel. c. 27. vers. 4. ubi de Tyro insula loquens, eam in maris corde sitam inquit, & quod se eiusdem maris dominam esse gloriabatur. Vnde & [sect. 53] adagium natum est: Tyria maria, quod explicans Fest. Pompeius lib. 19. de verb. signif. inde deductum esse ait. Quod Tyro oriundi Poeni, adeo potentes maris fuerunt, ut omnibus mortalibus navigatio esset periculosa. Refert etiam [sect. 54] Strabo lib. 10. Geograph. primum mari imperasse Minoem. Quod Diod. Sicul. lib. 6. Neptuno tribuit, quem, ob id solum, quod primus navigandi arte inventa, per mare classem induxit, eius Dominum, & Imperatorem fuisse antiquitas fabulatur, prout etiam adnotat Servius in illud Virg. 1. AEneid. Non illi imperium pelagi, saevumque tridentem, Sed mihi sorte datum. Et Silius Italic. lib. 7. Talibus alloquitur Regem maris, Quamquam alij aliter sentiant, [sect. 55] & navium inventionem, quibusdam Noacho iunioribus tribuant, ut refert Polyd. Virgil. lib. 3. de invent. rer. cap. 15. & Petr. Gregor. dict. lib. 1. cap. 3. num. 5. Quae omnia [sect. 56] cum in alijs Principibus ita se habeant, longe planius & securius in Catholicis nostris Regibus admitti & probari debebunt, ut bene observat Camill. Borrell. dicto cap. 46. num. 227. cum solido illo Pontificiae concessionis iure nitantur, de quo saepe loquuti sumus, & ob primas, & antiquis ignoratas, continuisque classibus repetitas per vastum Oceani aequor navigationes, eius Domini, & Imperatores, melius quam Neptunus, appellari potuerunt, de quo etiam diximus alia dicto lib. 1. cap. 16. & lib. 2. cap. 4. ex num. 30. Tertio respondeo, quod licet demus mare, & littora maris quoad proprietatem in nullius bonis esse, neque esse posse, ut concludunt iura pro contraria parte citata, usus [sect. 57] tamen eorum omnibus hominibus communis est, ut inquit I. C. in l. 4. D. ne quid in loco publ. Iust. in §. 1. inst. de rer. divis. late Cepola d. tract. de servit. rust. cap. 26. & 27. & Rebuff. in dict. l. littus 96. D. de verbor. sign. vers. 3. Ea autem [sect. 58] quae sunt communia, praevenienti, & praeoccupanti cedunt, reg. qui prior, de regul. iur. in 6. ubi Petr. Pech. §. flumina, instit. de rerum divis. cum alijs. Vnde cum Reges nostri hanc Oceani Indici navigationem, & in ipsis Indorum regionibus praedicationem, & negotiationem primi occupaverint, & tot sumptibus, ac per tot annorum curricula, privative, atque etiam cum inhibitione aliorum Principum exercuerint, merito in eadem tuendi, & praeferendi sunt, ut diximus supra lib. 2. cap. 25. num. 63. & sequentibus, & pluribus prosequitur Lud. Roman. cons. 47. visis necessarijs, ubi probat in bonis ad quae plures ius aequale habent, eum qui praevenit, vel praeoccupavit praeferri. Et idem [sect. 59] in duobus, vel pluribus procuratoribus, vel executoribus testamenti insolidum datis, quod is, qui praeoccupat, ius sibi quaerat, & caeteris exclusis solus agere possit, late etiam tradit Federic. de Senis cons. 124. in fine, & cons. 130. in princip. quos refert & sequitur Cardin. Tuschus littera P. verb. Praeoccupatio, conclus. 517. Et potest non minus apte subiungi celebris, ad fin. de offic. Archidia. cuius in terminis nostrae quaestionis meminit AEgid. Bened. dict. cap. 3. num. 15. Qui docet, [sect. 60] ex eo solo, quod quis solitus fuerit aliqua iura exercere in loco, quem non constet esse de alterius iurisdictione, videri acquirere locum, ut sit eius iurisdictionis, & ut ibi omnia iura acquirat de caetero. Quod [sect. 61] certius esse, ubi praeoccupatio fit per supremum aliquem Principem, bene observat Donel. lib. 4. comment. cap. 2. Vvesemb. & Claudius Cantiuncula in dict. §. 1. & §. flumina inst. de rer. divis. quos refert & sequitur Freitas dict. cap. 11. num. 5. & urgenter comprobat textus in l. littora, D. ne quid in loco public. ibi: Littora maris, in quo Populus Romanus imperium habet, Populi Romani esse arbitror, ponderando genitivum, qui ex sui natura dominium, & proprietatem arguit, ex plene traditis a Doct. in rub. D. de novi oper. nuntiat. Et multo magis certum ubi praescriptio [sect. 62] longi temporis post eandem occupationem accessit, cum haec etiam in privatis ad usum in aliquibus ipsius maris partibus acquirendum, & alios prohibendos sufficiat, esto quod totum ob sui immensitatem possideri & occupari non possit, & ijdemmet Auctores advertunt, & expresse ostendit Marcian. [sect. 63] I. C. in l. si quisquam 7. D. de divers. & temp. praescrip. sic inquiens: Si quisquam in fluminis publici diverticulo solus pluribus annis piscatus sit, alterum eodem iure uti prohibet, & Paul. in l. sane si maris 14. D. de iniurijs, ubi sic ait: Sane si maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competit, si prohibetur ius suum exercere: ubi glossa explicans illud verbum, Pertineat, inquit, Per privilegium, vel per longam consuetudinem; & allegat dict. l. si quisquam. Et idem observat Bartol. ibidem, Balbus de praescript. 4. part. 5. principal. quaest. 6. numer. 6. Gregor. in l. 2. titul. 7. part. 3. glos. 2. & in l. 11. titul. 18. part. 5. glos. 4. Covarruvias dict. reg. peccatum, 2. parte, §. 8. num. 10. Mantua lib. 1. locorum cap. 19. & Freitas dict. cap. 10. ex numer. 21. ubi num. 29. recte notavit, [sect. 64] illo interdicto, de quo loquitur Paulus, quoad Principes eiusmodi iure occupantes, & praescribentes opus non esse, cum ipsi ius sibi in proprijs causis dicere soleant, ex traditis a Molina de iust. & iur. tract. 2. disput. 103. vers. Quare. Quibus non obstat [sect. 65] difficile, & ex diametro oppositum Papiniani responsum in l. ultim. D. de usucap. qua maxime Incognitus pugnat, dum inquit: Praescriptio longae possessionis ad obtinenda loca iure gentium publica concedi non solet, &c. Nam inter varias solutiones, quas pro hac antinomia componenda refert Curtius Brugens. lib. 1. coniect. cap. 54. Conan. lib. 3. comment. capit. 15. numer. 1. Ioan. Robert. lib. 1. recep. sentent. cap. 17. Charondas lib. 1. verosim. cap. 21. Fachin. lib. 11. controvers. cap. 1. Dom. Anton. Pichard. in §. flumina, instit. de rer. divis. & in §. sed aliquando, inst. de usucapion. Genoa Passera in conciliat. leg. pag. 303. & sequentibus, novissime Seraphin. Freitas ubi supra, cap. 11. num. 16. & capit. 13. ex numer. 15. & 37. & Nos Salmanticae viginti quatuor, & plus abhinc annis in frequentissimo & florentissimo Gymnasio dictavimus. Responderi potest, Papinianum [sect. 66] ibi eo in casu accipiendum esse, quo quis, quaesitum semel longa possessione ius, & exercitium piscandi, illud iterum non utendo amisit. Nam id nulla actione recuperare poterit, quia postquam eo iure uti, & piscari in mari vel in flumine desijt, locus ad causam publicam redijt, & rursus occupantis fieri coepit, iuxta l. quod in littore 14. D. de acquit. rerum dominio, & in l. in tantum, D. de rer. divis. Quod apud Marcian. in [sect. 67] dict. l. si quisquam, contra se habet, cum de eo loquatur, qui & pluribus retro annis piscatus erat, & in actu & possessione piscandi non interrupta morabatur. Hic enim propter naturalem, & permissam iure gentium occupationem loci, iuxta dictum §. flumina, & iura similis, alios recte prohibere poterit. Quam interpretationem ex Ioanne refert, & probat Accus. in dict. iuribus, Bartol. in l. quominus, numer. 30. Ias. 99. Ripa 101. D. de flumin. Cepola de servitut. rust. capite 42. numer. 4. Balbus de praescript. 4. part. 5. part. princip. quaestion. 6. Decius consil. 271. numer. 11. AEgid. Bellamer. consil. 7. per totum, Roderic. Suar. allegat. 16. & 17. Costanus quaest. iur. cap. 17. numer. 36. Cuiac. & Gothofred. in dict. l. final. Zas. in 2. part. antinom. Theodorus Straitman. antin. 3. Craveta de antiquit. tempor. par. 4. cap. 5. numer. 80. Avendan. de exequend. mand. cap. 12. numer. 16. Dom. Covarruvias in regula peccatum, §. 8. numer. 10. Everard. Broncorst. cent. 4. antinom. 30. & Genoa ubi supr. numer. 34. Qui omnes [sect. 68] late pertractant, an haec piscandi possessio, facti, & actualis esse debeat? An vero quasi possessio aliqua huius iuris constituatur? & quo tempore, & quibus actibus ius alterum prohibendi acquiratur? Et docent iustissimam esse [sect. 69] legem primam, secundam, & similes, titul. 8. lib. 7. novae Recopil. quae propter bonum publicum certis casibus venationem, aut piscationem prohibent. Et similiter pacto, aut privilegio Principis posse prohibitionem induci, iuxta dictam l. venditor 14. D. comm. praedior. gloss. receptam in dict. l. si quisquam, & indicta l. sane si maris. De quibus est etiam videndus Zoanetus in tractat. de duplici venat. ex numer. 36. Sotus lib. 4. de iustitia & iure, quaest. 6. artic. 5. Tuschus practic. conclus. iur. littera V. conclus. 41. & littera P. verb. Piscandi ius, conclus. 358. & verb. Princeps, conclus. 678. Andr. Gail. lib. 2. practic. observ. cap. 68. & late Peregrin. dict. lib. 8. de iure fisci, versic. Piscationes, numer. 34. & sequentibus, Tiraquel. de nobilitate, cap. 37. num. 150. Petr. Heig. miscellan. quaest. 1. par. quaest. 15. numer. 44. & 45. Rosenthal. in tractat. de feud. 1. par. conclus. 24. cap. 4. Menoch. consil. 498. num. 30. vol. 4. Iuxta [sect. 70] quae omnia pariter concludendum videtur, non esse mirum si Princeps possit huius Indici maris navigationes & negotiationes exteris prohibere, cum privati, similia iura, longa sibi possessione quaesita, interdictis, & alijs actionibus defendere possint, de quo alia diximus sup. lib. 2. cap. 25. & obiter probat Calistus Remirez de lege Regia Aragon. §. 30. numer. 21. & Freitas dict. cap. 13. & in simili Peregrin. dict. lib. 8. num. 14. ubi loquens de iure maris Adriatici Venetis pari praescriptione quaesito, inquit, quod ratione superioritatis, & iurisdictionis, quam ibi habent, potest Princeps Venetus navigantibus per mare Adriaticum indicere gabellas, leges praescribere, navigationes permittere, & prohibere, & si adversus praescripta factum fuerit, merces confiscare, ex doctrina Rainerij, & Angeli in dict. l. sane si maris, & latius eiusdem Angeli consil. 289. Bald. in dicta rubrica de rerum divis. numer. 2. Angel. Aretin. in §. 1. instit. eodem, Cepol. dict. titul. de mari, numer. 10. Ias. in 1 ex hoc iure, num. 27. de iustitia & iure, & in l. quominus, num. 41. de flumin. Qua etiam ratione Salicet. in l. 3. C. de naut. foenore, eleganter dixit valere decretum Venetorum quod navigantes per mare Adriaticum praesentare debeant Venetijs merces, & ibi solvere datia, quem sequitur Bertachin. in tract. de Gabellis, 1. pat. num. 20. & Ripa in l. si insulam numer. 22. D. de verb. ea nimirum ratione utentes, quia sunt Domini maris. Qvarto & ultimo respondeo, quod licet superiora deficerent, non posset, nec deberet hic Regum nostrorum titulus amplius in dubium vocari, cum ad hoc ius, de quo agimus, sibi quaerendum non tantum longi, aut longissimi triginta, vel quadriginta annorum praescriptionem allegare possent, quae sola eis [sect. 71] sufficere posset, praesertim tiutlo Pontificiae concessionis innixa, etiam in casibus in quibus ius resistit, iuxta tex. in cap. 1. ubi glos. de praescription. lib. 6. iunctis alijs, quae congerit Balb. in dict. tractat. de praescription. 4. par. 5. princip. quaest. 6. numer. 6. & Molina de primogen. lin. 2. cap. 6. numer. 52. Sed [sect. 72] per spatium plus quam centum & triginta annorum, in continua, & indesinenti quasipossessione & consuetudine esse reperiantur, ut soli per haec maria ad Regiones utriusque Indiae navigarent, & exteros ad earum portus accedere volentes, arcerent. Centenaria [sect. 73] quippe praescriptio est potentior, quam immemorabilis, ex communiori opinione, quam refert & sequitur Covarruvias dicta regula possessor, 2. parte, §. 3. numer. 7. Anton. Gabriel in titul. de praescription. conclus. 1. num. 71. & 73. Gregor. Lopez in l. 15. titul. 31. par. 3. verb. Puede, Molina ubi supra, numer. 44. Mascard. de probat. conclus. 429. & Craveta de antiquitate tempor. 4. parte, §. absolutis, num. 1. ¶ Porro, per immemorabilem non [sect. 74] solum usum, verum & dominium, maris, & littorum publicorum acquiri, & praescribi posse, communis etiam est Doctorum opinio per text. & gloss. in l. diligenter, & in l. usum aquae, C. de aquae duct. lib. 11. & in dict. l. final. D. de usucap. & in. l. hoc iure, §. ductus aquae, D. de aqua quotid. cap. super quibusdam, §. praeterea, de verbor. signif. quam post alios sequitur Bartol. in l. filijs, D. de Decurionib. Balbus dicta quaest. 6. Paulus Fuscus in singul. utriusque iur. littera A. num. 81. sol. 24. Franc. Marcus decis. Delph. 2. par. quaest. 110. numer. 12. & Ioan. Oinotomus in dict. §. 1. inst. de rerum divis. ubi ait [sect. 75] Venetos in mari Adriatico iurisdictionem huiusmodi praescriptione consequutos fuisse, unde & novas gabellas transeuntibus per eorum mare imponere possunt, secundum Bartol. & Angel. in dict. l. iniuriarum, §. si quis, D. de iniurijs, & quod ita etiam in Borussia non licet omnibus legere succinum in littore maris, sed soli Principi, & idem resolvit Peregrin. dict. lib. 8. num. 10. inquiens, quod ubi datur inveterata iam, & immemorialis eiusdem maris libera possessio, ex hac sola concedunt Auctores Iurisprudentes, superioritatem, & iurisdictionem in mari, & littoribus maris a Principibus liberis acquiri posse, iuxta glossam celebrem in d. l. sane si maris, D. de iniurijs, ex qua Ruinus, Bartolus & Angel. speciatim notarunt, quod Domini Veneti per inveteratam consuetudinem sibi quaesierunt potestatem, superioritatem, & iurisdictionem maris Adriatici. Quibus conveniunt alia, quae ipse idem Peregrinus antea tradiderat lib. 1. tit. 1. num. 17. & 18. & quae postea magis notabiliter subdit d. lib. 8. num. 23. ubi in quaestionem vertens, an Principes possidendo per inveterata tempora mare in universum, acquirant sibi proprietatem maris, tandem concludit: Quod licet verum dominium, vel possessio maris, per viam naturalem dari non possit, quia materia est liquida fluxibilis, & refluxibilis. Quia autem in mari duo occurrunt, quae humano usui serviunt, navigationes & piscationes, quorum respectu considerari possunt iurisdictionalia & Regalia, quae in terrenis exercentur, veluti creare Magistratus, ius dicere, belligerare, vetare, permittere, gabellas indicere, poenas inobedientibus infligere, & alia huiusmodi: haec quidem omnia Principes in mari superioritatem habentes, exercent, & per immemoriale tempus, etiam, privative ad alios quaerere possunt. Habet enim [sect. 76] praescriptio immemorialis vim tituli, & specialis privilegij, ut in d. §. ductus aquae, & in. l. 2. §. idem Labeo, D. de aqua pluvia, & ideo in illa non requiri tituli ostensionem, nec probationem quasipossessionis, aut scientiae & patientiae adversarij, probat latissime Ias. cons. 208. & 209. Decius cons. 85. num. 2. Roland. cons. 66. num. 43. vol. 1. Anton. Gabr. d. concl. 1. n. 5. & 62. Balb. d. tract. de praescripti. 2. par. 3. princip. q. 6. nu. 25. & 26. Peregri. ubi sup. n. 12. & innumeri alij, quos refert Paul. Fuscus in sing. verb. Tempus, n. 3. fol. 341 Ludolph. Schrad. cons. 3. n. 222. Camil. Borrel. cons. 3. num. 29. & Brun. a Sole in locis communib. verb. Praescriptio, n. 5. col. 874. Et haec [sect. 77] praescriptio immemorabilis, vel centum annorum, nunquam censetur exclusa, aut remota, quamvis lex vel statutum per verba universalia negativa loquatur, & caveat, quod nulla currat praescriptio, ut bene docet Angel. per tex. & glos. ibi, verb. Praescriptio, in authent. ut de caetero commutat. non fiant, Alexand. in l. nemo potest, col. ult. de legat. 1. Felin. in rubr. de praescripti. col. fin. Decius cons. 271. & cons. 496. Abbas cons. 26. lib. 2. & Brunor. ubi supr. num. 4. Quibus [sect. 78] non obstabit alia oppositio, quam facit Incognitus, dicens, in nostris Regibus bonam sidem desuisse, quae de iure Canonico in omni praescriptione etiam centenaria, aut immemoriali secundum magis communem opinionem desideratur, cap. vigilanti, & cap. ult. de praescript. d. regula possessor, de regul. iur. in 6. cum late traditis a Craveta de antiq. tempor. §. materia, num. 19. Covar. in d. reg. possessor, 2. p. relect. §. 8. n. 5. Fachin. lib. 8. controvers. cap. 26. & 33. Mascard. de probation. lib. 3. concl. 1213. n. 46. & Pet. Gilken. d. tract. de praescript. 2. p. memb. 2. cap. 1. n. 6. Nam non desunt plures Auctores haud contemnendae eruditionis & nominis, qui in eiusmodi praescriptione illam minime requiri constituunt, ut constat ex Saliceto in l. 2. C. de servit. & aqua n. 8. Bald. cons. 352. col. 2. Deci. cons. 46. n. 5. & in l. traditionibus n. 12. C. de pact. Nicol. Boer. decis. 39. n. 7. cum alijs relatis ab Anton. Gabr. lib. 5. commun. opin. tit. de praescript. concl. 1. Ac praeterea [sect. 79] negamus, praedictos Reges ac Dominos nostros, ullo tempore malam fidem habuisse, cum contrarium certius & evidentius sit, ex titulis & rationibus, quas tota hac tractatione discussimus, & in eisdem nostris terminis probant & prosequuntur AEgid. Bened. d. cap. 3. n. 25. & seq. & Seraph. Freit. d. cap. 13. ex n. 43. & cap. 14. ex n. 38. ¶ Quae rationes ut etiam supra tetigimus in fine capitis praecedentes, licet usque adeo certae, & securae non essent sufficere tamen possent, ad hoc ut ex illis bona fides induceretur, argum. text. in l. igitur, D. de liberali causa, ibi: Iustis rationibus ductus, vel non iustis, & eorum quae notat Bartol. in l. Celsus, num. 13. D. de usucap. Menoc. de recuper. poss. rem. 13. numer. 34. & Mascard. conclus. 224. num. 17. Maxime cum bona fides semper intervenire praesumatur, cap. si diligenti, & cap. ultim. de praescript. Covarr. d. §. 8. num. 2. Petr. Surdus cons. 73. num. 50. lib. 1. praesertim concurrente praescriptione immemoriali, quae efficit, ut de tali bona fide amplius disputari non possit, nec probatio in contrarium admittatur, ex Salicet. ubi sup. & Gabr. num. 50. Burgos de Paz cons. 15. num. 33. Bursat. consil. 48. num. 8. Menoch. de praesumpt. lib. 3. praesump. 131. num. 50. & Gilken. dict. cap. 1. num. 11. & seqq. qui ita in concordiam contrarias Doctorum opiniones adducit. Quibus [sect. 80] adijcio, quod etiam si dubiam conscientiam haberent, adhuc bonae fidei possessores iudicandi essent, ex his, quae post longam disputationem resolvit idem Gilken. d. 2. par. memb. 2. cap. 2. ex num. 132. & ultra relatos ab eo magistraliter Baldus cons. 298. vol. 1. ubi [sect. 81] ait: Quod conscientia dubia non dicitur conscientia, nec producit dolum, quia non habet ubi figat pedem intellectus, & in dubio possessor potius debet sibi ipsi favere quam dissuadere. Et ibidem num. 9. & 10. subiungit: Quod dubitans semper interpretatur bonae fidei, si quam habet occasionem dubitandi; quoniam aequiparatur ei qui ignorat rem alienam, l. manifestissimi, §. si autem dubium, C. de furtis. Cui simile est etiam quod tradit in l. 1. num. 16. C. de falsa causa adiect. leg. nempe: Quod error, & titubatio differunt, quia errans figit intellectum suum in falso, sed dubitans est aequalis inter contrarias persuasiones, ut notatur D. de testam. l. de statu, & l. fin. C. de condict. indeb. Circa quem articulum aliqua item notat Craveta cons. 412. num. 7. & Nos infr. cap. 5. num. 29. & sequentibus. Ad alia autem argumenta quae ab eodem Incognito expendi videntur de leg. ult. D. de usucap. & doctrina Paul. Castrens. ibid. & de l. 7. titul. 29. par. 3. recte respondet Freitas dict. ap. 14. Et ad illud quod additur, hanc praescriptionem immemorialem dici non posse, cum in historijs extent, & passim legantur & repetantur initia, & progressus detectionis, & conquisitionis Indiarum, satisfacit AEgid. Ben. d. c. 3. n. 25. & seq. probans, non requiri ad immemorialem quod rei, de qua agitur, non extet memoria, sed quod non sint homines, qui initij recordari possint. Vnde cum pauci sint, qui ultra centum annos excedant, ut in l. an ususfructus, D. de usufr. & in l. fin. C. de sacrosanct. Eccles. iam constat immemorabilem esse hanc, quae ut diximus, plus quam centum & triginta annorum curriculo innititur, cum indesinenti quasipossessione, qua simul praescriptum est, ut alij prohiberi possint, ut in simili probat Gilken. d. tract. par. 1. cap. 6. num. 122. & in eisdem nostris terminis Balbus de praescrip. par. 5. quaest. 6. num. 10. inquiens: Quod prohibere possumus, ne quis intret locum nobis invitis, unde prohibere possumus ratione possessionis navigationem, & piscationem maris & fluminis, quae alias nobis communia sunt de iure gentium. Et ad hoc non fuisse necessariam peculiarem aliorum Regum prohibitionem, sed sufficere notitiam quam de titulis & navigationibus Hispanorum habuerunt, bene etiam observat Freitas d. cap. 14. n. 33. ex traditis a Iacobin. de feud. verb. Et cum venationibus, n. 2. Dec. cons. 197. Menoc. cas. 160. n. 11. & Franc. Marc. decis. 529. num. 16. par. 1. # 4 CAPVT IV. De alijs titulis, & rationibus, quae eandem retentionem iustiorem efficiunt, & praecipue de bellis contra Indos perduelles, vel apostatantes illatis, vel causa sociorum initis, & de voluntario populorum in Regni translatione consensu. SVMMARIVM Capitis IV. -  1 Indiarum Occidentalium iusta retentio pluribus titulis confirmatur. -  2 Indis ob plures causas potuit bellum legitimum irrogari. Et num. 13. -  3 Indi rebelles, vel apostatae efficiuntur de dominio Papae, aut Principis, qui eorum conversioni intendit. -  4 Princeps omnis potest, & debet subditos suos defendere. -  5 Lex 3. D. de off. Praesid. expenditur, & illustratur. -  6 Indis Chiriguanensibus legitime bellum inferri potest, secundum Matienz. Et quare? -  7 Chichimeci, Caribes, & Canibales Indi saepe debellari, & servi fieri iussi sunt. Lusitani ob fidem sibi fractam, vel iniurias ab Indis Orientalibus illatas, plures eorum regiones debellarunt, ibidem. -  8 Chilenses Indos iuste hodie bello comprimi, & servos fieri posse, multi opinantur, & quid circa hoc diversis temporibus ordinatum fuerit? Et num. 12. -  9 R. Patris Ludov. de Valdivia Societatis Iesv zelus, & cura pro Indis Chilensibus a bello offensivo defendendis. -  10 Reges nostri, & supremum Indiarum Consilium semper ea media fovent, & amplexantur, quae Indis favorabiliora, & mitiora videntur. -  11 Indis cum Chilensibus nihil per blanditiem profecit Pat. Ludovicus Valdivia. -  13 Infideles, apostatae, rebelles, vel Fidem impedientes iuste debellari possunt. Excellentiss. Princeps Esquilacensis Peruanus Prorex, laudatur, ibidem. -  14 Fr. Antonij a Corduba notabilia verba expenduntur de casibus tractantia, in quibus adversus Indos, pugnari legitime potest. -  15 Cap. Dominus noster 23. quaest. 2. expenditur. -  16 Armis & bellis tunc recte ut possumus & debemus, ubi aliter iustitia, nec securitas consequi potest, cum Cassiod. Polyb. Chrysost. & alijs. -  17 Ferro abscindenda sunt vulnera, quae medicinae fomentum non recipiunt. -  18 Hispani ab aliquibus Indis contra alios sibi infestos in auxilium vocati, recte militare, & belli spolijs potiri valuerunt. -  19 Bella sociorum, & confoederatorum causa inita, legitima sunt. -  20 Christiani regulariter se infidelium actibus, & bellis immiscere non debent. -  21 Franciscum I. Galliae Regem multi reprehendunt, quod Turcam in auxilium vocaverit. -  22 Asa Rex cur notetur in sacra Pagina? -  23 Bellum ubi iustum est bene possunt Christiani, scandalo cessante, cum infidelibus, & pro infidelibus militare. -  24 Christiani nullum peccatum committunt, infideles in bello iusto adiuvando. -  25 Bonum opus ut exercere, ita & iuvare bonum est, etiam si quis pro eo mercedem accipiat. -  26 Lex metum 9. §. sed licet, D. quod met. caus. ponderatur, & illustratur. -  27 AEquum est, ut si habes bonum propter me, ut & ego habeam propter te. -  28 Abraham pro vindicando Rege Salem, & alijs suis confoederatis, iuste pugnasse dicitur. -  29 Iosaphat consulto Domino pugnavit contra Regem Moab in auxilium Regis Ioram. -  30 Machabaei qualiter petierint auxilium a Romanis? -  31 Infidelibus quando pacem dare, aut foedera cum illis inire possimus, etiam inconsulto Romano Pontifice. -  32 Romani Imperium suum dilatarunt socios & foederatos iuvando, & alias provincias aliarum vicinarum robore subigendo. -  33 Indi voluntate sua Regum Hispaniae dominium admisisse videntur. -  34 Peruani Regni Indi omnes se Regum nostrorum dominationi subiacere velle publicis instrumentis testati sunt. -  35 Consensus superveniens purgamentum, aut tyrannidem praecedentem. -  36 Tyranni ex cursu temporis, & diuturna populorum tolerantia, & concessione efficiuntur veri & legitimi Reges. -  37 Reges Hispaniae, data voluntaria Indorum electione, Indias Occidentales legitime retinent. -  38 Indos hodie gratam & ratam habere Regum Hispaniae dominationem, multis probat Ioan. Matienzus. -  39 Indorum proprij, & antiqui domini cum hodie non extent, recte possunt Reges nostri, extante praecipue concessione Pontificis, eorum regna possidere. -  40 Initio quod nullum, vel vitiosum est, tractu temporis non firmatur, & quando hoc fallat? num. 43. -  41 Originem Regnorum inspiciendam esse, & vitiosam semper nocere aliqui dicunt, & qualiter intelligendi sint? Et num. 42. -  44 Acquisitio a principio nulla tanquam facta per forensem, ex posifacto convalidatur, si forensis civis fiat. -  45 Iudicium a principio nullum, ex iure superveniente interdum firmari solet. -  46 Alienatio a minore inutiliter facta confirmatur, si post legitimam aetatem eam ratam habuerit. -  47 Causa confirmans ubi supervenit, actus initio nullus, convalidatur. -  48 Regni ad legitimam occupationem sufficit, quod plures, vel praecipuae eius provinciae iusto aliquo titulo occupari possint. -  49 Occasio in tempore arrepta, omnia fere mundi Imperia peperit. -  50 Austriaca familia varijs occasionibus varia Regna, quibus hodie fruitur, coadunavit. -  51 Occasione diligenter utendum Politici docent, & eam Aquilae similem Nicephor. facit. -  52 Carolum V. Imper. totius mundi Imperium consequi potuisse, si oblata sibi occasione uti sciret, Campanela testatur. SVnt quoque [sect. 1] plures alij tituli, qui eandem retentionem confirmant, quos recenset Mag. Victoria in 2. relect. de Indis ex num. 1. Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. par. 2. Fr. Alfons. a Castro de iusta haeret. punit. lib. 2. cap. 14. & Ioan. Azorius 1. tom. instit. Moral. lib. 8. capite 26. versic. Septimo quaeritur. Sed praecipui eo reducuntur, ut absque ulla dubitatione Pijssimi Reges nostri eas provincias retineant quarum [sect. 2] Indi Fidem sibi pacifice, & sufficienter annuntiatam, nec recipere, nec audire voluerunt; vel receptam deseruerunt, blasphemarunt, vel impedierunt, aut Hispanos ad se praedicationis, ac commerciorum causa accedentes, vel ad alias regiones innoxium transitum postulantes, hostiliter adorti sunt, vel simulato hospitio receptos, postea perfidis, & subdolis invasionibus enecarunt, prout saepe contigisse narrat Ant. de Herrera in hist. gen. Ind. decad. 3. lib. 1. c. 18. pag. 126. & lib. 9. cap. 2. & lib. 7. c. 7. & decad. 4. lib. 6. cap. 11. & Ioan. Boter. in relat. univers. 4. par. lib. 3. pag. 63. & 64. Etenim cum in his casibus iuste, ac legitime adversus infideles bellum inferri possit, iuxta ea, quae plene disputavimus sup. lib. 2. cap. 20. longe iustius, eiusmodi bello parta, retinebuntur, aut iterum, si opus fuerit, pro eorum conservatione, ac retentione bellari poterit, ex regula l. patre furioso, D. de ijs qui sunt sui, cum late traditis sup. hoc lib. cap. 1. ex num. 1. Quam traditionem multis comprobat Episcop. Chiapens. in tract. domin. Ind. fol. 21. cum seqq. docens, [sect. 3] quod ubi praedicta contingunt, infideles efficiuntur de dominio & iurisdictione Papae, vel Principis Christiani, cui eorum convertendorum cura commissa est, ac propterea ab illo puniri possunt, & imperio & gubernatione suarum provinciarum propter eius abusum privari, iuxta sententiam D. Augustini lib. 1. de liber. arbitr. cap. 6. & alia, quae congessimus sup. lib. 2. cap. 10. num. 59. & seqq. Quia [sect. 4] omnis Princeps potest, & debet subditorum sibi hominum personas, bona, & iura defendere, l. nam salutem, D. de officio praefect. vigilum, cap. 2. de ordin. cognit. cap. 1. de restitut. spol. cap. dilectis, de appellat. ubi Innocent. & Hostiens. cap. Dominus noster 23. q. 2. cap. scire vos oportet 23. q. 8. idem Hostiens. in cap. 1. de treg. & pace, Gregor. Lopez per text. ibi in l. 1. tit. 23. part. 2. & in l. 3. tit. 19. part. 3. And. Gail. lib. 1. de pace publ. cap. 1. & 4. Bobadilla in Politica lib. 2. c. 10. num. 49. Valencuela in monit. contra Venet. par. 7. ex num. 56. Avendan. in cap. 1. Praetor. num. 12. Et excessus & delicta infidelium efficiunt, ut etiam si extranei sint, nostrae iurisdictioni subdantur, argum. cap. 1. de offic. delegati, & [sect. 5] l. 3. D. de offic. Praesid. ibi: Habet interdum imperium & adversus extraneos homines, si quid malum commiserint. Nam & in mandatis Principum est, ut curet is, qui provinciae praeest, malis hominibus purgare provinciam, nec distinguitur, unde sint. Cuius legis in optima, & simili quaestione meminit Avendan. de exequen. mand. lib. 2. cap. 6. num. 12. & alia circa eam notantes DD. in l. unic. C. ubi de crim. agi oport. Socin. reg. 120. Donel. & Osuald. lib. 17. comment. iur. cap. 16. Tiber. Decian. in tract. crimin. lib. 4. cap. 16. num. 9. & 17. & Prosp. Farinac. in praxi crimin. lib. 1. quaest. 7. Et ex his rationibus concludit Ioan. Matienzus in tract. manu scripto de moderamine Regni Peruani lib. 2. c. 9. [sect. 6] iuste adversus Indos Chiriguanenses bellum indici posse, eo quod saepius a fide nobis data defecerint, & alias Indorum nationes, quae Evangelium receperunt, vel facile recepturae essent, suis minis, & crudelitatibus terreant, & maximam captivorum partem incredibili voracitate, & ferocitate deglutiant.PRSS Idemque [sect. 7] de Chichimecis Novae Hispaniae, & Caribibus, ac Canibalibus Terraefirmae, & adiacentium insularum saepe in Supremo Indiarum Consilio statutum fuisse, & ut servi capientium fierent, passim in sua historia generali Indiarum Ant. de Herrera scriptum reliquit, & praecipue decad. 1. lib. 6. cap. 10. & lib. 8. cap. 12. decad. 2. lib. 1. cap. 8. pag. 15. & cap. 22. pag. 72. & lib. 10. cap. 5. pag. 328. & decad. 4. lib. 7. cap. 6. pag. 169. Neque absunt exempla Lusitanorum qui eisdem de causis plures Indorum Occidentalium ditiones iustis bellis imperio suo adiecerunt, ut testatur Navar. in cap. novit, notab. 3. num. 158. de iudicijs, Molina de iustitia & iure, tract. 2. disp. 104. vers. Sexto, & novissime Seraphi. Freitas de iust. Imp. Asiat. cap. 9. ex n. 9. ad 15. ubi refert ad idem elegantissima verba Hier. Ossorij lib. 3. de reb. Eman. pag. 96. & li. 6. pag. 248. Quod etiam nostris hisce temporibus de [sect. 8] Indis Chilensibus multi graves & Religiosi viri consulere solent, eo quod hi magna ex parte Christo nomen dederunt, & ab eo desciscentes, se postea alijs infidelibus sociarunt. Omnesque, cum iam ob assiduam nostrorum praedicationem, & communicationem, sufficientem Fidei, ac Religionis Christianae notitiam habuerint, non solum eam non amplectantur, sed quotidianis potius incursibus, & invasionibus tum Hispanos nostros, tum maxime alios Indos conversos, & amicos perimant, & disturbent, urbesque aliquas, & arces Hispanorum satis munitas deleverint, atque egregium illum virum Martinum Garciam a Loyola Calatravensis Ordinis equitem, eiusdem Regni gubernatorem, per insidias interceptum, occiderint. Quod attendens Rex noster Pijssimus Philippus III. schedulam quandam expediri mandavit, datam Ventosillae 26. Maij an. 1608. qua iussit, ut praedictis Indis aperto Marte bellum infligeretur, & capti, decennio maiores, in servitutem redigerentur. Cuius tamen schedulae rigorem postea alijs anni 1610. temperavit, aliquorum Religiosorum enixis libellis, & attestationibus motus, [sect. 9] & praesertim Reverendi Patris Ludovici de Valdivia Societatis IeSv, qui Indos illos adhuc nequaquam eam poenam mereri profitebantur, securiusque, ac commodius ad Fidem Christianam, & clientelam nostram reduci posse, si nullis bellis offensivis per quadriennium impeterentur, & per viros pios ac Religiosos, alijsque suavibus, & pacificis medijs, eorum conversio, & reductio procuraretur. Quibus [sect. 10] cum Rex noster, & Regium eius Indiarum Consilium annuisset, (pro solita nimirum benignitate, & dilectione, qua semper Indorum causas prosequi, & moderari consuevit) ipsummet Patrem, & alios eius socios, honestissimis codicillis donatos, huic expeditioni praefecit. Qui tamen [sect. 11] rebelles Chilensium provincias ingressi, non solum per quadriennium, verum nec per decennium quidquam, quod iustum & honestum esset, ab illis consequi potuerunt, & aliquibus a Barbaris trucidatis, re infecta redierunt: imo & in peius redacta. Nam Indorum ferocia & protervia succrevit, dum blanditiem nostram metum existimarent, & assiduis, ut solebant, bellis non lacessiti, numerosiores, & expeditiores ad bella, & alia damna nobis inferenda, reperirentur. De quibus [sect. 12] iterum Rex ac dominus noster Philipvs IV qui nunc pie, & foeliciter regnat, & per multos annos maiori semper pietate, ac foelicitate, o utinam regnet, commonefactus, aliam schedulam novissime 13. Aprilis anno 1625. expediri praecepit, qua Excellentissimo sui Peruani Regni Proregi Marchioni de Guadalcazar ordinat, & iniungit, ut si opportunum factu sibi visum fuerit, Chilensibus Indis, omnibus quibus fieri posset modis, bellum inferatur, sive illud defensivum, sive offensivum, punitivum, aut vindicativum appelles, & ut captivi servi capientium efficiantur. In cuius schedulae consultatione, inter plures praestantissimos & prudentissimos Viros, ac Proceres nobilissimos, quorum sententiae rogatae sunt, unus fuit, qui multorum instar esse potuit, Excellentiss. Dominus Don Franciscus a Borgia Princeps Esquilacensis, qui proxime Peruani Proregis munus non minus laudabiliter, quam foeliciter egerat, & eorundem Indorum mores expertus fuerat De cuius Magni Herois encomijs, egregijsque animi & corporis dotibus, cum eximia omnium litterarum cognitione coniunctis, plura dicere supersedeo, donec per adeo latum campum latiori, vel laxiori calamo discurrere possim. Visum quippe est, nihil amplius expectari debere, ut omnia iura belli in eos Indos exequantur, qui toties moniti, & benigne tractati, in sua rebellione & obstinatione persistunt, & Hispanos nostros, atque alios Indos, qui pacem dederunt, & baptizati sunt, quiete & secure vivere non patiuntur, ex [sect. 13] communi omnium Theologorum sententia, quam praeter alios, quos adduximus dict. lib. 2. cap. 20. erudite probat Victoria in dict. relect. 2. de Indis numer. 5. & 7. proposit. 6. & §. 12. conclus. 4. & in relect. de iure belli, num. 56. & 59. Banez 2. 2. quaest. 40. art. 1. dub. 10. & 11. Molina de iustitia & iure, tractat. 2. disput. 117. conclus. 4. Gabriel Vazquez in 1. tom. sup. 1. 2. quaest. 76. art. 2. disput. 120. cap. 5. ubi concludit, quod infideles, qui sufficienter sibi annuntiatis, & propositis Fidei mysterijs, eis credere nolunt, infidelitatis peccatum committunt, & eam impedientes, aut susceptam deserentes puniri possunt, & melius Anton. a Corduba in quaestion. lib 1. q. 57. dub. 6. vers. Quintum dictum, ubi [sect. 14] inquit: Quod si Christiani verosimiliter timeant Barbarorum fraudes sive fallacias, & instabilitatem in vera Fide, vel Religione semel suscepta, vel suscipienda, quodque habita opportunitate in mortem Christianorum moliantur, ita quod non sunt, neque erunt tuti inter eos etiam Christianos effectos, nisi illis dominentur, & habeant arces, & oppida fortia, ad quae confugiat tempore necessitatis ad se, & sua omnia, & iam conversos in vera Religione tuendum: tunc certe iuste possunt illos bello subijcere, & eis dominari. Ita quod omnibus tentatis, ut supra dictum est si Christiani non possunt consequi securitatem, neque esse tuti inter Barbaros, praedicando volentibus audire Fidem, vel post eius praedicationem, & susceptionem, nisi illos debellando, & subijciendo, & civitates eorum occupando, hoc utique iuste facere pussunt, & antiquos dominos deponere, & novos instituere, & prosequi iure belli ea omnia, quae in alijs bellis iustis iuste, & licite fieri possunt, quia finis belli est pax & securitas, ut ait August. ad Bonifacium. Ergo postquam licitum est Christianis bellum suscipere, & etiam si necesse sit inferre, etiam licitum est facere necessaria ad finem belli, scilicet ad securitatem, & pacem obtinendam. Pro quo etiam sacit [sect. 15] D. Augustini sententia super Iosue lib. 6. quaestion. quaest. 6. relata in dict. cap. Dominus 23. quaest. 2. ubi inquit: Iusta bella solent definiri, quae ulciscuntur iniurias: si qua gens, vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit, quod a suis improbe factum est, vel reddere, quod per iniurias ablatum est. Cui mire [sect. 16] conveniunt verba Aristotel. lib. 1. Polit. cap. 5. nostrae legis 1. tit. 23. part. 2. & Cassiodori lib. 3. var. epist. 1. ubi asserit: Vtile tunc esse ad arma concurrere, cum locum apud adversarium iustitia non potest invenire. Eodemque respiciens Polybius lib. 4. hist. pag. 351. prudentissime dixit: Ita existimo, fugiendum quidem esse bellum: non tamen ita fugiendum, ut omnia, ne in id incidamus, sustinere, perpetique velimus: quid enim vel aequabilitatem in Republica, vel fiduciam, vel libertatis incundissimum nomen laudaremus, si nihil omnino esset paci anteponendum? Pax enim si iusta & bona sit, res est certe omnium pulcherrima, atque optima. Nihil tamen est, aut faciendum iniuste, aut patiendum turpiter, ut pace frui valeamus Et D. Chrysost. tom. 1. homil. in Psalm. 134. sic scriptum reliquit: A Deo habemus dexteras, ut & nobis ipsis, & alijs iniuria affectis opem feramus, ut scelera de medio tollamus, ut ijs, quibus vis & damnum adfertur, simus portus, & refugium. Et melius homil. 36. in Matth. ex cap. 10. tom. 2. explicans illa verba: Non veni mittere pacem, sed gladium, inquiens, Tunc enim pax praestatur, quando quod tabe, & sanie corrruptum est, abijcitur, & abscinditur; quando factiosa, & improba pars repellitur, aut omnino destruitur si enim coelis terra coniungi potest. Num & hoc modo reliquum corpus conservat medicus facile, si quod reduci ad sanitatem non potest, absciderit, & proiecerit. Et militiae Dux ad solvendam conspirationem, alterum in alterum concitat, &c. Quibus [sect. 17] conveniunt verba tex. in cap. in Canonibus 16. q. 1. & cap. vergentis, de haeretic. ubi dicitur: Quod convenit, ut ferro abscindantur vulnera quae fomentum non recipiunt disciplinae, Senecae in Agamemn. act. 2. scen. 1. Et ferrum, & ignis saepe medicinae loco est. Et Sophoclis in Aiace flagellif. act. 2. in fine. — Haud profecto esse medici Sapientis arbitror; ubi sectionibus Morbus eget, incantationibus utier. Cum multis alijs, quae circa hanc rem cumulant, & exornant Theologi omnes post D. Thom. in 2. 2. q. 40. iuris Interpretes in l. ut vim, & in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, Did. Covarr. in reg. peccatum, 2. par. relect. §. 9. Alvar. Pelag. lib. 2. de planct. Eccles. cap. 46. Paris de Puteo de re militari lib. 1. cap. 14. Petr. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 11. Nicol. Moronus in tract. de fide, tregua, & pace, q. 5. & alij, quos plene retulimus sup. lib. 2. cap. 6. num. 49. & sequentibus. Praestat [sect. 18] quoque, ut acquirendi, ita longe magis, & retinendi iustissimum titulum, quod Hispani nostri, Fidei propagandae causa, plures Barbarorum provincias adierunt, in quibus ab indigenis benigne suscepti sunt, & in auxilium contra alios convicinos vocati, cum quibus ipsi ijdem Barbari iustis de causis antiqua, & intestina bella gerebant, ea lege, & conditione foedus, & amicitiam in euntes, ut quidquid ex hostilibus provincijs eiusmodi expeditionibus caperetur, id Hispanorum iuribus, & commodis cederet, ut in Nova Hispania per Tlascathecas contra Mexicanos factum fuisse passim omnes Indiarum Occidentalium historici narrant, & praecipue Anton. de Herrera in d. hist. gen. Indiar. decad. 2. lib. 6. per totum, & alibi saepe, & Ioan. Boter. in relat. univers. 4. par. lib. 2. & 3. Quod ubi [sect. 19] intervenit, Theologi omnes conveniunt, legitimam acquisitionem, & retentionem induci, ut in nostris terminis late probat Victoria dict. 2. relect. de Indis numer. 17. ubi hunc septimum, & ultimum titulum vocat, quo potuerunt, aut possent venire Barbari, eorumque provinciae in possessionem, & dominium Hispanorum, & Gregor. Lopez eius verba transcribens in dict. l. 2. titul. 23. part. 2. gloss. magn. col. 14. Dom. Banez in 2. 2. quaest. 40. de bello, art. 1. vers. Dubitatur 3. col. 1181. Gregor. de Valencia 3. tom. disput. 3. quaest. 16. de bello, punct. 2. versic. Quarto certum est, Ioan. Azor. 1. tom. instit. moral. lib. 8. cap. 25. quaest. 13. Pat. Lud. Molina de iustit. & iure, tractat. 2. disput. 105. ubi ultra exemplum Tlascathecarum, alia similia in India Orientali contigisse commemorat, quibus mediantibus Lusitani varias occasiones habuerunt, nonnulla iure belli occupandi, quod etiam novissime tangit Seraphin. Freitas dict. cap. 9. numer. 16. & generaliter resolvunt Caietan. & caeteri post Div. Thom. in 2. 2. dict. quaest. 40. art. 1. Sylvest. verb. Bellum, el 1. quaest. 8. conclus. 3. Ioan. Maior. in 4. distinct. 15. quaest. 15. Alfons. a Castro de iust. haeret. punit. lib. 2. cap. 14. causa 10. vers. Ecce omnes, Simon Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. pag. 326. & 364. & sequentibus, & novissime Pat. Suarez in tract. de charit. disp. 13. sect. 7. num. 25. Etenim [sect. 20] licet regulariter Christiani infidelium auxilio uti non possint, neque se eorum actibus, & communicationibus immiscere, maxime ubi contra alios Christianos praeliandum est, nisi id iustitia belli, & praecisa defensionis necessitas extorqueat, ut praeter Auctores supra relatos tenet Oldrad. cons. 71. Numquid Christianus? Ioan. Andr. in addit. ad Specul. in rub. de Iudae. vers. Convertendo, Abb. in cap. quod super, vers. Vltimo hic quaeritur, de voto, Annania, & Felin. in cap. ad liberandum, de Iudaeis, Corsetus in tract. de potest. Regia, 4. par. princip. q. 83. Marquard. de Susanis in tract. de Iudae. & Infidel. par. 1. cap. 6. Tiber. Decian. in tractat. crimin. lib. 5. cap. 10. num. 4. P. Lud. Torres de Fide, disp. 51. artic. 9. col. 642. Cardinal. Tuschus pract. conclus. iur. verb, Infidelibus, concl. 123. pag. 490. Camill. Borrellus de praestan. Reg. Cathol. cap. 32. a num. 88. & 181. Valencuela in monit. adversus Venet. 7. par. ex numer. 56. & 65. Osascus in peculiari disputatione huius articuli, quam post suas decisiones Pedemontanas attexuit, Ioan. Cochier in Thesaur. Polit. lib. 2. Petr. Binsfeldius de iniurijs & damno dato, cap. 8. quaest. 1. conclus. 17. pag. 528. Petr. Heingius in miscellan. quaest. 1. par quaest. 11. Franc. Mingon. ad consuetud. Andegavens. fol. mihi 67. cum multis alijs congestis per Iulium Ant. Brancalasum in compend. art. Cathol. Regnan. lib. 3. de Religione. pag. 52. & 53. Sandoval. 1. par. histor. Caroli V. lib. 25. §. 48. fol. 242. & Calist. Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 26. num. 65. pag. 264. Quorum [sect. 21] plures hac de causa Franciscum Primum Regem Galliae notare solent, eo quod Turcas in subsidium contra Carolum V. Imperatorem vocaverit; sicut [sect. 22] etiam, ob eandem forte rationem, 2. Paralipom. 16. reprehensus est Rex Asa, eo quod accersiverit in auxilium exercitum Syriae contra Regem Israel. Nisi forte ideo potius, quia magis confidit in eo exercitu, quam in Domino, qui tamen ipsum paulo ante liberaverat ab exercitu AEthiopum, 2. Paralipom. 14. ut notavit D. Ambros. in oratione de obitu Theod. Abulens. q. 17. in dict. cap. 16. Banez, & Valencia ubi supra. At vero [sect. 23] in bello iusto contra alios infideles, nihil prohibet, Christianos cum infidelibus militare, si scandalum, & periculum Fidei absit, eosque iuvare, ac defendere, & in suam tutelam, & clientelam recipere, atque huius auxilij, & confoederationis causa, hostium spolijs, ac provincijs, ex pactis conventis, vel ob laboris, & periculi suscepti remunerationem potiri, ut constat ex text. in cap. quid culpatur 23. quaest. 1. & cap. Iulianus 11. q. 3. Tiber. Decian. ubi sup. num. 3. Mag. Marq. in Gubernatore Christ. lib. 2. cap. 25. pag. 311. & seqq. & reliqui omnes supra relati. Qui ea consideratione ducuntur, quod [sect. 24] Christiani, qui eiusmodi iustis infidelium bellis opitulantur, nihil iniustum, aut illicitum perpetrant, cum nihil aliud faciant, quam accepta auctoritate ab eo, qui illam potest conferre, ad bonum cooperari, & socijs, atque amicis, cum quibus pro uno, & eodem reputantur, contra extraneos, & inimicos malefactores auxilium praestare. Et sicut [sect. 25] exercere opus bonum non potest nisi bonum esse, ita etiam adiuvare in bono opere, quale est iustum bellum, etiam si quis pro hoc labore aliquam mercedem, & remunerationem accipiat, ut [sect. 26] eleganter cum Pomponio scribit Vlpian. I. C. in l. metum 9. §. sed licet, D. quodmet. causa, ubi glos. verb. Meae, rectissime addit, aequum [sect. 27] esse, ut si habes bonum propter me, ut & ego habeam propter te, ad quod probandum allegat l. idem, §. fin. de condict. ob turp. caus. l. 2. §. aequissimum, ad leg. Rhod. de iactu, l. si pater, §. si quis, D. de donat. & conducunt, quae in simili notat Bart. in l. ut vim, n. 8. D. de iust. & iur. August. in addit. ad Angel. de malefic. verb. Che me hai adulterato, sup. num. 64. Beroius in cap. 1. num. 51. de offic. delegati, Matth. de Afflict. decis. 149. & alij, quos novissime refert Flores de Mena practic. quaestionum, quaest. 18. a num. 14. & P. Suarez in tract. de charit. disp. 1. sect. 2. ex n. 6. ubi exacte disputat, an & qualiter liceat opera bona virtutis operari propter mercedem temporalem? Qua ratione [sect. 28] Abraham Genes. 14. ad vindicandum Regem Salem, & alios, qui cum eo foedus percusserant, iuste pugnasse dicitur contra quatuor Reges illis regionis, a quibus ipse nullam iniuriam acceperat, & in gratiam fratris Lot, quem illi spoliaverant, & captivum ducebant. Et [sect. 29] Iosaphat 4. Reg. 3. contra Messam Regem Moab pro Ioram, quia nolebat ei reddere tributum agnorum, & arietum, quod pendere quot annis debebat ex antiquo foedere cum Achab patre Ioram, & quidem prius consulto Domino. Machabaeos [sect. 30] quoque a Romanis infidelibus auxilium petijsse Machab. 1. cap. 8. docemur. Quibus exemplis alia addit Marquard. ubi sup. late concludens, ex [sect. 31] iustis causis posse fieri pacem, & foedera cum infidelibus, etiam inconsulto Summo Pontifice, dummodo contra eum, & Ecclesiam non fieret, neque eo tempore, quo ab universis Christianis eisdem infidelibus bellum indictum esset. Ipsi quoque [sect. 32] Romani, quorum iustitia, & Imperium valde a D. Augustin. & alijs laudatur, ut diximus sup. lib. 2. cap. 7. num. 72. & seqq. nulla profecto ratione illud maxime dilatarunt, quam socijs, atque amicis auxiliares copias praestando, & alias provincias aliarum vicinarum robore subigendo, ut observat Victoria ubi sup. & constat ex Strabone lib. 6. Tacito lib. 5. Annalium, Paulo Orosio lib. 5. cap. 8. Ambr. de Morales lib. 7. cap. 14. & lib. 8. cap. 2. & 53. Fr. Ioan. a Ponte in convenien. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 17. Iulio Caes. Bulengero de Roman. Imper. lib. 3. cap. 5. & ex l. postliminij 5. l. non dubito 7. D. de capt. & postilimin. revers. ubi DD. hanc materiam confoederationum pertractant, & Sebast. Naevius, qui ibidem plurimos colligit. Eoque respicit Cicero pro lege Manilia, dum ait: Propter socios, nulla ipsi iniuria lacessiti, maiores vestri cum Antiocho, cum AEtolis, cum Poenis bella gesserunt. Illud [sect. 33] etiam, & quidem urgentius, pro eiusdem Novi Orbis legitima retentione perpendi potest, quod in omnibus fere illius provincijs Indi antiquis dominis, & Regulis, varijs bellorum eventibus, & alijs modis carere coeperunt, & cognita Regum nostrorum Religione, potentia, & gubernandi prudentia, ac mansuetudine, se eorum imperio, gubernationi, & iurisdictioni summa voluntate, atque alacritate dediderunt, & quotidie dedunt, & devovent, ut de Mexicanis, Peruntinis, & alijs passim refert Anton. de Herrera, & alij rerum Indicarum Auctores. Et [sect. 34] extant in Archivis huius Regij Limani Conventus quaedam publica, & authentica monumenta anno 1562. confecta de mandato excellentissimi Proregis Comitis de Nieva, & aliorum, qui cum eo missi fuerunt, ut in hoc Regno Peruano de perpetuandis Indorum commendis tractarent. Ex quibus constat, quod cum hi peritissimum, & prudentissimum virum Licentiatum Paulum Ondegardum ad omnes fere eiusdem Regni provincias misissent, ut Indorum ea in re voluntatem exquirerent: illi, suis comitijs habitis, & rogatis, serio semper, & unanimiter responderunt, se nullum alium dominum universalem, vel particularem habere, neque in posterum sortiri, aut agnoscere velle, praeter nostrum Hispaniae Regem Opt. Max. cui se, & sua humiliter & hilariter submittebant. Quo mediante [sect. 35] etiam si forte aliquis excessus, aut iustitiae defectus in primae conquisitionis exordijs notari potuisset, iam omnino cessasse, ac purgatus esse videtur. Communis [sect. 36] enim populorum in Regis electione, vel adprobatione consensus, sive is expresse, sive paulatim cursu temporis exhibeatur, etiam tyrannidem in Monarchiam perfectam, & legitimam vertit, ut probat text. in l. ex hoc iure, ibi: Regna condita, D. de iust. & iure, l. 1. D. de constit. Princip. l. 2. §. novissime, D. de orig. iur. §. sed quod Principi, instit. de iur. nat. iunct. l. 2. & 4. D. de eo quod met. caus. cap. ad id, de sponsalibus, cum alijs, quae late cumulat Albericus in l. cunctos populos num. 20. C. de summa Trinitat. Navarr. in cap. novit, de iudicijs. notab. num. 158. Molina de iustit. & iur. tract. 2. disput. 24. in fine, Covarr. in pract. cap. 1. num. 9. Illustrissim. Card. Bellarm. lib. 3. de laicis cap. 6. in fine, pag. 209. Salas de legib. disp. 7. sect. 12. n. 67. in fin. Leonard. Lessius de iust. & iure lib. 2. cap. 3. num. 41. & cap. 29. dub. 9. Laurea Salmant. certam. 5. de hominum praefectura. cap. 2. num. 12. Pat. Franc. Suarez omnino videndus in defens. Fidei contra sect. Anglic. lib. 3. cap. 2. num. 19. Marta de iurisdict. 1. par. cap. 8. num. 19. Calist. Remirez de lege Regia Aragoniae, §. 4. num. 8. Freitas ubi supra, capite 12. in fine, & Bobadilla in Polit. lib. 1. cap. 2. numer. 14. litt. 1. ubi exemplum Romanorum adducit, qui teste Cicer. lib. 3. Rhetor. cap. 3. partim ense, partim consensu potentiam, & dominationem totius fere Orbis adquisierunt. Et in [sect. 37] nostrae quaestionis terminis idem probant Victoria in relect. 1. de Indis, num. 40. vers. Restat alius, & securius in 2. relect. num. 16. vers. Alius titulus, & eum transcribens Greg. Lopez in dict. l. 2. par. col. 11. vers. Asserit etiam, & col. 14. vers. Alius titulus, ubi concludunt, omni iure inspecto certissimum esse, per veram, & voluntariam Indorum electionem Reges Hispaniae iuste has provincias retinere posse, puta, si omnes ipsi Barbari, aut maior eorum pars, intelligentes prudentem administrationem, & humanitatem Hispanorum, ultro vellent accipere in Principem Regem Hispaniae, Ioan. etiam Matienz. eandem sententiam dissertissime sequitur in tractat. manu scripto de moderatione Regni Peru, lib. 1. cap. 3. ubi [sect. 38] multa beneficia commemorat, quae Indi ex Regum nostrorum tuitione acceperunt, & alia argumenta, ex quibus hodie grata, & voluntaria eorum subiectio colligi potest. A quibus non abest Franc. Vargas in tract. de auctor. Papae, & Episcop. confirm. 10. n. 4. & 5. ubi hunc ipsum titulum ex eo magis communit, quod cum [sect. 39] inter Indos nullus iam reperiatur, qui eorum dominatum iure sanguinis petere valeat, merito possunt Reges nostri ex Romani Pontificis concessione harum regionum imperium habere, & exercere, ex celebri doctrina Oldrad. consil. 69. Ancharran. in reg. peccatum, 3. q. principali, & aliorum, quos refert & sequitur Caietan. in 2. 2. q. 10. quibus convenit Bald. in l. unica, C. de iur. deliber. col. 5. relatus ab Episcop. Chiapens. in tract. comprobat. dom. Ind. fol. 31. ubi tradit, quod hodie ubicunque iurisdictiones vacant, ut in Regnis infidelium, apud quos non est vera, nec naturalis dignitas, & iurisdictio, occupanti Catholico conceditur. Neque [sect. 40] his adversatur vulgaris iuris regula, qua docemur, id, quod ab initio nullum, vel vitiosum est, tractu temporis non convalescere, l. quod initio, D. de reg. iur. cap. non firmatur, eod. tit. lib. 6. cuius argumento docuisse videtur Ioan. Igneus in quaest. an Rex Franciae recognoscat superiorem num. 21. Originem [sect. 41] nactae possessionis in iure acquirendorum Regnorum inspiciendam esse, l. clam possideri, in princip. D. de acquir. possess. l. nam origo, D. quod vi, aut clam: & quod si est violenta, non potest opitulari, l. auctoritatem, C. unde vi, cap. vigilanti, & cap. fin. de praescription. sed imo hoc vitium transit in successores, l. an vitium, D. de divers. & temp. praescription. l. Pomponius, in princ. D. de acquir. possess. l. haeres, D. de usucapion. §. fin. inst. eodem. Nam, ut [sect. 42] bene considerat Marta d. 1. part. cap. 8. num. 15. & 16. postquam tale ius, vel praescriptione legitima acquisitum, vel voluntario subditorum consensu confirmatum est, iuridice omnia facta fuisse finguntur, arg. l. mulier, §. penult. de condi. instit. & eorum, quae bene notat Alexand. post Bald. Cuman. Castrens. Salicet. & alios in l. extraneum num. 8. C. de haered. instituend. Et [sect. 43] praedicta regula, quod ab initio, ita accipienda est, ut nullum a principio, per solum lapsum temporis non convalescat. Contra vero probandum sit, si praeter temporis cursum, aliae quoque circunstantiae, vel qualitates accedant, ut notant DD. in dictis iuribus, & glossa celebris, verb. Terminetis, in cap. ex tenore, de foro competent. ¶ Vnde [sect. 44] acquisitionem a principio nullam, tanquam factam per forensem, cui acquirere per statutum prohibitum erat, bene reconvalescere, si postea forensis civis fiat, late & optime fundat, resolvit Andr. Barbacia cons. 70. lib. 3. col. 2. Et [sect. 45] iudicium, quod a principio nullum erat, ex iure supervenient consirmari posse, probatur in exemplo l. si rem alienam, § fin. D. de pignor. act. l. conficiuntur, §. si ei servo, D. de iure codicill. l. servum filij 46. de legat. 1. iunctis alijs, quae tradit Bart. in l. 1. num. 12. D. de regula Catoniana, Alexand. cons. 27. viso libello, col. 2. lib. 1. Felin. in cap. inter dilectos, n. 6. de fide instr. ¶ Quod [sect. 46] idem in alienatione a minore sine decreto facta intercedit. Nam etsi invalida sit, confirmatur tamen superveniente maiore aetate, l. final. C. si maior factus. Etenim quando [sect. 47] causa confirmans supervenit, convalidatur id, quod a principio nullum est, iuxta celebrem doctrinam Dyni in d. cap. non firmatur, l. per fundum, D. de servit. rustic. & ibi Bart. num. 3. & text. optimi in l. iure nostro, § ult D. de testam. tutela, Clem. 1. ut lite pendente, & in l. quaedam, D. de reb. dub cuius verba sunt: Quaedam sunt, in quibus res dubia est, sed ex postfacto retroducitur, & apparet, quid actum sit. Rursus non obstabit, si quis forte obijciat, hos titulos, de quibus hoc in capite egimus, iustae scilicet acquisitionis, & retentionis ob defensionem Fidei, vel causa sociorum, aut voluntariae electionis in aliquibus huius Novi Orbis provincijs non intervenisse, quae alijs, atque alijs modis in potestatem, & dominium Hispanorum redactae comperiuntur. Nam [sect. 48] ad iustam, & legitimam alicuius Regni occupationem sufficit, quo plures, & praecipuae eius provinciae bello iusto, aut alio legitimo modo occupari possint, ut reliquae eadem forma debellari, & possideri valeant, ut post D. Thom. & alios concludit Petr. Arag. in 2. 2. q. 10. art. 1. pag. 312. ver In quo sit quarta conclusio. Vt omittam [sect. 49] mirum, aut novum non fuisse, quod Reges nostri labi non paterentur oblatam sibi tot vijs, & rationibus regnandi, & imperandi in hoc Novo Orbe occasionem (quamvis hoc, ut faepe diximus, ab eorum mente & pietate alienum fuerit) cum certum sit, eam, omnia fere mundi Imperia peperisse, ut Graeci, Romani, & alij a nostra aetate remoti testes esse possunt, & vel [sect. 50] ipsa familia Austriaca, de qua Auctor tractatus de occasione, relatus a Petr. Andr. Canonher. in Aphor. Polit. Hipo. lib. 1. pag. 249. sic scriptum reliquit: Quae hodie familia in universa Europa plura Regna plures regiones, ac ditiones possidet, quam Austriaca? Atqui eorum pleraque connubijs, tutela, & similibus fortunae beneficijs sunt quaesita: unus quidem Belgicas provincias suo adiecit imperio, alter Hispanias addidit. Tertius ne quid ad summum illustrissimae familiae dcesset fastigium, Lustaniam quoque, & immensas utriusque Indiae regiones acquisivit, imperiumque suum ijsdem, quibus Solis cursum finibus terminavit. Vnde [sect. 51] Politici docent occasionem rerum gerendarum summa cum diligentia aucupandam esse, quia secundum Niceph. lib. 16. 12: Celerrima Aquila est temporis opportunitas, & occasio, quae ad pedes advolans, capi a quopiam potest: sin aufugiat in altum aerem, eos, qui se persequuntur, ridet, neque ut ad eos redeat, in animum inducit. De quo plura alia cumulat Canonherius ubi sup. & novissime Ioan. Baptist. Valencuela in discurs. stat. & belli, 1. par. consid. 3. ex numer. 8. Iustus Lipsius lib. 5. civil. doctr. cap. 16. Pat-Ioannes David in lib. de occasione arrepta, aut neglecta per totum, & Fr. Ioan. a Salazar in Polit. Hispan. propos. 11. §. 5. ubi [sect. 52] respondet obiectionibus Campanelae, qui invictum illum & magnanimum Imper. Carolum V. perperam suggillavit, quod mundi dominus esse desierit, quia oblatis sibi a fortuna occasionibus, opportune uti noluit, vel nescijt. # 5 CAPVT V. De ultimo, & efficacissimo eiusdem retentionis titulo, qui ex difficultate, aut verius impossibilitate restitutionis descendit, Indis iam ad Fidem conversis, & eorum, & Hispanorum rebus mutuis inter se nexibus complicatis. SVMMARIVM Capitis V. -  1 Retentio Novi Orbis hodie secundum omnes sine scrupulo ac difficultate procedit. -  2 Orbis Novi dominatio hodie a nostris Regibus sine peccato deseri non poterit. -  3 Sententiae Victoriae, Soti, Gregor. Lop. Matienzi, Banez, Cordubae, Acostae, Molinae, & aliorum circa iustam retentionem Novi Orbis, sigillatim expenduntur. -  4 Indi semel conversi suae gubernationi relinqui non debent, & quare? -  5 Ignorantes secundum Platonem & Aristotelem sequi debent, & prudentes ducere, ac dominari. -  6 Stulti secundum D. August. melius viverent, si sapientium servi essent. -  7 Indi si suae potestati, ac gubernationi relinquantur, facile in apostasiam, & antiqua crimina prolabentur. -  8 Infidelibus semel conversis, si apostasiae crimen timetur, potest Papa Principes fideles assignare. -  9 Cap. de Iudaeis, vers. Qui autem, 45. dist. expenditur. -  10 Vxor fidelis quando a viro infideli separari possit? -  11 Cap. quanto, de divortijs expenditur, & illustratur. -  12 Filij baptizati a patrum infidelium potestate liberantur. -  13 Matrimonium, quod fieri tractabatur inter Sereniss. Mariam Hispaniae Infantem, & Carolum, Regis Angliae filium, quibus rationibus dilatum fuerit? -  14 Matrimonium inter Catholicam, & haereticum qualiter, & quare prohibitum sit? Et num. 16. -  15 Dispensatio Pontificis necessaria est ad matrimonium inter Catholicam, & haereticum, & haec, non nisi cessante periculo perversionis, & magnis alijs causis intervenientibus concedi solet. -  17 Fideli cum infideli nulla potest esse societas. -  18 Servus Christianus liberatur a dominio domini Iudaei, vel infidelis. -  19 Lex 1. C. ne Christian. mancip. haereticus, vel Iudae. &c. cum similibus explicatur, & illustratur. -  20 Catholicus esse debet, qui multitudini praeficiatur. -  21 Papa potest Principes apostatantes privare dominio quod habent supra fideles. -  22 Principum peccata perniciosissima sunt, praesertim in materia Fidei. -  23 Principes, quia gravius, quam subditi peccant, gravius puniendi sunt. -  24 Papa, ut bonus Pastor, debet omnia, quae impediunt Fidei conservationem, & progressum submovere. -  25 Indorum, & Hispanorum Respublica hodie una est, & mutuo se iuvat. -  26 Regnum unum etiam iniuste occupatum restitui non debet cum notabili aliorum Regnorum, & statuum iactura. -  27 Restitutionem rerum alienarum quando excuset necessitas, vel difficultas? -  28 Navarrensis Regni restitutionem quo argumento excuset Navarrus? -  29 Reges nostri hodie ex sententia multorum non solum iuste retinere possunt Indias Occidentales, verum & rebellantes denuo subiugare. -  30 Cap. 1. 23. q. 8. & cap. pudenda 24. q. 1. expenduntur. -  31 Restitutionis in materia multa tolerantur, quae corrigi non possunt. -  32 AEmilij Probi elegans locus pro retentione Indiarum expenditur. -  33 Agrariae legis effectus, quamvis iniustos, ob maiora damna vitanda Romanus Popul. toleravit, ex Divo Augustino. -  34 Commendas Indorum qua ratione continuandas censuerit Fr. Alfonsus a Castro. -  35 Indiae Occidentales si hodie a Regibus nostris relinquerentur, aut restituerentur, multa damna, & absurda resultarent. -  36 Bona inferioris ordinis restituenda non sunt cum iactura superioris. -  37 Religionis conservandae ratio multum praeponderat. -  38 Animarum salus cunctis rebus praefertur. -  39 Lex sancimus 17. C. de sacrosanct. Eccles. expenditur, & illustratur. Sed etsi, absque veritatis praeiudicio, concederemus, in huius Novi Orbis conquisitione, & Barbarorum ad Fidem conversione, aliquid primis illis temporibus intervenisse, quod Regum nostrorum occupationem & dominationem minus iustam, & legitimam redderet. Illud [sect. 1] tamen apud omnes exploratum esse videtur, hodie post tot in eodem Orbe detegendo, & Catholicis praeceptis imbuendo exantlatos labores, & postquam Hispanorum, atque Indorum gubernatio & conservatio tot inter se nexibus, ac vinculis copulata conspicitur, iuste, & absque ulla peccati labe ab eisdem retineri: imo, [sect. 2] quod magis est, citra grave peccatum deseri, ac relinqui non posse. Quod bene insinuavit Episcop. Chiapens. in tractat. comprobat. suprem dom. Ind. fol. 2. & seqq. & in proposit. 19. & in replicat. 12. ad obiect. Sepulvedae, fol. 54. & [sect. 3] signanter, atque erudite probat Mag. Victoria in 2. relect. de Indis insulanis, num. 13. & 14. & in finalibus verbis, ubi ita concludit: Tertio patet, quod iam postquam ibi facta est conversio multorum Barbarorum, neque expediret, nec liceret Principi omnino dimittere administrationem illarum provinciarum. Et sequuntur, atque illustrant Dom. Soto. in 4. dist. 5. q. 1. art. 10. Gregor. Lopez in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. gloss. magn. col. 13. vers. Alium titulum, Matienzus in tract. manu scripto de moderatione Regni Peru lib. 1. cap. 3. in fine, ubi dicit, se circa hoc plura alia notasse in stylo Cancellariae tit. 1. praeeminent. 17. casu 20. declarat. 9. §. 1. gloss. 1. num. 46. Dom. Banez in 2. 2. q. 10 art. 10. pag. 536. in fine, ubi concludit, hunc esse potissimum titulum, quo Hispaniarum Rex gubernat gentem Indorum ad Fidem iam conversam, Francisc. Vargas in tractat. de iurisdict. Pontif. & Episcop. confirm. 11. num. 13. ubi ait Papam in provincijs infidelium ad Fidem conversis, Episcopatus, caeteraque munia erigere, & creare secundum Bald. & Angel. in l. id quod apud hostes, de legat. 1. & eam quam putat iurisdictionem prosuturam concedere, Anton. a Corduba in quaestionar. lib. 1. quaest. 57. dub. 6. vers. Quod si maior, pag. 507. ubi notabiliter inquit: Quod si maior pars Indorum esset iam conversa, aut converti parata, tunc si sine dispendio, sive periculo Papa, vel Princeps aliquis Christianus auctoritate Papae, etiam per bellum, tollere posset illos dominos infideles, & illis praeficere Principem, aut Principes Christianos, qui gubernarent iam fideles effectos, aut converti paratos, & ipsos in vera Religione ab infidelium persecutione tuerentur, certe ita fieri licite posset, atque deberet, ad conservationem Religionis, & ad tollendum impedimentum eius, & Fidei, & tyrannidem dominorum infidelium supra Christianos. Et hoc modo Reges Hispaniae dominantur insulanis per suos Hispanos expugnatis, Iosephus Acosta de procur. Ind. salut. lib. 2. cap. 11. ubi eleganter scribit. Certe graviter errant quidam specie fortasse pietatis, ius Regium, & administrationem vocantes in dubium, quaerentes interdum, quo titulo, & iure Hispani dominentur Indis? Num haereditario iure ad nos devoluti sint, an bello iusto subiecti? Quae sane disputatio eo pertinet, ut administrationis Indicae, vel tollatur, vel certe debilitetur auctoritas, quo semel si gradus fiat, quanta sit futura pernicies, quae perturbatio rerum omnium consequatur, dici vix potest. Atque ideo illud religiose, & utiliter moneo, non oportere in hac causa amplius disceptare: sed veluti praescriptum iam sit, optima Fide agere debere Christi servum. Neque aliam subtiliorem causae evictionem petendam esse, quam quod ut demus, quam maxime peccatum esse in usurpatione dominatus Indici: tamen neque restitui iam potest, cui enim aut quibus modis, neque si maxime posset Fidei Christianae semel susceptae evidens iniuria, & periculum id ullo modo pateretur, &c. Et inferius: Igitur sive iniuria usurpatus sit dominatus Indicus, sive quod magis existimandum & praedicandum est, quantum attinet ad Regum administrationem iure, & ordine, nequaquam expedit Indorum administrationem, quae illis utilissima est, ad salutem aeternam, Christianis Principibus derogare. Idem non minus diserte probat ipsemet Auctor lib. 3. cap. 3. sic inquiens: Verum cum de communi ac certo titulo disputatur Ecclesiae auctoritatem, Fidei periculum, ipsorum Barbarorum salutem, Rempublicam Indicanam administrandi, & aequissimum ius praebere Principibus Christianis, & illud per se abundare, certo nobis persuadet cum ratione valde experientia ipsa consentiens. Quamobrem sive alij tituli etiam sint, sive non sint, constat ad Regum Catholicorum curam maxime pertinere salutem Indorum, cui procurandae, & Religionis praeceptores, & disciplinae civiles ad ministros lectissimos mittant oportet, ut Deo, atque Ecclesiae, iniuncto sibi munere perfungentes, ut & ipsos decet, & causa tanta exigit, satisfaciant. A quibus non multum distat, quod in eisdem terminis resolvit P. Lud. Molin. de iust. & iur. tract. 2. disp. 106. in fin. docens; plerumque usu evenire, ut in terris Barbarorum de novo inventis, & subactis, ad eorundem bonum, & innocentium defensionem oporteat, ut bellantes integrum dominium earum Regionum assumant. Pro cuius sententiae confirmatione, ut praedicti Auctores animadvertunt. Primo [sect. 4] ipsorum Indorum natura, facilitas, & imperitia considerari potest, quae nullo modo permittit, ut suae potestati, & gubernationi relinquantur, maxime postquam Christianae Religioni nomen dederunt; atque ideo supremo Hispanorum imperio regi, & tueri debent, ex ijs, quae late congessimus sup. lib. 2. cap. 9. num. 29 cum sequentibus, & eleganter disserit Plato lib. 3. de Repub. dial. 3. col. 9. in fine. Vbi inter [sect. 5] alias causas, quibus homines hominibus imperare solent, sextam quidem, & omnium maximam eam esse inquit, qua secundum naturam ignorantes sequi iubentur, prudentes autem ducere, ac dominari. De quo etiam plura tradit Aristotel. lib. 1. Polit. cap. 3. & 4. & lib. 7. cap. 14. D. Thom. 1. p. quaest. 6. art. 4. ubi ait, quod si unus homo haberet super alium supereminentiam scientiae, & iustitiae, inconveniens fuisset, nisi hoc exequeretur in utilitatem aliorum, & in nostris terminis docet Victoria dict. relect. 1. de Indis, num. 23. Covar. in reg. peccatum. 2. p. §. 11. num. 5. & Ioan. Matienzus dict. lib. 1. de moderat. Regni Peru cap. 4. ubi se remittit ad ea, quae latius dixit in stylo Cancellariae tit. 1. praeemin. 17 casu 20. declar. 9. §. 1. glos. 1. num. 39. & 40. Et conducit illud D. August. in lib. de utilit. creden. contra Manichae. cap. 12. dum [sect. 6] inquit: Si hominibus non peccare, quam peccare melius est, melius profecto stulti omnes viverent, si servi possent esse sapientium. Secvndo [sect. 7] considerant, quod supposita eorundem Indorum barbarie, & caecitate, facile contingere posset, ut amoto Hispanorum Imperio, & gubernatione, si sub antiquis dominis, ac Regulis relinquerentur, in apostasiae crimen, & pristinae idololatriae consuetudinem recidivarent, & Evangelium Fidei, & veritatis, quod inter ipsos non modo annunciatum est, sed Dei gratia, ut plurimum, persuasum, & introductum, oblivioni traderetur, vel blasphemijs, & contumelijs illuderetur. Quo [sect. 8] periculo interveniente, concors est omnium Theologorum sententia, infideles sive iure, sive iniuria ad Christvm conversos, id est, minis, aut terroribus, vel alias non servatis servandis, baptizatos, dummodo veri Christiani sint, nullatenus a fidelibus deserendos esse, & posse Romanum Pontificem in favorem Fidei, ipsis petentibus, vel non petentibus dare illis Principem Christianum, & auferre alios Principes infideles, ut cum Div. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 10. eleganter probant, & resolvunt Turrecremat. in summa de Eccles. lib. 2. cap. 114. circa finem, Victoria, Gregor. Lopez, Corduba, & alij ex supra relatis, & Domin. Banez d. art. 10. pag. 536. ubi inquit, merito Pontificem apud Indos Occidentales hac potestate uti, dando gubernatores fideles Indis ad Fidem conversis, quoniam antiqui Caciques infideles eos abducerent a Fide. Et in eadem sententia generaliter de omnibus infidelibus loquens, & quod ratione vitandi periculi apostasiae, possit eis per Pontificem novus dominus assignari, novissime etiam residet eruditissimus P. Franc. Suar. omnino legendus in defens. Fidei contra sect. Anglican. lib. 3. cap. 4. num 7. & latius cap. 23. n. 24. ubi refert D. Thom. in addit. 459. & DD. in 4. distinct. 39. & idem sequitur Bellarm. lib. 5. de Rom. Pontif. cap. 7. Eman. Roder. lib. 3. quaest. regul. q. 32. artic. 4. & Valencuela in monit. contra Venet. par. 7. num. 53. Tertio, pro eadem doctrina communienda expendi potest, & solet exemplum [sect. 9] celebris text. in cap. de Iudaeis vers. Qui autem, 45. distinct. ubi Iudaei in Fide semel, quamvis involuntarie, suscepta, perseverare coguntur, ne vilis & contemptibilis habeatur, prout latius animadvertimus sup. lib. 2. cap. 18. num. 53. Cui exemplo simile est alterum, quod de filijs parvulis infidelium, invitis parentibus, baptizatis, in eod. lib. cap. 18. proposuimus ex n. 23. Et aliud [sect. 10] de uxore, quae licet tantum, vel plus viro adstricta sit, sicut subditus domino, cum illud vinculum sit iuris Divini, hoc autem non, in favorem tamen Fidei liberatur uxor fidelis a viro infideli; si maritus ei Religionis causa molestus esse incipiat, vel aliquod circa eius puritatem, & observationem periculum moveat, ut patet ex Apost. 1. ad Corinth. 7. & cap. [sect. 11] quanto, de divortijs, & ex ipso Ecclesiae usu, in qua nunc consuetum est, ut ipso facto quod alter coniugum convertitur ad Fidem, sit liber ab alio infideli. Quemadmodum [sect. 12] ex eadem ratione filij baptizati a patrum infidelium potestate, & consortio liberantur, ne illorum iterum in volvantur erroribus, ut dicitur in Concilio Toletan. 4. cap. 59. & in cap. Iudaeorum 28. q. 1. & resolvunt Victoria, Acosta, Banez, Suarez & alij ubi supra. Quo argumento [sect. 13] valde hac tempestate in Hispania dubitatum est, an matrimonium inter Serenissimam Mariam Catholici nostri Regis Philippi Quarti sororem & Carolum Stuardum Principem de Gales, Iacobi magnae Britanniae Regis filium, & haeredem, licite & secure contrahi posset; eo quod [sect. 14] inter Catholicam, & haereticum ob Fidei, & cultus disparitatem impedimentum irritans intervenire multi censuerunt, post gloss. in capit. final. de condit. appos. quam Hostiens. & Ancharran. ibidem sequi videntur, & expresse probat l. 15. tit. 2. par. 4. & canon 72. sextae Synod. gener. Trullanae. Quod licet alij magis frequenter reijciant, & non irritans, sed dumtaxat impediens esse, cum veriori opinione resolvant, ut constat ex innumeris Theologis, & Canonistis, quos latissime refert, & sequitur Thomas Sanchez de matrimon. lib 7. disput. 72. num. 2. & Nicolaus Serarius in opusculo de Catholicorum cum haereticis matrimonio, capit. 1. & 2. & novissime Anton. Ricciullus in tractat. de iur. pers. extra Eccles. grem. exist. lib. 2. cap. 2. Omnes tamen in eo conveniunt, [sect. 15] non nisi ex dispensatione Pontificis contrahi posse, & periculum, ne Catholicus pervertatur, cessare debere, atque alias urgentes, & graves Reipublicae utilitates attendendas esse, quae ad id permittendum nimis adstringant, ut tradit idem Sanchez dict. lib. 7. disputat. 71. numer. 10. [sect. 16] Alioqui enim eiusmodi matrimonia prohibita sunt, & difficiles solent exitus generare. Vnde in Conc. Agath. can. 67. quod refertur in capit. non oportet 28. quaest. 2. aperte monemur, non oportere cum hominibus haereticis miscere connubia, & antea in Concil. Illiberitano, can. 16. ubi habetur: Haereticis qui errant ab Ecclesia Catholica, neque ipsis Catholicas dandas puellas, neque Iudaeis placuit, ex quo nulla [sect. 17] possit esse societas fidelis cum infideli. Et in Concil. Chalcedon. can. 13: Non debet copulari nuptura Haeretico, Iudaeo, vel Pagano, nisi forte promittat orthodoxam Fidem. Si quis hanc definitionem transgressus fuerit, correctioni Canonicae subiacebit. Idem traditur a Div. Ambros. lib. 1. de Abraham, cap. 9. relato in cap. cave 28. quaest. 1. & late docet Navarrus in Manuali cap. 32. num. 30. Bellarmin. de matrimon. lib. 1. cap. 23. Sotus in 4. distinct. 39. art. 2. ad 3. & Sanchez, & Serarius ubi supra. Qvarto facit, quia nulli mirum videri debet, quod Ecclesia ob Fidei favorem, subditos recenter ad Fidem conversos, a potestate dominorum infidelium, vel Neophitorum eximat, & Christianis Principibus tribuat: cum eodem favore attento, id, quod longe plus est, edicere soleat, nempe [sect. 18] ut omnes servi Christiani, qui sub infidelium dominorum mancipio reperiuntur, ab eorum nexu solvantur, & liberentur, quamvis alias legitimi captivi reperiantur, & etiam si postquam capti sunt, conversi fuerint, ut constat [sect. 19] ex toto titul. C. ne Christianum mancip. Haereticus, vel Iudae. vel Paganus habeat, vel possideat, vel circuncidat, & ex l. ultim. eodem titul. in C. Theodos. & cap. cum sit nimis, de Iudaeis, ubi nefas esse dicitur, religiosa mancipia impijssimorum inquinari dominio, cap. Iudas 17. quaest. 4. cap. mancipia 54. distinct. cap. multorum, cap. ad haec, & cap. nulli, de Iudaeis, l. final. tit. 21. part. 4. l. 13. tit. 9. part. 6. l. 22. titul. 11. part. 5. l. 10. titul. 24. part. 7. cum alijs, quae late notant Doctores in eisdem iuribus, Innocent. in cap. quod super, de voto, D. Thom. & Theologi omnes in 2. 2. quaest. 10. artic. 10. Marquard. de Susanis in tractat. de Iudae. & Infidel. 2. parte, cap. 5. numer. 19. Molina dict. tractat. 2. disput. 110. col. 437. Pat. Suarez, & alij in locis sup. relatis, Michael Vlcurrunus in tractat. de regim. mundi, 2. quaest. princip. numer. 82. ubi generaliter concludit, eum, qui [sect. 20] praeesse habet multitudini Christianorum, debere esse Catholicum, & membrum utile corporis mystici fidelium; quem refert, & sequitur Valencuela dict. par. 7. n. 98. & idem colligitur ex cap. absolutos, de haeretic. cap. nos sanctorum, & cap. iuratos 15. quaest. 6. Ioan. de Ligniano in tract. de bello cap. 15. & ex D. Thom. dict. 2. 2. quaest. 12. art. ult. ubi ostendit, posse [sect. 21] Papam Principes a Fide apostatantes privare dominio temporali, quod habent supra fideles, quia contrarium vergere posset in magnam Fidei corruptionem, quia ut dicitur Proverb. cap. 6. Homo apostata in corde suo machinatur malum, & iurgia seminat, intendens homines separare a Fide. Et ut subiungit Suarez dict. lib. 3. cap. 23. num. 22. Principum [sect. 22] peccata, praesertim contraria Fidei, & Religioni, perniciosissima sunt; facile enim subditos ad sui imitationem pertrahunt, vel exemplo, vel beneficijs, ac promissionibus, vel etiam minis ac terroribus, ut diximus dict. cap. 9. num. 63. & Philosophi ipsi, ratione & experientia ducti, docuerunt, ut constat ex Platone relato a Cicerone lib. 1. epist. & ex eodem Cicerone lib. 3. de legibus, ubi inquit, vitiosos Principes, non solum vitia in se ipsis concipere, sed etiam ea in civitatem infundere. Vnde gravius, [sect. 23] quam caeteri delinquunt, & ideo gravius per pastores suos puniendi sunt, ut ait text. in cap. praecipue 11. quaest. 3. Et [sect. 24] cum ad Pastorem spectet, non solum oves errantes corrigere, vel ad ovile revocare, sed etiam lupos arcere, & ab hostibus defendere, ne extra ovile trahantur, & pereant: ita ad Pontificem pertinet, pericula apostasiae, & alia quaecunque Fidei conservationem, & progressum impedientia, submovere, & novos, & Christianos dominos in provincijs infidelium, praesertim Barbarorum, de quibus agimus, constituere. Ac propterea concludit idem Suarez ubi supra lib. 6. cap. 4. numer. 1. pag. 716. inter Christianos, maxime in tyrannorum nomine, & ordine numerandum esse Principem, qui subditos suos in haeresim, vel aliud apostasiae genus, vel publicum schisma inducit. Qvinto, [sect. 25] & ultimo considerari potest, quod quamvis praedicta omnia deficerent, cum tamen hodie, ut supra tetigimus, temporis lapsu Hispanorum, & Indorum Religio, & Respublica una esse coeperit, & sub eiusdem Hispani nostri Regis tuitione, & gubernatione constitui, atque utriusque Regni status, vires, & nervi ita commixti, & complicati sint, ut alterum ab altero sine magno, & evidenti amborum periculo, & dispendio separari non possit. Certa est, & [sect. 26] communis probatissimorum Auctorem traditio, qui Regem, etiam iniuste possidentem, a restitutionis necessitate excusari, testantur, imo & quemlibet privatum, qui status sui periculum, seu decentiae eius notabilem iacturam veretur: ut constat ex Div. Thom. in 2. 2. quaest. 66. art. 8. Archiepiscop. Florent. in summ. 2. par. titul. 2. cap. 8. & 3. par. tit. 4. cap. 1. Soto distinct. 15. quaest. 2. §. ult. Palac. Rubios in tract. de obten. Regni Navarrae, 4. par. §. 3. col. penult. Henrico quodlibeto 6. quaest. 24. Medina in Cod. de restitut. quaest. 2. dub. 4. Covarr. in reg. peccatum, 1. par. num. 2. Mich. Salon. de iustitia & iure, 1. tom. controvers. 8. pag. 280. Lessio eodem tractat. lib. 2. cap. 16. numer. 21. Rebello de obligat. iust. lib. 2. quaest. 17. sect. 4. pag. 131. & optime Navarr. in Manual. cap. 17. numer. 57. & 60. quem novissime refert, & sequitur Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 1. capit. 27. pag. 164. ubi [sect. 27] resolvit, restitutionem alienarum rerum non esse faciendam, quando per eam consequerentur maxima damna publica, ob idque non esse facile damnandos Reges, qui tenent aliqua aliena, etiamsi scirent, non esse sua, modo probabiliter scirent, eorum restitutionem consequutura gravissima suorum Regnorum incommoda. Cuius doctrinae argumento [sect. 28] idem Navarrus in comment. ad text. in capit. cum minister 23. quaest. 1. ubi tractat de finibus humanorum actuum, in epistola, quam huic tractatui praemisit ad Ducem Alburquerquensem, vers. Ad primum igitur, pag. 368. defendit retentionem Regni Navarrae, quod nunc etiam nostri Reges Catholici possident: nam per restitutionem praefati Regni, certum est (inquit) apertum iri ostium Gallis, inferendi maxima damna in alia Regna Hispaniae per montes Pyrenaeos: ut interim alios titulos illius Regni obtinendi omittamus, de quibus egimus supra lib. 2. cap. 20. nume. 63. & seqq. Et [sect. 29] in terminis retentionis huius Novi Orbis, eadem doctrina & consideratione utuntur Episcopus Chiapensis dict. tractatu comprobat. fol. 30 Magister Victoria in dict. relactione 2. de Indis insulanis ad finem, Acosta dicto lib. 2. de procuranda Indorum salute, cap. 11. pag. 252. & lib. 3. cap. 3. pag. 286. Ioannes Matienzus dict. lib. 1. de moderat. Reg. Peru, cap. 2. ubi refert, se hoc latius probasse in Stylo Cancellariae tit. 1. praeeminent. 17. declarat. 9. §. 1. glossa 1. num. 33. & Ioannes Boterus in relation. universal. parte 4. lib. 2. ex pag. 65. ad 77. Vbi adeo secure hanc retentionem probat, ut addat, posse hodie Reges Hispaniae easdem Indiarum provincias, si forte rebellarent, vel antiquos, aut alios novos dominos proclamarent, aperto Marte debellare. Quibus consentiunt, de retentione Indiarum Orientalium loquentes Rebellus de obligationib. iustitiae, 2. part. lib. 18. quaest. 23. num. 26. ad finem, & novissimus Freitas de iust. Imper. Asiatic. cap. 13. nume. 46. & sequentibus, ubi probat, Principes supremos, qui bona fide rem possidere coepere, & a fortiori illorum successores, non teneri eam dimittere, & seipsos spoliare, aut consortium pati, vel in arbitros consentire, tametsi res dubia sit: quin potius gravissime eo in casu peccare quemcunque alium Principem, qui contra talem possessorem arma moveret, & ad damna resarcienda teneri, cum melior sit conditio possidentis, ut resolvunt Victoria de iure belli num. 27 & 30. Molina de iustitia & iure, tract. 2. disputat. 103. vers. In primo, & vers. Quare, Vazquez 1. 2. tom. 1. disputat. 64. cap. 3. a num. 11. Salas in eadem 1. 2. tomo 1. tract. 8. disputat. unica, nu. 121. & 132. & Antonius Perez in Laurea Salmantina, certam. 10. numl. 105. cum seq. Pro quibus Ego expendo [sect. 30] celebrem textum in cap. 1. 23. quaest. 8. ubi in eadem materia retentionis rerum alienarum [sect. 31] multa tolerari inquit D. Augustinus, quae corrigi, vel puniri non possunt: quod idem alio in proposito dixit Pelagius Papa in capit. pudenda 33. 24. quaestio. 1. Et arridet [sect. 32] AEmilij Probi sententia, quam ad explicationem textus in cap. ult. de restitut. spoliator. expendit Cuiacius ibidem, qui de bello civili adversus Lepidum scribens, ait: Ea, quae hostes sibi invicem eripuerunt, licet male capta sint, iure tamen eorum repetitionem non esse, quia civitate iam sedata, & composita, & re labefactata, expediret Reipublicae, quasi aegrae & sauciae requiescere quomodocunque, ne vulnera curatione ipsa rescindantur. Et melius, ac congruentius locus alter Divi Augustini lib. 3. de Civitate Dei, cap. 24. ubi loquens [sect. 33] de lege Agraria, inquit, quod fuit initium civilium bellorum, & seditionum: Volebant enim Gracchi legibus Agrarijs agros populo dividere, quos nobilitas perperam possidebat, sed eis tam vetustam iniquitatem audere convellere periculosissimum, imo vero, ut ipsa res docuit, perniciosissimum fuit. Neque enim legibus, & ordine potestatum, sed turbis, armorumque conflictibus nobiles, ignobilesque necabantur. Quo loco, & exemplo motus [sect. 34] eruditiss. Fr. Alofonsus a Castro in quodam consilio manuscripto, quod circa conservandas, vel tollendas commendas Indorum in Anglia edidit die 13. mensis Novembris ann. 1558. ad instantiam Imp. Caroli V. defendit, praedictas commendas, quamvis aliqua damna generasse dicerentur, conservandas, & tolerandas esse: quinimo & vendi, & perpetuari posse, si Hispaniae Regibus id utile videretur, ex traditis a D. Thoma in opusculo 21. ad Ducisam Bravantiae. De quo articulo alibi plenius agemus. Et plane nemo non videt, [sect. 35] quam absurdum esset, si Hispani, qui hodie inter Indos commorantur, illis parerent, eorumque gubernationi subijcerentur; qualiaque & quanta damna & incommoda sequerentur, si Catholici Reges nostri has Novi Orbis provincias desererent, quae eis magni steterunt, ut inquit Ant. de Herrera in histor. gener. Ind. decad. 3. lib. 8. c. 4. pag. 299. & in quibus insigni, & indesinenti eorumdem Regum cura, ac pietate, tot infidelium myriades ad Christi fidem, & Apostolicae Romanae Ecclesiae obsequium deductae sunt, & quotidie deducuntur, ut late ostendimus supra libro 1. cap. ultimo, ex num. 99. & lib. 2. cap. 4. num. 17. Vnde magis secure procedit praedicta opinio, quae eiusdem Orbis retentionem iustificat, & restitutionem excusat. Nam [sect. 36] bona inferioris ordinis restituenda non sunt cum iactura, & detrimento notabili bonorum etiam temporalium superioris ordinis, ut egregie resolvunt, & exemplis illustrant Caietanus in 2. 2. quaest. 62. art. 6. Navarrus in Manuali capit. 17. num. 56. & 89. Sotus de iustitia & iure, lib 4. quaest. 6. art. 3. & quaest. 7. art. 2. & alij, quos refert & sequitur Ferdinandus Rebellus de obligatio. iustitiae lib. 4. quaest. 13. Vnde [sect. 37] multo magis idem probandum est, ubi imminet iactura, & periculum bonorum spiritualium, Religionis scilicet, cuius consideratio summa esse debet, l. sunt personae 43. D. de Relig. & sumpt. funer. ibi: Nam summam esse rationem, quae pro Religione facit, cum alijs, quae ad eius illustrationem congerit Marcus Mantua in Enchiridione rerum singularium cap. 244. & Ioann. Baptista Valencuela in monit. contra Venetos, 1. parte, num. 15. Et [sect. 38] salutis animarum, quae cunctis rebus praeponderat, cap. praecipimus 12. quaest. 1. [sect. 39] l. sancimus 17. in fine, C. de sacrosanctis Ecclesijs, ibi: Quoniam non absurdum est, animas hominum quibuscunque vasis, vel vestimentis praeferri. Quo loci Accursius Animas pro animatis corporibus, non male iuxta subiectam materiam exponit. Sed nihil vetat, etiam de spiritibus intelligere, prout facit Felinus, plura similia, quae pro animarum favore, ac salute constituta reperiuntur, enumerans in cap. in praesentia, quaest. 4. de probation. Abbas cons. 63. lib. 1. Socinus cons. 39. col. penult. lib. 2. & late Catelianus Cotta omnino videndus in memorab. iuris, verb. Anima, & Cardinal. Tuschus eodem verb. concl. 333. # 6 CAPVT VI. Reges nostros pie semper, & sancte ea omnia ordinasse, quae in detegendis, & convertendis Indis fieri conveniebat, & excessus, atque iniurias a Ducibus & militibus irrogatas, nihil eorum pietati, & iustificationi nocere. SVMMARIVM Capitis VI. -  1 Auctor quid in hoc opere ultra alios praestiterit, eruditorum iudicio relinquit. -  2 Invidi, & novatores Indiarum retentionem mordent, quorum calumniae referuntur, & refelluntur. Et num. sequentibus -  3 Initium cuiuslibet rei semper inspici solet. -  4 Fundamentum ubi est erroneum, aut vitiosum, omnia corruunt. -  5 Cupiditatis vitium, non Religionis zelum Hispanos ad Novum Orbem perduxisse aliqui cavillantur. -  6 Cupiditas est omnium malorum radix iuxta sententiam D. Paul. 1. ad Timoth. 6. -  7 Hispanorum avaritiae, & cupiditatis, initio detectionis Indiarum, aliqua exempla referuntur. -  8 Aurum esse Hispanorum Deum, Indi existimarunt, & de festis ei hac de causa a quodam Regulo Cubae factis. -  9 Encisus Bacchalarius aurum in provincia Darienis retibus piscari publicavit. -  10 Zenu in fluvio auri glebae gallinacei ovi magnitudine retibus expiscari solent. -  11 Divitias Novi Orbis nimis extollit Maiolus. -  12 Atabaliba Peruanorum Imperator immensas divitias pro sua libertate promisit. -  13 Hispanis accommodari potest, quod olim T. Livius de Romanis in Africam traijcientibus, scriptum reliquit. -  14 Senecae elegans locus refertur, & ad Hispanorum in Orbem Novum adventum accommodatur. -  15 Charitas aurum optimum, Dei verbum argentum praestantissimum. -  16 Hispanos milites divitiarum desiderio in expeditionibus Indicis permoveri, mirandum non est. -  17 Pecuniae obediunt omnia. -  18 Aurum omnia scindit, & superat. -  19 Aurum bella, & alia plura scelera, & damna in mundum invexit, ex Virgil. & alijs Poetis. -  20 Pax non potest placere ijs, quibus immodica cupiditas est. -  21 Hispani propter auri cupiditatem crudeliter Indos tractasse, ac fere delesse, dicuntur. -  22 Damna, & iniurias Indis ab Hispanis illatas qui recenseant, & succenseant? -  23 Christiani, etiam cum iustis bellis operam navant, mites & temperati esse debent. -  24 Clementis Alexand. elegans locus ad suadendam Christianorum mansuetudinem ponderatur. -  25 Auctor non intendit absolute excusare excessus, & turbines bellorum olim Indis illatorum. -  26 Peccatum si quid fuit in primis ad Indos expeditionibus, Regibus nostris imputari non debet. -  27 Reges Catholicos Hispaniae semper pie ac provide ea omnia ordinasse, quae ad bonam conversionem, & tractationem Indorum conveniebant, multis ostenditur. -  28 Christophoro Columbo quid primum Reges Catholici circa Indorum curam dederint in mandatis? -  29 Nicolao de Ovando summe iniungitur a Regibus Catholicis cura conversionis, & bonae tractationis Indorum. -  30 Clausula testamenti Elisabethae Reginae Catholicae de Indorum conversione, & tuitione enixe agens, refertur. -  31 Carolus V. Imperator Licentiato Figueroae, & alijs plurimum Indorum causas, & patrocinium commendavit. -  32 Ferdinando Cortesio multum pacifica In dorum conversio, & tutela praecipitur. -  33 Schedulae, & instructiones plures remissive congeruntur de cura conversionis, & defensionis Indorum multa pie, & utiliter praecipientes. -  34 Schedula quaedam Philipi II. refertur, quae iniurias Indis illatas graviter dolet, & a Regum nostrorum mente, & voluntate valde alienas esse demonstrat. -  35 Schedulae Regis Philippi III. expenduntur, quae Indorum praedicationem omnino Evangelico modo fieri iubent. -  36 Reges nostros ab iniurijs Indis illatis plures auctores excusant. -  37 Leges quantumvis iustae improborum temeritate violantur. -  38 Damna omnia Indis illata, insolentiae, & avaritiae militum tribuit Ioan. Boterus, cuius verba referuntur. -  39 Consilium Regium Indiarum semper Indorum damnis, & oppressionibus obviam ire curauit. -  40 Leges, & praecepta Regum, ubi illi longe absunt, facile contemnuntur. Et hoc in Indijs contigisse ex Eman. Roder. Acosta, & alijs, quorum verba referuntur. -  41 Lusitanorum Regum sanctas ordinationes qualiter, & quare in Indijs Orientalibus elusas fuisse tradat Meffeius? -  42 Bella semper plura damna, & calamitates adducunt. -  43 Milites vix pij esse possunt. -  44 Leges inter arma non exaudiuntur. -  45 Arma non servant modum, ex Seneca. -  46 Bellum, & eius damna multoties cohibere non potest Princeps ipse, qui illud incepit. Ex Sallust. -  47 Michaelis Hospitalis elegantia carmina de damnis bellorum adducuntur. -  48 Victi semper solent a victoribus calcari, & spoliari. -  49 Militaris disciplina a Romanis maxime observabatur. -  50 Lex postliminium, §. filius, D. de captivis illustratur. -  51 Romani milites non solum hostibus, verum & socijs, ac confoederatis multa damna, & iniurias inferebant. -  52 Procopij elegans locus expenditur de excessibus militum Romanorum. -  53 Miseri, & pauperes semper potentiorum iniurijs, & spolijs subiacent, ex Iuvenali. -  54 Ludovici XII. Galliae Regis apophthegma refertur. -  55 Ferdinan. Davalos Marchio Piscariae milites, Marti simul, & Christo servire, difficile reputabat. -  56 Milites Hispani in Indijs aliquando iustis ex causis in Barbaros saevierunt. -  57 Hispani a multis auctoribus excusantur de crudelitatibus, quas olim in Indos exercuisse dicuntur. -  58 Thomae Bozij elegantissima verba referuntur, pro excusanda Hispanorum adversus aliquos Indos asperitate. -  59 Christophori Columbi cum Fr. Builo Catelano contentio super modo, quo Indos adigi conveniebat. -  60 Milites Hispani, quibus rationibus suam adversus Indos saevitiam excusare solebant? -  61 Theodori de Bry notabilia verba referuntur, quibus Hispanorum excessus excusat. -  62 Nationes omnes multa quotidie peccata propter avaritiam committunt, praesertim in militaribus expeditionibus. -  63 Indorum plurimi non ob saevitiam Hispanorum, sed pestiferis morbis, & alijs varijs causis perierunt. -  64 Peruanorum Indorum magna pars variolarum lue misere perijt. -  65 Novae Hispaniae Indi magna ex parte duabus pestibus absumpti sunt. -  66 Deus occulto suo iudicio Indos varijs calamitatibus affligere solet. -  67 Indos brevi prorsus absumendos esse quidam vaticinati videntur. -  68 Indorum pro salute, & conservatione quae statuuntur, eis plerumque nociva esse solent, quod eorum peccatis aliqui tribuunt. -  69 Romanae urbis in excidio sub Alarico, multa contigisse narrat Sozomenus, Indorum vastationi similia. -  70 Indos quantumvis malos & tyrannos suis rebus spoliari non potuisse, multi asseverant. -  71 Rem alterius etiam si quis a praedone capiat, legitimus eius dominus non efficitur. -  72 Pontificiae concessionis titulum haeretici in dubium vocare nituntur. -  73 Papae auctoritas non potest peccatum permittere, neque ab eo excusare. -  74 Finis bonus solus non facit actum bonum, si per media illicita procuretur. -  75 Peccare quis potest faciendo bona intentione rem licitam, quae sibi non competit, aut in ea excedendo. -  76 Excessus punitur, etiam si alias actus esset permissus. -  77 Mandans, vel permittens delictum fieri, illud facere videtur, etiam si mandatarius excedat. -  78 Eventus regulariter tribui solet causae proximae, & immediatae, & quando hoc fallat? -  79 Actus non tribuitur exequenti, sed ordinanti. -  80 Dominus teneri solet de factis, & delictis famulorum, & ministrorum, quos alicui negotio praeposuit, maxime si viles sint. Et num. 83. & 107. -  81 Magnates non excusantur a restitutione damnorum, quae famuli inferunt, eorum potentia confissi. -  82 Damni occasionem dans etiam ex levissima causa, ad damnum tenetur. -  84 Damnum debet refici ab ijs, quorum contemplatione causatur. -  85 Bello imprudenter illato, quae obligationes oriantur, remissive. -  86 Ratum qui habet delictum, vel excessum ab alijs commissum, qualiter teneatur. -  87 Nobiles, qui in suo famulatu, vel satellitio habent homines sceleratos, ex delictis eorum tenentur. -  88 Milites si aliquod damnum popularibus faciant, Magister militum illud reficere debet. -  89 Princeps graviter punire debet milites, qui absque eius licentia bella, vel damna inferunt. -  90 Maiestatis laesae tenentur, qui sine licentia Principis bellum movent, & etiam in hostes & alienos grassantur. -  91 Regum nostrorum iustitia a calumnijs haereticorum facile vindicatur. -  92 Finis sanctus, & rectus ubi consequitur, non multum curare solemus de medijs. Et num. 97. -  93 Principia in omni negotio longe absunt a perfectione. -  94 Incrementa regulariter habere non solent, quae illicite incipiunt. -  95 Principia sinistra saepe ad foelices exitus perveniunt. -  96 Operis deformitas non attenditur, quando fuit recta intentio, & finis operantis. -  98 Finis contemplatione omne agens operatur, & dicitur causa causarum. -  99 Novi Orbis in acquisitione, multa multi sancte & religiose operati sunt. -  100 Malorum interventio bonis aliorum operibus nocere non debet. -  101 Ministri Dei esse solent, etiam qui mali sunt. -  102 Causa iustior, & potentior praevalet, & attendi debet. -  103 Causa quae prodest, ubi concurrit cum ea, quae nocet, illa attendi debet, non haec. -  104 Christianorum foex quod facit, non est spectandum, sed quod boni Christiani ex D. Augustino. -  105 Excessus, & abusus rerum earum utilitatem non tollit. -  106 Dominus de excessibus, & delictis famulorum, & ministrorum regulariter non tenetur. -  108 Reges nostri semper optimos Duces, ac probatos ministros ad Novum Orbem mittere procurarunt. -  109 Domino absenti, ignoranti, vel alias impedire non valenti, non imputantur ministrorum suorum delicta. -  110 Dominus in dubio praesumitur ignorare excessus, & delicta suorum famulorum. HActenvs de iustis, & legitimis, vel etiam probabilibus titulis, & rationibus acquirendi & retinendi huius Novi Orbis dixisse sufficiat. In quibus [sect. 1] quidem exponendis, asserendis, & illustrandis, quid Nos ultra alios praestiterimus, eruditorum iudicio relinquimus. Nunc autem, ut nihil omnino maneat intactum, superest, ut [sect. 2] calumnijs, & obiectionibus novatorum, & invidorum respondere curemus, qui praedicta omnia importunis latratibus perturbare, & lividis ac Theoninis dentibus mordere conantur, & Hispano nomini infensi, quotidie curiosulas quaestiones circa Indiarum dominium movere non desinunt, ut bene observavit Pet. Matthaeus in notis ad constitut. Pontif. pag. 153. Et in primis nobis obijciunt, quod cum [sect. 3] initium cususlibet rei semper inspiciendum, & considerandum sit, l. 3. §. scio, D. de minor. l. tutor, D. de fideiussor. l. 3. D. de tutelis, l. qui id quod, D. de nonat. l. vetus, cum seq. D. de trit. vino, & oleo legato, l. uxorem, §. agri plagam, D. de legat. 3. l. 1. C. de impon. lucrat. descrip. lib. 10. cum multis alijs, quae late congerit Bald. in l. 1. num. 11. D. de orig. iur. Rolandus a Valle conv. 78. num. 2. vol. 4. Riminal. in l. ut vim, num. 38. D. de iust. & iure, & in l. posthumo num. 311. C. de bonor. poss. contr. tab. Pet. Gregor. lib. 2. syntag. cap. 18. num. 1. & seq. Petrus Surd. de alim. tit. 7. quaest. 34. num. 4. Ioan. Salisberiens. in Policrat. sive de Curialium nugis, lib. 9. cap. 20. Claud. Pratus Gnoseon general. iur. lib. 3. tit. 1. cap. 2. & novissime Ioan. Bapt. Valencuela cons. 4. ex num. 28. & cons. 19. ex num. 1. & cons. 33. num. 117. & cons. 88. num. 2. Et ubi [sect. 4] fundamentum erroneum, ac vitiosum est, omnia corruant, neque ullus validus effectus resultare possit, quia totus ordo destruitur, si principium legitimum non servatur, & qui primitiva inficit, derivata vituperat, ut post Aristotel. lib. 1. de coelo & mundo ostendit I. C. in 1. egi tecum, D. de except. rei iudic. cap. Principatus 1. quaest. 1. cap. cum Paulus 1. quaest. 2. Bald. in l. nominationis, num. 2. C. de iudic. Paul. Castrens. cons. 5. num. 22. vol. 3. cum plurimis alijs adductis a Tiber. Decian. cons. 8. num. 208. lib. 1. Nevizan. in Sylva nuptial. lib. 1. num. 64. Claud. Prat. dict. titul. 1. cap. 6. & Valencuela cons. 69. num. 129. & seqq. Non potest haec Indiarum Occidentalium acquisitio, & retentio iusto aliquo titulo communiri, cuius initia vitiosa fuerunt, [sect. 5] utpote non tam Religionis zelo, quam auri, & argenti illecebris, & divitiarum execrabili cupiditate subnixa, [sect. 6] quam omnium malorum radicem merito appellavit D. Paul. 1. ad Timoth. 6. dum inquit: Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, & in laqueum diaboli. & desideria multa, & inutilia, & nociva, quae mergunt homines in interitum, & perditionem: radix enim omnium malorum est cupiditas. Ad quod probandum [sect. 7] multa de Hispanorum cupiditate notarunt Hierony. Benzo, Honoratus Fasitellus, Traianus Bocalinus, & alij, quorum dicta retulimus supra lib. 1. cap. 16. num. 95. & seqq. Et potest addi, quod ex nostris, post Episcopum Chiapensem, tradit Fr. Augustin. Davila in histor. Mexican. Ordin. Praedicat. lib. 1. cap. 8. & 9. tantam scilicet auri sitim primis illis conquisitoribus fuisse, ut nihil aliud nisi aurum a Barbaris peterent, illosque pacifice Evangelij promulgationem suscipere iudicarent, qui auri plurimum offerebant, in negantes vero crudeliter desaevirent. Quo factum esse inquit, [sect. 8] ut Indi, aurum, Hispanorum Deum esse putarent, cui, Hatuey Cubensis insulae regulus, publicas hac de causa choreas, & saltationes indixit. Quam historiam narrat etiam Anton. de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 1. lib. 10. cap. 15. Qui idem [sect. 9] quemdam Bacchalarium Encisum plures secum homines ex Hispania ad Darienis provincias adduxisse commemorat, eius suasione pellectos, quod auri ingentem copiam, retibus ubique in illius regionis flumina iactis, expiscari affirmaret. Quod etiam de [sect. 10] Zenu fluvio, non procul a Carthaginis Occidentalis urbe labente, ubi auri glebae retibus saepe expiscari solent gallinacei ovi magnitudine, serio tradit Petr. Mexia in Sylva variae lection. 5. part. cap. 12. & 13. & ex eo recolit Simon. Maiolus in diebus canicul. 1. p. colloq. 11. ad finem, pag. mihi 298. & colloq. 19. pag. 47. Vbi [sect. 11] alia quoque miranda de ingentibus Novi Orbis divitijs recenset, & cum Surio comm. ann. Domini 1558. Francisci Pizarri, & sociorum avaritiam notat, qui [sect. 12] Atabalipam Peruanum Regem violenta morte necarunt, non parva Caroli Caesaris iactura, cum ille pro libertate sua septies quadraginta auri vasa appendisset, & intra septuagesimum diem septuaginta milliones aureorum Carolinorum, idest, septuagies decem centena millia aureorum se appensurum spopondisset. Possumusque [sect. 13] Hispanorum turmis ea tempestate in hunc Novum Orbem confluentibus illud Livij applicare lib. 29: Tantus omnibus ardor erat in Africam traijciendi, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Et melius, elegantissima [sect. 14] Senecae verba lib. 5. natur. quaest. ad finem, qui veluti haec iam tunc praesagiens & enuntians, sic inquit: Hoc vero quid aliud quis dixerit, quam insaniam, circumferre pericula, & ruere in ignotos, iratum sine iniuria, occurrentia devastantem, ac ferarum more occidere, quem non oderis? Illis tamen in ultionem, aut ex fame morsus est: nos sine ulla parsimonia nostri, alienique sanguinis, movemus maria, & navigia ducimus, salutem committimus fluctibus, secundos optamus ventos, quorum foelicitas est, ad bella perferri. Quousque nos malos mala nostra rapuere? Parum est intra Orbem suum furere? Sic Persarum Rex stolidissimus in Graeciam traijcit, quam exercitus non vincet, cum impleverit. Sic Alexander ulterior Bactris, & Indis volet quaerere, quid sit ultra magnum mare, & indignabitur, aliquid esse ultimum sibi. Sic Parthis avaritia Crassum dabit. Non horrebit revocantis diras Tribuni, non tempestates longissimi maris, non circa Euphratem praesaga fulmina, & Deos resistentes. Per hominum, Deorumque iras ad aurum ibitur. Ergo non immerito quis dixerit, rerum naturam melius acturam fuisse nobiscum, si ventos flare vetuisset, & inhibito discursu furentium, in sua quemque terra stare iussisset. Magna pars erat pacis humanae maria praecludi, &c. Sed huic calumniae, & obiectioni plene respondimus supra d. lib. 1. cap. 16. ex num. 99. usque ad 113. quae hic lector repetere poterit. Addique possunt, quae in simili de Lusitanorum ad Indiam Orientalem navigationibus & lucris, vix sumptus pro extendenda & conservanda fide factos, aequantibus, novissime observat Seraphin. Freitas de Imperio Asiat. cap. 17. per totum. Et quamvis non [sect. 15] negemus, quin charitas aurum optimum, Dei Verbum argentum praestantissimum sit, & his omnino medijs ac telis hanc Orbis Novi conversionem, & acquisitionem peragi longe praeclarius, & convenientius fuisse: [sect. 16] mirandum tamen non est, nec usquequaque succensendum, quod milites, & alij vulgares, & saeculares homines, aliquo divitiarum desiderio permoti, pias Regum nostrorum leges, & sinceram aliorum Religiosorum virorum curam, atque incorruptam praedicandi rationem sua cupiditate foedaverint, [sect. 17] cum pecuniae obediant omnia, ut habetur Eccles. cap. 10. vers. 19. ubi Martinus Delrius in adagijs, & Ioan. Pineda in comment. plura notarunt, & secundum Diphilum relatum ab Stobaeo, sermon. 89. aurum [sect. 18] longe validissimum sit, per ipsum enim omnia scinduntur, & conficiuntur. Quod [sect. 19] & bella, parricidia, legum transgressionem, & plurima alia scelera in mundum invexisse, eleganter ostendit Virgil. lib. 3. AEneid. Fas omne abrumpit Polydorum obtruncat, & auro Vi potitur, quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Ovid. lib. 1. Metamorph: Effodiuntur opes irritamenta malorum, Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierat, prodijt bellum, quod pugnat utroque: Lucanus lib. 3. Pharsal. Vsque adeo solus ferrum, mortemque timere Auri nescit amor? pereunt discrimine nullo Amissae leges; & pars vilissima rerum Certamen movistis opes. Et lib. 7: Impulit amentes aurique cupidine caecos, Ire super gladios, superque cadavera patrum. Et caesos calcare Duces. Propertius lib. 3. eleg. 11: Aurum omnes victa iam pietate colunt, Auro pulsa fides, auro venalia iura, Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor. Tibullus eleg. 10. lib. 1: Divitis hoc vitium est auri: nec bella fuerunt, Faginus astabat cum scyphus ante dapes, Non arces, non vallus erat, somnumque petebat, Securus varias Dux gregis inter oves Balbus Poeta: Aurum bella gerit, mucronibus imperat aurum, Aurum ventosis vela dat aequoribus, Evertitque urbes, & moenia diruit aurum, Delet & extructis oppida celsa rogis. Et plenius Iacob. Philomusus, dum canit: Aurum destructor vitae, princepsque malorum, O quam difficiles nectis ubique dolos: O utinam natum nunquam mortalibus esses: Dulcia suppeditas, quae nocumenta viris. Te propter pugnae fiunt, & bella moventur, Ad praedam, & caedes corpora nostra trahis. Prosternis gentes, & totum destruis Orbem: Nulla fides homini, te duce, stare potest. Foederatu Regum, & falsos iungis amicos, Imperio servit & genus omne tuo. Secvndo novatores nobis obijciunt, [sect. 20] pacem non posse ijs placere, quibus immodica cupiditas est, ut eleganter, de Sylla loquens, inquit Velleius Paterculus volum. 2. relatus a Pet. Fab. lib. 1. Semest. cap. 7. pag. 42. in fine his verbis: Tentavitque iustis legibus, & aequis conditionibus bellum componere sed ijs, quibus & pessima, & immodica cupiditas erat, non poterat pax placere. Quod in hac detectione & conquisitione Indiarum compertum fuisse aiunt, [sect. 21] cum Hispani propter divitiarum cupiditatem, qua (ut inquiunt) ducebantur, pacis, mansuetudinis, & praedicationis Apostolicae nullam curam habuerint, sed bellis, armis, & terroribus omnia turbantes, aspere, nimis, & crudeliter Indos tractaverint, ac fere deleverint, & ubique plurima damna, & iniurias eorum rebus, & personis tyrannice, & violenter intulerint. In quibus [sect. 22] recensendis, & succensendis totam suam Indiarum historiam Hieronym. Benzo. & eius additionator clausisse videntur, & nimis dolent, & invehunt Episcopus Chiapens. in suis apologijs contra Sepulvedam, & in peculiari libello, cui nomen indidit: Brevissima relacion de la destruicion de las Indias, Caietan. 2. 2. quaest. 66. art. 8. ad 2. Victoria in relect. de Indis. §. 4. conclus. 2. 5. 6. & 7. Fr. August. Davila in dict. histor. Mexic. lib. 1. cap. 100. & sequentib. ubi aliqua miracula, & supplicia recenset, quae Deus pro eiusmodi crudelitatibus vindicandis operatus est, Ioan. Boterus in relat. univers. 4. part. lib. 3. pag. 59. & sequentib. Ioseph. Acosta lib. 3. de procuran. Ind. salu. cap. 4. & 5. Fr. Eman. Roder. in quaest. regular. tom. 2. quaest. 99. art. 4. Petr. Zieza tom. 2. cap. 33. & alij historiae Indiarum scriptores varijs in locis. Et late Ioann. Metellus in epistola, quae Ossorij operibus praefixa est, a quibus habuit Theatrum vitae humanae, volum. 12. lib. 3. pag. 2739. & iterum pag. 2753. Porro [sect. 23] Christianos, etiam cum iustis bellis operam navant, mites, atque in parcendo, quantum fieri possit, faciles esse debere, multis argumentis, ultra alios, novissime probat Fr. Ioan. Marquez in Gubern. Christ. lib. 2. cap. 28. & seqq. ubi citat illud Arnobij lib. 1. contra Gentes, cuius verba retulimus sub. lib. 2. cap. 17. num. 86. Et [sect. 24] potuit allegare Clem. Alex. lib. 2. Strom. cap. 8. ubi legem Deuter. cap. 20. commendat, quae etiam in agris ostium redundanti quadam humanitate pomiferas arbores succidi prohibuit, allegorice ostendens, ut addit Gentian. Hervetus ibide, ex hostibus eos solum esse interimendos, qui nobis possunt nocere, non eos, qui sunt innoxij. Sed ego [sect. 25] licet absolute excusare non possim, nec debeam bella omnia, bellorumque gestorum excessus, atque omnes illos superiorum temporum turbines, & quae in Indos partratae dicuntur, crudelitates. Illud tamen certe, &, intrepide moneo, [sect. 26] sicubi in his peccatum fuit, id plane nullatenus, ut saepe diximus, Regum nostrorum pietati, & iustificationi nocere: quorum ea [sect. 27] semper fuit cura, & solicitudo erga Indorum conversionem religiose, & suaviter disponendam, libertatem asserendam, bonam tractationem, atque instructionem curandam, damna, & iniurias, quae miseris illis irrogabantur, vindicandas, & depellendas, & viros probos, doctos, ac religiosos, ad hae omnia commodius exequenda, undecumque quaerendos, consulendos & delegandos, ut iniuncto sibi a Sede Apostolica muneri absque dubio satisfecisse videantur, ut constat ex ijs quae diximus supra lib. 1. cap. ult. num. 106. & sequentibus, & lib. 2. cap. 8. num. 25. cap. cap. 9. num. 17. cap. 15. num. 25. cap. 17. num. 5. & praecipue cap. 18. numer. 15. cum quinque sequentibus. Ita enim videmus [sect. 28] in primo capite primae illius instructionis, quam Catholici Reges Christophoro Columbo dederunt, ubi ad insulas a se repertas, cum Almiralij, & Gubernatoris titulo remeavit; cuius verba, ultra alios, refert Episcopus de Chiapa in replicat. ult. adversus obiection. Sepulvedae pag. 52. sic pijssime, & prudentissime cautum fuisse: Por ende sus Altezas, deseando, que nuestra santa Fe Catolica sea aumentada, i acrecentada, mandan i encargan al dicho Almirante, Visorey i Governador, que por todas las vias i maneras que pudiere, procure i trabaje atraer a los moradores de las dichas Islas i tierra sirme, a que se conviertan a nuestra santa Fe Catolica, i para ayuda dello sus Altezas embian al devoto Padre Frai Buil, juntamente con otros Religiosos, que el dicho Almirante consigo ha de llevar, los quales por mano, e industria de los Indios, que aca vinierom, procuren, que sean bien informados de las cosas de nuestra santa Fe, pues ellos sabran i entenderan mucho de nuestra lengua, e procurando de los instruir en ella lo mejor que ser pueda. I porque esto mejor se pueda poner en obra, despues que en buena hora sea llegada alla la armada, procure, i haga el dicho Almirante, que todos los que en ella van, e los que mas fueren de aqui adelante, traten muy bien, e amorosamente a los dichos Indios, sin que les hagan enojo alguno; procurando, que tengan los unos con los otros conversacion i familiaridad, haziendose las mejores obras que ser puedan. I ansimismo el dicho Almirante les de algunas dadivas graciosamente de las cosas de mercaduria de sus Altezas, que lleva para el rescate,, i los honre mucho: i si caso fuere, que alguna, o algunas personas trataren mal a los Indios en qualquiera manera que sea, el dicho Almirante como Visorei, i Governador de sus Altezas lo castigue mucho por virtud de los poderes de sus Altezas que para ello lleva. Et postea, cum ijdemmet Catholici Reges [sect. 29] nobilem, & prudentem virum Nicolaum de Ovando Alcantarensis Militiae Equitem ad earumdem insularum regimen mitterent anno 1501. hoc ei praecipue in mandatis dederunt: Que procurasse con gran vigilancia i cuidado, que todos los Indios de la Espanola fuessen libres de servidumbre, i que no fuessen molestados de alguno, sino que viviessen como vassallos libres, governados i conservados eu justicia, i que procurasse que en la santa Fe Catolica fuessen instruidos; porque su intencion era, que fuessen tratados con mucho amor i dulcura, sin consentir, que nadie les hiziesse agravio, porque no fuessen impedidos en recibir nuestra santa Fe, i porque por sus obras no aborreciessen a los Christianos. I que para que mejor pudiessen ser dotrinados, se procurasse, que se comunicassen con los Castellanos, tratando con ellos, i ayudando los unos a los otros: ut refert latius Anton. de Herrera in dict. hist. gener. Indiar. decad. 1. lib. 4. cap. 11. & 12. & lib. 5. cap. 11. qui etiam eadem decad. 1. lib. 6. cap. 19. & lib. 9. cap. 5. & 14. alia decreta recenset, quae eorundem Catholicorum Regum piam hac in parte solicitudinem, & studium commendant. Sed hoc gravius, & luculentius ostenditur [sect. 30] ex clausula quadam testamenti ipsius Elisabeth Reginae Catholicae, quam refert Episcopus de Chiapa ubi supra, & idem Herrera dict. decad. 1. lib. 7. cap. 12. ubi ita cavetur: Item, por quanto al tiempo que nos fueron concedidas por la santa Sede Apostolica las islas i tierra firme del mar Oceano, descubiertas i por descubrir: nuestra principal intencion fue al tiempo que lo suplicamos al Papa Sexto Alexandro de buena memoria, que nos hizo la dicha concession, de procurar de induzir i traer los pueblos dellas, i los convertir a nuestra santa Fe Catolica, i embiar a las dichas islas i tierra firme, Prelados, i Religiosos, i Clerigos, i otras personas doctas, i temerosas de Dios, para instruir los vezinos, e moradores dellas en la Fe Catolica, e los ensenar, i dotar de buenas costumbres, e poner en ello la diligencia devida, segun mas largamente en las letras de la dicha concession se contiene. Por ende suplico al Rei mi senor muy afectuosamente, encargo i mando a la dicha princesa mi hija, i al dicho Principe su marido, que assi lo hagan i cumplan, e que este sea su principal fin, i que en ello pongan mucha diligencia, i no consientan ni den lugar, que los Indios vezinos, e moradores de las dichas islas, e tierra firme, ganadas, e por ganar reciban agravio alguno en sus personas ni bienes: mas manden, que sean bien i justamente tratados; i si algun agravio han recibido, lo remedien i provean, por manera que no excedan cosa alguna de lo que por las letras de la dicha concession nos es inyungido, i mandado. Ipsis quoque Catholicis Regibus vita iam functis, [sect. 31] & invictissimo Caesare ac Rege nostro Carolo V. Regni habenas suscipiente, Licenciatus de Figueroa ad easdem insulas missus fuit ann. 1518. eique peculiariter iniunctum, sicuti refert idem Herrera decad. 2. lib. 3. cap. 8. ut quoniam diversis opinionibus agitatum erat, utrum Indi, si in sua libertate, & arbitrio relinquerentur, Fidei suscipiendae, & retinendae capaces essent? ipse super hoc vocatis in consilium prudentibus, & integrioribus earum insularum viris, mature deliberatet: Teniendo sobre todo respeto a que los Indios fuessen Christianos para la salvacion de sus almas, i para que pudiessen aprender a vivir como hombres de razon, sin darse a vicios, i malas costumbres, i la holgazania que usavan, i fuessen mantenidos en justicia, sin recibir danos ni opressiones. Para lo qual procurasse de formar las mejores ordenes que pudiesse, aprovechandose de las ordenancas para esto dadas por el Rei Catolico, acrecentandolas, i disminuyendolas como le paereciesse, i haziendo otras de nuevo, con lo que mas provechoso pareciesse para la intencion que se llevava, poniendo penas a los transgressores, i dando salarios a los executores dellas de la hazienda Real. Et postmodum anno 1523. ut ipse quoque Herrera recenset decad. 3. lib. 5. cap. 1. [sect. 32] cum Ferdinandus Cortesius Mexicani Imperij, quod detexerat, & gentium, rerumque in illo repertarum eundem Imperatore Carolum V. certiorem suis nuntijs, & litteris reddidisset, hoc responsum accepit: Que sobre todas cosas avia holgado su Magestad del descubrimiento de la Nueva-Espana, i avia dado gracias a Dios, por aver entendido, que aquellos Indios eran mas habiles i capazes que los demas, hasta entonces descubiertos, para ser instruidos en la santa Fe como Christianos para salvarse, que era su principal intencion: i que pues todos estavan obligados a los ayudar, i trabajar en este proposito, le encargava quanto podia, que tuviesse especial cuidado con la conversion i dotrina dellos, i que con todas sus fuercas, pospuestos todos interesses, trabajasse quanto en el mundo fuesse possible, como se convirtiessen a nuestra santa Fe Catolica, para que viviessen como Christianos, i se salvassen, procurando reduzir, e instruir primero a sus senores i Caciques, i ponerlos en buenas costumbres, i toda orden de vivir, i desterrando sus vicios, idolatrias, i sacrificios, i darles buen exemplo: i que fuessen acariciados, i bien tratados, para que tuviessen amistad i contratacion con los Castellanos, defendiendo i castigando severa i rigurosamente a los que sin orden i causa justa les enojassen, hiziessen guerras, o malos tratamientos, o les tomassen con violencia cosa alguna contra su voluntad, sino con limpia i libre contratacion i rescate, que era la paga, porque este era el mejor camino para traerlos al conocimiento de la santa Fe Catolica, que era el principal fin que se pretendia, i mas segura cosa convertir ciento por esta via, que cien mil por otra. I que en caso, que por este camino no quisiessen obedecer, sin que se les huviesse de hazer guerra: esta por ningun caso se les hiziesse, sino es siendo ellos los agressores, i aviendo hecho dano a los Christianos. I que aun quando los Indios huviessen cometido algun excesso: todavia antes de romper con ellos, se les hiziessen primero los requerimientos que estavan ordenados, &c. Quem [sect. 33] ardentem Fidei & Religionis Christianae suaviter, & pacifice inter eosdem Indos praedicandae, & propagandae zelum, & indesinentem Regum nostrorum curam in illis instruendis, defendendis, & bene tractandis, non minus efficaciter exprimunt aliae instructiones, ordinationes, & schedulae annis subsequentibus, diversis Ducibus, Conquisitoribus, & Gubernatoribus datae, quae extant apud eundem Herreram d. decad. 1. lib. 6. cap. 1. decad. 3. lib. 9. cap. 2. & lib. 10. cap. 9. & 10. & decad. 4. lib. 1. cap. 8. & lib. 2. cap. 3 & lib. 4. cap. 10. & lib. 6. cap. 11. & alibi passim, & in 4. tom. schedularum impressarum, pag. 221. & multis seqq. de quibus aliqua diximus sup. lib. 2. cap. 17. num. 59. & cap. 18. ex num. 15. Sed omitti non potest [sect. 34] notabilis quaedam schedula Pijssimi ac Prudentissimi Regis nostri Philippi II. Vlissipone 27. Maij ann. 1582. ad Archiepiscopum Limanum scripta, in qua damna, & vexationes Indis illatas graviter recenset, & dolet, queriturque, quod ea, quae ad hoc tollendum, & puniendum statuta fuerant, ut oportebat, servata non fuerint, sic inquiens: I porque aviendose proveido tan cumplidamente lo que ha parecido convenir al bien espiritual i temporal, i conversion de los dichos Indios, teniendo tanto cuidado de procurar que fuessen dotrinados, e instruidos en las cosas de nuestra santa Fe Catolica, mantenidos en justicia, i amparados en su libertad, como subditos i vassallos nuestros: entendiamos, que nuestros ministros cumplian lo que les aviamos ordenado: i de no averlo hecho ni cumplido, illegado a estado de tanta miseria i trabajos, nos ha dolido como es razon. I fuera justo que vos, i vuestros antecessores, como buenos i cuidadosos pastores, huvierades mirado por vuestras ovejas, solicitando el cumplimiento de lo que en su favor esta proveido, o dandonos aviso de los excessos que huviesse, para que los mandassemos remediar, i se cumpliesse nuestra voluntad, que es de que estos pobres gozen de descanso i quietud, i conozcan a nuestro Senor, para que mediante su Divina gracia, i la predicacion del santo Evangelio, puedan salvarse, &c. Extant [sect. 35] quoque aliae schedulae 5. & ult. Decemb. ann. 1608. ad Excellentiss. Proregem Marchionem Montisclarium directae, quibus serio deciditur: Item ha parecido ordenaros, como lo hago, que si estos Indios no son rebeldes o enemigos de los vassallos mios, o concurrieren en esta conquista otros de los titulos que lo pueden justificar, no se intente por fuerca de armas, sino por medio de Religiosos, i predicacion del Evangelio, ni se consientan malocas en las provincias de Indios, que aun no se huvieren levantado, siendo vassallos mios, o infestaren los confines, i vassallos mios: i que si a estos tales quisieren los Religiosos entrar a convertir los, no lleven consigo soldados, aunque las instrucciones antiguas lo permitan, por aver mostrado la experiencia, que los soldados no se contentan con atender a la defensa de los Predicadores, sino que excediendo de los limites de las instrucciones, hazen siempre grandes violencias, vexaciones, i demasias a los naturales. Qvae omnia attendentes, & pio, quo dccet, affectu considerantes, merito [sect. 36] Reges nostros Catholicos, hac in parte non solum excusant, verum etiam laudant, sanctasque, & providas eorum leges, ac ordinationes commendant Ioseph Acosta lib. 2. de procur. Ind. salu. cap. 7. & lib. 3. cap. 5. vers. Ad quas accedit, & cap. 15. ubi inquit, semper Indos omnes Regijs legibus liberos esse, & suis rebus libere uti, declaratum fuisse, & ut neque nostri milites aggrederentur non lacessiti ad vexandos, caedendosve Barbaros, neque illos undecunque captos servire compellerent, gravissimis poenis propositis, ijs, qui contrarium fecissent: ita ut quae Indis incommoda acciderunt, hominum magis nequitiae, quam administrationis vitio referenda sint: Quamvis [sect. 37] enim (inquit) recte, & sapienter constituta Respublica, quamvis aequis legibus temperata, facile improborum temeritate violatur, cum sit nihil, quod non humana perversitas, si relinquatur sibi, convertat in peius. Frat. August. Davila in dict. historia Mexic. lib. 1. cap. 8. pag. 35. ubi inquit, leges iustissimas, & sanctissimas fuisse, quae tamen ab improbis, & militaribus hominibus male acciperentur & exequerentur. Ioan. Boterus ubi sup. pag. 59. & sequentibus, ubi [sect. 38] idem tradens, damna omnia, & excessus insolentiae, & avaritiae militum tribuit: Che e di natura sua smisurata, irrationale, e inhumana, e dispietata, e cruda: non la tengono a freno le leggi humane, non le divine, non la tema de la morte, non dell' inferno: Hor che fara ella ne gli animi de soldati, alla cui discretione siano rimessi populi imbelli, e di niuno potere? Non e fiera al mondo piu indomita, e piu crudele, che il soldato, hor che fara egli, ove lungi dal suo Principe, si vegga padrone, e signor di ogni cosa? Eman. Roder. dict. quaest. 99. art. 4. [sect. 39] ubi ait, praedictis damnis, & oppressionibus indesinenti cura Regum nostrorum, & supremi Consilij Indiarum semper obviam itum fuisse: In quo illustrissimo Senatu id Christianissime tractatur, & media ad eas oppressiones extirpandas summa consultatione adhibita ordinantur; [sect. 40] quae si in illis tam remotis partibus non omnino executioni mandantur, non est mirandum, cum multa in his Hispaniarum partibus contra iustitiam, contra expressam Regis, & sui supremi Senatus voluntatem moliantur, ratione quorum non possumus Catholicum, & Christianissimum Regem nostrum, nec eius supremum Senatum arguere de peccato. Idem non minus disserte ostendit, & fatetur Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 14. & lib. 17. cap. 19. & Hierony. Benzo. eiusque additionator, quamvis parum nostris rebus affecti, lib. 4. hist. Ind. cap. 17. & 18. in 4. p. Americae ex pag. 78. & iterum Ioseph Acosta dict. lib. 3. cap. 4. pag. 290. causam huius inobedientiae distantiae locorum attribuens: Nam cum remotissimae (inquit) regiones hae sint, caputque huius universae Reipublicae, sive Regiam, sive Pontificiam Maiestatem spectes, longissime dissitum licentiae, ac libidini Praefectorum campus late patens ostenditur, ut quicquid collibeat, licere sibi etiam opinentur. Quod enim longe distat, quasi nihil ad se pertineat, facile temeritas humana contemnit. Hinc seditiosa consilia, tumultus etiam, atque adeo totius Reipublicae perturbatio: remedium vero oppido serum, atque incertum. Itaque ut medici pulmonum, si aegrotare coeperint, curandorum perdifficilem esse rationem, docent, quod ad traducendum eo usque medicamentum longa, & valde clausa via sit per stomachum, ut pharmaci vis iam debilitata perveniat, aut ne perveniat quidem, ita plane longinquitas supremae potentiae, atque auctoritatis huius Reipublicae aegritudini levandae remedia opportuna vix plerumque expectare permittit. Quamobrem quicquid in rebus Indicis a Praefectis peccatur, sine emendatione peccabitur, &c. Et conducunt verba Petr. Maffaeij lib. 12. hist. Ind. Orient. circa finem, pag. 303. [sect. 41] ubi pari ratione sanctas quoque leges a Lusitanis Regibus pro Indis Orientalibus latas, similiter elusas fuisse, sic inquit: Caeterum salutaria Principis mandata, itemque Praetoris edicta non quantum par fuerat ponderis habuere observata, & exhausta ferme facillima quaeque, reliqua, partim quod privatis obstarent commodis, haud aequo animo accepta: partim nondum maturis ad agendum rebus in aliud tempus dilata. Quod valde mirandum non est primis illius temporibus, in his regionibus, nullam adhuc certam Reipublicae formam habentibus, & inter homines militares, bellis, saevitiae, & avaritiae ut plurimum deditos, accidisse. Nam bella [sect. 42] semper plures calamitates, iniurias, & damna producunt, & [sect. 43] milites vix pij, & clementes esse possunt, ut late, & eleganter, praeter alios, ostendit Marcus Tullius in Orat. pro lege Manilia, Vlpian. in l. ex conducto 15. §. si vis, D. locati, l. illicitas, §. ne tenuis, D. de offic. Praesid. l. 2. l. cum affinibus 5. C. de metat. & epidem. lib. 12. Iustini. in Novella 130. de trans. milit. D. August. lib. 19. de Civit. Dei cap. 7. Erasmus in adagio Dulce bellum in expertis, & in pacis querimonia, Menchaca lib. 1. quaest. illust. cap. 10. Petr. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 1. num. 5. Raevard. lib. 3. coniectan. cap. 6. Radulphus Forner. lib. 1. rer. quotid. cap. 21. Andreas Gail. de pace publ. lib. 1. cap. 4. ex num. 34. Pet. Faber lib. 3. Semest. cap. 13. pag. 187. Rutil. Benzonius de anno Iubil. lib. 5. cap. 10. pag. 532. Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 2. de bellorum eventibus, fere per totum, Thom. Bozius de sign. Eccl. Dei, lib. 2. cap. 9. Petr. Andr. Canonherius in Aphorism. Polit. Hippocr. lib. 1. pag. 555. & seqq. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 2. cap. 14. & 31. Theat. vitae humanae vol. 7. lib. 4. pag. 1925. Bobadilla, qui plurimos refert, in Polit. lib. 1. cap. 10. num. 34. & lib. 4. cap. 1. num. 10. cum seqq. & Cardin. Tuschus verb. Bellum mala multa operatur, conclus. 38. Inter quae, illud maximum est, [sect. 44] ut leges inter arma non exaudiantur, neque modus servetur, & ut ipse Princeps, qui bellum coepit, saepe ab eius iniurijs milites suos cohibere non possit, ut praeclare canit Lucanus d. lib. 3. Pharsal. supra relatus, & lib. 10. dum ait: Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur, Venalesque manus, ibi fas ubi plurima merces. Seneca in Hercule furente tragoed. 1: Arma [sect. 45] non servant modum, Nec temperari facile, nec reprimi potest Strictus ensis ira, bella delectat cruor. Sallustius in Iugurth. Omne [sect. 46] bellum sumitur facile, caeterum aegerrime desinit, nec cuius potestate initium, eius & finis est. Eleganter Cassiodor. lib. 1. variar. epist. 12. in fine: Militaribus officijs assueti, civilitatem premere dicuntur armati, & ob hoc justitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt: dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram. Tradunt alia auctores supra relati, & Menoch. de arbitr. casu 95. n. 28. Ioan. Garcia de nobilit. glos. 2. num. 4. & 7. Hieron. Zevallos pract. commu. tom. 4. quaest. 906. num. 6. & 166. & plenius omnibus [sect. 47] Michael Hospitalis lib. 5. suarum Poet. epist. in epist. ad Carolum Cardinal. Lotharenum, ubi inter alia sic ait: Nemo unquam bello melior fit, sive secunda, Sive mala infelix commiserit alite pugnam, Bella docent homines peccare, metumque Deorum Excutiunt, poenas, infernaque Tartara rident, Hi quorum Solis fiducia nititur armis Proposita esse bonis in coelo praemia rident, Tolle metum legum, rigidi legumque ministri Emicat, & nullo retinetur sica pudore, Imbellem timidumque valentior exuit armis Et vita zonaque, &c. Et semper [sect. 48] victos a victoribus calcatos, & imbelles, ac timidos a potentioribus spoliatos, multis alijs Sacrae Scripturae, & bonorum Auctorum testimonijs comprobat Gaspar Sanctius in Isaiam cap. 51. num. 71. & cap. 63. num. 13. Et vel ipsorum Romanorum exemplo satis ostendi potest, [sect. 49] quibus licet militaris disciplina magnae curae fuerit, & filiorum charitate antiquior, atque potentior, [sect. 50] l. Postliminium 19. §. filius, D. de captivis & postlim. revers. Valer. Maximus lib. 2. cap. 7. Quintilian. in milite Marian. Veget. lib. 1. de re milit. iunctis alijs, quae docte & copiose congerit Petr. Faber lib. 1. Semest. cap. 19. pag. 127. & Balthas. Ayala de iure, & officio belli, lib. 3. cap. 1. Adhuc tamen [sect. 51] eo lasciviae & petulantiae procedebant, ut non solum hostibus, verum neque socijs, & confoederatis parcerent, ut tradit Procopius lib. 3. de bello Goth. his verbis [sect. 52] Romani exercitus Principes, & simul milites ipsi res subditorum diripere, contumelijs, & sceleribus nihil reliquum facere, adamatasque habere in praesidijs foeminas, luxui, ac temulentiae operam dare. Sed milites ipsi, quum se praefectis inobedientes, contumacesque exhiberent, in omnem absurditatis, & flagitij speciem incidebant, &c. De quo etiam multum dolet, & queritur Salvianus lib. 4. & 7. de providen. & alia congerens Bernard. Aldrete lib. 4. de antiquit. Hispan. cap. 28. Eoque alludens [sect. 53] Iuvenal satyr. 8. inquit: Curandum inprimis, ne magna iniuria fiat Fortibus, & miseris tollas licet omne quod usquam est Auri, atque argenti. Et [sect. 54] Ludovicus XII. Galliae Rex, ut eius annales referunt, dicere solebat, plebem, & rusticos esse pascua tyrannorum & militum: tyrannos autem, & milites pascua esse diabolorum. [sect. 55] Et Ferdinandus Davalos Piscariae Marchio, ut refert Paul. Iovius in eius vita lib. 2: Nihil ijs, qui in bello versarentur esse difficilius, quam Martem simul & Christum pari disciplina coluisse, quando mos bellicus in hac corruptela militiae, a iustitia & religione penitus aversus esse videretur. Vltra quae, notare etiam possumus, [sect. 56] quod etsi Duces ac milites a nostris Regibus missi, diligenter & exacte traditum sibi ordinem servare voluissent, ubi tamen ad has provincias pervenerant, multa sese illis offerebant, quae vel omnino ab incoepto desistere suaderent, vel aliquid amplius audere, quam in mandatis accepissent. Nam aliquando Indorum feritas, & barbaries, domanda prius, & ad politicam, ac sociabilem vivendi formam reducenda videbatur, ut sic postea cum illis de Fidei, & Religionis negotijs serio, & utiliter agi posse. Interdum etiam alij, nostros ad eos quietis, pijs, & tranquillis animis accedentes, ad hospitium, & commercium, vel ad Fidei legationem, & praedicationem exponendam, admittere recusabant; saepe quoque admissos, & initio benevole exceptos, postea sine iusta causa per insidias adoriebantur. Quae omnia, omni iure inspecto, ut in superioribus late probavimus, legitimam bellandi occasionem Hispanis Ducibus ac militibus praestare potuerunt. Et pariter efficiunt, [sect. 57] ut minus notandi, & suggillandi videantur, si quos forte Barbarorum his rationibus debellaverint, vel alijs supplicijs affecerint, ut tetigimus supra lib. 2. cap. 16. num. 46. & sequentibus, & expresse observat Ioseph. Acosta in hist. moral. Ind. lib. 7. cap. 27. in fine, Ioan. Boterus in d. relat. univers. 4. part. lib. 3. ex pag. 65. & eleganter Thom. Bozius lib. 7. de sign. Eccl. cap. 5. in fine, & lib. 10. cap. 13. vers. Hinc ut legimus, quem novissime refert & sequitur Calistus Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 32. num. 6. ubi scriptum [sect. 58] reliquit: Mirum non fuisse, si cum belluis istis humana effigie contectis Hispani interdum asperius egerint. Belluinis namque factis belluas omnes superabant. Nam quae bestiae sui generis bestias devorant, ut illae mutuo sese comedebant: quae bestiae filios suos alunt, ut pinguiores, & adultiores effecti, sint parentibus (horrendum dictu!) pro cibo? Quo circa ut aliquis Hispanus fuerit aliquando in illas crudelis, tanta certe quidem immanitas erat illorum populorum, ut ad humanae naturae studia revocari nullo modo possent, nisi edita fuissent in illos exempla illustrissima suppliciorum atrocissimorum; quae tamen Episcopi, Religiosique nostri cohibuerunt. Non bene igitur quidam scriptores invehuntur in Hispanos, quod adeo fuerint diri in Indos. Aliquos ex Hispanis fuisse in aliquos Indos haud negandum, vix tamen erat, ut aliter fieri posset. Peccatum est ab aliquo: non totius est notionis id crimen, &c. Idem tradit Pet. Martyr in decad. Novi Orb. decad. 1. ubi refert, [sect. 59] saepe inter Christophorum Columbum, & frat. Builum Catelanum, Monachum Benedictinum, quem Praesulis Ecclesiastici nomine ac potestate Alex. VI. Papa ad Indias misit, contentiones honestas exoriri, quod Builus nimirum contendebat, ne in gentes illas a nostris aliquo modo saeviretur: Columbus autem, & alij, multoties convenire, ut supplicia de illis sumerentur, asseverarent. Antonius quoque de Herrera in hist. gener. Ind. decad. 4. lib. 6. cap. 11. Rationes [sect. 60] militum, ac priorum Orbis huius conquisitorum commemorat, quibus subactionem Indorum excusabant, & defendebant. Sed praestat, ut [sect. 61] Theodori de Bry verba subijciamus, qui in epistola quadam, quam historiae Hieronymi Benzoni praefixit in quarta parte historiae Americae, etsi Hispanorum avaritiam, & saevitiam adversus Indos, mutuasque inter se caedes damnet, & ploret: postea ita concludit: Verumtamen ne quis in Hispanicae gentis ignominiam trahat, expendat unusquisque quid ab alijs aliarum nationum hominibus fiat. An [sect. 62] non similia quotidie a nobis perpetrantur? Frumentum, & vinum coemimus, & in cellas ac horrea condimus, ut pauperes tempore famis, aut annonae caritatis iugulemus. Fraudibus, usuris, & imposturis fratres nostros facultatibus suis spoliamus, & exhaurimus. In mutuas caedes ambitione, & avaritia abrepti quotidie ruimus, nec modus est ullus, aut finis nostrae cupiditati, & crudelitati. Ne simus ergo tam praecipites in damnandis Hispanis, quin prius nos ipsos serio examinaverimus, num ipsis meliores simus? Multos enim inter Hispanos novi viros pios, & probos, non minus quam in ulla alia gente, quod absque ullius praeiudicio dictum sit. Si quae saeve, crudeliter, avare, & inique gesta sunt ab Hispanis in India, ea genti imputanda non sunt, sed potius militari licentiae, quae in alijs gentibus non minus efferata comperietur. Quis enim ignorat, quam multa crudeliter patrata sint, atque etiam num hodie patrentur a militibus Gallis, Germanis, Italis, & alijs in omnibus fere expeditionibus ac bellis? Quis tamen aequus iudex haec toti genti imputabit, &c. His accedit, quod licet verum sit, plures Indos bellorum occasione, & aliquorum Hispanorum saevitia, atque avaritia consumptos esse: [sect. 63] plurimi tamen ex ijs, qui hodie in varijs insulis, & provincijs, vel omnino, vel ex magna parte desiderantur, quarum in gentem vastationem ita dolent, & exaggerant Episcopus Chiapensis, & alij ex supra relatis non Hispanorum causa, sed varijs, & pestiferis morbis ingruentibus, perierunt, necnon etiam terrae motibus, quinimo & proprijs vitijs, praesertim ebrietatis, & herbae Coca, usu, cui supra modum dediti sunt, ut latius recenset Pet. Zieza 2. tom. rer. Ind. cap. 29. Ioan. Boter. d. 4. part. lib. 3. pag. 99. & seqq. Ioseph Acosta in hist. natur. & moral. Ind. lib. 3. cap. 21. Fr. August. Davila in hist. Mexicana lib. 1. cap. 33. & cap. 39. Fr. Ioan. a Torquemada in Monarch. Indian. lib. 5. cap. 22. & Theat. vitae humanae vol. 2. lib. 4. pag. 339. Vbi specialiter referunt, qualiter [sect. 64] plurimi Indi Peruani variolarum morbo miserrime perierint: & in [sect. 65] Nova Hispania anno 1545. lue quadam octingenta Indorum millia defecisse: & anno 1576. alteram contagionem exortam, quae sola duos Indorum milliones absumpsit, idest, bis decem centena millia. Quibus [sect. 66] calamitatibus Deus alias quotidie clades occultis suis iudicijs in eorudem Indorum perniciem videtur adijcere, ita ut plures pij, & religiosi viri eos [sect. 67] in totum brevi absumendos esse, praenuntiasse dicantur, ut referunt Avila, & Acosta ubi supra. Maxime cum experiendo compererint, [sect. 68] nihil in eorum salutem, & utilitatem curari, aut statui, quod eisdem maius damnum ac detrimentum non generet. Vnde vindicis Dei iram magis, quam Hispanorum saevitiam in istorum Barbarorum diminutione, & internecione supra dicti Auctores agnoscunt, forte propter ipsorum ingentia scelera & antiquam idololatriam, [sect. 69] ut in simili excidio, & eversione urbis Romanae, & Romanorum, quae sub Alarico contigit, considerant Socrates lib. 7. hist. Eccles. cap. 10. Nicephorus lib. 13. cap. 35. & Sozomenus lib. 9. cap. 6. qui ita scribit: Cordatis vero haec ob indignationem Dei Romanis evenire videbantur, ad eorum poenam, quae ipsi quondam prae nimia protervia, ac petulantia in ipsos, & pauperes inique deliquissent. Fertur itaque probus aliquis Monachus ex his, qui in Italia erant, Romam cum festinatione profectus, Alarico consuluisse, ut urbi parceret, nec se tantorum malorum auctorem constitueret. Cui & Alaricus respondisse dicitur, se non volentem hoc tentare, sed esse quemdam, qui se obtundendo urgeat, ac praecipiat, ut Romam evertat, quod ille tandem fecit. Et diximus alia supra lib. 2. cap. 13. num. 52. & 63. Tertio [sect. 70] tandem calumniantes insistunt, & iustitiam acquisitionis, & retentionis huius Novi Orbis ea adhuc argumentatione convellunt, quod etiam si Indi mali, & tyranni fuissent, non potuerunt, nec debuerunt ab Hispanis puniri, & spoliari, cum certum sit, [sect. 71] quod etiam si a praedone rem alterius aliquis capiat, non ideo magis iustum eius titulum capiens acquirere possit, iuxta text. in l. qui re, §. si quis alteri, D. de furtis, l. navigia, l. in civile, C. eod. l. superempti. C. de eviction. l. si mancipia, C. de rei vind. & in nostris terminis advertit Ioseph Acosta lib. 3. de procur. Indor. salute, cap. 3. Neque [sect. 72] titulum concessionis sive confirmationis Romani Pontificis aliquid prodesse contendunt: eius enim auctoritatem in dubium vocare nituntur, de quo late egimus supra lib. 2. ex cap. 22. ad 25. & ut aliquam esse concedant, [sect. 73] ab excessibus, & peccatis excusare non posse inquiunt, quae Hispani contra ipsius Pontificis mentem, & intentionem in eiusdem Orbis debellatione, & subactione patrarunt, argumento eorum, quae late notant Innocent. & Abbas num. 3. in cap. inquisitioni de senten. excom. Marta de iurisdict. 3. p. cap. 8. num. 31. & 32. Rursus [sect. 74] neque finem bonum praedicationis, & conversionis Indorum admittunt; quia finis bonus solus non facit actum esse bonum, aut legitimum, si per modum illicitum fiat, ut exemplo medici, qui aegro sanitatem conferre tentat per maleficium, aut fornicationem, bene ostendit Martin. Delrius in disquis. mag. lib. 4. cap. 4. quaest. 5. sect. 2. pag. 333. Et [sect. 75] peccare quis potest faciendo bona intentione etiam rem licitam, quae sibi non competat, ut similiter docet, & probat idem Delrius ubi supra pag. 335. & lib. 3. part. 2. quaest. 4. sect. 8. pag. 241. vel ubi in modo exercendae rei sibi competentis, & permissae excedere reperitur. [sect. 76] Vnde dicimus, excessum puniri, etiam si alia factum essent licitum, & permissum, ut notant DD. in l. ab executore, C. quorum appellat. & plures alij, quos refert Zevallus pract. commun. tom. 4. quaest. 1. alias 897. num. 928. & sequentib. & Calistus Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 20. num. 65. Denique minus probant, quod Reges nostri culpas, & excessus, qui in his regionibus conquirendis intervenerunt Ducum, & militum vitio, & cupiditati tribuere velint, [sect. 77] quoniam is facere videtur, qui iubet, etiam si mandatarius excedat, & ad restitutionem damnorum tenetur, quae inde fuerint supsequuta, cap. qui per alium 72. de regul. iur. in 6. ubi Petr. Pechius plura notavit, l. si quis id quod, l. si familia, D. de iurisd. omn. iud. l. 1. §. deiecisse, D. de vi, & vi arm. l. 1. & per tot. si familia furt. fecisse dicatur, cap. mulieres de sent. excom. cap. fin. de homicid. Nam [sect. 78] licet alias eventus causae tribus soleat causae proximae & immediatae, l. si mulier, D. rer. amot. hoc tamen locum non habet, quando causa illa immediata ex prima dependat, quae & ipsam inducit, ut late prosequitur Tiraquel. in tract. cessan. causa, limit. 10. Hippolyt. de Marsilijs cons. 607. Pechius ubi supra num. 13. Et ita [sect. 79] actum non tribui exequenti, sed ordinanti merito docet Cons. in l. item eorum, §. si Decuriones, D. quod cuiusque univers. cap. cum aliquibus de rescrip. lib. 6. cum notatis a Petr. Surdo in tract. de aliment. tit. 8. privil. 59. n. 88. ¶ [sect. 80] Quinimo, etiam citra mandatum, dominum teneri de facto famulorum, & officialium suorum, qui in officio deliquerunt, cui a domino praepositi sunt, quia eorum conditionem explorare debuit, aperte ostendit text. in l. ult. §. servorum, D. nautae caupon. l. ne quid, ubi Bart. Baldus, & alij, D. de incend. ruin. naufr. l. 1. §. familiae, D. de publican. & vectigal. l. si servus, §. si fornicarius, & §. Proculus, D. ad leg. Aquil. 1. qui insulam, §. ult. D. locati, cum multis alijs quae late in varijs causis adducunt, & expendunt Calcaneus cons. 40. col. 2. Annania cons. 71. num. 3. Gozadinus cons. 63. n. 14. & seqq. Roland. cons. 95. num. 11. & seqq. vol. 2. Caravita causar. crimin. divers. cons. 116. lib. 2. Ioseph. Ludovic. decis. Perus. 25. num. 18. Farinac. cons. crimin. 63. num. 1. & in praxi crimin. 1. tom. q. 24. num. 49. & seqq. Ferdin. Rebellus de oblig. iustitiae lib. 2. q. 11. & q. 14. sect. 4 num. 42. ubi [sect. 81] quod magnates non excusantur a restitutione, cum famuli, eorum potentiae fidentes, damna inferunt, Menoch. de arbitrar. casu 390. num. 19. & cons. 53. num. 2. & seq. & cons. 1105. num. 2. & 1188. num. 15. & 1194. numer. 4. & 33. Vbi addit, [sect. 82] quod damni occasionem dans, etiam ex levissima causa tenetur ad damnum Felinus in cap. Petrus num. 7. de homicid. Alciatus in l. pronuntiatio, § servientium, num. 34. D. de verb. signif. & de praesumpt. reg. 1. praes. 40. n. 4. Fr. Eman. Roder. in summa, q. 425. n. 8. fol. 121. Vbi [sect. 83] quod dominus habens servos, vel ministros viles, tenetur ex delicto eorum, nec potest allegare propriam ignorantiam, Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. verb. Damnum, conclus. 7. 8. & 15. Vbi [sect. 84] quod damnum debet refici ab illis, quorum contemplatione causatur, Stephan. Gratian. discep. forens. part. 4. cap. 635. & Mag. Lorca in 2. 2. sect. 7. disput. 55. ex num. 1. ubi tractat, quae [sect. 85] obligationes oriantur ex bello imprudenter illato. Et in eo, qui [sect. 86] ratum habuit, ut perinde sit, ac si ipse fecisset, tam in contractibus, quam in delictis, l. 1. §. quoties, D. de vi, & vi armat. glos. in d. cap. mulieres, plenissime Salicet. in l. non ideo, C. mandati, & Pechius in d. cap. qui facit ampl. II. & in cap. ratihabitio de reg. iur. in 6. Quibus addere possumus, quae multum in terminis, & copiose more suo persequitur Tiraq. in tract de nobilit. cap. 37. n. 134. docens, [sect. 87] nobiles, qui in satellitum, & famulitium suum sicarios, lenones, caeterosque id genus admittunt, aut retinent, ex eorum delictis arbitratu iudicis plectendos esse. Praesumi enim eorum conditionem notam habuisse. Vnde [sect. 88] resolvit Chassaneus ad consuet. Burgun. rub. 1. §. 6. in verb. En mesusage, num. 2. reficiendum esse a Magistro militum, si damni aliquid milites praedijs dederint, citatque in id. l. 2. C. de pascuis publ. lib. 12. Et hoc ita ex facto, celebri Galliae Arresto, pronuntiatum fuisse, tradit Ant. Mornacius in notis, sive observat. ad Pandect. ad d. l. si familia, D. de iurisd. omn. iud. Nimirum, quia [sect. 89] Principes, & Magistri militum eos punire, & graviter coercere debent, qui sine ipsorum licentia bellum inferunt, vel in terris proprijs, aut alienis hostiliter grassantur: cum [sect. 90] in hoc crimen laesae Maiestatis committant, l. 3. D. ad leg. Iul. Maiest. l. si alium, §. est & alia, D. quod vi aut clam, l. Papinianus, § reiperduellionis, D. de acquir. haered. l. furem, D. ad leg. Cornel. de sicar. l. 1. C. ut armor. usus lib. 11. ubi DD. & in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, Bartol. in. l. hostes, D. de captivis, Innocent. in cap. olim, el 1. de restit. spol. & in cap. sicut de iur. iuran. & Oldrad. Andreas de Isernia, Afflictis, & alij, quos refert, & sequitur Marta de iurisd. 1. part. cap. 39. num. 1. & sequentibus. Vervm autem vero [sect. 91] ab his quoque argumentis, sophismatibus, facile Regum nostrorum iustitiam, & maiestatem liberabimus, si prout saepe fecimus, piam, & exactam illorum curam in Indis convertendis, & idoneis medijs, ac ministris ad id deligendis, consideraverimus, & concessioni Pontificiae, & alijs titulis, sigillatim, a nobis in tota hac tractatione perpensis, eam vim, quam habent, tribuamus. Non enim solo occupationis iure nituntur, ut argumentum videtur supponere: neque dici possunt iniunctum sibi a Sede Apostolica praedicationis munus pro virili non adimplesse, cum tot, ac tales progressus Christiana Religio in his regionibus fecerit, quot, ac quales supra, multis etiam in locis post gravissimos Auctores enumeravimus, & quotidiana praesentia, & experientia cognoscimus. Quod ubi consequutum est, [sect. 92] & rectus ac sanctus finis, qui intendebatur ad effectum perductus, parum eius iustitiae, & utilitati officit, quod aliquid per militarem lasciviam, avaritiam, aut petulantiam in eius initijs, aut medijs disponendis, vel exequendis excessum sit; licet non negemus excedentes peccasse, ut auctoritates in argumento relatae concludunt. Principia [sect. 93] enim in omni negotio longe semper a perfectione abfuerunt, nec ulla res consummata potest esse, dum incipit, ut bene inquit Petr. Faber lib. 1. Semest. cap. 16. in princip. & ante eum Cassiodor. lib. 2. var. epist. 3. dum ait: Solent enim initia portendere meliora, dum a parvis inchoant, quae in sequentibus magna se admiratione sublimant. Et [sect. 94] quamvis regulariter incrementa habere non possint, quae illicite coeperint, sed statim cum sua prava aemulatione desiciant, capite Novatianus 8. quaest. 1. saepe tamen contingit, ut [sect. 95] sinistra principia ad foelices perveniant exitus, ut Iacob Genes. 27. per supplantationem pervenit ad benedictionem, ut seges, quae leprosa manu seritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu pulchra soboles nascitur, quae sunt exempla text. in cap. nunquam 241. quaest. 1. Et [sect. 96] deformitas operis non attenditur, quando fuit recta intentio, & finis operantis, ut docet Rebellus de obligat. iust. lib. 3. q. 19. sect. 3. Quia [sect. 97] finis facti consideratur potius, quam modus ducens ad finem; & ut vulgo dici solet, ubi habemus effectum, non multum curamus de modo, l. quaeritur, D. de bon. libert. l. fin. C. mand. l. si mater 3. ubi Bald. C. de instit. & substit. l. continuus. §. cum ita, D. de verbor. obligat. idem Bald. in l. si adrogator, numer. 14. D. de adopt. Tuschus practic. conclus. verb. Effectus, conclus. 51. & Ioan. Baptista Valencuela cons. 85. numer. 28. Nam ut ait Probus in addition. ad Monach. in cap. cum in aliquibus, n. 15. de rescript. in 6. post Bald. in l. eam quam, circa princ. C. de fideicomm. omne [sect. 98] agens agit propter finem, & finis dicitur causa causarum, & ab eo denominantur omnia; quod sequuntur plurimi alij relati per Tiraquel. de retract. lignag. §. 1. glos. 7. num. 45. & Molina de Hispan. primogen. lib. 1. cap. 5. num. 15. ubi inquit, hoc esse, quod Philosophi dicere solent in omnibus rebus agendis finem principium esse. Maxime, quia in dictis principijs, & medijs, ut [sect. 99] saepe etiam diximus, & probavimus, multa recte, & salubriter non solum instituta, sed operata sunt, & plures viri pij, & religiosi Apostolicam praedicandi formam tenuerunt, & suis virtutibus, miraculis, & martyrijs hunc Novum Orbem illuminarunt. Vnde [sect. 100] interventio aliorum, qui aliter se habuerunt, nocere non debet. Nam [sect. 101] & ministri Dei esse solent, etiam qui mali sunt, ut pluribus probat Gaspar Sanctius sup. Isai. cap. 10. num. 3. Et semper [sect. 102] causa iustior, & potentior praevalet, inspiciendaque est, l. si quis neque causam, cum ibi notatis, D. si cert. pet. Bald. in l. reos, col. 5. C. de accusat. Ioan. Zephal. consil. 141. num. 5. vol. 1. Ripa in l. ex facto, num. 14. D. de vulgar. Ioan. Gutier. lib. 3. pract. quaest. 1. num. 11. & Molinus de pact. nuptial. lib. 1. c. 13. n. 40. Et quando [sect. 103] causa, quae prodesse potest, concurrit cum ea, quae potest nocere, illa attendi debet, non haec, maxime ubi utilior & favorabilior est, l. 3. §. si quis palam, D. de iure fisci, l. multum interest, ubi Ias. notab. 2. D. de verb. obligat. l. 2. §. si a pupillo, D. de usucap. pro empt. idem Ias. numer. 3. Aretin. & Decius num. 11. in l. si Rufinus, C. de testament. Bartol. in Extravag. ad reprimendum, verb. Non obstantibus, Bald. in l. hac consultissima, in princ. num. 1. vers. In contrarium, C. de testam. cum alijs, quae notat Ioan. Garcia in tract. de nobilit. gloss. 12. num 42. & Valencuel. cons. 92. num. 222. & sequenti. Et magis in nostris terminis D. Augustin. epist. 49. quem refert, & explicat Alan. Cop. dial. 5. c. 23 pag. 720. ubi [sect. 104] docet, non esse spectandum, quod faex Christianorum, sed quid perfecti Christiani faciant, sic inquiens: Nolite consectari turbas imperitorum, qui vel in ipsa religione superstitiosi sunt, vel ita libidinibus dediti, ut obliti sint, quid promiserint, &c. & Ioseph. Acosta dict. lib. 3. de procur. Ind. salut. cap. 11. in fine, ubi de ipsorum Indorum commendis loquens, sic ait: Verum vitio hominum non causae hoc fit. Neque vero pravorum perversitas bonis detrahere debet. Quod [sect. 105] etiam generalius ad reliquarum rerum excessus, & abusus transtulit Seneca lib. 5. nat. quaest. in fine, dum inquit: Si beneficia naturae utentium pravitate perpendimus, nihil non nostro malo accepimus. Nihil invenies tam manifestae utilitatis, quod non incontrarium transferat culpa. Neque his quicquam officit, quod de damnis Ducum, & militum nostris Regibus imputandis in eodem argumento praetexitur. Nam [sect. 106] verior, & generalior iuris traditio est, dominum regulariter de suorum famulorum delictis, & excessibus non teneri, ut probat text. in l. 1. §. deiecisse, & §. quoties, & in l. 3. D. de vi, & vi arma. l. 1. de eo per quem fact. erit, l. 2. D. de noxal. action. & in cap. cum ad Sedem, de restit. spol. cum multis alijs, quae congerit Felinus in cap. Petrus, num. 2. de homicid. Ias. in l. 1. in princip. D. ne quis eum, qui in ius voc. Curtius Iun. in l. 1. post numer. 13. C. de serv. fugit. Afflict. decis. 82. numer. 2. Alciat. de praesumpt. regul. 40. numer. 2. Curtius Sen. consil. 41. col. 1. Franc. Marcus decis. Delphin. 423. num. 11. & sequentibus, & decis. 425. 1. part. Iul. Clarus, qui de communi testatur in praxi crimin. quaest. 86. versic. Hinc infertur, Farinac. in eadem prax. 1. tom. quaest. 24. num. 48. Alexand. Ambrosinus decis. Perus. 48. numer. 25. 2. par. Et licet [sect. 107] hoc secundum ipsos, & alios, quos sup. retulimus, limitari soleat, in dominis, qui delicta mandant, aut rata habent, vel qui ministros viles, aut minus idoneos officijs, & negotijs gerendis tam togae, quam belli praeficiunt. Satis [sect. 108] tamen constat, quantum hoc genus culpae a Catholicis Regibus nostris semper abfuerit, quibus, ut saepe diximus, & probavimus, nihil charius, & antiquius fuit quam pias, & opportunas eiusmodi expeditionum leges edicere, idoneos earum executores diligenter inquirere, & flagitiosam transgredientium petulantiam severissime coercere. Cui si aliquando sufficienter, atque efficaciter obviam iri non potuit, id sane ingenti locorum distantiae, militum avaritiae, Indorum ruditati, & feritati, & alijs causis tribuendum est, quarum supra meminimus. ¶ [sect. 109] Vnde succedit alia non minus certa, & communis Doctorum admonitio, quae habet, dominum absentem, ignorantem, vel prohibentem nullatenus de suorum famulorum, ministrorum, sive officialium delictis teneri, idemque esse, si eis plene resistere, quamvis cuperet, non valuerit, ut constat ex traditis a Felino, Curtio Sen. & Afflict. ubi supra. gloss. in cap. 1. verb. Archidia. de officio. Archid. Speculat. in titul. de legat. §. iuxta, versic. Quid si amici, Baldo consil. 222. lib. 2. Castrens. in l. videamus, D. locati, Decio in l. 3. numer. 8. C. de pact. Sylvest. in summa, verb. Dominus, numer. 7. Calcan. consil. 64. numer. 6. Ruin. consil. 21. num. 1. lib. 4. Grammar. decis47. num. 1. Anton. Gabriel conclus. 8. num. 62. lib. 7. Farinac. dict. quaest. 24. ex num. 55. Ambros. dict. decis. 48. numer. 26. & in nossra specie probat Ioan. Boter. in dict. relat. univers. 4. parte, lib. 3. pag. 59. & sequentibus, Ioan. Matienzus in tract. manu scripto de moderat. Reg. Peru, lib. 1. cap. 2. & 3. ubi se remittit ad ea, quae latius dixerat in altero tractat. de stylo Cancellar. tit. 1. praeeminent. 17. casu 20. declarat. 9. & tangit Fr. Emanuel Roder. in quaest. regular. 3. tomo, quaest. 32. art. 4. vers. At contrariae. Et in dubio [sect. 110] semper praesumi dominum ignorare ea, quae malitiose, & flagitiose a suis famulis, vel servis geruntur, docet tex. in cap. quia praesulatus 12. q. 4. Alex. cons. 45. num. 5. lib. 1. Boer. decis. 277. num. 7. Ripa in tract. de peste, tit. de remed. ad conservan. ubert. num. 131. & Ambrosin. supr. num. 25. Et in ipsis nostrorum Indorum terminis novissimus Seraphin. Freitas de iusto Imper. Asiat. cap. 12. numer. 12. ubi concludit, quod licet per Ducum & militum vim, & tyrannidem contra Pontificis, & Regum Hispaniae mentem, voluntatem, ac ordinationes Indi bonis suis spoliati fuerint, Regemque Hispaniae ut superiorem cognoverint, hoc tamen nihil iustae eiusdem Regis possessioni, retentioni, & administrationi nocere, ex traditis a Salmeron. tom. 12. tract. 38. ad fin. Acosta lib. 2. de proc. Ind. salut. cap. 2. ad finem & cap. 3. & Salon. 2. 2. quaest. 60. art. 6. controvers. 1. versic. Denique. # 7 CAPVT VII. Indos, & reliquos infideles, qui Fidei praedicandae, & conservandae causa Christianis Principibus subijciuntur, naturali libertate privandos non esse: idque summo semper studio a Catholicis nostris Regibus cautum. SVMMARIVM Capitis VII. -  1 Indi Occidentales an servi capientium effici possent? olim dubitatum fuit. -  2 Opinio erronea aliquorum, qui Indos servos effici posse putarunt, plura damna generavit. -  3 Libertas naturali iure inspecto omnibus hominibus competit. -  4 Servitus communi omnium gentium iure ex iustis bellis induci coepit. Et quare? -  5 Servi non tam a serviendo, quam a servando dicuntur. -  6 Servitutis diffinitio, & qui de eius origine, causis, & differentijs scripserint? Et num. 32. -  7 Servitus non est contra aliquod expressum praeceptum iuris naturalis. -  8 Bodini opinio damnatur, qui nunquam servitutem licitam, vel utilem esse contendit. -  9 Cyrus apud Xenophont. & Horatius quid de hominum captivitate sentiant? -  10 Servi Graece Sosiae dicuntur quaesi servati. -  11 Adagium, Quot servi, tot hostes, qualiter invertat Festus Pompeius? -  12 Captivitatem iustam etiam ex iniustis bellis oriri posse, putat Menchaca. Contrarium num. 75. -  13 Servus quis eius fit, a quo superatur. -  14 Servitutes hominum instar pecudum admissas, & locus D. Augustini. -  15 Bellum ex utraque parte iustum reperiri, vix possibile est. Et num. 76. -  16 Militari usu etiam capti in bello iniusto, ut servi detinentur. -  17 Captivitas etiam citra belli causam exerceri posse videtur. -  18 Lex postliminij 5. §. 1. D. de captivis expenditur, & declaratur. Et numero 83. -  19 Romani qualiter captivitatis, & postliminij ius exercuerint? -  20 Pet. Bellinus Indos Occidentales servos effici potuisse, opinatur. Contrarium num. 89. -  21 Infideles sunt hostes Christianorum, & etiam in Ecclesia capi possunt. -  22 Hominibus quibusdam natura stannum dumtaxat infudit. Ex Platone. -  23 Barbaros servos effici eorum, a quibus excoluntur, aliqui putant. -  24 AEthiopum captivitas, qua ratione ab aliquibus defendatur. Et 27. & 108. -  25 Fortuna multis parcit in poenam, ex Plinio. -  26 Indi rebelles, apostatae, vel se ipsos voluntarie vendentes, servi fieri possunt. Et num. 60. -  28 Iustitiam bellorum, quae inter se Barbari, & Infideles gerunt, Christiani anxie indagare non debent. -  29 Infideles, & Barbari suis legibus tam in pace, quam in bello reguntur, & nostrarum laqueis non innodantur. -  30 Cap. 1. dist. 7. & Exodi auctoritas cap. 12. ponderatur. -  31 Legis veteris auctoritates an, & quatenus possint a Christianis allegari ad decisionem causarum? -  32 Vendere quis se ipsum potest, ob pretium participandum. -  33 Indos servos effici non posse, certior sententia est, & qui Auctores eam expresse sequantur. Num. 53. -  34 Dominatio quae conceditur Principibus Christianis in Barbaros infideles ob Fidei receptionem a coacta, & vili subiectione ac servitute aliena esse debet. -  35 Suavitas multum conducit ad Fidei receptionem. -  36 Principes, qui populis recenter quaesitis parum affecti sunt, D. Thom. reprehendit. -  37 Victores cum victis qualiter se habere debeant? -  38 Ammiani Marcellini elegans locus expenditur. -  39 Cap. noli 23. quaest. 1. ponderatur, & illustratur. -  40 Victo, vel capto misericordia debetur, in quo pacis perturbatio non timetur. -  41 Infideles ubi convertuntur ad Fidem, filij Dei, & liberi fiunt, unumque in Christo, & in Ecclesia cum caeteris fidelibus corpus constituunt, ex D. Paulo, & Clement. Alexand. -  42 Domini se mitius habere debent cum servis ad Fidem conversis. -  43 D. Matth. verba cap. 17: Ergo liberi sunt filij, explicantur. -  44 Fidei susceptione mediante a quintuplici servitute liberamur. -  45 Christiani quomodo servos possidere, eisque uti debeant, ex D. Augustino. -  46 Legem ferre summus Pontifex potest, & expedit, ut conversi ad Fidem ab omni humana servitute liberi fiant. Servos, si baptizentur, liberos fieri aliqui Rom. Pontifices statuerunt, ibidem. -  47 Iudaeis conversis multum favent Romani Pontifices. -  48 Extravag. 2. de Iudaeis, inter communes explicatur. -  49 Iudaeis, qui convertuntur, multae iniuriae a tyrannis fiunt, & damna, quae inde proveniunt. -  50 Conversi de novo ad Fidem miserabilium personarum numero habentur, & privilegijs utuntur. -  51 Christiani a Christianis in bellis, quantumvis iustis, capti, ex generali consuetudine servi non fiunt. -  52 Balduinus notatur, dum iniuste damnat morem non effciendi servos eos, qui in bellis Christianorum capiuntur. -  54 Pauli III. rescriptum, pro libertate Indorum expenditur. -  55 Clemens IIX. Indos, tanquam tenellos Fidei palmites, suavi mansuetudinis imbre rigari praecepit. -  56 Reges Catholici plurimas leges, & cautiones fecerunt pro Indorum omnimoda libertate asserenda, & tuenda. -  57 Columbus graviter reprehensus fuit a Regibus Catholicis, quod Indos quosdam tanquam servos in Hispaniam misit. -  58 Caroli V. Imper. temporibus multis modis & poenis Indorum libertati consultum fuit. -  59 Indi rebelles, caribes, Canibales, & alij nimus efferati, et si aliquando servi effici iussi fuerint, postea tamen hoc abrogatum fuit. Et quare? numero 61. -  61 Indos primis illis temporibus pravi duces ac milites sub varijs, & iniustis coloribus captivabant. -  62 Granatensium rebellium filij parvuli propter dubium circa eorum servitutem exortum, liberi declarati sunt. -  63 AEthiopes si quis gregatim mercatus sit, & dubitet de iusta captivitate aliquorum, & qui illi sint, distinguere nequeat, omnes liberos dimittere debet. -  64 Libertas inaestimabilis, & favorabilis est, & pro ea in dubio pronuntiandum. -  65 Libertatis datio pia, & meritoria censetur, eiusque favore multa contra communes iuris regulas statuta sunt. -  66 Libertate nihil gratius praestari potest, & eius privatio omni supplicio gravior censetur, & morti comparatur. -  67 Leges, & schedulae Regiae, quae omnes Indos statim liberos iudicari iubent, & in possidentes probandae legitimae servitutis necessitatem transmittunt, qua ratione nitantur? -  68 Servitutis in possessione qui morantur, regulariter pro vere servis haberi debent: & quando hoc limitetur? -  69 Possessio vitiosa non relevat quem ab onere probationis. -  70 Lex 5. titul. 14. part. 3. & verba Gregor. Lopez ibidem ponderantur, & explicantur. -  71 Liberi esse omnes homines praesumuntur, & in naturali statu manere. -  72 Indi nunquam aut raro ea intentione, aut iustificatione debellati sunt, ut servi effici potuerint. -  73 Indi rebelles, quo pacto compescendi, & puniendi sint? -  74 Bellum nunquam potest esse iustum, ubi nulla praecessit iniuria. -  76 Bellum licet non vere, probabiliter tamen ex utraque parte iustum esse potest. -  77 Bellum ut legitimum sit, non solum iustitiam causae, sed etiam Principis licentiam, & auctoritatem requirit. -  78 Legis antiquae, privata bella prohibentis, verba referuntur. -  79 Maiestatis laesae tenentur, qui sine licentia Principis bella inferunt. -  80 Indi ex bellis, sine licentia Principis illatis, non magis servi effici potuerunt, quam si a Pyratis, vel latronibus caperentur. -  81 Bella iniusta secundum Bald. sunt manifesta latrocinia. -  82 Belli iusti, & legitime indicti, si quis ordines excedat, ad restitutionem tenetur. -  84 Extraneas gentes ob id solum, quod nobiscum foedus non habeant, servas efficere non possumus. Et num. 87. -  85 Hostes veri non sunt, quibus solemni modo bellum indictum non est. -  86 Bella apud Romanos quibus caeremonijs denuntiarentur? remissive. Lex mulier 6. D. de captivis, exponitur, ibidem. -  88 Indi alieno Orbe reperti non pertinent ad Pomponij responsum. -  90 Romani qualiter hospitij, & confoederationis iura cum provincijs inirent? remissive. -  91 Beneficia, quae Barbaris in Fidei praedicatione impenduntur, servitutis irrogatione pensanda non sunt. -  92 Servi per Fidei, & baptismi susceptionem liberi non fiunt. -  93 Baptismi Sacramentum homines liberos fortius in sua libertate confirmat. -  94 Indi, & AEthiopes quales & quando servi effici poterunt? -  95 Bella ubi inferuntur, ob bonum, & defensionem alicuius, quid defendens sumere possit? -  96 Indi Occidentales, exceptis Mexicanis, raro servitute bello captorum utebantur. Et 103. -  97 Phoenices olim, ultra alias divitias Hispaniae, Hispanos furabantur, & in alijs provincijs ut servos vendebant. -  98 Tyrus, Phoenicum Metropolis, ditissima fuit. -  99 Tagormae, sive Togormae nomen apud Ezechiel. cap. 27. quid significet? -  100 Ezechielis verba capit. 27. ibi Thubal, & Mosoch, de Hispania accipiuntur. -  101 Plagiarij sunt, qui homines liberos rapiunt, & vendunt, & quibus poenis subdantur. -  102 Lex ult. C. ad legem Flav. de plagiar. remissive explicatur. -  104 Indi etiam si venditi dicantur ab alijs Indis, qui eos bello ceperunt, vel quia ipsi se vendiderint, servi esse non possunt. -  105 Infidelitatis tempore, quae quis illicite habuit, ea etiam Christianus effectus restituere debet. -  106 Infidelium malas leges vitare, vel emendare Christiani tenentur. -  107 Latro est, qui a latronibus comparare solet. -  108 AEthiopum servorum venditio & negotiatio difficilis, & periculosa videtur Molinae, & alijs. -  109 AEthiopes servos qui emunt, quando in conscientia securi sint? -  110 Servus quis ut in perpetuum effici possit, debet pretium servituti aequale esse. -  111 Mancipia, quae ex India Orientali adducuntur, quando vere servire debeant? Et num. 116. -  112 Servorum Indiae Oriantalis occasione plures lites in Limano Senatu exortae sunt, & varijs, ac contrarijs sententijs terminatae, & de earum fundamentis. -  113 Schedulae Regiae referuntur, quae prohibent Indos etiam Orientales in his Occidentalibus servos fieri, quamvis Mauri esse dicantur. -  114 Indorum Orientalium servitus, aut libertas non ex Regni Castellae, sed Lusitaniae legibus, & ordinationibus iudicanda videtur. -  115 Auctor in dubio servitutis Indorum Orientalium, consuluit D. D. Anton. a Morga Praesidem Quitensem, & quid ille responderit? -  116 Sinae, aut Iapponienses servi effici non possunt, nisi ubi se, aut filios suos vendunt, & tunc temporaliter serviunt. Haec, quae adeo late de titulis acquirendi, & retinendi huius Novi Orbis in superioribus disputavimus, praeiudicio quodam ostendere possent, quid in ea quaestione probemus, quae olim diu ac multum agitata comperitur. Vtrum [sect. 1] scilicet Indi, qui praedictis modis Hispanorum Regum Imperio, & ditioni accesserunt, servi censendi sint, & servorum iure tractandi, vel potius in sua naturali libertate remaneant, ita ut a caeteris eorumdem Regum vassallis in nihilo differant? Sed quoniam gravis admodum, atque utilis est, & in his provincijs, primis illis temporibus, plures rixas, & contentiones excitavit, pluresque etiam Regij Senatus consultationes ac declarationes extorsit, operaepretium duxi, illam nunc specialius examinatam pro coronide huius libri subtexere, ut veritas dilucidior appareat: cuius [sect. 2] ignorantia, vel tergiversatio tot olim Hispanos in periculum gehennae deduxit, & tot Indorum millia miserabili strage consumpsit, quam passim multi pij, & docti viri suis scriptis deplorant, & praecipue Episcopus Chiapens. in peculiari libello, cui destructionis Indiarum titulum fecit. Et in primis, qui eiusmodi Indorum captivitatem, & servitutem tueri conantur, ea argumentatione ducuntur; quod [sect. 3] etsi libertas res naturalis sit, & naturali iure inspecto omnibus hominibus competat, l. manumissiones 4. D. de iustitia & iure, l. libertas 4. D. de statu hom. l. quod attinet 32. D. de regulis iuris, l. si id quod 64. D. de condiction. indeb. §. libertas institut. de iure person. l. 1. tit. 22. part. 4. cum alijs, quae erudite post Ciceron. lib. 1. de offic. tradit Connanus lib. 2. comment. cap. 1. Alexand. lib. 1. Genial. cap. 10. ubi Tiraquel. idem Tiraquel. de nobilit. cap. 6. numer. 4. & Vaconius lib. 1. declarat. iur. cap. 10. & sequentibus. Vnde merito dixit Quintilian. lib. 3. cap. 10: Liberos natura omnes, & ijsdem constare elementis, & fortassis antiquis etiam nobilibus ortos dici potest. Adhuc tamen cum Barbari, & infideles ob id solum quod tales reperiantur, bello domari, & subiugari possint, ex doctrina Aristotel. Ioan. Maior. & aliorum, de qua late egimus sup. lip. 2. cap. 7. & 10. cum sequentibus, & aliae etiam causae intervenerint, propter quas iustis bellis puniri potuerunt, ut in eodem libro probavimus, non debet novum aut insolens iudicati, si eos captivitatis, & servitutis legibus subijciamus: cum [sect. 4] ex communi omnium gentium iure descendat, ut naturalem illam libertatem amittant quicunque bello, & armis subacti sunt, & ut capti in potestatem, & servitutem victorum redigantur, qui cum eos occidere potuissent, iustius multo eorumdem operis, & ministerijs uti, & ad hoc custodire, & servare potuerunt. Propter [sect. 5] quod servi, non tam a serviendo, quam a servando, appellari coeperunt & [sect. 6] ipsa servitus definitur, constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subijcitur, dict. l. manumissiones, versic. Sed postea quam, & dict. l. libertas, versic. Servitus, l. pupilli 239. §. 1. D. de verborum significatione, §. ius autem, gentium, institut. de iure natur. §. servitus, & § servi autem, instit. de iur. person. cap. si quis servum 1. & 2. 17. quaest. 4. dict. l. 1. tit. 21. par. 4. Circa quarum rationem, & interpretationem, & de origine, causis, & differentijs servitutis, & [sect. 7] quod non sit contra aliquod expressum praeceptum, aut prohibitionem iuris naturalis, late ultra ordinarios in his locis, scribit Div. Augustin. lib. 19. de Civitat. Dei cap. 15. & sequentibus, D. Isidor. lib. 5. Etymol. capo. 27. Clemens Alexandr. & eius additionator Gentian. Hervetus lib. 2. Strom. cap. 8. & lib. 4. cap. 2 Alexand. ab Alexandro lib. 3. Genial. cap. 20. ubi Tiraquel. idem Tiraq. de iure constit. limitat. 30. Covarr. in regula peccatum, 2. par. §. 11. ex numer. 2. Sotus lib. de iustitia & iure, quaest. 2. artic. 4. Menchaca controvers. illust. cap. 9. Forcat. dialog. 26. & in rub. D. de servit. ex num. 4. Corras. in eadem rub. ex num. 13. Connan. dict. lib. 2. comment. cap. 1. 2. & 3. Vaconius dict. cap. 12. Anton. Roscius lib. 2. memorab. iur. cap. 8. numer. 80 Claudius Cotereus lib. 2. de iure milit. cap. 24. Petr. Gregor. lib. 6. de Repub. cap. 12. & lib. 11. Syntag. capit. 1. per totum, Simancas in Cathol. instit. titul. 61. de servis, Raevard. lib. 1. var. cap. 9. idem Raevard. & Petr. Faber in l. quod attinet, & in l. libertas 122. D. de regul. iur. lib. 2. Semest. cap. 3. pag. 35. & lib. 3. cap 16. Hieronym. Savarus in notis ad carmin. Sidon. Apollin. pag. 36. Ioan. Fungerus in Etymol. verb. Servus, pag. 1069. Banez, & reliqui Theologi post Divum Thom. in 2. 2. q. 40. art. 1. Michael Salon in ead. 2. 2. quaest. 3. de domin. art. 1. per totum, Cardinal. Bellarmin. tom. 1. controvers. lib. 3. de laicis cap. 7. Navarrus in cap. ita quorundam, de Iudaeis, notabili 11. gloss. penult. numer. 12. Molina de iustitia & iure, tractat. 2. disput. 32. & 33. Salas de legib. disput. 2. sect. 5. Lessius in eodem tractat. lib. 2. cap. 5. dub. 4. Rebellus de obligat. iust. lib. 1. quaest. 2. sect. 3. numer. 16. & quaest. 9. & sequentib. Vazquez in 1. 2. disp. 157. cap. 4. & novissime AEgid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, tom 1. cap. 1. num. 6. & 8. Mag. Marquez in Gubern. Christ. lib. 1. cap. 2. ubi [sect. 8] adversus Bodinum, servitutem iustis bellis inductam licitam & utilem esse eleganter ostendit. Et huc respiciens [sect. 9] Cyrus apud Xenoph. lib. 3. dicebat: Apud omnes homines peculiarem legem esse ut capta hostium civitate, victoribus cedant & capita, & in civitate opes, & Horatius epistol. 16. in fine: Vendere cum possis, captivum occidere noli, Serviet utiliter, sine pascat durus aretque Naviget ac medijs hiemet mercator in undis, Annonae prosit, portet frumenta, penusque. Vnde [sect. 10] Graece servi Sosiae, quasi servari, & liberati dicebantur, ut constat ex notis ad Terent. in princip. & Festus Pompeius de verb. sign. pag. 201. adagium [sect. 11] illud: Quot servi, tot hostes, conversis verbis legendum esse, inquit: Quot hostes, tot servi, nimirum, quod ad serviendum servarentur. Secvndo, ad eandem Indorum servitutem generaliter inducendam, expendi potest opinio Menchacae d. lib. 1. controvers. illust. cap. 9. num. 14. & seqq. ubi communem Doctorum traditionem reprehendens, quae solum ex iustis bellis captivitatis ac servitutis iura concedit, affirmare audet, [sect. 12] idem ius ex iniustis etiam acquiri, cum leges, de hac re loquentes, nullum inter bellum iustum, aut iniustum discrimen constituant, & ubi ad praelium ventum est, victi victoribus ex communi omnium gentium consuetudine subijciantur, ut duriora, atque immitiora damna vitarentur, nempe neces, cruentaque captivorum dilaniatio, quae non minus in bello iniusto, quam iusto timeri possent, si mancipia capientium non fierent. Ad quod probandum, ultra illud Cyri, quod supra retulimus, considerari potest [sect. 13] generale illud axioma, quod habetur 1. Petr. 2. & refertut a Salone sup. col. 350: A quo quis superatur, eius servus est, & conducunt verba D. Augustini lib. 3. de liber. arbitr. cap. 10. ubi [sect. 14] servitutes hominum, fere instar pecudum, admissas esse inquit, aequitatique consonum putat, ut qui aliquem ceperit, ei dominetur, sic etenim habet: Nam & illud appensum est aequitatis examine, ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subiecerat. Iniquam enim erat, ut ei, quam ceperat, non dominaretur. Et [sect. 15] cum bellum ex utraque parte iustum invenire, vix possibile sit, ut advertit idem Mencha. sup. num. 15. & disputat Sotus lib. 5. de iust. & iur. q. 1. art. 7. Covarruv. in. dict. reg. peccatum, 2. par. §. 10. num. 6. & alij, quos insra num. 76. citamus, si supra dictum discrimen admitteretur, ex nullo fere unquam bello capti ab uno ex victoribus, iniustam causam fovente, servi effici [sect. 16] possent, quod nusquam militaris usus admisit, l. 1. D. de Senat. ibi: Quod nusquam relatum est, nec usquam receptum. Tertio [sect. 17] facit, quia etiam citra belli causam servitutis iura exerceri posse videntur, quotiescunque quis hominem capit, cum quo suis nulla sunt hospitij, neque amicitiae foedera, qualitercunque in eius potestatem pervenerit, ut docet [sect. 18] Pomponius in l. postliminij 5. §. 1. D. de captivis, cuius haec sunt verba: In pace quoque postliminium datum est. Nam si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad illos pervenit, illorum fit: & liber homo ab eis captus, fit servus eorum. Idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat. Hoc quoque igitur casu postliminium datum est: quem textum ita generaliter intelligit, & elegantem appellat Covarr. in dict. reg. peccatum, 2 par. §. 11. num. 8. versic. Imo & Romani, dicens, [sect. 19] Romanos ius captivitatis, & postliminij etiam cum ijs observandum constituisse, qui nec latrones, nec pyratae, nec hostes publici essent, modo cum eis nullam amicitiam, nullum hospitij ius contraxissent: & sequitur Pet. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 15. num. 2. Et [sect. 20] ad Indos nostros, cum quibus nobis olim nulla neque amicitia, imo neque cognitio erat, specialiter accommodat Petr. Bellinus in tract. de bello, & re militari, 2. par. tit. 12. num. 5. qui est in 16. tom. tract. ubi sic scriptum reliquit: Merito igitur Hispani Indos illos Occidentales ab Orbe nostro divisos, & Graecis, ac Latinis incognitos, periculosa, atque audaci navigatione nostro avo inventos, auspicijs quidem Hispanicis, & Ferdinandi, atque Isabellae Regum, demumque Caroli V. huius nominis Caesaris, ac Regis, opera tamen, & labore Italici viri Christophori Columbi Ianuensis, merito inquam Hispani Indos illos in servitutem trahebant, lege illa postliminij ita concedente. Maxime cum praedicti Indi infideles essent, quos per [sect. 21] consequens Christianorum hostes esse constat ex l. fin. & ibi Bald. C. de capt. adeo ut in Ecclesia capi possint, ut per Oldrad. cons. 54. & per Franc. Aretin. in auth. navigia, C. de furtis. Qvarto, nonnulli ea consideratione moventur, quod cum Barbari isti ex illis hominibus essent quibus [sect. 22] naturam stannum dumtaxat infudisse, nihil autem auri, vel argenti, tradit Plato lib. 3. de Repub. col. penult. relatus a Matienzo in Dialogo Relat. 5. part. cap. 4. num. 10. cui convenit Aristot. lib. 1. Polit. cap. 3. in fin. Et a [sect. 23] Nostris exculti fuerint, & insigni eo beneficio affecti, ut in veri Dei cognitionem, & Evangelij lucem venirent, non fuit multum, ut in praemium sibi eos servos efficerent, quemadmodum [sect. 24] in AEthiopum captivitate contingit, quae a Lusitanis frequentatur, quam hoc titulo & colore, a quibusdam defendi testatur Sotus in 4. dist. 5. q. un. art. 10. pag. 270. Salon sup. col. 352. vers. Nec valet, Molina qui se ita accepisse ab AEthiopum mercatoribus, inquit de iust. & iure, tract. 2. disp. 34. col. 167. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 2. pag. 10. & diximus sup. lib. 2. cap. 7. numer. 69. & 70. Quibus [sect. 25] addo Plinium lib. 15. cap. 1. ubi de miserabili sorte loquens, qua gens Cauchorum in suis provincijs utitur, subdit: Et hae gentes si vincantur hodie a populo Romano, servire se dicunt. Ita est profecto, multis fortuna parcit, in poenam, & Claudian. carm. 43. in 3: Nunquam libertas gratior ulla Est sub Rege Pio. Praesertim cum multi ex his infidelibus, qui Nostrorum mancipium & servitutem deducebantur, in [sect. 26] eos rebellassent, apostatassent, vel citra aliquam bellorum iniuriam ab alijs Indis emerentur, ac permutarentur; qui cum inter se intestinis, ut plurimum, bellis arderent, quos ex hostibus capiebant, Hispanis vendebant, aut permutabant, vel se ipsos, ob pretium participandum, venundari patiebantur. In quibus saltem, & in illis, qui ab his fuissent procreati, dubium non est, quin Nostri iustum titulum iure gentium acquirerent, Levitic. cap. 25. Exod. 21. & 22. d. l. ex hoc iure, dict. §. ius autem gentium, & dict. §. servitus, & §. servi, instit. de iure person. cum similibus supra relatis, iuncta l. alienatio 67. D. de contrahend. empt. l. traditio cum alijs, D. de acquir. rer. dom. Qua etiam [sect. 27] ratione dictorum AEthiopum, & Iapponiorum venditio, servitus, ac commercium, quod inter nos usitatissimum est, a viris pijs & doctis defendi, & excusari solet, ut constat ex Navarro in Manuali cap. 23. num. 96. ubi ita inquit: Quaeritur autem hic nove, an peccent, cum obligatione restituendi, ementes AEthiopes, Indos, vel alios delatos ex suis terris in alias? Respondeo, quod non: si sciuunt, aut probabiliter credunt, eos fuisse ex se, vel ab alijs cum consensu eorum venditos, vel in bello iusto captos, alias secus. Et idem in effectu sentit Molina ubi sup. disp. 33. & seqq. & Rebell. dict. lib. 1. de obligat. iust. q. 9. & seqq. & licet sub dubio Fr. Thom. a Mercado in sum. contract. cap. 20. Non [sect. 28] enim videtur, quod Hispani dum eiusmodi servos emunt, teneantur, nimis anxie inquirere, & indagare qualiter, aut quo iure in venditorum servitutem devenerint, cum ipsi quantumvis Barbari suas leges, & consuetudines habeant, quibus [sect. 29] tam in bello, quam in pace reguntur, l. omnes populi, D. de iust. & iure, & nostrarum legum auctoritate non censeantur, neque earum laqueis innodentur, ut post Bart. num. 24. docent communiter scribentes in l. cunctos populos, C. de summ. Trinit. & in nostris terminis, Indorum servitium desendens, quos Yanaconas vocamus, adversus Navarr. Molinam sup. defendit Dom. Petr. Bejaranus Advocatus quondam facundissimus, & postea Argentinae Cancellariae Senator dignissimus in quodam manuscripto praedicti argumenti libello, circa finem. Et manifestius probari potest [sect. 30] ex auctoritate iuris Divini, quae extat Exod. 12. & refertur a Gratiano in c. 1. dist. 7. ubi videmus, non extraneos modo, verum & ipsos Hebraeos ab extraneis forte captos, & postea alijs Hebraeis venditos, iustam servitutem servire, nec nisi post tempus ibi relatum manumitti posse. Qui locus potest optime ad huius rei confirmationem expendi: nam [sect. 31] & aliam similem legis veteris auctoritatem in iudicialibus allegat Rom. Pontifex in cap. 1. de iniurijs, & in cap. afferte, de praesumpt. & alibi saepe. Et quod auctoritas Scripturae possit allegari ad litium decisionem, tenet Abbas num. 4. per text. ibi in cap. 1. de officio deleg. eo tamen moderamine, & distinctione, quam docte tradit Covarruv. lib. 1. var. cap. 17. num. 1. in his scilicet, quae iudicialia fuerunt, quatenus a lege positiva approbata sunt, & in moralibus, quatenus a Christo Domino in lege Evangelica, & a natura instituta, non tamen ex auctoritate veteris legis, ut bene explicat Sotus lib. 2. de iust. & iure, art. 4. conclus. 2. Petr. de Aragon in 2. 2. q. 87. art. 1. & Ioan. de Salas de legib. disp. 23. per totam, ubi ponunt discrimen inter praecepta caeremonialia, & iudicialia illius veteris legis, post d. Thom. 2. 2. quaest. 37. art. 1. & in 1. 2. q. 104. art. 3. Et conducunt [sect. 32] alia, quae de ijs, qui se vendunt ad pretium participandum, & de alijs verijs titulis servitutem legitimam inducentibus tradunt I. C. in l. 1. & 4 D. de liberali causa, l. non ideo, l. si ministerium, C. eod. l. & servorum, l. homo liber, D. de stat. hom. Iustinian. in §. penult. instit. de iure person. D. Antonin. in summ. 3. par. tit. 3. §. 5. Sylvester, & Angelus in summ. verb. Servitus, & late Ludov. Molina dict. 1. tomo de iust. & iur. tract. 2. disp. 36. vers. Tertius titulus, col. 160. & sequentib. Sed his [sect. 33] non obstantibus, contraria sententia ut verior, & longe securior amplectenda est. Nam cum ratio, ob quam istis Barbaris, & infidelibus Christiani Principes dominari possint, [sect. 34] eorum conversionem, ac meliorem gubernationem respiciat, ut constat ex his, quae lib. 2. cap. 9. & alibi saepe retulimus. Et hoc idem in concessione Alexandri Sexti expresse, atque enixe cautum reperiatur, ubi Reges nostros pijssimos, & per consequens vassallos ab eis missos hortatur, ut pro ipsorum Indorum conversione, & salute, omni conatu, studio, & diligentia invigilent, nullis laboribus, nullis impensis, nullisque parcendo periculis, etiam proprium sanguinem effundendo, aperte consequitur, in antiqua, & naturali sua libertate relinquendos esse: nam [sect. 35] suavitas magis ad Fidei receptionem, & perfectionem conducit, ut latius probavi dict. lib. 2. cpa. 14. ex num. 39. & cap. 17. num. 88. cum seqq. & secundum doctrinam Aristotel. D. Thomae, & Augustini, & aliorum plurium, quam etiam adduxi eodem lib. 2. cap. 8. num. 119. & sequentibus, & cap. 9. num. 22. praelatio, quae inducitur ob maiorem subditorum utilitatem, non tam dominantium augmentum, quam dominandorum commodum respicere debet. Et idem erudite observat Michael Salon in dict. 2. 2. q. 3. de dom. art. 1. col. 348. & melius Covarr. in dict. reg. peccatum, 2. par. §. 11. num. 5. versic. Haec tamen, ubi ad hoc refert elegantissima verba Ioan. Driedoni de libert. Christian. lib. 1. pag. 8. Ubi docet praedictum dominium a coacta & vili subiectione, & servitute abesse debere, & cum gaudio, cordisque laetitia voluntarijs obsequijs exercendum esse, quemadmodum & iusti Praesides nunc imperant, non cupiditate dominandi, sed officio consulendi, & dirigendi. Quo [sect. 36] fit, ut idem D. Thom. in 1. 2. quaest. 105. art. 1. ad 2. merito eos Principes notet, qui populos ditioni suae recenter adiectos, non tanquam filios amore paterno, sed tanquam privignos, & advenas vitricali, sive novercali odio prosequi solent. [sect. 37] Victores quippe cum victis (nisi contumaces & refractarij sint) clementer, & leniter agere debent, & ne victoriae gloria, saevitiae macula obfuscetur: Vna gerat bellum manus, pacem altera reddat. Quia, ut praeclare inquit [sect. 38] Ammian. Marcellin Perniciosi isti ferociae status mitigandi sunt: omninoque cogitandum est, non illum vinci hostem solum, qui cadit in acie armis oppressus & viribus, sed multo tutius etiam tuba tacente, sub iugum mitti voluntarium, qui ipsa re sensit, nec fortitudinem in rebelles, nec lenitatem in supplices victori deesse. Quem locum, & plura alia in hanc rem optime expendit Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 2. de bellor. eventib. pag. mihi 459. & seqq. Pet. Fab. d. lib. 2. Semest. cap. 3. pag. 24. & Pat. Franc. Suarez in tract. de charit. disp. 13. sect. 7. ex num. 6. & disp. 5. sect. 5. num. 1. & seqq. ubi quod ex praecepto charitatis tenemur, non odisse inimicos. Et est videndus D. August. ad Bonifac. epist. 207. relatus in [sect. 39] cap. noli 23. q. 1. ubi bellatores monet, ut sint etiam in bellando pacifici, utque eos, quos expugnant, ad pacis utilitatem vincendo perducant: & postea subdit: Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas; sicut rebellanti, & resistenti violentia redditur; ita [sect. 40] victo, vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. Quod praecipue servandum est ijs, qui Fidei, & Religionis Christianae susceptae, vel suscipiendae causa nobis adiecti sunt: cum [sect. 41] hi statim velut filij, & vassalli legitimi fiant, iuxta ea, quae tradit Clem. Alexandrinus, & eius additionator lib. 1. Stromat. cap. ult. pag. 383. neque liceat amplius illis tanquam servis, aut iumentis uti, ut idem Clemens ostendit lib. 3. Paedagogi cap. 11. ex D. Paul. ad Colossens. 4. ubi ita dominis praecepit: Domini, quod iustum est, & aequum servis praestate, scientes quod & vos Dominum habetis in coelo: & certe, ut bene ibidem subiungit Gentian. Hervetus ex eod. D. Paul. ad Colos. 3. & ad Galat. 2. cum ibi est novus homo, novus, inquam, qui in baptismo veterem exuit hominem, non sit masculus & foemina, Gentilis & Iudaeus, circumcisio & praeputium, Barbarus & Scytha, servus & liber: sed omnia, & in omnibus Christvs, & omnes unum simus in Christo, [sect. 42] aequum est, ut domini se mitius non tantum in subditos, verum & in servos gerant, recordantes, quod & servi, & domini unum, & eundem habent Dominum, Atque huc etiam [sect. 43] referri potest illud Matth. cap. 17: Ergo liberi sunt filij, quod late explicans Lessius lib. 4. de iustitia & iure, cap. 2. dub. 5. inquit, quod [sect. 44] Fidei susceptione mediante, a quintuplici servitute liberamur. Primo, a servitute peccati. Secundo, a tyrannide diaboli, cui propter peccatum eramus subiecti. Tertio, a servitute concupiscentiae, cui gratia destituti serviebamus. Quarto, a servitute legis moralis. Quinto, a servitute legis veteris, praesertim caeremonialis, cuius iugum erat valde grave, & quasi importabile, ut constat ex verbis D. Petr. Act. 15. Quapropter D. Augustin. lib. 1. de sermone Domini in monte, cap. 19. relatus a Mornacio in l. iustissime, de aedil. edict. Non oportere, inquit, Christianum [sect. 45] sic possidere servum, quomodo equum aut argentum, quanquam fieri possit, ut maiore pretio valeat equus, quam servus, & multo magis aliquod aurum, vel argentum: hominem enim homo tanquam semetipsum diligere debet. Et Pat. Ferdin. Rebellus lib. 18. de oblig. iust. quaest. 23. sect. 5. utiliter resolvit, Romanum Pontificem [sect. 46] non solum posse favore Fidei legem ferre, sed imo ut ferat expedire, ut quicunque ex infidelitate ad Fidem Christi conversus, & baptizatus fuerit, omni humana servitute fiat liber. Quod [sect. 47] pro Iudaeis a pluribus Romanis Pontificibus iamdudum sancitum esse, ostendimus sup. lib. 2. cap. 10. ex numer. 73. & cap. 17. num. 3. & satis [sect. 48] constat ex Extravag. 2. de Iudaeis in communibus, ubi Papa statuit, eos molestandos non esse, nec suis bonis privandos, praecipitque Rectoribus, & singulis officialibus, ne ullam illis molestiam inferant, nec ab alijs inferri permittant, sed ipsos ab iniurijs & molestijs protegant, & defendant: ut sic de servitute ad libertatem transijsse percipiant, nec redire praetextu mendicitatis horribilis ad dimissam perfidiam compellantur, quae allicere debent Iudaeos ad Fidem Christianam sumendam. Quamvis [sect. 49] hoc parum servari tradat, & iuste doleat Petr. Surd. in tract. de sententijs provision. art. 3. gloss. ult. vers. Decimo quarto. Quia ex usurpatione tyrannorum, & Principum, in quorum territorijs convertuntur, omnibus bonis spoliari solent, & multis iniurijs, & ludibrijs affici; quod in causa esse inquit, ut pauci convertantur; necnon etiam [sect. 50] ut qui de novo ad Fidem nostram conversi sunt, miserabilium personarum numero haberi soleant, eorumque privilegijs uti debeant, ex doctrina Innocent. in cap. Iudaei, de Iudaeis, Barbat. in cap. significantibus, de offic. deleg. in fine, & Palac. Rubeus in cap. per vestras, notab. 2. numer. 11. Et generaliter, quoscunque Servos, quos Esclavos dicimus, Romae Baptismum suscipientes, & ad conservatores urbis pro petenda libertate confugientes, ea ex antiqua eiusdem urbis consuetudine donari solitos, aperte constat ex constitutionibus Pauli III. & alijs Rom. P P. quas refert Pet. Matthaeus in sua summa, pag. 536. ubi illam consuetudinem reintegrari & observari iubent. Quam sententiam iuvat etiam, quod cum Indi subacti Christiani sint, imo & ad eum finem subigantur, ut Christianam Religionem recipiant, servi effici nullatenus possunt. Nam [sect. 51] recepta iam, communi omnium Christianorum iure, consuetudo introduxit, ut Christiani a Christianis capti, servi non esficiantur: cum omnes sub uno Crucis signo militent, unicamque Rempublicam constituant, & eiusdem Dei urbis cives, & participes sint, atque adeo inter eos legis Corneliae, & postliminij fictiones non observantur, ut docent Bartol. & reliqui communiter scribentes in l. hostes, D. de captivis, Abbas Panorm. & alij in cap. sicut 3. de iur. iurand. Ioan. de Terrarubea contra Rebell. tractat. 1. artic. 10. versic. Decimaseptima conclusio, fol. 93. coi. 4. & plures alij, quod refert, & sequitur Covar. in dict. regul. peccatum 2. par. §. 11. numer. 6. Boerius decis. 178. Laelius Zechi. de Princip. lib. 1. cap. 5. numer. 4. pag. 90. Petr. Vinsfeldi de iniur. cap. 8. quaest. 2. conclus. 10. pag. 550. Anton. Costanus var. quaest. iur. cap. 4. ex num. 20. Petr. Matthaeus ubi sup. pag. 537. Salon dict. art. 1. col. 350. versic. Circa hanc ultimam, Banez dict. 2. 2. quaest. 40. artic. 1. dub. 12. in princip. Victoria de iure belli, numer. 42. Pat. Franc. Suarez in tract. de legib. lib. 2. cap. 20. num. 8. pag. 115. & in tract. de charit. disp. 13. sect. 7. ex num. 13. Pat. Salas in tract. de legib. disp. 2. sect. 3. num. 22. & disp. 20. sect. 3. num. 12. P. Molina de iustitia & iure, tract. 2. disput. 33. col. 158. & disp. 117. col. 461. Ioseph. Goncalez var. quaest. cap. 38. num. 40. Calistus Remirez de lege Regia Arag. §. 30. num. 56. Simon Maiolus dict. colloq. 2. de bellor. event. pag. 28. & 430. Marquez in dict. lib. 1. cap. 2. & novissime AEgid. Bened. in. l. ex hoc iure, de iust. & iure, tom. 1. cap. 1. num. 7. & sequenti, quod in Gallia ita observatur, ut non solum ibi nulli homines servi efficiantur, verum ubi semel eius finibus exterae gentis servus pedem intulerit, ex peculiaribus eius legibus, liber constituatur, ut docet Bodinus lib. 1. de Republica capit. 5. Rebell. de obligat. iust. lib. 1. q. 13. n. 7. & Anton. Mornacius in l. vetus, quaest. 75. D. de usufr. Et [sect. 52] hunc morem Christianos in servitute non detinendi, sed accepta interdum pecunia aliqua, quasi in capientium praemium, facile dimittendi, iustissimum & sanctissimum esse agnoscunt DD. supra citati, quamvis eum damnet Balduinus in §. servi autem, n. 12. & 13. inst. de iure person. Sed ne longe petitis argumentis, & emendicatis, quod aiunt, suffragijs uti videamur, in [sect. 53] nostrorum Indorum specie, omnimodam eorum libertatem agnoscunt, & defendunt Episcop. Chiapens. in tract. comprob. suprem. dom. Ind. fol. 74. & in tractat. de las Encomiendas, ratione II. Petr. Malferitus in cons. 769. apud Mandell. lib. 4. numer. 25. & 101. Victoria passim in 1. relect. de Ind. insulan. num. 23. in fine, & relect. 2. num. 6. & ult. Banez in 2. 2. q. 10 art. 10. per totum, & praecipue col. 534. vers. Ex his sequitur, Salon ubi sup. col. 551. vers. Ex his sequitur, Gregor. Lop. in. l. 5. tit. 14. part. 3 verb. Que si el senor, Molina dict. tract. 2. disput. 35. & disp. 106. in fine, Rebellus d. lib. 18. quaest. 23. sect. 5. Ioan. Matienzus in l. 12. tit. 19. lib. 5. Recop. gloss. 1. numer. 3. Fr. Eman. Roder. in quaest. Regular. 2. tom. q. 99. art. 4. Fr. Ioan. a Torquemad. in Monarchia Indiana lib. 5. cap. 14. & lib. 17. cap. 19. Hieron. Benzo, & eius additionat. lib. 4. histor. Americae cap. 17. & 18. Matienzus & Azevedus in l. 12. tit. 10. lib. 5. Recop. idem Azeved. in l. 8. tit. 9. lib. 3. Recop. & elegantissimus Pat. Ioseph. Acosta de procuran. Ind. salute, lib. 2. cap. 7. pag. 235. ubi ita concludit: Atque illud tanquam totius actae causae firmamentum adijcimus, quod cum in omnibus Regnis Indiarum tam multa praelia commissa sint, & tot nationes subactae, nullum tamen genus Indorum servituti subiecit Regia lex, quin potius Indos omnes & liberos esse, & suis rebus libere uti declaravit, gravissimis poenis propositis, ijs, qui veluti iure belli captos sibi manciparent. Quod etiam Nos, aliud agentes, tetigimus & probavimus supra lib. 2. cap. 8. num. 78. & cap. 9. num. 17. & 74. ubi inter alia meminimus [sect. 54] piae illius, & elegantis Pauli III. R. P. decisionis, qua Indos omnes utriusque Indiae, Orientalis scilicet, & Occidentalis veros homines esse, declaravit, & licet extra Christi Fidem existerent, libertate tamen ac rerum suarum dominio privatos, & privandos non esse, sed esse vere liberos, & non servos, & ad Fidem Christianam verbi Dei praedicatione, & exemplo bonae viae invitandos esse, ac secus quidquid fieri contigerit, irritum & inane. Quod ut melius impleri posset, & aliae simul iussiones Regum nostrorum ad eundem finem tendentes, huius rei curam & executionem Illustriss. Cardinali Taverae Archiep. Tolet. his pijssimis verbis iniunxit: Paulus Papa III. &c. Dilecte fili noster, salutem & Apostolicam benedictionem. Pastorale officium erga oves nobis coelitus creditas, solerti studio exercentes sicut earum perditione affligimur, ita promotione laetemur, & non solum illorum bona opera laudamus, sed ut votivis perfruantur eventibus Apostolicae meditationis curas diffusius interponimus. Ad nostrum siquidem pervenit auditum, quod Charissimus in Christo filius noster Carolus Rom. Imperator semper Augustus, qui etiam Castellae, & Legionis Rex existit, ad reprimendos eos, qui cupiditate aestuantes, contra humanum genus inhumanum gerunt animum, publico edicto omnibus sibi subiectis prohibuit, ne quisquam Occidentales, aut Meridionales Indos in servitutem redigere, aut eos bonis suis privare praesumat. Nos igitur attendentes Indos ipsos, licet extra gremium Ecclesiae existant, non tamen sua libertate, aut rerum suarum dominio privatos, vel privandos esse, & cum homines, ideoque fidei & salutis capaces sint, non servitute delendos, sed praedicationibus, & exemplis ad vitam invitandos fore, ac propterea etiam Nos talium impiorum tam nefarios ausus reprimere; & ne iniurijs, & damnis exasperati, ad Christi Fidem amplectendam duriores efficiantur, providere cupientes. Circumspectioni tuae, de cuius rectitudine, providentia, pietate, & experientia in his, & alijs specialem in Domino fiduciam obtinemus, per praesentes committimus, & mandamus, quatenus per te, vel alium, seu alios, praefatis Indis omnibus in praemissis efficacis defensionis praesidio assistens, universis & singulis cuiuscunque dignitatis, status, conditionis, gradus, & excellentiae existentibus sub excommunicationis latae sententiae poena, si secus fecerint, ipso facto incurrenda, a qua non nisi a Nobis, vel Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in mortis articulo constituti, & satisfactione praevia absolvi nequeant, districtius inhibeas, ne praefatos Indos quomodolibet in servitutem redigere, aut eos bonis suis spoliare, quoquomodo praesumant: ac contra non parentes ad declarationem incursus excommunicationis huiusmodi, ac ulteriora procedas, & alia in praemissis, & circa ea necessaria, seu quomodolibet opportuna statuas, ordines, & disponas, prout prudentiae, probitati, & religioni tuae videbitur expedire. Super quibus tibi plenam & liberam facultatem concedimus per praesentes, in contrarium facientibus, non obstantibus quibuscunque. Dat. Romae apud S. Pet. sub annulo Piscatoris die xxiij. Maij, m. d. xxxvij. Pontificatus nostri anno tertio. Blosius. Et idem sensisse, ac iussisse [sect. 55] videtur Clemens IIX. dum in alio Brevi Apostolico, ad has provincias misso, sic exorditur: Nos igitur etiam ad partes a Curia Romana longo terrarum, mariumque intervallo distantes, aciem nostrae Maiestatis reflectentes, ac Christi fideles illarum partium, tanquam teneros novae plantationis palmites suavi mansuetudinis imbre irrigare volentes. Sed in hoc dici vix [sect. 56] potest, quantum Regum Catholicorum cura, piusque & solicitus labor splendeat, cum tam vivi, quam morientes nihil prius, aut antiquius habuerint, quam Indorum spirituali & temporali saluti consulere, & eorum audaciam compescere, qui illos in servitutem, quovis colore quaesito, ducere praesumebant. Quod satis ostendit clausula testamenti Elisabethae Reginae Catholicae, & enixae iussiones, quas in cap. praecedenti ex numer. 28. congessimus, & plurimae aliae, quarum luculentam narrationem facit Anton. de Herrera in dict. histor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 7. 11. & 12. & lib. 7. cap. 12. & decad. 2. lib. 1. cap. 3. ex quibus constat, summo semper studio curasse, & omnibus Ducibus, Gubernatoribus, ac militibus sub gravissimis poenis in mandatis & instructionibus praecepisse, ut Indos in sua naturali libertate relinquerent, eodemque iure, ac caeteros ipsorum Regum vassallos censerent; serioque [sect. 57] & nimis aspere Christophoro Columbi excessum reprehendisse, quod trecentos Indos ex insula Sancti Dominici in Hispaniam miserat, & inter amicos, tanquam servos, per procuratores suos distribui mandaverat, eosque in patriam reduci & libertate donari sub mortis interminatione iussisse. Postea quoque, cum [sect. 58] sub Imperatore, ac Rege nostro Carolo Quinto, petulantes aliqui milites quam plures Barbaros ex diversis insulis caperent, & in alias traductos, tanquam servos, imo verius tanquam pecudes venderent, & auro, margaritisque legendis, metallis fodiendis, & alijs laboriosis operibus mancipatos, absumerent: aliae plurimae, & severissimae leges editae sunt, quibus omnes generaliter Indi suae libertati restitui, in eaque tueri iubentur, causis, & rationibus, quae in contrarium praetexebantur, insuper habitis. Quarum legum, & ordinationum curam ac pietatem merito referunt, & extollunt Acosta, Molina, Rebellus, & alij Auctores supra relati, easque his commentarijs inserere, non gravarer, nisi omnes fere iam typis excussae reperirentur in 4. vol. sched. ex pag. 361. ad 381. ubi etiam Indos Brasilienses, vel ex India Orientali ad has Occidentales adductos, aut Maurorum infectione perversos, eodem iure censendos esse praecipitur. Historiam vero earumdem legum, & crebras, ac singulis ferme diebus repetitas, ad eas ferendas, & efficacius exequendas consultationes, passim, ultra alios, in suis decadibus narrat, & colligit Anton. de Herrera in d. hist. gener. Ind. decad. 3. lib. 9. cap. 2. & lib. 10. cap. 10. & decad. 4. lib. 4. cap. 3. & 10. lib. 5. cap. 2. lib. 6. cap. 9. lib. 9. cap. 14. lib. 10. cap. 5. & alibi saepe. Et licet [sect. 59] aliquando bellum geri, & servitutis iure uti permissum fuerit adversus nonnullos Indos Canibales, Caribes, & Chichimecas vocatos, & adversus alios, qui nimis Barbari, & rebelles esse dicebantur, vel antropophagi, aut omnino efferati, & inhospitales, Regibus, Regijsque Consiliarijs, sinistris quibusdam relationibus deceptis, verius quam informatis, ut refert idem Herrera decad. 1. lib. 6. cap. 10. lib. 8. cap. 12. lib. 9. cap. 13. lib. 10. cap. 16. & decad. 2. lib. 1. cap. 8. lib. 2. cap. ultim. lib. 10. cap. 5. & decad. 3. lib. 8. cap. 10. & decad. 4. lib. 7. cap. 6. Postmodum tamen securius, & congruentius visum fuit, ut praedictis permissionibus non obstantibus, hi quoque Indi naturali suae libertati restituerentur, & suavioribus, quibus fieri possit, medijs ad Christi caulas, & voluntariam nostrorum Regum obedientiam adducerentur, ut constat ex l. 21. Indiar. quam refert, & laudat Matienzus in l. 12. titul. 10. lib. 5. Recop. gloss. 1. num. 3. & ex alijs plurimis, quae habentur in dict. 4. vol. schedul. Etenim, [sect. 60] etsi inficiandum non sit, aliquando Indos apostatas, contumaces, & nostris insidiantes, aut rebellantes, bello puniri, & servitutis iugo compesci posse, ut de Indis Chilensibus, & alijs diximus supra hoc libro cap. 4. num. 6. & sequentibus. Cum tamen [sect. 61] primis illis temporibus nimis a Ducibus & militibus in capiendis, & vendendis quovis colore Indis, excessum fuisset, ut probat, & plorat Episcop. Chiapensis in peculiari tractat. de Indis, qui effecti sunt servi, & Anton. de Herrera decad. 1. lib. 8. cap. 9. sancte, & prudenter omnes indistincte propter dubium libertate donari nostri Reges statuerunt, ut bene considerat idem Episcopus Chiapens. & Molina de iustitia & iure, dict. tractat. 2. q. 35. in princip. ubi adducit simile [sect. 62] de filijs parvulis Granatensium rebellium, qui a Pijssimo Rege nostro Philipo II. liberi etiam declarati sunt propter opinionum varietate, licet eidem Auctori vere servos esse probabilius videatur, in quo eandem historiam referens, contrariam sententiam, & sic dictos parvulos liberos esse, alijs relatis, probat, & sequitur Mag. Banez in 2. 2. quaest. 40. art. 1. dub. 12. col. 1122. Et facit [sect. 63] quod in simili casu de mercatore gregis AEthiopoum, qui dubitat, an aliqui ex illis iuste servi essecti sint, nec potest eos ab alijs distinguere, tradit Rebellus de obligat. iust. lib. 1. quaest. 10. sect. 1. num. 4. vers. Addunt aliqui. Est enim [sect. 64] libertas res inaestimabilis, ac propterea cunctis rebus favorabilior, & cui semper in dubijs causis deferre tenemur, l. libertas, l. quoties dubia, D. de regul. iur. l. lege Iulia, D. de manum. testam. l. inter pares, D. de re iud. §. fin. instit. quibus ex caus. manum. licet, cap. licet, de coniug. serv. cap. fin. de sent. & re iud. Vnde [sect. 65] libertatis favore multa contra communes iuris regulas statuta sunt, §. fin. instit. de donat. & eius datio pia, & meritoria censetur, l. 1. versic. Sin autem, & ibi Bald. C. de com. servo. cum pluribsu alijs, quae congerit Tiraquel. de privileg. piae causae in praefat. versic. Limita quod dictum est, & privileg. 9. in fine, Menchaca de success. progressu, lib. 3. §. 27. num. 18. Nihilque [sect. 66] gratius ea praestari potest, cum in quacunque fortuna hominem beet, & eius privatio mortalitati comparetur, l. Paulus, §. 1. D. de fideicomm. libert. 1. servitutem, D. de regulis iur. ubi Petr. Faber, & Raevard. l. qui mortui, D. de verbor. signif. & Lucas de Pena Quintiliani locum adducens in l. 1. C. ne quis liber invitus, actum Reipub. gerere cogatur, lib. 11. cui simile est aliud D. Ambros. lib. 3. off. cap. 14. dum servitutem liberis omni supplicio graviorem esse inquit. Quo [sect. 67] etiam ex fonte haurire, & defendere facile possumus, praedictarum legum, sive schedularum, & ordinationum Regiarum praxim, dum iubent, omnes generaliter Indos de plano, ac levato (quod aiunt) velo, seu breviter, & summarie in libertate constituendos esse, quamvis ia figura, & quasi possessione servitutis reperiantur, si domini illico iusto, & legitimo bello se eos habuisse non demonstraverint, quibus hoc in casu probationis onus iniungitur. Sic enim earum verba habent, & praecipue legis anni 1543. & epistolae anni 1545. missae ad Regiam Cancellariam insulae Hispaniolae, & alterius anni 1548. & schedulae anni 1553. missae ad Cancellariam Mexicanam, quae extant dict. 4. tom. pag. 370. & sequentibus: Ordenamos i mandamos, que las Audiencias de las nuestras Indias, llamadas las partes, sin tela de juizio, sumaria i brevemente so la verdad sabida, pongan en libertad a los Indios que se huvieren hecho esclavos contra razon i derecho, i contra las provisiones, e instrucciones por Nos dadas, si las personas que los tuvieren por esclavos no mostraren titulo como los tienen, i possen legitimamente: i la orden que cerca de ello debeis tener, es, que en lo que toca a los esclavos hechos por via de guerra, ante todas cosas, sin esperar mas probanca, ni aver otro mas titulo, sin embargo de qualquier possession que aya de servidumbre, ni que esten errados, pronuncieis por libres todas las mugeres de qualquier edad, i todos los varones ninos que eran de catorze anos abaxo al tiempo que los tomaron, que se ayan tomado en qualquier guerra, entradas, o rancherias, que se ayan hecho en tierra de Indios, amigos, o enemigos, porque estos no se pudieron hazer esclavos, aunque fuesse por ocasion de rebelion. I a los que se huvieren hecho esclavos en guerra, que no sean de los susodichos, si el posseedor no probare, que el Indio que tiene por esclavo fue avido en guerra iusta, i que se guardo i cumplio en ella las diligencias i forma dada por Nos, darlosheis por libres, aunque no se pruebe por los Indios cosa alguna, por manera que cargueis la probanca al posseedor, i no al Indio, aunque esten herrados, i tengan carta de compra, o otros titulos de posseedores de ellos, porque estos tales por las presunciones que tienen de libertad en su favor, son libres, como vassallos nuestros, &c. Et idem serio, graviterque praecipitur in ordination. anni 1563. datis huic Regiae Cancellariae Limensi, & alijs Indiarum, capit. 70. ibi: Procurando, que los dichos Indios sean mui bien tratados, e instruidos en nuestra santa Fe Catholica, i como vassallos nuestros libres, que este hade ser su principal cuidado, i de lo que principalmente hemos de tomar cuenta, i en que mas nos han de servir. Etenim [sect. 68] licet regulariter ij, qui in possessione, & statu servitutis morantur, servi iudicari debeant, l. moveor, C. de servis exportan. Illisque ad libertatem proclamare volentibus, eius probandae necessitas iucumbat, l. liberis 7. §. fin. D. de liber. caus. l. non ideo in fine, C. eod. l. vis eius, C. de probat. l. 27. titul. 14. part. 7. cum alijs traditis ab Azone in summa, C. ubi causa stat. ubi hoc firmiter tenendum dicit. Vbi tamen qui ita possidentur, facto potius quam iure, & per vim, ac dolum se in servitutem deductos, & detentos allegant, atque queruntur, possessor quoque, sive detentor suae possessionis titulos, & causas probare tenetur, ne alias fraudem suam fateri videatur, ut eisdem illis iuribus admonemur: quibus consonat text. in l. filius in fine, l. circa eum, l. si quis, D. de probat. & l. eam quae, C. de liberali causa: quia ut tradit Bartol. in dict. l. liberis, §. fin. post glos. ibi verb. Dolo malo, & Paul. de Castro in l. ad probationem, la 2. C. de probat. possessio [sect. 69] vitiosa non relevat quem ab onere probationis, l. sive possidetis, C. de probat. optimus text. in cap. ad decimas, de restitut. spoliat. melior textus, & in quo haec praxis magis quam in superioribus, declaratur, [sect. 70] in l. 5. titul. 14. part. 3. ubi Gregor. Lupus, verb. Que si el senor, ita in nostris terminis notabiliter inquit: Et ex hoc patet iustitia illius legis editae contra tenentes Indos in possessione servitutis, quae pronuntiata fuit anno 1543. in oppido de Madrid, licet prius data Barchinonae anno proximo praecedenti. Et idem in similibus casibus resolvit Otalora de nobil. cap. 2. 2. par. 3. partis principal. num. 4. Fulvius Pacianus de probation. lib. 2. cap. 19. a num. 1. & num. 9. & Zevallus pract. comm. tom. 4. quaest. 900. a num. 121. Maxime quando contra possidentem extat iuris naturalis [sect. 71] constitutio, quae omnes homines liberos, ut diximus, fecit, & nisi peculiari aliquo, & iusto titulo in servitutem devenisse probetur, eos in primitivo illo, & naturali statu manere praesumit, ut pluribus probat Bursatus cons. 8. num. 17. & cons. 46. num. 23. lib. 1. Tiber. Decianus cons. 33. num. 50. & 53. vol. 1. & late Mascard. de probation. vol. 2. conclus. 977. Qvibvs ita suppositis, & probatis, parum aut nihil obstabunt argumenta, quae in contrarium pro Indorum servitute perpendimus. Nam ad primum respondetur, fatendo quidem ex iustis, & legitimis bellis servitutem induci, [sect. 72] Indos tamen nunquam, aut raro ea intentione, & iustificatione impetitos fuisse, ut capti servitutis iugo submitti deberent, cum potius, ut saepe diximus, & probavimus, pro eorum commodo, & utilitate Catholicorum Regum expeditiones ordinarentur, & eorum barbaries aut hebetudo non sufficeret, ut in numero servorum civilium haberi possent, ut praeter alios tradit Victoria dict. relect. 1. de Indis, num. 23. in fine, & in 2. relect. num. ultim. Neque etiam [sect. 73] si aliquando in Hispanos irruisse, aut rebellasse praetexatur. Tali enim in casu, ut inquit idem Victoria in dict. 2. relect. num. 6. liceret quidem Hispanis se defendere & servato moderamine inculpatae tutelae, aggredientes, aut rebellantes compescere, non tamen alia belli iura in eos exercere, quae diversa esse debent adversus homines vere noxios, & iniurios, & adversus innocentes, & ignorantes, & iusto aliquo timore, vel terrore, sibi caventes. Sicut etiam aliter vitandum est scandalum Pharisaeorum, aliter pusillorum, & infirmorum. Et quia [sect. 74] nunquam potest iustum esse bellum, ubi nulla eo digna praecessit iniuria, ut docet S. Thom. 2. 2. quaest. 4. art. 1. & late Pat. Suarez in tract. de charit. tract. 3. disp. 13. sect. 4. a num. 1. Secvndo [sect. 75] non obstat secundum argumentum ex opinione Menchacae deductum, qui etiam ex iniusto bello iustam captivitatem induci posse, contendit. Nam haec sententia manifeste convincitur ex iuribus, & auctoribus supra num. 6. citatis. Nec eam iuvat, quod Menchaca supponit, bellum scilicet ex utraque parte iustum dari non posse. Nam [sect. 76] licet id quoad veritatem procedat, opinione tamen hominum, quae ex proprijs affectionibus suas iniurias metitur, bene potest utrimque iustis, vel saltem apparentibus rationibus decertari, ut praeclare docet Victoria in relect. de iure belli, num. 32. & sequentibus, Covar. dict. reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 6. Sotus lib. 5. de iust. & iur. quaest. 1. art. 7. Gregor. de Valencia tom. 3. Comment. Theol. disput. 3. quaest. 16. de bello, punct. 2. vers. Nono certum est, & Pat. Suarez ubi sup. sect. 6. ex num. 1. & Mag. Marquez in Gubernat. Christ. pag. 313. Vnde qui nullam veram, aut saltem verosimilem, ac probabilem causam ex sua parte habet, iuste bellare non poterit, & longe minus tali bello captos sibi servos efficere. Praeterquam quod ut daremus simpliciter, ex quovis bello etiam iniusto captivitatem induci posse: id [sect. 77] tamen procederet, si auctoritate Principis, superiorem non recognoscentis, tale bellum indictum esset, & forma ab ipso tradita in bellando servata fuisset. Quod omnino in quovis bello inferendo desideratur, ut constat ex l. 1. C. ut armor. usus lib. 11. cap. quid culpatur 23. quaest. 1. cap. 1. 23. quaest. 2. Bart. in l. hostes num. 9. D. de captivis, Doct. communiter, praecipue Paul. Castrens. Iason. & Fortun. Garcia in dict. l. manumissiones, & in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, Andr. de Isernia in titul. quae fuit prima causa benef. amitt. §. item si inter caetera, Petr. Bellin. in tract. de re militari 1. part. tit. 5. & 2. part. titul. 12. Franc. Arias in tract. de bello, & eius iustitia, num. 58. & seqq. Covar. dict. reg. peccatum 2. par. §. 11. num. 8. vers. At hae leges, eod. Menchac. dict. lib. 1. controvers. cap. 9. num. 15. Castro lib. 2. de iusta haeret. punit. cap. 14. Victoria in relect. de iure belli, numer. 53. Banez in 2. 2. quaest. 40. art. 1. vers. Dubitatur quarto, col. 1182. optime Molina, qui alios allegat d. tract. 2. de iust. & iure, disput. 100. & seqq. Camillus Borrel. de praestan. Reg. Cathol. cap. 32. ex num. 3. & num. 98. & sequentib. & novissime D. Melchior de Valencia illust. tract. iur. tract. 2. cap. 5. num. 16. Vnde [sect. 78] antiqua Augustali lege ita cavebatur: Si quis privatim sine publico scito pacem bellumve fecerit, capitale esto. Reique [sect. 79] Maiestatis dicuntur, qui invito, aut inconsulto Principe, quovis modo audent bellum inferre, ut dixi in c. praecedenti n. 90. Quapropter cum ad debellandos Indos Principis auctoritas, & licentia regulariter non intervenerit, sed imo contrarium saepesaepius edixerint, ut passim probavimus, [sect. 80] non potuerunt ex eiusmodi bellis in legitimam servitutem deduci, non magis, quam si a pyratis, aut latrunculis caperentur, l. postliminium, §. a pyratis, l. hostes 24. l. latrones 27. D. de captivis, l. hostes, D. de verb. sign. l. qui a latronibus, D. de testam. cum alijs, quae tradit Bellinus dict. tit. 12. num. 6. Covar. dict. num. 8. vers. Ipse denique, Gregor. Lop. Madera lib. singul. animad. cap. 18. num. 4. Alber. Gentilis tract. de legation. lib. 2. cap. 9. Et hic [sect. 81] merito dixit Baldus in cap. 1. hic finitur lex Conradi num. 6. in usib. feudor. iniusta bella esse manifesta latrocinia: & magis in terminis Pat. Molina ubi supra, disputat. 101. Quod etiam ubi [sect. 82] bellum iustum, & legitimum est, si tamen milites contra expressam, aut praesumptam voluntatem supremi Principis, qui bellum indixit, aut Ducum, a quibus reguntur, etiam dum sunt in ipso bello, aliquid excedunt, & audent, utique sine legitima auctoritate id efficere iudicantur, ac proinde peccatum committunt, & ad restitutionem damnorum, quae dederunt, tenentur, iuxta distinctiones quas ibidem subiungit, apponens exemplum in excessu belli Lusitanici sub Albano Duce. Et idem in specie servitutis ipsorum Indorum, de quibus tractamus, concludit Episcop. de Chiapa in dict. tract. de Indis servis effectis, fol. 2. Ad tertivm vero argumentum, [sect. 83] quod ex l. postliminij 5. §. in pace, D. de captivis, & Petri Bellini opinione deduximus, facile respondetur, Pomponij verba, ad tuendam Indorum servitutem, nullo modo conducere. Nam [sect. 84] quamvis citra bellum, & hostilem causam, extraneas gentes capi posse, & servos fieri tradat; intelligi tamen debet de ijs, qui nobis inimici erant, & semper ad nocendum parati, licet actu adversus eos bellum non exerceretur, [sect. 85] neque hostes vere appellari possent, quia non erat eis solemni more bellum indictum, iuxta dict. l. hostes 24. eodem tit. & l. hostes 118. & l. quos nos hostes 234. D. de verb. signific. l. 7. tit. 33. part. 7. Et ea [sect. 86] quae de clarigatione, & belli apud Romanos indicendi forma tradunt Alciatus, Brechaeus, Fornerius, Rebuf. & Goeddaeus ibidem, Brissonius lib. 2. select. cap. 6. & 7. Alexan. ab Alexand. lib. 1. genial. cap. 12. & Petr. Gregor. lib. 19. Syntagmat. cap. 12. D. Valencia ubi supra num. 17. & 18. Et hoc est quod ad interpretationem eiusdem textus adnotare voluit Accursius ibidem, verb. Hospitium, quem sequuntur Odofredus, Alberic. & alij, & idem Albericus post Ioan. Fabr. in l. cum cognatum, C. de ingen. manumissis. Caeterum si Pomponio proponeretur gens aliqua, quae nec usquam nobis infesta fuit, nec esse cogitabat, qualis haec Indorum esse comperitur, dubitandum non est, quin contrarium respondisset. Nam [sect. 87] sola ratio, quod gens illa extranea esset, & nullo nobis foedere, aut amicitia coniuncta, sufficiens esse non poterat, ad capiendos, & servos efficiendos illos, qui ex ea natione ad nos securi, & pacifici bona fide adventassent, cum natura ipsa inter omnes homines cognationem, & necessitudinem quandam constituat: & consequenter alios alijs insidiari nefas sit, l. ut vim, D. de iust. & iure, cum alijs, quae congessi sup. lib. 2. cap. 13. num. 12. & 85. Praesertim cum eodem naturali iure dictante, hominibus per regiones quantumvis extraneas & remotas peregrinandi iussit, eoque citra iniuriam privari non possint, ut plene etiam observavi eod. lib. 2. cap. 20. num. 34. & sequentibus. Et eodem modo respondere possumus ad text. in l. mulier 6. D. eodem titul. de captivis, ubi mulierem a latrunculis exterae gentis captam, & iure commercij venditam, vere servam effectam, & postliminij ius in ea observari Pomponius ostendit, quamvis aliter explicet Valencia ubi sup. num. 12. Quibus adijcio, quod quamvis admitteremus casu aliquo, verum, & iustum esse posse illud Pomponij responsum, simpliciter, & absolute prolatum: intelligendum plane esset in extero capto dum vadit ad extraneos: [sect. 88] non autem in extraneis, alieno Orbe quaesitis, & in proprijs laribus quiete, & secure degentibus, inopinatisque nostrorum classibus impetitis: quales fuisse constat hos Indos, de quibus tractamus: hi enim ob id tantum quod extranei essent, nullo iure, aut ratione servi effici possent: prout [sect. 89] tandem agnoscit Pet. Bellinus dict. titul. 12. subijciens, hac forte de causa motos Reges Hispaniae, pro Christiana pietate, quam summe colunt, iussisse, illas gentes, si Christo initiarentur, suis legibus liberas vivere. Quibus antea nobis, nec de nomine cognitis, nihil nec nos, nec Romani ipsi (si eorum tempore detegerentur) imputare possent, cur ad offerendam amicitiam, percutiendum foedus, & ius hospitij ineundum non accessissent. Quae [sect. 90] singula qualiter a Romanis peragerentur, pulchre ad interpretationem, & illustrationem illius textus (quem Accursius hac in parte non intellexit) observat Guillelmus Budaeus in annot. posteriorib. ad Pandect. pag. mihi 194. & sequent. Pet. Heigius miscell. q. 1. p. q. 11. Renat. Choppin. de doman. Franciae lib. 3. tit. 26. a num. 19. & plures alij relati per Sebastian. Naevium in sistemat. iur. ad eand. l. 5. & ad l. non dubito 7. eod. tit. de captivis, & diximus aliqua sup. lib. 2. cap. 15. num. 17. Denique [sect. 91] quarto argumento ex similitudine AEthiopum servorum deducto, respondeo, magnum quidem bonum Barbaris istis in Fidei, & aliarum rerum communicatione ab Hispanis collatum fuisse, hoc tamen servitutis irrogatione pensari non debere, quae directo eidem bono repugnat. Nam [sect. 92] quamvis certum sit, eos, qui iure gentium vere sunt servi, per baptismi susceptionem iure Civili, vel Canonico inspecto, nequaquam liberos effici, cap. si quis servum 1. & 2. 17. q. 4. Caesar Vrsilis in addit. ad Afflict. decis. 151. num. 9. Baeza de inope debit. capit. 17. num 31. & 32. Brun. a Sole in quaestion. legalib. quaest. 17. num. 35. & quaest. 18. per tot. Decius cons 130. de poena temporali loquens, Tiraquel. de poen. temp. causa 25. Pacianus de probation. lib. 2. cap. 14. num. 20. & Calist. Remirez de lege Regia, §. 32. num. 14. Eos [sect. 93] tamen qui natura sua liberi sunt, Sacramentum illud fortius in sua libertate confirmat. Quod Deus vult semper libere recipi, & suavibus atque opportunis medijs ac modis tractari, non vero per captivitatem, aut deceptionem, ut sup. nu, 35. & seqq. latius consideravimus. Vnde merito post Victoriam, Sotum, & alios, concludit Michael Salon in 2. 2. 1. tom. quaest. 3. de domin. art. 1. col. 351. vers. Ex his sequitur, & col. seq. non aliter [sect. 94] Indos, & AEthiopes, qui a Lusitanis & Hispanis capiuntur, servos effici posse, quam si volentibus Evangelium in illis regionibus praedicare, ipsi resistant, & ut resistentibus praedicationi Evangelicae bellum inferatur: vel si ipsi existentes maiores viginti quinque annorum, se ipsos sua sponte vendant, vel filios suos compulsi necessitate. Quod idem probat etiam Domin. Banez in 2. 2. quaest 10. art. 10. col. 524. vers. Ex his sequitur, ubi ne resistentiam quidem admittit, si postea Barbari resipiscant, quia hoc bellum cederet in scandalum Evangelij recipiendi. Et magis disserte Ludov. Molina dict. tract. 2. disput. 106. in fine, ubi ait, [sect. 95] quod quando bellum infertur, ad liberandum, & subveniedum innocentibus, ut in nostro casu, & ob bonum eorum, non autem ad recuperandum aliquid proprium, neque ad vindicandum propriam iniuriam, non plus fas est bellantibus de bonis adversariorum sibi sumere, & usurpare, quam expensas belli, & recompensationem iniuriarum, & damnorum, si quae ab adversarijs inter bellandum acceperunt reliqua vero debentur ijs, in quorum gratiam pugnatur. Neque magis hoc servitutis ius respectu illorum Indorum iustificabitur, quos aliqui iure emptionis se possidere dicebant, eo quod vel ipsi se vendidissent, vel ab alijs, qui eos bellis iustis ceperant, venditi essent. Nam etsi verum sit, his modis legitimam servitutem induci, ut probant iura in argumento relata [sect. 96] in his tamen Indiarum Occidentalium provincijs nunquam, aut raro eiusmodi bella, & iura servitutis exercebantur, ut bene probat Episcop. Chiapens. in d. tract. de Indis servis effectis, licet Indorum mangones hos & alios colores praetexerent, ad eos capiendos, sive furandos, & servorum more vendendos, aut possidendos, atque ex alijs provincijs in alias transportandos. Quas cautelas, & damna ex illis sequuta figillatim enumerat, & reprehendit Chiapens. ubi sup. Ant. de Herrer. in hist. gen. Ind. decad. 1. lib. 8. cap. 9. Estque [sect. 97] eis simile, quod de Phoenicibus in Hispaniae nostrae historijs comperimus apud Florianum lib. 2. cap. 11. & Fr. Ioan. a Ponte in conven. utriusque Monarch. lib. 3. cap. 15. §. 5. qui non solum ab ea aurum, & argentum, & pretiosa alia furati sunt, [sect. 98] quibus Tyrus, ipsorum Phoenicum Metropolis, ditissima, & potentissima inter reliquas Orbis nationes eo tempore habita fuit, ut constat ex Isaia cap. 23. Exechiel cap. 26. & sequentib. Oseae cap. 9. Verum incautos quoque Hispanos, varijs technis, & simulationibus furabantur, & Phoeniciam, aliasque provincias deductos tanquam servos vilissimos distrahebant. Vnde [sect. 99] a Tago, insigni, & aurifero Hispaniae fluvio, Tagormae, sive Thogormae nomen manasse, putat Dom. Gregor. Lop. Madera in Monarch. Hisp. cap. 3. fol. 19. cuius mentionem fecit Ezechiel dict. cap. 27. dum inquit: De domo Thogormae equos, & equites, & mulos adduxerunt ad forum tuum. Sed quoniam Thogormae nomen Hispaniae non convenit, sed cuidam Phrygiae Asiae Minoris provinciae, ut docent interpretes super cap. 10. Genes. Ioseph. lib. 1. antiquit. cap. 6. & Pontanus ubi supra, congruentius, imo expressius de ea accipi poterunt verba, [sect. 100] quae idem Propheta statim subnectit: Graecia, Thubal, & Mosoch, ipsi institores tui, mancipia, & vasa aerea adduxerunt populo tuo, certum est namque Thubal, appellationem, pro Hispania in sacris litteris, & in alijs antiquis auctoribus usurpari, ut diximus sub. lib. 1. cap. 15. num. 51. Porro, [sect. 101] qui ita homine liberos capiunt, aut rapiunt, eorum iustam servitutem non adipisci, sed gravissimum plagij crime committere, eiusque poenis teneri, aperte constat ex Deuter. cap. 24. l. 1. & per totum, D. &c. ad. leg. Flav. de plagiarijs, l. 22. tit. 14. par. 7. Alciato lib. 1. Parerg. cap. 13. [sect. 102] Qui multum laborat in exponendis verbis l. ult. C. ad leg. Flav. de plagiar. quae sibi contraria esse videntur; sed recte ex C. Theodos. restituuntur a Duaren. lin. 2. disput. cap. 20. ubi aliqua de eodem delicto commemorat, & plura Iul. Clar. & Baiard in prax. crim. §. fin. q. 68. verb. Plagiarius, Menoch. de arbitrar. casu 536. & Pet. Gregor. lib. 36. Syntag. cap. 31. Et ut concederemus, aliqua bella, & servitutis iura inter hos Indos Occidentales cognita, & usitata [sect. 103] fuisse, ut inter Mexicanos usitari solita, tradit Chiapa ubi supra, fol. 10. Anton. de Herrera decad. 3. lib. 4. cap. 17. in fine & Fr. Ioan. a Torquem. in Monarch. Indiana lib. 14. cap. 15. & feqq. Adhuc [sect. 104] tamen ut idem Chiapa prosequitur, multum dubitari posset, an Indi a nostris hoc colore possessi, servi esse deberent, cum sibi de illorum bellorum iustificatione non satis constaret: maxime postquam omnes ad Fidem conversi sunt: [sect. 105] cum ea restitui soleant, quae modo, vel tempore infidelitatis illicite acquisita erant, ut dicimus in habente plures uxores, & in usurario cap. gaudemus de divortijs, cap. post miserabilem de usuris, cap. Iudaei de consecr. dist. 4. cap. 1. & per tot. dist. 11. & 12. & tractat optime D. Augustinus lib. 19. de Civit. Dei, cap. 17. & 19. Tenemur [sect. 106] quippe Christiani ex praecepto Divino ad tollendas, & evitandas malas leges infidelium, vel saltem ad non operandum, secundum eas, ne videamur, illas approbare, ut inquit D. Paul. 1. ad Corinth. cap. 8. & ad Rom. 10. D. Thom. 2. 2. quaest. 124. art. 5. & quaest. 3. art. 2. Et [sect. 107] qui a latronibus comparasse soliti sunt, latrones iudicari solent, l. incivile, C. de furtis ibi: Cavete igitur cautius negotiari, ne non tam in damna huiusmodi sed & criminis suspicionem incidatis. Qvibvs etiam rationibus [sect. 108] difficilem, & coenosam, milleque scrupulis plenam reputat Lud. Molina dict. tract 2. disput. 35. & 36. AEthiopum mancipiorum nundinationem, quae a Lusitanis plurimum frequentatur, dicentibus, se illos ab alijs AEthiopibus emisse, qui inter se intestinis bellis digladiantur. Additque, paucos ex mangonibus visos esse, quibus haec negotiatio profecerit, & plura infortunia non adduxerit, quamvis nimis quaestuosa videatur: [sect. 109] ementes tamen ab illis in utroque foro securos esse, modo non sciant, vel dubitent, quod illi servi, qui sibi venduntur, sunt iniuste, & illicitis modis quaesiti. Quod idem tandem post longam disputationem resolvunt Sotus lib. 4. de iust. & iure, quaest. 2. articul. 2. Ledesmius in 2. 2. quaest. 18. articul. 1. dub. 11. post secundam conclusionem, & novissime August. Barbosa in Pastorali, 1. part. titul. 3. cap. 2. num. 37. Maxime si verum est, ut fama fert, quod iocalibus ad naves usque pelliciuntur, & ad nos, velint nolint, exportantur, vel quod plurimi parvo pretio comparantur, quod etiam efficit servitutem iniustam. Nam ad hoc, [sect. 110] ut quis possit effici servus in perpetuum, debet pretium esse aequale servituti, ut per Navar. in Manuali cap. 23. num. 95. & Molinam disput. 33. col. 163. Quibus consentit Mercatus lib 2. de contract. cap. 20. & Rebellus de obligat. iust. lib. 1. quaest. 10. sect. 1 & 2. Vbi ex num. 23. cum Molina dict. disput. 35. conclus. 1. & 3. de illis [sect. 111] mancipijs agere incipit, quae ex India Orinentali adducuntur: & concludit, iuste ibi a mercatoribus, & ubique emi, si ex illis Regnis sint, quibus cum bellum iustum Lusitani gerunt, & eodem belli tempore exportentur. Iapponienses autem, aut Sinas servos effici non posse, idque saepe Regijs Lusitaniae ordinationibus cautum, nisi forte se ipsos, aut filios suos causa famis, vel urgentis necessitatis vendiderint, quod saepe facere solent. Quae omnia notatu dignissima censeo, [sect. 112] propterea quod hisce ultimis annis plurimae lites a dictis Orientalis Indiae mancipijs ad libertatem pro clamantibus in hoc Regio Limano Conventu institutae sunt, & variantibus iudicum sententijs terminatae. Quidam enim eos statim liberos declarabant, illarum schedularum seriem ac tenorem sequuti, quarum sup. ex num. 56. meminimus, & [sect. 113] cuiusdam epistolae Caroli V. Imper. ann. 1550. ad Praetorium insulae S. Dominici missae, quae habetur in 4. tom. sched. impres. pag. 373. & expresse iubet, ne aliqui Indi servi in his Occidentalibus regionibus efficiantur, etiam si ad eas ex Orientalibus adsportentur, his verbis: Nos tenemos mandado, que no se hagan esclavos ningunos Indios en sus tierras, i ansi no avemos de permitir, ni dar lugar a que Indios algunos lo sean, sino libres, aunque sean de la demarcacion del serenissimo Rei de Portugal. Et alterius ann. 1570. ad Proregem Mexicanum, & Michaelem Legaspium Philippinarum gubernatorem directae, eod. tom pag. 374. Quae etiam in Indis illis in regionibus Machometis perfidia deceptis, idem servandum esse, his verbis edicit: Estareis advertido, que si los tales Moros son de su nacion, i naturaleza Moros, i vinieren a dogmatizar su secta Mahometica, o a hazer guerra a vosotros o a los Indios, que estan a Nos sujectos, o a nuestro Real servicio, los podreis hazer esclavos: mas a los que fueren Indios, i huvieren tomado la secta de Mahoma, no los hareis esclavos por ninguna via, ni manera que sea, sino procurareis de los convertir i persuadir por buenos i licitos medios a nuestra santa Fe Catolica. Alij vero iudices cum [sect. 114] viderent leges Castellani, & Lusitani Regni diversas esse, & utrumque proprijs suis ordinationibus & consuetudinibus gubernari, licet iam sub eodem Rege esse coeperit, non audebant facile pro Orientalium Indorum libertate sententiam ferre, si eorum possessores iustos, & legitimos titulos exhiberent, iuxta illarum regionum praxim, & consuetudinem Episcoporum, & Regiorum Auditorum auctoritate munitos. Neque praedictis schedulis horum servorum ius olim & nunc in Orientali India, & in Lusitania & Nova Hispania servatum, temere immutandum esse dicebant, l. minime, D. de legibus, l. si quando, C. de inoff. testam. In quo opinionum, & argumentorum conflictu, Ego [sect. 115] Imperatoris consilium sequutus in l. si aviam, C. de ingen. manum. Si cum peritioribus tractatum habuisses, facile cognosceres, per litteras de hac quaestione consului praestantissimum, & eruditissimum virum Dom. D. Antonium de Morga, Quitensis nunc Senatus meritissimum Praesidem, qui in Philippinis insulis, & alijs adiacentibus, pluribus annis Gubernatoris officio functus, quae ibidem cum his mancipijs Orientalibus servarentur, melius, & penitius intelligere poterat. Qui mihi, ultimae opinioni adhaerens, respondit, aliquas esse Orientalis Indiae provincias Maurorum, ut plurimum, colluvione, & infectione permixtas, Iavos nempe, Malaios, Bengalas, Macazares, Buzarates, Endes, & similes, cum quibus Lusitani iustis, & legitimis bellis quotidie decertant. Et mancipia, quae in illis capiuntur, Lusitanis legibus, & Conciliorum Provincialium declarationibus capientibus cedere, & ab eis vendi, atque ab emptoribus ubique legitime possideri, dummodo iustae captivitatis titulos habeant, iuxta formam ab eisdem Concilijs praescriptam; cum alijs vero Regnis, seu provincijs, Lusitanis foedere iunctis, illorumque, ut dicunt, in armis, socijs, utpote Cambaya, Pegu, & quibusdam alijs, servitutis iura neutiquam exerceri: neque [sect. 116] etiam cum Sinis, & Iapponiensibus, nisi forte istorum aliqui se, aut filios suos propter famem, aut aliam urgentem necessitatem, ob pretium participandum voluntarie vendiderint; quod patrijs eorum legibus ac moribus licitum, & usitatum est: quo tamen in casu perpetuae servituti non mancipantur, sed temporali famulitio, eatenus duraturo, quatenus ad acceptum pretium compensandum, iudicibus, qui de hoc inquirunt, sufficiens esse videbitur. # 8 CAPVT IIX. et vltimvm. In quo Auctor volumen alterum de peculiari Indiarum iure, sive de iusta earum gubernatione promittit: & quid in eo tractare intendat, Laconica brevitate recenset. Et Paraenesim sive admonitionem subnectit adversus eos, qui miseros Indos iniurijs, & molestijs afficiunt. SVMMARIVM Capitis IIX. -  1 Gubernationem Indiarum, quae contingunt, Auctor in altero volumine edere parat. -  2 Fas est opere in longo, somnum obrepere. -  3 Gustus emptorem vocat. -  4 Auctor tractatum gubernationis Indiarum quinque libris divisum habet, & quid in illis agere intendat, breviter aperit. -  5 Auctoris paraenesis, sive admonitio pro Indis diligenter in Fide instruendis, & humaniter pertractandis. -  6 Fidei propagatio in suavitate, non in atrocitate consistit, ut & patria potestas. -  7 Conversorum primordia blandis refovenda sunt modis. -  8 Iugum Christi suave est, ex D. Matth. cap. 11. & Psal. 33. -  9 Indi si post Christianam Religionem susceptam gravius opprimantur, eius suavitatem non credent. -  10 Deuteron. locus cap. 28. pro Indorum querimonijs expenditur. -  11 Indi hodie peiore conditione esse videntur, quam Iudaei olim in AEgypti captivitate. -  12 Iudaei in AEgypto graviter vexati fuerunt. -  13 Iudaeorum captivitas in AEgypto 85. annis duravit, & in ea valde multiplicati sunt. -  14 Iudaeorum multiplicationem in medijs laboribus AEgypti in rubo Moysis Deus significavit. -  15 Indi brevi tempore valde diminuti reperiuntur, & quid cum Daniele, & D. Paulo de suis miserijs dicere possint? -  16 Ieremiae verba lamentat. 5. ad Indorum aerumnas accommodantur. -  17 Christiani labores, & iniurias, quae Indis inferuntur, potius inse suscipere, quam in illis permittere deberent. -  18 Fidei meditatio quietum, & vacuum ab alijs curis animum desiderat. -  19 Labores, & onera, qui alijs imponunt, & ipsi ea non tangunt, in Evangelio reprehenduntur. -  20 Pax citra ullum scandalum promittitur diligentibus legem Dei, Psalm. 118. -  21 D. Paulus multa in se passum dicit, pro lege Dei promulganda. -  22 Regis gentium iura, & conditiones, quas refert Scriptura 1. Reg. 8. ea, quae cum Indis fiunt, demonstrare videntur. -  23 Regis Tyranni effigies, & mores referuntur 1. Reg. 24. Boni autem & iusti Deuter. 17. 14. -  24 Lignum fumigans, quod Deus Isaiae 42. & Matth. 12. non extingui praecipit, Gentiles recenter conversos significat. -  25 Indos destruunt multi, qui struere deberent: & quid de illis cum Isaia, & Davide, & Christo Dom. Math. 23. dicere possint? -  26 Excessus, qui in Indos fiunt, quibus potissimum debeant imputari? -  27 Inferiorum ordinum culpae ad desides Rectores referuntur. -  28 Praelati, & Magistratus monentur, ut pro Indorum defensione laborent. -  29 Iustitiae in studio omnis Regum ac Magistratuum cura esse debet. -  30 D. Bernardus in quo laudet quendam Eborensem Archiepiscopum? -  31 Pax, quae erga Indos exercetur, non debet cum bello de crudelitate certare. -  32 Legum humanarum poenas si forte effugiant ij, qui Indos affligunt, Dei oculum & supplicium non effugient. -  33 Deus omnia vigilanter attendit, & humilium iniurias vidit, & punit. -  34 Iniurias, Indis factas, Deus miraculose aliquando vindicavit. -  35 Divitiae iniusto Indorum sudore partae, dominis exitio sunt. -  36 Adagia Aurum Tolosanum, & Equus Seianus, quid significent? -  37 Proverb. locus 12. 27. & 13. 11. de divitijs iniuste partis, exponitur. -  38 Peccata iniuriae humilibus factae, non solum privatorum, verum & multorum Regnorum cladem attulerunt. -  39 Hispaniae Regnum ob peccata aliquoties punitum legitur. -  40 Regnorum foelicitas ut duret, requiritur eadem virtus, & prudentia in conservando, quae in acquirendo, ex Polybio. -  41 Deum Auctor precatur, ut nobis misertus, Hispanorum, & Indorum Rempub. iuvet, & societ. Haec hactenus habui, quae de Indiarum iusta inquisitione, acquisitione, & retentione dissererem. Nunc [sect. 1] autem ex ordine ad ea, quae earumdem gubernationem concernunt, transitum facere, nostra properabat oratio. Sed [sect. 2] quoniam fas est in longo opere somnum obrepere, huiusque voluminis moles nimis excrevit, & amphora exijt urceolus, quem initio mente conceperam: opportunum duxi, hic paulisper calamum continere, & [sect. 3] quae in illo clauduntur disputationes, prius quasi gustandas dare, iuxta illud Vlyssis apud Euripidem in Cyclope, qui cum Sileno vinum venditurus esset, ita eum alloquitur: Vin tu prius gustare quid vini feram? Cui Silenus: Ita convenit; nam gustus emptorem vocat. Ac postea renovatis viribus arduas, & non minus utiles, quam peculiares eiusdem Indiarum iuris quaestiones, separato volumine (si Deus nobis haec otia fecerit) in lucem emittere. Quod nunc [sect. 4] in privatis schedis quinque libris divisum habemus. In Qvorvm primo de statu, & conditione Indorum agere destinamus, & an, & quatenus oneribus, & servitijs adstringi possint, quae vicissim subire coguntur in Hispanorum famulatu, aedificijs publicis, agrorum cultura, pascendis, & custodiendis pecudum & armentorum gregibus, gynaecijs, sive textrinis, & lanificijs vulgo, Obrajes, angarijs, & parangarijs, cursu publico, veredis, & paraveredis, metallis, & eorum effosione & operatione, & quae tributa praestare teneantur, & qualiter ea dividantur, taxentur, & exigantur. Et demum quantum oporteat, eos in certa municipia, & politicam, ac sociabilem vivendi formam reducere; idololatriae, ebrietati, & alijs eorum vitijs occurrere: bonis gubernatoribus, vulgo Curacas, o Caziques, providere. Et quae sit istorum potestas, & qualis successio: & de privilegijs, quibus Indi, tanquam rustici, aut minores, & omni respectu miserabiles personae fruuntur. Secvndo vero libro de commendis, sive feudis Indorum exactam, & peculiarem tractationem inimus; earum nomen, originem, & rationem tradentes: & quid iuris in illis acquirant Patroni, sive Commendatarij, & de pensionibus, quae super eis constitui solent. Quis commendas, & sub quibus legibus, & conditionibus possit conferre: quibusve personis conferri valeant, & qui in illis praeferri debeant, si de anterioritate schedularum, vel de meritis certent: vel alter a Rege provisus cum altero prius a Prorege investito concurrat. An pluribus eadem commenda assignari possit, & in ea ius accrescendi, vel non decrescendi admittatur. An commendae a possessoribus vendi, alienari, permutari, vel renuntiari possint. Et an pater gaudeat usufructu commendae, quae filio, in eius sacris constituto, conceditur. Quando, & quomodo in commendis Indorum ius successionis inductum fuerit, & in quibus conveniat, vel differat cum successione primogeniorum. An filij illegitimi, vel legitimati, filiae, uxores, sponsae, mariti in eisdem succedant: & de tertia, vel quarta vita, quae in Nova Hispania conceditur: & de prohibita plurium commendarum cumulatione. De oneribus, quae commendatarij subire tenentur, iuramento, militia, & residentia, quam facere debent; & quando ab ijs excusentur: & qualis eorum solicitudo esse debeat in spirituali, & temporali Indorum sibi commendatorum salute curanda. Et denique de earundem commendarum extinctione, & ad Regiam coronam devolutione: & an eas deinceps in perpetuum dari conveniat. Et de litibus & quaestionibus, quae tam super commendarum possessione, & spolijs, quam super proprietate oriri solent; & apud quos sint iudices agitandae, & de meritorum, sive servitiorum informatione, & consultatione, quae ad eas, & alia Ecclesiastica, vel civilia harum regionum commoda, Regijs ordinationibus fieri iubetur. Tertivs vero liber de rebus Ecclesiasticis, & earum gubernatione, Regioque patronatu tractabit, & quibus is rationibus fulciatur; quanti a nostris Regibus aestimetur ac commendetur: & quo iure, & onere decimas huius Novi Orbis sibi praesumant. Quam enixa, & assidua eorum cura fuerit in Ecclesijs Indiarum erigendis, dotandis, & promovendis. Qualiter Archiepiscopos, Episcopos, & alios Praebendarios praesentent, & alios Hispanorum, aut Indorum beneficiarios saeculares, vel regulares: & de aliquibus dubijs, quae in eorum receptione, & novorum Episcopatuum divisione contingere solent. An hodie expediens sit, doctrinas Indorum regularibus adimi: & quatenus ij iurisdictioni, & visitationi Praelatorum saecularium subijciantur. De dignioribus, & indigenis, atque in idiomate Indorum magis peritis anteferendis: De iurisdictione Episcoporum, & Archiepiscoporum in subditos; & de Brevi Gregorij XIII. quo nova prosequendis appellationibus forma praescribitur. De Ecclesijs aedificandis & reparandis, & quibus expensis id faciendum sit. De decimis, & primitijs, & usu, & iure quartae Canonicae & funeralis, & aliarum oblationum. De Inquisitorum & Commissariorum Bullae Curciatae tribunali, ac iurisdictione, & aliarum Bullarum retentione. De Religiosorum Vicarijs generalibus, Visitatoribus, & conservatoribus. Et an, & quando saeculares Magistratus Clericos, vel Religiosos seditiosos ab his provincijs expellere possint? Liber quartus de gubernatione saeculari tractabit, & specialiter Praetorum Gubernatorum Fiscalium criminum quaestorum, Auditorum Cancellariarum, Proregum, supremi Consilij Indiarum, & omnium denique tam maiorum, quam minorum Magistratuum officium, potestatem, & iurisdictionem prosequetur, qui eidem gubernationi praepositi sunt, & multas utiles quaestiones subiunget, quae in eorum recusatione, visitatione & rerum gerendarum expeditione occurrere solent. Et peculiariter de iudice aget, qui colligendis defunctorum intestatorum bonis designatur: & de schedulis, quae districte prohibent Regios Auditores, ministros, & illorum liberos in suis provincijs negotiari, vel matrimonia contrahere. Ac tandem de proprio, & veluti municipali iure, que res Indicae gubernantur, & per Regias schedulas, provisiones, ordinationes, & epistolas expeditur: & quando rescriptum Principis, ad unam provinciam missum, in alijs servandum sit. Qvintvs denique liber de Regalibus, sive Regio Indiarum fisco, & eius iuribus, & reditibus sermonem instituet. In quo sigillatim de huius Novi Orbis diuitijs agemus: De tributis, & vectigalibus, & duobus decimarum novenis, quae in eo Regi penduntur: De poenis Camerae, & commissis mercium prohibitarum, vel in registris non professarum ad fiscum spectantibus. De auro, & argento, alijsque metallis, smaragdis, margatitis, salinis, argento vivo, thesauris, & monumentis, & quota horum pars ad fiscum pertineat. De mercatura, & mercatoribus Indiarum, eorumque iudicibus, sive consulibus, & varijs quaestionibus, quae circa eorum iurisdictionem, & mercatorum stylum quotidie nascuntur. De alio rei dominicae membro, quod ex venditionibus & renuntiationibus officiorum colligitur. Circa quod plurimae, utilissimae que quaestiones excitantur, & resolvuntur. Et de iudicibus, sive officarijs Regijs, qui in his partibus rei dominicae exigendae, &, administrandae praeiciuntur, eorumque munere, potestate, iurisdictione, & rationum redditione. Et ustimo de alijs maioribus computatoribus, sive rationalibus noviter constitutis, & de eorum tribunali, officio & iurisdictione. Interim [sect. 5] vero dum haec ultimam manum recipiunt, & exoptatam lucem respiciunt, non potui non Regem nostrum Potentissimum, & Christianissimum summis votis, ac precibus exorare, ut qua solet cura, & pietate Indorum conversioni, & conservationi provideat, paternis hac in re, & avitis ac proavitis vestigijs insistens, idoneosque & fideles tanti operis administros in spiritualibus & temporalibus eligens, quos etiam, & reliquos pariter Hispanos, aut alienigenas, qui in his regionibus commorantur, moneo, atque obtestor, ut se cum eisdem Indis humane, & suaviter gerant, & ab iniurijs, molestijs, & vexationibus, quae miseris illis inferri solent, abstineant, praedicationis, ac propagationis Fidei ministerium super omnes divitias attendentes, & procurantes; quam [sect. 6] certum est non in atrocitate, sed in suavitate, & pietate consistere, ut de patria potestate loquens dixit I. C. in l. Divus, D. ad. leg. Pomp. de parricid. & Nos pluribus suprá lib. c. cap. 17. & cap. 9. num. 21. & 22. Primordia [sect. 7] enim conversorum, ut D. Isidor. inquit lib. 2. sent. cap. 8. & D. Gregor. lib. 24. moral. cap. 7. blandis resovenda sunt modis, ne si ab asperitate incipient, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conversum sine lenitate erudit, exasperare potius, quam corrigere novit. [sect. 8] Iugum quippe Christi suave est, & onus eius leve, ut habetur Matth. cap. 11. in sine, eaque propter ibidem subiungitur: Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, & discite ad me, quia mitis sum, & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Et Psal. 33. & 1 Petri 2: Gustate & videte, quoniam suavis st Dominus: Beatus vir, qui sperat in eo. Quod [sect. 9] Indi haudquaquam credere poterunt, si post susceptam Christianam Religionem, maioribus, ac gravioribus oneribus, & laboribus, quam olim sub infidelibus dominis opprimantur. Quin potius vereri possumus, ne in se ipsis experiri, & in nos contorquere valeant [sect. 10] verba illa Deuteron. cap. 28: Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus in fame, & siti, & nuditate, & omni penuria: & ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. Adducet Dominus super te gentem de longinquo, & de extremae terrae finibus in similitudinem Aquilae volantis cum impetu; cuius linguam intelligere non possis, gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli. Etenim [sect. 11] peiori hodie, & duriori conditione Indi ab iniustis aliquibus, & saevis hominibus tractari reperiuntur, quam olim Iudaei, dum in AEgypto captivi fuerunt; de quibus inquit Philo. lib. 1. de vita Moysis: [sect. 12] Quasi belli iure captivos, aut emptos de lapide cogebat eos ad opera servilia. Et strictius Scriptura Exodi cap. q. 1. : Ad amaritudinem perducebant eos operibus duris luti, & lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur: oderantque filios Israel AEgyptij, & affligebant illudentes eis, &c. Nam [sect. 13] in Iudaeis videmus, non obstantibus laboribus, & miserijs illius captivitatis, quae octuaginta quinque annis durasse dicitur, ut probat Pererius in comment. sup. Exod. cap. 5. disput. 6. supra modum auctos, & multiplicatos fuisse: Vnde dicit Scriptura Exodi dict. cap. 1: Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, & crescebant; ita ut sexcenta millia hominum exierint de AEgypto praeter pueros, & foeminas. Et hoc est quod [sect. 14] Deus inter alia voluit significare in rubo, ubi Moysi apparuit, qui ardebat, & non consumebatur, ut communiter Doctores exponunt Exodi 3. & Ioseph. lib. 2. antiquit. Iudaic. cap. 12. Indi [sect. 15] vero, eodem sermé tempore, ut plurimum deleti, & extincti sunt, ita ut Deo possint dicere, quod Danielis 3. Iudaeorum nomine legitur: Domine, imminuti sumus plusquam omnes gentes: sumusque humiles in universa terra hodie. Et illud Martialis in Distichis: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum, Imbelles damae; quid nisi praeda sumus? Vel cum D. Paulo 2. Corinth. 1. Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. [sect. 16]Aut cum Ierem. lamentat. 5: Recordare Domine, quid acciderit nobis: intuere, & respice opprobrium nostrum: haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos, pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparavimus, cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Quae omnia [sect. 17] Christiani, qui se Evangelij ministros, & praecones vocant, non solum ab Indis, quantum possibile sibi esset, arcere, verum & in se ipsis potius suscipere serventi Charitate debuissent, ne quod illis scandalum in Fidei susceptione, aut impedimentum in eius progressu, & meditatione generaretur: quae [sect. 18] corporis requiem, & vacuum ab alijs curis, & anxietatibus animum, absque dubio desiderat, iuxta illud psal. 45: Vacate & videte, quoniam ego sum Deus, quod ita exponit D. Augustin. in Psalm. 70. fol. 310. col. 2. tom. 8. Et ne in illud inciderent, [sect. 19] quod Matthae. cap. 23. reprehenditur: Alligant autem onera gravia, & importabilia, & imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Sed potius omnes ore uno [sect. 20] Davidicum carmen occinere possent, psalm. 118. pax multa diligentibus legem tuam, & non est illis scandalum. Vel [sect. 21] cum Divo Paulo 2. Corinth. 11. 29: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror? Certe enim idem Paul. 1. Corinth. 4. se praedicationis causa non alijs labores intulisse, sed in se ipso gravissime passum, his verbis ostendit: Vsque in hanc horam & esurimus, & sitimus, & nudi sumus, & colaphis caedimur, & instabiles sumus, & laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, & benedicimus: persecutionem patimur, & sustinemus: blasphemamur, & obsecramus: tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Et [sect. 22] licet 1. Reg. cap. 8. cum Israelitae a Samuele Regem sibi dari petijssent, qui more gentium, & nationum sibi imperaret, hoc ius illius futurum Scriptura recenseat: Filios vestros tollet, & ponet in curribus suis, facietque sibi equites, & praecursores quadrigarum suarum, & constituet sibi tribunos, & centuriones, & aratores agrorum suorum, messores segetum, & fabros armorum, & curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, & focarias, & panificas. Agros quoque vestros, & vineas, & oliveta optima tollet, & dabit servis suis, sed & segetes vestras, & vinearum redditus addecimabit, ut det Eunuchis & famulis suis. Servos etiam vestros, & ancillas, & invenes optimos, & asinos auferet, & ponet in opera suo. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi, & clamabitis in die illa a facie Regis vestri, quem elegistis vobis, & non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petijstis vobis Regem. Quae omnia similia ijs esse videntur, quae a malis Christianis passim cum Indis pauperibus siunt. Eo [sect. 23] tamen in loco de Rege Tyranno & iniquo tractatur, eiusque mores effigiantur, ut boni, & iusti Principes quid vitare debeant, animadvertant. Quorum exemplum, ubi non a populo, sed a Deo electi sunt, praedictis in omnibus contrarium, apponitur in eod. Deuter. cap. 17. num. 14. & sequent. ut praeclare admonuit D. Gregor. lib. 4. cap. 1. in 1. Reg. cap. 8. Isernia in prooem. feud. tit. de Capit. qui curiam vend. Chassaneus in Catal. glor. mund. 5. part. consider. 24. regal. 162. & seq. & consider. 35. verf. Quid autem, Petr. Gregor. lib. 7. de Repub. cap. 19. pag. 491. Basilius Pontius var. disput. 1. part. relect. 1. de mutatione monetae, pag. 506. & Mag. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 1. cap. 16. pag. 87. Vae igitur illis, per quos eiusmodi iniuriae, & scandala Indis irrogantur. Et [sect. 24] lignum fumigans, quod iuxta verbum Isaiae cap. 42. & Matth. cap. 12. posuit Dominus in manibus eorum, ne extingueretur, in cinerem converterunt. Lignum namque illud D. Hierony. in quaest. Aglasiae, quaest. 2. circa fin. populum de gentibus congregatum exponit, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi, & qui noxius oculis est, tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus, quem Deus non extingui voluit, sed de parva scintilla, & pene moriente, maxima suscitari incendia ita ut arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere super terram, & in omnibus ardere desiderat: Quod, [sect. 25] videant multi, an cum Indis sua ex parte curaverint? vel potius de illus sint, de quibus inquit Isaias c. 48. num. 17: Venerunt structores tui, destruentes te, avaritia nimirum, & saevitia sua Indos ita prementes, ut iusté miseri illi dicere possint illud Psal. 68. in princ. & Exod. 9. num. 25. & 31: Intraverunt aquae usque ad animam meam, & tempestas demersit me, & grando confregit lignum, cum iam folliculos germinaret. Et ut occasio exteris gentibus praebeatur, nostrum in convertendis infidelibus zelum calumniandi, ut diximus sup. lib. 1. cap. 16. num. 94. sequent. & lib. 2. cap. 17. num. 76. & hoc lib. 3. cap. 6. ex num. 5. & illud Christi Dom. apud Matthae. cap. 23. obijciendi: Vae vobis Scribae & Pharisaei hypocritae: quia circuitis mare & aridam, ut faciatis unum proselytum: & cum fuerit facuts, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. In qvibvs plane [sect. 26] acriter, & exacte non corrigendis, emendandis atque puniendis, licet omnes in culpa simus: illi tamen preaecipue, qui Ecclesastici sunt, & Praelati, & Indorum curae ac protectioni praepositi. Etenim [sect. 27] ut bene cum D. Leone in epist. 86. ad Nicetam, quae habetur in c. inferioribus, 86. dist. advertit Ioseph. Acosta lib. 3. de procur. Ind. salut. c 16. inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque Rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam. Nullumque remedium sperare licebit, cum inde pernicies proficiscitur, unde salus maxime petebatur. Quocirca [sect. 28] eos iterum moneo, ut super commissum sibi gregem diligenter invigilent, & praedictis iniurijs, dolis, ac sceleribus, quibus Indi turbantur, & affliguntur, providenter occurrant, quo loco virus insideat pervestigantes, ferroque resecantes, imo & igni, si opus esse censuerint; cum in lethali, profundoque ulcere severiora medicamenta tutiora sint, & in hac cura praecipua Regum, ac Magistratuum vis, auctoritasque consistat, [sect. 29] ut praeclare docet Ossorius lib. 4. de Reg. inst. In studium (inquiens) iustitiae omnes Regis curae, & cogitationes, omnes labores, atque vigiliae, omnia denique studia consumenda sunt. Et de quodam Eborensi Archiepiscopo [sect. 30] scribit & laudat B. Bernardus epistol. 95. sic inquiens: Maxime claruit zelus iustitiae, eminuit, & invaluit Sacerdotis vigor, in defensionibus videlicet pauperum, & pauperum, quibus non erat adiutor. Caveant igitur omnes, & Indorum conditionem miserti, eos deinceps humané & suaviter tractent, ne [sect. 31] pax, quae erga illos exercetur, cum bello de crudelitate certate, & vincere videatur, ut aliud agens dixit D. Augustin. lib. 3. de civit. Dei c. 28. ¶ Quod si [sect. 32] forte leges ac poenas a Regibus nostris circa hoc pié, & prudenter latas, & severé statutas, parum verentur, vel per locorum distantiam, aut Magistratuum incuriam effugerint: sciant tamen pervigilem, atque insomnem Dei Omnipotentis oculum, cui nihil non, quantumlibet occultum sit, patere potest, effugere non posse, ut alias dicitur in illa condemnatoria sententia in iudices ab Imperator. Leone, & Alexan. pronuntiata, quam Constant. Harmenop. in initio sui promptuarij, & Monach. tract, de arbitrar. praefixerunt. Is enim, etsi ab insipientibus circa coeli cardines perambulare, nec nostra considerare credatur, ut habetur Psal. 13. & Iob. 2. 14. Omnia [sect. 33] vigilanter attendit, & iniurias humilibus, atque imbecillis illatas, certa semper, quamvis interdum sera, punitione compescit. Vnde in Eccles. 4. scriptum reliquit: Vidi calumnias, quae sub coelo geruntur, & lachrymas innocentum, & neminem consolatorem, neque posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilijs destitutos; & laudavi magis mortuos, quam viventes, & foeliciores utroque iudicavi, qui necdum natus est. Et Exod. cap. 3: Vidi afflictionem populi mei in AEgypto & clamorem eius audivi, propter duritiam eorum, qui praesunt operibus: & sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum. Et aptissimé ad institutum, de quo agimus, Genes. 15: Subijcient eos servituti & affligent quadrigentis annis: verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo. Quod [sect. 34] saepé factum his in Regnis videmus, cum gravissimis, ac miraculosis supplicijs a Deo plures puniti legantur, qui Indis damnosi, & iniurij fuerunt, ut constat ex historijs relatis a Iosepho Acosta lib. 3. de proc. Ind. salute cap. 9. & Fr. August. Davila in histor. Mexican. lib. 1. cap. 102. pag. 393. Et [sect. 35] vel ipsae divitiae, quas iniusto Indorum sudore, & alijs malis artibus acquirunt, eis exitio fuerint, ac brevi tempore evanuerint, [sect. 36] ut ipse Acosta ibidem notavit, & de Auro Tolosano, & Equo Seiano, quorum possessio dominis exitialis fuit, antiqui per proverbium dixerunt, ut refert Aul. Gellius lib. 3. noct. Attic. cap. 9. Erasm. sive Ald. Manutius in adagijs, & Martin Delrio in adag. sacr. tom. 2. adag. 187. pag. 190. ubi eodem sensu exponit illud [sect. 37] Proverb. 12. 27: Non inveniet fraudulentus lucrum, & substantia hominis erit auri pretium. Quasi dicat, per fraudem comparata, prius peribunt, quam qui comparavit partis uti frui queat: si utatur, erunt illi damno, & cap. 13. vers. 11. Substantia festinata minuetur. Vbi Septuaginta, & Chaldaea Paraphrasis: Opulentiam iniquitate possessoris acquisitam, interpretantur. Circa quod plura ex Graecis Poetis congerit Stobaeus sermon. 8. 92. & 95. P. Iustus Gaillardus de instit. histor. cap. 1. & idem Martin Delrio ubi sup. Et Nos multa etiam congessimus sup. lib. 2. cap. 13. num. 51. & sequent. non solum [sect. 38] de privatorum hominum, verumetiam de magnorum Regnorum punitione, subversione, vel translatione ob similia peccata, & iniustitias, quae cum Indis communiter in his regionibus frequentantur. In quarum mutationum exemplis referendis, multus est Salvianus in libris de providentia Dei, ubi lib. 7. de [sect. 39] vitijs Hispanorum agit, ob quae Vvandalorum cladem meruerunt: & est videndus Rodericus Archiep. Toletanus lib. 3. capit. 16. ubi de Arabum invasione pertractans, sic inquit: Tanta igitur temporibus facinorum alluvio inundavit, ut fere Gothorum strenuitas, quae consueverat Regnis, & gentibus imperare, in vitiorum altitudine iam submersa, omnibus abominationibus subiaceret. Et quoniam humani generis inimicus, humano generi non desinit invidere, seminavit in potestate superbiam, in religione accidiam, in pace discordiam, in abundantia luxuriam, in solertia ignaviam, adeo, ut sicut populus, sic & Sacerdos, sicut impij, sic & Princeps. Alluvione ergo voluptatum in tota Hispania inundante. Vitiza Principe maiestatis oculos provocante, repleta est terra iniquitate. Omnis quippe caro corruperat viam suam, & qui optimus quasi paliurus, & qui rectus quasi spina de sepe: & Polybius lib. 1. histor. ubi quaerens, quare Hispaniae amissae suerint a Carthaginensibus, inquit: [sect. 40] Atvero illud clarum, testatumque exemplis est, quod homines adsequantur foelicitatem benignitate in alios, & bona de se opinione, ijdem cum adepti, quae voluerant ad iniurias, & impotentiam in imperijs delabuntur, fit meritissimé, ut una cum imperantium mutatione, ipsi subditi se, & affectus mutent. Neque omitti debent plura alia quae de eosdem supplicijs & mutationibus, solita elegantia scripsit Iust. Lipsius lib. 1. de constantia cap. 16. & lib. 2. cap. 13. cum seqq. ubi cap. 22. graviter plorat ingentes Indorum vastationes in vasto hoc & attrito altero Orbe, primis illis temporibus factas: Quem vidisse (inquit) magnum sit, non dicam vicisse: de quarum relatione & excusatione egimus etiam sup. hoc lib. cap. 6. num. 20. & seqq. Sed [sect. 41] Deus hoc a nobis omen avertat, & Hispanorum pariter ac Indorum causam, & sortem misertus, utramque Rempublicam iuvet, & societ, atque a peccatis, iniurijs, & scandalis liberam, in sua sancta Fide, & Religione conservet, ut secundum Divum Paulum Ephes. 4. in Ecclesia Catholica sint unum corpus, & unus spiritus, sicut vocati sunt in una spe vocationis suae. Amen. (.?.) INDEX RERVM, SENTENTIARVM, LEGVM, CAPITVM, ET LOCORVM SACRAE SCRIPTVRAE, QVAE IN HOC OPERE CONTINENTVR, EXPLICANTVR, AVT ILLVSTRANTVR. Prior numerus librum, Secundus caput, Tertius capitis numerum signat. -  A -  ABacvch per aera ab Angelo ductus, & etiam Philippus Diaconus, 1.14.44. -  Abassia, & Abyssinorum imperium hodie est in Africa; & an olim in Asia, & intra Indiam fuerit? 1.1.36. -  Abdias babylonius quis, & quando vixerit, & de fide historiae Apostolorum, quae eius nomine circumsertur 1.1.38. -  Abdiae Prophetae vaticinium obscurum exponitur, & ad conversionem Novi Orbis per Hispanos factam accommodatur, 1.15.29. -  Abortum qui violenter facit, lege Cornelia punitur, 1.12.88. -  Abraham dum Isaac filium sacrificare voluit qualiter excusetur? 2.12.80. -  Abraham in liberationem Lot iuste quinque Reges Amorrhaeos percussit, 2.15.10. -  Abraham, pro vindicando Rege Salem, & alijs suis confoederatis, recte pugnasse dicitur, 3.4.28. -  Abraham, dum fuit hospes in AEgypto, viros, & Sara foeminas in lege Dei instituit, 2.20.48. -  Abrahamum, aliquando idololatram fuisse, aliqui tradunt, qui ab alijs reprobantur, remisive, 2.14.107. -  Abrahamum cur Deus peregrinum esse voluerit? 1.16.25. -  Abundans cautela non solet nocere, 3.1.60. -  Abyssinorum de rebus qui scribunt, 1.3. 49. -  Abyssinorum Reges ad Pontificem Romanum, & Lusitaniae Regem legatio, 1.3.43. -  Accursius in iuris glossis pauca de suo habet, 2.1.14. -  Achaz Hebraeorum Rex filium immolavit idolo inimicorum suorum, 2.14.85. -  Acquisitio Novi Orbis si iusta est, iustior erit retentio, 3.1.1. -  Acquisitio a principio nulla, tanquam facta per forensem, ex postfacto convalidatur, si forensis civis fiat, 3.4.44. -  Acquisitionis, & retentionis Novi Orbis iura, & titulos multi Doctores varijis in locis examinant, qui numerantur, 2.1.39. -  Actio & passio, & datio & acceptio in eodem subiecto esse nequeunt, 2.21.6. Et quando hoc fallit, num. 10. -  Actionem cui damus, multo magis exceptionem, 3.1.4. -  Actus semper denominari solet a principali eius Auctore, 2.24.101. -  Actus perfecti, & absoluti per impedimentum superveniens non vitiantur, 3.2.58. -  Actus non tribuitur exequenti, sed ordinanti, 3.6.79. -  Actus, ut magis valeat, quam pereat, interpretatio sumenda est, 3.1.38. -  Actum si quis propria auctoritate possit expedire, & iudicem adeat, an sibi praeiudicet, & ad viam facti redire prohibeatur? 3.1.55. & 64. -  Adagium Neptuni, sive maris filij, quid significet? 1.8.7. -  Adagium non ultra Gadira, sive quae ultra Gades inaccessa, explicatur, & exornatur, 1.11.52. -  Adagium, quo, illotis manibus, aut pedibus aliquid agere veramur, quid significet, & unde sumatur? 1.1.8. -  Adagium Quot servi, tot hostes, qualiter invertat Festus Pompeius, 3.7.11. -  Adagia Aurum Tolosanum, & Equus Seianus quid significent, 3.8.36. -  Adam fuit sapientissimus, & eloquentissimus. 2.8.17. -  Adam idem significat Hebraice, quod Latine homo: & cur ita vocatus? 1.9.5. -  Adam fuit Auctor totius generis humani, 1.9.4. -  Adami inter filios, & descendentes qualiter Orbis dividi coeperit, 1.9.7. -  Adami ad formationem Deus terram ex quatuor mundi partibus sumpsisse dicitur, & quare? 1.9.6. -  Adami ossa in arca servavit Noe, & qualiter illa inter filios cum Orbe divisit? 1.9.13. -  Admirali, sive Almirantis dignitas quae? & de vocis etymologia, 1.5.23. -  Adriani IV. memorandum diploma de concessione Regni Hiberniae ad litteram recensentur, 1.24.27. -  Adrianus Imperator Antinoo Ganymedi suo divinos honores indulsit, 2.14.55. -  Adrianus Imperator ad Eufratem tantum pervenit, 1.3.11. -  Adulatores sibi, & ijs, quibus adulantur, damnosi sunt, 2.1.52. -  AEdificiorum, & aliorum ingentium operum, quae olim Indi fecerunt, plura hodie vestigia manent, quae remissive recensentur, 2.12.7. -  Aeris elementum est commune omnium, & nihilominus habemus ius in coelo, quod est supra nostras domos vel sundos, 3.3.43. -  AEgidius Goncalez Davila Regius Chronista laudatur, & qualiter Ovidij carmina ad Hispaniae Imperium detorqueat? 1.16.67. -  AEgidus Benedictus, & Seraphinus Freitas Lusitani, qualiter novissimé respondeant argumentis Incogniti? 2.1.50. & 3.3.30. -  AEginetae putabant se ex somicis homines factos, 1.9.23. -  AEgypti regio olim occubatur mari Mediterraneo, & qualiter detecta? 1.4.20. -  AEgyptij fuerunt idololatriae magistri: & de multis ridendis, & contemnendis rebus, quas adorabant, 2.14.98. -  AEgyptij nautas alloqui non dignabantur, 1.16.14. -  AEliani optimus locus exponitur, ubi Novum Orbem depingere videtur, 1.12.50. Sed reijcitur, num 56. -  AElius pertinax Imperator quidquid in Italia, aut alibi incultum, & desertum erat, occupantibus concessit, 2.6.94. -  AEmiliani expeditio in Indiarum Orientalem parum proficua, 1.3.12. -  AEmilij Probi elegans locus pro retentione Indiarum expenditur, 3.5.32. -  AEquum est ut si habes bonum propter me, ut & ego habeam propter te, 3.4.27. -  AEthiopem de albare adagium, & alia de AEthiopibus remissive 1.10.53. -  AEthiopes, & Indi, & eorum liberi nunquam mutant colorem, etsi ad frigidas regiones transferantur, 1.10.46. -  AEthiopes servos qui emunt, quando in conscientia securi sint, 3.7.109. -  AEthiopes si quis gregatim mercatus sit, & dubitet de iusta captivitate aliquorum & qui illi sint, distinguere nequeat, omnes liberos dimittere debet, 3.7.63. -  AEthiopum, qui a Lusitanis adsportantur servitus multis alijs bonis compensantur, quae ea mediante accipiunt, 2.7.69. -  AEthiopum captivitas qua ratione ab aliquibus defendatur, 3.7.24. & 27. & 108. -  AEthiopum servorum venditio, & negotiatio difficilis, & periculosa videtur Molinae, & alijs. 3.7.108. -  AEthiopia Maurorum cur a Virgilio, & Lucano dicatur iacere extra sydera, 1.12.88. -  AEthiopia ubi, & unde dicta? Et quod sit duplex, 1.1.39. -  AEthiopiae flumina, de quibus Isaias, & Sophonias quid significent? 1.15.54. -  AEthiopiae Africanae partem antiquis incognitam habitat Abyssinorum Imperator, vulgo dictus Presbyter Ioannes, 1.3.44. -  Africanorum, & Sodomorum scelera qualiter Dei iram excitaverint, cum Salviano, 2.13.57. -  Afri, sive Carthaginenses Astartem Deam, idest Consiliariam, valde colebant, 3.2.15. -  Afros, Gallos, & Hispanos inter Barbaros collocat Cicero, 2.8.44. -  Afrorum vitia vitijs Indorum longe maiora verbis Salviani connumerantur, 2.14.58. -  Agrariae legis effectus, quamvis iniustos, ob maiora damna vitanda, Populus Romanus toleravit, ex D. Augustino, 3.5.33. -  Agri deserti praescriptio quomodo, & quo tempore currat? 2.6.106. -  Agri deserti novis possessoribus & cultoribus post biennij lapsum in perpetuum applicantur, 2.6.103. Et quare? 105. -  Agrorum desertorum nomine, qui ad culturam redigebantur, decima pars fructuum Reipublicae pendebatur, 2.6.95. -  Agros, & rura habitantes ubique hebetiores sunt, 2.8.88. -  Agros desertos qui invadit, & colit, non incidit in poenam legis cum querebatur, & l. si quis in tantam, C. unde vi, 2.6.104. -  Alani Copi sententia & verba de omnimoda ignoratione Novi Orbis apud antiquos, 1.11.6. -  Alanus Copus satetur, post Orbis conditionem, & incarnationis beneficium, nullum illustrius reperiri conversione Novi Orbis, 1.16.70. -  Alanus Copus titulum, quem Reges Hispaniae in utraque India habent, multum extollit, tanquam a Deo concessum, 2.2.37. -  Albani ultra centum numerare nesciebant in reliquis, quae ad urbanitatem, & culturam pertinebant, prorsus ignari, 2.8.98. -  Alexander VI. qualiter sedaverit controversiam inter Castellae, & Lusitaniae Reges super Novi Orbis partitione subortam, 1.6. 69. & 2.24.18. -  Alexand. III. qua de causa Venetis mare Adriaticum concessisse narretur, 3.3.34. -  Alexand. VI. R. P. Regibus Castellae, & eorum successoribus retentionem Novi Orbis donavit, 3.1.12. -  Alexan. VI Indiarum concessione Hispaniae Regibus factam intrepide, & indistincte probat Pet. Malferitus, 2.23.65. -  Alexand. VI. non solum administrationem, sed etiam plenum dominium Novi Orbis Regibus Catholicis indulsit, cum onere, ut Indorum conversionem curarent, 2.24.19. -  Alexand. VI. ex sententia Episcopi Chiapensis, Acostae, Caietani, Soti, Victoriae, Cordubae, Bellarmin. Banez, Valenciae, Molinae, & aliorum, quorum dicta specialiter ponderantur, solum concessit Regibus Catholicis curam conversionis, & protectionem Indorum Novi Orbis, 2.23.5. -  Alexan. VI sequutus fuit opinionem eorum, qui Pontifici tribuunt temporalem dominationem in Regnis, & bonis infidelium, 2.24.21. -  Alexandri VI. donatio a calumnijs invidorum defenditur, 2.25.1. -  Alexand. VI. concessio necessario cum omnimoda iurisdictione, & dominatione intelligi debuit, 3.1.26. -  Alexan. VI. R. P. Bulla concessionis Indiarum, earundem debellationem, & conquisitionem permittit, ad meliorem, Fidei praedicationem, & propagationem 2.16.44. -  Alexan. VI. bulla etsi non faciat mentionem consultationis Cardinalium, credendum tamen est, eam intervenisse, 2.24. 99. -  Alexan. VI. Bullam, & concessionem erroris nota suggillat Gregorius de Valencia, 2.23.6. -  Alexan. VI. ingens gaudium ob detectionem Novi Orbis accepit, & qualiter primis, & secundis litteris eius conquisitionem Regibus Catholicis concesserit, 2.24.15. -  Alexan. VI. donationem haereticus quidam umbratilem appellat, 2.23.12. -  Alexan. VI. vitia, si qua habuit, ingenti bono & dono detectionis Indiarum Novi Orbis pensantur, 2.24.24. -  Alexander Magnus quousque Indiarum Orientalium pervenit, 1.2.19. -  Alexan. Magnus laetatus est audiens, de se loqui Danielis Prophetiam de eversione Imperij Persarum, 1.15.65. -  Alexander Magnus plorabat, audiens, plures mundos esse, quod ne unum quidem subegisset, 1.4.44. -  Alexandri Magni bella, magna latrocinia vocantur a D. Augustino, 2.6.56. -  Alienatio, vel infeudatio quorumlibet bonorum, etiam Ecclesiasticorum, a Regibus, Principibus, vel Prelatis iuxta consuetudinem facta, impediri non debet, 2.24.91. -  Alienatio a minore nulliter facta confirmatur, si post legitimam aetatem eam ratam habuerit, 3.4.46. -  Alienum si quis bona fide accepit a non domino, illud tenetur vero domino restituere, si postea sciat, alienum esse, 3.2.49. -  B. Aloysius Beltranus praedicavit, & multa fecit miracula in Novo Regno Granatae, 1.6.41. -  B. Aloysius Bertrandus, Martinus a Valencia & alij Novi Orbis praedicatores habuerunt donum linguarum, 2.5.9. -  B. Fr. Aloysij Bertrandi miraculum in cuiusdam daemonis expulsione, 2.4.92. -  Alphonsus Aragonum Rex cur de manu Pontificis Romani Regni coronam accipere noluerit? 3.1.83. -  Alphonsus Aragoniae Rex Barbaros non homines, sed homones cum Ennio appellabat, 2.7.15. -  Alphons. Aragon. Regis dictum notabile, 2.8.115. -  Alphonsus X. Castellae, & Legionis Rex a Deo punitus dicitur, quod eius opera reprehenderit, 1.8.58. -  Alphonsus Lusitaniae Rex quid in Africae & Indiae conquisitione praestiterit, 1.3.23. -  Alphonsus Ojeda magis quam Americus Novi Orbis inventor dici debuisset, 1.4.9. -  Alphonsus Alburquercius Nilum in Arabicum sinum divertere tentavit, & sic totam AEguptum in Turcarum odium sterilem reddere, 1.8.80. -  Alphonsus Carranca I. C. eximius citatur, & laudatur, 1.2.15. & alibi. -  Alvarus Nunius Cabeca de Vaca, & eius socij ad Floridam naufragium facientes, multa miracula in aegrorum curatione patrarunt, 2.5.22. -  Ambrosius Catherinus vocat nimis simplices, & adulatores Papae eos qui illum totius Orbis Dominum faciunt, 2.23.4. -  D. Ambrosij locus insignis Indorum conversionem quodammodo vaticinantis, 1.14.75. -  D. Ambrosij locus refertur, eos notantes, qui maris sinus sibi applicare, aut acquirere cupiunt, 3.3.29. -  Amentibus quaecunque pietatis opera conferenda sunt, 2.9.46. -  America dicitur quarta pars Orbis, & est maior tribus alijs anteá detectis, 1.4.52. -  Americae Septentrionalis regiones innumerae, 1.6.34. -  Americae, & Indiarum Occidentalium appellatione Auctor utetur, quamvis impropria sit, 1.4.58. -  Americae nomen salso impositum fuit Orbi Novo, a Columbo reperto, 1.4. 5 -  Americae Septentrionalis provinciae Estotilandia, Terra Laboratoris, & Norumberga, 1.6.19. -  Americae historiae libri novem voluminibus comprehensi, & ab haereticis publicati, cum cautione legendi sunt, 1.5.48. -  Americanos a Carthaginensibus procedere aliqui putant, & quare? 1.12.49. -  Americus ob rei nauticae peritiam a Regibus Castellae, & Lusitaniae invitatur, 1.4.12. -  Americus Vesputius quis, & qua arte sibi Novi Orbis detectionem adrogaverit? 1.4.6. -  Americi fraus & impostura a Columbo coram Regio Senatu convincitur, 1.4.8. -  Americi sraudem plures Auctores aperiunt, 1.4.10. -  Amicus nemo invitus fieri debet, 2.17. 21. -  Ammiani Marcellini elegans locus expenditur, 3.7.38. -  Ammonitis, & Moabitis templo Domini interdictum fuit, quia Dei populum fatigatum itinere non foverunt, 2.20.61. -  Amorrhaei, & caeteri Palaestini gravissima peccata committebant: ob quae tamen citra praeceptum Domini debellari non possent, 2.14.57. -  Ammorrhaeorum iniquitates quando completae dicantur in Scriptura, 2.13.65. -  Amorrhaeorum & Chananaeorum templa & idola cur Deus ab Israelitis subverti praeceperit, 2.14.115. -  Amorrhaeos, & Chananaeos Deus timidissimos reddidit, ut terram eorum Israelitae facilius occupare possent, 2.4.70. -  Anacharsis Apophthegma, 2.8.25. -  Anastasij Germonij verba expenduntur, circa modum, quo Pontifices uti solent potestate temporali, 2.24.7. -  Anastasij Germonij & Franc. Vargas notabilia verba referuntur circa magnam Pontificis potestatem in concedendis quibuslibet infidelium provincias, 2.23.137. -  Andreae de Isernia, de Siciliae Regno loquentis, doctrina discutitur, 3.1.67. -  Angelus apparuit Indo sacrificando, 2. 12.98. -  Angli in Fidei Catholicae receptione Hispanis, & Gallis se antiquiores esse contendunt, 2.17.55. -  Angliae Reges anulos benedicunt, qui morbum comitialem depellunt, 2.25.32. -  Angliae Regnum ratione haeresis & schismatis a Pio Quinto, & Sixto Quinto, Philippo XI. Hispaniae Regi adiudicatum est, 2.22.58. -  Anglicus quidam Doctor qualiter Papam alloqueretur, 2.23.84. -  Animarum conversionis cura praecipue spectat ad Summum Pontificem, 2.25.44. -  Animarum convertendarum zelus Deo gratissimus est, & in quibus potissimum eminere debeat? 2.16.31. -  Animarum salus cunctis rebus praefertur. 35.38. -  Animae inauxiliatae in sacra Pagina cur dicantur filij a parentibus immolati? 2.12. 77. -  Animalia post diluvium in insulis denuo creata fuisse opinatur D. Augustinus, quod reijcitur, 1.9.53. -  Animalia imperfecta, & insecta bene possunt generari ex putrefactione, 1.9.38. -  Animalia perfecta, & praesertim homo, non possunt nasci nisi ex semine parentum, 1.9.40. -  Animalia in sacrificijs interfecta, extracto iam corde, mugire, & respirare contigit, 2.12.97. -  Animalia durante statu innocentiae linguam Hebraeam quodammodo intellexisse, imo & locuta fuisse, quidam fabulantur, 1.9.52. -  Animalia domestica, & fera qualiter post diluvium ad insulas longinquas transierint, anceps est quaestio, 1.9.50. -  Animalibus perfectis non minus quam hominibus, via in Novum Orbem quaerenda est, quia etiam diluvio perierunt, 1.9.49. -  Animalium Novi Orbis mira foecunditas, 1.7.34. -  Animalium quadrupedum tria tantum, vel quinque genera erant in Hispaniola ante Hispanorum adventum, eaque minutissima, nunc plurimis, & magnis scatet, 1.7. 35. -  Animantia omnia qualiter adducta fuerint coram Adam, ut eis nomina imponeret, & coram Noe, ut ea in arcam includeret, 1.9.51. -  Annian Fretum ultra Promontorium Mendocinum dividit Indiam Orientalem, 1.10.25. -  Anni tempora cur ita Deus ordinaverit, ut inter Hyemem, & AEstum, Veris, & Autumni benignitas interveniat, 2.3.70. -  Antarcticus Polus solet vocari Meridionalis & Australis, & cur? 1.1.20. -  Antecedentia probat qui ad ulteriora procedit, 2.21.4. -  Anthaei proceritas excedebat sexaginta cubitos, 1.2.14. -  Anti-Christus idola auferet, 2.12.117. -  Anti-Christo obviam iri per conversionem factam ab Hispanis in Indijs Orientalibus, & Occidentalibus, Genebrardus, & Maluenda affirmant, 1.16.86. -  Antigonus expresse docuit, bella iniusta inferentes iustitiae amatores esse non posse, 2.6.60. -  Antiliae insulae quae, & ubi? Et qui Antiliani? 1.4.2. & 9. -  Antiochus tentavit expeditionem in Indiam Orientalem, 1.2.23. -  Antipodes esse qui olim ridebant, hodie magis ridendi sunt, 1.11.27. -  Antipodes negavit D. August. & alij Ecclesiae Patres, quia ad eas regiones transijsse per Oceanum Adami posteros impossibile iudicarunt, 1.11.48. -  Antipodes Hispanis, & alijs Europeis sunt plures regions Novi Orbis remissive, 1.11.26. -  Antipodes, sive Antictones esse, multi Auctores constantissime negarunt, & de horum nominum etymologia, 1.11.25. -  Antipodes esse plures ex antiquis affirmarunt, 1.11.33. -  Antipodes esse, licet aliqui ex antiquis agnoverint: ignorabant tamen regiones eorum, & alterius generis mortalium esse putabant, 1.12.70. -  Antipodes esse, qui olim agnoverunt, putabant, alterius generis esse, & aditum ad eos non dari propter calorem Torridae Zonae, 1.11.34. -  Antipodum, & Novi Orbis inventio instar omnium inventorum valet, 1.12.17. -  Antiqua semper sunt obscura, & leviores probationes exigunt, 1.9.33. -  Antiqui cognoverunt Indiam Orientalem, AEthiopiam, & Trapobanam, 1.2.29. -  Antisthenes Athenienses, domi semper manentes, qualiter exprobraverit, 1.16.26. -  D. Antoninus iurisdictionem Papae, ad puniendos, & deponendos infideles, violantes legem naturae, ut rem indubitatam agnoscit, 2.23.60. -  Antonius Herrera multa passim prodit de barbarie, & feritate Indorum Occidentalium, 2.7.35. -  Antonius de Rosellis haereticos vocare audet eos, qui dicunt, imperium pendere ab Ecclesia, 2.22.12. -  Domin. D. Antonius a Morga Quitensis Cancellariae Praeses laudatur, 1.6.65. -  Rever. Pat. M. F. Antonius Perecius Benedictinus laudatur, 2.7.10. -  Antonius Scappus probat opinionem Hostiensis, si infideles dominium Ecclesiae recognoscere nolint, 2.10.11. -  Antonius Possevinus aperte sentit, hodie inter Indos considerata eorum feritate, varietate, & distantia, Apostolicum praedicandi modum servari non posse, 2. 18.9. -  Antonij Possevini gravissima, & elegantissima verba expenduntur, quibus probat, in inquisitione, & acquisitione Novi Orbis divinum impulsum adfuisse, 2.3.19. & 20. -  F. Antonij a Corduba notabilia verba expenduntur, de casibus tractantia, in quibus adversus Indos pugnari legitime potest, 3.4.14. -  Antonij Cordubensis sententia de modo conversionis Indorum, 2.18.10. -  Dom. D. Ant. Pichardus Vinuesa Primarius Salmant. & Pincianus Senator laudatur. 2.25.65. -  Anton. Monarcius circa obtentionem, & retentionem Regni Navarrae multa contra historiae Fidem commentus est, 2.20. 65. -  Antropophagiae vitium monstrosum, & detestabile est, 2.12.43. -  Appellare ad Papam a sentenijs iudicum, vel Principum saecularium, an, & quando liceat, 2.23.164. -  Appellatio ad Papam non fit in causis temporalibus, ex consuetudine totius Christianismi, 2.23.46. -  Apes imitari debent, qui libros legunt, & scribunt, 2.1.3. -  Apocalypsis cap. 2. verba exponuntur cum D. Augustino, & Baronio, 2.23.156. -  Apostolica Sedes solita eft infidelium provincias Principibus Christianis conquirendas, & possidendas concedere, 2.23.130. -  Apostolicae Sedis potestas in infinitum pro meliori Ecclesiae statu ampliari potest, 2.24.55. -  Apostolici muneris ratio, ius quoque regendi, & gubernandi animas complecti videtur, 2.9.56. -  Apostolicum modum in praedicando observare, ubi illud commode fieri potest, congruentissimum est, 2.19.2. -  Apostoli unde ita dicti, & qundo, & ad quid a Christo delecti, 1.14.6. -  Apostoli non tantum sapientibus, verum & Barbaris ac ferocissimis nationibus praedicarunt, 2.8.83. -  Apostoli olim inter nationes non minus feras & Barbaras, quam Indorum, soli & inermes praedicarunt, 2.19.21. -  Apostoli, in quorum locum praedicatores succedunt, qualiter a Christo missi, & instructi fuerint ad praedicandum, 2.17.46. -  Apostoli triginta & octo annis, & ut aliqui intendunt, undecim tantum post Christi mortem, in universis mundi partibus praedicarunt, 1.14.14. -  Apostoli alios septuaginta duos comites ad predicandum elegerunt: & an hi proprie Apostoli vocari possint: & cur eo numero electi? 1.14.24. -  Apostoli, & sancti, in die iudicij cum Christo sedebunt, iudicantes duodecim tribus Israel, 1.15.32. -  Apostoli brevissimo tempore totum Orbem praedicando penetrarunt, 1.14. 7 & 11. -  Apostoli & praesertim D. Bartholomaeus Indiam Orientalem praedicando lustrarunt, 1.2.30. -  Apostoli Christo, & eius beatissimae Matri cedunt, cum alijs vero Sanctis temere comparantur, 1.14.123. -  Apostoli ad praedicandum Evangelium quas provincias, & qualiter sortiti sint? 1. 14.8. -  Apostoli cur dicti fuerint sagittae volantes, Psal. 127. & Zachar. 9. & quadrigae Abac. 3? 1.14.18. -  Apostoli nubibus ducti in transitu Beatae Mariae miraculose momento temporis ex diversis mundi partibus convenerunt, 1.14.45. -  Apostoli totius Orbis praedicatores dici potuerunt, 1.14.87. -  Apostoli magis virtutibus, quam miraculis Orbem converterunt, 2.19.27. -  Apostoli ex praecepto Domini Lucae 3. & Matthae. 10. solum sponte audire volentibus Fidem annuntiasse videntur, 2.20. 17. -  Apostoli proprias, & distinctas provincias sortiti sunt, & unusquisque, D. Paulo excepto, in sua duntaxat praedicavit, 2.25. 49. -  Apostoli non cogendo, sed docendo, non terrendo, sed patiendo Ecclesiam plantarunt, & dilatarunt, 2.17.52. -  Apostoli pulverem excutiendo de pedibus ubi ab aliqua rebelli civitate exibant, eam anathematizabant, 2.20.22. -  Apostoli & alij sancti solo verbo, flatu, aut Crucis signo idola etiam aerea confringebant, 2.20.95. -  Apostoli dicti sunt nubes velocissimae, & coeli & pedes Domini, & quare, 1.14.19. -  Apostolos potuisse celerrime per miraculum ad praedicandum in remotissimas regiones deduci, pluribus exemplis ostenditur, 1.14.43. -  Apostolos Dominus multis donis, & gratijs insignivit ratione praedicationis, 1.14.42. -  Apostolos per totum Orbem Evangelium praedicasse, Scripturae, & Auctores, qui docent, qualiter exponendi, 1.14.76. & 79. -  Apostolos per universum Orbem Evangelij lucem disseminasse, multi opinantur, 1.14.2. -  Apostolorum tempore sola patientia, & humilitate voluit Christus mundum convertere, 2.16.88. -  Apostolorum aliquem in Regionibus Novi Orbis praedicasse, nullo certo testimonio, aut vestigio comprobari potest, 1.14.80. -  Apostolorum, qui in Novo Orbe quondam praedicarunt, quaedam vestigia hodie reperiri aliqui tradunt, 1.14.57. -  Apostolorum tempore Ecclesia in multis suo iure non utebatur, 2.20.20. -  Apostolorum temporibus, imo & nostris, Fides Christi in toto Orbe praedicata non est, 1.14.68. & 70. & 71. -  Aquae sub terra, & flumina reperiuntur, 1.7.76. -  Aquae magna vis subito ex terrae visceribus erupit in provincial Chumbivilcas, 1. 7.75. -  Aquila Romanorum signum quando & quare biceps portari coeperit, 1.12.103. -  Aquilonares regions plurimae, in quibus Sol raro, vel nunquam apparet, 1.1.68. -  Arabes Sabaei, & Homeritae Indi vocantur, 1.1.46. -  Arabum quidam nimis barbari, alij nimis sapientes, & politici sunt, 2.9.6. -  Aragoniae quidam Reges feudum olim Ecclesiae pietatis ergo promiserunt, & qualiter illud sublatum fuerit, 3.1.82. -  Araucanorum exercitus, qui Hispanos in Vrbe Imperiali Regni Chilensis Occidere tentabat, ad conspectum B. Virginis retrocessit, 2.4.54. -  Arbores, quae ex una parte uno semestri, ex alia alio virent, & fructus producunt, & huius rei ratio, 1.7.42. -  Arbores, & serpentes cur olim pro Dijs ab aliquibus gentibus colerentur, 2.14.106. -  Arborum, & arundinum Novi Orbis ingens magnitudo: & quaedam in peru, quae Venetem domat, 1.7.31. & 33. -  Architectus qualiter se habeat in domus dispositione, & constructione 2.16.57. -  Arctico sub Polo sunt plures Regiones habitatae: & sub Antarctico alias reperiendas esse, verisimile est, 1.10.27. -  Arequipae urbis Peruanae descriptio, 1.6. 52. -  Argentea urbs, sive de los Charcas, o la Plata, & eius Cancellariae districtus describitur, 1.6.55. -  Argentei fluminis in Regione, origuara praenuntiavit incolis adventum Hispanorum, & novae Religionis praedicationem, 2. 2.62. -  Argonautarum fabulam qui tractaverint, 1.12.84. -  Argumenum sumi non potest de iuribus concessionis Regni Siciliae ad concessionem Novi Orbis, 3.1. 70 -  Argumentum a solitis, consuetis fieri tunc efficacius est, cum antiquioribus & gravioribus exemplaribus nititur, 2.24. 82 -  Argumentum a contrario sensu non valet, quando ex eo resultat absonus intellectus, vel aliorum iurium correctio, 2.19.38. -  Argumentum ab usu, & observatione Ecclesiae validissimum est, 2.24.78. -  Argumentum quod sumitur ex auctoritatibus & exemplis Christi, vel Apostolorum, aut ex antiquo Ecclesiae usu, & traditione urgentissimum est, 2.17.56. -  Arica urbs, & eius portus pertinet ad Cancellariam Limensem, non ad Argenteam, ut tradit Herrera, 1.6.54. -  Arietis machinam invenit Carthago, & postea eius oblita, stupuit contra se per Romanos admotam, 1.12.7. -  Aristoteles, dum dixit homines Barbaros & servos venari posse, forsitan Alexandro Magno assentari voluit, 2.8.124. -  Aristotelis ad infernum damnati doctrina legibus, & moribus Christianis praevalere non debet, 2.8.123. -  Aristotelis doctrinam, Barbaros natura servos esse tradentis, plurimi Auctores explicant, qui recensentur, 2.7.54. -  Aristotelis sententia, qua docet, Barbaros natura servos esse, qualiter accipienda sit, 2.8.117. -  Aristotelis sententia de Barbaris natura servis, quo pacto in Indis secundae classis practicari debeat, 2.9.23. & qualiter in tertiae, num. 25. -  Aristotelis elegans doctrina de cognoscendis divinis impulsibus, & inspirationibus, 2.3.46. -  Aristotelis locus de insulis a Carthaginensibus detectis, a multis accipitur pro Novo Orbe, 1.12.48. qui reijcitur, num. 53. -  Aristotelis, sive Theophrasti liber de mirabilibus auditionibus fabulosus est, 1.12. 54. -  Arma non servant modum ex Seneca, 3. 5.45. -  Arma quibus Christiani milites & praedicatores in conversione Indorum uti debent, qualia fint, 2.19.19. -  Armis non debet sapiens uti, nisi cum alia remedia non proficiunt, 2.16. 5 -  Armis, & bellis tunc recte uti possumus, & debemus, ubi aliter iustitia, nec securitas consequi potest, cum Cassiodoro, Polybio, Chrysost. & alijs 34.16. -  Arnaldi de Villanova haeretica opinio, qui hominem dixit, & tentavit fieri posse per artem Alchimiae, & Magiam naturalem, 1.9.41. -  Arnobij elegans locus de suavitate legis Christi, & pace per illam in Orbem allata perpenditur, 2.17.86. -  Arnobius graviter, & merito excandet in eos, qui homines immolant, & ex ijs cibos capiunt, 2.12.73. -  Asa Rex cur notetur in sacra Pagina, 3. 3.22. -  Asa matrem suam Maacham ob idololatriam Regno privavit, 2.13.29. -  Asia sola dimidium Orbis olim cogniti continebat, 1.1.25. -  Asiae praecipuae provinciae Phrygia, Misia, Caria, & Lydia nimis barbarae erant: & plura adagia hoc denotantia, 2.8.36. -  Asiongaber portus, ubi & quod ex eo solvere non oporteret classes Salomonis, si ad Novum hunc Orbem navigarent, 1. 13.26. -  Assyriorum, & Lydiorum obscoenus mos in virginibus maritandis, 2.14.67. -  Astrolabij inventum, & utilitas, 1.12. 41. -  Asturianorum barbaros mores refert Ammianus Marcellinus, 2.8.46. -  Assuerus laudatur in sacra Pagina propter Consiliarios, quos semper secum habebat, 3.2.11. -  Atabaliba Peruanorum Imperator immensas divitias pro sua libertate promisit, 3.6.12. -  Atabaliba Peruanorum Rex quid respondisse dicatur legatis Caroli V. Imperatoris, ei Alexandri VI. donationem intimantibus, 2.23.11. -  Atahualpa, sive Atabaliba Tyrannus Peru bello capitur, & temere occiditur, 1. 5.45. -  Athanasij notabilis historia, prophetia de Templis Paganorum lege Constantini claudendis 2.19.79. -  Athanasij baptismus qualiter factus fuerit, 2.18.58. -  Athenienses se terrigenas esse iactabant, & cur Cicadas capillis intexerent, 1.9.25. -  Athenienses, minoribus, qui biennio non peregrinassent, rerum suarum administratione interdicebant, 1.16.27. -  Atlantica insula quae? & platonis de ea narratio mirabilis, 1.4.14. -  Atlanticam Platonis, quidam Novum Orbem esse putant, 1.12.47. Sed reijciuntur, num. 52 -  Atlanticae insulae narratio Platonis fabulosa esse probatur, 1.4.29. -  Atlanticae appellatio non bene convenit Orbi Novo, 1.4.28. -  Atlantem Lybicum primum naves fabricasse testatur Clemens Alexandrinus, 1.11.71. -  Atlanticus mons, & Atlantidis insula ubi, & unde dicantur, 1.4.35. -  Atlas Rex Africae antiquissimus, & fabulae de eo, 1.4.36. -  Auctor cur in primo libro Historicum, & Cosmographum egerit, 2.1.1. -  Auctor cur non vereatur Hispaniae gloriam extollere, 1.16.3. -  Auctor sperat, se aliquid in titulis acquisitionis Novi Orbis congerendis, & illustrandis praestiturum, 2.1.46. -  Auctor nunquam intendit aliorum scriptorum dicta supprimere, aut pro suis venditare, 2.1.11. -  Auctor quid in hoc opera ultra alios praestiterit, eruditorum iudicio relinquit, 3.6.1. -  Auctor non intendit absolute excusare excessus, & turbines bellorum olim Indis illatorum, 3.6.25. -  Auctor dolet, quod per quatuordecim annos in Limensi Senatu tam longe a Curia Regia inservire iussus fuerit: & quare hoc opus scribere coeperit, 1.6.48. -  Auctor cur laboraverit in congerendis & exponendis prophetijs, quae Novi Orbis possessionem, & conversionem Hispanis praenuntiant, 1.15.63. -  Auctor in dubio servitutis Indorum Orient. consuluit Domin. D. Anton. a Morga Praesidem Quitensem. Et quid ille responderit, 3.7.115. -  Auctor pictae Poesis qualiter exponat symbolum Caroli V. Plus ultra, 1.4.45. -  Auctor libri, cui titulus: Mare liberum, late & libere in Alexan. VI. donationem debacchatur: & quam iuste idem liber prohibitus sit, 2.23.13. -  Auctor tractum gubernationis Indiarum quinque libris divisum habet, & quid in illis agere intendat, breviter aperit, 3. 8.4. -  Auctoris Paraenesis, sive admonitio pro Indis diligenter in Fide instruendis, & humaniter pertractandis, 3.8.5. -  Auctoris tractatio in libro secundo circa quid versari debeat, & qualiter instituenda, 2.1.4. & 50. -  Auctores recensentur, qui expendunt, & extollunt potentiam, latitudinem, & divitias Regni Hispani, 1.16.44. -  Auctores recensentur qui agunt de regione Ophira, & eam Indiae Orientali tribuunt, 1.13.30. -  Auctores referuntur, qui Orbis Novi detectionem & conversionem in sacris Scripturis insinuari tradunt, 1.15.2. -  Auctores, qui laudant, & extollunt Novi Orbis ad Fidem conversionem, 1.16. 72. -  Auctores plures congeruntur, qui de natura, & diffinitione hominis agunt, 2.7.18. -  Auctores plurimi referuntur, qui bellum permittunt contra Indos, & alios infideles Praedicatores recipere, & Fidem audire nolentes, & maxime ubi eam impediunt, 2.20.3. -  Auctores recensentur, qui summe laudant Hispanos ob detectionem, & conversionem Novi Orbis, 1.16.8. -  Auctores plures referuntur, qui exempla adducunt Regnorum ambitiose, & per bella captorum, 2.6.45. -  Auctores Philosophi, Theologi, & Iurisperiti qui tractant de gentium, imperiorum, & dominiorum distinctione, 2.6. 74. -  Auctores recensentur, qui generaliter tractant de dominio infidelium: & an ab illis auferri possit, 2.1.19. -  Auctores plurimi referuntur, qui agunt de excessu daemonum, & defectu Oraculorum in Novo Orbe post adventum Hispanorum, 2.4.86. -  Auctores recensentur, qui agunt de materia tituli C. de omni agro deserto, lib. 11.2.6. 107 -  Auctores recensentur, qui narrant, & extollunt miraculosum incrementum Christianitatis Novi Orbis, 2.4.25. -  Auctores citantur, qui hunc titulum barbarismi, & feritatis Indorum probare videntur, 2.7.2. -  Auctores, qui agunt de linea, quae ducta fuit iussu Alex. VI ad assignandos limites Lusitanis, Castellanis, 1.6.73. -  Auctores plurimi recensentur, qui Novum Orbem veteribus cognitunt dicunt, 1.12.2. -  Auctores, qui tenent Orbis Novi nullam antiquis notitiam fuisse, late recensentur, 1.11.2. -  Auctores plurimi recensentur, qui de Zonis Orbis scribunt, 1.11.38. -  Auctores plurimi referuntur, qui disputant, an & quando liceat Tyrannum privata auctoritate interficere, 2.14.50. -  Auctores recensentur, qui Indos Occidentales terrestri itinere ad eas regiones pervenisse dicunt, 1.10.5. -  Auctores plurimi recensentur, qui agunt de cruentis sacrificijs Indorum, 2.12.55. -  Auctores plurimi recensentur qui de iustitia punitionis, & debellationis haereticorum latissime disputant, 2.19.51. -  Auctores, qui nullam omnino vim, nec armorum terrorem in conversione infidelium admittunt, securiorem opinionem sequuntur, & qualiter argumentis contrariae respondeant, 2.19.5. -  Auctores plures citantur, qui temporalem iurisdictionem Pontifici negant in terris Imperij, vel aliorum Principum saecularium, 2.22.10. -  Auctores multi citantur, qui agunt de varijs valde feris ac foedis variorum gentium moribus, & ritibus, 2.14.69. -  Auctores plurimi recensentur, qui de idololatria diversarum nationum latisssime agunt, 2.14.109. -  Auctores enumerantur, qui agunt de miraculis Sanctae Crucis in Novo Orbe, 2.5. 15. -  Auctores plurimi utriusque Scholae citantur, qui indistincte utrumque gladium Pontifici tribuunt, 2.22.19. -  Auctores recensentur, qui specialiter probant, Indos ob solum vitium infidelitatis debellari potuisse, 2.10.12. -  Auctores plurimi pro opinione citantur, quae solam indirectam temporalem iurisdictionem Pontifici tribuit, 2.22.45. -  Auctores plurimi referuntur, qui ridiculum esse probant, asserere, Imperatorem totius Orbis Dominum fuisse aut esse, 2. 21.45. -  Auctores innumeri adducuntur, qui idololatriae crimen exaggerant, 2.12.111. -  Auctores plures citantur, qui de vitijs Indorum latissime tractant, 2.12.24. -  Auctores plurimi recensentur, qui specialiter de Indis agentes, eos ob idololatriam, & crimina contra naturam debellari posse docuerunt, 2.12.3. -  Auctores plurimi referuntur, qui cum Innocent. tenent, ob solam infidelitatem suis bonis privari non posse, 2.10.40. -  Auctores plurimi recensentur, qui generaliter affirmant, licite debellari posse infideles non servantes legem naturae, 2.12.2. -  Auctores plures adducuntur, qui negant, infidelibus ob solam barbariem bellum inferri posse, 2.8.2. -  Auctores plurimi recensentur, qui agunt de naturali servitute Barbarorum ab Aristotele considerata, 2.8.121. -  Auctores plures citantur, qui temporale dominium, saltem excellenter, & habitualiter in Christo concedunt, 2.23.94. -  Auctores, qui, ad Fidem introducendam, vim aliquam permittunt, qualiter sunt accipiendi, & defendendi, 2.19.1. -  Auctores plurimi recensentur, qui varias historias congerunt Regum a Romanis Pontificibus temporaliter punitorum, & depositorum, 2.22.56. -  Auctores plurimi referuntur, & expenduntur, qui Papae dominium, & iurisdictionem etiam in provincijs, & Regnis infidelium agnoscunt, 2.23.53. -  Auctores plurimi ex Theologis, & Iuristis recensentur, qui indistincte tenent, filios parvulos infidelium invitis parentibus baptizari non debere, 2.17.24. -  Auctores plurimi referuntur, qui titulum debellationis Indorum, ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam admittere nolunt, 2.14.3. -  Auctores plurimi referuntur, qui Regum Hispaniae ab imperio omnimodam exemptionem defendunt, 2.21.71. -  Auctores plurimi recensentur, qui subversiones, & mutationes Regnorum peccatis attribuunt, 2.13.53. -  Auctores plurimi referuntur, qui ex professo, vel etiam obiter agunt de historia Indiarum Occidentalium, 1.5.47. -  Auctores plurimi citantur, qui agunt de varijs idolis Indorum, 2.12.103. -  Auctores recensentur, qui plura miracula in Novo Orbe facta commemorant, 2. 5.5. -  Auctores antiqui, qui de India Orientali scripserunt, in multis fallunt, 1.2.8. -  Auctores plurimi recensentur, qui de rebus & historijs Indae Orientalis scripserunt, 1.3.47. -  Auctores recensentur, qui plura exempla & testimonia adducunt de prosperitate bellorum, & auxilijs coelestibus a Deo Catholicis datis, 2.4.38. -  Auctorum operosa nomenclatura proponitur, qui de iustitia acquisitionis Novi Orbis ex professo, vel perfunctorie tractarunt, 2.1.20. & 39. -  Auctorum verba peculiariter recensentur, qui ob defensionem Innocentium, infideles debellari posse concedunt, 2.15.5. -  Auctorum sententiae recensentur, & expenduntur, qui Indos omnino barbaros, & feros debellari, & suis imperijs spoliari posse concedunt, 2.9.26. -  Auctorum nomina, & verba recensentur qui Indis secundae classis semel ad Fidem conversis Regum Catholicorum supremam saltem dominationem concedunt, 2. 9.20. -  Auctoritas D. Pauli 1. Corinth. 5: De his qui foris sunt, multis solutionibus, & expositionibus illustratur, 2.15.46. -  D. Augustinus miram potentiam Pontificis Romani eleganter exaggerat, 2.23. 81. -  D. Augustinus eleganti paraphrasi ostendit, Regnum Christi non esse de hoc mundo, 2.23.41. -  D. Augustinus scribit, se hominibus monstrosis, oculos in pectore habentibus, praedicasse, 2.8.84. -  D. Augustin. putavit Australes regiones non habitari, & quare, 1.9.20. -  D. Augustini locus expenditur, 1.11. 23. -  D. Augustini elegantissima verba sermone 6. de verb. Domini referuntur, & perpenduntur, 2.14.28. -  D. Augustini locus in serm. 6. de puero Centurionis exponitur, 2.15.50. -  D. Augustini, Hieronymi, Ambrosij, Basilij, Bernardi, & Theophylacti loca expenduntur, temporale dominium Christi negantia, 2.23.31. -  D. Augustini, & Cypriani loca de punitione idololatrarum, qualiter accipienda, 2.14.118. -  D. Augustini, & Concilij Illiberitani loca, quae idola confringi prohibent, qualiter explicari debeant, 2.20.94. -  Augustus Caesar statim post Christum natum se Dominum appellari vetuit, & quare, 2.21.56. -  Augustus Caesar qualiter curaverit peculiarem descriptionem, & relationem totius Orbis habere, 1.7.19. -  Avis nimis peregrina, & prodigiosa Motezumae adducitur, 2.2.56. -  Avitus declamator Novum Orbem non agnovit, sed potius aperte negavit, 1.12. 72. -  Aviti elegantissima verba, quibus Alexandrum hortatur, ne novas terras ultra Oceanum quaerat, 1.12.73. -  Aurelianus Imperator, licet Ethnicus, Romani Pontificis dignitatem agnovit, 2. 22.60. -  Auris Batava proverbium unde, 2.8.33. -  Aurei Velleris Ordinis Equestris origo, 1.12.85. -  Aurum Indiae Orientalis dicebatur Parvaijm, & erat probatissimum, 1.13.33. -  Aurum Phaz, sive Ophaz, & aliae eius appellationes in Scriptura, remissive, 1. 13.41. -  Aurum esse Hispanorum Deum, Indi existimarunt, & de festis ei hac de causa a quodam Regulo Cubae factis, 3.6.8. -  Aurum retibus expiscari in Panamensi provincia publicavit Bacchalaureus Encisus, 1.6.36. & 3.5.9. -  Aurum omina scindit, & superat, 3.6. 18. -  Aurum bella, & alia plura scelera, & damna in mundum invexit ex Virgilio, & alijs Poetis, 3.6.19. -  Australis plaga sub nomine maris solet denotari in sacris Litteris, & quare, 1.8. 19. -  Australem Zonam, & gentes sub ea habitantes a nobis agnosci non posse, multi putarunt, 1.11.36. -  Australes mundi plagas aquis omnino tegi multi ex veteribus opinabantur, & quare, 1.1.19. -  Australes, & Occidentales regiones ultra Oceanum inhabitatas esse multi ex antiquis putarunt, & quare, 1.11.22. -  Austriaca familia varijs occasionibus varia regna, quibus hodie fruitur, coadunavit, 3.4.50. -  Austriaca domus, ob Religionis curam, tot meruit incrementa: & quid eius insignia significent, 1.16.93. -  Austriaca domus, & familia augeri coepit, quando Turcarum Imperium initium habuit, 1.16.83. -  Auxilium miseris denegare, turpe semper reputatum est, & talionis poena punitum, 2.13.88. -  B -  Babyloniae Reges populum Dei ex Divina providientia, & consilio captivum duxerunt, & nihilominus in eo facto peccarunt, 2.6.3. -  Bacchus in Orientalem Indiam penetravit, 1.2.17. -  Baiecetes Turcarum Imperator qualiter succensuerit expulsionem Iudaeorum per Reges Catholicos factam, 2.16.117. -  Baldi notabilis doctrina refertur circa concessionem terrarum infidelium, 2.23. 131. -  Balduinus notatur, dum iniuste damnat morem non effciendi servos eos, qui in bellis Christianorum capiuntur, 3.7.52. -  Baptismus, licet parvulis infidelium, parentibus invitis conferri non debeat: semel tamen collatus valet, & tenet, & amplius parentibus tradendi non sunt, 2.17.40. -  Baptismus est ianua, qua Ecclesiam ingredimur & Christi, & Ecclesiae membra efficimur, 2.23.22. -  Bap. Fulgosij verba expenduntur de Pontificum in Reges & Imp. potestate & auctoritate, 2.22.64. -  Baptismus a parvulis Iudaeorum, vel aliorum infidelium inter se invicem factus, validus erit, etiam si per ludum fiat, cum intentione tamen baptizandi, 2.18.57. -  Baptismum si quis omnino invitus, & coactus recipiat, an si postea metu cessante per longum tempus non contradicat, vere Christianus, & baptizatus censeri debeat, 2.18.59. -  Baptismi Character non imprimatur, ubi quis ad illum recipiendum per vim, & metum absolute compellitur, 2.17.4. -  Baptismi Sacramentum homines liberos fortius in sua libertate confirmat, 3.7. 93. -  Baptismi & aliorum Sacramentorum susceptio plura miracula in Novo Orbe causavit, & Auctores qui de eis agunt, 2.5.36. -  Barbaria Provincia, quae hodie dicitur Berberia, unde sic dicta, remissive, 2.7.4. -  Barbaries & feritas Indorum, absolutem considerata, non praebet iustum, & sufficientem titulum ad eos debellandos, & spoliandos, 2.8.1. -  Barbaries & feritas antiqua Indorum Occidentalium cuiusdam Poetae carminibus explicatur, 2.7.51. -  Barbariem, & feritatem Indorum iustum titulum praebere videri, ut bello domari, & suis imperijs privari possint, 2.7.1. -  Barbarus ita nemo est ut quasdam evidentes de Fide credenda persuasiones percipere nequeat, 2.18.70. -  Barbarus nominis etymologia, 2.7.6. -  Barbarus nomen varias habet significationes, 2.7.3. -  Barbari homines ex sententia Aristotelis, & aliorum servi sunt, & ad serviendum nati, & cogi possunt, ut prudentibus pareant, 2.7.52. -  Barbari, & impoliti hominess brutis aequi parantur, & sub eorum appellatione in Scriptura, & alijs auctoribus designantur, 2.7.13. -  Barbari nominis commune diffinitionem non inepte notat Ioan. Boterus, 2.8. 23. -  Barbari ab Alexandro victi beatiores fuerunt secundum Plutarchum, quam qui eum effugerunt, 2.7.68. -  Barbari ad historias retinendas parum idonei sunt, 1.14.93. -  Barbari proprie dicuntur, qui ingenio nimis obtuso, & fero sunt, & a naturalis rationis regulis deviant, 2.7.5. -  Barbari, ut bruta, furioso impetu ducuntur ad ea, quae appetunt, 2.7.7. -  Barbaris ex sententia Alphonsi a Castro iuste bellum infertur, si sufficienter moniti, suos errores non deponant, 2.16.4. -  Barbaris natura necessitas inest, ut a sapientioribus regantur; qui tamen Barbarorum commodis magis quam suis prospicere debent, 2.8.119. -  Barbaris cum veri homines sint, ius gentium servari debet, & dominiorum distinctio eo introducta, 2.8.9. -  Barbaros quosdam, qui ex consuetudine homines immolabant, impunitos reliquerunt Romani ex Plutarcho, 2.14.73. -  Barbaros posse ut feras venari, & occidi, quomodo, & quando intelligendum sit? 2. 8.122. -  Barbaros servos effici eorum, a quibus excoluntur, aliqui putant, 3.7.23. -  Barbaricarij dicebantur qui vestibus Phrygio more, aut pictis, & auratis utebantur, 2. 8.39. -  Barbas, & pilos non solum Indi, sed plures aliae nationes expilant, 2.8.109. -  D. Bartholomaeus Evangelium Matthaei in Indiam tulit, & Indice transtulit, 1.2. 31. -  D. Bartholomaeus praedicavit in India Citeriori, 1.1.52. -  Bartholomaeus de las Casas in saeculo manens, & postea Ordinem Praedicatorum professus & Episcopus creatus, pro Indorum libertate, & utilitate anxie laboravit, 2.1. 22. & 26. & alia de eo, verbo Chiapensis, & verb. Episcop. Chiapensis. -  Bartoli doctrina refertur, & probatur, qui Pontifici tribuit facultatem concedendi terras, & insulas infidelium, 2.23.52. -  Basilius Pontius Legionensis Augustinianus laudatur, 1.12.3. -  Fr. Basilius Pontius Legionensis qualiter tractet argumentum de Prophetis annuntiantibus conversionem Novi Orbis? 1.15.56. -  Batavi, qui hodie Hollandi dicuntur, olim nimis truces, & agrestes reputabantur, 2.8.32. -  Batavorum sex militares naves anno 1615. fretum Magallanicum transierunt, & cum nostris bis navale certamen ineuntes, primo victices, secundo victae perierunt, 1.8. 41. -  Batuecorum Hispaniae notabilis historia, 1.9.36. -  Bavariae Duces Religiosissimi, & Sedis Apostolicae devotissimi sunt, 2.22.29. -  Bellarminus Cardinalis illustrissimus seipsum retractare videtur, & in inspecta Bulla Alex. VI. plenum dominium Novi Orbis concessum esse agnoscit, 2.24.22. -  Bellarminus, & alij gravissimi Theologi, quibs terminis explicent iurisdictionem temporalem, quam Rom. Pontifex in saeculares Principes habet? 2.22.47. -  Belluae pro catulis suis defendendis usque ad mortem pugnant, 2.12.78. -  Bellum non requirit praeviam monitionem, ubi infertur Turcis, Haereticis, & alijs Fidei hostibus, 2.1.5.18. -  Bellum nunquam potest esse iustum, ubi nulla praecessit iniuria, 3.7.74. -  Bellum licet non vere probabiliter tamen ex utraque parte iustum esse potest, 3.7.76. -  Bellum ut legitimum sit, non solum iustitiam causae, sed etiam Principis licentiam, & auctoritatem requirit, 3.7.77. -  Bellum quacunque ex causa, & pia praesertim illatum, regulariter monitio praecedere debet, 2.15.16. -  Bellum, quod suscipitur pro defendendis innocentibus, & tollendis humanis sacrificijs, monitio praecedere debet, 2.15.12. -  Bellum ubi infertur pro defensione Innocentium, & immolandorum, mitissime quantum fieri potest, exercendum est, 2.15.19. -  Bellum iuste moveri potest contra eos, qui suis Principibus non obediunt, & multo magis contra rebelles Deo, 2.16.25. -  Bellum suscipientes pro defendendis innocentibus, quid ab illis recipere, aut exigere possint ex opinione Pat. Molinae 2. 15.23. -  Bellum iustum non solum infertur pro defensione propria, sed etiam pro liberandis innocentibus etiam auxilium nostrum non postulantibus, 2.1.5.9. -  Bellum, & armorum terrorem inter Indos Fidem introduxisse, qualiter intelligendum sit, 2.18.24. -  Bellum a Christianis contra Turcas licite moveri non posse, fuit haeresis Lutheri, & Erasmi, quae reprobatur, 2.1.9.37. -  Bellum, & eius damna multoties cohibere non potest Princeps ipse, qui illud incepit ex Sallust. 3.6.46. -  Bellum ex utraque parte iustum reperiri, vix possibile est, 3.7.15. & 76. -  Bellum dicitur per antiphrasim, quasi minime Bellum, & alia eius etymologia ex Cassiodoro, 3.3.25. -  Bellum punitivum proprie ad executionem imperij, & iurisdictionis spectat, & inter subditos exercetur, 214.6. -  Bellum ut sit iustum, debet esse defensivum, vindicativum aut punitivum, 2.1.4.4. -  Bellum ut iustum sit, quibus ex causis, & qua intentione inferri debeat, 2.6.52. -  Bellum recte videtur inferri Indis, qui monti, desistere nolunt a vitijs contra naturam, 2.13.2. -  Bellum pro Fide, aut contra excommunicatos qualiter fieri posse dicat Franc. Arias? 2.16.67. -  Bellum ubi iustum est, bene possunt Christiani, scandalo cessante, cum infidelibus, & pro infidelibus militare, 3.4.23. -  Bella iniusta secundum Baldum sunt manifesta latrocinia, 3.7.81. -  Bella ubi inferuntur ob bonum, & defensionem alicuius, quid defendens sumere possit, 3.7.95. -  Bella, quae iuste, & legitime inferuntur, probari debent, & ius acquistionis victoribus praebent, 2.6.50. -  Bella ob nullam omnino causam movere licere haeresis est, a multis pijs & doctis viris damnata, 2.6.49. -  Bella licita dicuntur ea, per quae victis consulitur, & pictatis, & iustitiae observatio procurator, 2.7.64. & 2.13.10. -  Bella suscipere pro terris, aut rebus inutilibus operaepretium non esse, Herodotus scribit, 1.16.111. -  Bella non nisi cum magno consilio indicenda & ineunda esse, multis probatur, 3. 2.19. -  Bella sociorum, & consoederatorum causa inita legitima sunt, 3.4.19. -  Bella, quae Reges Religionis tuendae, aut propagandae causa suscipiunt, valde pia, & laudabilia iudicantur, 2.16.63. -  Bella quemadmodum iusta censeri solent si a Deo, ita si a Pontifice praecipiantur, 2. 231.28. -  Bella semper plura damna, & calamitates adducunt, 3.6.42. -  Bella per Hispanos Indis illata ut plurimum legitima fuerunt, 218.20. -  Bella per Constantinum, & alios Christianos Principes adversus infideles non ob id solum gesta fuerunt, ut Fidem reciperent, sed ex alijs causis, quae referuntur, 2.19. 70. -  Bella ab Alexan. Magno, & Romanis ampliandi Imperij cupiditate innocentibus illata non laudantur nec laudari potuerunt a D. Augustino, & alijs, 2.8.125. -  Bella apud Romanos quibus caeremonijs denuntiarentur, remissive, 3.7.86. -  Bella iniusta, & per solam violentiam islata nullo iure probantur, neque legitimum dominium praestant, & Auctores, qui de hoc agunt, 2.6.51. -  Belli iusti, & legitimi indicti si quis ordines excedat, ad restitutionem tenetur, 3.7.82. -  Belli in ipso conflictu quae capiuntur, qualiter dividantur, 2.6.38. -  Belli propositum quod esse debeat? 2. 15.21. -  Belli contra infideles suscipiendi auctoritas maxime penes Pontificem residet, 2. 23.55. -  Belli causa ubi iusta est, pugnae exitus malus esse non potest, 3.2.23. -  Bellis iustis, & ad Dei vocationem, & exaltationem susceptis, semper ipse exitus foelices concedit, 2.4.40. -  Bellicam artem secundum naturam acquisitivam esse, Plato, Aristot. & alij Philosophi tradunt, 2.6.24. -  Bello capta capientium fiunt, etiam inspecto iure Divino, ex doctrina divi Ambrosij, 2.6.26. -  Bello capta qualiter dividantur, & plures Auctores, qui de hoc agunt, 2.6.35. -  Bello ab hostibus capta communi omnium gentium iure capientium fiunt, & plurimi Auctores qui de hoc articulo agunt, 2.6.23. -  Bello publice indicto parta an, & quando restitui debeant, si illud iniustum fuisse constiterit? 3.2.48. -  Bellorum strepitus, & strages non praestat congruum medium praedicationi, & conversioni Barbarorum, 2.8.128. -  Bellorum damna multa sunt, & graviora quamquae ex litibus privatorum oriri possunt, 3.3.24. -  Benedictionem, & promissionem dilatationis imperij factam Ecclesiae a Prophetis, posse etiam intelligi de Regibus Hispaniae, docet Didacus Valdesius, 2.2. 39. -  Benedictus AEgidius Lusitan. respondet libro Maris liberi, 2.1.51. -  Benesicia, quae Barbaris in Fidei praedicatione impenduntur, servitutis irrogatione pensanda non sunt, 3.7.91. -  Beneficio nos iuvari oportet, non decipi, 2.24.48. -  Beodos Hispane, cur ebrios appellemus? 2.8.35. -  D. Bernardus in quo laudet quemdam Eborensem Archiepiscopum? 3.8.30. -  D. Bernard. bene concedit Papae secularem iurisdictionem, monet tamen, ut eam per alios exerceat, 2.23.165. -  D. Bernard. temporalem iurisdictionem Regibus terrae relinquendam docet, & alienam a Romano Pontifice vocat, 2.23. 49. -  D. Bernardi verba expenduntur pro supremo dominio Christi in Ecclesiam translato, 2.10.21. -  D. Bernardi elegans locus pro dominio Christi perpenditur, 2. 23 93. -  D. Bernardi verba elegantissima de dignitate Pontificis, 2.23.80. -  Bezaar lapis & eius inventio, & virtus, 1.7.37. -  Blaschi Nonij de Balboa laudes, & historia, 1.5.27. -  Blasius Robles de Salzedo citatur & laudatur, 2.7.19. -  Blasphemia vera, & propria requiritur, ut infideles ob eam puniri possint, 2.14. 111. -  Blasphemia, quae in idololatria inest, qualis sit, & quod ob eam tantum infideles debellari non possint, 2.14.110. -  Blasphemiae ratione possunt Christiani infidelibus bellum indicere, 2. 13 40. -  Blasphemiae peccatum gravissimum est, & de eius poenis, 2.13.41. -  Bodini opinio damnatur, qui nunquam servitutem licitam, vel utilem esse contendit 3.7.8. Vide alia infra verbo Ioan. Bodinus. -  Boetij carmina referuntur, in quibus hominum, & belluarum discrimen apponit, 2. 7.26. -  Boetiorum ruditas, & crassities tanta olim fuit, ut in proverbium abierit, 2.8. 34. -  Bombardae, & scopleti magno terrori Indis fuerunt, 2.7.44. -  Bona non solum bonis dantur a Deo, sed malis etiam, & interdum magis quam bonis, & quare? Ex sententia D. August. 2.10. 60. -  Bona inferioris ordinis restituenda non sunt cum iactura superioris, 3.5.36. -  Bona non sunt opera, quae non innituntur Fidei fundamento, 2.10.36. -  Bona fides requiritur etiam in praescriptione immemoriali, 3.3.78. -  Bonae fidei possessor est etiam ille qui habet conscientiam dubiam, 3.3.80. -  Bonum, & rectum excedere, nullatenus licet, etiam propter salutem alterius, 2.14. 14. -  Bonum opus ut exercere, ita & iuvare bonum est, etiam si quis pro eo mercedem accipiat, 3.4.25. -  Bonifacius IIX. Magnam partem Extravag. Unam sanctam ex dictis D. Augustini, & Bernardi desumpsit, 2.23.121. -  Brachmanes Indorum Philosophi ex Iudaeis descendebant, 1. 2 24. -  Brasilia provincia qualiter a Caprali detecta, & Sanctae Crucis dicta, 1.3.32. -  Brasiliae regionis descriptio, detectio, & historia, 1.6.59. -  Brasiliae provincia appellatur Sanctae Crucis, & quare? & quam iniuste hoc nomen vulgus pro Brasilia mutaverit, 1.4. 40. -  Brasilienses, AEthiopes, & aliae gentes Orientales hodie edunt carnes humanas, 2. 14.63. -  Brasilienses conservant memoriam praedicationis Divi Thomae, 1.14.60. -  Brasiliae urbs ab Hollandis nuper intercepta, qualiter a nostris fuerit recuperata? 2.25.88. -  Brevis est, qui non dicit plus quam oportet, & inita tractatio desiderat, 1.1.4. -  Britanni, & Poloni carnes humanas edere solebant, 2. 14 62. -  Britanni prae caeteris corpora radebant, & glasto inficiebant, 2.8.111. -  Bruta animalia nihil habent rationis, aut prudentiae, ut falso quidam existimarunt, 2.7.9. -  Bruta an loqui possint, vel humanum sermonem intelligere? remissive, 2.7. 11. -  Brutis proprie non dicitur inferri vis, & iniuria, 2.7.12. -  Bulla Alexandri VI. qua Regibus Catholicis Novum Orbem concessit, ad litteram refertur, 2.24.16. -  Bullam Alexan. VI. qua Novum Orbem Regibus Catholicis donavit qui referant, & laudent, 2.24.17. -  Bullae Alexan. VI. verba nihil Sedi Apostolicae in provincijs Novi Orbis nomine feudi, vel alio reservant, 3.1.42. -  Bullae saepe expediri solent sub solo nomine Papae, quamvis Cardinales ad earum expeditionem consilium, consensum praestiterint, 2.24.100. -  Burgundiones propter Hunnorum incursiones Christo se devoverunt, 2.18.29. -  Busiris infamis habitus, & graviter ab Hercule punitus dicitur, quod hospites Iovi immolaret, 2.12.65. -  Busiris in aris, quas hospitibus paravit, mactatus fuit, ex Claudiano, 2.12.67. -  Busiris cur dicatur illaudatus, & monstris dignus apud Virgil. & Statium, 2.12.66. -  Busiridis arae adagium quid significet? 2. 12.68. -  C -  Caesarion, filius Caesaris, & Cleopatrae, in Indiam missus, 1.3.13. -  Caietanus putat nullo Scripturae loco concludi, omnem terram esse habitabilem, 1.11.24. -  Cain Adae filius materialem civitatem aedificavit, 2.8.18. -  Calamitatum, & suppliciorum imminentium Deus prius homines monet, ut resipiscant, 2.2.44. -  Calistus Remirez supremam potestatem Papae in temporalibus etiam ad infideles extendit, 2.23.62. -  Calixti III. Bullae verba expenduntur, 2. 24.37. -  Calixti III. & Nicolai V. Bullae de concessione Indiarum Orientalium Lusitanis facta referuntur, 2.24.29. -  Calumnia eorum depellitur, qui Hispaniae Reges avaritiae notant, 1.16.99. -  Calumnias excitat virtus, & a viris probis contemnendae sunt, 1.6.39. -  Cancellaria, & Metropolis insulae sancti Dominici quid comprehendat, 1.6.18. -  Cancellariae Limensis districtus, 1.6.49. -  Changiocham Tartarorum Regi, & exercitui eius dicitur mare miraculosum novem pedum transitum aperuisse, 2.4.34. -  Canibales, & Caribes Indi, prae alijs, humanis carnibus vescebantur, 2.12.35. & 38. -  Canibalorum insulae quae, & cur ita dictae 1.6.15. -  Cantic. cap. 4. de Austro perslante, & aromatibus fluentibus, intelligitur de conversione Indorum, 2.2.34. -  Cantic. cap. 8. vers. 8: Soror nostra parvula est, &c. explicatur, & ad gentes Novi Orbis recens conversas accommodatur, 1.15.37. -  Cap. licet 18. de regular. & cap. duae sunt 19. q. 2. expenduntur, 2.3.35. -  Cap. contra Christianos de haeret. lib. 6. expenditur, & illustratur, 2.18.55. -  Cap. ego Ludovicus dist. 63. exponitur, 2.22.38. -  Cap. debet, & cap. vult, 23. q. 4. ubi D. Augustinus docet, malos esse prohibendos a malo, & cogendos ad bonum, qualiter sit explicandum? 2.18.39. -  Cap. vides, 23. q. 6. & cap. quid facit, 23. q. 4. & alia similia expenduntur, 2.16.104. -  Cap. in Archiepiscopatu de raptorib. explicatur, 2.15.40. -  Cap. iam vero, 23. q. 6. illustratur, 2.18. 47. -  Cap. dispar. 23. q. 8. inducitur, & expenditur pro iustitia belli contra infideles, qui Fidem sibi praedicatam recipere nolunt, 2. 18.80. -  Cap. dispar. 23. q. 8. explicatur, 2.19.35. 38. & 41. -  Cap. dispar. 23. q. 8. & cap. militare, 23. q. 1. exornantur, 2.6.53. -  Cap. audacter, 18.8. q. 1. & cap. ex merito, 6. q. 1. exornantur, 2.11.15. -  Cap. quid in omnibus, 32. q. 7. expenditur, 2.10.29. -  Cap. quaeritur 22. q. 2. & cap. si nulla 23. q. 8. expenduntur, 2.18.5. -  Cap. ad Fidem 23. q. 1. cap. si sinceri, dist. 46. & cap. sicut de Iudaeis, perpenduntur, & illustrantur, 2. 17 6. -  Cap. qui nos 23. q. 1. cap. 1.23. q. 6. cap. displicet 24. q. 3. ubi D. Augustin. agit de coactione D. Pauli, perpenduntur & exornantur, 2.16.102. -  Cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet, 23. q. 4. in quibus D. Augustinus de differentia status, & potestatis Ecclesiae, ponderantur, & illustrantur, 2.16.84. & seqq. -  Cap. displicet, 23. q. 4. & cap. 1.23. q. 6. expenduntur, 2.16.96. -  Cap. de Iudaeis 45. dist. & alia Conciliorum decreta, quae Iudaeos invitos baptizari vetant, commemorantur, 2.17.8. -  Cap. de Iudaeis 45. dist. perpenditur, & illustratur, 2.18.54. -  Cap. de Iudaeis, vers. Qui autem, 45. dist. expenditur, 3.5.9. -  Cap. 1. dist. 7. & Exodi auctoritas, cap. 12. Ponderatur, 3.7.30. -  Cap. noli 23. q. 1. ponderatur, & illustratur, 3.7.39. -  Cap. quidam autem 45. dist. explicatur, 2.17.49. -  Cap. solitae de maiorit. & obed. exornatur, 2.11.30. -  Cap. solitae de maioritate, & obed., & Lucae 22: Ecce duo gladij, expenduntur, 2.21. 16. & 40. -  Cap. solitae de maiorit. & obed. explicatur, 2.23.117. -  Cap. solitae de maior. & obed. cap. per venerabilem, cap. causam quae, qui filij sint legit. cap. novit de iudic. & cap. tuam de ordin. cognit. cap. si duobus, §. denique de appellat. perpenduntur, 2.23.45. -  Cap. per venerabilem, qui filij sint legit. ponderatur, & illustratur, 2.23.118. -  Cap. per venerabilem, vers. Quod autem, qui filij sint legit. expenditur, & illustratur, 2.24.73. -  Cap. offerebatur, 32. q. 7. exponitut, 2. 20.40. -  Cap. si Ecclesia, cap. duo ista, 23. q. 4. & cap. quod sicut de elect. explicantur, 2.16. 29. -  Cap. 1.1. dist. explicatur, 2.20.71. & 75. -  Cap. maiores de baptism. ponderatur, & illustratur, 2.19.59. -  Cap. ult. 23. q. 2. exornatur, 2.20.59. -  Cap. Episcopus nullum de consecrat. dist. 1. illustratur, 2.20.6. -  Cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet. 23. q. 4. vera expositione donantur, 2.19.43. & 53. -  Cap. si non ex Fidei, 23. q. 4. expenditur ubi D. Gregorius valde commendat bella a Gennadio pro Religione dilatanda suscepta, 2.16.78. -  Cap. convenior 23. q. 8. cap. inter haec, 33. q. 2. cap. imperium, dist. 10. expenduntur, 2.27.47. -  Cap. 1. dist. 21. cap. omnes 22. dist. & alia similia expenduntur, 2.23.116. -  Cap. si non ex Fidei 23. q. 4. vera explicatione donatur, 2.19.32. -  Cap. quo iure, & cap. quoniam 8. dist. expenduntur, 2.23.43. -  Cap. in memoriam, 3. dist. cap. 2. dist. 10. cap. generali 25. q. 1. expenduntur, 2.22. 36. -  Cap. cum ad unum, & cap. duo sunt, dist. 96. & cap. nos si incompetenter, 2. q. 7. ponderantur, & illustrantur, 2.23.44. -  Cap. turbatur, 1. q. 1. explicatur, 2.13. 72. -  Cap. remittuntur, vers. Per scientes, 23. q. 3. expenditur, & illustratur, & cap. sequent. num. 26.2.10.70. -  Cap. charitas 5. de poenit. dist. 5. explicatur & exornatur, 2.13.83. -  Cap. ea vindicta, cap. mali 23. q. 4. & cap. -  Dominus noster 23. q. 2. expenduntur, & illustrantur, 2.13.46. -  Cap. Dominus noster 23. q. 2. expenditur & illustratur, 2.2.26. -  Cap. Dominus noster 23. q. 2. expenditur, 3.4.15. -  Cap. Dominus 23. q. 2. explicatur, & illustratur, 2.6.55. -  Cap. flagitia 32. q. 7. expenditur, 2.13. 11. -  Cap. si non audieris 23. q. 5. explicatur, 2.13.34. -  Cap. fortitudo, cap. non inferenda 23. q. 3. exornantur, 2.3.15. -  Cap. qui vult, & cap. non invenitur, 23. 3. illustrantur, 2.1.13.27. -  Cap. qui potest 23. q. 5. perpenditur, 2. 13.17. -  Cap si de rebus, & cap. quemadmodum 23. q. 3. exponuntur, & exornantur, 2. 13 53. -  Cap. si de rebus 23. q. 3. vera interpretatione donatur, 2.11.46. -  Cap. si de rebus, & cap. quemadmodum 23. q. 3. expenditur, & exornatur, 2.10. 26. -  Cap. non est, & cap. Regum officium, 23. q. 5. illustratur, 2.13.21. -  Cap. si is qui 23. q. 4. illustratur, 2.13. 48. -  Cap. non frustra, & cap. Regnum 23. q. 2. explicantur, 2.10.68. -  Cap. in apibus 7. q. 1. vera expositione donatur, 2.21.58. -  Cap. futuram 12. q. 1. & cap. in apibus, 7. q. 1. expenduntur, 2.21.25. -  Cap. omne 28. q. 1. & cap. quoniam omne, & cap. ultimo de prescrip. explicantur, 2.11.54. -  Cap. schismatici 23. q. 6. explicatur, 2. 19.55. -  Cap. novit de iudicijs historia, & explicatio remissive, 2.23.171. -  Cap. Adrianus, dist. 63 exponitur, 2.22. 34. Et falsam historiam continere ostenditur, num 39. -  Cap. vides 23. q. 6. & cap. quid faciet. 23. q. 4. explicantur, 2.19.64. -  Cap. Princeps 23. q. 5. & similia exornantur, 2.25.6. -  Cap. si quis praepropera, dist. 50. expenditur, 2.3.40. -  Cap. veniens de praescrip. & l. si mulier, §. fin. de eo quod met. caus. cum similibus explicantur, 3.1.54. & 61. -  Cap. post electionem de concess. praeben. explicatur, 3.1.57. -  Cap. indecorum de aetat. & qualit. ordin. illustratur, 2.7.87. -  Cap. per venerabilem qui filij sint legit. expenditur, 3.2.26. -  Cap. 1.23. q. 8. & cap. pudenda 24. q. 1. expenduntur, 3.5.30. -  Cap. quanto de divortijs expenditur, & illustratur, 3.5.11. -  Cap. his itaque 6. dist. explicatur, 2.11. 17. -  Cap. quia propter, vers. Nisi, de elect. exornatur, 2.3.9. -  Cap. Abbate sane de re iudic. lib. 6. expenditur, & illustratur, 2.23.135. -  Cap. in novo 21. dist. illustratur, 1.14.25. -  Cap. cum ex iniuncto 12. de haeretic. explicatur, 2.3.7. & 3.7. -  Cap. ita Dominus 19. dist. & cap. fundamenta de elect. in 6. exornantur, 1.14.10. -  Cap. 17. Actor. Apost exponitur, & illustratur, 1.9.3. -  Captivitas etiam citra belli causam exerceri posse videtur, 3.7.17. -  Captivitatem iustam etiam ex iniustis bellis oriri posse putat Menchaca, 3.7.12. Contrarium, num. 75. -  Captivi in sepulchris virorum fortium a Romanis necari solebant, 2.14.80. -  Captivi Christiani possunt licite fugere a Saracenis, a quibus iniuste capti sunt: & secum bona eorum adsportare, 2.11.45. -  Captum ab hostibus possum etiam invitum redimere, & debet contractum servare, 2.13.97. -  Cardinalis Baronius Monarchiam spiritualem Regum Siciliae vehementer execratur, 3.1.76. -  Cardinalis Baronij scriptis contra Monarchiam Siculam plures satisfaciunt, & Regijs edictis intercipi iussa sunt, 3.1.77. -  Cardinales unde dicti? & alia de eorum origine, & dignitate remissive, 3.2. 28. -  Cardinalium consilium, ut Papa necessario petere debeat, nulla consuetudine induci potest, & quare? 2.24.103. -  Cardinalium prudentia, & in omni scientia peritia commendatur, 3.2.27. -  Caretae Reguli Terraefirmae notabile dictum, 2.4.76. -  Caribes, Canibales, Chichimeci, & Chontales omnium ferissimi, & barbarissimi sunt, 2.7.41. -  Carmina quaedam, Indiarum Orientalium inquisitionem suadentia, Vlyssipone confecta sunt, antiquitatem simulantia, 1. 12.101. -  Carmina Sibyllae, & Sedulij Paschalis in detestationem idololatriae, 1.12.120. -  Carnes humanas palato gratissimas dicebant Brasilij, & querebantur quod baptizatorum non tanti saporis essent, 2.14. 64. -  Carnibus quibuslibet vesci magis ferarum quam hominum esse, dicebat Pythagoras, 1.12.45. -  Carnibus humanis, obsidionum necessitate urgente, plures gentes usae sunt, 2.12.49. -  Carnium humanarum convivia plures gentes exercuerunt. 2.14.61. -  Carnium humanarum esum nullis necessitatis praetextu excusari posse, tradit Valerius Maximus, 2.12.50. -  Carolus Magnus qua de causa Longobardis bellum intulerit, 2. 19 71. -  Carolus Magnus plura bella movit adversus infideles idololatras hortatu Adriani Romani Pontificis, 2.16.110. -  Caroli Magni historia mirabilis, dum fossam ex Rheno in Ararim facere voluit, 1.8. 60. -  Carolus V. Imperator. Licentiato Figueroae, & alijs, plurimum Indorum causas, & patrocinium commendavit, 3.6.31. -  Carolus V. Imper. cur. symbolum columnarum Herculis cum inscriptione, Plus ultra assumpserit. 1.4.43. -  Carol. V. Imper. multa pro salute, libertate & conversione Indorum pijssime sanxit, 2.8.78. -  Caroli V. epitaphia, 1.4.49. -  Caroli V. Imper. protestatio de exemptione Regni Hispaniae ab Imperio tuenda, 2.21.74. -  Caroli V. virtus, & Religio eius fortunam prosperam fecerunt, 1.4.48. -  Caroli V. laudes, & egregia facinora remissive, 1.4.50. -  Caroli V. Imperator. symbolum, & praestantius trophaeum ex detectione Novi Orbis, 1.16.65. -  Caroli V. Imperator. temporibus multis modis & poenis Indorum libertati consultum fuit, 3.7.58. -  Caroli V. Imperator. epistola quaedam ad Reges & gentes Novi Orbis missa perpenditur, 1.14.96. -  Carolum V. Imperator. totius mundi imperium consequi potuisse, si oblata sibi occasione uti sciret, Campanela testatur, 3. 4.52. -  Carolinae insulae Indi qualiter infantes suis idolis sacrificarent? 2.12.57. -  Carpocrationarum, sive Gnosticorum Haereticorum nefanda flagitia, 2.14.5. -  Carthaginenses, & generaliter reliqui Africani qualiter filios suos Saturno Immolarent? 2.14.76. -  Carthaginenses olim per Atlanticum navigasse dicuntur, 1.12.28. -  Cassaneus videtur agnoscere praecedentiam Regum Hispaniae, 1.16.49. -  Caspiae, & caucasiae portae, & famigeratum illarum opus, 1.8.77. -  Castellus a Bobadilla tribuit victorias Hispanorum in Novo Orbe militari eorum disciplinae, 2.4.59. -  Casus ubi accidit a Principe non praevisus, omnia, quae ipse posset facere, potest is qui eius vices habet, 2.24.56. -  Cataphrigarum haereticorum Eucharistia ex farina infantium sanguine mixta, conficiebatur, 2.12.92. -  Catholica dicta est Ecclesia Dei ab ipsis Apostolis, & quid hoc nomen significet? 1.14.47. -  Catholicus esse debet, qui multitudini praeficiatur, 3.5.20. -  Catholici videntur licite auferre posse bona infidelium, 2.10.24. -  Catholici Reges Ferdinan. & Elisabeth qualiter Roman. Pontific. certiorem fecerint detectionis Novi Orbis, & illius conversionem & conquisitionem expostulaverint? 2.24.14. -  Catholicorum titulus quando ab Ecclesia Hispaniae Regibus dari coeperit? 2. 25.27. -  Catonis disthica, quae circumferuntur, cuius fuerint? 2.12.72. -  Causa Dei non debet esse peioris conditionis, quam hominum, 2.16.26. -  Causa iustior, & potentior praevalet, & attendi debet, 3.6.102. -  Causa pugnandi si bona est, pugnae exitus malus esse non potest, 2 4.42. -  Causa, quae prodest, ubi concurrit cum ea, quae nocet, illa attendi debet, non haec, 3.6.103. -  Causa ubi requiritur tanquam fundamentum iurisdicationis, necessario discuti, & praecedere debet, 2.24.3. -  Causa confirmans ubi supervenit, actus initio nullus convalidatur, 3.4.47. -  Causae plurimae, & urgentissimae intervenerunt ad concedendam conquisitionem Novi Orbis, 2.24.11. -  Censurarum rigor, & vigor abrogari, & enervari solet per contrariam consuetudinem, 2.25.77. -  Cessante causa non cessat effectus, quando dispositio effectum suum iam sortita fuit, 3.2.57. -  Centenaria praescriptio est potentior quam immemoralis, 3.3.73. -  Cham cur effectus fuerit servus fratrum suorum? 2.7.59. -  Cham cur destitutus fuerit paterna benedictione: & Chanaam eius filius cur maledictus? 1.10.47. -  Charitas est proprium Christianorum bonum, 2.16.30. -  Charitas perfecta foras mittit timorem; 2.17.69. -  Charitas unicuique secundum eius conditionem est impendenda, 2.11.8. -  Charitas, quae erga proximum haberi videtur, etiam Iudaeis, & infidelibus impendenda est, 2.9.73. -  Charitas aurum optimum, Dei Verbum argentum praestantissimum, 3.6.15. -  Charitas nulla maior Indis barbaris impendi potuit, quam illos ad bonos mores & Fidem convertere, & Christianis Rectoribus gubernare, 2.. 74. -  Chiapa provincia, eius descriptio, 1. 6.28. -  Chiapensis Episcopus reprehenditur a Petro Malferito, 3.1.17. & alia de eo infra verb. Episcop. Chiapensis. -  Chichimeci, Caribes & Canibales Indi saepe debellari, servi fieri iussi sunt, 3.4.7. -  Chile in Regno in Valle Cauten repertae sunt figurae aquilarum bicipitum, 1.12. 97. & 102. -  Chilensis Regni descriptio, & Cancellaria, & incolarum robur, & superbia, 1.6. 60. -  Chilenses Indos iuste hodie bello comprimi, & servos fieri posse, multi opinantur, & quid circa hoc diversis temporibus ordinatum fuerit? 3.4.8. & 12. -  Chilenses quo pacto potuerint effigiare aquilas bicipites? 1.12.102. -  Christiana professio non ideo bona, & divina esse desinit, quod aliqui inter Christianos vitiosi, & peccatores existant, 2. 3.58. -  Christiani Scriptores non deberent opinionem Hostiensis veneno afficere, 2. 11.3. -  Christiani quomodo servos possidere, eisque uti debeant, ex Divo Augustino, 3. 7.45. -  Christiani a Christianis in bellis quantumvis iustis capti ex generali consuetudine servi non fiunt, 3.7.51. -  Christiani labores, & iniurias, quae Indis inferuntur, potius in se suscipere, quam in illis permittere deberent, 3.8.17. -  Christiani nullum peccatum committunt, infideles in bello iusto adiuvando, 3.4.24. -  Christiani regulariter se infidelium actibus, & bellis immiscere non debent, 3. 4.20. -  Christiani sancti Thomae in India quales? 1.2.43. -  Christiani, praecipue Pontifices, & Reges debent Dei honorem tueri, 2.13.43. -  Christiani etiam cum iustis bellis operam navant, mites, & temperati esse debent, 3.6.23. -  Christianorum foex quod facit, non est spectandum, sed quod boni Christiani, ex Divo August. 3.6.104. -  Christianos quosdam accusat D. Paulus quod simul cum Christo idola colerent, 2. 14.108. -  Christophorus Columbus & socij quot, & quantos labores ope Divina superaverint in detectione Novi Orbis, 2.3.24. -  Christophorus Columbus, ut insulas, sic etiam continentem Novi Orbis primus aperuit, 1.47. -  Christophorus Columbus habuit in somno mirandam visionem de brevi conspectu terrae Novi Orbis, 2.3.25. -  Christophorus Columbus ubi primum detexit insulam Hispaniolam, Ophiram se reperisse iactabat, 1.13.5. -  Christophori Columbi pia oratio, & protestatio, ubi primam Novi Orbis insulam detexit, 1.16.101. -  Christophori Columbi cum Fr. Builo Catelano contentio, super modo, quo Indos adigi conveniebat, 3.6.59. -  Christophori Columbi constantia in proponenda, & exequenda navigatione, & detectione Novi Orbis, miraculum ingens a plurimis iudicatur, 2.4. 30. -  Christophoro Columbo quid primum Reges Catholici circa Indorum curam dederint in mandatis? 3.4.28. -  Christophorum Columbum ad detegendum Novum Orbem Divinam spem, & impulsum sive inspirationem habuisse ex testimonijs Bozij, & aliorum late probatur; & quod fuit ad hoc afflatus, & electus a Deo, 2.3.23. & 31. -  Christoph. Columbus Vide alia infra verbo Columbus. -  Christus Dominus plurimos sua trium annorum praedicatione convertit, 1.14.5. -  Christus Dominus, D. Paulus, & alij suam missionem, & praedicationem ex miraculis comprobabant, 2.3.38. -  Christus Dominus in coelum ascensurus pedum vestigia petrae impressa reliquit, 1. 14.62. -  Christus mortuus est, ut filios Dei dispersos congregaret in unum, 1.15.53. -  Christus ascendens in coelum praeceptum propagandi Evangelij tanquam ultimum & omnino servandum, & implendum Apostolis iniunxit, 2.16.35. -  Christus Regnum suum temporale Ecclesiae, & Pontifici communicavit, 2.23. 104. -  Christus, & Ecclesia unum corpus, & unam vocem constituunt, & insignis ad id D. Augustini locus, 2.23.108. -  Christus Dominus in quantum homo, non habuit temporalem totius mundi dominationem ex communi multorum sententia, 2.23.25. qui referuntur, numer. 30. -  Christus Beato Petro terreni simul, & coelestis Regni iura concessit, 2.11. 29. -  Christus in quantum homo an, & qualiter omnipotens dici potuerit? 2.23.102. -  Christus paupertatem in se, & Apostolis affectavit, & ea sola mundum vincere voluit, 2.23.152. -  Christus iussit, tributa Caesari solvi, Principibus obediri, & materiali gladio uti noluit, 2.23.39. -  Christus Lucae 12. cur noluerit esse iudex inter fratres de haereditate certantes? 2.23.150. -  Christus noluit exercere officium divisoris inter fratres, 2.23.27. -  Christus Dominus omnium creaturarum Rex constitutus fuit, 2.10.14. -  Christus Dominus aliquibus in casibus temporalem iurisdictionem exercuit, 2.23. 147. -  Christus, se Regem appellari, saepe passus est, 2.23.149. -  Christus post resurrectionem magis plene, & absolute vocari potuit Dominus temporalis totius mundi, 2.23.158. -  Christus ut homo ex sententia magis vera, & probabili saltem habuit dominium excellentiae ex dono unionis sibi a Patre concessum, 2.23.91. -  Christus Dominus quanta diligentia miserit D. Thomam, & Bartholomaeum, ad praedicandum Indis Orientalibus, 2.8. 74. -  Christus non venit iudicare, sed salvare mundum, 2.14.38. -  Christus, & Apostoli paucarum rerum dominium habuisse dicuntur, 2.23. 29. -  Christus post Resurrectionem D. Petro Clavium potestatem, & Ecclesiae ovium curam commisit, 2.23.159. -  Christus Dominus non abstulit dominia hominum, etiam peccatorum, & tyrannorum, 2.23.38. -  Christus non transtulit in Ecclesiam, & eius Vicarium ea, quae sibi excellenter, sive eminenter concessa fuerunt, 2.23. 35. -  Christus Dominus Petro, & eius successoribus gentibusque fidelibus sui Sacerdotij, & Imperij potestatem communicavit, 2.10.16. -  Christus Dominus, Apostoli, & D. Vincent. Ferrer. una lingua loquentes a varijs diversarum linguarum populis intelligebantur: & idem accidit aliquibus Concionatoribus Novi Orbis, 2.5.10. -  Christum in quantum hominem temporale dominium habuisse, verius est, quamvis eo uti noluerit, 2.23.146. -  Christum etiam in quantum hominem totius Orbis temporale dominium habuisse, plurimi ex Sanctis Patribus generaliter & magis communiter docent, 2. 23.89. -  Christi lex, & Fides in mansuetudine, & suavitate praedicationis differt a lege Mahometi, 2.17.74. & verba Divi Vincentij circa hoc, num. 78. -  Christi, & Ecclesiae idem est Regnum, 2. 23.105. -  Christi praeceptum de Fide vbique praedicanda quomodo implendum sit? 2.16. 12. -  Christi Domini foelicissimus adventus plurima bona mundo attulit, & Sibyllae carmina de hoc, 1.11.46. -  Christi post adventum idololatriam cessaturam, omnes fere Prophetae praenuntiarunt, quorum plura loca expenduntur, 2. 13.35. -  Christi post adventum omnis Principatus & iurisdictio ad fideles transferri coepit, 2.10.13. -  Christi dominatio temporalis non solum creationis, verum & redemptionis titulo nititur, 2.23.103. -  Christi legem annuntiantes charitate niti debent, 2.17.68. -  Christi omnis actio nostra est institutio, 2.17.45. -  Christi Fidem in Novo Orbe iam olim praedicatam plures affirmant, 1.14.1. & 3. -  Christi promissiones Apostolis factae etiam in eorum successoribus verificari possunt secundum Augustin. 1.14.89. -  Christi mortem doluisse, & sub Panis nomine daemones Gentibus annuntiasse, ex notabili historia Plutarchi, & aliorum, 1.14. 42. -  Christi vaticinium de consummatione ventura post universalem Evangelij praedicationem, plurimi exponunt de excidio & consummatione materialis Ierusalem, 1.14.12. -  Christo omnia subiecit Pater, praeter se ipsum, ex D. Paulo 1. Corinth. 5.2.23. 99. -  Christo ut homini excellens quoddam dominium temporale quidam ex dono, sive virtute unionis attribuunt, 2.23. 34. -  D. Chrysostomi verba expenduntur, quibus super omnia curandam esse infidelium conversionem, enixe suadet, 2.16.34. & 36. -  D. Chrysostomi elegantia verba circa immunitatem legatorum expenduntur, 2. 20.28. -  D. Chrysostomus sibi contrarius videtur in tempore, quo universalis Evangelij praedicatio implenda est, 1.14.72. -  D. Chrysost. locus de signis boni Praedicatoris, 2.17.98. -  Chuquiabo urbs, alio nomine la Paz, describitur, 1.6.57. -  Chus apud Hebraeos, quas regiones comprehendat? 1.15.55. -  Chus filius primogenitus Cham fuit nigerrimus, & AEthiopum auctor, 1.10.48. -  Cicadae semper manent in loco ubi natae sunt, & de adagio: Cicadis operti, quid significet, 1.9.26. -  Ciceronis, Ovidij, Virgilij, & Pauli Orosij elegantissima loca expenduntur, littorum commune refugium, & hospitalitatatis officium iuri naturali tribuentia, 2. 20.37. -  Ciceronis, Suetonij, & Senecae loca explicantur, & emendantur, 1.13.39. -  Ciceronis locus expenditur, ubi hominum & belluarum discrimen eleganter proponit, 2.7.22. -  Ciceronis locus libro ult. de finibus emendatu, 2.13.86. -  Cimmerij populi, & Cimmeriae tenebrae, 1.1.71. -  Cineas qualiter Pyrrhum, bella iniusta sola inani gloria moventem, dissuaserit, 2 6. 59. -  Cinis ad torrentis modum fluxit in Arequipa, 1.7.73. -  Circuncelliones vocat Augustinus eos, qui passim infidelium idola frangunt, 2.20. 90. -  Civis unus non habet potestatem puniendi alium, quamvis vitiosum, 2.1.4.8. -  Classes plures mittuntur ad indias Novi Orbis, & quare? 1.15.59. -  Clavium traditio est signum pleni, & absoluti dominij, 2.23.125. -  Clausula testamenti Elisabethae Reginae Catholicae, de Indorum conversione, & tuitione enixe agens, refertur, 3.6.30. -  Clausula, Ex certa scientia quid praesupponat, & operetur in Bullis Pontificum, 2. 24.105. -  Clausula, De plenitudine potestatis, nunquam uti solet Pontifex, nisi cum causae cognitione, & plena negotij informatione, 2. 24.106. -  Clavus ferreus quo pacto pervenire potuerit ad fodinas Caxatambi, & lapidibus eorum includi? 1.12.105. -  Clavus ferreus antiquus repertus lapidi cuidam iuclusus dicitur in argentis fodinis de Caxatambo, 1.12.98. & 105. -  Clemens IIX. Indos tanquam tenellos Fidei palmites suavi mansuetudinis imbre rigari praecipit, 3.7.55. -  D. Clemens Romanus sub mundis trans Oceanum, Antipodes significare voluit, secundum Originem, 1.12.74. -  D. Clementis Romani verba de mundis, qui sunt trans Oceanum, multi pro Novo Orbe accipiunt, 1.12.65. Et respondetur, num. 74. -  D. Clementis Alexandrini elegans locus expenditur, 2.14.42. & alter num. 45. -  Clementis Alexand. insignis locus expenditur, 1.14.21. -  Clementis Alexand. elegans locus ad suadendam Christianorum mansuetudinem ponderatur, 3.6.24. -  D. Clementis epistolae ad Corinthios auctoritas, 1.12.66. -  Cleopatra ab Augusto fugiens voluit aperire fossam sive Euripum mari Rubris, 1. 8.71. -  Cloacarum Vrbis Romae opus ingens, & admirandum, 1.8.78. -  Coactio infidelium ad Fidem, Christianae Religioni adversatur, 2.17.48. -  Coactio infidelium ad Fidem, etiam si vi indirecta fiat, reprobata est, 2.19. 65 -  Coactio indirecta ad Fidem non est per se & intrinsece mala, 2.18.22. -  Cogi quodammodo dicitur, qui importunis precibus suadetur, 2.19.59. -  Coloris, & Crispaturae AEthiopum causam Soli tribuit Theodectes, 1.10.43. -  Coloris Indorum, & AEthiopum causae, 1.10.39. -  Coloris hominum causas non pendere ex temperie soli, aut coeli, sed ex habitudine aut similitudine parentum, multi opinantur, & quibus rationibus, 1.10.45. -  Colossus Rhodius Christi adventu dissipatus fuit, 2.13.37. -  Columbus cum primitijs insularum, quas detegit, ad Reges Catholicos, redijt, 1.5. 21. -  Columbus a Regibus Catholicis honoratur, & remuneratur, 1.5.22. -  Columbus putavit Paradisum voluptatis in Novo Orbe inveniri, 1.7.7. -  Columbus graviter reprehensus fuit a Regibus Catholicis, quod Indos quosdam tanquam servos in Hispaniam misit, 3.7.57. -  Columbus plures insulas detegit, & pro Hispaniae Regibus possessionem earum apprehendit, 1.5.20. -  Columbus repetit navigationem in Indiam, & plures alias insulas detegit, & eius obitus, 1.5.24. -  Columbus a quodam hospite, naufragium passo, Novi Orbis notitiam accepisse dicitur, 1.5.6. -  Columbus qualiter Angliae, Lusitaniae, & Castellae Reges adierit pro detectione Novi Orbis, 1.5.14. -  Columbus tandem a Regibus Catholicis ad Orbem Novum inquirendum mandatur, & de eius classi, & commeatu, 1.5. 15. -  Columbus quibus argumentis ductus fuerit ad detegendum Novum Orbem? 1.5.5. -  Columbum Senecae auctoritate inter alia ductum, ad Novum Orbem, quaerendum multi opinantur, 1.12.68. -  Columbi prima laus in detectione Novi Orbis, & eius patria, & mores, 1.5.4. -  Columbi historia de ovo apud convivas, 1.5.25. -  Columbi prima navigatio, & eius labores, & effectus, 1.5.19. -  Columbi inventoris Novi Orbis mentionem reperiri apud Isaiam affirmat Thom. Bozius, 1.15.42. -  Columbus vide alia sup. verb. Christophorus. -  Comes Lemorum excellentissimus laudatur, & eximia eius cura in petendis descriptionibus, & relationibus Novi Orbis, 1.7. 17. -  Commendas Indorum, qua ratione continuandas censuerit Fr. Alphonsus a Castro, 1.3.34. -  Commercia, & armorum transportatio cum Barbaris, & infidelibis prohibentur, ubi aliquod damnum timetur, 2.25.69. -  Commercia innoxia qui negant, iure gentium inspecto, puniri possunt, 2.20.34. -  Commercia cum Indis infidelibus bona fide, & secundum iuris naturalis principia institui, qualiter Regis nostri curarunt? 2. 20.52. -  Commercia, ut inter homines diversarum nationum essent, Deus non omnia ubique nasci permisit, ex D. Chrysostom. 2. 20.54. -  Commercium de iure gentium inter omnes commune esse videtur, 2.25.38. -  Commercium non est commune, ubi ab alijs prius legitime praeventum est, 2.25.63. -  Commerciorum, & hospitalitatis usus summopere conducit ad Fidem propagandam, 2.20.46. -  Communio semper rixas & discordias producit, 2.6.70. & 73. & 2.25.55. -  Communionis Sacramentalis privatio, quae poena olim esset, remissive, 2.16. 92. -  Communionem rerum omnium, qui in Republica utilem esse putant, reprehenduntur, 2.25.61. -  Concesso aliquo negotio, non solum necessaria & praecisa concedi videntur, sed & quae ad illud commodius, vel facilius exequendum conducunt, 3.1.34. & 36. -  Concilium Basiliense an fuerit approbatum, 2.20.8. -  Concilium Basiliense quid statuerit circa Iudaeos cogendos ad audiendam praedicationem Fidei, 2.20.7. -  Concilium Illiberitanum exponitur, 2. 14.94. -  Concilij Illiberitani locus expenditur, ubi martyrij palmam eis denegat, qui occiduntur propter subversionem Idolorum, 2. 20.91. -  Concilij Illiberitani, & Carthaginensis Canones referuntur de tollendis & dividendis templis, & Idolis Paganorum, 2. 20 89. -  Concilij Trident. sess. 6. de iustific. canon. 7. exponitur, 2.11.51. -  Concilij Arausicani locus expenditur, 2. 10.34. -  Concilium Toletanum 17. cap. 8. agens de baptismo parvulorum, ex nostris, servis, vel ancillis natorum, expenditur, 2.17. 35. -  Concilium Toletanum, quod induxit iuramentum de Iudaeis expellendis, a multis laudatur, 2.16.115. -  Concilio Toletano IV. factum Sisebuti circa conversionem Iudaeorum reprobanti, ipsum Sisebutum intersuisse, docet Episcopus Palentinus qui reprobatur, 2.19. 82. -  Concionatores Indorum eis aperire debent prophetias, quae eorum conversionem ab antiquo praedixerunt, 1.15.64. -  Conditionem victoriae, & spoliationis hostium expectare, nullam turpitudinem continet, 2.23.134. -  Confessionis peccatorum praeceptum ex eo colligit Ecclesia, quod Christus potestatem peccata remittendi Apostolis dedit, 2.20.14. -  Conquisitores Novi Orbis semper pacti sunt, provincias a se detectas & subiugatas Ragum Hispaniae Imperio, veluti eorum procuratores, acquisituros, 2.6. 30. -  Consensus superveniens purgat metum, aut tyrannidem praecedentem, 3.4.35. -  Consequens qui vult, vult & antecedens, 2.20.13. -  Consequentia haec non semper valet: Hoc potuit Christus in quantum homo, ergo & eius Vicarius, 2.23.36. -  Consequenti concesso tam in spiritualibus, quam in temporalibus actionibus ea omnia concessa videntur, sine quibus ad illud perveniri non potest, 2.16.53. -  Consilia, & Consiliarij Regum Hispaniae alia totius Orbis excedunt, 3.2.7. -  Consilia, & Consliarij Principum, & plura de eorum necessitate, utilitate, dignitate & qualitate remissive, 3.5. -  Consilium Regium Indiarum semper Indorum damnis, & opressionibus obviam ire curavit, 3.6.39. -  Consilium peritorum in omni re gravi, & dubia sumendum esse, multis iuribus comprobatur, 3.2.4. -  Consilij utilitas magna, 3.2.10. -  Consilio maturo legitime facta, postea in dubium vocari non debent, quia ex eo resultat veluti exceptio rei iudicatae, 3.2. 41. -  Constantinus Magnus unum ex clavis Crucis Christi in fraeno equi sui posuit, 2. 17.88. -  Constantin. Magnus Imperator cur ensem resignaverit in manibus Pontificis, 2. 10.18. -  Constantinus, & alij Imperatores pluribus praemijs, & poenis, infidelibus ad Fidem profitendam adduxerunt, 2.16. 108. -  Constantini Magni Imperatoris conversio ob belli causam facta fuit, 2.18.31. -  Constantini Augusti donatio Ecclesiae facta pluribus comprobatur, 2. 22 5. -  Constitutiones Nicolai III. & Gregorij XIII. expenduntur, quae certis diebus Iudaeos ad Fidei praedicationem audiendam convenire praecipiunt, 2.20.5. -  Consuetudo immemorabilis, ut terrae zerbidae fiant occupantium servari debet, 2.6.100. -  Consuetudo decennalis est interpretativa legum, privilegiorum, & scripturarum, 3.1.25. -  Consuetudo etíam irrationabiliter, & cum peccato introducta, excusat a poenis, & censuris legis contrariae, 2.14.72. & 24. 81. -  Consuetudo ex communi Pontificum concessione, & stylo desumpta, in similibus causis ius, & formam inducit, 2.24.71. -  Consuetudo quae recepit aliquam opinionem, licet minus communem, servanda, & sequenda est, 3.2.45. -  Consuetudo non excusat ab implemento praeceptorum naturalium, & eo est peior, quo diuturnior, 2.13.74. -  Consuetudinis, & observantiae auctoritas etiam in alienationis materia plurimum operatur, 2.24.90. -  Consuetum fieri, non dicitur arbitrarium, sed necessarium, 2.24.80. -  Consummatio, de qua Christus apud Matth. de extrema mundi destructione accipienda est, 1.14.70. -  Continuatio, & conservatio alicuius rei est magis naturalis, quam nova acquisitio, 3.1.9. -  Contumelia, & Impudentia pro Deabus ab Atheniensibus colebantur, 2.14.103. -  Conversio Novi Orbis, ubi in antiquo haeresis dominabatur, carminibus celebrata, 1.16.87. -  Conversio coacta D. Pauli humanis regulis metiri non debet, 2.19.60. -  Conversio ad Fidem, seu Fidei receptio, per aliquam vim indirectam, vel causativam elicita, non est reprobanda, 2.16.103. -  Conversio infidelium per vim causativam facta, magnum fructum saltem in eorum filijs, & posteris operabitur, qui voluntarie Fidem recipient, 2.16.107. -  Conversionis Indorum cursus, & progressus semper Regibus Catholicis maxime in votis fuit, 2.4.24. -  Conversioni Indorum Novi Orbis, divitiae, quae apud illos reperiuntur, illecebras praebent: & loca Scripturae, quae hoc indicare videntur, 1.15.40. & 58. -  Conversionem Indorum, & Fidei exaltationem, & dilatationem, ut ante omnia curarent Duces ad Novum Orbem missi, semper in mandatis habuerunt, 1.16.102. & 100. -  Conversionem Indorum arte, & interdum vi aliqua adiuvandam videtur ostendi in cap. 8. Cantic. 1.15.39. -  Conversionem aliorum nemo curare debet, si se exponat periculo peccandi, 2.19. 12. -  Conversionem, sive receptionem Fidei, per vim extortam, damnosam, & illicitam esse, plurimi Auctores tradunt, qui recensentur, 2.17.9. -  Conversi de novo ad Fidem miserabilium personarum numero habentur, privilegijs utuntur, 3.7.50. -  Conversorum primordia blandis refovenda sunt modis, 3.8.7. -  Correlativorum uno concesso, alterum concedi nec esse est, 2.20.13. -  Corybantes ac Curetes ex monte Ida prodijsse fabulantur, 1.9.24. -  Cosmetae ancillae quae, & cur dictae? 1.1. 13. -  Credentes cito leves sunt corde, 2.4.13. -  Credulitas probabilis habet vim tituli, 3.2.61. -  Creta insula qualiter dividit Europam, Asiam, & Africam? 1.8.24. -  Crocoton daemon se mulieribus in Hispaniola miscebat, & ex eo nati bicornes erant, 2.12.107. -  Cruces in suis agris odio Hispanorum defodiunt Indi Hispaniolae, & fruges ibi natae Crucis signum habuerunt, 2.5.19. -  Cruces, & aliqua alia signa mysteriorum Fidei in Novo Orbe repertae dicuntur, 1. 14.56. -  Crucifixi imaginis inventae in ruinis urbis Goae historia, 1.14.64. -  Crucis insulae Hispaniolae notabilis, & miraculosa historia, 2.5.16. -  Crucis sanctae laudes & effectus mirabiles ex D. Ioanne Damasceno, 2.5.13. -  Crucis a Magallano in insula Zebu positae, & alterius provinciae Nicaraguae miracula, 2.5.18. -  Crucis Maliapurae a D. Thoma erectae miracula, 1.2.41. -  Crucis Christi frusta, quae praeciduntur, statim in ea succrescunt: & idem contigit in Cruce Hispaniolae, 2.5.17. -  Crucis signu semper fuit daemonijs terrificum, 2.4.84. -  Crucis forma quid significaret ex sententia D. Hierony. & Lactan. Firmiani, 1.15. 16. -  Crucis signo plures provinciae Novi Orbis vocatae, & plura miracula in illis edita sunt, 1.15.46. -  Crucis Christi signo plura miracula in Novo Orbe operata sunt, 2.5.12. & in India Orientali, num. 14. -  Crucis invocatione, & adoratione ingentem pluviam Indis impetrat miles quidam facinorosus in provincia Sanctae Crucis de la Sierra, 2.5.23. -  Crucis de Carabuco miracula remissive. 2.5.28. -  Crucis de Carabuco, quae hodie apud Peruanos religiosissime colitur, historia, 1.14. 63. -  Crux de Carabuco, ab Hispanis fabricata fuit, 1.14.91. -  Crux Christi annuntiavit conversionem, & redemptionem totius Orbis, 1.15.15. -  Cubagua, & Margarita insulae describuntur, 1.6.17. -  Cubae insulae incolae historiam Noe, & Filiorum eius narrabant, 1.10.38. -  Cubae insulae descriptio, 1.6.12. -  Cumanensium Sacerdotum ritus, in daemonibus consulendis, 2.4.90. -  Cupiditas est omnium malorum radix iuxta sententiam D. Pauli 1. ad Timoth. 6. 3.6.6. -  Cupiditatis vitium, & non Religionis zelum, Hispanos ad Novum Orbem perduxisse, aliqui cavillantur, 3.6.5. & 1.16. 95. -  Cura cui competit de spiritualibus, temporalia, quae ad ea ordinantur, disponere potest, 2.16.51. -  Curlantia provincia Septentrionalis in Regno Poloniae habet gentes Indis Occidentalibus simillimas, 1.10.24. -  Curmacurialis, & Steelsius in ecstasi multa de gloria, & inferno viderunt, 2.5. 42. -  Cuzco urbs Peruana, Incarum olim Regia, describitur, & laudatur, 1.6.53. -  Cuzquensi in urbe Hispani, numero pauci, ab innumeris Indis obsessi, & graviter impetiti, B. Virginis praesentissimo auxilio liberantur, 2.4.53. -  Cyrus apud Xenophontem, & Horatius quid de hominum captivitate sentiant? 3. 7.9. -  Cyrus Persarum Rex quare, & qualiter Gangem diviserit? 1.8.83. -  D -  Daemon Indos excaecabat, & Divinos honores, & ritus aemulabatur, 2.12.106. -  Daemon non potest alicui vires supra naturales contra alios concedere, 2.4.74. -  Daemon saepe compellitur a Deo veritatem dicere, 2.2.50. -  Daemones post adventum Hispanorum in Novo Orbe ab oraculis, & illusionibus cessarunt, quibus antea Indos fallebant, 2. 4.83. -  Daemonum expulsio, & oraclorum defectus fuit in primitiva Ecclesia signum verae Fidei, & Divinae vocationis ad eam, 2. 4.81. -  Damna & iniurias Indis ab Hispanis illatas qui recenseant, & succenseant? 3.6. 22. -  Damna omnia Indis illata insolentiae, & avaritiae militum tribuit Ioan. Boterus, cuius verba referuntur, 3.6.38. -  Damni occasionem dans, etiam ex levissima causa, ad damnum tenetur, 3.6. 82. -  Damnum debet refici ab ijs, quorum contemplatione causatur, 3.6.84. -  Dantes Poeta Florentinus scripsit librum pro Imperij Monarchia, 2.22.11. -  Dantes Poeta quare fuerit de haeresi post mortem damnatus, 2.22.25. -  Dare verbum, significat dominium transferre, 2.11.41. -  David, ob derisos legatos, intulit bellum Ammonitis, 2.20.29. -  David Psal. 64. praenuntiasse videtur miracula, quae in conversione Novi Orbis facienda erant, 2.5.4. -  Deiparae imaginem ex altari, ubi eam Cortesius collocaverat, Indi nullo modo deturbare potuerunt, & conantes, coelestibus supplicijs puniti sunt, 2.5.35. -  Delicta in Deum, & homines commissa, etiam in hoc saeculo ab hominibus puniri debent, 2.15.43. -  Delictum dat iurisdictionem ei, qui alias eam non haberet, 2.15.39. -  Descriptiones, & relationes rerum, & locorum Novi Orbis semper fieri iussae sunt, 1.7.16. -  Desertarum insularum, & regionum habitatio, & cultura est unum ex signis, sive argumentis excellentiae Christianae Religionis secundum Thom. Bozium, 2.6.84. -  Deus solus mortis, & mutationis est expers, 2.2.20. -  Deus, & Natura idem sunt, 1.7.61. -  Deus non secundum armorum potentiam, sed prout sibi placet, dat dignis victoriam, 2.4.41. -  Deus iuste potest omnes gentes, etiam innocentes, perdere: imo & Beatos damnare posset, si id sibi placeret, 2.2.29. -  Deus propter tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam plura Regna subvertit, 2.13.51. & sequentibus. -  Deus omnium rerum est Auctor, & moderator, 2.2.1. -  Deus saepe promittit bona temporalia servientibus ei, 2.18.42. -  Deus cur comparetur figulo, & creatura luto ab Isaia, & D. Paulo, 2.2.30. -  Deus omnium Regnorum arbitrium in sua manu habet, 2.2.3. -  Deus aliquando victorias concedit non tam ob merita vincentium, quam ob peccata eorum qui debellantur, 2.6.5. -  Deus non solum praeest rebus omnibus, sed & interest, & inest, 2.2.2. -  Deus solet magnarum rerum fundamento multo ante iacere, 1.15. 51 -  Deus se eorum gloriam, & potentiam aucturum promisit, qui suam augeri curaverint, 1.16.90. -  Deus etiam opera super naturalia faciens; consuetas naturae leges, quatenus potest; tuetur, 2.3.67. -  Deus ad pia opera, & sibi placitura gerenda, non eligit, nec iuvat Principes avaros, sed pios, & religiosos, 1.16.107. -  Deus suaviter omnia disposuit, 2.3.69. -  Deus ex tenui principio res magnas operari & deducere suos suis ipsorum manibus sternit, 2.4.67. -  Deus Hispanorum vires, & animos auxit, & Indis terrorem immisit, 2.4.68. -  Deus omnia vigilanter attendit, & humilium iniurias videt, & punit, 3.8.33. -  Deus saepe solet per media humana, & aliquando humilia & infirma, res magnas, & sanctas perficere, 2.3.61. & 64. -  Deus summa providentia disposuit Hispanorum Regum, & hominum militarium & Religiosorum animos, ad conversionem Nove Orbis, 2.3.62. -  Deus semper res novas & magnas novis & magnis miraculis iuvat, ex insigni loco D. Augustini, 2.4.2. -  Deus Indos magis politos & robustos inter se bellis intestinis divisit, ut a nostris facilius subigi possent, 2.4.66. -  Deus miracula necessaria in novo Orbe non praetermisit, quamvis in illis edendis parcissimus sit, 2.4.1. -  Deus & Natura nihil frustra operantur, 2.24.59. -  Deus ex peccatis hominum multa bona operari, & dirigere solet. 2.11.13. -  Deus non offenditur si homines arte, & industria naturae defectus supplere, & suis usibus aptare conentur, 1.8.69. -  Deus est ultimus finis hominis, 2.13.78. -  Deus fecit nos, non ipsi nos, 2.8.10. -  Deus licet possit quoslibet impios, & infideles punire: homines tamen ob hanc solam causam eos debellare, & depraedari non prossunt, 2.11.49. -  Deus semper ubi Fidem suam propagari voluit, media, & tempora pacifica elegit, 2.17.79. -  Deus occulto suo iudicio Indos varijs calamitatibus affligere solet, 3.6.66. -  Deus semper occasiones idololatriae vitare curavit, 2.12.121. -  Deus non laetatur, sed potius offenditur humanis victimis, & quibus gaudeat ex D. Clemente, & Catone, 2.12.71. -  Deus peccata, & iniurias contra se factas facile, si vult, vindicare potest, prout saepissime fecit, 2.14.19. -  Deus non indiget mendacijs hominum ex Iob, & D. Paulo, 2.18.72. -  Deus res, quas condidit, suos cursus agere sinit, 2.19.61. -  Deus semper vult, ut infidelium conversio suae divinae dispositioni, & non humanis medijs tribuatur, 2.19.44. -  Deus saepissime facultatem debellandi & puniendi idololatras concessisse comperitur, 2.13.23. -  Deus animas hominum multis modis invitat, etiam stupefaciendo, ex D. Thom. 2.19. 63 -  Dei summa providentia intervenit in Novi Orbis conversione Regibus Hispaniae, potius quam alijs concedenda, & quare? 2.25.12. -  Dei imago est homo benefaciens, 2.13. 87. -  Dei iudicia pro virili sequi, & imitari debemus, 2.13.50. -  Dei facta nobis exemplaria esse debent, 2.13.4. -  Dei auctoritate quae fiunt, omni scrupulo, & virio carent, 2.11.43. -  Dei veri cognitio res maxima, & obscurissima est, 2.15.31. -  Dei vindicta lenta, sed certa, 2.13.61. -  Dei Providentia, & dispositione etiam si aliqui puniantur, & suis Regnis spolientur: non tamen ob id a culpa excusantur punientes, vel spoliantes, 2.6.2. -  Dei gratia se regnare dicunt aliqui Reges, & Duces, ut ostendant, se nullum alium superiorem in terris agnoscere, & plurimi Auctores qui de hoc tractant, 2.2.6. -  Deo proximus ille habetur, qui eius maiestatem vindicat, 2.16.27. -  Deo non placent servitia coacta, & hilarem datorem diligit, 2.19.46. -  Deo vocanti, & impellenti reluctari periculosum est, 2.3.45. -  Deo actore, & ductore quae fiunt, iniusta censeri non possunt, 2.2.25. -  Deum auctor precatur, ut nobis misertus, Hispanorum, & Indorum Rempublicam iuvet, & societ, 3.8.41. -  Deum tentare, vel miracula expectare nemo debet, dum humana, & rationabili via incedere potest, 2.18.4. -  Deum verum, & immediatum imperij & temporalis iurisdictionis Auctorem quidam constituunt, 2.22.8. -  Deum in doctrinis, & in insulis maris glorificat, qui Fidem per varias, & remotas Orbis plagas extendit, 2.16.33. -  Deum fuisse mutatum, aut aliam nunc formam praedicationis quam olim exerceri velle, credendum non est, 2.17.58. -  Deum aliquem esse, cuius providentia regatur hoc omne quod cernimus, nemo ignorare potest: & Auctores plurimi, qui de hoc argumento tractant, 2.13.76. -  Dij, sive idola diversarum nationum qualia, 2.14.100. -  Deorum in numerum relati fuerunt plures apud antiquos ob aliqua commoda, & beneficia, quae invenerunt, 1.16.36. -  Deuteronomij 2. vers. 25. verba expenduntur, 2.4.71. -  Deuteron. locus, cap. 28. pro Indorum querimonijs expenditur, 3.8.10. -  Deuteron. loca cap. 12. & 20. expenduntur, & explicantur, 2.13.24. -  Deuteron. locus cap. 20. de civitatibus procul positis explicatur, 2.14.116. -  Diabolus est Dei simia, & saepe gentibus, arrogando sibi cultum divinum, illudit, 1.14.94. -  Didacus flores de Valdes mittitur ad ostium freti Magallanici muniendum, & incolendum, 1.8.45. -  Dom. D. Didacus Fernandez de Cordoba excellentissimus Regni Peruani Prorex laudatur, 2.25.86. -  Dioeceses & Parochiae distinctos limites habent, 2.25.50. -  Diem unum Calendarij cur amiserint nautae navis Victoriae, 1.5.40. -  Diluvium universale Noe, etiam Indos Novi Orbis, si tunc aliqui erant, delevit. 1.9.17. -  Diluvij generalis aliquam notitiam Indi Occidentales habuisse videntur, 1.9.18. -  Diogenis locus in mutationem rerum, 2. 2.2.16. -  Diomedes cur sibi Vlyssem in socium apud Homerum deposcat? 2.9.38. -  Dionysij Alexandrini elegans locus de insulis Hesperidis ab Hispanis iam olim habitatis expenditur, 1.9.64. -  Dispensatio Pontificis necessaria est ad matrimonium inter Catholicam, & haereticum, & haec non nisi cessante periculo perversionis, & magnis alijs causis intervenientibus, concedi solet, 3.5.15. -  Dissimilibus non conversari salutare est, 2.19.89. -  Divina voluntas, ubi certa est, plenissimum titulum Regnorum inducit, 2.6.1. -  Divina sapientia laudatur ob Religionem & alia plura bona, quae Novo Orbi ita brevi, & facile communicavit, 2.3.59. -  Divinam in legem, vel naturalem quae committuntur peccata, in omnium iniuriam tendunt, 2.3.7. -  Divinatio viris prudentibus familiaris quae sit? 1.12.77. -  Divinitatis gloriam Romulo, Baccho, Orpheo, Amphioni, Mercurio, & alijs communicavit antiquitas, quod Sylvestres homines civiles, & politicos fecerint, & carmina Horatij ad hoc, 1.16.41. -  Divitiae iniusto indorum sudore partae dominis exitio sunt, 3.8.35. -  Divitiae Orbis Novi maximae sunt, & cur a Deo ibidem servatae videantur? 1.15. 58. -  Divitias Novi Orbis nimis extollit Maiolus, 3.6.11. -  Divitijs & thesauris Salomonis qui alios aliorum Regum aequare volunt, stultitiae notantur, 1.13.66. -  Doctrina moralis vocatur in l. 13. tit. 2. lib. 3. ordinam. sapientiorum gubernatio, & dominatio, 2.9.36. -  Doctrina Dei, Verbum Divinum, & Evangelium appellatur, quia ex annuntiatione, & auditione dependet, 2.20.12. -  Doli praesumptionem contra se habet iudex, qui utitur remedijs duris, ubi blanda sufficerent, 2.15.15. -  Domiciani superbia in titulis Dei, & Domini affectandis, 2.21.54. -  Dominatio suprema Regis Catholici respectu Indorum, qui noviter ad Fidem Catholicam conversi sunt, qualis esse debeat? 2.9.21. -  Dominatio quae conceditur Principibus Christianis in Barbaros infideles ob Fidei receptionem a coacta, & vili subiectione, ac servitute aliena esse debet, 3.7.34. -  Dominatio unius hominis super alterum non fuit ex iure naturali, 2.11.5. -  Dominicus a Soto quid scripserit, & scribere promisit de iuribus acquisitionis Indiarum, & de ratione promulgandi Evangelij? 2.1.34. -  Dominia rerum a naturali possessione coeperunt, 2.6.12. -  Dominia temporalia cum Papa mutat, vel aufert, ea ad Dominum dominorum reducit, & ius gentium potius conservare studet, quam frangere, 2.24.10. -  Dominia, & imperia licet infideles habere possint, ea tamen illis Romanus Pontifex adimere potest, 2.11.6. -  Dominia rerum, & provinciarum inspecto naturali, & gentium iure infidelibus aeque ac fidelibus competunt, 2.10.48. & a 58 & etiam iure Divino ibidem num. 66. & 67. -  Dominium plenum Indiarum virtute concessionis Alexandri VI. semper sibi Hispaniae Reges tribui censuerunt, 3.1.20. -  Dominium verum rerum suarum habent infantes, pupilli, & furiosi, 2.8.118. -  Dominium Imperatorum, & Principum qualiter distinguat Bart. & alij? 2.21.66. -  Dominij eft capax solum naturalis, & intellectualis creatura, 2.8.3. -  Dominij fundamentum aliqui erronee in gratia, & charitate constituunt, & inde peccatores eo privati tradunt, 2.10.54. -  Dominio temporali qualiter Christus Dominus usus fuerit? 2.29.92. -  Dominiorum, & provinciarum distinctio ab aliquibus iure divino constituta esse dicitur, 2.6.75. -  Dominus in dubio praesumitur ignorare excessus, & delicta suorum famulorum, 3. 6.110. -  Dominus teneri solet de factis, & delictis famulorum, & ministrorum, quos alicui negotio praeposuit, maxime si viles sint; 3.6.80. & 83. & 107. -  Dominus de excessibus, & delictis famulorum, & ministrorum regulariter non tenetur, 3.6.106. -  Domini appellatio terroris magis quam reverentiae esse videtur, 2.21.55. -  Domini se mitius habere debent cum servis ad Fidem conversis, 3.7.42. -  Domino absenti, ignoranti, vel alias impedire non valenti, non imputantur ministrorum suorum delicta, 3.6.109. -  Dona dantur a Spiritu Sancto ad perficiendas virtutes, 2.6.6. -  Donatio in dubio potius praesumitur quam feudum, 3.1.44. -  Dubijs in causis vel opinionibus post factum, quae possessori favet, sequenda est, 3. 1.11. -  Ducatus Burgundiae veri successores sunt nostri Reges Catholici, 1.12.86. -  E -  Ecclesia vere dicitur Apostolica, & Catholica, quamvis post Apostolorum praedicationem auctior in dies, & universalior evadat, 1.14.85. & 86. -  Ecclesia sancta Dei dicitur Apostolica, & Catholica, & quare? 1.14.46. -  Ecclesia quantenus tolerare soleat ritus infidelium, 2.14.71. -  Ecclesia, summa Dei providentia ita disponente, ubi in aliqua regione deficit, in alijs augetur, 1.16.82. -  Ecclesia post conversionem Novi Orbis vere dicitur vitis abundans, & filios habere in circuitu mensae, 1.16.73. -  Ecclesia Dei semper habet, & habebit potestatem, & continuationem miraculorum, & est unum de praecipuis eius signis, 2.4.7. -  Ecclesia non solum eft expers erroris in articulis Fidei, sed etiam ubi de concernentibus ad mores universales decernit, 2.24. 62. -  Ecclesia Romana, si quod olim ius habuit in Regna Hispaniae, iam illud amisit, & quare? 3.1.81. -  Ecclesia ius habet tuendi, & defendendi suos praedicatores, 2.20.31. -  Ecclesia potest iuste ex sententia Divi Thomae infideles merito suae infidelitatis iure dominij, & praelationis supra fideles privare, 2.10.73. -  Ecclesia hodie cum magis aucta sit, multa facere potest, quae olim non expedirent, 2.11.23. -  Ecclesia eft tutrix iustitiae, & contra eam fieri aliquid non permittit, 2.24.51. -  Ecclesia errare non potest, 2.11.10. -  Ecclesia qualiter directe, aut indirecte poena excommunicationis, & alijs infideles punire possit, 2.15.47. -  Ecclesia est fundamentum, & columna veritatis, 2.25.2. -  Ecclesia nec decipere, nec decipi potest, 2.24.61. -  Ecclesia nunquam consuevit, parvulos infidelium parentibus invitis baptizare, 2.17. 25. -  Ecclesia ius habet ubique praedicandi, & impedientes removendi, & puniendi, 2. 20.4. -  Ecclesia Monarchiam propriam constituit, quae dicitur Regnum Apostolorum, 2. 23.169. -  Ecclesia nunquam reperitur, infideles nolentes per vim sibi subiecisse, vel ad Fidem coegisse, 2.17.57. -  Ecclesia, licet hodie maiorem auctoritatem, & potestatem habeat, quam antea, non tamen ea utitur adversus simplices infideles, quiete, & pacifice degentes, 2.19.42. -  Ecclesia potest licite bellum indicere contra eos, qui ei transitum impedierint ad recuperationem Terrae sanctae, 2.20.62. -  Ecclesia nunquam videtur concessisse fidelibus potestatem cogendi infideles ad Fidem, aut eos propter Fidem debellandi, 2.17.43. -  Ecclesia, & eius alumni possunt, & debent, Fidem per totum Orbem disseminare, 2.16.11. -  Ecclesia hodie cum maiorem potestatem, & auctoritatem habeat, quam olim, maiori etiam vi contra infideles procedere potest, 2.16.81. & 90. -  Ecclesia sicut potest cogere infideles sibi subditos ad audiendam, Fidem, ita & non subditos, 2.20.19. -  Ecclesia sancta Dei Sponsa est, 2.23.106. -  Ecclesia cur saepius usa non fuerit iurisdictione, quam habet in infideles, 2.15.51. -  Ecclesia hodie, quia maiores vires habet, non tolerat ritus infidelium, quos olim tolerabat, 2.16.87. -  Ecclesiam posse dispensare cum Monachis in voto castitatis, ut matrimonium contrahant, ex eo quod id pluries fecit, probant Caietanus, & alij, 2.24.75. -  Ecclesiae primitivae Dei, signum, & argumentum fuit, facilis, & suavis multiplicatio credentium, 2.4.19. -  Ecclesiae membra sunt soli viatores fideles, 2.23.21. -  Ecclesiae, & Fidei Christianae veritas probari solet ex foelicitate bellorum, quae pro eius defensione, ant extensione suscepta sunt, & auxilijs de coelo per miraculum missis, 2.4.36. -  Ecclesiae primitivae, & praedicationis Apostolicae fundamenta Deus multis miraculis communivit, 2.4.3. -  Ecclesiae, & Fidei bonum, quae generaliter respiciunt, caeteris praeferuntur, quae specialiter quibusdam utilia sunt, 2.25.64. -  Ecclesiae plures tempore Apostolorum Deiparae erectae, 1.14.32. -  Ecclesiae, nunquam defuturae oracula quomodo impleantur? 1.16.81. -  Ecclesiae Catholicae dominatio supra infideles in Sara, & Agar significatur, 2.10. 19. -  Ecclesiae communicavit Christus potestatem temporalem, quam habuit, etiam si excellenter in eo consideretur, & quare? 2. 23.153. -  Ecclesiae contra frequentem, usum disputare, insolentissima insania est, secundum D. Augustin. 2.24.72. -  Ecclesiae gubernatio perfecte ordinata non esset, si Pontifici omnes Principes non subessent, 2.23.111. -  Ecclesiae, & eius Pontificis summa, & universalis potestas debet intelligi in spiritualibus, 2.11.37. -  Ecclesiae auctoritatem, & iurisdictionem temporalem augeri, convenientissimum est, 2.22.62. -  Ecclesiae porta nulli est claudenda, qui ex Fide spontanea baptismum petat, 2.8.59. & 80. -  Ecclesiae, quae nondum constructa est, bene potest donari, collata conditione in tempus quo iam fuerit aedificata, 2.23.136. -  Ecclesiae auctoritas, & potestas post Constantinum maior esse coepit, & magis publice, & libere exerceri, 2.19.53. -  Ecclesiae Dei omnes gentes promissae sunt: non tamen omnes homines omnium gentium, 2.19.16. -  Ecclesiastes locus cap. 2. vers. 11. exponitur, 2.24.95. -  Ecclesiastes locus, cap. 10: Vae tibi terrae cuius Rex puer est, explicatur 2.9.54. -  Ecclesiast. cap. 8. vers. 9. explicatur, 2.12. 16. -  Ecclesiastica disciplina, & religio non potest secura esse inter Indos sine saeculari dominatione, 3.1.27. -  Ecclesiastici regulariter, se militaribus expeditionibus immiscere non debent, 2. 25.4. -  Eclypsis Lunaris observatione qualiter Indos deluserit Columbus? 2.7.48. -  Eclypsi Lunae Indos a Columbo deceptos mirum non est, cum idem ferme militibus Romanis acciderit, 2. -  Educatio recta, & continuata doctrina quoslibet homines, quantumvis barbaros, cultos, & politicos reddere valet, 2.8.91. -  Effigies antiquissimae hominum, habitum Apostolorum referentium, in Novo Orbe inveniuntur, 1.14.59. -  Electio Romani Pontificis, & aliorum Praelatorum, quae per inspirationem fit, unde descendat? 2.3.8. -  Eliachim fuit typus Romani Pontificis, 2.23.124. -  Elisabetha Angliae Regina Regis Catholicci Philippi II. inter omnes Christianos Principes praestantiam agnovit, 1.16.30. -  Elisabetha Regina Catholica, Indis alioqui pijssima, vehementer in illos excandescebat, qui humanibus carnibus vescebantur, 2.12.52. -  Elisij Campi, & Beatorum Sedes in Hispaniae finibus esse putabantur, secundum Homerum, & alios, 1.11.65. -  Emanuel Rex globum Sphaericum suis insignibus addidit, 1.3.55. -  Emanuel Rex Lusitaniae plures classes in Indiam Orientalem misit, 1.3.29. -  Emanuel Rex Lusitanorum scripsit historiam Indiarum Occidentalium, 1.3.48. -  Emanuelis Lusitaniae Regis cura conversionis Indorum, & pia legatio ad Leonem X. P. M. 1.3.60. -  Encisus Bacchalarius aurum in provincia Diarenis retibus piscari publicavit, 3.6.9. & 1.6.36. -  Epigrama de Novo Orbe Hispaniae Regibus a Deo meritissime oblato, 1.16.113. -  D. Epiphanius quibus verbis explicet Regiam dignitatem in Ecclesiam simul cum Sacerdotio translatam, 2.23.157. -  Episcopi Chiapensis notabilia verba referuntur de viribus tituli, qui ex Pontificia concessione descendit, 2.23.70. -  Episcopi Chiapensis tractatus de iure Indiarum, & praecipue confessionarium, cur colligi iussi fuerunt? 2.1.24. -  Episcopus Chiapensis quos libros, seu tractatus de Indorum materijs ediderit? 2. 1.23. & 25. -  Episcopus de Chiapa omnium primus de iure acquisitionis Indiarum disputare coepit, & plurima de eius vita, & virtutibus, & Auctores, qui de eis agunt, 2.1.21. & 27. & alia de eo sup. verb. Bartholomaeus, & verb. Chiapensis. -  Epistola Fr. Iuliani Garcesij Episcopi Tlaxcalensis ad Summum Pontificem Paulum III. pro Indorum defensione, pie & eleganter scripta, ad litteram ponitur, 2. 8.56. -  Epitaphia antiqua, quae Hispaniae oras terrarum ultimas faciunt, 1.11.61. -  Equos & Hispanos eis insedentes Indi unum corpus esse putarunt; & qualiter huc errorem agnoverint? 2.7.43. -  Erato una inter Musas a novis inventis nomen accepit, 1.12.12. -  Error in cognitione, & cultu veri Dei & Fidei invencibili ignorantia aliquando in infideles excusatur, 2.15.29. -  Esau idem significat quod ignorans, 2. 7.61. -  Esdrae locus exponitur, 1.9.68. -  Esdrae liber quartus ab Ecclesia non est receptus, licet non sit reprobatus, 1.9.74. -  Ethnici etiam, imperij foelicitatem in Religionis cura constituebant, 1.16.91. -  Evangelicae Fidei praedicatae in Novo Orbe aliqua testimonia, & vestigia reperiri videntur, 1.14.52. & 55. -  Evangelistarum loca, de missione Apostolorum loquentia, cum D. Hierony. Ambrosio, & alijs explicantur, 2.17.47. -  Evangelium ipsum secundum differenriam temporum varia praecepta dedit circa conversionem infidelium, 2.16.94. -  Evangelium ex praecepto Domini omnibus indistincte gentibus, & nationibus praedicari iubetur, 2.8.58. -  Evangelij, & Ecclesiae per omnem Orbem dilatationem multi ex Prophetis annuntiarunt, 2.16.14. -  Evangelij lex homines non ad bellum & sanguinis effusionem inflammat, sed potius ad pacem adducit, 2.17.85. -  Evangelij propagatio inter Indos facienda, desiderabat, eos alicui Principi Christiano submitti, 2.24.12. -  Evangelij progressum tempore Apostolorum Baronius & alij diligenter scribunt, 1.14.31. -  Evangelij propagationem inter Gentiles faciendam, multis vaticinijs, & carminibus Sibyllarum, Deus praedixit, 2.2.48. -  Evangelij per Apostolos praedicati apud Indos Novi Orbis vestigia, quae quidam commendant, alij vanissima esse docent. 1. 14.90. -  Evangelij praedicationem ante finem mundi non perficiendam Origenes, Augustin. & alij plurimi docent, 1.14.71. -  Evangelij praedicatio non fit per solam famam, & rumorem adventus & Fidei Christi, sed per illustrationem, & suasionem Gentilium, ad eam capessendam, 1.14.84. -  Eucharistia evolare ex manibus Sacerdotis, & in os devotae cuiusdam Indae ingredi visa est, 2.5. 40 -  Eucharistiae Sacramentum ubicunque in Novo Orbe consecratum fuit, statim daemones fugavit, 2.4.87. -  Eudoxij Gnidi ingens navigatio, 1.5. 10. -  Eventus regulariter tribui solet causae proximae, immediatae: & quando hoc fallit, 3.6.78. -  D. Eulogij testimonium de pietate bellorum contra impios, & infideles expenditur, 2.16.75. -  Europa nihil esse videtur comparatione habita ad Indias Occidentales, 1.4.53. -  Europam caeteris mundi partibus praeponit Boterus, 1.7.20. -  Europam insulam facere quidam Imperatores voluerunt: & cur ab incepto destiterint, 1.8.63. -  Euthymenes Massiliensis olim Atlanticum navigavit, 1.12.29. -  Excessus punitur, etiam si alias actus esset permissus, 3.6.76. -  Excessus, qui Indos fiunt, quibus potissimum debeant imputari, 3.8.26. -  Excessus & abusus rerum earum utilitatem non tollit, 3.6.105. -  Excommunicandus alias, excommunicari non debet, si de scandalo timeatur, 2.17. 65. -  Excommunicatio ut liget, necessarium est, quod authentice promulgata sit, & quod non possit invincibiliter ignorari, 2.25.73. -  Excommunicatio ut licite, & valide ferri possit, quae requirantur? 2.25.72. -  Excommunicationis poena contra extraneos transeuntes, vel navigantes ad Indias, omnibus nota est, 2.25.74. -  Excommunicationis censura, quae imponitur in Bulla Alexandri VI. transeuntibus ad Novum Orbem, vel eius maria navigantibus sine licentia Regum Catholicorum, iusta est, & legitima, 2.25.71. -  Exempla sanctorum Patrum in iudicando sequi debemus, 2.24.68. -  Exempla supremorum iudicum, & tribunalium multum attendi, & venerari debent, 2.24.67. -  Exempla pauca reperiri possunt in causis iudicialibus, quae in omnibus circunstantijs similia sint, 2.24.66. -  Exemplis non est iudicandum, sed legibus, & quare? 2.24.65. -  Extraneas gentes, ob id solum, quod nobiscum foedus non habeant, servas efficere non possumus, 3.6.84. & 87. -  Extraneorum quaelibet commercia, & negotiationes, etiam per interpositas personas in Novo Orbe prohibentur, 2.25. 79. -  Extravag. 2. de Iudaeis inter communes, explicatur, 3.7.48. -  Extravag. meruit de privileg. edita per Clementem V. an in aliquo derogaverit Extravag. unam sanctam? 2.23.126. -  Extravag. unam sanctam de maior. & obed. late explicatur, & exornatur, 2.23. 119. -  Extravag. cum inter nonnullos, & quia quorumdam, & exijt qui seminat, de verb. signif. explicantur, 2.23.151. -  Ezechielis locus cap. 27. illustratur, 2.9. 34. -  Ezechielis verba cap. 27. ibi: Thubal & Mosoch, de Hispania accipiuntur, 3.7.100. -  F -  Fabula notabilis a Platone relata de dominiorum, & provinciarum distributione, 2.6.76. -  Facilius aliquid retinetur, quam de novo inducitur, 3.1.2. & 7. -  Facilius aliquid prorogatur, quam de novo conceditur, 3.1.8. -  Facta multa ab hominibus improbari solent, quae Dei testimonio approbantur, & laudantur secundum D. Augustin. 2.3.6. -  Famae in templo non dedicantur improba monumenta, 1.4.38. -  Fas est lex Divina, 2.20.76. -  Fas est opera in longo somnum obrepere, 3.8.2. -  Fati, sortunae, & sortis nomine Ethnici Dei absolutam voluntatem significare volebant, 2.2.18. -  Fecisse non tam videntur, qui iussis parent, quam qui iubent, 2.6.32. -  Foeminae legatum licite relinqui potest sub conditione, si ingrediatur religionem, 2.18.43. -  Foenum abscissum quinta die ad cubitum crescit, 1.7.25. -  Ferarum nomen cur impositum sit brutis animantibus? 2.7.8. -  Ferae, & pisces licet iure gentium capientium fiant: fallit tamen ubi capiuntur in loco ab alio praescripto, vel legitimé possesso, 2.25.66. -  §. Ferae, instit. de rer. divis. expenditur, 2.6.87. -  Ferdinan. Davalos Marchio Piscariae milites Marti simul & Christo servire difficile reputabat, 3.6.55. -  P. Ferdinan. Rebellus in conquisitione Indiarum Orientalium per Lusitanos facta, multum probat titulum primae occupationis, 2.6.11. -  Ferdinan. V. Hispaniae Rex cognomento Catholicus Tribunal Inquisitionis instituit, & ei ipsos etiam Hispaniae Reges subiectos, esse voluit, 3.1. 92 -  Ferdinan. Cortesius in Mexicana provincia imbrem desideratissimum Indis oratione ad Crucem habita impetrat. 2.5.26. -  Ferdinan. Cortesius crudelissimus fuit in Indos, quos humanis carnibus vesci comperiebat, 2.12.53. -  Ferdinan. Cortesius natus fuit eodem anno & die, quo Mexici plusquam octuaginta hominum millia immolata fuerunt, 2. 12. 100 -  Ferdinan. Cortesius exigua valdé Hispanorum militum manu plurimas victorias reportavit, Mothezumam cepit, & totius Novae Hispaniae imperium adeptus est, 2. 4.46. -  Ferdinan. Corresius natus fuit eodem anno quo Martin. Lutherus, 1.5.33. -  Ferdinan. Cortesij patria, & qualiter sortitus, & expertus fuit patrocinium D. Petri, 1.5.32. -  Ferdin. Cortesij honores, praemia, & obitus, 1.5.34. -  Ferdinan. Cortesij laudes, & qualiter Novae Hispaniae Regna detexit, subegit? 1.5.29. -  Ferdinan. Cortesij praeclarum facinus in navibus perforandis, 1.5. 30 -  Ferdinando Cortesio multum pacifica Indorum conversio, & tutela praecipitur, 3.6.32. -  Ferdinandum Cortesium eques quidam apud Argeriam derisisse narratur, quod putaret, se cum Indis pugnare, 2.4.62. -  Ferdinandus Magallanius in Zebu insula Regis nepotem, & plures alios infirmos aqua baptismali sanavit, 2.5.37. -  Ferdinandi Magallani laudes, & historia in detegendo freto Magallanico, 1.5.35. -  Ferias extra ordinem terraemotuum causa indicebant Romani, & qualiter? 1.7.67. -  Feriae repentinae, & extraordinariae, quae? 1.7.68. -  Ferro abscindenda sunt vulnera, quae medicinae fomentum non recipiunt, 3.4.17. -  Feuda omnia remissive narrantur, quae Hispaniae Reges, & alij totius Orbis Ecclesiae persolvunt, 3.1.79. -  Feudalis causae cognitio, & iurisdictio, feudi domino competit etiam contra personas Ecclesiasticas, 2.23.172. -  Feudum quod persolvitur Ecclesiae pro Regno Siciliae, Neapolis, & Corsicae nihil officit eorumdem Regnorum Monarchiae, & supremae dominationi, 3.1.72. -  Feudum non inducitur, ubi donationis, & concessionis principalis verba absoluta sunt, & illud non reservant, 3.1.43. -  Feudum qui ab altero habet, & recognoscit, etiam si sit supremus Princeps, ab eo super feudalibus debet iudicari, & quare? 2.23.173. -  Fidelis foemina licite convenit de matrimonio contrahendo cum infideli, ea conditione, si fiat Christianus, 2.18.45. -  Fidelis & salvus sola natura nemo esse potest, nisi ei Divini Verbi splendor affulgeat, ex sententia D. Clementis Alexandrini, 2.10.80. -  Fidelis cum infideli nulla potest esse societas, 3.5.17. -  Fideles Christi ob persecutionem Iudaeorum in varias Orbis partes dispersi, eum praedicarunt, 1.14.26. -  Fides naturam superat, 2.4.10. -  Fides, vel auctoritas Sacra ubi ostendit, quid agendum sit, non est recurrendum ad dona. 2.6.7. -  Fides, & Evangelium Christi miraculose, & per ipsorum etiam Oraculorum praedictiones propagatum fuit, 1.14.38. -  Fides non potest a Christianis extendi, nec ab infidelibus audiri, nisi plures praedicatores ad hoc mittantur, sufficienti, auxilio muniti, 2.16.20. -  Fides, & Religio Christiana inter Indos ob varias rationes sine aliquo militari apparatu, & terrore praedicari, & conservari potuisse non videtur, 2.16.43. -  Fides suadenda est, non imperanda ex D. Bernardo, Athanas. Ambrosio, & Chrysostomo, 21.7.14. -  Fides est medium simpliciter necessarium ad salutem animarum, 2.16.18. -  Fides ratione naturali non est demonstrabilis, & requirit spontaneam voluntatem divinitus per gratiam motam, 2.17.18. -  Fides Catholica sola mansuetudine, & veritatis energia vicit mundum, 2.17.75. -  Fides semper spontanea esse debet, 2. 19.45. -  Fides Christi sicut neque per vim, ita nec per mendacium, aut fallaciam introducenda, & suadenda est, 2.18.71. -  Fides nostra quia in aliquibus Indiarum partibus more Apostolico peaedicata non fuit, plura mala contigerunt, & Hispani ab exteris notati sunt, 2.17.76. -  Fides solum apud Christianos pro Religione accipitur: proprié tamen soedera, & dictorum, promissorumque constantiam significat, 2.16.69. -  Fidem semel etiam minus religiosé, & voluntarié receptam, & professam, deserere non licet, 2.18.53. -  Fidem per metum, & armorum terrorem inducere, & propagare, quamvis licitum esset, adhuc tamen his medijs uti non expediret, 2.17.60. -  Fidem inter Indos quantumvis barbaros, & remotos esse dilatandam, multis vaticinijs praedictum fuit, 2.16. 16 -  Fidem audire qui cogitur, non ob hoc ad eam credendam, & recipiendam compellitur, 2.20.18. -  Fidem definiunt B. Basilius, & Clemens Alexandr. ut sit assensio indubitata ad ea, quae audiuntur, 2.20.11. -  Fidem qui impediunt, blasphemant, aut deludunt, absque dubio puniri, aut debellari possunt, 2.20.81. -  Fidem, & eius mysteria levioribus & sutilibus argumentis etiam inter barbaros praedicare, & suadere non licet, alijs solidioribus omissis, 2.18.69. -  Fidem qui simulant, cum eam veré non receperint, immane sacrilegium admittunt & qui eos ad id compellunt, 2.17.73. -  Fidei doctrina sine auditu esse non potest, ex D. Paulo ad Rom. 10.2.20. 10 -  Fidei susceptione mediante, a quintuplici servitute liberamur, 3.7.44. -  Fidei propagandae causa infidelibus bellum indici posse, multi opinnantur, quorum dicta sigillatim expenduntur, 2.16. 1 -  Fidei ingens & indesinens propagatio, est unum ex signis verae Ecclesiae Dei, 2. 16. 15 -  Fidei meditatio quietum, & vacuum ab alijs curis animum desiderat, 3.8.18. -  Fidei praedicationi, & suasioni nihil magis officere potest, quam bellum, & violentia, 2.17.67. -  Fidei, & propagationis Evangelicae quam brevis, & universalis fuerit progressus ex Theodoreto, Iust. Beda, & alijs, 1. 14.30. -  Fidei in propagatione qui se plus vi, & armis, quam suavitate, & patientia profuturos putant, graviter errant, 2.17. 92. -  Fidei, & Ecclesiae propagationem Deus multoties bellis, & alijs aerumnis mediantibus ordinavit, 2.18.25. -  Fidei receptio voluntarie facta post bella quae ad eam directo ordinata non sunt, violenta appellari non potest, 2.18.21. -  Fidei praedicationem, & propagationem quamvis Christiani curare teneantur, non tamen debent hac causa Apostolicos praedicandi canones transilire, 2.19.6. -  Fidei in negotio, inter Barbaros, & protervos levem aliquam compulsionem, & severitatem salutarem admittit D. August. & alij, quorum verba referuntur, 2. 19. 4. -  Fidei, & Religionis introducendae negotium non ubique eodem modo tractandum, 2.16.3. -  Fidei Christianae Deus tribuit, ut montes transferre possit, 2.4.8. -  Fidei praedicationem qui audire nolunt, ei resistere videntur, 2.20.15. -  Fidei mysteria an, & quatenus evidenter credibilia sint? 2.4.14. -  Fidei praedicatio continet etiam praedicationem poenitentiae, 2.14.35. -  Fidei propagation in suavitate, non in atrocitate consistit, ut & patria potestas, 3.8.6. -  Fideicommissa, commendationesque morientium naturali iure, & pudore implementum expostulant, 2.16.38. -  Fieri multa prohibentur, quae facta tenent, 3.1.2. -  Filij parvuli Iudaeorum, & aliorum infidelium, etiam nobis subditorum, invitis parentibus baptizari non debent, & quare? 2. 17.23. -  Filij parvuli Iudaeorum, ubi parentes longe ab eis absunt, possunt citra eorum voluntatem baptizari, 2.17.33. -  Filij parvuli Haereticorum, vel in extremo vitae periculo constituti, bene possunt invitis parentibus baptizari, 2.17.39. -  Filij familias ex lege duodecim Tab. sacra & religionem parentum sequi debent, 2.17.28. -  Filij infidelium mentis capaces bene possunt, si ipsi velint, invitis parentibus baptizari, 2.17.37. -  Filij baptizati, a partum infidelium potestate liberantur, 3.5.12. -  Filij parvuli servorum nostrorum an parentibus invitis baptizari possint, 2.17. 34. -  Filij sub patria potestate constituti cur in sacris paternis esse dicerentur, 2.17. 29. -  Filijs Israel qualiter praeceperit Dominus Amorrhaeis, & alijs idololatris bellum inserre? 2.13.25. -  Filios sexcentos ex se genuit quidam Rex Indus, alius 650. alius 325.2.12. 26. -  Filios parvulos servorum nostrorum an liceat alienare, ut siant Christiani? remissivé, 2.17.36. -  Filios proprios idolis sacrificare semper Deo insestissimum fuit, & pluribus locis Sacrae Scripturae prohibitum, 2.12. 75. -  Finis terrae promontorium Hispaniae i Regno Galleciae, 1.11.58. -  Finis bonus non iustificat actum, nisi per iusta media exequatur, 2.19.8. & 3.5. 74. -  Finis ultimi cura ad quem pertinet, subijciuntur reliqui, qui curam habent finium antecedentium, 2.23.154. -  Finis sanctas, & rectus ubi consequitur, non multum curare solemus de medijs, 2. 16.56. & 3.6.92. & 97. -  Finis prior est intentione, & intellectione, licét posterior in executione, 2.16.55. -  Finis curam qui habet, licét possit disponere media, intelligitur de medijs permissis, & ad illuim finem proportionatis, 2.19.18. -  Finis contemplatione omne agens operatur, & dicitur causa causarum, 3.6.98. -  Finem ad aliquem quae sunt instituta, secundum ea, quae ille exigit ordinari, extendi debent, 2.16.54. -  Fines saeculorum, de quibus D. Paul. agit, 1. Corinth. 10. iam devenerunt, 2.16.82. -  Florida provincia, & eius descriptio, & historiae, 1.6.23. -  Flumina Novi Orbis mirabilia, 1.7.15. -  Fontei, & Thuani carmina de novis antiquis. 1.12.8. -  Fortuito quae apud nos fieri videntur, Dei consilio reguntur, 1.12.19. -  Fortuna multis parcit in poenam ex Plinio, 3.7.25. -  Fortuna adversus imperia, & civitates idem ius habet, quod adversus imperantes, 2.2.13. -  Fortunae casibus omnia mundi bona, & Regna etiam tunc cum maxime floret, subiecta esse, 2.2.69. -  Forum alienum sortitur quis ratione delicti, 2.15.38. -  Fossam, quam ex Rubro mari ad Nilum coepit Sesostris, postea alij per fecerunt, & qualis ea fuerit? 1.8.70. -  Fossam magnam in Gallia ad navigandum ex Rhodano in Ararim, Mossellam, & Rhenum usque ad Oceanum facere voluit Lucius Verus, 1.8.72. -  Franciscus Primus Galliae Rex, quid adiecerit symbolo Caroli V. Plus ultra, 1. 4.46. -  Franciscum Primum Galliae Regem multi reprehendunt, quod Turcam in auxilium vocaverit. 3.4.21. -  Francis. Petrarchae carmina expenduntur de laudibus Regis Syphacis, 1.16. 47 -  Francis. Vatablus in insula Hispaniola, & in Peru, & Mexico constituit Ophir, 1.13.6. -  Fr. Francisc. a Victoria doctas relectiones scripsit de Indis insulanis, sive de veris, & affecataris titulis dominationis eorum, 2.1.37. -  Francisc. Vallesius insignis Medicus, & Philosophus quid senserit de hominum per universum Orbem disseminatinoe? 1. 10.16. -  Francisc. Vallesius sentit Orbis Novi habitationem nulla memoria vel historia ante Columbum, cognitam, 1.11.5. -  Francis. a Vargas aliqua tradit pro tuenda acquisitione Novi Orbis, & refert se longiora commentaria de hac quaestione edidisse, quae auctor non vidit, 2.1.33. -  S. Francis. Xaverius qualiter, & quare vestem mutaverit in christiana apud Indos expeditione? 2.1.8. 66 -  S. Francis. Xaverius modo & fructu suae praedicationis utile, & recens dedit nostris temporibus Apostolicae imitationis exemplar, 19.22. -  S. Francis. Xaverius quam anxie pro Fide propaganda, & animabus Indorum convertendis, laboraverit, & laborari ab omnibus debere censuerit, 2.16.39. -  S. Francis. Xaverius solus plures homines ad Fidem convertit, & baptizavit, quam haeretici omnes ad suas sectas perduxerunt, 2.4.23. -  B. Francisc. Xaxerius habuit donum linguarum, 2.5.8. -  B. Francisc. Xaverij in convertendis Orientalibus Indis labores, & in vita, & post mortem miracula, & quam iuste fuerit in numerum Divorum relatus, 1.3.58. -  P. Francisc. Coello ex quaestorio Limensi Societatis Iesu Presbyter admodum religiosus eruditus laudatur, 2.23.7. -  P. Francisc. Suarez aperte affirmat, bellum indici posse infidelibus ad tollenda hominum sacrificia, innocentes defendendos, 2.15.11. -  P. Francisc. Suarez Praedicatores Indorum cum praesidio, & exercitu sufficienti, mitti posse, resolvit, 2.18.14. -  Francisc. Pizarrus miraculosas victorias in Peruani Regni conquisitione habuit: & qualiter Atahualpam eius Tyrannum superavit? 2.4.47. -  Franc. Pizarri laudes, historia in detectione, & subactione Regni Peruani, 1.5. 43. -  Francisc. Draque Angli ad Magallani cum fretum, & alias provincias Novi Orbis expeditiones, & eius obitus, 1.8.37. -  Francisc. Almeidae, & Alphonsi Alburquercij egregia facinora, 1.3.34. -  Dom. Doctor. Francisc. Carrascus del Saz Senator Panamensis laudatur. 1.7.71. -  Dom. D. Francis. Valverdi de Mercado Praeses, & Gubernator Panamensis laudatur, 1.6.38. -  Dom. d. Franc. de Alfaro Senator Limensis meritissimus laudatur, 2.2.7. -  Franci cum Alemanis bella suscepturi, Religionem Christianam profiteri coeperunt, 2.18.30. -  Franjas, & franjones, Hispanae voces unde orginem ducant? 2.8.42. -  Fretum non esse ad terram Magallanicam, sed mare apertum insulis disiunctum multi opinantur, 1.8.43. -  Fretum aliud, quo uterque Oceanus coniungatur, versus Polum Arcticum esse, nonnulli opinantur, & in vastissima regione Floridae reperiendum, 1.8.46. -  Fretum novum ultra Magallanicum, anno 1619. a fratribus Nodalibus supremi Indiarum Senatus iussu quaesitum, & inventum fuit, & eius descriptio, 1.8.42. -  Licent. Frias de Albornoz seripsit tractatum parum constantem de conversione, & debellatione Indorum, 2.1.30. -  Fructus tres quot annis redduntur in aliquibus provincijs Novi Orbis, & aliae plures fruges intra decimum, aut vigesimum diem maturescunt, 1.7.27. -  Frumenti bis mille grana ex una arista in Novo Orbe, & spicas ad brachij magnitudinem, 1.7.26. -  Frumentum Hispanum mature scit intra duos menses in aliquibus regionibus Novi Orbis: & Indicum bis in anno meritur, & centuplum reddit, 1.7.28. -  Frustra precibus impetrat quis, quod proprio iure habet, 3.1.52. -  Fundamentum ubi est erroneum aut vitiosum, omnia corruunt, 3.6.4. -  Fundi, qui apparent, nunquam fuisse culti, praesumuntur nullius in bonis fuisse, & occupantis fiunt, 2.6.89 -  Fures nocturnos, & agrestes quatenus quis possit propria auctoritate punire? 2. 15.37. -  Furiosi ex lege 12. tabul. administratione & veluti dominio rerum suarum privabantur, 2.9.51. -  Furiosi, & amentes non solum suarum rerum administratione contineri possunt, 2. 9.65. -  G -  Gades sumitur pro ultimo termino Occidentis, 1.11.54. -  Gades nomen terminum seu finem significat, 1.11.57. -  Gadire verbum, & adagium; Non ultra Gadira, quid? 1.1.64. -  Galli, Franci, Gremani, Britanni, & alij populi Septentrionales, homines immolabant, 2.14.89. Et quomodo? 92. -  Galli voluerunt Orbem Novum appellare, Franciam Antarcticam, 1.4.37. -  Galliae Reges ad Navarrae Regnum semper aspirant, 2.20.68. -  Galliae Reges multum detrectant Papam in temporalibus recognoscere, & de iuramento, & lege ab eis super hoc articulo lata, 2.22.16. -  Galliae Reges ratione imperij quod olim habuerunt, dicuntur Christianissimi, 2.25. 26. -  Ganges Fluvius celebratissimus, qui & in Scriptura Phison a Paradiso exiens, 1.1. 34. -  Garcilassus Inca scripsit commentarios de origine, & Imperio Incarum, & quid sentiat de nomine Peru? 1.13.48. -  P. Gaspar Sanctij opinio reijcitur, 1.15. 24. -  Genebrardus agovit Hispanorum opus esse expugnare Infideles, & Paganos, 2.25. 22. -  Genebrardus, & Bodinus notantur dum obtentionem Regni Navarrae temere calumniantur, 2.20.64. -  Genebrardi testimonium, & consideratio de initio conversionis Novi Orbis, 1.16. 76. -  Gello Sicilliae Tyrannus, sub comminatione belli, Carthaginensibus hominum sacrificia interdixit, 2.12.83. -  Genesis locus cap. 1. vers. 24. de. productione animalium exponitur, 1.9.54. -  Genes. 49. Isai. 9. & Apocalyps. 19. verba explicantur, quibus Christi temporale Regnum asseritur, 2.23.97. -  Genitivus iuxta subiectam materiam aliquando solam possessionem, vel determinatione, significat, 2.11.26. -  Genadius Exarchus Africae quis fuerit, quo tempore vixerit, & qualiter saepius a Divo Gregorio laudari meruerit? 2.16. 79. -  Gens nulla reperitur, quae certam sui originem, & Regni rationem, & successionem reddere possit, praeter Hebraeam, 2.2.11. -  Gentes qualiter Deus vocaverit ad Ecclesiam? ex sentenia Thomae Bozij, & aliorum, 2.16.97. -  Gentium plura examina repente ex regionibus Aquilonaribus exierunt, & bellis Orbem turbarunt, 1.12.82. -  Gentium, urbium, & imperiorum separatio, & constitutio ante, & post diluvium quomodo coeperit? 2.6.71. -  Gentiles veritatem dogmatum Fidei magis ex rebus & exemplis, quam ex verbis iudicare solent, 2.17.95. -  Geographi regiones magis nobiles, quamvis remotiores pro confinibus ponere solent, 1.1.44. -  Germani, & aliae quamplures nationes Septentrionales olim non minus ferae, & barbarae, quam Indi Occidentales fuisse perhibentur, 2.8.28. -  Germani cur sumpserint pro insigni Aquilam bicipitem? 1.12.104. -  Gersonem tanquam adulatorem Papae cur notet Almainus? 2.22.46. -  Gesta auctore Deo, vel eius Vicario convenientissima iudicanda sunt, 2.24. 60. -  Getuli nigri sunt, & ore putidi, unde salem semper in eo portare solent, 1.10. 50. -  Gigantes an vi magica nasci possint? 1. 2.15. -  Gigantes nostra aetate reperti apud Canibales, & fretum Magallanicum, 1.2. 13. -  Gigantes an hodie sint, vel olim fuerint in Orientali India, in alijs regionibus, & plura de illis remissive 1.2.11. -  Gigantes in Novo Orbe viguisse, & hodie vigere aliqui tradunt, late de eis, 1. 10.54. -  Ginesij Sepulvedae libri de iustis causis belli Indorum, cur a Regio Consilio intercipi iussi fuerunt? 2.1.29. -  Gladiatores Romae unde originem habuerint? & cur bustuarij dicti? 2.14.81. -  Gladiatorum spectacula crudelissima erant, & Traianus uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuit, 2. 14.82. -  Gladij duo Christo ab Apostolis oblati quid designarint secundum D. Bernardum, & alios? 2.23.166. -  Gladium spiritualem, & materialem Ecclesiae competere, quibus rationibus Bonifacius IIX. evincat, 2.23.120. -  Globosa figura, sive forma, perfectissima est, 1.11.14. -  Gloria eximia saepius fortunae, quam virtutis est beneficium, 1.4.47. -  Gloria maior ex arduis, & difficilibus comparatur, 2.1.6. -  Gloria virtutem comitari debet, & eius veluti umbra esse, 1.16.7. -  Gloriosum victoriae genus videtur, quod ex testimonio adversariorum elicitur, ex Claud. Mamertino, 3.3.13. -  Goa urbs, Imperij Lusitanici in Oriente sedes, quando capta? 1.3.35. -  Goropius Beccanus audaciae, & levitatis notatur, 1.12.59. -  Gotifredus Viterbiensis, Auctor antiquus, universalem, & temporalem Ecclesiae iurisdictionem agnoscit, 2.22. 23. -  Gothi cur nomen, & gloriam Romani Imperij abolere desierint? 2.7.75. -  Gothorum, & aliarum nationum barbararum bella, incursiones eisdem, & alijs gentibus multis aditum ad Fidem disposuerunt, 2.18.27. -  Granadilla frutex Novi Orbis flore, & folijs omnia signa passionis Christi repraesentat, & plures, qui de hoc scripsere, 1.14.66. -  Granatensium rebellium filij parvuli, propter dubium circa eorum servitutem exortum, liberi declarati sunt, 3.7. 62. -  Graeci, pueri dicti fuerunt, quia res antiqua ignorabant, 1.9.34. -  Graeci Philosophi, & Poetae, plurima ab alijs dicta, pro suis venditarunt, 2.1. 16. -  Graeci omnes nationes Barbaras, & Barbariam appellebant, 2.8.26. -  D. Gregorius Thaumaturgus, & alij Sancti Viri multoties montes de uno loco in alium miraculose transtulerunt, 2. 4.9. -  Gregorius Lupus Alexandri VI. donationem validam esse recenset, & prout iacet accipendam, 2.23.67. -  Gregor. Lopez laudatur, & qualiter scripserit de iuribus dominationis Indiarum, refertur, 2.1.38. -  D. Gregor. qualiter aliquos Praelatos monuerit, & reprehenderit, qui Iudaeos, etiam Christianis contumeliosos puniebant, & Fidem profiteri cogebant 2.17.7. -  Gregorij XIII constitutio expenditur, quae casus enumerat, in quibus Iudaei, & alij infideles per quaestores Fidei puniri possunt, 2.20.83. -  Guancavelica oppidum argenti vivi fodinis nobile ubi? 1.6.51. -  Guatemalensis provinciae descriptio, & Cancellaria, 1.6.27. -  Gubernare alios non debet, qui se ipsum regere nescit, 2.9.61. -  Gubernationem Indiarum quae contingunt, Auctor in altero volumine edere parat, 3.8.1. -  Gubernator ubi non est, populus corruet, 2.9.68. -  Guillermi Benedicti notabilia verba referuntur de laude bellorum contra infideles, & idololatras, 2.16.64. -  Gundisalvi Fernandez de Oviedo historia Indiarum Occidentalium laudatur, 1.5.49. -  Gustus emptorem vocat, 3.8.3. -  -  H -  Habacuch verba cap. 23. expenduntur, 2.13.62. -  Haeretici multum Hispanorum gloriam in conversione Novi Orbis evacuare conantur, 1.16.97. -  Haeretici multum dolent, quod Fides, & Ecclesia Dei dicatur Catholica, 1.14. 48. -  Haeretici negant, potuisse Pontificem a conquisitione, & conversione Novi Orbis alios Reges excludere, 2.25.36. -  Haeretici, & sctarij contumeliosi & procaces sunt, ubi cum Catholicis certant, 2. 1.49. -  Haeretici Deo valde exosi sunt, & a Fidei propagatione semper exclusi, 2.25. 17. -  Haeretici vocem Catholicam in Ecclesia ferre non possunt, 2.25.28. -  Haeretici non solum puniri, verum si opus fuerit, aperto Marte ab Ecclesia debellari, & funditus deleri possunt, 2.19. 50. -  Haeretici, & Apostatae a Catholicis puniri, & spoliari possunt, 2.11.47. -  Haeretici dicti Apostolici, & Vvaldenses, sive Pauperes de Lugduno, qui fuerint? 2.10.55. -  Haeretici, & Schismatici Saracenis, & caeteris infidelibus, imo & lupis deteriores sunt, & magis puniendi, 2.19.52. -  Haeretici aliqui falso tenuerunt, delicta non esse a Magistratibus punienda, 2.15. 44. -  Haeretici labruscas potius, quam veras vites novis Ecclesiae plantationibus inserunt, 2.25.18. -  Haeretici passim rident, & mordent Alexandri VI. concessionem, 2.23.10. -  Haeretici negantes in Ecclesia esse potestatem concedendi Iubilaeos, & Indulgentias, & Sanctos esse invocandos, ex contrario & communi eiusdem Ecclesiae usu convincuntur, 2.24.74. -  Haeretici solum valent ad corrumpendas, & perimendas animas, non ad salvandas, 2.25.19. -  Haereticorum omnes conatus circa Novum Orbem turbandum, & occupandum hactenus evanuerunt, 2.25.15. -  Haereticorum deliria notanda sunt, ut illis respondeatur, 2.23.14. -  Haereticos cur omnibus infidelibus deteriores esse dicat D. Hieronymus? 2.25. 20. -  Haereticos, & Schismaticos, & Apostatas non posse ab Ecclesia puniri, aliqui censuerunt, quorum error convincitur, & damnatur, 2.19.47. & seqq. -  Haereticos, & Schismaticos hodie flammis, & alijs supplicijs punit Ecclesia, cum olim communione privaret, 2.16. 91. -  Hannonis navigationes parum fidei habuerunt, & proverbium de eis, 1.12. 35. -  Hannonis navigatio similis fuisse dicitur tertiae Columbi, 1.12.27. -  Hebraei quam varia idola coluerint? 2. 14.101. -  Henricus de Gandavo utramque iurisdictionem Papae concedit, & spiritualem Architectonicam facit, 2.23.59. -  Henricus Quartus, Galliae Rex, qualiter Ecclesiae auctoritatem, & temporalem iurisdictionem agnoverit, 2.22. 31. -  Henricus Lusitaniae Infans habuit expressam, & repetitam revelationem, ut navigationem, & conquisitionem Indiarum Occidentalium prosequeretur, 2. 3.17. -  Henricus Portugalliae Infans plures insulas adinvenit, 1.3.16. -  Henricus Infans insulas a se detectas & detegendas Lusitanis Regibus donavit, 1. 3.21. -  Heraclij Imperatoris Constantinopolitani notabilis historia refertur, ob quam omnes Iudaeos sui imperij baptizari coegit, & ut in Hispania, & Gallia cogerentur, curavit, 2.19.80. -  Heraclius, Sisebutus, & Dagobertus Iudaeos omnes, in suis Regnis degentes, baptismum recipere coegerunt, 2.18.34. -  Herciscundi appellantur, qui inter duas opiniones contrarias, mediam eligunt, 2. 22.41. -  Hercules columnas Gadibus fixit, tanquam illic esset suprema Orbis meta, 1.11. 55. -  Herculis Gaditanum fretum iniecto aggere claudere voluit, 1.8.73. -  Herculis qualiter Scyllae, & Caribdis scopulos sustulerit, & ingentia alia, utiliaque opera alibi fecerit, 1.8.75. -  Herculis expeditio in Indiam Orientalem, 1.2.18. -  Herculis & Alexandri expeditiones in Indiam Orientalem, 1.3.6. -  Heroes & sapientes antique ad scientiam consequendam peregrinabantur, 1.16. 22. -  Herodoti elegantissima verba adversus eos, qui iniusta bella inferunt, 2.6.57. -  Hesperia dicta fuit Hispania, litteris transpositis a nomine Sepharad secundum Montanum, 1.15.36. -  Hesperi nomine, a quo Hesperia dicta Graeci totum Occidentem appellabant, 1. 11.60. -  Hesperides insulas a Floridensibus primum coli coeptas, opinatur Herrera, 1.9. 66. -  Hesperides insulae proprie, & vere sunt illae, quas vocamus de Barlovento, licet aliqui eas confundant cum Gorgadis, aut Fortunatis, 1.9.62. -  Hesperidum horti, quamvis circa Hispaniam positi, ab antiquis ignorabantur, & quare? 1.11.66. -  Hesperus quo tempore in Hispania regnavit, 1.9.61. -  Hesperus nomen dedit insulis Hesperidis, & Hesperiae, & Hortis Hesperidum, & Hespero stellae; & de his aliqua remissive, 1.9.63. -  Hiberniae Regnum Adrianus IV. Henrico II. Angliae Regi subiugandum, & convertendum concessit, 2.24.26. -  Hieronymus Zevallos laudatur, & qualiter scripserit de iustitia acquisitionis, & retentionis Novi Orbis? 2.1.43. -  Hierony. Benzo in sua historia Novi Orbis ingens odium Hispanorum ostendit, 1. 16.96. -  Hierony. Badesij epigramma refertur de Martyribus Novi Orbis, 2.5.49. -  D. Hilarius annuntiasse videtur conversionem Antipodum, & regionum Novi Orbis 1.15.14. -  D. Hilarij verba elegantissima de Ecclesia in persecutionibus florescente, 1. 16.85. -  Hiram Rex ostendit Salomonis ministris navigationem longiorem, & sibi resarvavit aliam breviorem, & utiliorem, 1. 13.61. -  Hispana gens plures barbaras, & efferatas nationes excoluit, quam reliquae mundi, 2.7.78. -  Hispanam gentem ob eximiam curam dilatandae Fidei inter varias Indorum nationes, multum laudat Thom. Bozius, 2. 4.27. -  Hispanae Coronae iure postliminij unitas fuisse Indiarum Regiones, olim ab Hespero eius Rege possessas, 1.9.60. -  Hispania varia nomina olim habuit, & inter alia Sepharad, remissive, 1.15. 34. -  Hispania olim dicebatur Thubalia, sive Pania, quod significat universa, quasi in vaticinium eius magnae Monarchi, 1.15.12. & 51. -  Hispania ab Africa, & Sicilia ab Italia maris interruptione separatae, 1.4. 17. -  Hispania olim angustissimo maris freto distabat ab Africa, imo & cum illa continuabatur, 1.8.74. -  Hispania tota, & praesertim provincia Boetica dicitur Occidens Occidentis, & id significare eius antiqua nomina Sepharad, & Spania, 1.11.59. -  Hispania non minus laudari solet ab exteris, quam a proprijs 1.16. 4 -  Hispania & Hispaniae Reges summam laudem merentur ob solam detectionem, & conversionem Novi Orbis, 1.16. 5 -  Hispaniam summum imperium Orbis habituram vaticinij in modum proponit Iustus Lipsius 2.2.22. -  Hispaniae laudes, & excellentiae, 1.7. 21 -  Hispaniae Reges deputati videntur ad Fidem defendendam, & extendendam, 2. 25.21. -  Hispaniae Regibus concessa videtur eadem benedictio, quae Ecclesiae tribuitur per David, & Isaiam, 1.15.11. -  Hispaniae Reges verius quam Persae de dominatione totius Orbis gloriari possunt, 1.16. 59 -  Hispaniae in bellis contra Mauros susceptis omnia miraculla contigerunt, quae olim Deus Israelitis indulsit, 2.4.39. -  Hispaniae Reges titulum dominationis Novi Orbis ex promissione, & concessione Divina habere videntur, 2.2.23. & 31. -  Hispaniae Reges prae caeteris potentia, & commoditatibus pollent ad Novi Orbis regiones conquirendas, & convertendas, 2.25.10. -  Hispaniae Reges dempta Fidei causa, Pontificem in temporalibus non recognoscunt, 3.1.85. -  Hispaniae Regnum, ob peccate aliquoties punitum legitur, 3.8.39. -  Hispaniae Regnum ab antiquis Gothis Ecclesiae Romanae quoad dominium directum concessum suisse, aliqui tradunt, 3.1. 80. -  Hispaniae Reges neque Imperatorem Romanum, neque ullum alium in temporalibus superiorem agnoscunt, 2.21.70. -  Hispaniae Reges olim peculiare iuramentum praestabant, de Iudaeis suis Regnis non permittendis, 2.16.114. -  Hispaniae Regibus, & nationi aliqui detrahunt, quod magis avaritiae quam Religionis zelo Novi Orbis detectioni, & conversioni insudaverint, 1.16.95. & 36.5. -  Hispaniola insula armentis abundant, & ingentem coriorum copiam in Hispaniam mittit, 1.7.36. -  Hispani Duces, qui Novum Orbem detexerunt, laude dignissimi sunt, 1.5.1. -  Hispani Reges, & homines prae caeteris zelo, puritate, & cultu Christianae Religionis flagrare noscuntur, 2.25.13. -  Hispani non potuerunt sine ope, & vocatione Divina ita facile, & breviter Novum Orbem detegere, & convertere, 2.4. 18. -  Hispani Mauroum invasionem per mare fugientes, tempore Regis Roderici, ad provincias Novae Hispaniae appulisse dicuntur, ubi Cruces postea repertae sunt, 1.9. 46. -  Hispani dicuntur Salvati, & Savatores apud Isaiam, & quare? 1.15.47. -  Hispani cur ab Indis Peruanis dicti fuerint Viracochae? 2.7.50. & 12.22. -  Hispani ab Indis immortales habiti, & Solis filij reputati sunt, 2.7.49. -  Hispani ab antiquo bellicosi, & navigationum, & rerum navalium studiosi fuerunt, 1.16.11. -  Hispani longe superant Romanos in bonis, quae subactis a se Indis, communicarunt, 2.7.76. -  Hispani suis navigationibus omnes alias antiquorum superarunt, 1.16.32. -  Hispani olim Hiberi dicebantur, 1.9. 65. -  Hispani vehementer commoti sunt, ubi crudelia Indorum sacrificia conspexerunt, 2.12.95. -  Hispani Imperji encomia cum Virgilio & Claudiano, 1.16.60. -  Hispani Divino beneficio, & quasi per miraculum ea omnia in detegendo, & subigendo Orbe Novo consecuti videntur, quae adulatorie de suo Traiano Plinius recenset, 2.4.35. -  Hispani ab aliquibus Indis contra alios sibi infectos in auxilium vocati, recte militare, & belli spolijs potiri valuerunt, 3. 4.18. -  Hispani semper fuerunt hostibus perhumani, 2.20.45. -  Hispani ad Novum orbem sine licentia transeuntes non incurrunt censuram Bullae Alexandri VI. & quare? 2.25. 76. -  Hispani a multis Auctoribus excusantur de crudelitatibus, quas olim in Indos exercuisse dicuntur, 3.6.57. & 2.16.46. -  Hispani iniusté videntur alios navigatione maris Indici prohibere, 2.25.40. & 3. 3.70. -  Hispani post Fidem Christi receptam veram, & politicam nobilitatem assecuti sunt, 2.8.67. -  Hispani omnium primi Novum Orbem detexerunt, & occuparunt. 2.6.9. -  Hispani proper auri cupiditatem crudeliter Indos tractasse, ac feré delesse dicuntur, 3.6.21. -  Hispani olim capilorum longitudine oblectabantur, illos ut leonis iubam, sine ullo artisicio quatiebant, 2.8. 108. -  Hispanis maxima laus debetur ob inventionem Novi Orbis, & tot bona, & commoda hominibus inde consecuta, 1. 16.37. -  Hispanis adimi non potest, vera gloria primae detectionis Novi Orbis, 1.12. 69. -  Hispanis Novum Orbem quaerentibus, & convertentibus aliqui cupiditatem, & curiositatem, & damna Indis illata obijciunt, 2.3.39. -  Hispanis scriptoribus falso imponit Bodinus, quod dixerint, Reges nostros ratione Indiarum esse feudatarios Ecclesiae, 3. 1.45. -  Hispanis accommodari potest, quod olim Titus-Livius de Romanis in Africam traijcientibus scriptum reliquit, 3. 6.13. -  Hispanorum gloria, & pietas in detegendo, & convertendo Novo Orbe non obscuratur ex avaritia, & maleficijs aliquorum militum, 2.3.57. -  Hispanorum Regum maiestatem, & potentiam Deus auxit, quod ipsi Divinam augeri, & ad Indos extendi curarunt, 1.16. 88. -  Hispanorum Regum imperium circumdat totum Orbem, 1.16.54. -  Hispanorum avaritiae & cupiditatis, initio detectionis Indiarum aliqua exempla referuntur, 3.6.7. -  Hispanorum quorundam quanta esset olim ruditas, & spurcities, 2.8.107. -  Hispanorum gloriae nihil detrahitur ex eo quod plures Novi Orbis victorias coelesti auxilio, vel miraculose partas dicamus, 2.4.77. -  Hispanorum diligentia plures Christo nationes dedit, quam omnes aliae simul, 1. 16.69. -  Hispanorum cura effectum esse, ut hodie omnibus horis, & locis Deo sacrae preces fundantur, pie considerat, & evidenter probat Thom. Bozius, 1.16.74. -  Hispanorum opus esse videtur, Mauros, & Turcas profligare, & Indos convertere, 1.16.77. -  Hispanos antiquos tanquam agrestes, & inhumanos notat Strabo, & Trogus Pompe. & quare 22.45. & 65. -  Hispanos antiquos humanis victimis in sacrificijs uti solitos plures scribunt, 2.14. 93. -  Hispanos milites divitarum desiderio in expeditionibus Indicis permoveri, mirandum non est, 3.6.16. -  Hispanos saltantes Indi vehementer mirabantur, 2.7.46. -  Hispanos excusat Thom. Bozius, & Calistus Remirez, quod aliquando in Indos saevierint, quoniam ob feritatem eorum aliter ad Fidem, & meliorem vivendi normam reduci non poterant, 2.16. 46 & 49. & 3.5.57. -  Hispani vel Hispaniae Reges Vide alia in verbo Reges Hispaniae. -  Historia mirabilis, & peculiaris D. Iacobi pro Hispanis pugnantibus apud Cintiam Novae Hispaniae oppidum, cum ab Indis maximopere premerentur, 2.4.50. -  Hollandorum classis, quae anno 1624. ad oras Regni Peruani pervenit, quem exitum habuerit? 2.25.85. & de altera anni 1615. 1.8.41. -  Hollandorum, & aliorum haereticorum relationes de rebus a suis in provincijs, & navigationibus Indiarum gestis, caute legendae sunt, & quare? 1.8.41. & 2.25.87. -  Hollandi falso se victores evasisse in expeditione Limana & Brasiliensi confingunt, 2.25.87. -  Homerus cur in Hispania peregrinatus fuerit? 1.16.23. -  Homo dicitur parvus mundus, quia de natura omnium creaturarum mundi participat, & quomodo? 2.17.17. -  Homo ob excellentiam mentis, & rationis caeterorum animalium dominus a Deo constitutus fuit, 2.7.55. -  Homo caetera potest nollens, credere non nisi volens, proverbialis sententia Divi Augustini, 2.17.12. -  Homo hominem vel sola humanitatis ratione iuvare debet, & ad bonum dirigere, 2.13.12. & 85. -  Homo ille vere dicitur esse humanus, qui alios hospitio excipit, ex D. August. 2. 20 56. -  Homo homini praestat, 2.9.5. -  Homo non potest generari per magiam daemoniacam, neque ex coitu cum aliquo bruto animali: & historiae, quae contrarium produnt, qualiter accipiendae, remissive, 1. 9.42. -  Homini imputari non debet, qua forma, regione, vel docilitate nascatur, 2.8.11. -  Hominis primi de ortu, & creatione varie Philosophi sentiebant, 1.9.1. -  Homine ex uno, & eius coniuge quot liberi procreari possint spatio 210. annorum? 1.10.11. -  Homines multoties Dei causam agunt, dum suam se agere putant, 2.3.63. -  Homines quo pacto ad urbes, & sociabilem ac politicum vivendi modum reduci coeperint, cum Cicerone & alijs, 2.8.20. -  Homines, quantumvis sylvestres & monstrosi si lumen aliquod rationis habent, doceri & excoli possunt, 2.8.8. -  Homines ad dissentiendum & varie opinandum faciles sunt, 2.14.1. & 2.25.52. -  Homines barbari, & ignorantes semper pueri sunt, & ut tales tractandi, 2.9.53. -  Homines ex natura Soli vel Coeli, sub quo nascuntur, animi, & corporis temperiem ut plurimum sumunt, 2.8.12. -  Homines hominibus ex lege naturae consulere debent, ex Cicerone, & alijs, 2.13. 85. -  Homines initio mundi sylvestrem vitam egisse, & sermonis usum non habuisse, quidam falso affirmarunt, 2.8.16. -  Homines cur Deus voluerit toti Orbi dominari? 2.10.51. -  Homines licet alicubi multum barbari, sylvestres, & corpore deformes reperiantur, si tamen habent aliquem intellectum inter creatures rationales computari debent, 2.8.4. & 6. -  Homines sumus quodammodo omnium rerum sinis, 2.10.52. -  Homines barbari, & indocti appellatione hominum digni non videntur, & lignis, ac lapidibus comparantur, 2.7.23. & 25. -  Homines omnes ab Adamo originem ducunt, 1.9.2. -  Homines beatissime in Novo Orbe vivere possent, si pecunijs congerendis non inhiarent, 1.7.12. -  Homines non solo adspectu, aut forma, sed ex ratione potius iudicandi sunt, quae eos Deo similes, & aliorum animalium dominos reddit, 2.7.16. -  Homines veri reperiuntur, qui sylvas, & antra habitantes brutis assimilantur, sed recte instituti, rationales evadunt, 1.10.19. -  Homines sylvestres, & omnino bruti reperiuntur in aliquibus locis, 1.10.18. -  Homines qualiter sub Noe, & post confusionem linguarum divisi fuerint? 1.9.9. -  Homines non omnia simul Iupiter docuit, 1.12.11. -  Homines varios colores habere non est ita mirandum, quam ex AEthiopibus albos nasci, vel ex contrario, 1.10.40. -  Homines in monte Zantone Indiae Orientalis, qua vergit ad Orientem nascuntur albi, qua ad Occidentem nigerrimi, & de quodam homine bicolore, 1.10.42. -  Hominum quibusdam natura stannum duntaxat infudit ex Platone, 3.7.22. -  Hominum immolatio praeceptis legigis naturalis repugnat, 2.12.62. -  Hominum monstrosorum variae species connumerantur, 2.8.7. -  Hominum per Orbem disseminatio magis frequens, & ordinaria terrestri itinere, aut brevi maris traiecto facta est, 1.10.6. -  Honduras, & Costa Rica provinciae, 1. 6.26. -  Honorati Fassitelli, & alterius Poetae carmina, Hispanorum avaritiam notantia, 1. 16.98. -  Hospes, qui Columbo Novi Orbis notitiam dedit, cuius nationis fuerit? 1.5.7. -  Hospites olim simul & doctores erant ex Luciano, & alijs, 2.20.47. -  Hospitalitatis, & promiscui commercij usus saepe in sacra Pagina commendatur, 2. 20.38. -  Hospitalitatis, & commerciorum utilitatem & necessitatem plures Auctores tractant, qui referuntur, 2.20.44. -  Hospitalitatis virtutem diffinit, & commendat Clemens Alexandrinus, 2.20.41. -  Hosius Cordubensis qualiter Imperatorum, & Pontificum potestatem distinguat? 2.23.48. -  Hostiensis fuit Divini, & Humani iuris peritissimus, alia de eius laudibus, & auctoritate, 2.10.3. -  Hostiensis opinio videtur aliquibus in errorem Vvaldensium incidere, 2.10.57. -  Hostiensis opinio, quae infidelibus dominium adimit, debet intelligi de Saracenis, 2.11.36. -  Hostiensis opinio ab Ecclesia recipitur, & practicatur secundum Martam, & alios, 2.11.2. -  Hostia, & victima quid significent? & de horum nominum etymologia, 2.14.86. -  Hostis ignarus consilium exequitur Dei, 2.3.66. -  Hostes, antiqui omnes alienos, & peregrinos homines appellabant, & reputabant 2.20.73. -  Hostes veri non sunt, quibus solemni modo bellum indictum non est, 3.7.85. -  Hostium terras, aut bona ante victoriam dividere, imprudentiae tribui solet, 2.23. 133. -  Huaynacapac Peruanorum Imperator a debellandis quibusdam Indis abstinuit, quod nimis spurci, & squalidi erant, 2.8.105. -  Humanis carnibus vesci Barbarum, & Scythicum esse tradit Strabo, 2.12. 48 -  Humanitatis, & pietatis officium exigit, ut proximis in periculo positis etiam invitis auxilium feramus, 2.13.95. -  Humanum genus ubi augeri coepit, & in varias regiones dividi, multi homines sylvestrem, & erraticam vitam egerunt, 2. 8.19. -  Humanum genus imperijs regi debet, 2. 9. 66 -  Humanum genus semper dilatationi, & propagationi studuit, & qualiter paulatim omnes Orbis Regiones, & insulas etiam longe positas occuparit, 1.10.13. -  Hunni, & Gothi in alio veluti Orbe ignoto habitare dicebantur, 1.12.92. -  Hyporborei, & Riphaei montes ubi sint? & unde dicantur? 1.12.60. & 62. -  I -  Iacob sapientiae merito praelatus fuit fratri seniori, 2.7.60. -  D. Iacobus Hispanorum Patronus multoties pro eis contra Mauros pugnare visus est 2.4. 48 -  D. Iacobus saepissime Hispanorum partes defendere visus est in bellis, quae cum Indis Novi Orbis, & etiam cum Orientalibus habuerunt, ideo in illis Regionibus religiosissime veneratur, 2.4.49. -  D. Iacobum Hiberniam adijsse, & in ea praedicasse narratur, 1.14.36. -  D. Iacobi Apostoli adventus, & praedicatio Hispaniae, licet ab aliquibus male negetur, a plurimis alijs recte defenditur, qui recensentur, 1.14.34. -  P. Iacobi Gordoni, verba de occisione Regis Galliae Henrici III. 2.14.51. -  Iacobi Pontani scrupulus ineptus reijcitur, 1.4.56. -  Iacobi Christopolitani opinio reijcitur, 1.14.82. -  Iacobi Mainoldi verba de pleno dominio Indiarum recensentur, lib. 2. cap. 24. num. 20. -  Iamaica insula describitur, 1.6.11. -  Iani Boissardi carmina de laudibus conversionis Novi Orbis, 1.16.71. -  Iani Templum clausum fuit tempore Nativitatis Christi, quod non nisi in summa pace claudi solebat, 2.17.81. -  Iapheti filios, insularum incolas fuisse, quo sensu in Sacra Scriptura dicatur? 1.9. 16. -  Iaponensium insulae Christi cultum agnoscunt, & legationes varias ad Romanos Pontifices miserunt,. 1.15.50. -  Iavae maioris & minoris, & Iaponij sive Iaponis mentio fieri videtur ab Isaia, 1.15. 49. -  Iberi, Cantabri, & Gallaeci quibus olim moribus fuerint? 2.8.47. -  Idola plura Christi adventu corruerunt, & ob mutuerunt, 2.13.36. -  Idolum Moloch, & Baal quale? & alia plurima, quae Hebraei colerunt, eis humano sanguine litantes, 2.14.75. -  Idolum unde dictum? 2.12.115. -  Idololatra omins, Haereticus est censendus, 2.12.113. -  Idololatras qui punientes laudantur, de subditis intelligendi sunt, 2.14.119. -  Idololatria maius crimen est, quam Blasphemia, 2.13.39. -  Idololatria excaecavit maxima ex parte Indorum ingenia, sicut & aliorum, qui eam secuti sunt, 2.8.89. -  Idololatria appellatur a Iob iniquitas maxima, & de alijs varijs nominibus, quibus in eam invehitur sacra Pagina, 2.12. 119. -  Idololatria continet odium Dei, & blasphemiam, & est gravior infidelitate, 2.12. 116. -  Idololatria semel extincta, an iterum sub finem mundi reditura? 2.12.118. -  Idololatriam compescere quilibet tenetur, si id sacere possit, 2.13.22. -  Idolatriam qui extirparunt, Reges plurimum laudantur in sacra Pagina, 2.13.26. -  Idololatriae in Sacra Scriptura punitae exempla, quatenus imitanda sint? 2.14. 112. -  Idololatriae scelus semper Deo valdé in sensum, & multus supplicijs punitum fuit: & plurima alia de eius nomine, differentijs & effectibus remissivé 2.12.109. -  Idololatriae vanitas hebetudinem mentis significat, 2.12.108. -  Idololatriae crimen ignorantia non excusatur, 2.12.114. -  Idololatriae ad flagitium obstupescunt Coeli, & portae eius desolantur, 2.12. 110 -  Idololatrae, & Pagani nullam unquam habuerunt iurisdictionem, 2.10.7. -  Idololatrae pet ignorantiam non excusantur 2.13.77. -  Iectan secumdum Montanum nomen dedit provinciae Iucatan, 1.13.12. -  Iectan, aut Iobab, & Ophir ad Provincias Novi Orbis numquam pervenerunt, 1. 13.55. -  Iephte factum dum propriam filiam ex voto immolavit, an & qualiter a peccato excusetur? 2.12.81. -  Ieremiae locus cap. 22. vers. 3. de Regno Ieconiae loquens, perpenditur, 2.23.26. & 32. -  Ieremiae verba cap. 6. & 18. expenduntur, 2.2.46. -  Ieremiae vaticinium cap. 1: Ecce constitui te, &c. de Pontifice Romano omnes Patres accipiunt, & eius interpretatio, 2.23. 114. -  Ieremiae verba lamentat. 5. ad Indorum aerumnas accommodantur, 3.8.16. -  Ieroboan peccavit avertendo populum a Roboan, quamvis Deus id praeordinavit, 2. 6.4. -  Ierusalem destructio quo tempore contigit? 1.14.13. -  Ierosolymis iuxta templum effoeminatorum aediculae structae fuerunt, 2.14.56. -  S. Ignatius Martyr quid senserit de unitate Ecclesiae Catholicae? 1.14.49. -  B. Ignatius qualiter Pontificis potestatem caeteris praeferat, 2.23.82. -  B. Ignatius a Loyola plura pie, & docté notavit de utraque potestate Pontificis in epistola ad Regem Abyssinorum, 2.23. 123. -  B. Ignatij a Loyola eximius zelus conversionis Indorum Orientalium, & pijssimae litterae, quas super hoc ad Abyssinorum Regem scripsit, 1.3.59. -  B. Ignatium a Loyola, & eius Societatem videtur Deus contra Lutherum, & eius sequaces praeparasse, 1.16.84. -  Ignorantia iuris dubij excusat, ubi diligens & studiofa eius inquisitio praecessit, 3. 2.47. -  Ignorantia invincibilis non admittitur in puris, ac primis praeceptis naturalibus, & exempla eorum, 2.13.71. -  Ignorantia non videntur excusari posse Indi, qui contra legem naturae peccabant, 2.13.67. -  Ignorantia aliqua invincibilis iuris naturalis dari potest, 2.14.34. -  Ignorantia invincibilis an possit admitti in ijs, quae fidei non sunt, 2.10.78. -  Ignorantes secundum Platonem, & Aristotelem sequi debent, & prudentes ducere, ac dominari, 3.5.5. -  Ignoto Deo Ara ab Atheniensibus, & Romanis erecta, & quare? 1.14.41. -  Imaginum Sacrarum usum improbant Sectarij contra quos plurimi ex Catholicis scripserunt, 1.14.65. -  Imbrem, & alia bona miraculose consequuntur aliqui Religiosi viri in Nova Hispania per invocationem Sanctae Crucis, 2. 5.27. -  Imilcis uxor Annibalis qualiter queratur de sacrificio filij sui apud Silium Italicum, 2.19.69. -  Immunitate Ecclesiastica gaudet, qui in aere supra coemeterium ex fenestra pendens, apprehensus est, 3.3.44. -  Imperator secundum Senecam omnia habet in Imperio, in patrimonio propria, 2. 21.67. -  Imperatoriae concessionis titulus ad iustificandam Indiarum conquisitionem a quibusdam expenditur, 2.21.1. -  Imperator Carolus V. fuit simul Hispaniae Rex, & qualiter Indiarum acquisitionem probasse, & confirmasse videatur? 2. 21.2. -  Imperator qui Ecclesiae Romanae non praestat auxilium, est periurus, & schismaticus, 3.1.88. -  Imperator non potest disponere de bonis subditorum, nisi ex magna causa, & cum congrua satisfactione, 2.21.62. -  Imperator Romanus secundum veriorem, & receptiorem sententiam de rebus, & Regnis infidelium disponere non potest, 2.21.38. -  Imperator Romanus an habeat potestatem disponendi de bonis, & provincijs infidelium, 2.21.14.38. & 60. -  Imperator Romanus in multis iuribus totius mundi Dominus dicitur, 2.21.18. -  Imperator Romanus nunquam fuit totius Orbis Dominus, & hoc multis ipsorum Imperatorum legibus comprobari, 2.21. 43. -  Imperatoris potestatem circa terras & provincias infidelium concedendas Abbas, & alij pleniorem quam Pontificis faciunt, 2.21.17. -  Imperatoris Romani auctoritas, & iurisdictio, quamvis maxima sit, non extenditur ultra terras Imperij, 2.21.39. -  Imperatorem Romanum de terris, & provincijs infidelium disponere posse ex quibus, & a quibus probetur, 2.21.32. & 34. -  Imperatorem esse mundi Dominum iura, & Auctores qui dicunt, qualiter intelligi debeant? 2.21.49. -  Imperatorem esse Dominum rerum singularium ubilibet existentium Hostiens. & alij opinantur, 2.21.35. -  Imperatorem Solem mundi, rerum omnium Dominum, caput, & fontem, & dispensatorem omnium Regnorum, & dignitatum quidam esse dicunt, & quod totum Orbem habet pro territorio, 2.21.37. -  Imperatorem non esse Orbis Dominum affirmare contra Evangelium, & forte haereticum esse Bart. & alij dixerunt, 2.21.31. -  Imperatores coronantur a Romano Pontifice, & ei peculiare iuramentum praestare tenentur, 3.1.87. -  Imperatores, & Principes saeculares dedignari non debent Pontifici subijci, 2.22. 59. -  Imperatores Romani superbe se Deos, & Dominos Orbis appellari faciebant, & divinos honores usurpabant, 2.21.53. -  Imperatorum & Regum exempla plura, qui Romanae Ecclesiae maximam reverentiam, & obedientiam habuerunt, remissive, 2.22.32. -  Imperatorum, & Regum potestas, & iurisdictio, quantumvis ampla, & absoluta sit, non extenditur ad non subditos, 2.21.61. -  Imperatorum antiqua consuetudo fuit aliquas columnas, vel alia monumenta erigere in extremis locis ad quae pervenissent, 1.11.56. -  Imperialis fortuna omnes alias supereminet, 2.21.20. -  Imperia, & Regna temporalia ab Ecclesia non pendere plures affirmant, 2.22.7. -  Imperia ad tyrannos, crudeles, & impios aliquando Deus transferre solet, in punitionem peccatorum, 2.11.14. & 18. -  Imperia, & Regna diversa commodius per diversos Principes, quam per unum gubernantur, 2.21.42. -  Imperia, & Regna mundi fere omnia bello parta sunt, 2.6.43. -  Imperia, & Regna etiam per viam aut tyrannidem parta, cursu temporis & voluntario populorum consensu confirmantur, 3.5.36. -  Imperia, & dominia illa tantum legitima sunt, quae a Deo dantur, vel ab Ecclesia confirmantur, 2.11.11. -  Imperia non magis stare, vel augeri possunt fine Religione, quam homines sine uxorum consorcio, 1.16.92. -  Imperij, & iurisdictionis propriae terminos excedere etiam charitatis, aut pietatis ratione non licet, 2.14.13. -  Imperij Hispani Monarchia vere pertingit terminus Solis Orientis, & Occidentis, & excedit distantiam, quae est inter Coelum & Terram, 1.16.56. -  Imperium quando licite auferri possit infidelibus ob defensionem innocentium debellatis? 2.15.24. -  Imperium potest Summus Pontifex, si velit, de Germanis ad Hispanos transferre, 2.22.21. -  Imperium ut inter animalia valentioribus, & robustioribus sui generis datur, ita etiam inter homines, victores & potentiores victis imperare debere, quidam docuerunt, 2.6.47. -  Imperiorum, & Regnorum mutationes, & casus, qui Lunae, & Stellis tribuunt, graviter errant, 2.2.17. -  Impossibile fuisse ostenditur, Hispanos tot, ac tam foelices victorias in Novo Orbe habuisse, nisi Divina voluntate, & miraculosis auxilijs iuvarentur, 2.4. 60. -  Imposturae plures fiunt sub praetextu antiquitatis, 1.12.106. -  Improbis, & Barbaris hominibus melius est servire, quam dominari, ex D. August. 2. 7.65. -  Impulsus inspirationis Divinae sive revelationis magna est via, & de plurimis auctoribus, qui hoc latissime tractant, 2.3.2. -  Inca Yupanqui, cur Chilenses subigere suo imperio desierit, 2.8.106. -  Incognitus auctor Maris liberi argumento Menchacae nimis exsultat, 3.3.12. -  Incrementa regulariter habere non solent, quae illicite incipiunt, 3.4.99. -  Inda quaedam, quia peccata gravia in confessione celaverat, graviter a daemone vexata, & afflicta fuit, 2.5.44. -  India quae ab Abdia dicitur prima, est eadem quae citerior, & quid contineat? 1. 1.51. -  India dicitur utraque AEthiopia Asiana, & Africana, 1.1.49. -  India etiam vocatur AEgyptus superior, & cur? 1.1.48. -  Indiam vocat Curtius omnem terram, quam alluit mare Rubrum, 1.1.47. -  India versus AEtiopiam est illa quae citerior dici solet, & quid comprehendat? 1. 1.45. -  India Citerior dicitur, etiam fortunata & beata, & AEthiopiae adhaerens, 1.1.53. -  India quam Abdias Babylonius tertiam vocat, est eadem, quae alijs ulterior, sive extra Gangem dicitur, 1.1.60. -  India ulterior est pars extrema mundi, & ideo dicitur finem facere, & Indico Oceano claudi, 1.1.62. -  India ulterior cur dicatur Abdiae tenebrarum regionem gerere, 1.1.65. -  India iacet in Asia, & in sacris Litteris dicitur Evilath, & cur? 1.1.27. -  India dicitur Regio Orientalis Asiae ab Indo fluminae, quod eam alluit, vel ab Indo atnepote Noe, 1.1.28. -  India intra Gangem per Septentrionalem partem non multum distat a Medis, 1. 1.55. -  India quae Abdiae dicitur secunda, est illa quae alijs dicitur interior, sive intra Gangem, & eius situs, 1.1.54. -  Indiae divisio tradita ab Abdia Babylonio defenditur, & late exponitur, 1.1.42. -  Indiae ulterioris sive extra Gangem Geographia, & quod amplissimum Sinarum Regnum complectitur, 1.1.61. -  Indiae quae dicuntur del Poniente quales, 1.6.62. -  India Asiae cur dicatur Orientalis? & de eius situ, & Geographia, 1.1.31. -  India Orientalis tota dicitur ab aliquibus magna AEtiopia, & cur? 1.1.50. -  India Orientalis est terrarium principium, & dextera mundi manus, 1.2.6. -  Indiam Orientalem novo, & obscuro modo dividit Abdias Babylonius, 1.1.37. -  Indiam Orientalem fuisse olim coniunctam Occidentali, Auctor quidam scribit, 1.10.32. -  Indiae Orientalis commercium, & negotiatio semper fuit quaestuosa, 1.3.52. Indiae Orientalis divisio a Paulo Veneto tradita reprobatur, 1.1.35. -  Indiae Orientalis magnitudo immensa pluribus demonstratur, 1.1.32. -  Indiae Orientalis divitiae admirabiles, 1. 3.53. -  Indiae Orientales olim cognitae, & a quibus lustratae, 1.2.16. & 29. -  Indiae Orientalis foelicitas, & plura in ea naturae miracula ex Plinio, Isidoro & alijs, 1.2.4. -  Indiae Orientalis monstra, quae a Plinio & alijs recensentur, fabulosa sunt? 1.2.7. -  Indiae Orientales trahunt originem ab Ophir, & Hevila, & sunt ditissimae, 1.13.32. -  Indiae Orientales non satis antiquis cognitae, 1.3.1. -  Indiae Orientalis divisio varia reperitur apud Auctores, 1.1.33. -  Indiae Orientalis titulum Regibus Lusitaniae ex Divina approbatione, & quasi concessione competere docet Pater Rebellus, & idem procedit in Occidentalibus, 2.2.40. -  Indiarum Orientalium divitiae, & excellentiae, & Auctores, qui de eis agunt, 1. 2.3. -  Indiarum Orientalium navigatio a quibus olim tentata? 1.2.27. -  India Occidentalis secundum Ortelium potius debuit dici Amazonia, vel Orelania, 1.4.3. -  Indiae Occidentales cur ita dictae? 1.4.1. -  Indiae Occidentales vocantur ab aliquibus Orbis Carolinus, & quare? 1.4.4. -  Indiae Occidentales Hispaniae Regibus utilissimae, 1.5.17. -  Indiae Occidentalis expeditiones fieri coeperunt a Regibus Catholicis post Maurorum ex tota Hispania expulsionem, 1. 16.78. -  Indiae Occientales si hodie a Regibus nostris relinquerentur, aut restituerentur, multa damna, & absurda resultarent, 3.5. 35. -  Indiarum Occidentalium super iusta retentione amplius iam disputare non licet, 3.2.43. -  Indiarum Occidentalium iusta retentio pluribus titulis confirmatur, 3.4.1. -  Indiarum Occidentalium missio, detectio, & conversio a Deo esse probatur, ex daemonum, & idolorum expulsione & ruina, 2.4.82. -  Indiarum Occidentalium acquisitionis disputatio multis difficilis visa est, 2.1.5. -  Indiarum Occidentalium provincias Regno Castellae, & Legionis annexas esse debere, & ab eo nullo tempore separandas pluribus schedulis, & provisionibus declaravit, & promisit Imperator Carolus V. 2.21.5. -  Indias Occidentales vocavit Columbus provincias a se repertas, ut earum divitias significaret, 1.4.4. -  Indias Occidentales aliqui Athlanticam vocant, 1.4.13. -  Indiarum Occidentalium Vide plura alia in verbo Orbis novus, & verb. Novus Orbis, & verb. America. -  Indicas mulieres aprinos dentes habere, & centum vicibus parere quidam referunt, 1.2.9. -  Indi Mexicani quibus picturis pro litteris uterentur? & plura de eorum artibus, & ingenio, 2.8.70. -  Indi Occidentales a Tubali, & Hispanis originem ducunt, secundum Maluend. 1.9.57. -  Indi in Novo Orbe reperti, unde originem ducant? difficilis quaestio, 1.9.15. & 19. -  Indi nil nisi somnia, & fabulas meras narrant de sua origine, & propagatione, & earum plures referuntur, 1.9.21. -  Indi Novi Orbis maxime perterriti sunt ad primum Hispanorum adventum, & Fidei inter eos promulgationem, 1.15.61. -  Indi Orientales, & Occidentales ad Fidem conversi Deo valde grati, & multis benedictionibus repleti sunt: 1.15.62. -  Indi Orientales longaevi, & de quodam nostri temporis, qui 335. annos excessit, 1. 2.10. -  Indi Occidentales in omnibus fere similes sunt Orientalibus, 1.10.33. -  Indi Orientales possunt procedere ex filijs Sem, aut Iaphet, & etiam ex filijs Cham, secundum Torniellum, 1.10.34. -  Indi cur non sint ita nigri, & crispi sicut AEthiopes? 1.10.44. -  Indi Orientales, & Occidentales quem colorem communiter habeant? 1.10.37. & 52. -  Indi innumeri brevissimo tempore Fidem, & Baptismum receperunt Mexici, & in alijs Novi Orbis provincijs, 2.4.20. -  Indi Occidentales nullas litteras habuerunt, & quibus modis, & nodis historias suas conservarent, & annos computarent? 1.9.31. -  Indi Occidentales an servi capientium effici possent? olim dubitatum fuit, 3.7.1. -  Indi Occidentales, exceptis Mexicanis, raro servitute bello captorum utebantur, 3.7.96. & 103. -  Indi barbas sibi expilabant, corpora pingebant, aegrotos deserebant, & ab humanis, & politicis moribus abhorrebant, 2. 7.40. -  Indi omnes Occidentales ut plurimum antropophagi erant, etiam Mexicani, Brasilienses, & Peruani, 2.12.38. & 39. -  Indi rebelles, apostatae, vel se ipsos voluntarie vendentes servi fieri possunt, 3.7. 26. & 60. -  Indi Rebelles, Caribes, Canibales, & alij nimis efferati, etsi aliquando servi effici iussi fuerint, postea tamen hoc abrogatum fuit, & quare? 3.7.59. & 61. -  Indi inter alia durissima, quae a suis Regibus patiebantur servilibus semper, & laboriosis operibus exerceri solebant, ne usquam requiescere possent, 2.16.6. -  Indi adeo erant dediti sodomiae, ut pediconis imaginem pro amuleto gestarent, 2.12.30. -  Indi Peruani fassi sunt ob tyrannidem Atahualpae se a Deo sub iugum Hispanorum missos, 2.12.21. -  Indi omnes plurima, & foedissima peccata contra legem naturalem committebant, 2.12.23. -  Indi omnes nunquam aut raro ea intentione, aut iustificatione debellati sunt, ut servi effici potuerint, 3.7.72. -  Indi rebelles quo pacto compescendi & puniendi sint? 3.7.73. -  Indi etiam ob defensionem innocentum, quos in sacrificijs immolabant, debellari posse non videntur, & quare? 2.14.70. -  Indi insulae Hispaniolae, & Cubae, & alij ob ruditatem, & memoriae defectum nihil, aut parum in disciplina Ecclesiastica proficiebant, 2.7.36. -  Indi qui nunc sunt, fortunatiores antiquis dici possunt, 2.7.67. -  Indi ex doctrina Ioan. Maioris & aliorum, prius comprimendi sunt, ut fides inter eos seminari possit, 2.16.2. -  Indi insulae Hispaniolae habuerunt notabile oraculum de Hispanorum adventu, 2.2.49. -  Indi ex bellis sine licentia Principis illatis, non magis servi effici potuerunt, quam si a Pyratis vel latronibus caperentur, 3.7. 80. -  Indi alieno Orbe reperti, non pertinent ad Pomponij responsum, 3.7.88. -  Indi, & AEthiopes quales, & quando servi effici potuerint? 3.7.94. -  Indi etiam si venditi dicantur ab alijs Indis, qui eos bello ceperunt, vel quia ipsi se vendiderint, servi esse non possunt, 3.7.104. -  Indi ad suam conversionem non tam indigent miraculis, quam bonis, & prudentibus Praedicatoribus, 2.3.50. -  Indi Novi Orbis, & reliqua animalia, quae in eo reperta sunt, ad eum pervenire potuerunt terrestri, vel brevi navali itinere, & quomodo? 1.10.3. -  Indi Novi Orbis quo sensu dici potuerunt ab Isaia, convulsi, dilacerati, conculcati, terribiles, & expectantes, 1.15.27. -  Indi Occidentales cur minores fructus fecerint in Fide, quam aliae nationes, quibus olim annuntiatum fuit Evangelium? 1. 15.38. -  Indi antea Barbari, & efferi, hodie Hispanorum cura, Religione, & bonis moribus atque artibus admodum pollent, 2.7. 77. -  Indi etiam sub proprijs Regibus constituti, ab illorum imperio eximi potuerunt, 2.7.84. -  Indi si post Christianam Religionem susceptam gravius opprimantur, eius suavitatem non credent, 3.8.9. -  Indi, supposito quod natura servi essent, iuste suis imperijs, & bonis spoliari posse videntur. 2.7.80. -  Indi Occidentales ut plurimum Barbari, sylvestres, & belluis fere similes erant, 2. 7.27. -  Indi plures in montibus, & speluncis se abdebant, ne ad Christi doctrinam suaderentur, 2.7.37. -  Indi hodie peiori conditione esse videntur, quam Iudaei olim in AEgypti captivitate, 3.8.11. -  Indi Novi Orbis si forte olim lucem aliquam Evangelij habuerunt, eam prorsus suis vitijs, vel barbarie obscurarunt, 1.14. 95. -  Indi brevi tempore valde diminuti reperiuntur, & quid cum Daniele, & D. Paulo de suis miserijs dicere possint? 3.8.15. -  Indi qualiter humanas carnes condirent, & asservarent, & mirabantur quod eis non vesceremur, 2.12.37. -  Indi videntur damnum pati ex eo quod alij praeter Hispanos ad eos accedere prohibentur, 2.25.41. -  Indi si fortem invenissent, & occupassent terras ab Hispanis antea possessas, earum domini non efficerentur, 2.6.65. -  Indi cuiusdam notabilis, & miraculosa historia & conversio, qui in faciem Crucifixi imaginis expuere ausus fuit, 2.5.30. -  Indi multo ante quam Hispani provincias Novi Orbis invenerunt, & occuparunt, ac per consequens veri illarum domini effecti videntur, 2.6.64. -  Indi aliqui reperti sunt, qui ultra quinque numerare nesciebant, 2.7.32. -  Indi ante adventum Hispanorum omnino infideles erant, 2.10.1. -  Indi plures ex foelicitate, & prosperitate Hispanorum in bellis, Deum verum pro illis stare agnoverunt, 2.4.75. -  Indi cuiusdam Mexicani Baptismus, & qualiter eius susceptione fuerit a daemonis unguibus liberatus? 2.5.39. -  Indi rebelles, vel apostatae efficiuntur de dominio Papae, aut Principis qui eorum conversioni intendit, 3.4.3. -  Indi si, ut oportet, in fide instruantur, forte non minores fructus quam Hispani praestabunt, 2.8.68. -  Indi, & alij infideles an possint debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam? 2.12.1. -  Indi qui hodie dicuntur Occidentales quomodo olim appellarentur? 1.4.2. -  Indi, & alij infideles non videntur iuste debellari posse ob esum carnium humanarum, & alia peccata contra naturam, 2. 14.52. -  Indi Novae Hispaniae exosum habuerunt nomen Christianorum propter damna, quae ab aliquibus eorum acceperant, 2.17.71. -  Indi nulli in Novo Orbe reperti sunt, qui omnino lumine rationis careant, aut monstrosas formas habeant, 2.9.2. -  Indi iuvari, & a suis miserijs, & peccatis erui debuerunt, quamvis nostrum auxilium non peterent, & sua forte contenti viverent, 2.13.89. & 92. -  Indi nullo modo belluarum numero haberi debent, 2.9.1. -  Indi non potuerunt tyrannidi cruentis sacrificijs, alijs damnis, quae olim patiebantur, consentire, 1.13.93. -  Indi quamvis extranei & remoti ad cognitionem veri Dei, & observantiam legis naturalis ab Hispanis perduci debuerunt, 2.13.80. -  Indi non Solem tantum, & Stellas, sed vilissima quaeque & spurcissima animalia, & daemonem sub varijs, & horrendis formis sibi apparentem adorabant, 2.12.102. -  Indi iam ferre non valebant cruenta sacrificia, quae a suis Regibus, & Sacerdotibus patrio more fiebant, & ideo fidem nostram facilius receperunt, 2.12.94. -  Indi omnino Barbari, efferati iuste coerceri, & imperio privari possunt, 2.9.64. -  Indi in consessionibus Sacramentalibus & alijs ad Dei cultum pertinentibus qualiter se habeant? 2.8.71. -  Indi maiores, quo magis feri, & vitiosi sunt, eo magis ad Fidem suaderi debent, 2.8.64. -  Indi Mexicani, alij quam faciles sint ad Fidem audiendam, & recipiendam? 2. 8.75. -  Indi non videntur iuste debellari posse ex causa defensionis, vindicationis, aut punitionis, 2.14.5. -  Indi Occidentales ad tres classes optime, ubi de eorum capacitate agitur, rediguntur a Ioseph. Acosta, & alijs, 2.9.8. -  Indi possunt dicere multis ex nostris illud Iob, cap. 15: Ergo vos estis soli homines, &c, 2.8.54. -  Indi alij ab alijs in plurimis, & plurimum differunt, 2.9.4. -  Indi navigia Hispanorum valde mirati sunt, 2.7.42. -  Indi tertiae classis illi vocantur, qui sylvestrem & omnino feram, & barbaram vitam agabant, quorum plures nationes recensentur, 2.9.11. -  Indi voluntate sua Regum Hispaniae dominium admisisse videntur, 3.4.33. -  Indi etiam illi qui magis politici reperti sunt, nostrorum comparatione eo tempore barbari appellari potuerunt, 2.9.3. -  Indi secundae classis vocari possunt Mexicani, Peruani, & alij ex provincijs Novae Hispaniae, 2.9.10. -  Indi semel conversi, suae gubernationi relinqui non debent, quare? 3.5.4. -  Indi Zelani Simiae dentem adorant, 2. 14.107. -  Indi si puniri possunt pro peccatis contra naturam commissis, pro omnibus puniri posse videntur, 2.14.31. -  Indi secundae classis ob solam barbariem non possunt debellari, & spoliari, 2.9.16. -  Indi plurimi proprios filios, aut parentes epulantur, 2.12.41. -  Indi si suae potestati ac gubernationi relinquantur, facile in Apostasiam, & antiqua crimina prolabentur, 3.5.7. -  Indi primae classis praetextu sui Barbarismi licite debellari non possunt, 2.9.13. -  Indi cuiusdam miraculosa ultio, quod in Templo Christianorum cum uxore rem habuit, 2.5.29. -  Indi filios procreabant, & incrassabant, ut postea illis vescerentur, 2.12.42. -  Indi Mexicani, & Peruani compti, & politici erant, 2.8.104. -  Indi nulla ignorantia excusari possunt, si praedicatores & legatos ad se pacifice missos interficiant, 2.20.32. -  Indi non possunt congruenter in fide edoceri, si diversarum nationum gentes hoc ministerio fungerentur, 2.25.53. -  Indi, & alij infideles Christi fidem odio habebunt & blasphemabunt, & apostatabunt: si violenter praedicetur, & introducatur, 2.17.70. -  Indi qualiter se erga senes, & aegrotos haberent? 2.12.40. -  Indi, quantumvis Barbari, non sunt obliti a Deo, qui aequaliter omnium Pater, & Redemptor est, 2.8.82. -  Indi Novi Orbis an procedant ab Isaachar quinto filio Iacob? 1.9.76. -  Indi cuiusdum immolati mirabilis casus, 2.12.96. -  Indi qui ob eam tantum causam baptismum recipiunt, ut suis Regibus placeant, vel eos imitentur, an sint vere Christiani? 2.18.60. -  Indi omnes Occidentales summopere idololatriae dediti erant, 2.12.101. -  Indi Orientales olim in Germaniam naufragio delati, 1.2.28. -  Indi Orientales Ierosolymis convenerunt in Pentecosthe, 1.2.25. -  Indi Orientales Romam olim venerunt, & umbras suas mirabantur, 1.2.26. -  Indi quamplures non adeo timidi, & inermes erant, ut quidam generaliter tradunt, 2.4.65. -  Indi Orientales nunquam bellum alijs moverunt, & raro susceperunt, 1.3.14. -  Indi, nostrorum comparatione, pusillanimes sunt, 2.4.63. -  Indi septem Occidentales, in portatili cymba tempestate in Gallium delati, & eorum descriptio, 1.5.13. -  Indi Novi Orbis, secundum plures, procedunt ex incolis insulae Atlanticae, quod reijcitur, licet valde probetur a Iusto Lipsio, 1.9.56. -  Indis ob plures causas potuit bellum legitime inferri, 3.4.2. & 13. -  Indis Chiriguanensibus legitima bellum inferri potest, secundum Matienz. & quare? 3.4.6. -  Indis ipsis multa & insignia commoda attulit Novi Orbis detectio ab Hispanis facta, 1.16.40. -  Indis quantumvis barbaris non denegavit Deus lumen rationis naturalis, 2.13. 69. -  Indis cum Chilensibus nihil per blanditiem profecit P. Ludovicus Valdivia, 3. 4.11. -  Indis, quae imputantur scelera, aliae plures nationes commiserunt, quae tamen ob ea debellatae non leguntur, 2.14.53. -  Indis tertiae classis, hoc est omnino Barbaris, & sylvestribus, omnimoda coactio, iurisdictio, & gubernatio Regibus Catholicis competit, 2.9.24. -  Indis ob fidem recipiendam, vel ex alijs causis, quae gravissimae, & urgentissimae non essent, nunquam Reges nostri iniurias fieri permiserunt, 2.18.18. -  Indis succenseri non potest, quod primo adspectu Hispanos, & eorum equos, navigia, litteras, & alia inventa mirati sunt, 2. 8.92. -  Indis gravissima damna inferunt, & intulerunt, qui eos esse incapaces affirmant, 2.8.62. -  Indis Novi Orbis nullatenus fuisse annuntiatum Evangelium usque ad Hispanorum adventum plurimi tradunt, quorum dicta recensentur, 1.14.73. -  Indis si ob barbaram & sylvestrem vitam bellum inferre liceret, idem licuisse dicendum esset in alijs plurimis nationibus, quae olim non minus barbarae fuerunt, 2.8.15. -  Indorum Orientalium servitus, aut libertas non ex Regni Castellae, sed Lusitaniae legibus & ordinationibus iudicanda videtur, 3.7.114. -  Indorum tyranni raro in suis imperijs consenuerunt, 2.12.20. -  Indorum omnium historiae antiquae parum fidei habere possunt, 1.9.32. -  Indorum, & aliorum infidelium conversio, si more, & modo Apostolico fieri potest, absque dubio utilior, & laudabilior erit, 2.18.1. -  Indorum Occidentalium barbaries, feritas, & rusticitas testimonijs plurimorum Auctorum comprobatur, 2.7.28. -  Indorum traditiones in rebus antiquis parum fidei habere debent, & quare? 1.14. 92. -  Indorum conversionem quam apposite, & opportune Deus ordinavit tempore Regum Catholicorum, 2.3.28. -  Indorum de litteris, & scriptura Hispanorum admiratio, & iudicium, 2.7. 45. -  Indorum Novi Orbis ita facilis, & brevis ad Fidem conversio, vicem obtinet plurimorum miraculorum, ex Balthas. Chavasio, & alijs, 2.4.17. -  Indorum de origine nihil certi affirmari potest, & quod multis modis initium habere potuerunt, 1.10.1. -  Indorum eximiam, & insuperabilem barbariem, ac feritatem, & alia plurima animi, & corportis vitia coram Imper. Carolo V. Episcopus Darienis Fr. Thom. Ortizius, & alij vehementer exaggerarunt, 2 7.39. -  Indorum mores, & proprietates, & in quibus Iudaeis similes sint, 1.9.69. -  Indorum simplicitas & barbaries multum aliquando Hispanis profuit, 2.7.47. -  Indorum barbarie, & feritate supposita, iustum, & ipsis valde utile fuit, Hispanorum imperio gubernari, 2.7.66. & 79. -  Indorum pro salute, & conservatione quae statuuntur, eis plerumque nociva esse solent, quod eorum peccatis aliqui tribuunt, 3.6.68. -  Indorum secundae classis barbaries, & status exegit, ut plantata inter eos fide Reges nostri supremam eorum gubernationem acciperent, 2.9.19. -  Indorum plurimi non ob saevitiam Hispanorum, sed pestiferis morbis, & alijs varijs causis perierunt, 3.6.63. -  Indorum Sanctae Crucis de la Sierra miraculosa conversio, 2.5.24. -  Indorum vitia, & scelera summatim congeruntur, verbis Patris Iosephi Acostae, 2. 13.1. -  Indorum, & Hispanorum Respublica hodie una est, & mutuo se iuvat, 3.5. 25. -  Indorum Novi Orbis conversio media quadam via curanda fuit, 2.19.3. -  Indorum ob maximas, & inveteratas iniquitates, & ut via aperiretur Evangelio, Deus Hispanorum victorias, & dominationem disposuit, 2.13.66. -  Indorum sacrificia eo crudeliora erant, quod etiam virgines, & infantes filios immolabant, 2.12.74. -  Indorum, Mexicanorum, Peruanorum, & aliorum similium capacitas, & conditio magnum fructum in Fide Catholica, & politicis moribus, si bene instituantur, promittit, 2.9.18. -  Indorum hebetudo, & rusticitas ex quo proveniat? 3.8.87. -  Indorum, & Hispanorum Respublica ubi iuncta esse coepit, eorum gubernatio multis de causis Regibus Hispanis concedi debuit, 2.9.30. & 42. -  Indi primae classis censeri possunt Sinenses, Iaponij, & alij Orientales, 2.9.9. -  Indorum maior utilitas in externis mercibus comparandis non est considerabilis, respectu damnorum, quae ex commercio extraneorum recipere possent, 2.25. 68. -  Indorum natura, & differentia poenitus animadversa fidei, & quarumlibet artium capaces reperti sunt, 2.8. 52. -  Indorum capacitas & docilitas, & in fide suscepta pietas, & progressus multorum Scriptorum testimonijs, & argumentis confirmantur, 2.8.53. -  Indorum proprij, & antiqui domini, cum hodie non extent, possunt Reges nostri, extante praecipue concessione Pontificis, eorum Regna possidere, 3.4.39. -  Indorum Reges legitime suo more creati ob solum tyrannidis vitium suis imperijs ab Hispanis privari potuisse non videntur, 2.14.46. & 48. -  Indorum vitia, religionis & doctrinae insinuatione, magis quam armorum terrore tollenda fuerunt, 2.14.39. -  Indorum primo detectorum faeritas effecit, ut illis, & reliquis, multa damna inferrentur, & de omnibus in susceptione & progressu Fidei, & morum politicorum parum speraretur, 2.8.51. -  Indorum ruditas, & barbaries multis rationibus excusantur, 2.8.69. -  Indorum praecipua vitia aliquibus Regijs schedulis comprehenduntur, 2.12. 27. -  Indorum barbaries, & ruditas miserationem potius quam punitionem requirit, 2.8.85. & 90. -  Indorum omnium Principes, & Reguli tyranni erant, & quomodo? 2.12.4. -  Indorum parvuli bonam, & suavem indolem habent, & Hispanis pueris dociliores, & frugaliores sunt, 2.8.57. & 63. -  Indorum, & aliorum Barbarorum conversio, quia aliqua coactione eget, refertur ad tertiam legationem Parabolae D. Lucae 2.16.98. & 100. -  Indorum omnium crudelissima, & cruentissima hominum, & infantium sacrificia ex relatione Iosephi Acostae, 2.12. 58. -  Indorum praedicatores non peccant, si vestibus ornatioribus, & cibis lautioribus utantur, ut eos pluris Barbari aestiment, & sic melius ad Fidem alliciant, 1.18.65. -  Indorum salus desperanda non est, quos iam Deus ad Evangelium vocare videtur, 2.19.23. -  Indorum in Templis asservabantur, qui praepostera libidine uterentur, 2.12.29. -  Indorum Occidentalium debellationem, & spoliationem praetextu infidelitatis multi Auctores spicifice negant, 2.10. 46. -  Indos voluntarie consensisse in tyrannides, sacrificia, & alia damna, quae sub antiquis dominis patiebantur, falsum esse probatur. -  Indos non esse veros homines, nec capaces fidei Christianae aliqui falso, & erronee principio detectionis Novi Orbis disseminarunt, 2.8.50. -  Indos servos effici non posse certior sententia est, & qui Auctores eam expresse sequantur, 3.7.33. & 53. -  Indos qui omnino barbaros, & brutis similes affirmabant, de quibus intelligendi sunt? 2.9.12. -  Indos qui incapaces esse dicunt, eos parum tractarunt, & agnoverunt, 2.8.61. -  Indos primis illis temporibus pravi Duces, ac milites sub varijs, & iniustis coloribus captivabant, 3.7.61. -  Indos destruunt multi, qui struere debent, & quid de illis cum Isaia, & Davide dicere possint? 3.8.25. -  Indos, & alios infideles debellari posse propter peccata contra naturam probabiliter affirmari potest, 2.15.26. -  Indos non aliter potuisse ad Fidem converti, quam si prius domarentur & debellarentur, multi Auctores expresse testantur, 2.16.45. -  Indos infideles Novi Orbis, & eorum Regna, & provincias potuisse ab Alex. VI. Regibus Catholicis dari, plurimi Auctores fatentur, 2.23.63. & 68. -  Indos carnibus humanis vescentes Hispani occidere, & captivare solebant, 2.12. 51. -  Indos brevi prorsus absumendos esse quidam vaticinati sunt, 3.6.67. -  Indos hodie gratam, & ratam habere Regum Hispaniae dominationem multis probat Ioan. Matienz. 3.4.38. -  Indos infideles vi praecisa, & absoluta per bellum, aut alio modo ad Fidem convertere nunquam Hispani voluerunt, nec cogitarunt, 2.18.16. -  Indos Occidentales causa fidei introducendae, & propagandae debellari non posse, qui specialiter tractent? 2.17.2. -  Indos, qui barbari sunt, & agrestes, severitate salutari compelli posse in Ecclesiae gremium intrare, 2.18.8. -  Indos procedere ab ijs, qui data opera, vel fortuito ad regiones Novi Orbis olim navigarunt, multi opinantur, qui reijciuntur, 1.9.44. & 48. -  Indos Novi Orbis quidam tradunt procedere a Phoenicibus, & Carthaginensibus, vel a Romanis, & alijs nationibus, remissive, 1.9.55. -  Indos omnes Occidentales barbaros, squalidos, & abiectissimos esse scribit Fr. Gregor. Garcia Dominican. 3.8.34. -  Indos Occidentales ab Hesperio XII. Hispaniae Rege, & Hispanis ab eo missis originem trahere putat Ovetus & alij, 1.9.59. -  Indos suae propagationis initia ignorare mirum non est, & quare? 1.9.35. -  Indos Novi Orbis a Iudaeis, a Salmanassare captis procedere, multi arbitrantur, & quare? 1.9.67. & 70. & reprobantur, num. 71. -  Indos Occidentales ex terra primum, vel putri aliqua materia formatos, aliqui erronee putarunt, 1.9.37. -  Indos Occidentales originem ducere ex posteris Chami silij Noe aliqui tradunt, 1.10.35. -  Indos olim nonnulli veros homines non esse, nec Fidei Christianae capaces sibi persuaserunt, 2.7.38. -  Indos quantumvis malos, & tyrannos, suis rebus spoliari non potuisse, multi asseverant, 3.6.70. -  Indos hyssopo aliquando ab Hispanis Sacerdotibus baptizatos fuisse, an verum sit? 2.4.26. -  Indos Novi Orbis ex pluribus partibus ad eum transire potuisse, & maxime ex Orientalibus, aut Sinis, & Tartaris, 1.10. 30. -  Indos Occidentales, sicuti & Orientales, ab Ophir genus ducere putat Arias Montanus & alij, 1.10.31. -  Indus quidam invocato nomine Virginis Mariae a fulmine liberatur, tribus alijs socijs eius ictu pereuntibus, 2.5.34. -  Indus quidam Canibalis trecentum homines esitaverat, 2.12.36. -  Indus Christianus, pro mortuo iam deploratus, surrexit, & plurima & miranda de vita futura narravit, 2.5.41. -  Indus fluvius quot alios in se recipiat, & quot hostijs in Oceanum ingrediatur? 1. 1.30. -  Indi fluminis magnitudo, & an & quatenus Gangem, & Nilum excedat? 1. 1.29. -  Inducta ad augmentum non debent operari diminutionem, 3.1.59. -  Infans homo est, & eius occisio lege Cornelia vindicatur, 2.12.88. -  Infantes ante septimum diem necari solebant, & cur eo tempore baptizari, & nomina sumere coeperint? 2.12.91. -  Infantes in ludibrium passionis Christi saepe Iudaei crucifixerunt, & de illo oppidi de la Guarda, & altero Vrbis Caesar-Augustanae, 2.20.85. -  Infanticidia cur olim Christianis impicta? 2.12.93. -  Inferior ratio debet servire fortiori, 2. 9.27. -  Inferiorum Ordinum culpae ad desides Rectores deferuntur, 3.8.27. -  Infidelitas Deo maxime invisa est, 2.10. 35. -  Infidelitas in ijs, quibus fides annuntiata non est, non habet rationem peccati, 2.10. 77. -  Infidelitatis peccatum caeteris gravius reputatur, 2.10.28. -  Infidelitatis peccatum gravissimum est, & quare? 2.16.19. -  Infidelitatis tempore, quae quis illicite habuit, ea etiam Christianus effectus restituere debet, 3.7.105. -  Infidelis licet peccet baptismum ob pretium sibi datum recipiens, non tamen peccat ille, qui eum invitat, 2.18. 46. -  Infidelis, qui amore alicuius puellae fidelis ductus, simulate se baptizari permisit, & cum ea matrimonium contraxit in baptismo, & matrimonio perseverare in foro contentioso cogendus erit, 2.18. 56. -  Infideles prius quam debellentur, de suis erroribus admonendi sunt, 2.15.52. -  Infideles recte possunt privari dominio supra fideles, 2.11.60. -  Infideles secundum veriorem, & communiorem opinionem habent iura, & effectus patriae potestatis, 2.17.27. -  Infideles subditi vi indirecta, & causativa bene possunt ad Fidem deduci, 2. 18.38. -  Infideles possunt pecunijs, donis, & muneribus ad Fidem allici, 2.18.40. -  Infideles degentes in terris Christianorum licite possunt secundum sententiam aliquorum directe ad Fidem Christianorum compelli: quae tamen non probatur, 2. 18.37. -  Infideles licet expugnari non possint, ut credere compeliantur, expugnati tamen, bene hortari possunt ad credendum, 2.18. 23. -  Infideles si fidelibus transitum negent ad alias Provincias, in quibus praedicare velint, licite possunt debellari, 2.20. 57. -  Infideles quamvis Ecclesia non puniat, bene tamen punire potest, & debet Haereticos, Schismaticos, & Apostatas, & quare? 2.19.48. -  Infideles non solum habent dominia & imperia ex permissione Dei, sed etiam ex eius concessione, & approbatione, 2. 11.39. -  Infideles multa opera praestare possunt, quae sint undecunque bona, 2.11.50. -  Infideles non minus obligati sunt ad fidem sibi propositam recipiendam, quam fideles ad eam praedicandam, & extendendam, 2.16.17. -  Infideles, hodie etiam, magis virtutibus quam signis Praedicatorum movebuntur, & quare? cum D. Chrysost. 2.19.28. -  Infideles quamvis peccent non recipiendo fidem, non tamen possunt a fidelibus hoc praetextu puniri, 2.19.10. -  Infideles subditi Principibus Christianis, absque dubio compelli possunt ad deserendam idololatriam, & alia vitia contra naturam, 2.15.3. -  Infideles, qui nihil de vera fide audierunt, qualiter excusentur? 2.16.22. -  Infideles nullo modo ob fidem propagandam, & recipiendam debellari, aut compelli posse, plurimi Auctores sentiunt, quorum dicta late expenduntur, 2.17.1. -  Infideles licite possunt ad Fidem per efficacem, & importunam etiam suasionem compelli, 2.19.57. -  Infideles debellari licite possunt, maxime si intervenerit auctoritas Papae, 2. 10.4. -  Infideles ad fidem audiendam compelli posse negat Sotus, Valencia, & alij ex eo quod ad eam recipiendam compelli non possunt, 2.20.16. -  Infideles apud Christianos degentes Ecclesia suaviter tractari praecipit, & quare? 2.11.28. -  Infideles etiam ad Ecclesiae gubernationem spectant, 2.23.115. & 141. -  Infideles, Iudaei, & Idololatrae non habent verum dominium, & eorum bona pertinent ad Ecclesiam, quae ratione publicae utilitatis potest illos privare iure suo, quia illa habent ut peculium, 2.23. 54. -  Infideles ob solam infidelitatem, & idololatriam ad iudicium Ecclesiae pertinere plures tradunt, 2.23.139. -  Infideles sunt hostes Christianorum, & etiam in Ecclesia capi possunt, 3.6.21. & 2.10.5. -  Infideles, & Barbari suis legibus tam in pace, quam in bello reguntur, & nostrarum laqueis non innodantur, 3.7.29. -  Infideles ubi convertuntur ad Fidem filij Dei, & liberi fiunt, unumque in Ecclesia, & in Christo cum caeteris fidelibus corpus constituunt, ex D. Paul. & Clement. Alexand. 3.7.41. -  Infideles per Papam in quibus causis puniri, & iudicari possint, ex sententia Covarruviae, & aliorum, 2.23.3. -  Infideles cum extra ovile Christi reperiantur, nullum legitimum dominium, neque iurisdictionem habere possunt, 2.10. 17. -  Infideles & Saraceni crimen sodomiae committentes puniri possunt a Principe Ecclesiastico, 2.15.41. -  Infideles, apostatae, rebelles, vel Fidem impedientes iuste debellari possunt, 3.4.13. -  Infideles sibi subditos a suis Regnis, & dominijs Princeps Christianus ex iustis tantum causis expellere potest, 2.19.78. -  Infideles ob peccata contra naturam subijciuntur punitioni cuiuslibet Principis Christiani, 2.15.34. -  Infideles ob solam infidelitatem suis Regnis, & dominijs privari non posse multis rationibus, & auctoritatibus suadetur, 2. 10.41. -  Infideles quamvis cogi non possint ad Fidem recipiendam, cogi tamen possunt ad eam audiendam, & eius praedicationem, & propagationem non impediendam, 2. 20.1. -  Infideles non debent habere fideles sibi subiectos hodie aucta Ecclesiae potestate, sed potius ex converso, 2.10.38. & 40. -  Infideles debellari possunt ob immolationem, aut comestionem hominum, quamvis ij, qui immolantur, aut eduntur sint delinquentes, & alias ad mortem damnati, 2. 15.8. -  Infideles idololatrae qualiter convincendi, sive expugnandi sint, iuxta glossam Interlinealem, 2.14.117. -  Infideles, qui ipsi baptizari nolunt, an suaderi possint, ut filios suos offerant baptizandos? 2.17.42. -  Infideles non posse debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam multi Doctores affirmant, 2.14.2. -  Infideles omnes indistincte debellari possunt, si tyrannidem exercent, & innocentes opprimunt, vel sacrificant, aut edunt, 2.15.4. -  Infideles nobis non subiecti idololatriae causa non videntur posse puniri, aut debellari, 2.14.96. -  Infideles corrigere tenemur, non solum ut fidem recipiant, verum ut a peccatis contra naturam desistant, 2.13.84. -  Infideles ob solum vitium infidelitatis verum dominium suarum rerum & provinciarum non habere, & licite eis spoliari posse Hostiens. & alij plurimi, & gravissimi Doctores scribunt, 2.10.2. -  Infideles plures ab Hispanis in Novo Orbe ad Fidem redacti sunt, quam in Europa tota per haereticos ab ea alienati, 2. 25.16. -  Infideles ubi puniri, & debellari posse dicimus ob peccata contra naturam, intelligendum est de his quae committunt postquam moniti sunt, ut ab illis desistant, non de praeteritis, 2.15.53. -  Infideles nobis non subiecti dubium est an propter solam idololatriam debellari possint? 2.15.2. -  Infideles convertendi cura praecipua tangit Romanum Pontificem, & Christianos Reges ac Principes, 2.16.40. -  Infideles licet de praesenti turbentur, vel indignentur ob id quod eos compellamus ad observandam legem naturae, perseverandum tamen est propter spem boni futuri, 2.15.55. -  Infideles ex sententia D. Augustini, & Clement. non videntur habere posse veram Rempublicam, neque bona, 2.10.27. -  Infideles sunt servi, & filij ancillae, & sic dominij incapaces, 2.10.20. -  Infideles qui, & quando privari possint dominio quod habent supra fideles? 2.11. 55. & 58. -  Infideles gravioribus pensionibus, & tributis onerari possunt, ut ad Fidem alliciantur, 2.16.106. -  Infideles non tenentur Fidem sibi praedicatam credere, nisi rationibus, aut miraculis convincantur, 2.4.12. -  Infidelibus quibus, & quando bellum licite inferri possit? 2.19.34. -  Infidelibus ut ad Fidem alliciantur, blandiendum, non irascendum, multis Sanctorum testimonijs probatur, 2.17.93. -  Infidelibus vitam donare ea conditione si baptizentur, usu receptum est, 2.18. 44. -  Infidelibus, & impijs iure Divino dominia, & imperia concedi videntur, eisque parendum esse, docemur, 2.10.61. & 67. -  Infideles, qui nihil de Fide audierunt, infidelitatem negativam inculpabilem habent, 2.17.61. -  Infidelibus Fidem praedicare & peccata eorum velle punire contraria videntur, 2.14.37. -  Infidelibus quando pacem dare, aut foedera cum illis inire possimus, etiam inconsulto Romano Pontifice, 3.4.31. -  Infidelibus semel conversis, si apostasiae crimen timetur, potest Papa Principes fideles assignare, 3.5.8. -  Infidelium extra Ecclesiam positorum peccata divino iudicio punienda relinquuntur, 2.14.22. -  Infidelium malas leges vitare, vel emendare Christiani tenentur, 3.7.107. -  Infidelium respectu Christus Petro, & eius successoribus solam curam praedicationis praecepisse videtur, 2.33.18. -  Infidelium Regna ad Fideles iusta ex causa auctoritare Pontificis transferri possunt, 2.11.7. -  Infidelium provincias non solum ubi antea Christianorum fuerunt, sed etiam noviter repertas, & nunquam a Catholicis occupatas Pontifex concedere potest sub ea conditione, si capiantur, 2.23.132. -  Infidelium bona sine causa Papa non tollit, 2.4.5. -  Infidelium omnia opera, qui peccata esse dicunt, qualiter accipiendi sint? 2.11. 52. -  Infidelium provincias a quovis Principe Christiano, etiam sine licentia Pontificis, converti, & subiugari posse multi tradunt, 3.1.51. -  Infidelium etiam nobis subditorum ritus tolerandi sunt, si Christianae Religioni non adversentur, 2.14.30. -  Infidelium opera omnia ideo peccata esse dicuntur, quia in Deum non referuntur, 2.10.33. -  Infidelium, maxime Indorum, templa, & idola, an & quando liceat Christianis Praedicatoribus, qui inter eos ambulant, destruere, & demoliri? 2.20.87. & 92. -  Infidelium personae, & bona ex sententia multorum non solum in temporalibus, verum neque in spiritualibus Papae subduntur, 2.23.16. -  Infidelium omnes actiones esse peccata concludere videtur D. August. & alij sancti Patres, & Gregor. Ariminens. 2.10. 32. -  Ingenia hominum melius suavi, & facili fraeno reguntur, ex Seneca, 2.17. 89. -  Ingenia hominum miserijs, & calamitatibus stolida fiunt, 2.8.86. -  Inimicos etiam diligere, & iuvare debemus, cum sint naturae nostrae participes, 2. 13. 82 -  Iniqui apud D. Paulum sumuntur pro infidelibus, & Sancti pro fidelibus, 2. 10 31. -  Initia rerum magnarum solent esse minima, 1.5.18. -  Initio quod nullum, vel vitiosum est, tractu temporis non firmatur, 3.3.40. & quando hoc fallat, num. 43. -  Iniuriam, & peccatum alterius, qui non excusat, cum possit, tam est in vitio, quam ille qui facit, 2.13.16. -  Iniuriae sunt quibus gratiae debentur, 2. 7.70. -  Iniurias Indis factas Deus miraculose aliquando vindicavit, 3.8.34. -  Innocentes per accidens in bello iustis de causis suscepto sine peccato occiduntur, 2.15.22. -  Innocentius IV. noluit sua commentaria iuris decisive auctoritatem habere, 2. 10.43. -  Innocentij nobilis doctrina in materia acquirendae iurisdictionis expenditur, 2.25. 87. -  Innocentij IV. auctoritas qualis, & quanta sit? 2.10.42. -  Innocentius etiam sentire videtur infideles ad Papae iurisdictionem pertinere, 2.10.22. -  Innocentij sententia verior, & communior videtur, 2.11.35. -  Innocentij opinio reiecta esse ab aliquibus videtur, & quod ipse sibi contrarius fuerit, 2.11.4. -  Inquisitores causarum Fidei non puniunt infideles non baptizatos, sed eos tantum, qui a fide semel professa recesserunt, 2.19. 49. -  Insipientes, & ebrij comparatio, & quod illis servitus convenit, & libertas recidenda est, 2.9.70. -  Insipientiam deteriorem servitute esse quibus rationibus probet D. Ambros. 2.7. 62. -  Inspiratio detectionis & conversionis Novi Orbis non destituitur Scripturae, & miraculorum auctoritate, ut Victoria putavit, 2.3.47. -  Inspirationes, & missiones, quae divinae esse creduntur, multoties sunt diabolicae, & sallaces, 2.3.33. -  Inspirationes, & revelationes non sunt respiciendae, quando circa res graves, sanctas, & utiles interveniunt, 2.3.43. -  Insula Sancti Laurentij quando reperta? 1.3.36. -  Insula de la Trinidad describitur, 1.6. 16. -  §. Insula instit. de rerum divis. exornatur, 1.4.32. -  Insula Sancti Ioannis de Puerto Rico, sive Borriquena describitur, 1.6.14. -  Insula septem urbium dicitur reperta, & habitata a septem Episcopis, & Hispanis Maurorum classem fugientibus, 1.9. 47. -  Insularum Iaponij, Lequij, Bornei, Iavarum, & Philippinarum detectio, & magnitudo, 1.3.45. -  Insulas, & terrae tractus plures mare submergere solet, & alias etiam detegere, 1.4.16. -  Insulas maris cur hic, atque illic Deus collocaverit ab initio mundi, 1.10.8. -  Insulae Sancti Dominici, sive Hispaniolae descriptio, & nominis error, 1.6.10. -  Insulae plures diluvij tempore enatae, & immutatae: postea vero raro, 1.4.31. -  Insulae de Arguin, & de Cabo Verde repertae, 1.3.19. -  Insulae nomen quid proprie significet, & unde dicatur? 1.8.22. -  Insulae de Cabo Verde an eaedem ac Fortunatae, 1.3.20. -  Insulae Oceani Atlantici ab Hispanis detectae innumerabiles sunt, & aliquae amplissimae, & opulentissimae, 1.6.9. -  Insulae de Fernan Po, Anni Boni, Sancti Thomae, & aliae quando repertae? 1.3.24. -  Insulae Salomonis quae, & quando detectae? 1.6.66. -  Insulae plures hodie reperiuntur in mari Atlantico, 1.4.30. -  Insulae dictae, Iardin de la Reina, & los Lucayos describuntur, 1.6.13. -  Insulae de Cabo Verde, quas Hesperides aliqui vocant, & insula D. Thomae sub AEquinoctiali vacuae, & desertae a Lusitanis inventae sunt, 2.6.83. & aliae num. 85. -  Insulae maris, & quae postea in illis aedificantur primo invenientium, & occupantium fiunt, 2.6.19. -  Insulae maris dominium licet primó occupanti quaeratur, suprema autem eius iurisdictio ei competit, qui in illo mari imperium habet, 2.6.21. -  In insulis Dei sapientiam elucere cur dixerit August. 1.10.9. -  Integrum est iudicium quod plurimorum sententijs confirmatur: 3.2.31. -  Intellectus rei gerendae aptior ille dicitur, qui magis conducit, ad meliorem, & faciliorem executionem rei de qua agitur, 3.1.33. -  Intentio recta in bellis semper requiritur, & laudatur, 2.19.33. -  Intentio bona non excusat eum, qui illicita facit, 2.19.9. -  Inveniendis inventa non obstant, secundum Bald. 1.12.15. -  Inventa de novo plurima, & utilissima omnibus saeculis leguntur, & aliqua eorum exempla, 1.12.16. -  Inventionis primae titulus solus non sufficit ad rem aliquam acquirendam, nisi eius etiam apprehensio, & occupatio sequatur, 2.6.17. -  Inventionis, & occupationis primae titulus licet prosit Hispanis ad provincias Novi Orbis, quas ab Indis possessas, cultas, & habitatas invenerunt, proderit tamen quoad desertas, & vacuas, 2.6.80. -  Invidi, & novatores Indiarum retentionem mordent, quorum calumniae referuntur, & refelluntur, 3.6.2. & sequentibus. -  Invidia gloriae, & virtutis comes, semper praeclara aliorum facinora calumniatur, 1.16.94. -  Invito beneficium non confertur, 2.13. 90. -  Invitos etiam, ac nolentes servare pulcherrimum est opus ex Seneca, & Cassiodoro, 2.13.99. -  D. Ioannes Evangelista Templum Dianae Ephesinae sola oratione destruxit, 2.20. 96. -  D. Ioannem in India Orientali praedicasse aliqui tradunt, 1.2.37. -  D. Ioan. locus: Pasce oves meas, exponitur cum Innocen. Roffens. Leont. Bernar. Theophyl. & alijs, quorum verba citantur, 2.23.141. & 142. -  B. Fr. Ioannes a Sancto Francisco, & Frat. Hieronymus de Mendieta linguam Mexicanam repente, & nullo studio adhibito assecuti, & locuti sunt. 2.5.11. -  B. Fr. Ioannis a Sancto Francisco notabilis historia circa cuiusdam daemonis expulsionem, 2.4.93. -  Excellentissimus Dominus ac Domin. Ioannes de Mendoca & Luna, Montium Clarorum Marchio laudatur, 3.1. 78. -  Dom. Licentiat. Ioannes Ortizius Cervantes Regij Fisci Patronus meritissimus in Cancellaria novi Regni Granatensis laudatur, 2.9.63. -  Dom Licentiat. Ioannes Ortizius Cervantes in Conventu novi Regni Granatensis fisci Patronus librum peculiarem de supremis Consilijs Regum Hispaniae edere parat, 3.2.9. -  Dom. Ioannes a Sancta Cruce Senator Panamensis laudatur, & eius infoelix mors, 1.7.48. -  Pat. Ioannes Mariana laudatur, & a reprehensione Fr. Ioan. a Ponte defenditur, 2.8.49. -  Pat. Ioannis Marianae elegantissima verba de agrestibus & feris moribus Hispanorum antiquorum, 2.8.48. -  Pat. Ioannis Pinedae iudicium de Regione Ophira, 1.13.17. -  Pat. Ioannis de Salas summarium in indice parum caute scriptum notatur, 2. 23.8. -  D. Ioannis 2.3. verba explicantur, 2.5. 47. -  Ioan Baptista Valencuela in explicatione loci Ciceronis de bello pro fide suscipiendo notatur, 2.16.68. -  Ioannes Azorius, & alij qualiter distinguant in articulo debellationis Indorum, & infidelium ob peccata contra naturam, 2.15.28. -  Ioannes Metellus deridet eos, qui volunt inter Indos sine armis praedicare, & historiam circa hoc enarrat, 2.18.6. -  Ioan. Baptista Ramusius notatur, 1.5.2. -  Ioannes del Cano Canonicus Salmant. laudatur, 1.14.4. -  Ioannes Boterus plura de Indorum Occidentalium barbarie, & incapacitate recenset, 2.7.31. -  Ioannes Boterus ob licentiam militum in destruendis idolis Indorum eosdem Indos facilius ad nostram Religionem adductos tradit, & quare? 2.20.98. -  Ioannes Boterus quid sentiat de ingenio Indorum, & de modo conversionis eorum? 2.16.48. -  Ioannes Bodinus agnoscit plenum dominium Indiarum Occidentalium ab Alexand. VI. Regibus Hispaniae concessum, 3.1.39. -  Ioannes Bodinus pluribus Regibus sine causa supremam dominationem negare solet, 3.1.41. Vide alia supr. verb. Bodinus. -  Ioannes Matienzus quos libros ediderit, & qualiter referat se in uno eorum de Indorum debellatione defendenda late tractare? 2.1.35. -  Ioannes Matienzus scripsit librum Hispano sermone de moderatione Regni Peru, & quid de eo Auctor censeat? 2.1.36. -  Ioannes Fernandez a Velasco Excellentissimus Castellae Comestabilis laudatur, 1.14.35. -  Ioannes II. Rex Lusitaniae mittit legatos in Indiam ad quaerendum Praeti. Iannem, 1.3.28. -  Ioannes II. Lusitaniae Rex mittit exploratores navigationis in Indiam, 1.3. 27. -  Ioannes II. Rex Lusitaniae multum profecit in navigationibus Indiae Orientalis 1.3.25. -  Ioannis III. Lusitaniae Regis elegantissima, & pijssima epistola ad eius in India proregem, 1.3.61.PRSS -  Ioannes Lupus de Palacios Rubios fecit generalem quandam requisitionem, sive protestationem, qua Indis praecipue intimabatur, ut Romani Pontificis obedientiam, & potestatem agnoscerent, 2.24.31. -  Ioannes Lupus de Palacios Rubios peculiarem tractatum fecit de insulis maris Oceani, 2.23.64. -  Ioanni Sebastiano a Cano honores, & insignia a Caesare conceduntur, 1.5.41. -  Ioannis Sebastiani a Cano, & sociorum reditus in Hispaniam cum nave victoria post universum Orbem circumdatum, 1.5. 39. -  Ioannis Hus error, affirmantis imperium non pendere ab Ecclesia, in Concilio Constantiensi damnatur fuit, 2.22.27. -  Ioannis Lerij Burgundi levis coniectura de origine Indorum Occidentalium, 1. 10.36. -  Ioannis Ginesij a Sepulveda vita, & scripta, praesertim quae de iustitia debellationis Indiarum vulgavit, 2.1.28. -  Ioannis Voerthusij notanda verba de inventione Novi Orbis, 1.16.9. -  Iob cap. 28. praenuntiasse videtur detectionem, & conversionem Novi Orbis, & proponitur eius brevis paraphrasis, & expositio, 1.15.62. -  Iob locus cap. 34. de Regno Hypocritae explicatur, 2.11.16. -  Iob locus cap. 15. vers. 19. explicatur, 2. 20.70. -  Iob verba cap. 15. vers. 10. explicantur, 2.12.15. -  Iobab filius Iectan videtur incoluisse Regionem Paria, 1.13.11. -  Iosaphat consulto Domino pugnavit contra Regem Moab in auxilium Regis Ioram, 3.4.29. -  Ioseph qui fidelis erat, totam AEgyptum Pharaoni infideli tributariam fecit, & in eo non peccavit, 2.10.64. -  Ioseph Acosta quae axilia, quasve militares expeditiones admittat, ut Fides tuto inter Barbaros praedicari possit? 2.18.12. -  Ioseph Acosta putat habitatores Novi Orbis non esse valde antiquos, & ab hominibus sylvestribus propagatos, & id qualiliter accipiendum? 1.10.17. -  Ioseph Acosta, Abraham Ortelius, Maluenda, & alij merito mirantur hunc Novum Orbem adeo magnum, & divitem antiquos tot saeculis latuisse, 1.11.3. -  Iosephi Acostae de Indorum Occidentalium ruditate, & feritate iudicium, 2.7.29. -  Iosephi Acostae scripta laudantur, 2.1.40. -  Iosephi Acostae elegans testimonium expenditur de causis difficultatis, aut impossibilitatis praedicandi Apostolico modo inter Indos, 2.18.7. -  Isaachar, & eius posteris, quae pater Iacob praedixit, Indis omnino convenire videntur, 1.9.77. -  Isaachar Tribus terram optimam Cananaeae possedit, & Asinum pro insigni sui vexilli portavit, 1.9.78. -  Isabella Roderici solo Crucis signo plures Cortesij milites sanavit, in Mexicano bello graviter saucios, 2.5.20. -  Isaias Propheta vocatur Apostolus & Evangelista, & eius scriptura multa continet Sacramenta, 1.15.18. -  Isaiae locus cap. 60. & aliaque loquuntur de dominio Christi, qualiter accipienda? 2. 11.38. -  Isaiae locus expenditur, & exornatur, 1. 8.82. -  Isaiae Vaticinium cap. 60. exponitur, & conversionem Novi Orbis praenuntiasse probatur, 1.15.41. -  Isaiae locus cap. 16. vers. 4. explicatur, 2. 12.17. -  Isaiae prophetiae cap. 43. & 51. pro conversione Novi Orbis considerantur, 1.15. 10. -  Isaiae locus difficillimus ex cap. 18: Vae terrae cymbalo alarum, &c. late explicatur, & elegans eius Paraphrasis, 1.15.20. & 25. -  Isaiae prophetia cap. 23.35. & 39. de locorum desertorum habitatione & cultura, in Ecclesia Novi Orbis impleta est, 2.6.86. -  Isaiae vaticinium ex cap. 66. expenditur. & de conversione Novi Orbis per Hispanos facienda explicatur, maxime secundum editionem Vulgatae, 1.15.43. & 48. -  D. Isidorus Hispalensis, qui floruit temporibus Sisebuti, eius factum etiam tunc prudentioribus non fuisse probatum affirmat, 2.19.84. -  D. Isidorus divinae legi tribuere videtur innoxij transitus concessionem, 2.20.75. -  D. Isidorus Antipodes fabulosos appellat. 1.11.30. -  D. Isidorus, & Augustinus qualiter bellum iustum definiant? 2.6.54. -  D. Isidorus quid senserit de facto Sisebuti Iudaeos sui Regni baptizari cogentis, 2. 18.35. -  Israelitae quibus rationibus potuerunt debellare, spoliare Amorrhaeos, Chananaeos, & alios, 1.14.114. -  Isthmus Panamensis utrumque Oceanum dividens Leucas septem habet, 1.8.48. -  Isthmus Panamensis ut persodiatur, & canali per eum aperto uterque Oceanus communicetur, saepe tractatum est, & an id possibile sit? 1.8.50. -  Isthmi lapides, quem Gnidij perfodere tentarunt, in fodientium oculos resilibant, & quid Oraculum responderit, 1.8.59. -  Isthmum Panamensem, aut alium aperire ad utrumque Oceanum communicandum, si id loci natura permitteret, utilissimum esset, 1.8.68. -  Isthmum perfodere adagium, eos notat, qui frustra aliquid moliuntur, 1.8.54. -  Isthmum Peloponnesi inter mare AEgeum, & Ionium frustra perfodere multi tentarunt, 1.8.52. -  Iucatana provincia non habet nomen a Iectan, & unde? & qualiter illud habere Hispanorum tempore coeperit? 1.13.56. -  Iucataniae provinciae descriptio, 1.6.24. -  Iucatanenses vaticinium habuerunt, homines Crucis vexillum, & vaccas secum afferentes, eorum dominaturos, 2.2.60. -  Iudas Machabaeus urbem Ephren debellavit, quia transitum sibi dare nolebant: Machab, 1.5.2.20. 60. -  Iudaei plures olim in Hispaniam transmigrarunt, 1.15.31. -  Iudaei in AEgypto graviter vexati fuerunt, 3.8.12. -  Iudaei servi sunt Christianorum licet ex pietate sustineantur in libertate, 2.10.6. -  Iudaei, & infideles habent bona, ut peculium, & inde eis licite auferri possunt a Christianis, 2.10.9. -  Iudaei cuiusdam Vitriaij notabilis historia refertur, filium suum in furnum immittentis, quia cum Christianis agebat, 2.20. 86. -  Iudaei plura detestanda exempla in odium, & blasphemiam Christi, & Christianorum ubique ediderunt, 2.20.84. -  Iudaei decem Tribuum non videntur in Americam pervenire potuisse, & quare? 1. 9.73. -  Iudaei etiam ubi tolerantur, non sunt per vim ad Fidem cogendi, imo neque facile admittendi, 2.17.3. -  Iudaei AEgyptiorum bona citra peccatum abstulerunt, & exportarunt, 2.10.25. & 11. 42. & 44. -  Iudaei, Pagani quiete degentes non debent molestari, neque suis bonis spoliari, 2.10.73. -  Iudaei a Christianis habitu distingui debent, 2.18.51. -  Iudaei Sepharadij qui, & quare dicerentur? 1.15.35. -  Iudaei decem Tribuum capti a Salmanasare ubi hodie consistant, & cur clausi dicantur? & alia de eis, 1.9.72. -  Iudaei quibus exemplis filiorum immolationes defendebant? 2.12.79. -  Iudaei, & alij infideles an, & quando bonis privari, & a terris Christianorum licite expelli possint, si baptismum non receperint, 2.18.52. -  Iudaei, & alij infideles subditi possunt tributis, oneribus, & alijs servitijs gravioribus, non tamen insolitis, premi, & honoribus, & privilegijs privari, ut ad baptismum recipiendum alliciantur, 2.18.48. -  Iudaeis non debet servari aequitas, 2.18. 50. -  Iudaeis conversis multum favent Romani Pontifices. 3.7.47. -  Iudaeis, qui convertuntur multae iniuriae a tyrannis fiunt & damna, quae inde proveniunt, 3.7.49. -  Iudaeis in provincijs Christianorum habitantibus, licite mandari potest, ut Praedicatores Fidei admittant, & audiant, 2. 20.2. -  Iudaeos per totum Orbem dispergi cur Deus ordinaverit? 1.15.66. -  Iudaeos qualiter Sisebutus Rex Hispaniae, & Dagobertus Galliae, & plures alij Reges a suis Regnis, si baptizari nollent, eiecerint? 2.16.1.12. -  Iudaeos a suis Regnis non tantum Reges Christiani, verum & Tiberius Imperator exulare iussit, 1.1.113. -  Iudaeos, & infideles inter Christianos morari periculosum est, 2.19.87. & 94. -  Iudaeorum captivitas in AEgypto 85. annis duravit, & in ea valde multiplicati sunt, 3.8.13. -  Iudaeorum multiplicationem in medijs laboribus AEgypti in rubo Moysis Deus significavit, 3.8.14. -  Iudex quando possit uti manu militari? 2. 15.14. -  Iudex ubi desicit, & in mora periculum inest, omnis homo iudex & miles est adversus latrones, & facinorosos, 2.15.36. -  Iudicem qui quaerit, debet eum eligere Catholicum, 2.10.8. -  Iudicium a principio nullum ex iure superveniente interdum firmari solet, 3.4.45. -  Indicium proprium, non alienum, considerandum est in ijs, quae pertinent ad bonam fidem,. 3.2.60. -  Iugum Christi suave ex eis D. Matth. cap. 11. & psal. 33.3.7.8. -  Fr. Iulianus Garces Tlaxcalensis Episcopus laudatur, 2.8.55. -  Iulij Caesaris locus lib. 5. de bello Gallico exponitur, & emendatur, 2.8.113. -  Iulius III. specialiter sanxit ne parvuli infidelium a parentibus auferrentur, vel eis invitis baptizarentur, 2.17.26. -  Iurisdictio temporalis regulariter distincta est a spirituali, & una alteram iuvare debet, 2.23.161. -  Iurisdictionem qualiter quis acquirat, eam exercens in loco, quem non constat esse de alterius iurisdictione? 60. -  Iurisdictio Papae spiritualis subordinat sibi temporalem Regum, & Principum, 2. 22.51. -  Iurisdictionis Pontificiae in spiritualibus, & temporalibus differentia, 2.22.42. -  Iurisdictionem temporalem esse omnino distinctam a spirituali qualiter intelligendum sit? 2.22.48. -  Iurisdictionem temporalem Eccelesiae tentans auferre, in sua iniquitate confunditur, 2.22.22. -  Iurisdictionem nullam temporalem extra terras Ecclesiae Pontificem Romanum exercere posse multi asseverant, 2.22.6. -  Iurisdictionem nemo habet extra suum territorium, 2.14.10. & 21.39. -  Ius quaesitum difficilius tollitur, quam quaerendum, 3.1.5. -  Ius proprium, & gratia, ac privilegium quando ad idem tendunt, bene possunt concurrere; cumulari, 3.1.56. -  Ius naturale, & gentium omnibus nationibus commune est, & aequale, 2.6.66. -  Ius naturale non mutatur, nec commune esse desinit, etiam si aliquae gentes barbarae eius transgressores non puniant, 2.20. 79. -  Ius gentium quibus nominibus designetur a varijs Auctoribus? 2.6.68. -  Ius divinum, quod est ex gratia, non tollit humanum, quod est ex naturali ratione, 2.10.53. -  Ius Divinum immutabile, & invariabile est, 2.6.77. -  Ius in mari, vel alio loco publico longa possessione quaesitum, interim durat, dum quis eo uti non desinit, 3.3.66. -  Iure gentium introductae sunt divisiones hominum, provinciarum, Regnorum, & dominiorum, & quare? 2.6.69. -  Iuris Divini praeceptum est aliorum bona, & possessiones non concupiscere, 2.6. 78. -  Iuri gentium ea tribui possunt, quae etiam iure civili inducta, ab alijs gentibus communiter recepta fuerunt, 3.3.15. -  Iura plura citantur, quae adducunt exempla Imperatorum, & Regum, qui a Pontificibus privati, aut puniti sunt, 2.22.55. -  Iura quae docent potestatem temporalem ab spirituali distingui, non negant quin utraque in Pontifice dari possit, 2.23.162. -  Iuribus quae Papae negare videntur potestatem temporalem, qualiter responderi possit remissive, 2.23.170. -  Iusta tantum quae sunt a Deo mandari, & procedere credendum est, 2.3.41. -  Iuste possidet, qui auctore legitimo iudice possidet, 2.54.33. -  Iuste possidet, qui auctoritate iuris aliquid possidet, 3.2.25. -  Iustinianus Imperator se ipsum laudat ob bella, quae pro Religione amplianda suscepit, 2.16.76. -  Iustinianus Imperator paganos, & haereticos ex suo Imperio eiecit, 2.16.111. -  Iustitiam bellorum, quae inter se Barbari & infideles gerunt, Christiani anxie indagare non debent, 3.7.28. -  Iustitiae in studio omnis Regum ac Magistratuum cura esse debet, 3.8.29. -  Iusti Lipsij peculiaris sententia de debellatione Barbarorum infidelium, 2.15.7. -  Iusti Lipsij elegantissima verba de rerum, ac Regnorum mutationibus expenduntur, 2.2.21. -  Iusti Lipsij elegantissima verba de Dei vindicta referuntur, 2.13.63. -  Iustus Lipsius optime tradit nulla re magis mores componi, quam Religione, 2.14. 44. -  Iustus Lipsius quid senserit de notitia Novi Orbis? 2.12.3. -  Iustus Lipsius graviter refert, & plorat vastationem Novi Orbis, 3.8.40. -  Iustus Lipsius indistincte probare videtur bellum, quod infertur barbaris, a nostra religione abhorrentibus, 2.16.71. -  Iustus Heurnius scripsisse dicitur librum de legatione Evangelica ad Indos capessenda, quem Auctor non vidit, 2.1.41. -  Iuvenalis locus expenditur de vana idololatria AEgyptiorum, 2.14.99. -  Iuvenalis, & Ovidij loca expenduntur de esu carnium agentia, 2.12.46. -  L -  Labor maior impendi debet ubi maior utilitas speratur, 2.1.7. -  Labor suus unucuique prodesse debet, 2. 22.3. -  Laborem nemo suscipit si utilitatis, & commodi alicuius spem non habeat, 1.16. 112. -  Labores, & onera qui alijs imponunt, & ipsi ea non tangunt, in Evangelio reprehenduntur, 3.8.19. -  Lacedaemonij, Derinoxeni, quasi fallentes hospites, dicebantur, 2.20.51. -  Lacedaemonijs furta impunita erant, sed non ideo furtum desinit esse contra ius naturale omnium gentium, 2.20.80. -  Lacones, Sinae, & aliae nationes suos cives peregrinari vetabant. 2.14.43. -  Lactantius Firmianus multum invehitur contra eos, qui antipodes esse affirmabant, 1.11.28. -  Lanctantij Firmiani elegantissima verba de effectibus verae Religionis, 2.14. 43. -  Lanzerus Peruanus Miles, Crucis signo aegris, & saucijs adhibito, magnas curationes exercuit, 2.5.21. -  Lapides intra, multa miranda reperta sunt, & exempla remissive, 1.12.106. -  Lapidei globi admodum rotundi reperiuntur in insula Cuba, qui ad aenea tormenta proficiunt, 1.7.39. -  Latini barbari, & Italia Barbaria dicitur a Plauto, 2.8.27. -  Latro est qui a latronibus comparare solet, 3.7.107. -  Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado Regij Consilij Indiarum Senator laudatur, 1.10.21. & 3.2.6. -  Legati cur Sancti dicerentur? 2.20.26. -  Legatis iniuria facta, censetur fieri Principibus, a quibus mittuntur, 2.20.30. -  Legatos etiam ab hostibus missos audire, & benevole tractare omnes gentes naturali iure tenentur, 2.20.25. -  Legitimum dici non debet, nisi quod de iure, & legibus venit, 2.6.48. -  Lege veteri in dubijs causis Summorum Sacerdotum iudicium exquirebatur, 3.2.25. -  Leges, & praecepta Regum ubi longe absunt, facile contemnuntur, & hoc in Indijs contigisse ex Eman. Roder. Acost. & alijs, quorum verba referuntur, 3.6.40. -  Leges inter arma non exaudiuntur, 3.44. -  Leges quantumvis iustae improborum temeritate violantur, 3.6.37. -  Leges quibus Imperatores Romani Haereticos, & infideles adigebant, B. Augustinus valde commendat, 2.16. 109 -  Leges quas Constantinus, Theodosius, & alij Imperatores contra paganos, & eorum sacrificia tulerunt, de infidelibus eisdem Impp. subditis accipiendae sunt, 2. 19.72. -  Leges ut quis in aliquo loco dare possit, eius dominus esse debet, 3.3.47. -  Leges Rhodiae, & aliae de mari, & rebus ad mare & navigationes pertinentes a diversis Principibus latae, arguunt eos in ipso mari imperium habere, 3.3.49. -  Leges Imperatorum Romanorum allegare, & sequi an & quatenus in Regnis Hispaniae licitum sit? 2.21.77. -  Leges & schedulae Regiae, quae omnes Indos statim liberos iudicari iubent, & in possidentes probandae legitimae servitutis necessitatem transmittunt, qua ratione nitantur, 3.7.67. -  Legis veteris exempla admiranda interdum potius quam sequenda, 2.14.113. -  Legem ferre Summus Pont. potest, & expedit, ut conversi ad fidem ab omni humana servitute liberi fiant, 3.7.46. -  Legis veteris auctoritates an, & quando a Christianis possint allegari ad decisionem causarum? 3.7.31. -  Legis antiquae praecepta de puniendis idololatris post Christi adventum magis stringunt, 2.13.33. -  Legis antiquae privata bella prohibentis verba referuntur, 3.7.78. -  Legum humanarum poenas si forte effugiant ij, qui Indos affligunt, Dei oculum, & supplicium non effugient, 3.8.32. -  Lestrigones Antropophagi erant, & ideo striges eo nomine dictae, 2.14.60. -  Lex divina nulla hominum conditione, aut consuetudine abrogari potest, 2.20. 78. -  Lex divina & naturalis omnibus hominibus intrinsecus a Deo communicata videtur ex D. Paul. August. & Cassian. 2. 13.70. -  Lex etiam si corrigatur, rationes tamen eius aeternae, & immutabiles sunt, 2.23. 127. -  Lex magis domina est rerum nostrarum, quam nos ipsi, 3.2.56. -  Lex naturalis est lumen rationis humanae natura ipsa omnium hominum mentibus insitum, 2.13.68. -  Lex dubia, quae a consuetudine aliquam interpretationem accepit, ita servanda est, licet postea constet alium eius sensum fuisse, 3.2.45. -  Lex Christi maximam libertatem, & suavitatem in sua introductione requirit, 2. 17.90. -  Lex Titia, §. Seia, D. de auro, & argent. dum loquitur de signo Dei, illustratur, 1.15. 45. -  Lex ut vim, D. de iust. & iur. exornatur, 2.6.52. -  Lex urbana 166 D. de verb. signif. emendatur cum Cuiac. 1.14.17. -  Lex relegatorum 7. §. est quoddam, D. de interdict. & releg. illustratur & emendatur, 1.4.24. -  Lex fluminum 24. §. Servius, D. de dam. infect. & l. Marcius, D. locat. conciliantur, & illustrantur, 1.7.60. -  Lex plurima, D. de orig. iur. exornatur, 1.1.6. -  Lex sic eveniet, D. de adult. l. homo liber, D. de acquir. rer. dom. l. ultim. C. de legit. tut. expenduntur, & exornantur, 2.7. 86. -  Lex in Orbe 17. D. de ijs qui sunt sui, illustratur, 1.14.77. -  Lex 3. C. de vet. num. potest. & l. 1. C. de oblat. vot. de nummis obrizatis loquentes explicantur, & emendantur, 1.13.35. -  Lex 5. C. de suscep. & arcar. l. 2. C. de metall. ubi habetur mentio obrizae, emendantur, 1.3.40. -  Lex si captivus 20. §. expulsis, D. de captiv. explicatur, & illustratur, 2.6.36. -  Lex ex hoc iure, D. de iust. & iur. & similes illustrantur, 2.6.72. -  Lex cum pater 69. §. dulcissimis, D. de legat. 2. exornatur, 2.6.73. -  Lex in pecudum, D. de usur. l. iustissime de aedilit. edict. & §. in pecudum, inst. de rer. divis. exornantur, 2.7.19. & 55. -  Lex 1. §. ius naturale, & §. ius gentium cum simil. perpenditur, & illustr. 2.6.67. -  Lex quod servus, D. de stipul. serv. & l. si usumfructum, D. de liber. caus. exornantur, 2.7.83. -  Lex ultim. C. de emancip. liber. illustratur, 2.7.71. -  Lex tutorem, §. 22. D. de his, quae ut indign. & similes expenduntur, & illustrantur, 2.21.8. -  Lex si quisquam de divers. & tempor. praescrip. & l. sane si maris, D. de iniur. explicantur, 3.3.63. -  Lex in Orbe de stat. homin. & l. Roma. ad municipal. & aliae similes illustrantur, 2. 21.22. & 50. -  Lex Lucius, D. de evict. l. 5. §. si forte, D. de reivendicat. explicantur, 2.21. 63. -  Lex 1. & similes, C. ne Christian. mancip. explicantur, & illustrantur, 2.11.56. -  Lex de quibus, D. de legibus, l. 1. C. quae sit long. consuet. & similes exornantur, 2. 24.85. -  Lex 3. D. ne quid in loc. publ. exponitur, 2.21.68. -  Lex si quis necandi, penult. C. ad l. Cornel. de sicar. exponitur ex mente Raevar. contra Cuiac. 2.12.87. -  Lex ut vim, D. de iust. & iur. & l. non tantum de appell. & similes exornantur, 2.13. 13. -  Lex bene a Zenone, C. de quadrien. praescrip. explicatur, 2.21.36. & 64. -  Lex nemo 43. de reg. iur. & similes explicantur, 3.1.66. -  Lex quod si nolit, §. qui mancipia, D. de aedilit. edict. illustratur, 2.8.13. -  Lex quoties 67. D. de reg. iur. explicatur, & illustratur, 3.1.31. -  Lex forma, §. fin. de censib. & aliae similes explicantur, 3.1.58. -  Lex sancimus 17. C. de sacros. Eccle. expenditur, & illustratur, 3.5.39. -  Lex ultim. C. de fideicom. l. hac consultissima, C. de testamen. expenduntur, 3.2. 30. -  Lex 1. D. de usucap. & l. ult. D. pro suo illustrantur, 3.3.5. -  Lex 4. vers. Non tamen, D. de alienat. indic. & aliae, quae de litium execratione agunt, referuntur, & illustrantur, 3.3.8. -  Lex ultim. C. ad leg. Flav. de plagiar. remissive explicatur, 3.7.102. -  Lex 1. C. ne Christian. mancip. haeretic. vel Iudae. &c. cum similib. illustratur, & explicatur, 3.5.19. -  Lex ultim. D. de usucap. explicatur, & concordatur cum l. si quisquam, D. de divers. & tempor. praescript. 3.3.65. -  Lex Christianis 6. C. de Pagan. expenditur, 2.10.72. & cap. 11.27. -  Lex postliminium, §. filius, D. de captiv. illustratur, 3.6.50. -  Lex postliminij 5. §. 1. & lex mulier 6. D. de captiv. expenditur, & declaratur, 3. 7. 18 & 83. & seqq. -  Lex non tantum, D. de appellat. & l. addictos, C. eod. exornantur, 2.13.96. -  Lex ultim. D. de usu, & habit. perpenditur, & illustratur, 2.13.91. -  Lex inter artifices 31. D. de solut. exornatur, 2.9.7. -  Lex 1. C. de excusat. artific. lib. 10. l. 1. C. de privil. Scholast. lib. 12. & l. 1. de fabri cens. in Cod. Theodosiano expenduntur, 2.8.40. -  Lex in quaestione, §. minori, C. de sent. pass. expenditur, 2.9.62. -  Lex unic. C. de gladiator. lib. 11. qua gladiatorum spectacula prohibita sunt, declaratur, & illustratur, 2.14.83. -  Lex deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, expenditur, 2.21.19. & rursus latius explicatur, num. 52. & in illis verbis: Lex autem maris, 3.3.46. -  Lex 3. D. de offic. Praesid. expenditur, & illustrantur, 3.4.5. -  Lex 2. C. quan. & quib. quar. pars deb. lib. 10. exornatur, 2.25.60. -  L. ultim. D. de legat. & l. sanctum de rer. divis. explicantur, 2.20.27. -  L. 1. 2. & aliae, C. de pagan. explicantur, 2.20.82. & 88. -  L. patre furioso de his, qui sunt sui, vel alie, iur. & aliae similes illustrantur, 3.1.3. -  L. 1. C. de pagan. illustratur, 2.19.75. -  L. 1. C quan. lic. unicui. sui. iud. se vindic. expenditur, & exornatur, 2.15.35. -  L. metum 9. §. sed licet, D. quod met. caus. ponderatur, & illustratur, 3.4.26. -  L. quicunque & aliae plures tit. C. de omn. agro deser. lib. 11. explicantur, 2.6.102. -  L. iniuriarum, §. si quis, D. de iniur. & §. littorum, inst. de rer. divis. cum similib. illustrantur, 2.20.36. -  L. 68. tit. 4. part. 1. explicatur, 2.3.53. -  L. 21. tit. 5. part. 1. explicatur, 2.3.10. -  L. 35. titul. 2. part. 3. quae vocat amicos Dei eos, qui illius inimicos quomodolibet occidunt, perpenditur & illustratur, 2. 13.47. -  L. 10. tit. 1. part. 2. quae apponit definitionem tyranni, illustratur, 2.12.10. -  L. 5. tit. 14. part. 3. & verba Gregor. Lopez ibid. ponderantur, & explicantur, 3.7. 70. -  L. 1. & 2. tit. 1. part. 2. illustratur, 2.22.9. -  L. 2. tit. 23. part. 2. explicatur, 2.19.40. -  L. 2. tit. 23. part. 2. primam causam iusti belli in eo constituit, quod pro amplianda Fide, & Religione suscipitur, 2.16.77. -  L. 8. tit. 1. lib. 6. Recopil. exponitur, 2. 21.75. -  L. 1. 2. & aliae tit. 8. lib. 7. Recop. quae de piscatione & venatione agunt, declarantur, 3.3.69. -  Libera quae sunt transeunt in ius occupantium, 2.6.15. -  Liberum arbitrium Deus hominibus dedit, & in eo ipsorum conversionem, vel damnationem reliquit, 2.17.20. -  Liberum aliquem relinqui ad male faciendum potius est imperfectio, quam libertas, 2.9.71. -  Liberi esse homines omnes praesumuntur, & in naturali statu manere, 3.7.71. -  Libertas naturali iure inspecto omnibus competit, 3.6.3. -  Libertas inaestimabilis, & favorabilis est, & pro ea in dubio pronuntiandum, 3. 7.64. -  Libertatis datio pia, & meritoria censetur, eiusque favore multa contra communes iuris regulas statuta sunt 2.7.65. -  Libertate nihil gratius praestari potest, & eius privatio omni supplicio gravior censetur, & morti comparatur, 3.7.66. -  Librum suum quis illum appellare potest, in quo aliorum dicta bene, & distincte congessit, etsi de suo nihil adijciat, 2.1.13. -  Lignum quoddam Novi Orbis noctu lucem emittit, 1.7.32. -  Lignum fumigans, quod Deus Isaiae 42. & Matth. 12. non extingui praecipit, Gentiles recenter conversos significat, 3.7. 24. -  Limensis Vrbis, quae alias Regum civitas dicitur, descriptio, & laudes, & utriusque nominis causae, 1.6.46. -  Linea Meridionalis qualiter Orbem dividat? 1.6.70. -  Linguarum variarum locutio, & intellectio fuit donum Dei Apostolis concessum, 2.5.6. -  Linguarum donum, & miraculum multis Novi Orbis Praedicatoribus concessum fuit, 2.5.7. -  Linguarum varietas, & ignorantia veros praedicatores Fidei a conversione Indorum terrere non debet, 2.19.25. -  Litterarum usu non solum Indi Occidentales, verum & Orientales, & aliae nationes caruerunt, 2.8.95. -  Lis, & controversia inter Reges Castellae & Lusitaniae super terminis Indiarum unde orta, & qualiter composita? 1.6.68. -  Lis inter Lusitaniae & Castellae Reges orta super terminis Indiarum a Romano Pontifice ex eorum compromisso sedata fuit, 3.1.48. -  Lites minui, & finiri maxime expedit Reip. propter earum damna & dispendia, 3.3.7. -  Littora maris, quae iure gentium communia sunt, quo respectu populi Romani esse dicantur, 2.21.69. -  Littorum appulsum, & suarum provinciarum hospitium, qui peregrinis iniuste denegant, iniuriarum tenentur, & contra omnes leges humanitatis peccare censentur, 2.20.35. -  Lyrae, sive Citharae inventio qualiter coeperit? 1.12.21. -  Loca deserta, & inculta hodie etiam primo occupantium fiunt, 2.6.88. -  Loca, quae non constat per aliquem fuisse occupata & culta, nullius in bonis censeri & occupantis fieri censuit Aretinus, etiam si iaceant intra territorium alicuius civitatis, vel Principis: sed contraria opinio magis verior, & receptior est, 2 6.90. -  Locorum desertorum, & zerbidorum alienatio facilior est, quam aliroum, 2.6. 101. -  Locrenses res novas horrebant, 1.16. 13. -  Longa non sunt, quibus nihil demi potest, 1.2.1. -  Lot, & Abraham, quia hospitales erant, Angelos hospitio recipere meruerunt, ex D. Paulo 13. ad Hebraeos 2: 2.20. & 39. -  Lotharius Caesar Romae pictus inspicitur, a Pontifice Imperij coronam recipiens, 2.22.30. -  Lucani locus exponitur, 2.14.90. -  Lucani locus expenditur, 2.21.47. -  Luciani sabula de quadam navigatione a se in novas regiones facta narratur, & ridetur, 1.12.55. -  Lucianus qualiter eos laudet, qui alienis scriptis uti sciunt? 2.1.18. -  Lucius Marinaeus Siculus debili argumento tribuit Romanis Novi Orbis detectionem, 1.12.96. & 99. -  Lucra honesta appellat Cassiodorus ea per quae nemo laeditur, nec suis bonis exuitur, 2.6.79. -  Lucretij carmina referuntur de statu, & conditione hominum antiquorum tractantia, 2.8.21. -  Lucretij carmina referuntur adversus eos qui mundum rotundum esse putabant, 1.11. 10. -  Lucretius vanos, & stolidos vocat eos, qui Antipodes agnoscunt, 1.11.29. -  Mag. Fr. Ludovicus Legionensis qualiter exponat tres vocationes, seu legationes Parabolae Divi Lucae, 1.16.99. -  Ludovicus Legionensis graviter exprimit feritatem, barbariem, & incultos mores Indorum Occidentalium, 2.7.30. -  Ludovicus Cabrera Regius Chronista laudatur, 1.6.77. -  Ludovicus Barbarus Imperator legem condidit contra asserentes Imperium pendere ab Ecclesia, 2.22.13. -  R. P. Ludovici de Valdivia Societatis Iesu zelus, & cura pro Indis Chilensibus a bello offensivo defendendis, 3.4.9. -  P. Ludovici Molinae opinio notatur, qui indistincte nullam Rempublicam teneri peregrinos recipere docet, 2.20.55. -  Ludovici Barbari Imperatoris gesta omnia contra Ecclesiam damnata sunt, 2.22. 26. -  Ludovici XII. Galliae Regis apophtegma refertur, 3.6.54. -  Ludovicus Pius renuntiavit privilegio eligendi Pontificem, 2.22.37. -  Lupercalibus in festis qualiter foeminae verberarentur? 2.14.66. -  Lusitaniae Regum Ecclesiae feudetarium esse, plures affirmant, & quare? 3.1.84. -  Lusitaniae Reges quibus titulis usi sunt post Indiae Orientalis acquisitionem? 1.3. 54. -  Lusitaniae Reges cur a Deo Orientalis Indiae titulis ornari meruerint? 1.3.56. -  Lusitaniae Reges primam curam expeditionum Indiae in propagatione Evangelij collocarunt, 1.3.57. -  Lusitani ob fidem sibi fractam, vel iniurias ab Indis Orientalibus illatas, plures eorum regiones debellarunt, 3.4.8. -  Lusitani Reges Indiae Orientalis opes & commercia in se transtulerunt, 1.3.51. -  Lusitani magis quam reliqui Orientalem Indiam perlustrarunt, 1.3.4. -  Lusitani semper cum despectu, & superbia de Castellanis loqui solebant, 1.6.75. -  Lusitani D. Thomam Apostolum in India ut patronum agnoscunt, & venerantur, 1.2.42. -  Lusitanorum navigationis in Indiam Orientalem initia, 1.3.15. -  Lusitanorum virtus, & constantia in navigationibus, & expeditionibus Indiae Orientalis a multis extollitur, 1.3.50. -  Lusitanorum laudes ob navigationem & acquisitionem Indiae Orientalis, 1.3.5. -  Lusitanorum Regum sanctas ordinationes qualiter, & quare in Indijs Orientalibus elusas fuisse tradat Maffaeius? 3.6. 41. -  Lusitanorum navigationes ad Indiam Orientalem Isaiae vaticinio praenuntiatae videntur, 1.15.21. -  Lusitanorum gloria, & triumphus ob detectam, & subiugatam Indiam Orientalem carminibus venustissimis celebratur, 1.3. 62. -  M -  Machabaei qualiter petierint auxilium a Romanis, 3.4.30. -  Machiavelli impium dogma damnatur tradentis Religionis curam Imperiorum incrementis officere, 1.16.89. -  Macrobij elegans locus expenditur, 2. 1.17. -  Madera insulae detectio, & magnitudo, 1.3.18. -  Magallani socij ad Moluccas perveniunt, & diverso itinere in Hispaniam perveniunt, 1.5.38. -  Magallanica terra vastissima, & necdum satis detecta, 1.6.61. -  Magallanicum fretum quando, & quomodo detectum? 1.5.36. -  Magallanicum fretum quando, & qualiter ex parte maris del Sur, lustraverint, & transierint Ioannes Ladrillerus, Petrus Sarmientus, & Ferdinandus Lamerus, 1.8. 44. -  Magallanus quid fecerit in insula Zebu, & qualiter occisus? 1.5.37. -  Magallanus cur de aperiendo freto tractaverit? 1.6.71. -  Magallanus aperuit fretum diu desideratum, quo uterque Oceanus adiri posset, 1. 8.35. -  Magi olim vocabantur Reges, idest sapientes, & quare? 2.9.33. -  Magnates non excusantur a restitutione damnorum, quae famuli inferunt eorum potentia confissi, 3.6.81. -  Magnes lapis fortuito repertus, 1.12. 20. -  Magnes cur semper Septentrionem requirat? remissive, 1.11.81. -  Magnetis proprietates mirandae, & unde ei nomen? remissive, 1.11.80. -  Magnetis usum sunt qui veteribus tribuant, 1.12.31. & 42. -  Magnetis novum, & mirum experimentum, 1.11.82. -  Magnetica acus, & eius praecisa necessitas ad navigationes per altum ineundas, 1.11.73. -  Magnetica acu multi etiam utuntur in terrestribus itineribus, & de montibus Magneticis, qui attrahunt ad se navigia, quibus ferrum inest, 1.11.83. -  Magneticae acus usum veteribus omnino fuisse ignoratum probatur, 1.12.42. -  Magneticae acus inventum extollitur, & quod priscis ignoratum fuit, 1.11.77. -  Magneticae acus nullum extat nomen apud antiquos, 1.12.45. -  Magneticae acus inventor quis, & de eius commodis, & usibus remissive ad plures Auctores, 1.11.79. -  Magneticae pixidi Novi Orbis detectio debetur, 1.12.43. -  Magnos in magnis occupari decet, 2.1. 45. -  Maguei arbor Novi Orbis ad innumera deservit. 1.7.33. -  Mahometani quando primum ad Indiam Orientalem accesserint? 1.3.3. -  Maiestatis laesae tenentur, qui sine licentia Principis bellum movent, & etiam in hostes, & alienos grassantur, 3.5.90. & iterum, 3.7.79. -  Maioratus institutio dubia ex consuetudine, & modo succedendi in eo recipit interpretationem, 3.1.24. -  Maioratus possessor, qui rem eius alienavit, de consilio sapientis excusatur, & an alienatio valeat? 3.2.33. -  Maiorum actus, & mores pro lege accipiuntur, 2.24.69. -  Maius nihil accidit a mundi constitutione, quam Novi Orbis detectio ex sententia Fr. Luis Legionensis, 1.16.39. -  Malabaricum bellum cum Calecuti regulo cur coeptum? 1 3.33. -  Malaca Vrbs, & eius expugnatio, 1.3. 37. -  Mala fides supervenies post praescriptionem legitime completam non nocet, 3.2.53. -  Mala non sunt facienda, quamvis inde eveniant bona, 2.8.127. -  Mali sunt prohibendi a malo, & cogendi ab bonum, 2.13.44. -  Malorum interventio, bonis aliorum operibus nocere non debet, 3.6.100. -  Malos qui punit, & percutit in eo quod mali sunt, Deo gratissimus est, 2.16.28. -  Malum cum sine punitione perserverat, augetur, 2.15.54. -  Malucarum sive Molucarum insularum descriptio, & qualiter ad Castellae terminos pertineant? 1.6.63. -  Mancipia, quae ex India Orientali adducuntur, quando vere servire debeant? 3.6. 111. & 116. -  Mandans, vel permittens delictum fieri, illud facere videtur, etiam si mandatarius excedat, 3.6.77. -  Mandatum qui habet ad quaecunque necessaria, ad utilia etiam habere videtur, 3.1. 35. -  Mandati fines, aut limites non videur excedere, qui ea facti, quae dominus faceret, si praesens essent, 2.24.57. -  Manilij Poetae elegantissima carmina de Imperiorum mutatione, 2.2.15. -  Manilij locus elegans de Orbis rotunditate, 1.11.17. -  Manumissionis alapae, & iniuriae foelices vocantur a Claudiano, 2.7.71. -  D. Marci locus exponitur cap. ultim. & quando ille suam Evangelicam historiam scripserit? 1.14.15. -  Marcus Antonius Imper. qualiter consilia peteret, & admitteret ex Iulio Capitolino, 3.2.16. -  Marcus Paulus Venetus totum poene Orbem iustravit, 1.3.2. -  Mare ad Polum Antarticum maxime diffunditur, sed terrae tamen magna spatia relinquit contra opinionem antiquorum Philosophorum, 1.8.16. -  Mare non fecit Deus ad navigandum secundum sententiam D. Ambrosij, 1.16. 19. -  Mare in universum multo plus occupat huius Globi inferioris, quam terra, 1.8. 18. -  Mare Septentrionale navigare non ita mirum, ac Oceanum Occidentale, 1.12. 93. -  Mare cur periculis plenum fecerit Deus? 1.16.20. -  Mare ultra Groenlandiam unius diei cursu fertur innavigabile, 1.12.94. -  Mare dicitur Tharsis, quasi egenum, & eiectum, 1.8.6. -  Mare unum si alij pronum sit, & interiacentis terrae impedimentum auferatur, in illud influet, 1.8.65. -  Mare nihil bonum producit secundum Plat. & Homer. & dicitur quasi amarum, & ab AEgyptijs pernicies vocatur, 1.8.5. -  Mare, & aqua marina Regem, & Regias opes significant, 1.8.13. -  Mare liberum titulus est cuiusdam libri ab haereticis editi contra iura acquisitionis, & retentionis Indiarum, 2.1.48. -  Mare Pamphylium portentoso naturae miraculo recessisse, & siccum iter praebuisse dicitur, Alexandro Magno contra Persas exercitum ducenti, 2.4.33. -  Mare utrum connumerari debeat inter bona, vel inter mala, 1.8.4. -  Mare del Sur, sive Australe dicitur etiam mare Pacificum, & quare? 1.8.29. -  Mare del Sur cur adeo tranquillum sit & de maris fluxibus, & refluxibus, & eorum causis remissive, 1.8.30. -  Mare Gramineum reperit Columbus in prima navigatione: & an id manserit ex reliquijs Atlanticae? 1.4.27. -  Mare etiam in prono ultra littus non potest excurrere, 1.8.64. -  Mare universum non solum navigabile, sed de facto etiam antiquitus navigatum, 1. 12.26. -  Mare an sit inferius, vel depressius terra? remissive, 1.8.67. -  Mare nullis a quis augetur, etiam si aliud mare in illud influat, 1.8.66. -  Mare del Sur, nostrorum primus detexit & conspexit Balboa, & iter ad illud aperuit, 1.5.28. -  Mare diversas appelationes habet pro varietate provinciarum, quas alluit, sed unum tamen est 1.8.31. & 3.3.38. -  Mare Mediterraneum cur ita dicatur? & cur etiam magnum vocetur? cur Oceanus maior & re vera magnus, imo & maximus sit? 1.8.33. -  Mare venit sub nomine territorij, 3.3. E 7. -  Mare saepe sumit nomen a Terris finitimis, & oportet in eo delicta cohibere, 3. 3.38. -  Mare & maris littora hodie ex communi totius Orbis usu in dominio & iure Principum esse videntur, 3.3.50. -  Maria omnia innavigabilia olim Atlantica dicebantur, 1.11.68. -  Maria fere omnia navigabilia sunt, 1. 8.10. -  Maria omnia inter se mutuo perforata sunt, & cum Oceano varijs modis communicantur, & quid in Hyrcano, Caspio, Mediterraneo, & Rubro, 1.8.32. -  Mari ille imperare videtur, qui in continenti proxima imperium habet, 2.6.22. & 3.3.35. -  Maris plurima bona, & commoda recensentur, 1.8.8. -  Maris, vel alterius loci publici possessioni longo tempore praescriptae qui insistit, alterum eodem iure uti prohibet, 3.3.67. -  Maris mentio in Scriptura sacra ponitur pro loco pleno thesauris, & inter benedictiones habitare loca martima, & commercijs opportuna, 1.8.14. -  Maris & littorum, usus, & navigatio cuilibet communis & libera esse videtur, 3.3. 28. & 57. -  Maris, ut terrae ius, cum prohibitione navigationis exterorum, per Pontificem nostris Regibus concedi potuit, 3.3.31. -  Maris, & littorum proprietas, licet in universum a nemine occupari, vel acquiri possit, eorum tamen protectio pertinet ad Principes, quorum territorijs adiacent, 3.3.35. -  Maris varios sinus vel tractus proprio iure sibi privative vendicant plures Principes & Resp. liberae, qui referuntur, 3. 3.36. -  Maris iurisdictio an etiam ad loca remota extendatur? 3.3.41. -  Maris sicut & aridae confines assignari possunt, & an proprius pertinentiae vocentur? 3.3.42. -  Maris dominium non pertinere ad Imperatorem ridiculum est, secundum Alciat. 3.3.48. -  Maris imperium in Romanis agnoscit Virg. Claud. & alij, 3.3.51. -  Maris primum dominum Minoem facit Strabo, & Diodorus Neptunum, & quare? 3.3.54. -  Maria Magdalena cur unguento unxerit pedes Domini? 1.14.20. -  Beatissima Virgo Maria Hispanis saepe in Novo Orbe praeliantibus opem tulit, & praesertim cum Mexici obsessi essent, 2. 4.51. -  Beatissimae Virginis Mariae imago, & devotio plura miracula in Novo Orbe fecit, 2.5.32. -  Marinaei figmentum de numismate Augusti Caesaris in mineralibus Novi Orbis reperto, a multis exploditur, & qualiter ibi esse potuerit? 1.12.99. -  Marius filias suas dijs Averruncanis immolavit, 2.14.84. -  Doct. Marta piaculum esse dicit dubitare de debellatione infidelium ob peccata contra naturam, 2.15.27. -  Doct. Marta scripsit late de dominio infidelium & Indorum, & Roman. Pontific. potestate super eos, 2.1.42. -  Doct. Marta graviter invehitur contra negantes absolutam Papae iurisdictionem in temporalibus, & eorum argumentis respondet, 2.23.56. -  Martialis epigram. 34. lib. 14. cui titulus: Falx ex ense, explicatur, 2.17.84. -  Martialis epigram. de Ceruleis Britannis agens, exponitur, 2.8.112. -  Martinus V. Nicolaus V. & Calistus III. & alij Romani Pontif. Lusitaniae Regibus, ut Regna infidelium debellare, & occupare possent, concesserunt, 2.24.28. -  B. Fr. Martinus Valencia Franciscanus, & socij innumerabiles Indos converterunt & baptizarunt, 2.4.22. -  Marquardus de Susanis specialiter egit de iurib. acquisitionis Novi Orbis, 2.1.32. -  Marquardus de susanis plenam dominationem Indiarum nostris Regibus tribuit, 3.1.18. -  Marquardus haeresim sapere inquit Alexandri VI. donationi contradicere, 2.23.66. -  Martyres plures fuisse in Novo Orbe probatur, 2.5.48. -  Martyrum confessio, & passio est unum ex signis verae Fidei, & Ecclesiae Dei, 2.5.46. -  Martyram sanguis, & Sanctorum patientia & afflictiones Ecclesiae Dei semina fuerunt, 2.17.53. -  Masculae Veneris usus apud omnes fere Indos frequentabatur, 2.12.28. -  Mathatias idololatram interfecit, 2.13.30. -  Matthaei verba cap. 17: Ergo liberi sunt filij, explicantur, 3.7.43. -  Matthaei verba cap. 10: Neque audierit sermones vestros, qualiter exponantur? 2. 20.21. -  D. Matthaei locus cap. 24. vers. 14. exponitur & illustratur, 1.14.69. -  D. Matthaei cap. 24. A quatuor ventis colliget eos, exponitur cum D. August. & Palacios, 1.15.17. -  B. Pat. Matthaeus Riccius vestem ornatiorem sumpsit, cum, inter Sinas praedicare voluit, 2.18.67. -  Mater si fidelis fit, & pater infidelis, sufficit consensus matris, ut filius etiam invito patre baptizare possit, 2.17.38. -  Matres non habent filios in potestate, 2. 17.31. -  Matrimonia coacta difficiles exitus generare solent, 2.17.72. -  Matrimonium inter Catholicam, & Haereticum qualiter, & quare prohibitum sit? 3.5.14. & 16. -  Matrimonium quod fieri tractabatur inter Serenissimam Mariam, Hispaniae Infantem, & Carolum Regis Angliae filium, quibus rationibus dilatum fuerit, 3.5.13. -  Mauri, sive Morisci ultimo ab Hispania per Philippum III. expulsi, quot fuerint? & historia huius expulsionis, remissive, 2.19.93. -  Media omnia licita excogitare, & exequi oportet, per quae Barbari facilius ad Fidem deveniant, 2.18.63. -  Media, regio Asiae, & eius Geographia, 1.1.40. -  Media in sacra Pagina quas nationes comprehendat? 1.1.59. -  Medi sunt populi Thraciae in finibus Europae, 1.1.41. -  Medi etiam a Parthis victi ipsi nomen dederunt, 1.1.57. -  Medorum Imperium Abdiae Babylonij & Artabani tempore latissimum fuisse, 1. 57. -  Medorum nomine non tam illorum Provincia, quam Imperium denotatur, 1.1. 56. -  Moecenatis notabile consilium ad Augustum Caesarem circa Religionem extendendam, & peregrinarum Religionum sectatores debellandos, 2.16.73. -  D. Melchior de Valencia citatur & laudatur, 2.6.23. -  Meletides toto ingenij captu vix ad quinque numerare potuit, 2.8.100. -  Memoria eorum, qui pro Republica praeclarum aliquod facinus gesserunt, semper commendari debet, & quare? 1.5.3. -  Mendacium, quantumvis leve, dicere non licet pro totius mundi conservatione, 2. 14.15. -  Menti humanae totius animi Regnum a natura tribuitur, 2.9.44. -  Mentis infirmitas semper in iure sublevatur, 2.9.43. -  Mentis languor damnum in bonis solet afferre, 2.9.45. -  Mercatores extranei, & peregrini bene possunt ingressu, & commercio rostrarum provinciarum prohiberi, 2.25.67. -  Meridies, sive Meridionalis mundi plaga quae, & cur ita dicta? 1.1.19. -  Meridionales omnes gentes timidae sunt, Septentrionales vero animosiores, & robustiores, 2.4.64. -  Metallis, & lapidibus pretiosis abundat Novus Orbis, 1.7.38. -  Mexicani homines nimis albos servabant, & mirabantur, 1.10.41. -  Mexicani litterarum loco picturis utebantur, 2.8.96. -  Mexicani quatuor saeculis ante adventum Hispanorum, illius vaticinium habuerunt, & a maioribus in posteros derivarunt, 2.2. 59. -  Mexicanae urbis, & regionis descriptio, & laudes, & Cancellaria, & Metropolis, 1.6.32. -  Mexici praedixit adventum, & dominationem Hispanorum quidam captivus, qui de more sacrificabatur, 2.2.52. -  Mexici ante adventum Hispanorum homines armatos, flebiles voces, cometes, igneos globos, & alia ostenta apparuisse, 2.2.53. -  Mexici urbis nomen, unde mutuatum? 1.13.54. -  Mexici duo idolorum millia colebantur, 2.12.104. -  Mexici plerumque mille homines singulis diebus immolabantur, & aliquando quinque mille, & quot annis plusquam septuaginta millia, 2.12.56. -  Mexicum urbs, dicta fuit antea Tenuchtitlan, utriusque nominis etymologia, 1. 6.33. -  Michael Salon nunquam dixit, Reges nostros Novum Orbem tyrannice possidere, 2.23.9. -  B. Fr. Michael Benavides, Archiepiscopus de Manila, qualiter doleret de modo conversionis Indorum? 2.17.77. -  Michaelis Hospitalis elegantia carmina de damno bellorum adducuntur, 3.6.47. -  Migrationes, Coloniae varianum nationum, & Auctores plurimi, qui de illis scribunt, 1.10.20. -  Miles, qui miraculum fecit, postea furcae damnatus fuit, 2.5.25. -  Milites Hispani in Indijs aliquando iustis ex causis in Barbaros saevierunt, 3.5.56. -  Milites, si aliquod damnum popularibus faciant, magister militum illud reficere debet, 3.6.88. -  Milites vix pij esse possunt, 3.6.43. -  Milites voluntarios vult Deus, 2.17. 16. -  Milites Hispani, quibus rationibus suam adversus Indos saevitiam excusare solebant, 3.6.60. -  Milites Hispani duodecim in insula Hispaniola fugarunt duo millia incolarum, 2. 4.45. -  Milites tredecim, qui cum Pizarro manserunt in insula Gorgona, privilegijs honestantur, 1.5.44. -  Militaris disciplina a Romanis maxime observabatur, 3.6.49. -  Militari usu, etiam capti in iusto bello ut servi detinentur, 3.7.16. -  Ministri Dei esse solent, etiam qui mali sunt, 3.6.101. -  Ministri si idonei fuerint, etiam hodie Apostolico more praedicando, multum inter Barbaras nationes proficient, 2.19.20. -  Miracula ostendunt favorem, inclinationem, & vocationem Divinam, cum Lipsio, 2.5.1. -  Miracula plura, & specialia Novi Orbis congeruntur, & ostenditur idem in eius conversione contigisse, quod in primitiva Ecclesia, 2.5.2. -  Miracula non defuerunt hoc saeculo praedicantibus inter Indos, 2.19.29. -  Miracula vera, & proficua nunquam fiunt ab Haereticis, Magis, & Diabolis, neque fient ab Anti-Christo, sed quaedam tantum illusiones, & praestigia, 2.3.55. -  Miracula plurima, quae olim praecesserunt in Fidei praedicatione, efficiunt, ut hodie plura passim fieri, necesse non sit, 2.3.56. -  Miracula ut plurimum Deus per viros bonos, & sanctos operatur, 2.3.51. -  Miracula rara esse debent, & cur in Novi Orbis conversione pauca intervenerunt? 2.3.49. & 52. -  Miracula aliquando fiunt a malis, & flagitiosis hominibus, & quare? 2.3.54. -  Miracula plura operata in Novo Orbe per varios omnium ordinum Religiosos remissive, & Auctores qui de illis scribunt, 2.5.45. -  Miracula in Novi Orbis conversione Deum omisisse, credibile non est, cum illis semper egeant tyrones in Fide, 2.4.11. -  Miracula, & auxilia coelestia in bellis nullibi magis frequentia fuerunt, quam in expeditionibus Hispanorum ad Novum Orbem, 2.4.43. -  Miracula nulla vel pauca in detectione, acquisitione, & conversione Novi Orbis intervenisse, Victoria, & alij putarunt, 2. 3.35. -  Miracula multa, & maxima in detectione, conversione, & acquisitione Orbis Novi intervenisse, late probatur contra Victoriam & alios, 2.4.15. -  Miracula Divina facile ad exemplum humanarum actionum producenda non sunt, 2.6.8. -  Miracula aperta, & repetita Ecclesiae qui negat, maius ipse miraculum fecisse, dicetur, ex August. & alijs, 2.4.16. -  Miracula tot, ac tanta cur Deus initio nascentis Ecclesiae patraverit? ex August. & Gregor. 2.4.5. -  Miracula si deficiant, raro praedicantibus creditur, 2.4.4. -  Miracula multa, & magna semper Deus edidit in conversione novarum provinciarum, & exempla Angliae, Flandriae, Hollandiae, & aliarum, 2.4.6. -  Miraculi instar videri debent praeviae dispositiones, quibus Deus ordinavit detectionem Novi Orbis, 2.4.28. -  Miraculum, quod Mechoacani accidit Indo cuidam, confessionem paranti, 2.5.43. -  Miraculum cuiusdam Apostoli, qui olim apud Peruanos praedicasse dicitur, 1.14. 58. -  Miraculum illud magnum exsiccationis maris Rubri multa naturalia habuit, 2.3. 68. -  Miraculum ingens, & notabile, quod initio detectionis Regni Peruani contigisse narratur, 2.4.55. -  Miraculosa historia foeminae cuiusdam Indae, quae baptismum suscipere usque ad mortis articulum recusaverat, 2.5.38. -  Miraculose quae a Deo facta sunt, in exemplum, vel consequentiam adduci non debent, 2.19.60. -  Miseri, & pauperes semper potentiorum iniurijs, & spolijs subiacent, ex Iuvenali, 3. 6.53. -  Missiones, & inspirationes, quae non confirmantur testimonijs scripturarum, vel miraculorum, non sunt securae, 2.3.36. -  Misteca in regione reperitur notabile praesagium adventus, & dominationis Hispanorum a daemonibus editum, 2.2.61. -  Mizraim filij deformes, 1.10.49. -  Molucae insulae a Lusitanis, & Castellanis praetendebantur, & quare? 1.6.72. -  Molucae insulae quales, & quando repertae? 1.3.41. -  Monarchia Romanorum, & aliae, quae in Orbe maximae fuerunt, per tyrannidem partae sunt, 2.6.44. -  Monarchia quaelibet constat ex Divino cultu, sapientia Theologica, & potentia saeulari, 3.1.29. -  Monarchiam Siculam in temporalibus, & spiritualibus qui afferant? 3.1.74. -  Monarchicum Imperium omnium optimum & convenientissimum semper est iudicatum, 2.23.112. -  Monitio canonica praecedens iustificat excommunicationem sequentem, 2.16.8. -  Monitio, & suasio blanda punitionem praecedere debet, 2.16.6. -  Monstra omnia hominum rationalium reformatis corporibus resurrectura sunt, 2.8.5. -  Monstra plura, humanam effigiem referentia, reperta sunt tum terrestria, tum marina & aerea, qui de eis agunt? 2.7.21. -  Montes ignivomi plures reperiuntur in Novo Orbe, AEtna, & Vesuvio mirabiliores, 1.7.55. -  Mors quomodolibet contingens, mala dici non potest, si eam bona vita praecessit, 1.7.50. -  Morti, senectuti, & paupertati Lacedaemonij sacrificabant, 2.14.104. -  Motezuma simul centum quinquaginta uxores ex se gravidas habuit, 2.12.25. -  Motezuma Monarcha Imperij Mexicani plura habuit oracula, & ostenta suae calamitatis, & adventus, & dominationis Hispanorum, 2.2.54.55.56. & seqq. -  Moyses bella gessit contra Amorrhaeos ob denegationem transitus ad terram Promissionis, secundum D. Augustin. & alios, 2.20.51. -  Moysi cur denegatum in terram Promissionis ingredi? & cur eius sepulchrum occultum esse Deus voluerit? 2.12.123. -  Moysis factum, AEgyptium propria auctoritate Occidentis qualiter a peccato excusetur? 2.3.14. -  Moysis facinus, AEgyptium propria auctoritate occidentis, qui iniuste Iudaeum vexabat qualiter excusetur? 2.13.19. -  Moysis bella contra Amorrhaeos, & alios ex sola Divinae voluntatis observatione excusant August. Abulens. & alij, quorum loca expenduntur, 2.2.27. -  Multa facta tenent, quae ab initio fieri prohibentur, 2.17.41. -  Multitudo ministrorum onerosa potius, quam utilis esse solet, 2.25.58. -  Multitudo ubi est, ibi & confusio, 2.85. 51. -  Mundi aeterna lex est, ut omnia in eo morti, & mutationi sint subiecta, 2.2.19. -  Mundi nomen contractum ad inferiora elementa dividitur communiter in tres partes, Europam nempe, Asiam, & Africam. 1.1.23. -  Mundi-climata, sive plagae quae, & quot? 1.1.15. -  Mundi appellatio generaliter sumpta quid contineat, 1.1.10. -  Mundos plures esse, qui affirmant, graviter errant, 1.12.75. -  Mundus muliebris quid significet? 1. 1.14. -  Mundus Graece dicitur ϰοσμ, quod significat ornamentum, 1.1.12. -  Mundum ex una tantum parte coelum, & terram habere multi ex antiquis cum Epicuro opinabantur, alij cum Stoicis, & Peripateticis contrarium sentiebant, 1.11. 9. & 11. -  Mundus puncti rationem obtinet, 1.6.1. -  Mundus an dicatur a movendo, vel a munditie? 1.1.11. -  Mundus quodammodo videtur auctus post Novi Orbis detectionem, licet multa detegenda supersint. 1.6.3. -  Mundus a Deo ex nihilo, sed pulcherrimus conditus, 1.1.9. -  Munera maxima, clarissima naturae fortuito saepe reperta sunt, & aliqua exempla, 1.12.18. -  Mures in AEgypto qualiter generentur? 1.9.39. -  Mures, & locustae Peruanis nunquam visae in adventu Hispanorum, eos prodigiose infestarunt, 2.2.66. -  Muri, quo Sinae provincias suas a Tartaris dividunt, & tuentur, maxima, & pene incredibilis fabrica, 1.8.79. -  N -  Nabuchodrosorus, Idanthyrsus, & Cyrus ad Indiam Orientalem non pervenerunt, 1.3.9. -  Nabuchodonosoris historia duo tempore Ecclesiae designat, secundum D. August. 2.16.85. -  Nachodonosoris, & Cyri, quamvis infidelium, imperium in facris Litteris probari videtur, 2.10.63. -  Nabuchodonosoris, Cyri, & aliorum tyramnorum imperium iniustum fuit, & cur a Deo permissum? 2.11.12. -  Natio nulla ita hebes, & barbara est, cui permitti possit, ut Deum saltem generaliter non agnoscat, & revereatur, 2.13. 75. -  Natio nulla est, ex qua aliqui non sint praedestinati, 2.19.15. -  Nationem coelo, & solo foelicem sortiri, gloriosum est, 2.8.14. -  Nationes plures corpora ad effectus varios pingunt, aut tingunt, 2.8.110. -  Nationes plures ab Imperio Romano liberas tam de iure, quam de facto extitisse, verius est, 2.21.44. -  Nationes omnes multa quotidie peccata propter avaritiam committunt, praesertim in expeditionibus militaribus, 3.6.62. -  Nationes aliquae remissive referuntur, quae hospites, & peregrinos admittere prohibent, 2.20.50. -  Nationes quaedam natura imberbes, 2. 8.116. -  Nationes aliae alijs semper barbarae visae sunt, 2.8.24. -  Nationes diversae aliae alijs oppositae sunt, 2.25.56. -  Nationes plurimae barbarae etiam hodie reperiuntur, quarum comparatione paucae sunt quae politice vivunt, 2.8.22. -  Natura varias quotidie formas edere conatur, 2.7.20. -  Natura, & ratio hominis, quae est fundamentum dominij, etiam in peccatoribus reperitur, 2.10.59. -  Naturale est, magis nova, quam magna mirari, 2.8.94. -  Naturalis ratio non patitur, alterum cum alterius iactura locupletari, 2.8.126. Navarrae Regnum tum alijs causis, tum ratione transitus denegati, iuste a Ferdinando Rege Catholico captum fuit, 2. 20.63. -  Navarrae Regnum Iulius II. Ioanni ut schismatico ademit, & Regibus Catholicis occupandum concessit, 2.22.57. Navarrensis Regni restitutionem quo argumento excuset Navarrus? 3.5.28. -  Doct. Navarrus testatur, se nunquam scripsisse contra iustitiam obtentionem Regni Navarrae, 2.20.66. -  Naufragium horrendum, & miserandum, quod Indica classis circa Habanam passa est quinta die Septemb. ann. 1622: 1.7.52. -  Navigandi peritia veterum cum nostra comparari nequit, 1.12.33. & 1.11.78. -  Navigantes insanire, aut mori cupere, aut mendicos esse, aliqui dixerunt, 1.16. 17. -  Navigantes nublio, aut procelloso tempore syderum observatione se iuvare non poterant, 1.11.75. -  Navigatio, & navis apud Oneirocriticos bona portendit, 1.8.12. -  Navigatio quem olim progressum habuerit, cum Claudiano, 1.12.30. -  Navigatio maris Indici iuste a nostris Regibus prohiberi potest alijs nationibus, 3.3.70. -  Navigationis in detestationem plura, remissive, 1.16.18. -  Navigationis, & commercij navalis utilitas expenditur, 1.8.9. -  Navigationis aliquam peritiam, & certitudinem ex syderum observatione Phoenices nacti fuerunt, 1.11.74. -  Navigationes, & peregrinationes Hispanorum in Novo Orbe admiratione dignissimae sunt, 1.16.10. -  Navigationes, & navigantes ac peregrinantes multis nationibus exossi, 1.16.12. Navigationis antiquorum longissimae, remissive, 1.9.45. -  Navigationes in Novum Orbem repetuntur, 1.5.26. -  Navigationes mirandae Battavorum per mare Graciale, remissive, 1.12.95. -  Navigationes tantum littorales priscos exercuisse, qui affirment? 1.12.36.37. 38. & 40. -  Navigationes sine remis veteres nunquam exercebant, 1.12.39. -  Navigationes per altum antiquitus in usu fuisse, quidam tradunt, & earum exempla, 1.12.25. & seqq. -  Navigationes per altum olim incognitae erant, 1.11.69. -  Navigationes admirandae fortuito factae, 1.5.8. -  Navigationes per altum rarae olim, & portenti loco habitae, 1.12.34. -  Navigationum usus utilissimus, 1.16. 31. -  Navigationes longissimae aliquorum ad Polum Antarcticum, 1.6.8. -  Navigationum priorum ad Novum Orbem audacia, & pericula carminibus exprimuntur, 1.16.33. -  Navis ex India vi ventorum in Germaniae portum delata, 1.5.12. -  Navis Victoriae laudes, & memoria, 1.5. 42. -  Navium, & navigationis inventio, & usus a Noe temporibus initium accepit, 1. 11.70. & 3.3.55. -  Navium forma, Astrolabium, & alia nautica instrumenta, quibus hodie utimur, ab antiquis ignorabantur, 1.11.72. -  Naves Papyraceae quae, & ubi? 1.15. 26. -  Naves in altissimis montibus, & longe a mari positis aliquando repertae sunt, 1. 12.107. -  Naves Commendatoris Loaysae, & Episcopi Placentini post Magalianum, fretum ab eo inventum transierunt, 1.8.36. -  Naves qui duces perforaverint, aut incenderint, & qui equos, aut scalas ademerint, ut milites animosius pugnarent? 1. 5.31. -  Navigia & merces extraneorum, quae in mari, vel portubus Novi Orbis reperiuntur, apprehendi, & confiscari iubentur, 2.25.80. -  Nauta ille, qui dicitur, Columbo notitiam Orbis Novi praevidisse, ab Augelis delatus esse, ab aliquibus perhibetur, 2. 3.30. -  Nautarum, & maritimorum hominum fera & improba natura est, & quare? 3.3. 39. -  Nebulae planorum Regni Peru, quas vocant Garuas, ad plura utiles sunt, 1.7. 44. -  Nebulosa provincia in Regno Georgiorum, & eius mirabilis historia, 1.1.72. -  Necessitate in extrema existenti quilibet tenetur opem ferre, 2.13.81. -  Nechaus Rex AEgypti fossam ex Nilo ad Rubru mare fodere coepit, in cuius opere 10020. AEgyptiorum perierunt, 1.8. 56. -  Negligitur, quod communiter possidetur, 2.25.59. -  Negatia pluribus commissa segnius expediuntur, 2.25.57. -  Nemo potest venire ad Fidem, nisi Deus traxerit eum, Ioan. 6: 2.17.17. -  Neptunum ob classem, quam per mare instituit, maris dominum antiquitas fabulatur, 3.3.54. -  Nero irrisus fuit, quod Isthmum Peloponessi perfodere voluit, 1.8.53. -  Nicanor Rex Syriae nunquam perficere potuit fossam, quam ex Caspio mari ad Euxinum ducere destinavit, 1.8.51. -  Nicaraguae provinciae descriptio, 1.6. 25. -  Nicolaus de Lyra, & alij inter iustas belli causas idololatriae punitionem ponunt, 2.13.28. -  Nicolao de Ovando summe iniungitur a Regibus Catholicis cura conversionis, & bonae tractationis Indorum, 3.6. 29. -  Nili origo nosci non potest ob aestum Torridae Zonae cum Lucano, 1.11.37. -  Nili origo, & incrementum his ultimis temporibus a Lusitanis detecta, 1.12. 23. -  Nili originis cognitio a veteribus frustra tentata, & impossibilis reputata, 1. 12.24. -  Nobiles, qui in suo famulatu, vel satellitio habent homines sceleratos, ex delictis eorum tenentur, 3.6.87. -  Noe, velut mundi haeres a Deo constitutus, qualiter Orbem inter filios divisit? 1.9.12. -  Noe a veteribus sub Iani nomine colebatur, & quare etiam Consuvius, & Chaos mundi diceretur, 1.9.11. -  Noe posteri brevi tempore nimis aucti, & sparsi sunt, 1.10.10. -  Noe plus decem annis per Mediterraneum navigavit, posterorum suorum familias, seu Colonias invisens, 1.10. 12. -  Noe posteri solum tres antiquas Orbis partes dividisse, & habitasse leguntur, 1.9. 14. -  Noe post diluvium constitutus fuit a Deo veluti parens caeterorum hominum, & qualiter illis provincias diviserit, 1.9.8. -  Nomina qualiter provincijs nove detectis, aut subactis imponi soleant, 1.13. 53. -  Nomina locorum, & provinciarum facile inverti, & mutari solent, 1.13.9. -  Nomina suarum urbium, & provinciarum solent duces ad extraneas a se detectas transferre, 1.6.30. -  Nominum similitudo, aut affinitas ad alicuius rei identitatem probandam fallacissima est, 1.13.44. -  Norte est nomen Belgicum, & significat Septentrionem, 1.8.26. -  Nova quaeque & repente conspecta, quamvis pusilla sint, communiter admirationem incutiunt, & de coelo missa credantur cum Seneca, & Tertull. 2.8.93. -  Nova Francia, 1.6.21. -  Nova multa videri, quae iam olim in usu fuerunt, 1.12.6. -  Novarum rerum studium, & experimentum laudatur, 1.16.21. -  Novae Hispaniae Indi magna ex parte duabus pestibus absumpti sunt, 3.6. 65. -  Novae Hispaniae provinciae descriptio, & cur ita dicta? 1.6.29. -  Novae terrae, & insulae repertae sunt in Oceano Septentrionali, 1.12.91. -  Novae Galleciae, Mechoacan, Guaxacae, & Tlascalae provinciae describuntur, & Cancellariam habent, 1.6.31. -  Novellae Theodos. & Valent. notabilia verba expenduntur, 2.16.61. -  Novi Orbis temperies, & amoenitas describitur, & comparatur Tempe, aut campis Elisijs secundum Acostam, 1.7. 11. -  Novi Orbis scientiam habuisse qui & Antipodum, 1.12.63. Et respondentur, num. 70. -  Novi Orbis incolas eosdem esse, ac Hyperboreos tradit Goropius, 1.12.51. Sed reijcitur num. 60. -  Novi Orbis feracitas, & ubertas praefertur Asiae, & Indiae Oriental. secundum Maiolum, 1.7.30. -  Novi Orbis excellentias cur Auctor notare voluerit? 1.7.2. -  Novi Orbis provinciae, ut plurimum, amoenissimae, & temperatissimae sunt, 1. 7.3. -  Novi Orbis arbores toto anno frondent, & virent, 1.7.29. -  Novi Orbis ingens, & quaestuosa detectio ex parvis initijs processit, 1.5.16. -  Novi Orbis regiones, & provinciae non erant vacuae, & desertae quando ab Hispanis detectae sunt, 2.6.63. -  Novi Orbis conversio, per Hispanos facta, vere, & proprie annuntiata videri potest per Isaiam cap. 18. ut affirmant plures, quamvis aliqui refragentur, 1.15. 23. -  Novi Orbis acquisitionis, & retentionis tituli a praestantissimis Hispaniae I. C. tractari debuissent, 2.1.44. -  Novi Orbis mentionem, & notitiam in sacris Litteris reperiri aliqui tradunt, 1.13.1. -  Novi Orbis inventio, & conversio adumbrari debuit a Prophetis, cum fuerit res ita notabilis, & ad progressum Evangelicae historiae maxime pertinens, 1.15.4. -  Novi Orbis plures regiones titulo iusti belli Hispanorum Regum effectae sunt, 2. 6.28. -  Novi Orbis conquisitionem Divina providentia per Hispaniae Reges factam agnoscit Benzonius: quoniam Indi aliter ad Evangelij doctrinam disponi non possent, 2.16.50. -  Novi Orbis ad Fidem Catholicam conversio fieri coepit, quando plures haeretici ab ea discedebant, 1.16.79. -  Novi Orbis in acquisitione multa multi sancte, & religiose operati sunt, 3.6.99. -  Novi Orbis imperium, & conversionem Hispanis Deus reservare, & concedere voluisse, multis prodigijs, & ostentis praedictum fuit, 2.2.41. & 47. -  Novi Orbis detectionem, & acquisitionem divinitus fuisse operatam ex praevijs dispositionibus viri gravissimi coniecturantur, 2.3.26. -  Novus Orbis fere in omnibus antiquum excellit, 1.7.14. -  Novus Orbis a multis insula esse dicitur, 1.8.21. -  Novus Orbis aliquando antiquis cognitus, & postea ignoratus, ac denuo a Columbo repertus, 1.12.5. -  Novus Orbis intra breve spatium terrae habet varia temperamenta, 1.7.41. -  Novus Orbis hodie excellentior est, cum ultra proprios fructus, & animalia, quibus antea abundabat, reliqua ab Hispanis allata possideat, & uberrime reddat, 1.7.22. -  Novum Orbem agnovisse videtur Lucian. Plutarch. & Avitus, 1.12.64. & eis respondetur, num 71. & 72. -  Novus Orbis. Vide alia verbo India, & verb. Orbis Novus, & America. -  Novi Regni Granatensis descriptio, & Cancellaria, ac Metropolis, 1.6.40. -  Novum nihil est hodie, quod antea non praecesserit, 1.12.4. & 10. -  Novum nihil sub Sole proverbium, qualiter accipiatur? 1.12.12. -  Numen aliquod superius esse, quo haec inferiora regantur, nemo sanus negare potest, 2.15.30. -  O -  Obrizum aurum potest deduci ex voce Graeca, quae sincerum, & purum significat secundum Plinium, vel a calore obradiante secundum Hieron. & Isidor. 1.13.37. -  Obrizum aurum secundum plures dicitur quasi Ophirizeum, idest a regione Ophir deductum, 1.13.34. -  Obrusa vox Latinis significat probationem, vel expurgationem auri, & inde dicitur obrizum, 1.13.38. -  Observantia subsecuta habetur pro lege, & de viribus, & effectibus observantiae, 2. 24.84. -  Observantia declaratoria non requirit praescriptionem, nec plures actus, 2.24.88. -  Observantia interpretativa legum, aut privilegiorum magnam vim habet, 3.1.25. -  Observatum quod diu fuit, censetur prius ita dispositum, & ordinatum fuisse, 2.24.86. -  Occasio in tempore arrepta omnia fere mundi Imperia peperit, 3.4.49. -  Occasione diligenter utendum Politici docent, & eam Aquilae similem Nicephor. facit, 3.4.51. -  Occultator alienae laudis furi par est, 1.5.3. -  Occupationis primae alicuius rei titulus omnibus alijs acquisitionis modis antiquior, & excellentior est secundum Aristot. Cicer. & alios, 2.6.14. -  Oceani navigatio ultra fretum Herculeum olim minus periculosa, & quare? 1.11.67. -  Oceani utriusque commerica hodie qua via ineantur, 1.8.47. -  Oceani propria sedes est in Meridie, 1.8. 20. -  Oceani etymologia, 1.8.1. -  Oceanum innavigabilem esse veteres crediderunt, & loca Nazianz. Origen. & Cicer. 1.11.47.49. 50. & 51. -  Oceanus Atlanticus, sive del Norte, qualiter coeat cum Oceano Australi, sive del Sur. 1.8.34. -  Oceanus veteribus inaccessus post Columbi ad Novum Orbem navigationes miraculo quodam mitis, facilis, & navigabilis redditus esse videtur, 2.4.31. -  Oceanus Atlanticus cur ita appelletur? 1.4.34. -  Oceanus Australis, sive del Sur quis, & unde dicatur? 1.8.27. -  Oceanus in sacra Pagina sumi solet pro fine totius Orbis, 1.11.53. -  Oceanus terram cingit, non terra Oceanum, 1.8.2. -  Oceanus terram omnem quasi insulam coronare, cingere, ambire, concludere, & circumfluere dicitur, 1.8.3. -  Oceanus Atlanticus multis saeculis innavigabilis indicatus fuit, 1.4.26. -  Oceanus Atlanticus quis & unde dicatur? & quare etiam Borealis, & del Norte dicatur? 1.8.25. -  Oculi dum spectant laesos, laeduntur & ipsi, ex Ovidio, 2.19.88. -  Officia duo quando invicem coniunguntur, utrumque retinet iura sua, 2.21.11. -  Oliverius Vandemort Battavus varijs fortunae casibus iactatus, post traiectum fretum Magallanicum, in Amsterdamum redijt, & etiam Guilhelmus Schoaten. 1.8.40. -  Oloberae vestes, idest Olobrizae, in Rub. & in l. temperent. C. de vest. olobr. quae? & aliae emendantur, 1.13.35. -  Omne quod non est ex Fide, peccatum esse, qualiter accipiatur? 2.10.30. -  Omnia suis conveniunt temporibus, 2. 11.24. -  Omnibus quod nascitur, industriae praemium est, 2.6.16. -  Omnipotentiae Divinae nihil occultum est aut inaccessum, 1.14.67. -  Opera plurima ingentia, & laboriosa hominum arte, & industria confecta remissive, 1.8.76. -  Opera Dei velle mutare, vel emendare piaculum est, 1.8.57. -  Operis huius institutum proponitur, 1.1.1. -  Operis deformitas non attenditur, quando fuit recta intentio, & finis operantis, 3. 6.96. -  Ophira Regio ubinam esset, varijs opinionibus decertatur, quae breviter referuntur, 1.13.27. -  Ophiram qui in Novo Orbe constituunt, levissimis coniecturis ducuntur, 1.13.43. -  Ophiram regionem qui in Novo Orbe constituunt, communiter a viris doctissimis reprobantur, 1.13.16. -  Ophir Regio nullatenus pertinet ad Novum Orbem, 1.13.23. -  Ophir Regio proprie pertinet ad Indias Orientales 1.13.29. -  Ohir Regio secundum Montanum, & alios est eadem cum Mexicana, & Peruana Novi Orbis, 1.13.4. -  Opinio affirmativa, & negativa in articulo debellationis Indorum ob idololatriam, & vitia contra naturam, anceps, & problematica est, 2.15.1. -  Opinio erronea aliquorum, qui Indos servos effici posse putarunt, plura damni generavit, 3.7.2. -  Opinio Ioseph Acostae, & Domin. Banez examinatur, 2.15.20. -  Opinio antiqua, & generalis habetur pro veritate, 3.2.46. -  Opinio communis Doctorum, ab Ecclesia secuta, sufficit ad dandam iurisdictionem, licet falsa sit, 3.2.39. -  Opinio quae magis favet Ecclesiae, & piae causae, in dubio sequenda est, 2.24.38. -  Opinio, quae absolute imperium, & dominium infidelium negat, magis vera, & Catholica appellatur a Doct. Marta, & alijs, 2 10.10. -  Opinio, quae favet potestati clavium, praevalet non faventibus, 2.24.39. -  Opinionem affirmativam in proposita temporalis potestatis Romani Pontificis quaestione Auctor, ut veriorem & communiorem, amplectitur, 2.23.50. -  Opinionum aliquam probare non sufficit, nisi contrarijs satisfiat, 1.12.1. -  Opinionum diversitas ubi adest, secure quis probabiliorem sequi potest, imo & probabilem, ut multi opinantur, 3.2.38. -  Opiniones ubi sunt variae vel dubiae, post factum potest quis sequi eam quae sibi favet, 3.1.11. -  Oppidis ab ope mutua nomen inditum fuit, 2.9.41. -  Oracula plura perpenduntur, quae Christi Domini adventum, & Fidem gentibus annuntiasse videntur, 1.14.39. -  Oracula idolorum, quae gentibus Christi adventum annutiarunt, ab eis intellecta non fuerunt, 1.14.83. -  Oracula aliqua recensentur, testantia, Christi adventu gentium idola obmutuisse, 2.13.38. -  Oratio, quam Ecclesia pro infidelibus facit, arguit, cos verum dominium non habere, 2.11.9. -  Orbis Novus ubi antiquo coniungi, aut proximus esse credatur, 1.10.22. -  Orbis Novus supra Floridam creditur extendi ad Polum Arcticum usque ad Crotlandiam, Lappiam, & Noruegam, 1.10.23. -  Orbis Novus ex parte Poli Antarctici ultra fretum Magallani plures Regiones nondum detectas habere creditur, 1.10.26. -  Orbis Novus per aliquam partem est antiquo coniunctus, aut vicinus, 1.10.2. -  Orbis Novus per aliquam partem est antiquo coniunctus, aut vicinus, 1. 10 2. -  Orbis Novus undique Oceano Atlantico, & Australi abluitur, & maritimis commoditatibus gaudet, 1.8.15. -  Orbis Novus a multis vocantur Indiae Occidentales, & quare? 1.4.51. -  Orbis Novus an antiquis ullo modo cognitus fuerit? 1.11.1. -  Orbis Novus dividitur communitur in duas peninsulas, tenui isthmo distinctas, & qualiter illae appellentur, 1.6.6. -  Orbis universus quot gradus, & leucas contineat; & quot Orbis Novus Indiarum Occidentalium, 1.4.55. -  Orbis Novus videtur exprimere cordis figuram secundum Acostam, 1.6.5. -  Orbis Novi dominatio hodie a nostris Regibus sine peccato deseri non poterit, 3.5.2. -  Orbis Novi iusta acquisitio, concurrente cum alijs titulis concessione Pontificis, in dubium vocari non potest, 2.24.13. -  Orbis Novi conquisitio multis ac magnis consilijs praecedentibus inita fuit, 3.2.1. -  Orbis Novi detectio, & conversio Prophetarum vaticinijs praenuntiata videtur, 1.15.1. -  Orbis Novi detectio, & conversio ab Hispanis magis ob zelum Religionis, quam ob divitiarum cupiditatem operata est, 2. 3.60. -  Orbis Novi notitia si aliqua fuit apud antiquos, postea in totum evanuit, 1.11.4. -  Orbis Novi peninsulae Septentrionalis, & Meridionalis longitudo, & latitudo, quae? secundum vaarios Auctores, quorum dicta referuntur, 1.6.7. -  Orbis Novi situs, divisio, & descriptio generaliter proponitur, & plures Auctores qui de ea agunt, recensentur, 1.6.4. -  Orbis olim cogniti partes Europa scilicet, Asia, & Africa de pricipatu contedebant, 1.7.13. -  Orbis partes antiqui qua ratione diviserint? 1.1.24. -  Orbis partium nomina unde? & situs provinciae historia, mores, & excellentiae, remissive, 1.1.26. -  Orbis universi partes, non tantum peninsulae, sed insulae a veteribus dicebantur, 1. 8.23. -  Orbis etymologia a rotunditate, 1.11. 16. -  Orbem Deus subiecit rationabili creaturae, 2.10.49. -  Orbem terrarum qualiter dividat Gerar. Mercator, post Americae detectionem, 1.4.54. -  Orbem Novum pleno iure Catholicis Hispaniae Regibus a Pontifice datum, qui tradant? 2.24.20. -  Orbem Novum aliqui appellant terram Sanctae Crucis, 1.4.39. -  Orbem Novum non fuisse antiquis saeculis cognitum, plurimis argumentis Auctor evincit, 1.11.8. -  Orbis Novus. Vide alia sup. verb. America, & verb. Novus Orbis, & verb. India. -  Ordo principandi est beneficium naturae ex sententia Aristot. 2.10.50. -  Oriens, & Occidens quid? 1.1.17. -  Orientis, & Occidentis termini, & coelia terra distantia in sacra Scriptura, & alijs Auctoribus hyperbolice ponuntur, 1.16. 55. -  Originem Regnorum inspiciendam esse, & vitiosam semper nocere aliqui dicunt, & qualiter intelligendi sint? 3.4.41. & 42. -  Ormucij Regnum in confinibus Persiae a Lusitanis captum, & eius emporij celebritas, 1.3.46. -  Ortus ab Occasu longius distat, quam coelum a terra, 1.16.57. -  Othonis Frinsingensis dubitatio diluitur, dum quaerit, an antiqua humiliatio, vel hodierna exaltatio Ecclesiae magis conveniat? 2.22.63. -  Ovasis, sive Oasis insula, & poena deportationis in eam, 1.4.25. -  Ovidij elegans locus, de insulis mari submersis, 1.4.18. -  Ovidij carmina de Rom. Imperio loquentia, verius Hispano adaptari, 1.16.67. -  Ovium nomine, quae Petro a Christo commissae sunt, fideles tantum intelliguntur, 2. 23.17. -  Ovium nomine apud D. Ioan. infideles etiam designantur, & qualiter ij ad Ecclesiam pertineant? 2.23.142. -  Oves duae in Novo Orbe intra decem annos quadraginta mille uni domino reddiderunt, 1.7.39. -  P -  Pagani in iure dicuntur quotquot a militia erant immunes, & liberi, 2.19.77. -  Paganorum nomen unde? & quare olim Gentilibus datum fuerit, late discutitur, 2. 19.76. -  Panamae, & Portusbelli urbes sunt veluti emporia commercij Americae Septentrionalis, & habent Cancellariam, 1.6.37. -  Panamensis provinciae, sive Terraefirmae descriptio, & cur dicta, Castilla del ora, 1. 6.35. -  Panicus terror qualis esset? & plura de eo, 2.4.72. -  Pannonicarum legionum mirabilis casus ex Lunae eclypsi contingens verbis Cornelij Taciti recensetur, 2.8.103. -  Papania Motezumae Soror mortua revixit. & ei suum interitum, & Hispanorum adventum praenuntiavit, 2.2.57. -  Papa ut pastor debet omnia, quae impediunt Fidei conservationem, & progressum submovere, 3.5.24. -  Papa est velut praecipuus motor conversionis infidelium: & Reges sunt velut organa, & instrumenta, 2.25.46. -  Papa, etiam cum utitur plenitudine potestatis, Cardinalium consilium requirere debet, 2.24.93. -  Papa maior est administratione Paulo, & contra eum recte dispensare potest in ijs, quae Fidei non sunt, 2.11.25. -  Papae auctoritas maior est, quam Sanctorum, 2.24.70. -  Papa quod aliquid inutiliter, aut frustratorie faciat, asserere, temerarium est, 2.24. 58. -  Papa ex sententia D. Pauli etiam Angelos iudicabit, & hoc qualiter accipiatur? 2. 23.78. -  Papa diverso modo officio suo uti debet inter fideles, & inter infideles, 2.23.19. -  Papa omnes mortales habet subditos, & est omnia, & super omnia, 2.10.23. -  Papa, & Collegium Cardinalium etiam in ijs, quae ad mores pertinent, errare posse non videntur, 3.2.36. -  Papa appellatur Imperator, & Princeps Principum, & culmen omnium dignitatu, 2.24.50. -  Papa, vel quilibet alius Princeps supremus non possunt auferre, nec mutare dominia iure gentium quaesita, sine iusta causa, 2.24.4. -  Papa est iudex Principum non recognoscentium superiorem, maxime ratione peccati, 2.22.52. -  Papa quod unus fecit, & multo magis, quod plures facere consueverunt, probare debemus, 2.24.70. -  Papa non nisi ex iusta, & gravi causa exercere solet, & debet potestatem temporalem quam habet super Reges, & Principes etiam infideles, 2.24.2. & 6. -  Papa est totius Orbis Monarcha, causa causarum, omnia, & super omnia, 2.23. 74. -  Papa quod approbat, vel reprobat, omnes sequi tenentur, 2.24.25. -  Papa regulariter, etiam in temporalibus, habet auctoritatem, Imperatores vero, & Reges potestatem, & exercitium, 2. 23.167. -  Papa potest pro arbitrio suo disponere modum, formam conversionis infidelium, 2.25.45. -  Papa quod facit, videtur facere ut Deus, 2.23.76. & 24.64. -  Papa recusari non potest, nec ab eius sententia appellari, 2.24.63. -  Papa ubi gladio materiali uti opus est, illum non sua sed aliorum Principum fidelium manu exercere debet, 2. 24 44. -  Papa fecit, ergo potuit, valet consequentia, 3.3.32. -  Papa est fons iustitae, & in eo inest summa perfectio, & sapientia, 2.24.42. -  Papa, si nolit, non tenetur de necessitate Cardinalium consilium petere, 2.24. 102. -  Papa ex sententia D. Thomae utriusque potestatis apicem tenet, 2.23.122. -  Papa ex opinione Scoti Vicarius est Christi etiam in quantum fuit Dominus mundi, 2.23.109. -  Papa potest Princeps apostatantes privare dominio, quod habent supra fideles, 3. 5.21. -  Papa tanquam Vicarius Christi non solum terrae, sed maris etiam concedendi potestatem habet, 3.3.31. -  Papa est praecipuus Caesar, & Princeps Regum terrae, & supra omnem iurisdictionem, 2.22.53. -  Papa etiam ubi solus aliquid statuit in genere morum pro universa Ecclesia, errare non potest, 3.2.37. -  Papam non habere iurisdictionem temporalem nisi indirecte, & in ordine ad spiritualia, multi opinantur, 2.22.40. -  Papam posse temporalem dominationem, & iurisdictionem in Regnis infidelium exercere, inde multi probant, quod saepius ea usus sit, 2.24.76. -  Papae iurisdictionem temporalem in toto Orbe nullibi probari, plures affirmant, 2.23.15. -  Papae de potestate, & dignitate varij extant tractatus, & encomia, 2.23.73. -  Papae auctoritas non potest peccatum permittere, neque ab eo excusare, 3.6.73. -  Papae potestatem in dubium vocare, sacrilegij instar esse videtur, 2.23.72. -  Papae facta in dubium vocari non debent, 2.24.52. -  Papae contra supremam potestatem nulla currit praescriptio, 2.24.104. -  Papae nullus potest dicere, cur ita facis? 2.23.75. -  Papae auctoritati, & potestati detrahere, iniustum est, 2.24.53. -  Papae pro sententijs, & declarationibus semper praesumendum est, 2.24.41. -  Papae, & Pontificis nominis etymologia, 2.23.85. -  Papae qui negant exercitium temporalis iurisdictionis vel imperium ab Ecclesia pendere, haeretici a multis censentur, 2.22. 24. -  Papae qui mentitur, Deo mentiri videtur, 2.23.77. -  Papae decisionibus & declarationibus stare debemus, licet totus mundus sentiat contra eum, 2.24.43. -  Papae una sola sententia, & declaratio generaliter prolata facit ius in similibus causis, 2.24.36. -  Papae potestarem non extendi ad infideles, qui nunquam de Ecclesiae gremio fuerunt, multi Doctores tenent, qui latissime recensentur, 2.23.2. -  Papae nomen olim inferioribus etiam Episcopis applicari solitum, quando proprium Pontificis Romani fieri coeperit? 2.23.86. -  Papae nullam omnino iurisdictionem temporalem haeretici concedunt, qui damnantur, & convincuntur, 2.22.4. -  Papae subesse non minuit ius superioritatis, & ipse omnem, quam habet Ecclesia, transfert in Regnis, quae in feudum concedit, 3.1.73. -  Papae. Vidae alia verb. Pontifex, & verb. Romanus Pontifex. -  Parabola Evangelij Lucae 14. de patre familias, non solum vocantis, sed etiam compellentis designat coactionem, qua Ecclesia hodie uti potest in conversione infidelium, 2.16.95. -  Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias & intrare compellentis, quos ultimo loco vocaverat, multifarie cum sanctis Patribus explicatur, 2.19.54. -  Paradisus voluptatis in Orientali India positus dicitur, 1.2.5. -  Paradisus terrenalis creditur fuisse in insula Zeilan, 1.3.40. -  Paradisi locus ubi sit, incertum est, & Deus occultum esse voluit, 1.7.10. -  Paradisi locum sub aequatore positum, multi senserunt, 1.7.8. -  Paramus iustam causam, & prudentum arbitrio discussam requirit ad exercitium temporalis iurisdictionis Papae, 2. 24 8. -  Parthia olim generale nomen erat, & universas fere nationes Asiae denotabat, 1. 2.35. -  Paruaijm dictio an vere in Scriptura reperiatur, & quid significet, 1.13. 45. -  Paruaijm dictio, qua utitur sacra Pagina, est dualis, & duplex Peru significare videtur, 1.13.8. -  Parvuli, & furiosi nihil a servis differre videntur, iuxta sententiam D. Pauli, 2. 9.50. -  Pascere in sacra Scriptura saepe idem significat, quod gubernare, 2.23.143. -  Pater filio venerandum quoddam simulacrum videri debet, 2.17.30. -  Pater infidelis, si velit occidere filium parvulum, ne baptizetur, quilibet ei resistere potest, 2.13.14. -  Pater infidelis si moriatur, an possit eius filius parvulus baptizari invita matre, vel invitis tutoribus? & quid si adsit avus paternus? 2.17.32. -  Patria propria unicuique praestantior alijs videtur, 1.16.1. -  Patriae amor quam dulcis, & potens sit? 1.16.2. -  Patriam interdum negligere expedit, ut sapientiam quis possit acquirere, cum Cassiodoro, & Lipsio, 1.16.28. -  Paulini carmina de laude, & finibus Regni Hispani prophetice scripta videntur, 1.16.61. -  Paulus Orosius explicatur, dum infames escas humanae carnis esum appellat. 2. 12.47. -  P. Paulus Ioseph ab Arriaga Societatis Iesu laudatur, & eius exitus refertur, 1.7.53. -  Paulus III. Roman. Pontific. pijssimam constitutionem edidit pro capacitate, & libertate Indorum, cuius littera refertur, 2.8.77. & 79. -  Pauli III. rescriptum pro libertate Indorum expenditur, 3.7.54. -  Pauli III. Bulla Indis quamvis infidelibus sua bona conservanda esse statuit, 2. 10.47. -  Pauli III. Motus proprius expenditur circa bona, & tractationem Iudaeorum, & infidelium, qui ad Fidem convertuntur, 2. 10.74. -  Pauli Burgensis praedictio de conversione Novi Orbis, 1.15.30. -  D. Pauli ad Roman. 14. locus: Omne quod non est ex Fide, &c. explicatur, 2. 11.53. -  D. Pauli ad Roman. 14. locus expenditur, 2.14.17. -  D. Paulus ad Roman. 1. dignos morte dicit eos, qui idololatriam non vindicant, 2.13.31. -  D. Pauli locus ad Romanos 10: Quomodo credent, nisi audiant? &c. exponitur, 2.10.79. -  D. Pauli locus ad Roman, 10. expenditur, 2.16.21. -  D. Paul. ad Roman. 28. & in alijs locis de Divina inspiratione tractantibus expenditur, 2.3.4. -  D. Pauli locus ad Timot. & Ierem. 1. 24. de instantia praedicationis Fidei expenditur, 2.19.58. -  D. Pauli series, & paraphrasis epist. 1. ad Corinth. proponitur, 2.15.48. -  D. Pauli locus 1. Corinth. cap. 6. explicatur, 2.10.39. -  D. Pauli locus 1. Corinth. 5: De ijs qui foris sunt, explicatur, 2.23.140. -  D. Pauli locus 1. Corinth. 5: Quid enim mihi de ijs, qui foris sunt, iudicare? de infidelibus exponitur a D. Hieronymo, Anselmo, Athanas. Thoma, & alijs, 2.14.21. 23. & 27. -  D. Paul. 1. Corinth. 5. & ad Thessalon. 4: De ijs qui foris sunt, idest, infidelibus, iudicare vetat, 1.17.47. -  D. Pauli, & alia Scripturae loca, quae Dominis & Principibus infidelibus obediendum esse dicunt, qualiter accipiantur? 2.11.22. -  D. Paul. ad Galat. 4. dum inquit, eos, qui ad novam legem pertinent, filios liberae esse, qualiter accipiatur? 2.17.19. -  D. Paulus ad Ecclesiam Dei venire coactus est, & plus caeteris in ea profuit, 2.16. 101. -  D. Paulus ad Hebraeos 6. vers. 7. qualiter Christi dominium insinuare videtur? 2.23. 96. -  D. Paulus ad Philipp. 1. vers. 18. quid senserit, dum ait, se gaudere, sive per veritatem, sive per occasionem Christus anuntietur. 2.18.36. -  D. Paulus 1. Corinth. 5. nullam omnino iurisdictionem Ecclesiae adversus infideles concedere videtur, 2.23.20. -  D. Paulus quo tempore scripserit epistolas ad Roman. & Colossenses? 1.14.9. -  D. Paulus in Hispania praedicavit, & D. Petrus, 1.14.37. -  D. Paulus in multis Orbis partibus Evangelium annuntiavit, 1.14.27. -  D. Paulus multa in se passum dicit, pro lege Dei promulganda, 3.7.21. -  Pax summa erat in toto Orbe tempore Nativitatis Christi, & ad hoc prophetiae aliquae Oseae, Michaeae, & Isaiae expenduntur, 2.17.80. -  Pax non potest placere ijs, quibus immodica cupiditas est, 3.6.20. -  Pax citra ullum scandalum promittitur diligentibus legem Dei, Psam. 118.3.8.20. -  Pax, quae erga Indos exercetur, non debet cum bello de crudelitate certare, 3.8.31. -  Pax inter Principes, quantumvis pios & Christianos, conservari non posset, si promiscue in eandem conversionem, & conquisitionem intenderent, 2.25.47. -  Pacis descriptio ab Isaia tradita de gladijs, & lanceis in vomeres, & faices conversis elegantissima est, & alijs locis similibus exornatur, 2.17.83. -  Peccare quis potest faciendo bona intentione rem limitam, quae sibi non competit, aut in ea excedendo, 3.6.75. -  Peccata & iniuriae hominibus factae non solum privatorum, verum & multorum Regnorum cladem attulerunt, 3.8.38. -  Peccata videntur clamorem habere, quo Deum ad punitionem vocant, 2.13.58. -  Peccata numerantur, quae Deus acerbissime punire solet, etiam si ea usque ad certam metam, vel periodum dissimulaverit, cum Benedicto Pererio, 2.13.64. -  Peccata contra naturam qui extirpant, Deo servire videntur, 2.13.9. -  Peccata omnia legi, sive rationi naturali repugnant, & sic contra naturam esse videntur, 2.14.32. -  Peccata, quae in Dei iniuriam, & contemptum tendunt, non possumus impunita relinquere, 2.13.49. -  Peccatum, si quod fuit in primis ad Indos expeditionibus, Regibus nostris imputari non debet, 3.6.26. -  Peccatum quantumvis veniale quis committere non debet, etiam propter lucrandas omnes animas mundi, 2.19.13. -  Pecuniae obediunt omnia, 3.6.17. -  Pedonis carmina elegantissima apud Senecam, Oceanum mundi finem esse tradentis, 1.12.79. -  Pegussiani, & Sianitae dicuntur a cane quodam, cum muliere rem habente originem ducere, 1.9.43. -  Pegusij dicuntur trahere originem a Iudaeis, damnatis a Salomone ad Ophirinas auri fodinas, 1.13.31. -  Poena tolerabilior est, vivere non posse, quam scire, 2.7.24. -  Poena sine culpa esse non potest, 2.10.76. -  Poena omnis non tam ad delictum pertinet, quam ad exemplum, 2.15.57. -  Poenarum, & suppliciorum impositio quo fine & intentione fieri debeat? 2.15. 56. -  Pepecornus Iudaeus conversus multa flagitia admisit, & carmina de eo Vlrichi ab Huten, 2.19.95. -  Peponum insulae Hispaniolae mira fertilitas, 1.7.24. -  Peregrinationum utilitas maxima esse solet remissive, 1.16.26. -  Perfectum est, quod ex omnibus suis partibus constat, 1.1.5. -  Pericula undique hominibus imminent, ut Deum timeant, 1.7.77. -  Permittimus quod non approbamus, aliudque est praecipere, aliud permittere, 2.11.21. -  Persarum Reges nihil sine consilio sapientum faciebant, 3.2.12. -  Persarum Reges aquam, & terram ex omnibus fluvijs, & provincijs aerario suo inferri iubebant, ut Imperij sui magnitudinem ostenderent, 1.16.58. -  Persecutio Christianorum, Ierosolymis facta, causa fuit, ut facilius per totum Orbem Evangelium diffunderetur, 2.18.26. -  Persona una, quae habet duas, vel plures dignitates distinctas, vices diversarum personarum gerere potest, 2.21.7. Et exempla huius doctrinae, num. 9. -  Personae duae quando repraesentantur in eodem subiecto, una potest iuvare alteram, 2.21.12. -  Peru, vel Piru nominis variae causae, sive etymologiae referuntur, 1.13.47.49. 50. 51. & 52. -  Peru, vel Piru nomen novum est in his Regionibus Occidentalibus, & quas comprehendat? 1.13.46. -  Peru in Regno plura nomina reperiuntur affinia nomini Ophir, 1.13.10. -  Peru, vel Piru vox, multis videtur eadem cum Ophir, aut certe maxime cum illa colludere, 1.13.7. -  Peruana in Regione non reperiuntur ea, quae ex Ophira ad Salomonem asportabantur, 1.13.24. -  Peruani Indi, etiam post Incarum imperium utebantur sacrificijs hominum, virginum, & infantium, praesertim in Regum inauguratione, aut sepultura, 2.12.59. -  Peruani Regni descriptio, & longitudo, 1.6.42. -  Peruani Indi omnes se Regum nostrorum dominationi subiacere velle, publicis instrumentis testati sunt, 3.4.34. -  Peruani Regni planities, vulso: Los llanos del Peru, olim erant mare, 1.4.21. -  Peruani chordis versicoloribus multis modis distinctis pro litteris utebantur, & Arithmeticam suo modo peritissime callebant, 2.8.97. -  Peruano in Regno multa vaticinia, prodigia, & ostenta, Hispanorum adventum, & dominationem praenuntiarunt, & quae illa? 2.2.65. -  Petitio sola gratiae, aut privilegij non inducit proprij iuris renuntiationem, 3. 1.63. -  Petrus Malferitus secure defendit Roman. Pontificem posse pleno iure Christianis concedere terram infidelium, 3.1.16. -  Petrus Malferitus scripsit responsum Apologeticum pro iustitia debellationis Indorum, 2.1.31. -  Petrus Candia unus ex socijs Francisci Pizarri Crucis signo Tumbecinorum insidias & ferocissimum leonem, & tigrim superavit, 2.4.57. -  Petrus Alvarez Capralis ingentem classem in Indiam ducit, 1.3.31. -  Petrus Fernandez de Quiros scripsit latissima commentaria de suis navigationibus in insulas Salomonis, & alijs perigrinationibus, quae Auctori communicavit eius filius D. Franciscus de Quiros insignis Mathematicus, & Cosmographus, 1.6.67. -  Lic. Petrus Ruiz Bejaranus Regius Senator in Argentina Cancellaria laudatur, 1.9.75. -  Lic. Petrus Fernan. Navarrete Regius Secretarius citatur, & laudatur, 2.19.93. & alibi. -  Petrus Gilkenius Menchacae opinionem exprofesso impugnat, & damnat. 3. 3.17. -  B. Fr. Petrus a Corduba qualiter daemonem apud Cumanenses convicerit, & eiecerit? 2.4.91. -  B. Fr. Petrus a Corduba, & eius socius miraculose ab Indorum insidijs liberantur, & mare crucibus innixi traijciunt, 2.5.31. -  Excellentiss. Dom. D. Petrus a Toleto Villae-francae Marchio laudatur, & magnanimum eius factum, & dictum coram Rege Galliae super Navarrae obtentione, & defensione refertur, 2.20. 69 -  D. Petrus Chrysolog. omnem Christi potestatem & dominationem in Ecclesiam translatam fatetur, 2.23.110. -  D. Petrus qualiter miserit Martialem, & socios ad praedicandum in Germaniam, & D. Gregorius Melitum, Augustinum, & Ioannem in Angliam? 2.17.54. -  Petrus Bellinus, Indos Occidentales servos effici potuisse, opinatur, 3.7.2. Contrarium, num. 89. -  D. Petr. Pantoja de Ayala citatur, & laudatur, 1.14.81. & 2.13.41. -  Petr. Martyris verba de laude, & utilitate inventionis Novi Orbis expenduntur, 1.16.38. -  Petri Blesiensis insignis locus pro excellentia Romanae Sedis in utroque gladio consideratur, 2.23.83. -  Pharon insula qualiter a mari relicta? 1. 4.22. -  Phez Regnum apud Arabes unde dictum? 1.13.42. -  Philastrius appellat haereticos eos, qui terrae motus adscribunt causis naturalibus, & non peculiari Dei iussioni, & indignationi, 1.7.64. -  Philippinarum insularum descriptio, & Cancellaria, 1.6.64. -  Philippi II. Regis Catholici pijssimum dictum circa conversionem Indorum, 1. 16.106. -  Philippi IV. Regis, ac Domini nostri zelus, & pietas commendatur, & qualiter initio regnandi treguas cum rebellibus solverit? 2.25.83. -  Philippus III. Rex noster pijssimus, & invictissimus laudatur, ob expulsas a suis Regnis Maurorum reliquias, 2.19. 92. -  Philippus Pulcher Galliae Rex impudentes contentiones habuit cum Bonifacio VIII. eum in temporalibus recognoscere nolens, 2.22.15. -  Philippi Pulchri superbia per Extravag. unam sanctam, correcta fuit, 2.22.28. -  Philosophicis argumentis non est deferendum plus, quam oculis, 1.11.42. -  Phinees cum Zambri interfecit, non peccavit, & quare? 2.3.15. -  Phoenices unde dicti secundum Aristot. 1.13. 63 -  Phoenices olim, ultra alias divitias Hispaniae, Hispanos furabantur, & in alijs provincijs ut servos vendebant, 3.7.97. -  Photius reprehendit D. Clementem, quod putavit terram reperiri ultra Oceanum, & Phoenicem avem veram esse, 1.11.21. -  Phryges per Anthonomasiam barbari dicti fuerunt, 2.8.37. -  Phrygiones dicti, qui vestibus auro intextis utebantur, 2.8.41. -  Phut tertiogenitus Cham quales liberos genuerit? 1.10.51. -  Piacularis, piatrix, vel expiatrix hostia quae esset? 2.12.90. -  Piaculi nomen varie sumitur, sed proprius refertur ad infantum crudelissima sacrificia, 2.12.89. -  Picus Mirandulanus publice Romae defendit Zonam Torridam inhabitabilem esse, 1.11.40. -  Pietas in Deum, & Ecclesiam est praecipuum Regnorum fundamentum, 2.22. 33. -  Pietati, & gloriae Hispanorum Regum non detrahit, quod divitijs in Novo Orbe repertis utantur, 1.16.109. -  Pilatum, tanquam Praesidem Imperatoris Romani, legitimam iudicandi Christum potestatem habuisse, Anton. de Rosellis affirmat, sed male, 2.21.28. -  Pineda Franciscanus non satis iuste a Fr. Ioanne a Ponte notatus, 1.13.22. -  Piscandi, & venandi ius an, & qualiter in locis iure gentium communibus quaeri possit, & alijs prohiberi? 3.3.68. -  Pius Quintus statuit, ut omnes Indi ad legem naturalem servandam compellerentur, 2.13.5. -  Plagiarij sunt, qui homines liberos rapiunt, & vendunt, & quibus poenis subdantur, 3.7.101. -  Plato sex causas dominandi alijs eleganter constituit, & inter eas ignorantiam subiectorum respectu prudentiorum constituit, 2.9.29. -  Plato dicebat, tunc Respublicas beatas esse futuras, cum a sapientioribus regerentur, 2.9.37. -  Plato quo sensu dixerit, Deos singulatim Orbis regiones sortitos fuisse? 1.9. 10. -  Platonis narrationem de insula Atlantica multi veram esse opinantur, 1.4.15. -  Plauti versoriam aliqui acum magneticam fuisse putant, 1.12.32. & 46. -  Plinius qualiter aperiat ineffabilem rationem, qua elementa inter se colligata sunt? 1.11.18. -  Plinij, & Boetij gravis reprehensio adversus eos, qui pro huius exigui mundi occupatione laborant, 1.6.2. -  Pluribus remedijs, defensionibus, aut actionibus quando quis uti possit? 3.1.65. -  Plutarchi, & Luciani narrationes, quibus videntur Orbem Novum denotare, fabulosae sunt, 1.12.71. -  Pluviae nullae in Planis Regni Peru, & quare? 1.7.43. -  Pluit nunquam in montibus Hyrcaniae, & in alijs Regionibus, 1.7.45. -  Pontifex Romanus de omnibus Regnis, etiam ab infidelibus possessis, ex iusta causa disponere potest, 2.23.51. -  Pontifex Roman. habet potestatem in infideles peccantes contra naturam, 2.13.3. Pontifex Roman. ex sententia D. Bernardi se in temporalibus Principum saecularium negotijs immiscere non debet, 2. 14.16. -  Pontifex Roman. supremam universalem in spiritualibus & temporalibus iurisdictionem & dominationem habet ex multorum sententia, 2.22.17. -  Pontifex Summus ubi aliquid magnum, & insolitum facit, admirari potius, quam notare debemus, 2.24.54. -  Pontifex Summus dubia, & ardua negotia nunquam expedire solet sine consilio Cardinalium, & aliorum peritissimorum virorum, 2.24.92. -  Pontifex Summus per se ipsum provincias Novi Orbis conquirere & convertere non potuit, nec debuit & quare? 2.25.3. -  Pontifex Summus an sit totius mundi supremus Monarcha in spiritualibus, & temporalibus? ardua est, & antiqua quaestio, 2.22.2. -  Pontifex non solum infideles, verum neque fideles debellare potest propter peccata legi naturali contraria, 2.14.33. -  Pontifex appelatur totius mundi Dominus, 2.22.20. -  Pontifex, exigente fine supernaturali, Imperatores, Reges, & Principes gladio etiam temporali coercere potest, qui tunc verius ratione finis, spiritualis appellari poterit, 2.22.43. -  Pontifex est Dei Vicarius, vel Deus vivus in terris, 2.23.71. -  Pontifex Romanus repraesentat personam Noe & Christi, qui habuerunt possessionem & dominium maris, 3.3.33. -  Pontifex potest infidelium conversionem, & conquisitionem Principibus saecularibus non solum committere, sed & praecipere, 2.25.8. -  Pontifex potest in dubijs opinionibus declarare quae sit verior, & sequenda, 2. 24.40. -  Pontifex gladium materialem habet nutu, Imperator iussu, miles usu, ex D. Bernard. 2.25.7. -  Pontifex an possit de provincijs infidelium disponere, iterum in disputationem adducitur, 2.23.1. -  Pontificis Romani eligendi, & Sedis Apostolicae ordinandae auctoritas qualiter data fuerit Carolo Magno? 2.22.35. -  Pontificis Romani decretorum certitudinem qualiter expresserit Salomon? 2.24. 96. -  Pontificis Romani eligendi potestas aliquando Imperatori commissa dicitur, 2. 22.14. & 35. -  Pontificis auctoritas, & potestas non potest esse maior quam Christi, cuius Vicarius est, 2.23.23. -  Pontificis auctoritate bellum iuste moveri potest adversus infideles, & in eo capta licite retinentur, 2.23.129. -  Pontificis concessione multum innixi fuerunt Reges Catholici, ad occupanda, & possidenda Regna Indiarum, 2.24.30. -  Pontificis prohibitione interveniente non est licitum in alienis terris praedicare, 2. 25.62. -  Pontificis universalis potestas in temporalibus multis iuribus comprobatur, 2. 23.113. -  Pontificis temporalis potestas qualiter a Catholicis auctoribus accipiatur? 2.24.1. -  Pontificis temporalem potestatem nullo certo testimonio niti, falsum est, 2.23. 138. -  Pontificem Tertullianus Regem saeculi appellat, & Ecclesia omnia mundi regna ei tradita canit, 2.23.79. -  Pontificem Romanum esse verum caput universalis Ecclesiae, ex eiusdem communi observatione colligitur, 2.24.77. -  Pontifices Romani saepesaepius concessisse reperiuntur terras infidelium Principibus Christianis cum onere conversionis, 2.24.25. -  Pontifices Romani, olim sub Ethnicis Imperatoribus constituti, potestate sua plene non utebantur, 2.16.89. Pontifices Summi saepe gladio temporali adversus saeculares Principes uti reperiuntur, 2.22.54. -  Pontifices Summi qualiter olim iusiurandum praestarent, de petendo in rebus arduis Cardinalium consilio, 2.24.94. -  Pontifices ipsi spiritualem potestatem a temporali saepe secernunt, & illam tantum sibi competere tradunt, 2.23.42. -  Pontifices, & Prinicipes superiores omnia iura in scrinio pectoris habere dicuntur, propter consilia peritorum, quos semper secum habere solent, 2.24.97. -  Pontifices, etsi haberent temporalem iurisdictionem, ea uti non deberent, 2. 23 73. -  Pontificis sacri apud omnes fere gentes etiam temporalia gubernarunt, 2.23. 87. -  Pontificum Romanorum dexteritatem, & certitudinem in declarandis rebus dubijs, multis probat, & extollit Thom. Bozius, 2.24.98. -  Pontificia dignitas reliquas supereminet, 2.24.49. -  Pontificiae concessionis titulus in quaestionem deducitur, 2.22.1. -  Pontificiae concessionis titulum haeretici in dubium vocare nituntur, 3.6.72. -  Pontifex. Vide alia verb. Papa, & verb. Romanus Pontifex. -  Pontus Euxinus olim Axenos, idest, inhospitalis dictus, postea se navigantibus hospitalem, & piacidum praebuit, 2. 4.32. -  Populus, qui habet facultatem Magistratus sibi creandi, debet illa privari, si male ea uti coeperit, 2.9.59. -  Populi, qui se alicui Principi superiori in clientelam vel protectionem dant, liberi esse non desinunt, nisi aliter convenerint, 3.1.37. -  Populis semper praeficiendi sunt Rectores sapientes, & cur? 2.7.63. -  Portugalliae Regnum quo iure, & modo consolidatum fuerit cum Regno Castellae, cuius feudum olim fuerat? 1.6.76. -  Portugalliae Regnum Castellae iungi maxime conveniens fuit, ut cessarent contentiones de terminis Indiarum, 1.6.74. -  Possessio vitiosa non relevat quem ab onere probationis, 3.7.69. -  Possessio subsequens est titulorum interpretativa, & declarat, quid venit in concessione, 3.1.23. -  Possessione ex antiqua alicuius territorij, vel castri quidquid intra illud est terrarum, vel locurum, ad castri dominum pertinere videtur, 2.6.91. -  Possessor in dubio potius debet sibi ipsi favere quam dissuadere, 3.3.81. -  Potentia nulla, scelere quaesita, potest esse diuturna, 2.12.18. -  Potestas, ad quam pertinet finis, potest etiam curare, & disponere de medijs, 2.16.52. -  Potestas temporalis a Christo in Ecclesiam translata, non fuit nuda & inefficax, 2.23.155. -  Potestas Ecclesiastica quod sit una in universo Orbe, non sequitur idem dicendum de temporali, & quare? 2.21.41. -  Potosi montis argentei divitias Hispanis a Deo servatas, vox coelitus emissa praedixit, 2.2.67. -  Potosi mons argentei fodinis celeberrimus, & oppidum ingens iuxta illum, 1. 6.56. -  Praxis est vera legum interpres, 2.24. 83. -  Praxis, & experientia quotidiana ostendit, Apostolicum praedicandi modum inter Indos exacte servari non posse, 2.18.2. & seqq. -  Praeda quaelibet post exitum belli capta publicari solet, 2.6.37. -  Praeda capti Atahualpae quanta fuerit, & inter quos distributa? 1.5.46. -  Praedarum dividendarum varij modi, & mores, remissive, 2.6.39. -  Praedicandi per totum Orbem praeceptum, quod Ecclesiae Christus iniunxit, inutile esset, si non posset ad audiendum infideles compellere, 2.20.9. -  Praedicationem, quae minis, & verberibus fit, novam, & inauditam vocat D. Gregorius, 2.17.50. -  Praedicationis munus iniungere, & provincias ad illud obeundum assignare, proprie ad Roman. Pontific. pertinet, 3.1. 49. -  Praedicationis Christi Domini, & D. Ioannis Baptistae propositum, quod fuerit? 2.14.36. -  Praedicationis Evangelicae munus per se habet annexam curam, & protectionem Indorum absque alia concessione Pontificis, 3.1.14. -  Praedicator Indorum an licite possit maiorem sanctimoniam, quam revera habeat, simulare, ut eos melius convertat, 2.18.68. -  Praedicatores Apostolici quibus virtutibus eminere debeant? remissive, 2.17.97. -  Praedicatores Fidei quantum moveant ad bene vivendum ex D. Petro, Paul. Hieronym. Chrysostom. & alijs, qui referuntur, 2.17.96. -  Praedicatores Indorum ut ornatiori cultu incedant, & musicis instrumentis utantur, Regiae schedulae monent, 2.18. 64. -  Praedicatores, qui non procedunt more, mansuetudine, & humilitate Apostolorum, qualiter reprehendat D. Chrysost. & Ambros. 2.17.51. -  Praedicatores sunt legati Christi Domini, ex D. Paulo 2. Corinth. 5. & ad Ephes. 5: 2.20.24. -  Praedicatores nostri temporis cur in virtutibus & miraculis non sint paris potentiae cum antiquis, 2.16.83. -  Praedicatores ut sint tuti inter Barbaros, de quorum conversione agunt, bene secum aliquos milites ducere, & arces munitas extruere possunt ex sententia Ioan. Maioris, & aliorum, 2.18.11. -  Praedicatorum bona & exemplaris vita plus movet infideles ad Fidem amplectendam, quam vis, & metus armorum, 2. 17.94. -  Praedicatoribus Fidei certissimum auxilium Deus Isaiae 55. & Psal. 67. promittit, 2.19.24. -  Praecepta naturalia primae classis non admittunt ignorantiae excusationem, 2.15. 33. -  Praeceptum annuntiandi, & propagandi Evangelium semper, & ubique pro viribus impleri debet, 2.18.3. -  Praeceptum de praedicanda Fide non obligat ad transgrediendum aliud, quo insontes puniri, & debellari vetantur, 2. 19.11. -  Praeceptum Divinum curandi animarum conversionem, praefertur alijs, quae a iure gentium dimanant, 2.25.65. -  Praefationes inutiles, & verbosos commentarios facere, stultum est, 1.1.2. -  Praefationum utilium necessitas, & laudatio, 1.1.6. -  Praelatio quae inducitur ob utilitatem subditorum, magis his, quam illis utilis, & proficua esse debet, cum D. Thom. & Augustino, 2.9.22. -  Praelati, & Magistratus monentur, ut pro Indorum defensione laborent, 3.8.28. -  Praelatus quomodo possit venire adversus contractum, quem ipse fecit suae Ecclesiae damnosum, 2.21.13. -  Praeoccupatio loci communis per Principem facta, ei dominium tribuit, 3.3. 61. -  Praescriptio quando, & quatenus impium praesidium, & improba temporis allegatio vocetur, 3.2.51. -  Praescriptio triginta, vel quadraginta annorum titulum non requirit, 3.2.62. -  Praescriptio longi, vel longissimi temporis bona fide perfecta, omnem repetitionem excludit, 3.2.50. & 53. -  Praescriptione completa, res praescripta amplius aliena dici non potest, 3.2.54. -  Praescriptio aliquando sumitur pro usucapione & acquisitione, frequentius pro exceptione, & retentione, 3.3.1. & 2. -  Praescriptionis variae definitiones remissive, 3.3.3. -  Praescriptio non est contra aequitatem naturalem, 3.3.6. -  Praescriptionem de iure civili esse, & ideo inter supremos Principes locum habere non posse opinatur Menchaca, qui reprobatur, 3.3.10. -  Praescriptio iuris gentium hodie dici potest, cum omnes nationes ea utantur, 3.3. 14. & 17. -  Praescriptio attenta materia iuris gentium est, & ideo ius per eam quaesitum a Principe tolli non potest, 3.3.16. -  Praescriptionem contra & inter supremos Principes dari posse plura iura demonstrant, 3.3.18. -  Praescriptio habet vim pacti, & privilegij, & constituti, & habetur pro veritate, & operatur plures alios effectus, 3.3.20. & 76. -  Praescriptionis iure & esfectus inter nullos magis observari convenit, quam inter supremos Principes, & quare? 3.3.21. & 23. -  Praescriptio longi temporis sufficiens videtur ad obtinenda loca iure gentium publica vel communia, 3.3.62. -  Praescriptio 30. vel 40. annorum cum titulo concessionis Pontificiae sufficit ad quaerendum ius maris Indici, 3.3.71. -  Praescriptio Imperij & navigationis Indiarum non solum est quadrigenaria, sed plus quam centenaria, & immemorialis, 3. 3.72. -  Praescriptio immemorialis est sufficiens ad acquirendum non solum, sed & dominium maris, & littorum publicorum, 3. 3.74. -  Praescriptio immemorialis nunquam censetur exclusa, 3.3.77. -  Praesumendum est pro ijs, quae diu in Ecclesia Dei agitata sunt, 2.24.79. -  Primo invenientes, & occupantes res aliquas mobiles, vel immobiles naturali iure earum domini fiunt, 2.6.13. -  Primum locum in scribendo qui assequi non potest, non ideo intenti sui proventum continere debet, ex Cicer. 2.1.47. -  Princeps nullus, etiam Papa & Imperator, in alienis Regnis temporalem iurisdictionem exercere non postest, 2.14.7. & 18. -  Princeps non potest in perpetuum alienare Regale ius sibi competens in bonis, quae bello capiuntur, 2.6.42. -  Princeps supremus ultra immobilia debet habere quintam partem moventium praedarum, & semoventium, quae bello capiuntur, 2.6.40. -  Princeps omnis potest, & debet subditos suos defendere, 3.4.4. -  Princeps non punitur, ubi timetur de scandalo, 2.17.64. -  Princeps rectus, & iustus magis subditorum commodis, quam proprijs studet, & qualiter a tyranno differat? 2.12.11. -  Princeps quilibet potestatem habet in eos, qui sibi politice subsunt, ut quae sibi expedire videbitur, custodiant, etiam si diversae Religionis sint, 2.19.73. -  Princeps non peccat, qui secutus consilium sapientum aliquid facit lege humana prohibitum, vel etiam iniustum, 2.3. 35. -  Princeps infidelium etiam sibi subditorum bono sine causa auferre non potest, 2. 10.45. -  Princeps graviter punire debet milites, qui absque eius licentia bella, vel damna inferunt, 2.5.89. -  Princeps fidelis respectu infidelis sibi non subditi perinde se habet, ac privatus cum altero privato, 2.14.47. -  Princeps quilibet Christianus, data sibi opportunitate, potest compellere infideles ad servanda naturae praecepta, 2.13.6. -  Princeps concesso castro, concedere videtur ius, quod habet in mari, & in aquis, ex doctrina Innocentij, 3.3.40. -  Principis omnia esse, qualiter intelligendum sit? 2.21.65. -  Principis auctoritate, qui contrahunt, vel aliquid recipiunt, decipi non debent, 2. 24.47. -  Principes, quia gravius quam subditi peccant, gravius puniendi sunt, 3.5.23. -  Principes omnes Christiani curare debent Fidei propagationem, 2.25.37. -  Principes Christiani Dei, & Ecclesiae ministri sunt, 2.25.5. -  Principes sunt ministri, & vindices Dei contra eos, qui male agunt, vel eius nomen, & Fidem recipere nolunt, 2.16. 24. -  Principes licet sint Divinae legis, & Fidei custodes, illam tamen debitis modis tueri debent, non autem illicitis, & violentis, 2.19.14. -  Principes, qui populis recentur quaesitis parum affecti sunt, D. Thom. reprehendit, 3.7.36. -  Excellentissimus Dominus Princeps Esquillacensis Peruanus Prorex laudatur, 3. 4.12. -  Principes supremi non ligantur iure civili, sed tantum naturali, aut gentium, 3. 3.11. -  Principes suis pactis ligantur, & eorum contractus habent vim legis, 3.3.19. -  Principes melius faciunt, ubi ratione potius, & iure quam armis & bellis suas lites componunt, 3.3.26. -  Principes supremi possunt exercere Imperium, & collectas, & vectigalia imponere in mari & portubus sui territorij, 3.3.35. -  Principes supremi interdictis non indigent ad iura sua retinenda vel recuperanda, cum ipsi sibi ius dicant, 3.3.64. -  Principum peccata perniciosissima sunt, praesertim in materia Fidei, 3.5.22. -  Principum auctoritas, & exemplum, multum inter infideles barbaros prodest ad eorum faciliorem conversionem, 2.18. 61. -  Principium dimidium totius, 1.1.7. -  Principia in omnia negotia longe absunt a perfectione, 3.6.93. -  Principia sinistra saepe ad foelices exitus perveniunt, 3.6.5. -  Privilegia nobilitatis, & exemptionis, quae Imperator ut Imperator concedit, ultra terras Imperij non extenduntur, 2. 21.76. -  Problematice disputari potest in quaestione de infidelibus ob solam infidelitate debellandis, 2.11.1. -  Procopius Gazaeus quasi contra Fidem esse inquit, Antipodes dari, 1.11.31. -  Procopij Gazaei notabilis locus terram in aquis subsistere, & infra nos nullam esse putantis, 1.11.20. -  Procopij elegaris locus expenditur de excessibus militum Romanorum, 3.6.52. -  S. Procopij, Foelicis, & aliorum plurium insignia miracula in subvertendis idolis infidelium referuntur, 2.20.97. -  Procuratores vel executores si duo aut plures insolidum fuerint nominati, qui praeoccupaverit solus agit, 3.3.59. -  Prodigia, & ostenta plura notanda, quae Mexicani habuerunt de adventu, & dominatione Hispanorum, & Auctores, qui de illis scribunt, 2.2.51. -  Prohiberi quis potest, ne accedat ad locum in quo timetur, quod iniuriosus vel tumultuosus existet, 2.25.69. -  Promissio Levitic. cap. 26. in Hispanis in Novo Orbe praeliantibus impleta fuit, 2. 4.44. -  Promontorium sacrum, idest, el Cabo de san Vicente, Orbis ultimum dicitur Straboni, 1.11.62. -  Promontorium Ganariae quando superatum, & Tormentosum, & Bonae Spei dictum? 1.3.26. -  Prophetiae procedunt ex inspiratione Divina, & absque ea etiam aperiri non possunt, 1.15.8. -  Prophetarum vaticinia licet sub magna verborum obscuritate, omnia includunt, quae ad futurae Ecclesiae historiam pertinent, & antequam eveniant, a nobis intelligi nequeunt, 1.15.6. -  Prorex Peruanus per plus mille leucas suam gubernationem extendit, 1.6.47. -  Prosperi Aquitanici elegantissima carmina de cognitione Dei, 2.13.79. -  Protectio in Regnibus significat, sive importat iurisdictionem, 3.1.38. -  Protestatio facta a Columbo, & alijs ubi primum novas provincias occupabant, 2.6.31. -  Protestatio, sue requisitio, quae ordinata fuit ad Indos ad Fidem suadendos, & quod eius auctor fuit Doct. de Palacios Rubios, 2.16.10. -  Proverb. locus 12.27. & 13.11. de divitijs iniuste partis exponitur, 3.8.37. -  Proverb. locus cap. 24: Erue eos, qui ducuntur ad mortem, &c. explicatur, 2.13.18. -  Proverb. locus cap. 26. exponitur cum D. Ambros. 2.9.69. -  Proverb. locus cap. 8. ibi: Tyranni per me tenent terram, explicatur, 2.11.19. -  Proverb. locus de consilijs bellorum exponitur, 3.2.18. -  Proverbium: Ad agnatos deducatur, unde originem sumpserit, 2.9.52. -  Provincia unaquaeque abundat in sensu suo, & habet pecusiares conditiones & affectiones, 2.25.54. -  Provinciae de Sancta Cruz de la Sierra, Tucuman, & Paraguay describuntur, 1.6. 58. -  Provinciae noviter repertae, aut subactae a Duce aut exploratore nomen sumere solent, 1.4.42. -  Provinciae, & loca aliqua Novi Orbis deserta reperta sunt ab Hispanis, 2.6.81. -  Prudentia caret, qui quod coelesti virtute vaccum est, humanis consilijs explere intendit, 2.19.26. -  Prudentij carmina expenduntur, 1.14. 29. & 51. -  Prussis Boleslaus pepercit sub conditione, ut Fidem acciperent, 2.18.33. -  Psalm. 2. versus expenditur, 2.10.62. -  Psal. 2.23. & 28. pro dominio temporali Christi expenduntur, 2.23.95. -  Psal. 3. expositio, & illustratio de conversione Novi Orbis ex verbis D. Hilarij, 1. 15.13. -  Psal. 8. in illis verbis: Oves, & boves, &c. expositio, 2.10.15. -  Psal. 59. versus expenditur, 2.2.45. -  Psal. 18. versus, & D. Pauli locus ad Roman. 10. exponitur, & illustratur, 1.14.8. -  Psalm. 64. verba notanter expenduntur pro vaticinio conversionis Novi Orbis, 1. 15.57. -  Psal. 64. versus, qui de Gentibus signis Dei turbandis loquitur, de Indis Novi Orbis accipitur, 2.2.68. -  Psalm. 71. verba expenduntur, & ad Novi Orbis conversionem, & subiugationem per Hispaniae Reges faciendam trahuntur, 1.15.9. -  Psalm. 77. & 79. versus exponitur, 2. 23.145. -  Pal. 81. Eccles. cap. 17. & Iob 29. verba expenduntur, de oppressorum liberatione tractantia, 2.13.20. -  Psal. 33. vers. 12. exponitur, 2.17.15. -  Psal. 32. & Isai. cap. 27. ad ignominias, & angustias, quas Iudaei hodie ubique patiuntur, respiciunt, 2.18.4. -  Ptolemaeus AEgypti Rex qualiter ab Indo naufrago navigationem Indiae Orientalis edoctus suerit? 1.5.9. -  Pulvis pyrius, sive tormentarius, vulgo Polvora, reperitur a natura creatus in provincia Quatemallan, 1.7.40. -  Pulveris pedum iactatio aduersus aliquam civitatem erat signum bellum indicentis, & eius eversionem minantis, 2.20. 23. -  Puniri aliquando quis, & re sua privari potest sine culpa sua, non tamen sine causa, 2.11.32. -  Pupillorum, furiosorum, minorum, aut prodigorum tutelam, vel curam suscipere inter praecipua opera charitatis connumeratur, 2.9.47. -  Purperae inventio cum Cassiodoro, 1. 12.22. -  Pyratae ex ore Pontificis quotannis excommunicantur, 2.25.82. -  Pyratae sunt, qui suis navigijs maria, vel littora Novi Orbis infestant, & de poenis pyratarum, 2.25.81. -  Pyramides, & Mausolea AEgyptiorum, & lateres a populo Israelitico facti tyrannidem & crudelitatem iubentium, & eximium laborem aedificantium ostendunt, 2. 12.8. -  Pythagoras non solum ab humanis, verum ab aliorum animalium carnibus, abstinendum docebat, 2.12.44. -  Q -  Quicalcoati vir prudens Novae Hispaniae incolis priscis temporibus Hispanorum adventum, & dominationem praedixit, 2. 2.58. -  Quintiliani elegans locus expenditur in detesationem humanorum sacrificiorum, 2.12.70. -  Quitensis urbs & provincia describitur, 1.6.43. -  R -  Ratione qui excellunt, dominatione excellere debent, 2.9.28. & 35. -  Rationis forma in vi appetitiva solet imprimi ex actibus noluntarijs, 2.16.105. -  Ratum qui habet delictum, vel excessum ab alijs commissum, qualiter teneatur? 3. 6.86. -  Regale ius est habere quintam partem moventium & semoventium bello captorum, 2.6.41. -  Regere qui se ipsos non valent, alios regere non debent, 2.7.85. -  Regina Saba ex relatione, & vocibus avium habuit notitiam Salomonis, 1.14. 45. -  Regio, in qua iuxta AEthiopiam Asia, & Africa iungebantur, & alia Narbonensis Polybij tempore lustratae non erant, 1. 10.29. -  Regio quaedam est ultra Lapones perpetua caligine oppressa, ubi Pygmaei reperiuntur, 1.1.70. -  Regiones plurimae admodum temperatae, & habitabiles reperiuntur sub linea AEquinoctiali, contra veterum opinionem, 1.7.9. -  Regna terrena Deus etiam impijs concedere solet, 2.10.69. -  Regna transferri ob iniustitiam, & peccata, pluribus Scripturae locis probatur, quorum praecipua perpenduntur, 2.13.52. & 54. -  Regna qua de causa introducta fuerint? 2.9.40. -  Regna, & Imperia eo magis augentur, quo magis Sedi Apostolicae subijciuntur, 2.22.61. -  Regna omnia, & Imperia mediate ab Ecclesia derivari, plurimi docent, 2.22.18. -  Regna sine virtutibus instabilia tradit Seneca, 2.13.56. -  Regna suas aetates habent, sicut homines, & internas causas pereundi, 2.2.14. -  Regna, & Imperia omnia cur Deus caduca, & instabilia esse voluerit? 2.2.8. -  Regna, & Imperia omnia immediate a Deo proveniunt, & pendent, & plurima iura, & Auctores, qui de hoc tractant, 2.2.4. -  Regni, aut Imperij haereditarij, vel alio modo quaesiti gubernationi si non sit aptus is, qui ilud habere coepit, qualiter provideri debeat? 2.9.58. -  Regni ad legitimam occupationem sufficit, quod plures, vel praecipuae eius provinciae iusto aliquo titulo occupari possint, 3.4.48. -  Regni Var incolae, navigantes a ferendo testimonio repellunt, 1.16.16. -  Regnorum mutationes, & declinationes non proveniunt ex vi Astrorum, sed peccatorum, 2.13.59. -  Regnorum iam diu constitutorum origo repetenda, & discutienda non est, 2.6.46. & 3.2.44. -  Regnorum foelicitas ut duret, requiritur eadem virtus, & prudentia in conservando, quae in acquirendo, ex Polybio, 3.8.40. -  Regnorum innumeri casus, & mutationes remissive adducuntur, & plurimi Auctores, qui de hoc agunt, latissime recensentur, 2.2.10. -  Regnorum calamitates, & mutationes solet semper Deus prodigijs, & portentis ostendere, quod plurimis exemplis, & Auctoribus remissive probatur, 2.2.42. Et quae sit causa, num. 43. -  Regnum Siciliae olim fuit de patrimonio Ecciesiae, & postea varijs Principibus in feudum dari coepit, 3.1.69. -  Regnum unum, etiam iniuste occupatum, restitui non debet cum notabili aliorum Regnorum, & statuum iactura, 3.5.26. -  Regnum suum non esse de hoc mundo, quo sensu Christus Pilato responderit, 2.23. 148. & 160. & 28.33. & 41. -  Regnum gentium apud Aggaeum Proph. cap. 2. de Romano intelligit, 2.21.27. -  Regnum temporale Christi non solum inter Hebraeos, sed generale totius Orbis fuit, 2.23.98. -  Regnum nullum reperitur, quod tot provincias patefecerit, & lustraverit, ac Hispanum, 1.16.34. -  Regnum nullum fuit ab initio mundi, quod cum hodierna Hispaniae Monarchia comparari possit, 1.16.43. -  Regnum Navarrae restitui nunquam Reges nostri suis testamentis iusserunt, ut perperam Mornacius affirmat, 2.20.67. -  Regnum a gente in gentem potest transferre Deus cum causa, & sine causa, 2. 2.9. -  Regnum, vel provincia, quae accessorie alteri unitur, & incorporatur, eisdem iuribus, & privilegijs gaudet, eisdemque legibus gubernatur, 3.1.46. -  Regula iurisgentium, quae primo invenientibus, & occupantibus dominia rerum concedit, qualiter sit accipienda? 2.6.62. -  Regula de concessione antecedentis ad positionem consequentis fallit, quando hoc sine illo exerceri potest, 2.19.30. -  Reguli cuiusdam insulae Cubae notabilis, & miraculosa historia & victoria ob solam invocationem Virginis Mariae, 2.5.33. -  Relativum quis vel qui, aliquando restrictive, aliquando declarative, & generaliter ponitur, 2.19.39. -  Religio Imperari non potest, quia voluntaria esse debet, & nemo cogitur, ut credat invitus, ex Lactan. Cassiod. & alijs, 2.17.13. -  Religio Christiana quam potens sit ad hominum barbariem, feritatem, & vitia tollenda, 2.14.41. -  Religio vera ut plantetur inter Indos, multum expedit eis prius idola tollere, 2. 20.93. -  Religionem propriam defendere, & pro ea contra alias bella suscipere, communis omnium gentium natura, & conditio esse videtur Ciceroni, cuius verba referuntur, 2.16.74. -  Religionem, & pietatem servare est fulcrum Imperiorum, 2.13.60. -  Religionis vanae praetextu multoties gravia peccata fiunt, 2.14.95. -  Religionis conservandae ratio multum praeponderat, 3.5.37. -  Religionis favor, & ampliatio est causa causarum, & omnibus rebus praeponitur, 2.11.33. -  Religionis negotium non est omnibus temporibus & locis eodem modo tractandum, 2.16.47. -  Religionis observatio, & amplificatio, est summum hominum bonum, & Regnorum fulcrum, & praecipua Regum, & Imperatorum cura, 2.16.59. -  Remedijs severioribus uti non debet Princeps, nisi prius alia tentaverit, ex Seneca, & alijs, 2.16.7. -  Remedijs severioribus nemo uti debet prius quam mitiora experiatur, 2.15.13. -  Repetere, aut transcribere, quae ab alijs bene tractata sunt, otiosum est, 1.7.1. -  Repetitionis, & prolixitatis vitium fugiendum, 2.2.32. -  Requisitionis, sive protestationis forma refertur, quae Indis olim intimari iubebatur, 2.24.32. -  Res imperiosa est timor, 2.19.68. -  Res, & personae minorum, & furiosorum multis periculis, & captionibus expositae sunt, 2.9.48. -  Res eisdem modis amittuntur, quibus acquiruntur, 2.6.98. -  Res omnes suas mutationes habent, & quae cecidere resurgunt, secundum Horatium, 1.12.9. -  Res suas qui pro derelicto habet, eas primo occupanti donare videtur, 2.6.97. -  Rerum suarum dominio abutens, ipso privari meretur, 2.9.60. -  Rebus arduis & strenuis immortale nomen debetur, 1.16.6. -  Rem suam potest quilibet ad alium transferre, 2.2.24. -  Rem alterius etiam si quis a praedone capiat, legitimus eius dominus non efficitur, 3.6.71. -  Respublica una non acquirit potestatem in aliam sibi non subditam ratione scelerum, quae in ea committuntur, 2.14.9. -  Respublica quaelibet bene constituta debet omnia cum consilio sapientum expedire, 3.2.13. -  Respublica aliqua si vergat ad idololatriam vel innocentes afficiat iniuria, quilibet ei adversari potest, 2.13.8. -  Restitutionis in materia multa tolerantur, quae corrigi non possunt, 3.5.31. -  Restitutionem rerum alienarum quando excuset necessitas, vel difficultas? 3.5.27. -  Retentio Novi Orbis hodie secundum omnes sine scrupulo, & difficultate procedit, 3.5.1. -  Retentionis, & conservationis causa favorabilis est, 3.1.6. -  Revelatione, aut inspiratione Divina mediante quae fiunt, non subiacent regulis ordinarijs, 2.3.3. & 12. -  Rex, qui semel iustitiam belli exacte discussit, iuste retinet, quae in ea coepit, 3. 2.40. -  Rex, qui simul est Dux, consideratur in his, quae facit ratione Ducatus, tanquam Dux, & non ut Rex, 2.21.13. -  Rex insipiens perdet populum suum, & qualis ille, tales populi eius, 2.9.63. -  Rex insulae de Tydore voluntarie Imperium suum Hispanis reliquit, se ita a Deo monitum dicens, 2.2.64. -  Rex fundat suam intentionem in omnibus terris, quae in suo Regno desertae, & incultae reperiuntur, 2.6.93. -  Regis dignitas consistit in multitudine, potentia, & divitijs gentium, quibus dominatur, 1.16.46. -  Regis fisco, aut demanio cedunt terrae omnes, quae a vassallis bello quaeruntur, etiam si bella vassallorum expensis fiant, 2.6.34. -  Regis gentium iura, & conditiones, quas refert Scriptura, 1. Reg. 8. ea quae cum Indis fiunt, demonstrare videntur, 3.8.22. -  Regis tyranni effigies, & mores referuntur 1. Reg. 24. Boni autem, & iusti Deuter. 17. 14: 3.8.23. -  Reges, & Principes supremi licet personaliter bellis non intersint, quae a suis vassallis geruntur, eorum tamen terrarum, quae ab illis conquiruntur, dominium acquirunt, 2.6.29. -  Reges liberi in suis Regnis potentius, & antiquius ius habent, quam Imperator in Imperio, 2.21.73. -  Reges Pastores populorum saepe appellantur, 2.23.144. -  Reges potentes potenter Fidem introducere debent, 2.16.66. -  Reges Divinae potentiae famulari debent, ad Dei cultum maxime dilatandum, ex Valerio, & D. Augustin. 2.16.72. -  Reges infideles ut plurimum tyrannice dominantur, 2.12.11. -  Reges omnes & Imperatores cur in suis titulis scribant, se Dei gratia regnare, 2.2.5. -  Reges Indorum praesertim Peruani, & Mexicani quam tyrannice, & crudeliter vassallos suos vexarent, & gubernarent, 2.12.5. -  Reges Siciliae ex concessione Pontificis spiritualium cognitionem tanquam Sedis Apostolicae legatos se habere praetendunt, 3.1.75. -  Reges Galliae, & Angliae habere dicuntur virtutem curandi strumas, 2.25.31. -  Reges Galliae, & Angliae cur a Deo vocati non fuerint ad Novi Orbis conquisitionem, & conversionem? 2.25.14. -  Reges Castellae, & Lusitaniae ob conquisitionem Indiarum plures simultates habuerunt, 2.25.48. -  Reges Catholici Ferdin. & Elisabeth Iudaeos & Mauros ab Hispania expellentes iustissimis rationibus moti sunt, & eis vim directam non intulerunt, 2.19.86. & 90. -  Reges Cathol. Ferdinan. & Elisabeth Divina inspiratione, & afflatu tentasse detectionem Novi Orbis, plures Auctores tradunt, 2.3.18. & 29. -  Reges Cathol. Hispaniae Ferdin. & Elisabeth, & Emanuel Lusitaniae qualiter Iudaeos, & Mauros a suis Regnis eiecerint? 2.16.116. -  Reges Catholici per conversionem Novi Orbis plus Ecclesiae dederunt, quam Haeretici adimere conati sunt, 1.16.80. -  Reges Catholici quo tempore Columbum miserunt ad quaerendum Novum Orbem, divitiarum, quae in eo repertae sunt, notitiam non habebant, 1.16.108. -  Reges Catholici plurimas leges, & cautiones fecerunt, pro Indorum omnimoda libertate asserenda, & tuenda, 3.7.56. -  Reges Catholici, si divitiarum tantum amore in Indicis expeditionibus adducerentur, intra ipsa Hispaniae Regna non minores thesauros invenire possent, 1.16.103. -  Reges Catholici iustius quam Neptunus se maris Oceani dominos vocare possent, & quare? 3.3.56. -  Reges Catholici obligati erant ad recipiendam gubernationem Indorum, 2.9.55. -  Reges Catholici summo studio curarunt, & curant, ut Indi prius moneantur, quam puniantur, 2.16.9. -  Regibus Catholicis potius quam alijs conversio & conquisitio Novi Orbis ab Ecclesia committi debuit, & quare? 2.25.9. -  Regum Catholicorum in audiendo, & iuvando Columbo mansuetudo, & liberalitas miraculosa videtur, 2.4.29. -  Reges Catholici Hispaniae non tantum ex charitate, sed ex obligatione iustitiae tenentur, Fidem inter Indos pro viribus propagare, & conservare, 2.16.42. -  Reges Catholici Hispaniae gaudent virtute expellendi daemones a corporibus obsessorum, 2.25.30. -  Reges Catholicos Hispaniae videri electos, & vocatos a Deo ad reducendos, & gubernandos populos Indorum, sicut olim Moysis ad reducendum, & gubernandum populum Israeliticum, Camill. Borrellus aperte testatur, 2.2.38. -  Reges Catholicos Hispaniae semper pie, ac provide ea omnia ordinasse, quae ad bonam conversionem, & tractationem Indorum conveniebant, multis ostenditur, 3.6.27. -  Reges nostri ad modum Architecti omnia necessaria ad Indorum meliorem conversionem disposuerunt, 2.16.58. -  Reges nostri nunquam permiserunt Indos secundae classis debellari, vel servos fieri, 2.9.17. -  Reges nostri semper bonam fidem habuerunt in Novi Orbis acquisitione, etiam si aliqui eius causas postea in dubium revocaverint, 3.2.59. -  Reges nostri non solum potuerunt, sed omnino debuerunt, Barbarorum a se detectorum, & conversorum gubernationem accipere, 2.9.72. -  Reges nostri, & supremum Indiarum Consilium semper ea media fovent, & amplexantur, quae Indis favorabiliora, & mitiora videntur, 3.4.10. -  Reges nostri ad conquisitionem Indiarum faciendam, Summum Pontificem consuluerunt, 3.2.24. -  Reges nostri hodie ex sententia multorum non solum iuste retinere possunt India Occidentales, verum & rebellantes denuo subiugare, 3.5.29. -  Reges nostri semper optimos Duces, ac probatos ministros ad Novum Orbem mittere procurarunt, 3.6.108. -  Reges nostri absque ullo scrupulo retinent provincias Novi Orbis, cum ad eas conquirendas tot consilia exquisierint, 3.2.29. -  Reges nostri quid semper sanxerint, & cupierint in debellationibus Indorum? 2. 15.25. -  Reges nostros ab iniurijs Indis illatis plures Auctores excusant, 3.6.36. -  Regibus nostris Catholicis non solum cura conversionis Indorum, sed plena eorum dominatio ab Alexandro VI. concessa fuit, 3.1.13. -  Regum nostrorum iustitia a calumnijs haereticorum facile vindicatur, 3.6. 91. -  Reges Hispaniae res arduas non nisi maximo consilio adhibito aggrediuntur, 3.2.2. -  Reges Hispaniae nunquam ullum feudum Ecclesiae ratione Indiarum persolverunt, neque Ecclesia illud exegit, 3. 1.47. -  Reges Hispaniae, licet eis subiaceat omne quod volunt, voluntatem tamen suam semper legi & rationi submittunt, 3.2.3. -  Reges Hispaniae non praeiudicarunt iuri suo, Pontificem adeundo, 3.1.53. -  Reges Hispaniae cur Sedis Apostoliciae benedictionem, aut concessionem, ad Novum Orbem conquirendum, expostulaverint? 3.1.50. -  Reges Hispaniae omnes alios in suis consiliarijs exhibendis, & remunerandis excedunt, 3.2.8. -  Reges Hispaniae, & alij, qui liberi dicuntur, minus dependent ab Ecclesia, quam Imperator, 3.1.86. -  Reges Hispaniae propria auctoritate possunt bellum indicere, sed raro id faciunt, inconsulto Pontifice Romano, 3.2.21. -  Reges Hispaniae si (quod absit) Haeretici fuerint, ex lege in Concilio Toletano lata, deponi iubentur, 3.1.91. -  Reges Hispaniae in bellis, quae gerunt, a Deo iuvantur, & quare? 3.2.22. -  Reges Hispaniae non tenentur praestare speciale fidelitatis iuramentum Romano Pontifici, licet tempore coronationis iurent, se Ecclesiam pro virili defensuros, 3.1.89. -  Reges Hispaniae per legatos obedientiam pie praestare solent Pontificibus noviter creatis, 3.1.90. -  Reges Hispaniae, data voluntaria Indorum electione, Indias Occidentales legitime retinent, 3.4.37. -  Reges Hispaniae Indos omnes, etiam impense barbaros, summa charitate prosequuti sunt, & liberos esse iusserunt, 2.9.75. -  Reges Hispaniae ius navigationis maris Oceani cum aliorum prohibitione legitime praescriptum habent, 3.3.70. -  Reges nostri semper bonam fidem habuerunt in conquisitione, & retentione Imperij Indiarum, 3.3.79. -  Reges Hispaniae etiam nolentes invitandi essent ab Ecclesia ad Novi Orbis conversionem, 2.25.24. -  Reges Hispaniae, & alij in temporalibus superiorem non recognoscunt, 2.22.49. -  Reges Hispaniae sacro oleo tempore coronationis inungi solent, 2.25.34. -  Reges Hispaniae etiam habent virtutem curandi strumas, ut Reges Galliae, & Angliae, 2.25.33. -  Reges Hispaniae in bellis ineundis, & rebus Religionis tractandis maximo consilio ducuntur, 3.2.17. & 20. -  Reges Hispaniae iam pridem Christianissimorum nomine gaudent, 2.25.25. -  Reges Hispaniae, & alij quilibet, qui superiorem non recognoscunt, in suo Regno sunt Monarchae & Imperatores, 2.21.72. -  Reges Hispaniae quoad Indiarum Occidentalium Regna esse feudatorios Ecclesiae Bodinus & Marta testantur, qui reprobantur, 3.1.40. -  Reges Hispaniae curam conuersionis Indorum sibi a Sede Apostolica demandatam, qualiter exercere debeant, 2.19.17. -  Reges Hispaniae non possunt facile scribere, aut numerare omnes titulos suorum Regnorum, aut Provinciarum, 1.16.64. -  Reges Hispaniae, & eorum vassalli magnam laudem merentur, ob curam dilatandae Fidei Catolicae per Novum Orbem, 2.16.23. -  Reges Hispaniae appellantur Orthodoxi, & defensores Fidei, 2.25.29. -  Reges Hispaniae quot Regna, & provincias in utroque Orbe possideant, remissive, 1.16.51. -  Reges Hispaniae semper ardentissime Indorum conversionem curarunt, & omni lucro praeposuerunt, 1.16.100. & 104. -  Reges Hispaniae ad Novum Orbem inquirendum, & subiugandum, Divino impulsu, & revelatione ducti videntur, 2.3.1. & 16. -  Regibus Hispaniae inter reliquos primus locus debetur, & quare? & qui Auctores de hoc tractent? 1.16.45. & 48. -  Regum Hispaniae Imperium maius est quam Sinensium, & Romanorum, 1.16.52. -  Regum Hispaniae praecipua gloria ex cura conversionis Novi Orbis, 1.16.68. -  Regum Hispaniae dignitas, & maiestas ob Indiarum acquisitionem, temere ab aliquibus calumniatur, 2.1.8. -  Regum Hispaniae Maiestas, & potentia valde aucta est ex accessione Novi Orbis, 1.16.42. -  Regum Hispaniae. Vide alia sup. verb. Hispaniae Reges. -  Regum creandorum praecipua causa quae fuerit? 2.21.59. -  Regibus qui non parent, nec politice vivunt, sordidi esse censentur, & Belial in sacris Litteris appellantur, 2.9.67. -  Regibus Indorum gubernatio relinqui non potuit, cum eisdem vitijs, quibus Indi caeteri laborarent, 2.9.57. -  Regum eligendorum inter varias formas illa usitatior fuit, ut ex prudentioribus, & sapientioribus eligeretur, 2.9.32. -  Regum Christianorum summam foelicitatem in dilatatione, & exaltatione cultus Divini collocat D. August. 2.16.41. -  Regum exemptio, & libertas in temporalibus qualiter intelligi debeat? 2.22.50. -  Regum, & Ducum mos antiquus fuit ex provincijs subactis titulos, & nomina sumere. -  Rhodos, & Delos insulae repente ex marinis fluctibus emerserunt, 1.4.19. -  Richardi Achini Angli expeditio ad fretum Magallanicum, & qualiter captus fuerit? 1.8.39. -  Riphaeos & Hyperboreos montes incolentium mira foelicitas, & salubritas, 1.12.61. -  Ritus infidelium non esse ab Ecclesia tolerandos ex doctrina D. Thom. qualiter accipiendum sit? 2.14.29. -  Ritus infidelium aliquando tolerat Ecclesia maioris mali, vel scandali vitandi causa, 2.17.66. -  Rodericus Sanctius Episcopus Zamorensis aperte tribuit Papae universalem potestatem in spiritualibus, & temporalibus, & eam pluribus Scripturae locis confirmat, 2. 23.61. -  Roma communis sedes, & patria omnium gentium saepe appellatur, 2.21.23. -  Roma latius multo extendit Imperium suum Religione Divina, quam dominatione terrena, 2.21.48. -  Romanam urbem ob reliquias idololatriae tot cladibus fuisse punitam, plurimi tradunt, 2.13.32. -  Romanae urbis in excidio sub Alarico multa contigisse narrat Sozomenus, Indorum vastationi similia, 3.6.69. -  Romanae urbis, & Orbis appellatio synonima erant, & quare? 2.21.21. -  Romanae Sedis cura quanta esse debeat in procuranda Indorum conversione, & Fidei dilatatione, 2.8.72. -  Romani qualiter captivitatis, & postliminij ius exercuerint? 3.6.19. -  Romani qualiter hospitij, & confoederationis iura cum provincijs inirent? remissive, 3.7.90. -  Romani cur finxerunt currum Cybeles a leonibus trahi? 1.16.30. -  Romani erant valde hospitales, & qualiter Iovem Genium sive Hospitalem colerent? 2.20.43. -  Romani qualiter disponebant notitiam utriusque Imperij? 1.7.18. -  Romani, & alij crediderunt a Deucalione lapides in homines versos, 1.9.22. -  Romani milites non solum hostibus, verum & socijs ac confoederatis multa damna, & iniurias inferebant, 3.6.51. -  Romani etiam olim hominum immolationes exercebant, 2.14.77. -  Romani qualiter consilia exquirerent, & Deum Consum, sive Consiliarium celebrarent? 3.2.14. -  Romani antiqui maxime idololatrae fuerunt, & plusquam triginta Deorum, sive potius daemoniorum millia coluerunt, 2. 14.97. -  Romani maximas turpitudines in suis Deis, & eorum festis admittebant, 2.14. 65. -  Romani frequenter se ipsos occidebant, vel occidendos vendebant, 2.14.87. -  Romani foedera, & conventiones etiam cum hostibus initas religiosissime observabant, 2.16.70. -  Romani adversae fortunae, pallori, febri, & rubigini peculiaria templa, & sacrificia erexerunt, 2.14.105. -  Romani multum laudantur ob gentes barbaras, & efferas, quas bellis domuerunt, & politicas reddiderunt, 2.7.72. -  Romani, tempore mortis Christi Domini, per totum Orbem dominabantur, & ita fuit facilior eius praedicatio, 1.14.28. -  Romani ob curam, & cultum Religionis ad summum tanti Imperij fastigium pervenisse dicuntur, 2.16.62. -  Romani Imperium suum dilatarunt, socios & foederatos iuvando, & alias provincias aliarum provinciarum robore subigendo, 3.4.32. -  Romani sui Imperij augmentum ob bonos mores, & leges, quibus subditos gubernabant & excolebant, meruisse dicuntur, 2.7.73. -  Romani Imperij variae mutationes, & translationes referuntur, 2.21.29. -  Romani Imperij per totum Orbem dominatio pluribus Scripturae locis probatur, & praecipue Lucae 2. & 20. Matth. 22. Marci. 12. & Ioan. 19: 2.21.26. -  Romanorum Imperium legitimum, & Dei permissione quaesitum, & ab Ecclesia approbatum fuisse, plures affirmant, 2.7.74. -  Romanorum Monarchia fuit amplissima omnium, & tamen viginti, & pluribus partibus ab Hispania hodie superatur, 1. 16.53. -  Romanorum Monarchia, sicut aliae, cecidit, quamvis se aeternam futuram iactaret, 2.2.12. -  Romanorum mos in bellis per Feciales indicendis, & denuntiandis, 2.15.17. -  Romanorum bella, & imperium vi, & iniuria magis, quam iure, & ratione constitisse, plurimi tradunt, 2.8.129. -  Romanos omnem fere Orbem subiugasse Polybius scribit, 2.21.24. Qui notatur, num. 46. -  Romani Imperatores triumphantes corpora minio illinire solebant, 2.8.114. -  Romanos Imperatores, etiam hodie, Imperio ad Germanos translato, multi totius Orbis Dominos, aut saltem universales moderatores appellant, 2.21.30. -  Romanus Pontifex est velut Comestabilis exercitus Dei, & Praedicatorum Verbi Divini, 2.8.76. -  Romanus Pontifex bene potest concedere plenum ius ad terras infidelium, 3.1.15. -  Romani Pontificis in electione, quae formae & solemnia servari soleant? remissive, 2.3.11. -  Romani Pontifices qualiter concesserint Lusitaniae Regibus exquisitionem, & acquisitionem Orientalium Indiarum? 1.3.22. -  Romanus Pontifex. Vide alia sup. verb. Papa, & verb. Pontifex. -  Rusticitatis excusatio non admittitur in his, quae naturali ratione suadentur, 2.13. 73. -  Rutilius Benzonius, & alij referuntur, qui plenum dominium Novi Orbis agnoscunt, 3.1.19. -  Rutilij Benzonij verba gravissima expenduntur, quibus late probavit, Divini consilij, & impulsus argumenta in detectione, & conversione Novi Orbis, 2.3. 27. -  S -  Sebaea regio cur dicatur finis terrae? 1. 1.63. -  Sacerdos Summus Hebraeorum terram Promissionis partiebatur: & quid mundi effigies in eius superhumerali contexta significaret? 2.23.88. -  Sacerdos quidam solus baptizavit septies centena Indorum millia, 2.4.21. -  Sacerdotes Indorum qualiter olim ieiunabant, suis idolis sacrificabant? 2.12. 105. -  Sacerdotes in Indijs maxime ab incolis reverentur, & quare? 2.4.89. -  Sacrae Scripturae exempla, quae a communibus Theologiae regulis exorbitant, veneranda sunt, non imitanda, 2.19.62. -  Sacrificia hominum non Christianis tantum, verum & Ethnicis execrabilia videbantur, 2.12.63. -  Sacrificia humanarum victimarum, non videntur naturali iure prohibita, cum eis olim omnes fere mundi nationes usae reperiantur, 2.14.74. -  Sacrificia varia, & hominum mactationes horrendae ab Indis exercebantur, 2. 12.54. -  Sacrilegium magis quam sacrum appellat Curtius puerorum immolationes, 2.12. 84. -  Salomon, & Iosaphat classes mittere solebant in regionem Ophir, & quare? 1. 13.2. -  Salomonem habuisse cognitionem peculiarem Novi Orbis, nullo certo argumento probari potest, 1.13.58. -  Salomon, quamvis sapientissimus, didicit navigationem Tharsis, & Ophir a servis Regis Hiram, 1.13.59. -  Salomon fuit cumulandarum divitiarum studiosissimus, 1.13.15. -  Salomon fuit omnium mortalium sapientissimus, & non videtur Orbem Novum ignorare potuisse, 1.13.14. -  Salomonem navigationem longam, & difficilem ob Novi Orbis divitias instituisse, credibile non est, relicta India Orientali ditiori & viciniori, 1.13.25. -  Salomonis divitiae, & thesauri incomparabiles fuerunt, 1.13.65. -  Salomonis vigiles erant Gigantes, & hodie Regis Sinarum, 1.2.12. -  Samsoni vires Deus miraculose restituit, & auxit, ut de Phylisthaeis vindictam sumeret, 2.4.69. -  Samsonis factum, dum se, & Phylisthaeos in Templo occidit, ex Divina inspiratione, aut missione, a peccato excusatur, 2. 3.13. -  Sancta quae sunt, sancte tractari debent, 2.19.7. -  Sancti Patres non solum laudarunt, sed suaserunt leges Imperatorum de Templis idola, & infideles expelli iubentes, 2.20. 88. -  Sanguis innocentum inique effusus clamat, a proximis auxilium petens, 2.15.6. -  Sapientiae locus cap. 12. vers. 5. & 6. expenditur & exponitur, 2.12.76. -  Sapientiae locus cap. 12. vers. 12. explicatur & exornatur, 2.2.28. -  Sapientiae locus cap. 16. vers. 10. expenditur, 2.12.14. -  Sapientes solos vera libertate gaudere, & insipientes eorum servos esse, graviter ostendit D. Ambrosius, 2.7.58. -  Sapientum consilia qui inquirit, & sequitur, in utroque foro excusatur, 3.2.32. -  Sara Angelis paravit subcineritios panes, & Cleobuli filia paternorum hospitum pedes lavit, 2.20.42. -  Saraceni, alij infideles, qui sunt hostes Fidei, & occupant Provincias Christianorum, semper debellari possunt, 2.19.36. Et etiam si non occupent, 2.23.129. -  Saracenis etiam ob solam infidelitatem iuste bellum inferri non potest, ex sententia Pontificis in cap. dispar, 23. q. 8: 2. 10.75. -  Saracenos bestias appellavit Oldradus, 2.7.14. -  Satanica est vox eorum, qui Indos incapaces faciunt salutis aeternae, & quo fine introducta? 2.8.60. -  Saturni in memoriam, Gentiles, filios suos immolare solebant: id tamen varie punitum fuit, 2.12.82. -  Saul fuit electus per extortam a Deo voluntatem, 2.11.15. -  Saxones, Bohemi, Slavini, & Rugiani qualiter occasione bellorum ad Fidem pervenerint, 2.18.32. -  Saxonum, & Hungarorum prisca feritas, & barbaries, 2.8.29. -  Scandala maxima ex bellis ratione Fidei suscipiendae illatis orirentur, 2.17.62. -  Scandali vitandi ratione plura excusari debent, quae alioqui legitime fierent, 2.17. 63. -  Scandinavia Germaniae insula, quia magna erat, vocabatur ab antiquis, alter Orbis, & etiam Trapobana, 1.4.57. -  Schedula Regia de solvendis inducijs cum Hollandis refertur, 2.25.84. -  Schedula novissima triremium poena damnat eos, qui ad Novum Orbem sine licentia transierunt, 2.25.78. -  Schedula, sive epistola elegans Caroli V. refertur & illustratur, commercia cum Indis, & hospitalitatis iura requirens, 2.20. 53. -  Schedula Regia ad litteram recensetur, quae vivos famulos, aut uxores cum mortuis Indis tumulari prohibet, 2.12.61. -  Schedula quaedam Philippi II. refertur, quae iniurias Indis illatas graviter dolet, & a Regum nostrorum mente & voluntate valde alienas esse demonstrat, 3.6. 34. -  Schedulae aliquae Regiae expenduntur, quibus iubetur, ut in praedicatione, & conversione Indorum Apostolico more procedatur, 2.17.59. -  Schedulae Regis Philippi III. expenduntur, quae Indorum praedicationem omnino Evangelico modo fieri iubent, 3.6.35. -  Schedulae, & instructiones plures remissive congeruntur, de cura conversionis, & defensionis Indorum, multa pie, & utiliter praecipientes, 3.6.33. -  Schedulae plures Regiae expenduntur, quibus opinio Ioannis Maioris in modo praedicationis Indorum probatur, 2.18.15. -  Schedulae, & instructiones plures Regiae referuntur, quae violentias, & iniurias Indis illatas graviter puniri iusserunt, 2.18. 19. -  Schedulae plures citantur, & expenduntur, quae Indorum debellationem permittunt, si praedicatores non recipiant, aut alijs modis malitiose Fidei propagationem impediant, 2.20.33. -  Schedulae Regiae referuntur, quae prohibent Indos etiam Orientales in his Occidentalibus servos fieri, quamvis Mauri esse dicantur, 3.7.113. -  Schedulis plurimis alienigenae omnes, atque etiam Hispani sine Regis licentia ad Novum Orbem transire prohibentur, 2. 25.75. -  Schedulis, & instructionibus Regijs semper cautum fuit, ut Indi qua maxima fieri posset suavitate, & humanitate ad Fidem allicerentur, 2.18.17. -  Schedulis pluribus cautum est, ut praedicatores Indorum eorum Principes, & Gubernatores ante omnia sibi gratos reddere curent, 2.18.62. -  Scriptores librorum omnibus disciplinis uti debent, 2.1.2. -  Scriptorum priorum laus posterioribus quoque iuste aliquando debetur, 2.1.12. -  Scriptura Sacra saepe utitur hyperbolicis & alijs figuratis loquendi modis, 2.21.51. -  Scriptura Sacra saepe utitur vulgaribus loquendi formis, 1.14.78. -  Scriptura Divina ampla est, & mysterijs abundans, 1.15.3. -  Scripturae sacrae plura loca expenduntur ad probandum veram dominationem, & iurisdictionem infidelium, 2.11.40. -  Scripturae plura testimonia, quae Deum laudandum omni loco, & ab omnibus gentibus dicunt, hodie impleta sunt post conversionem Novi Orbis, 1.16.75. -  Scripturae loca, quibus Deus impijs honorum amissionem, & Imperiorum translationem comminatur, qualiter accipienda sint? 2.11.48. -  Scytharum quanta fuerit olim ruditas, & barbaries? 2.8.30. -  Scythas cur Horatius profugos, & campestres appellat? 2.8.31. -  Sedulij Paschalis Hymnus expenditur, in Epiphania ab Ecclesia cantari solitus, 2. 23.40. -  Semiramis Indicum bellum frustra tentavit, 1.3.7. -  Senatusconsultum laudatur, quo hominum immolationes a Romanis prohibitae sunt, 2.12.64. -  Seneca Philosophus scripsit tragoediam Medaeae, & in ea vaticinari videtur de Novi Orbis detectione, 1.12.67. & 76. -  Seneca quo sensu, modo Novos Orbes detegendos esse praedixit? 2.12.76. -  Seneca non secus ac caeteri sui temporis Philosophi, Oceanum finem Orbis esse putabat, 1.12.78. -  Seneca in Medaea non loquitur de regionibus Occidentalibus, quales sunt Novi Orbis, sed de Septentrionalibus, 1.12.89. -  Senecae elegans locus refertur, & ad Hispanorum in Orbem Novum adventum accommodatur, 3.6.14. -  Senecae locus de latrocinijs Alexandri Magni expenditur, & emendatur, 2.6.58. -  Senecae quoddam quasi vaticinium navigationis ad Indias, 1.7.11. -  Senecae locus alter, quo praenuntiasse videtur detectionem huius Novi Orbis, 1.12. 81. -  Sententia a iudice legitimo lata tribuit dominium, 2.24.34. -  Sententia, & opinio Papae praevalet opinionibus omnium Episcoporum, 2.24.44. & 46. -  Sententiae Victoriae, Soti, Gregorij Lopez, Matienzo, Banez, Cordabae, Acostae, Molinae, & aliorum circa iustam retentionem Novi Orbis sigillatim expenduntur, 3.5.3. -  Sententijs, & declarationibus Papae non est negandum, quod alijs inferiorum iudicum concedi solet, 2.24.35. -  Sephar mons nihil habet commune cum Andibus Peruanis, 1.13.57. -  Sepharad nomen apud Hebraeos Hispaniam significat, 1.15.33. -  Sephar mons dicitur idem cum montibus, Andes del Piru, qui sunt totius Orbis longissimi, 1.13.13. -  Septentrionalis pars cur etiam Aquilonaris dicatur? 1.1.21. -  Septentrionalis mundi plaga, quae? & cur ita dicta? 1.1.18. -  Septentrionales nationes plurimae, & qui de illis scripserunt, 1.10.28. -  D. Seraphinus Freitas Lusitanus laudatur, & eius tractatus contra alterum Maris liberi. 2.1.50. & 3.3.30. -  Sermo idem ubi duas sententias exprimit, ea sumitur, quae rei gerendae aptior est, 3.1.30. -  Serpentem aeneum a Moyse in deserto levatum cur contriverit Ezechias? 2.12.122. -  Sertorius qualiter deluserit Hispanos cerva fatidica? 2.8.66. -  Servius quid sentiat de Antipodibus, & eorum cum nostris communicatione? 1.11.44. -  Servus Christianus liberatur a dominio domini Iudaei, vel infidelis, 3.5.18. -  Servus quis eius fit, a quo superatur, 3. 7.13. -  Servus quis ut in perpetuum effici possit, debet pretium servituti aequale esse, 3. 7.110. -  Servi non tam a serviendo, quam a servando dicuntur, 3.7.5. -  Servi Graece Sosiae dicuntur, quasi servati, 3.7.10. -  Servi nihil proprium habere possunt, 2. 7.81. -  Servi sine domino, & pro derelictis habiti a quocunque occupari possunt, 2.7.82. -  Servorum Indiae Orientalis occasione plures lites in Limano Senatu exortae sunt, & varijs, ac contrarijs sententijs terminatae, & de earum fundamentis, 3.7.112. -  Servi per Fidei & Baptismi susceptionem liberi non siunt, 3.7.92. -  Servitus communi omnium gentium iure ex iustis bellis induci coepit, & quare? 3.6.4. -  Servitus non est contra aliquod expressum praeceptum iuris naturalis, 3.7.7. -  Servitutis diffinitio, & qui de eius origine, causis, & differentijs scripserint, 3.7.6. -  Servitutis in possessione qui morantur, regulariter pro vere servis haberi debent: & quando hoc limitetur, 3.7.68. -  Servitutem Barbarorum quomodo explicet D. Thomas? & an a naturali, vel a gentium iure originem ducat? 2.8.120. -  Servitutem nasci in manu imprudentis, quomodo dicatur, Prover. 1. & 26: 2.7.57. -  Servitutes hominum instar pecudum admissas, & locus D. August. 3.7.14. -  Sesostris AEgyptiorum Rex ultra Gangem processit, 1.2.20. -  Sesostris superba monumenta, quae in India reliquisse dicitur, 1.2.21. -  Sesostris, & alij cessarunt, mare Rubrum in Nilum ducere, ne terra AEgypti inundaretur, 1.8.62. -  Sesostris AEgypti, & Tharco AEthiopiae Rex nunquam Indiam viderunt, 1.3.8. -  Sesoseris crudelitas in Reges victos, & trophoea inverecunda, 1.2.22. -  §. Si adversus inst. de nuptijs illustratur, 1.9.30. -  Siciliae Reges nullum in temporalibus superiorem agnoscunt, 3.1.71. -  Siciliae in Regno quod ius habent hodie Romani Pontifices secundum Iserniam, 3. 1.68. -  Siculi Flacci locus refertur, & emendatur, 2.14.12. -  Signa plura, quae ostendunt, opus, manum, & impulsum Divinum intervenisse in detectione, & conversione Novi Orbis, 2.3.21. -  Signi nomine, sub quo Isaias gentes congregandas, & convertendas dicit, intelligitur signum Crucis, 1.15.44. -  Sileni narrationem de Novo Orbe a Theopompo relatam, ut meram, & nugatoriam fabulam accepit AElianus, & Tertullianus, 1.12.57. -  Simonia est aliquid dare, vel pacisci expresse pro rebus spiritualibus, vel ut quis ingrediatur Religionem, aut si detur in vim modi, vel conditionis, 2.18.41. -  Simonides quid responderit Hieroni roganti de Deo, & eius natura? 2.15.32. -  Simulacrorum cultus extrema impietas, & stultitia omnibus maior appellatur, 2. 12.112. -  Sinae, aut Iapponienses servi effici non possunt, nisi ubi se, aut filios suos vendunt, & tunc temporaliter serviunt, 3.7.116. -  Sinae non admittunt exterorum commercia & ideo, Fides apud eos difficile propagatur, 2.20.49. -  Sinarum Regnum qua spectat Tartaros est Borealissimum, & frigidissimum, 1.1.73. -  Sinarum latissimum, & ditissimum Regnum & quando a Lusitanis lustratum, 1.3.42. -  Sinensis cuiusdam Doctoris dictum, 2.9.15. -  Sinenses putant, se caeteris mortalibus, prudentia, sapientia, & artium subtilitate antecellere, 2.9.14. -  Sisebutus Hispaniae Rex, & Dagobertus Galliae, an praecise, vel causative Iudaeos sui Regni ad baptismum recipiendum coegerint? 2.19.79. -  Sisebuti actionem tanquam iniustam Concilium Toletanum IV. pro parte rescidit, & plures alij Auctores aperte damnant, 2. 19.81.83. & 85. -  Societatis Iesv Religiosi, & aliorum Ordinum Praedicantes apud Indos Evangelium praedicantes, dicuntur esse Angeli veloces, & nubes volantes, de quibus loquitur Isaias, 1.15.22. -  Socrates, & Ruffinus convincuntur, dum tradunt, nullum ex Apostolis in Indis ulteriore praedicasse, 1.2.34. -  Sodomia antonomatice appellatur peccatum contra naturam, 2.12.32. -  Sodomiae vitium Iudaeis, & Romanis olim frequentissimum fuit, 2.14.54. -  Sodomiae peccatum quam execrandum, & detestabile sit, 2.12.31. -  Sodomitarum quorundam Indorum provinciae Esquaraguae notabilis punitio, & historia, 2.12.33. -  Solis, & Lunae similitudo qualiter applicetur potestati Pontificiae, & Regiae? 2.23. 168. -  Solitum dicitur quid ex sola una vice, 2. 24.89. -  Sophala auri fodinis abundat, & ibi extare dicuntur libri ostendentes, quod Salomon ad eas suas classes mittebat, 1.13.28. -  Sophoniae Prophetia cap. ult. agere videtur de conversione Novi Orbis, 1.15.52. -  Speculator fatetur, se ex aliorum velleribus telam suam ordiri, 2.1.15. -  Spiritus, iuxta Verbum Domini, sunt probandi, an a Deo sint? 2.3.34. & 44. -  Spiritus Sanctus dona sua partitur, ut vult, 2.5.3. -  Sponsae negandum non est, quod sponso conceditur, 2.23.107. -  Spurij cur dicantur terrae filij, Gigantum fratres, & Favonij? 1.9.29. -  Stanislai Ossij ingens encomium de Fide, & Religione Hispanorum, 2.25.23.PRSS -  Status & Religionis tuendae ratio efficit, ut infideles iam baptizatos a suis Regnis Princeps expellere possit, 2.19.91. -  Status spiritualis non potest bene conservari sine temporali, 3.1.28. -  Statuta, quae inventos cum armis puniri iubent, an etiam apprehensionem requirant? 2.6.18. -  Statutum, quod prohibet acquisitionem, non prohibet acquisitorum retentionem, 3.1.10. -  Statutum loquens contra ingredientem possessionem, non habet locum contra retinentem, & quare? 3.1.11. -  Stulti, & Barbari sapientioribus, & politioribus subijci debent, 2.7.56. -  Stulti secundum D. August. melius viverent, si sapientum servi essent, 3.5.6. -  Stulti non debent esse melioris conditionis, quam sapientes, 2.9.31. -  Suavitas multum conducit ad Fidei receptionem, 3.7.35. -  Subditi debent famam, & honorem dominorum sicut vitam tueri, 2.1.9. -  Subditos contra proprium Regem rebelliantes quilibet etiam extraneus coercere potest, 2.13.42. -  Subrogatus non potest esse majoris potentiae, quam is in cuius locum subrogatur, 2.23.24. -  Successus foelices rerum omnium, & maxime bellorum semper Deo a viris, & Ducibus pijs, & prudentibus tribuuntur, 2.4.78. -  Suetonij locus in Octavio perpenditur, 2.14.78. -  Sumatra insula, & an eadem quae Trapobana, vel Aurea Chersonessus, 1.3.38. -  Summus Pontifex secundum Baldum est iudex ordinarius totius mundi, & concurrit cum quolibet ordinario, 2.23.163. -  Summum Pontificem recte potuisse alios Reges praeter Catholicos ab Indiarum conquisitione excludere, verior sententia est, & qui eam probent, 2.25.43. -  Superbia execrabilis Aiacis, Capanei, Micentij, & aliorum, qui a se ipsis victorias sperabant, 2.4.79. -  Supervacua dicere satius est, quam omittere necessaria, 1.2.2. -  Sur nomen est Belgicum, aut Gallicum, & significat ventum Australem, 1.8.28. -  Sibyllarum carmina a Virgilio relata commode Hispaniae Regibus applicantur, 2.2.36. -  Sibyllae agnoverunt Dominum, & Regnum Christi, 2.23.100. -  Sibyllina oracula ante eventum rei, quam designant, bene explicari non possunt, 1.15.7. -  Symbolum, quod in Ticinensi Academia positum fuit, ad ostendendam latitudinem, & magnitudinem Imperij Hispani, 1.16. 66. Et aliud Vlyssippone, num. 67. -  D. Simeon Stilites fulmine percussus interijt, 1.7.51. -  Syrtes Lybiae quid sint, & unde procedant? cum Luciano, 1.4.23. -  T -  Tacubano in monte apud urbem Mexicum Templum B. Virginis extructum fuit, & quare? 2.4.52. -  Targomae sive Thorgomae nomen apud Ezechiel, cap. 27. quid significet? 3.6.99. -  Tartarum, ubi defunctorum animas mitti credebant, in ultimis Hispaniae oris, tanquam in extrema totius Orbis regione, antiqui collocabant, 1.11.64. -  Tartarorum nomen, & Imperium quando extendi coeperit? 1.1.66. -  Tartessus urbs Hispaniae olium ditissima, & foelicissima, 1.13.21. -  Tartessus Boeticae urbs eadem ac Gades, 1.11.63. -  Tauri, Cretenses, Thessali, & alij humanis victimis utebantur, 2.14.88. -  Tellus eadem non parit omnia, sicut nec mare, 1.7.5. -  Templum Ierosolymitanum Salomonis Barbari etiam, & hostes reverebantur, 1.13.68. -  Templum Salomonis cum Crassus expilavit, aurum prae copia plus dimidio viluit, 1.13.69. -  Templi Ierosolymitani sumptus, & divitiae omnem admirationem excedunt, & aliqua de eo, 1.13.67. -  Templi ab Argonautis constructi, & per oraculum Virgini Mariae sacrari iussi, notabilis historia refertur, 1.14.40. -  Tempus est rerum omnium inventor, & magister, 1.12.14. -  Temporibus suis omnia conveniunt, & secundum eorum veritatem statuta quoque humana varianda, & accommodanda sunt, 2.16.93. -  Tenebrarum regio dicitur quaedam provincia in finibus Tartarorum, 1.1.69. -  Tenebrarum regio dicitur pars Septentrionalis, & cur? 1.1.67. -  Tercerae insulae quando detectae? 1.3.17. -  Terra a mari vix unquam distat plus mille leucis Hispanis, 1.8.17. -  Terra omnium communis mater est, & esse debet secundum Apollonium, 2.25.42. -  Terra cur dicta a Graecis ιβοῤῥοποι, 1. 11.13. -  Terra in medio coelestis globi pendens quomodo sustineatur? 1.11.15. -  Terra constituta est a Deo in medio globi coelestis, & duas superficies habet, 1.11.12. -  Terra de Bacallaos, quae? & cur ita dicta? & a quo detecta? 1.6.20. -  Terram, & alia elementa cur post diluvium Deus minus perfecta reliquerit? 2.12.124. -  Terram Deus stabilem, & immotam esse voluit, 1.7.63. -  Terras desertas, & incultas ex consuetudine in multis Castellae partibus acquirit is, qui primo eas occupat, & ad culturam redigit, 2.6.99. -  Terras ita Deus disposuit, ut facile homines de alijs ad alias transire possent, cum iusserit, eos Orbem replere, 1.10.7. -  Terrarum primariae plagae etsi vastissimo mari dividantur, alicubi tamen coniunctae, vel valde proximae sunt, & quomodo? 1.10.4. -  Terrae elementum inaequale, & cum aliquibus defectibus etiam ante diluvium a Deo creatum fuit, & quare? 1.7.4. -  Terrae defectus Deus induxit ad cohibendam idololatriam secundum Theodoretum, 1.7.6. -  Terrae filius dictus fuit Saturnus, & quare? de usu, & significatione adagij, Terrefilius, 1.9.28. -  Terrae pars quaedam corruit circa oppidum Ango Ango, & per sesquileucam aquae instar profluxit, 1.7.74. -  Terrae, & provinciae, quae a prioribus dominis deseruntur, occupantis fiunt, 2.6.96. -  Terrae omnes, sive sint zerbidae & incultae, sive montuosae, ad Regem in dubio spectare censentur, 2.6.92. -  Terraemotus etsi ex naturalibus causis contingere possit, semper tamen Dei irae, & indignationi tribuendus est, 1.7.62. -  Terraemotus solent esse frequentes in Novo Orbe: & aliqui referuntur, 1.7.46. -  Terraemotus, & tempestates Novi Orbis magna ex parte cessarunt post Christi Fidem in eo receptam, 2.4.88. -  Terraemotus ne damnum inferant, quae verba foribus, & parietibus scribere oporteat? 1.7.70. -  Terraemotus notabilis urbis Arequipae, & eructatio in montis ignivomi, qui circa eam erat, 1.77.2. -  Terraemotus Regni Chilensis vehementissimus, 1.7.47. -  Terraemotus Neptuno attributi, & quare? 1.7.57. -  Terraemotus aliqui ex I. C. vi Divinae tribuunt, alij vi naturali, & de eorum concordia, 1.7.60. -  Terraemotus causae, & eorum praecipue, qui contingunt in oris maritimis, 1.7.56. -  Terraemotus qui non timent, stupidi sunt, & sensus expertes secundum Aristot. 1.7.78. -  Terraemotus notabiles, qui in varijs Orbis partibus contigerunt, remissive, 1.7.58. -  Terraemotus ratione aliquae votivae feriae Limae indictae, 1.7.69. -  Terraemotibus plura gravia delicta Deus vindicavit, 1.7.66. -  Terraemotum semper ut rem prodigiosam & Divinam acceperunt Romani, 1.7.65. -  Terraemotuum causas aliqui ignivomis montibus tribuunt, 1.7.54. -  Terraemotuum mentionem & considerationem etiam habuerunt. I. C. 1.7.59. -  Terrigenas se esse plures nationes gloriabantur, 1.9.27. -  Territorium quid sit, & unde dicatur? 2. 14.11. -  Terror Divinus etiam fortes, & strenuos fugat, 2.4.73. -  Tertullianus, & Lactantius graviter dolebant suo tempore sacrificia infantium durare, 2.12.86. -  Tertulliani elegans locus refertur de his, quae a Deo veluti invito permittuntur, & non approbantur, 2.11.20. -  Tertulliaui de eadem propagatione hominum duo loca elegantissima proferuntur, 1. 10.15. -  Tertulliani locus perpenditur, quo Fidem Catholicam sua aetate etiam in provincijs, & insulis ignotis praedicatam tradit, 1.14.53. -  Testatorum morientium ultima verba fideicommissa vocantur, & magis haeredes obligare videntur, 2.16.37. -  Testis dictum valet, dicentis, Titium ligna amputasse, quamvis Titius id per alium fecerit, 2.6.33. -  Thaletis Milesiij apophthegma, 1.12.13. -  Tharsis idem esse cum Thartesso plures opinantur, & in Hispaniae Baeticis oris constituunt: alij vero negant hoc 1.13.20. -  Tharsis nomine in sacra Pagina quaenam regio designetur? 1.13.19. -  Tharsis, & Ophir provinciae, & navigationes earum diversae erant, 1.13.18. -  Tharsis & Ophir navigatio a Salomone inita, an esset eadem, vel diversa, 1.13.3. & 18. -  D. Theodoretus qualiter exponat locum D. Pauli Coloss. 4: In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, 2.14.25. -  Theodori de Bri notabilia verba referuntur, quibus Hispanorum excessus excusat, 3.6.61. -  Theodosius Imperator Religionis curam & augmentum filijs suis, moriens, prae omnibus commendavit, 2.16.60. -  Theodosius Imperat. auxilijs coelestibus victoriam reportavit, & carmina Claudiani de hoc, 2.4.37. -  Theophili Antiocheni elegantissima verba de hominum propagatione, 1.10.14. -  Theopompus quis fuerit? 1.12.58. -  Theutates erat Gallis Mercurius, & Mars Haesus, 2.14.91. -  Thomas Candisch Anglus foeliciter fretum Magallanicum transijt, & in patriam opimis spolijs onustus reversus est, 1.8.38. -  Thomas Bozius Eugubinus laudatur, qui tradit, nec tenue quidem nomen Novi Orbis ad maiores nostros pervenisse, 1.11.7. -  Thom. Bozius Eugubinus constantissime defendit absolutam Papae iurisdictionem in temporalibus, & hanc sententiam communem Theologorum appellat, 2.23.57. -  Thom. Bozius eleganter loquitur de modo & ratione usus temporalis potestatis Romani Pontificis, 2.24.9. -  Thom. Bozius passim agnoscit per Bullam Alexandri VI. plenum dominium Indiarum Regibus Catholicis datum fuisse, & dari potuisse, 2.24.23. -  Thom. Bozius haereticos esse docet eos, qui Christo ut homini temporalium dominium non concedunt, 2.23.90. -  Thom. Bozius Alexandri VI. donationem multis rationibus defendit, 2.23.69. -  Thom. Bozius Eugubinus Indorum Occidentalium barbariem, & incultos, ac feros mores saepissime exaggerat, 2.7.33. -  Thom. Bozius secure admittit concessionem Novi Orbis a Deo Hispaniae Regibus factam, ob zelum Religionis, & alias virtutes, 2.2.33. & 35. -  Thom. Bozius, Ioan. Boterus, Rutil. Benzon. & alij agnoscunt Spiritus Sancti afflatum in Alexandro VI. dum concessit Indiam Oriental. & Occident. Regibus Lusitaniae, & Castellae magis quam alijs, 2.3.22. -  Thom. Bozij elegantissima verba referuntur, pro excusanda Hispanorum adversus aliquos Indos asperitate, 3.6.58. -  Fr. Thom. a Iesv praesidia militaria concedit ad fraenandos Indos, & Praedicatores tuendos, 2.18.13. -  D. Thom. etiam apud Sinas, & Brasilienses praedicavit, 1.2.33. & 1.14.54. & 60. -  D. Thom. maximos in praedicatione Indiae interioris progressus fecit, & illis Apostolus merito vocatur, 1.2.32. -  D. Thomae praedicationis in India interiori multa vestigia nostris temporibus reperta, 1.2.36. -  D. Thomae Apostoli pedum vestigia, scopulo impressa, ostendunt Brasilienses, 1.14.61. -  D. Thom. miraculum insigne apud Indos, 1.2.39. -  D. Thomae corpus Maliapurae inventum, & eius miracula, 1.2.38. -  D. Thomae vaticinum de Lusitanorum adventu ad Indos Orientales, 1.2.40. & 44. -  D. Thomae verba notabilia adducuntur pro asserenda temporali dominatione Pontificis, 2.23.58. -  D. Thomae verba difficilia qualiter accipi debeant? 2.1.59. -  Don Thomas Tamaio de Vargas Regius Historiographus citatur, & laudatur, 1.6. 59. & 2.25.89. -  Thraces ad quatuor usque numerare didicerunt, 2.8.99. -  Thubal filius Iaphet, & nepos Noe omnium primus in Hispaniam venit, 1.9.58. -  Thubalia proprie, & vere dicitur Hispania, & quare? 1.15.51. -  Thule insula ubi? & plura de ea remissive, 1.12.90. -  Tibia Barbara quae? 2.8.38. -  Titulus primae inventionis, & occupationis Novi Orbis parum sufficiens iudicatur a Victoria & Gregorio Lopez, 2.6.61. -  Titulum nullum allegare melius est, quam invalidum, aut defectuosum, 3.2.52. -  Titulus Divini impulsus, sive revelationis in detectione, & conversione Novi Orbis a Victoriae impugnationibus defenditur, 2. 3.42. -  Titulus praecedens talis praesumitur, qualem praesens possessio demonstrat, 3.1.22. -  Titulus primae inventionis, & occupationis iuvat Hispanorum Regum causam in dominatione Novi Orbis: eiusque meminerunt Victoria, & Gregor. Lopez, 2.6.10. -  Titulus quilibet putativos, & illegitimus sufficit in praescriptione longissimi temporis, quamvis postea de eius errore constet, 3.2.63. -  Tituli a primordio posterior formatur eventus, 3.1.21. -  Tituli superbi, quos sibi sumit Turcarum Imperator, & alij Reges Gentiles remissive, 1.16.63. -  Titulos plures cumulare, ad ius suum magis ac magis confirmandum nemo prohibetur, 3.1.61. -  Titus Imperator victoriam a se de Iudaea partam in Deum omnino retulit, qui suis manibus Iudaeos punire voluit, 2.4.80. -  Tobias reddi iussit hoedum a Gentilibus captum, ne furti reus efficeretur, 2.10.65. -  Tolerantia Ecclesiae circa dominia, & imperia infidelium qualiter procedat? 2.11.31. -  Traianus habuit in votis expeditionem in Indiam, 1.3.10. -  Transire verbum, hostiles grassationes aliquando significat, 2.20.74. -  Transitus per alienas provincias ubi necessarius, & innoxius est, nullo iure negari potest, 2.20. 72 -  Trapobanae insulae certior notitia quando, & qualiter a Romanis habita? 1.5.11. -  Trapobanenses qua industria in navigando uterentur, 1.12.44. -  Tributa pro aere, & pro umbra aliqui Imperatores exegerunt, 3.3.45. -  Trident. Synodus sess. 14. declarat, Ecclesiam non iudicare de non baptizatis, 2.14.26. -  Trident. Synodus, quae infideles ad Ecclesiae iudicium spectare negat, qualiter accipiatur? 2.15.49. -  Traianus Bocalinus Novi Orbis detectionem imprudenter irridet, 1.16.96. -  Truxilli urbis Peruanae descriptio, & ingens terraemotus, 1.6.45. -  Tumpiz, sive Tumbez, Oppidum Regni Peruani, Indorum tempore, erat nobilissimum, & munitissimum, 2.4.56. -  Turcae cur imponant leviora tributa Abyssinis, in terram sanctam Religionis causa venientibus, 1.8.81. -  Turcae, & aliae nationes quam feros, & foedos mores hodie habeant, & olim habuerint, 2.14.68. -  Turcarum barbaries, & morum feritas maxima est, & fuit, 2.8.43. -  Tutela, & cura cur a iure inventa sit? 2.9. 39 -  Tutela est munus publicum, & de tutorum potestate, & dominatione, 2.9.49. -  Tiberius in Africa graviter punivit Sacerdotes Saturni, qui ei infantes immolabant, 2.12.85. -  Tiberius, & Trajanus aegre ferebant, se Dominos appellari, 2.21.57. -  Tyranni pauci sua morte pereunt, vel ad posteros suos Regna transmittunt, cum Iuvenali, & AEliano, 2.12.19. -  Tyranni cito pereunt, & Regnorum brevi amissione, & translatione puniuntur, 2.12.13. -  Tyranni ex cursu temporis, & diuturna populorum tolerantia, & concessione efficiuntur veri, & legitimi Reges, 3.4.36. -  Tyrannis quam grave peccatum sit? 2. 12.12. -  Tyrannorum vitia, & proprietates quae? 2. 12.9. -  Tyrannum iusto titulo regnantem nemo privata auctoritate occidere, vel spoliare potest, 2.14.49. -  Tyrus Phoenicum Metropolis ditissima fuit, 3.7.98. -  Tyrij olim se iactabant maris dominos, & quare? & locus Ezechiel cap. 27: 3.3.52. -  Tyrij, & Phoenices fuerunt olim praestantissimi in arte navigandi, 1.13.62. -  Tyrij diu servarunt epistolas Salomonis, & Regis Hiram, quae agebant de navigationibus in Tharsis, & Ophir, 1.13.60. -  Tyria maria proverbium quid significet, & unde originem traxerit? 1.13.64. & 3.3.53. -  V -  Vacca una octingentos aureos domino vigenti annis reddidit. 1.7.37. -  Vae, sive Veh. dictio quid in Scriptura significet, 1.15.28. -  Vasci Gamae Lusitani foelicissimae navigationes, & expeditiones in Indiam, 1.3.30. -  Vassalli qualiter iurent defendere vitam, & honorem domini, 2.1.10. -  Vassallos a dominis crudeliter habitos, etiam auxilium non petentes, debet Princeps liberare, & ab eorum iurisdictione eximere, 2.13.98. -  Vaticinia ostendentia conversionem Novi Orbis passim reperiri videntur, in Isaia, Ierem. & alijs locis sacrae Scripturae, 1.15.19. -  Vaticinia aliqua Prophetarum referuntur, quibus Ecclesiae de remotis gentibus magnum incrementum promittitur, 2.8.73. & 81. -  Vaticinium notabile adventus Hispanorum, quod Rex Tydore se habuisse, illis significavit, 2.2.63. -  Vaticinium de temporali Regno Christi, qualiter acceperit Iosephus Iudaeus? 2.23.99. -  Vbertas incredibilis fructuum, & frugum Novi Orbis, 1.7.23. -  Vbique dictio quid significet? 1.14.16. -  Velle eius est, qui potest & nolle, & aliorum Imperio non obsequitur, 2.19.67. -  Velle credere est munus animae, & ad id nemo cogi potest, nec debet, 2.17.11. -  Venatoriam bellicae artis partem concedit Calcagninus adversus Barbaros, qui feros mores deponere nolunt, 2.7.53. -  Vendere quis se ipsum potest ob pretium participandum, 3.7.32. -  Veneti quibus caeremonijs sibi quotannis in die Ascensionis mare despondeant, 3.3.34. -  Venetorum Respublica se iactat ex Alexand. III. concessione maris Adriatici dominam esse & an haec concessio certa sit? ibid. -  Veneti praescriptione immemoriali defendunt dominium & gabellas maris Adriatici, 3.3.75. -  Venetorum Respublica semper libera fuit, & quare? 2.6.20. -  Venti praecipui, & Cardinales dicti, qui sint? 1.1.16. -  Ventorum plurium nomina, situs, & differentiae remissive, 1.1.22. -  Verbum Domini non esse alligatum, quo sensu scribat D. Paulus, 2.16.13. -  Verbo utendum ut nummo, cui publica forma sit, 1.4.59. -  Verborum proprietati derogat ususcommunis loquendi, 1.4.60. -  Verbis, qui abundant, in rerum substantia deficiunt, 1.1.3. -  Vergere verbum quid significet apud Geographos? 1.1.43. -  Veritas etsi obscuretur, tandem tamen emergit, 1.4.11. -  Versoriam capere apud Plautum significat, dar, o tomar la buelta, 1.12.46. -  Vestibus ornatis semper honos maior deferri solet, 2.18.67. -  Vettones Hispaniae populi olim Romanos ambulantes valde mirati sunt, 2.8.101. -  Viae plurimae quaesitae sunt, quibus Oceani Atlantici ad Australe facilior transitus aperiatur, & quae illae? 1.8.49. -  Vicario Christi directe non fuit concessa potestas super non baptizatis, 2.14.24. -  Victimam involuntariam, vel reluctantem a sacrificijs reijciebant Romani, 2.17.22. -  Victi semper solent a victoribus calcari, & spoliari, 3.6.48. -  Victo, vel capto misericordia debetur, in quo pacis perturbatio non timetur, 3.7.40. -  Victores cum victis qualiter se habere debeant, 3.7.37. -  Victoria inter praecipua genera rerum acquirendarum a Cicerone connumeratur, 2.6. 25 -  Victorias de Indis ab Hispanis partas quidam mali ex eo extenuant, quod Indi Barbari, inermes, & pusillanimi essent, 2.4.61. -  Victorias fere omnes, quae ab Hispanis in Novo Orbe partae sunt, coelestibus auxilijs tribuunt plurimi, & grauissimi Auctores, qui de illis scripserunt, 2.4.58. -  P. Mag. Victoria putat non esse securum titulum Divinae revelationis, & quare? 2. 3.32. -  Victoriae & Molinae verba referuntur de iusta occupatione insularum, & provinciarum desertarum Novi Orbis, 2.6.82. -  Victimas humanas Mexicanorum Deo odiosas esse, & brevi desituras, ingenti miraculo ostensum fuit, 2.12.99. -  Vincentius Liriens. optime exponit causam, cur Fides, & Ecclesia Dei dicatur Catholica, 1.14.50. -  S. Vincentij Ferrer vaticinium de Orbis praedicatione per Religiosos diversarum Ordinum efficienda, & perficienda, 1.14.74. -  Vindicta Magistratuum est vindicta Dei, 2.15.45. -  Vindicta, quae tandit ad peccantium correctionem, est actus misericordiae, 2.13.45. -  Vindictam scelerum Deo relinquendam esse quo modo, & sensu in Deuteron. & apud D. Paul. dicatur, 2.15.42. & seqq. -  Vindictam peccatorum, quae contra Maiestatem Divinam committuntur, sibi relinquendam Dominus tradit, 2.14.20. -  Viracochas cur dicantur Hispani ab Indis Peruanis? 2.7.50. & 12.22. -  Virgilius Episcopus Saleburg. reprehensus fuit, quod Antipodes dari pro concione dixit, 1.11.32. -  Virgilius, quod de dominio, seu Regno Christi Sibyllae praenuntiarunt, ad Augustum Caesarem adulatorie traduxit, 2.23.101. -  Virgilius 1. AEneidos exponitur, 2.20.77. -  Virgilij carmina exponuntur, 2.14.79. -  Virgilij carmina de excessu Oraculorum accommodantur, 2.4.85. -  Virgilij carmina de Templo Iani claudendo expenduntur, 2.17.82. -  Virgilij locus 9. AEneid. expenditur, 2.6. 27. -  Virgilij locus AEneid. 6. exponitur contra Iustum Lipsium, 1.12.87. -  Virgilij elegans naufragij, & procellae descriptio, 1.11.76. -  Virgilij vaticinium, quod trahi potest ad detectionem Novi Orbis, 1.12.83. -  Virginia provincia ab Anglis occupatur, & eius descriptio, 1.6.22. -  Virginius suam filiam necavit, quod in eius persona Appius iuris observantiam non custodivit, 2.24.8. -  B. Virginis del Pilar Caesar-Augustanae urbis ad D. Iacobum apparitio, & Templi ibidem ab eo constructi, historia refertur, & comprobatur, 1.14.33. -  Viro gravi, & fidedigno qui credit, securus est, 3.2.34. -  Vis, & metus multum minuunt de voluntario, imo consensum excludunt, 2.17.91. -  Vim, & metum longe abesse debere a conversione Iudaeorum, & aliorum infidelium, etiam Christianis subditorum, passim admonent sancti Patres, 2.17.5. -  Vitae alterius, imo nec propriae, nemo est Dominus, nisi ad custodiendam illam, 2.13.94. -  Vlysses, ob peregrinationum labores, ab Homero laudatur, 1.16.24. -  Vnctionis ius passim omnes Reges Christiani sibi usurpant, 2.25.35. -  Vocationes, & inspirationes Divinae multis modis contingunt, & confirmantur, neque semper miraculis egent, 2.3.48. -  Vocationibus Divinis parere, aut non parere Deus in nostra voluntate reliquit, 2. 17.10. -  Voluntas prorsus libera non reperitur in eo, qui etiam causative aut conditionate ad baptismum compellitur. Et quatenus voluntas coacta voluntas sit? 2.19.66. -  Voluntas non minus declaratur rebus, & factis, quam verbis, 2.21.3. -  Voluntate ex mera quod dependet, ex eadem adimi potest, 2.11.34. -  Voluntatem liberam qualiter diffiniat D. Augustinus? 2.19.69. -  Vrbano II. Roman. Pontific. orationem probello contra infideles habente, audita fuit vox de coelo, quae illud approbavit, 2. 16.65. -  Vrbem totam incendisse dicitur, qui eius partibus ignem iniecit, qui crescendo, & serpendo, eam absumpsit, 1.14.86. -  Vrbes Piura, & Paita quales? 1.6.44. -  Vrbes Chichapoyas, Mayobamba, Leon de Guanueo, & Guamanga describantur, 1. 6.50. -  Vsucapio a Cicerone, & I. C. appellatur funis lirium, 3.3.4. -  Vtilia quae alicui sint reperire, magnam laudem meretur, ex Aristot. 1.16.35. -  Vtilitatis publicae, & Religionis augendae ratio plura, contra ordinarias iuris regulas operari solet, 2.21.33. -  Vtilitatis specie obiecta, omnes natura etiam ad pia, & honestta magis accendimur, 1.16.110. -  Vtilitati infidelium magis quam suae intendere debet, qui eorum conversionem curat, 2.9.22. -  Vvaldesium heresis, quae peccatores dominium rerum suarum non habere dicebat, in Concilio Constant. damnata fuit, 2. 10.56. -  Vxor fidelis quando a viro infideli separari possit, 3.5.10. -  Vxorem conversam potest Papa eximere a potestate mariti infidelis, 2.11.57. -  Vxores, & famulos vivos simul eum defunctis regulis sepeliebant Peruani, 2.12.60. -  X -  Xerxes frustra pontem navium in mari facere tentavit, ut Asiam Europae coniungeret, 1.8.55. -  Z -  Zachariae locus cap. 14: Quod super fraenum equi est sanctum Domino, explicatur, 2.17.87. -  Zeilan insula detegitur, & eius ubertas, & an sit Trapobana? 1.3.39. -  Zelus extendendae Christianae Religionis tunc laudari debet, cum eiusdem Religionis praecepta non frangit, 2.19.31. -  Zelum purum, & ardentem Reg. Cathol. in conversione Novi Orbis plurimi Auctores adversus calumnias Haereticorum defendunt, & extollunt, 1.16.105. -  Zenu in fluvio auri glebae gallinacci ovi magnitudine retibus expiscari solent, 3. 5.10. -  Zigantes, Asri, Hyperborei, AEthiopes, Daci, & Sarmatae varijs coloribus corpora pingebant, 2.8.116. -  Zonam Torridam esse impertransibilem, & inhabitabilem hodie etiam aliqui nimis supine scribunt, 1.11.39. -  Zonas tres antea inhabitabiles, post Christi adventum habitabiles factas pie probare nititur Thomas Bozius, 1.11. 45. -  Zonas quinque, quibus terra dividur, qualiter describat Cicero, Psin. & alij, 1. 11.35. & 38. -  Zonas omnes habitabiles esse, & Torridam placidissimam, hodie certissimis experimentis compertum est, & Auctores, qui de hoc agunt, 1.14.41. & 43. MATRITI, Ex Officina Francisci Martinez, Anno cIo Ioc xx ix. [Vol. 2] Content is forthcoming!