D. Philip. IV. Hisp. et Ind. Regi Opt. Max Ioannes De Solorzano Pereira I.V.D. Ex Primarijs olim Academiæ Salamanticenſis Anteceſſoribus. Postea Limenſis Prætorij in Peruano Regno Novi Orbis Senator: Nunc vero in Supremo Indiarum Conſilio Regij Fiſci Patronus, Dispvtationem De Indiarvm Ivre, Sive De iuſta Indiarum Occidentalium inquiſitione, aquiſitione, et retentione Tribvs libris comprehensam, D. E. C. Cvm privilegio. Matriti. Ex Typographia Franciſci Martinez. Anno 1629. Roberto Cordier ex. CENSVRAR. ADMODVM PATRIS Philippi Fernandez de Meca Societatis Iesv Presbyteri & generalis Procuratoris. EX commiſsione D.D. Ioannis Velaſco Azevedo Vicarij generalis Matritenſis Curiæ, vidi librum hunc eruditiſsimi utriuſque Iuris, & Orbis utriuſque Doctoris D. Ioannis de Solorzano Pereira, Regij olim Peruani Regni Limani Conventus Senatoris, nunc in Regalis Patrimonij Senatu cauſarum Fiſci meritiſsimi Patroni, de Indiarvm ivre, ſive de Indiarvm Occidentalivm inqvisitione, acqvisitione, et retentione. In quo nihil Catholicæ Fidei, aut bonis moribus adverſum inveni: imò omnia eximiâ pietate, & Orthodoxæ fidei zelo, ac pro dignitate, & auctoritate Regum Hiſpaniæ, & totius Hiſpanæ gentis conſcripta: varia, & multiformi eruditione condita, rerum varietate, dicendi proprietate, copiâ & elegantiâ perpolita, argumenti novitate & utilitate à quibuſque bonæ notæ ingenijs expetenda. Ideoq́ue meritò liber iſte excudi permittetur, futurumq́ue cenſeo maximè è re litteraria ſi excudatur. In Collegio Imperiali Societatis Iesv Matritenſi 28. Martij anno 1628. Philippus Fernandez de Meca. NOS el Licenciado don Iuan de Velaſco i Azevedo Vicario general deſta villa de Madrid i ſu partido, damos licencia por lo que à Nos toca, para que ſe pueda imprimir è imprima eſte libro, atento que por nueſtro mandado ſe ha viſto i examinado, i no conſta aver en el coſa contra nueſtra ſanta Fè, i buenas coſtumbres. En Madrid à 30. de Março de 1628. años. Licent. Velaſco i Azevedo. Por ſu mandado. Iuan Perogila Notario. ALIA ADPROBATIO, SIVE Cenſura Dom. D. Roderici ab Aguiar, & Acuña, ex commiſsione Regij ac Supremi Indiarum Senatus, cuius ipſe meritiſſimus Decanus exiſtit. PERLEGI librum, cum iſtac oblatum Auctoris epiſtola, de Indiarvm ivreinſcriptum; elaboratum planè opus miror, multi iugâ eruditione refertum, noſtris haud minus indigenis glorioſè perutile, quàm exteris iucundè mirabile, & invidioſum. Pulchra in eo miſcellanea rerum, & pervenuſta ratio ſtyli: nobilis, & ſelectus ordo dicendi, & qui tantum Virum (omnium ex conſenſu) redolear. Quid mirum Genitori ſimilem? cùm & Patres Latinos, & Conſultos mirè ſapiar. Senatus iccirco noſter typis mandari permittat, & alterum eiuſdem inſtituti volumen, quod in huius calce emiſſurum Auctor promittit, abſolvendum hortetur, utpotè quod foro ac praxi pluris conferat, & municipalia regiminis noſtri iura contineat. Ea cenſui, Matriti 9. Februarij anno 1628. Licenciat. don Rodericus ab Aguiar &Acuña. ALIA EX COMMISSIONE SVPREMI Hiſpani Senatus, Domini Licentiati Ioſephi Gundiſalvi, in eodem digniſsimi ac facundiſsimi Regij Fiſci Patroni. TRactatum de Indiarvm ivre, ſive de iuſta Indiarum Occidentalium inquiſitione, acquiſitione, & retentione à Doctore Ioanne de Solorzano Pereira, Primario olim Iuris Civilis Academiæ Salamanticẽſis Anteceſſore, poſteà Regio in Limana Curia Novi Orbis Senatore, nunc in Conſilio Regij Patrimonij digniſsimo Patrono, elaboratũ, ex decreto Supremi Senatus perlegi. In quo nihil Orthodoxę Fidei, & Chriſtianis moribus adverſum reperio. Ideoq́ue tam ad iuſtitiam Potentiſsimi Catholici noſtri Regis commendandam, quàm ad detractorum temeritatem reprimendam, dignum cenſeo, qui typis mandetur. Nam ſi ad ſcientiam Iuris attendimus, in utroque magnum Doctorem ſe præbet. Si ad quæſtiones Theologicas & lectionem Sanctorum, non hoſpitem, ſed magiſtrum ſe oſtendit. Si ad Hiſtoriarum, Geographiæ & Coſmographiæ notitiam, ſe diligentiſsimum præſtat, ita ut nihil ad rem accuratius ſeu illuſtrius excogitari valeat. Datum Matriti die 5. menſis Iunij ann. 1628. Licentiat. Ioſeph. Gonçalez. SVMMA PRIVILEGIj PER SVPREMVM Senatum expediti. CAVTVM eſt Regis noſtri diplomate, ne quis intra decennij metas tractatum hunc de Indiarvm ivre, D. Ioannis de Solorzano Pereira abſque ipſius permiſſu typis mandare, vel venundare poſsit. Qui ſecus fecerit, pœnis ſubdatur legibus Hiſpanis indictis, & in eodem diplomate latius comprehenſis. Dat. Matriti 20. Iulij anno 1628. Ioan Laſſo de la Vega Regius Secretarius. SVMMA ALTERIVS PRIVILEGIj Conſilij Indiarum. IDEM cautum eſt quoad Indiarum Occidentalium Provincias alio privilegio ſupremi earundem Indiarum Senatus. Dat. Matriti 9. die menſis Martij ann.1628. Don Fernando Ruiz de Contreras. FIDES CORRECTORIS. LIBRVM hunc vidi, qui de Indiarum iure titulum præfert, & cum ſuo archetypo contuli, & nihil in eo notatu dignum inveni, quod ei fìdeliter non reſpondeat, pag. 45. num. 45. præſens, lege prænſis, pag. 46. num. 51. Caroloni, lege Carolini, pag. 390. num. 101. nitibus, lege ritibus, pag. 528. num. 37. natus, lege natum, pag. 636. num. 39. gentium, lege genitum. Dat. Matriti die xiix. Martij ann. 1629. Licentiat. Franciſcus Murcia de la Llana. SVMA DE LA TASSA. EN tres dias del mes de Abril de 1629. años, los Señores del Conſejo taſſaron eſte libro à cinco maravedis el pliego, ſegun conſta por certificacion de don Fernando de Vallejo, Secretario del Rei nueſtro ſeñor, i ſu Eſcrivano de Camara mas antiguo del dicho Conſejo. Tiene dozientos i veinte pliegos, que montan mil i cien maravedis. D. PHILIPPO. IV HISPANIARVM, ET INDIARVM REGI OPT. MAX. I DEST, OMNIVM FERE NASCENTIS, OBEVNTISQVE SOLIS regionvm Imperatori semper Avgvsto, Pio, Foelici, et Bono Reipvbl. nato, D. Ioannes de Solorzano Pereira, eivs in Regio Limano Conventv Pervani Regni Novi Orbis Senator S.P.D. CVm Divi Parentis tui, Pij pariter ac Deſiderati, honeſtiſsimis codicillis (Rex omniũ, quos Sol uſquã adſpexit, Avgvstissime & Potentissime) ex Primarijs Salmãticẽſis Scholæ Cæſarei Iuris Anteceſſoribus ad Regiũ hoc, & egregiũ Peruani Regni Novi Orbis Prætoriũ, nihil tale ambiens, aut cogitans, fuerim delegatus, vel, ut alij fortè dixerint, relegatus, nihil prius, aut antiquius habui, quàm oblatam mihi Provinciam hilari atque alacri mẽte capeſſere, & omni ſtudio curare, ut me non ſolùm tanti muneris, verùm tanti quoque Electoris dignum adminiſtrũ oſtenderem. Nam ſi æquabilis (ut cum Caſsiodoro loquar) prædicandus eſt, quem iuſtus elegerit, ſi continentiâ præditus, quem moderatus adſcivit, omnium profectò capax debet eſſe meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere virtutum. Spartam igitur, quam nactus eram, ornare deſiderans, multis primùm vigilijs indagare, & cognoſcere cœpi ſitum, provincias, & terminos huius vaſtiſsimi & ditiſsimi Imperij, quod Catholicis Hiſpaniæ Regibus in Fidei, Pietatis & Religionis præmium Divinitùs datum, vulgò ementito, & ſuffurato vocabulo Americam nuncupant, alij tralatitio Indias Occidentales, & alij veriùs, & Propriùs Orbem Novum appellant; cùm ſola hæc globi terreni pars, tres alias, antiquis cognitas, magnitudine ſuperet, efficiatq́; ut Maiestatis tuæ opes, atq; faſtigia, margine cœli claudãtur, & eiſdẽ, quibus terrarum Orbis, finibus terminentur. Deinde verò peculiares leges, ſchedulas, atque ordinationes inquirens, quæ varijs temporibus, prout & ipſorum varietas, & rerum curſus exegit, ad eiuſdem Novi Orbis detectionem, conquiſitionem, & gubernationem expeditæ videntur, plurima ſeſe mihi obtulerunt, quæ cùm in ſe nova, & graviſsima eſſent, vel prorſus (etiam à peritioribus) ignorata, vel certè non ſatis pro neceſsitate & utilitate comperta, nedum pro dignitate tractata, & ex ſuis primordijs deducta, conſpicerentur. Hæc me ratio movit, ut huius veluti municipalis Indiarum iuris ſpeciales lucubrationes, & diſputationes tam voto, quàm mente conciperem, & conceptas, ſubciſivis temporibus pro tenui facultate mea diſponerem, ſummariumq́ue illarum indicem Auguſtiſsimo Parenti tuo per litteras mitterẽ, ut ſi meus hic labor utilis atque opportunus ſupremo eius Conſilio iudicaretur, alacriùs & attentiùs in eiſdem expoliendis, & expediendis incumberem. Is mihi perhumanè reſpondens, ſuſceptum, atque oblatum ſtudium non ſolùm probare, ſed laudare etiam, & quàmcitius fieri poſſet, exigere dignatus fuit. Quo honore, mihi ſpontè currenti calcar admovit, & frigidam aquam (ut eſt in proverbio) ſuffudit, licèt rei gravitas, & quotidianæ, atque adventitiæ huius muneris, quo fungor, curæ, & ſollicitudines, aliquas comperendinationes extorſerint. Inter prædictas autem diſputationes, illæ, ut primum locum, ita & præcipuum laborem occupaſſe videntur, quæ de iuſtis titulis & rationibus agunt, quibus Catholici, & Glorioſi Hiſpaniæ noſtræ Reges, hunc, ita longè ac latè patentem, & potentem Orbem Novum, detegere, acquirere, & retinere poſſunt, & potuerunt; in quibus quidem diſſerendis, & aſſerendis, non potui non latiùs, quàm initio putaveram, calami curſum extendere. Nam etſi multi, & prudentes, Viri ſæpè cenſuerint, Regnorum iam diu conſtitutorum initia repeti non debere, neque amplius in diſceptationem vocari, ſed veluti præſcriptum iam ſit, optimâ ſide agi oportere: cùm tamen in hoc, de quo agimus, Hæretici, Eccleſiæ & Hiſpanæ gloriæ ac Maieſtatis perpetui hoſtes, & alij Scriptores malè feriati, & parum rebus & hiſtorijs noſtris inſtructi, paſsim invidiæ ſuæ, ne dicam impudentiæ, virus, potius quàm vires effundant: & non ſolùm importunis latratibus, ſed lividis etiam, ac Theoninis dentibus quotidie Reges noſtros impetere, & mordere conentur; & ut verbis Horatij utar, loliginis ſuccum, atque ſalem nigrum inſpergere, ſtudiosè agendum fuit, ut eorum technis, ſophiſmatibus, & obiectionibus ſatisfieret, ne quis ſilentium, & patientiam noſtram in conſcientiam duceret, & audaciæ ac procaciæ ſuæ commodum capientes, ſe ſolos ſapere, & Minervæ arcem tenuiſſe putarent. Præſertim cùm nullus ex Noſtratibus hucuſque illis plenè reſponderit, quin potius, ubi hunc articulum vel ſeriò, vel perſunctoriè tractandum ſuſceperunt, frigidè nimis, ac ieiunè, & (abſit iniuria verbo) oſcitanter, vel hæſitanter ſcribant, quod iuxta Agellij ſententiam, magis ad vituperationem, quàm ad laudationem,vel adprobationem ſpectat.V t pleniùs in ſecundo huius operis libro, capite primo manifeſtamus. Vaſſallorum quippe munus, & veluti inſita à natura conditio requirit, ut pro Domini honore, fama, & exiſtimatione ſarta, ac tecta tuenda, non minus quàm pro eius vita, aut pro aris, & focis pugnare debeant, & ſi verbis, aut ſcriptis proſcindi, aut labefactari conſpexerint, quibus poſsint modis, calumniantium iniquitatibus obviam ire conentur. Quo fit,ut ſi quid ego hac in parte præſtiterim (quod planè exiguum eſſe fateor, & ſolâ obſequij, & voluntatis ratione penſandum) non minus meruiſſe cenſeri debeam, quàm qui olim tibi, Rex Maxime, imperium hoc armis, laboribus, & ſudoribus compararunt, vel hodie à continuis hoſtium claſsibus, invaſionibuſq́ue tuentur. Nam & hoſtes ijdem, priùs quàm hæc tentent, libros illos emittunt, quaſi cauſæ, quam fovent, & victoriæ, quam fruſtrà ſperant, vades & antecurſores futuros. Vnde qui hos frangit, atque convincit, ipſos quoque ut frangat, & vincat neceſſe eſt, tormenta per argumenta convellens. Rectè enim Propertius ſcribit: Frangit, & attollit vires in milite cauſa, Quæ niſi iuſta ſubeſt, excutit arma pudor. Et D. Bernardus: Si bona fuerit cauſa pugnandi, pugnæ exitus malus eſſe nõ poterit. Quò fortè reſpiciens M. Tullius in oratione pro Murena, hanc curam reſpondendi, ſcribendi, cavendi, urbanam militiam appellat, & longè melius, & ad id, de quo agimus, accõmodatius, Leo, & Anthemius Imperatores nõ ſolùm pro Imperio eos militare teſtátur, qui gladijs, clypeis, & toracibus nitũtur, ſed eos etiã qui dirimunt ambigua facta cauſarum, ſuæq́ue defenſionis viribus, ſæpè publicis in rebus, ac privatis, lapſa erigunt, fatigata reparant, & non minus humano generi provident, quàm ſi prælijs, atque vulneribus patriam, parenteſq́ue ſalvarent. Tractationem porrò iſtam, nunc cùm foras prodire, & publicã lucẽ aſpicere parat, tuæ omnino Maiestati dicari, argumentum ipſius, & civilis ratio deſiderabat. Cui enim niſi Regi, tanti Regni defenſio iure conſecraretur? maximè ab eo profecta, qui ſe tuum tot titulis libens agnoſcit, & cernuus modis omnibus profitetur, in cuius ingenij partus, veluti ex re propria natos, poſſes rectè ex iure Quiritum manũ inijcere. In quo planè, eſt cur mihi, & meis lucubrationibus vehementer congratuler, cùm illum Patronum neceſſariò invocare teneamur, quo, quamvis ſpontanea foret electio, nullus inter mortales Auguſtior, aptior, & ornatior nullus eligi potuiſſet. In te enim Maieſtas, & Regij ſolij auctoritas, & ſplendor, omnium quidem animos cogit, non, ut in alijs, oculos duntaxat perſtringit; celſitudinis quippe gloriam cum mirabili quadam prudentia, & morum ſuavitate coniungis, teneram adhuc, & fluxam ætatem ſalutaribus prudentiſsimorum virorum conſilijs, monitiſq́ue confirmas, & ita reliquis virtutibus defers, ut in te omnes, veluti in proprio domicilio conſiſtant, iunctiſq́ue manibus, Gratiarum inſtar, ad commune Hiſpanæ, imò verius totius Chriſtianæ Reipublicæ bonum, ſemper incedant. Tutanus Deus Romanis, & Tutilina Dea à tuendo, teſte Nonio, nuncupabantur, eoſq́ue hac propter (ut inquit Varro) omnes, qui laborabant, invocare ſolebant. Colebatur eiſdem tantâ veneration Ceres, ut qui ad eius aſylum ope indigentes confugerent, non tantùm ſecuritatem, verùm & panes, quibus veſcerentur, acciperent; unde verbum Pandere, quòd nunquam Fanum talibus clauderetur, quaſi à pane dando originem traxit. Quin & Romani Principes, non Deorum modò nomina, ſed & religionem, ac iura ſibi uſurpantes, magnam adeò ſuis imaginibus vim, & auctoritatem eſſe voluerunt, ut qui ſecum eas prætuliſſent, præſidium & tuitionem ab aliorum iniurijs conſequerentur. Vnde multos auſos non fuiſſe, adverſarium in ius ducere ob effigiem Imperatoris oppoſitam, Tacitus refert; & ſub Tiberio impietatis quendam damnatum, quòd ſervum ſuum verberaſſet, qui drachmam argenteam, Tiberij imagine ſignatam, geſtabat, Philoſtratus memorat. Sed & ſic portari Principum imagines ſolitas, ut eæ veſtibus intexerentur, ex Auſonio, & alijs conijcimus. Quæ cùm ita ſe habeãt, cur nõ ego, Rex Maxime, longè tutiùs mihi, ac ſecuriùs patrocinium, ſub tuo nomine, numineq́ue pollicear? Vel cur favoris, ſive Favonij tui dulci, & ſalutari aurâ non recreabor? cùm me, & mea tibi ſacraverim, & ad tãtæ Maiestatis aſylũ indigẽs ope confugerim, eiuſq́ue titulum, & imaginem lucubrationes iſtæ vel in limine ipſo præferant, & oſtendant. Quam non dubiè ſpero, rigidos Ariſtarchos, & improbos, atque invidos alienorum operum, & librorum cenſores, religiosè veneraturos, ut V eſtæ olim, quæ in primis ingreſsibus, & ſpatijs domorum apponi ſolebat, unde & illa veſtibula dicebantur. Apud vulgus enim, quæ potentiorum non ſunt vallata præſidijs, valore carent, facilè contemnuntur: Principum verò oculi, veluti ſuccina gemma, ſive (ut digno compellem nomine) pretioſi carbunculi, iacentes humo paleas ad ſe trahunt, elevantq́ue, & exiguis, vel minimis quibuſque, pondus, Maieſtatem, ac proinde æſtimationẽ cõciliant. Humile igitur munus (invictissime, et Clementissime Domine) quâ tibi voluntate dicatur, aſpicere, & accipere, tueri, atque intueri dignare. & à calumniatorum iniurijs, & adverſariorum telis excelſæ Maiestatis tuæ ſcuto, longè ſeptemplici illo Aiacis fortiori, defendere, quam Pia Numina ſoſpitent, & multos annos, ad commune totius Orbis bonum, & Hiſpanæ gloriæ maximum incrementum, incolumem ſervent. Limæ 1. April. anno 1626. D. Ioannes de Solorzano Pereira. Cedulas Reales por las quales ſe mandò al Auctor que eſcribieſſe eſte libro. EL REY. DOCTOR Iuan de Solorzano Pereira, Oidor de mi Audiencia Real de la Ciudad de los Reyes de las Provincias del Perù, en carta que me eſcribiſtes en ocho de Abril del año paſſado, dezis, que en el tiempo que os aveis deſocupado del continuo exercicio de vueſtro cargo, aviades compueſto un libro Latino del derecho particvlar de las indias occidentales, i tratado de recopilar las cedulas, proviſiones, cartas, einſtrucciones i ordenanças, que los ſeñores Reyes mis anteceſſores, iyo avemos mandado librar, i deſpachar para la buena governacion de eſſas Provincias, reduziendolas à titulos, i poniendolas en forma de leyes, i me ſuplicais lo mandaſſe aprobar, i que por tiempo de dos años ſe os acuda con el ſalario de vueſtra plaza, no embargante que no acudais à la dicha Audiencia. I aviendoſe viſto por los de mi conſejo de las Indias, i la ſuma de los capitulos, i titulos en que ſe reparten ambos libros, que me embiaſtes con la dicha carta: ha parecido mui bien el eſtudio i trabajo que en eſto aveis pueſto; i os lo agradezco, i encargo continueis el libro de Latin haſta ponerle en enter a perfeccion: porque lo que toca à la recopilacion de las cedulas, està pendiente en el dicho mi Conſejo de las Indias, el recogerlas, i ponerlas en orden, i aſsi no ſe os remite. Comoquiera que ha parecido bien vueſtro cuidado i diſcurſo: i anſi lo ſerà, en que me aviſeis de lo que fueredes haziendo, que con vueſtra perſona, eſtudios i trabajos ſe tendra la cuenta que es juſto, para que recibais merced. De Madrid à veinte de Março de mil i ſeiſcientos i diez i nueve años. YO EL REI. Por mandado del Rei nueſtro ſeñor. Pedro de Ledeſma. EL REI. POR quanto por parte de vos el Dotor Iuan de solorzano Pereira Oidor de mi Audiencia Real, que reſide en la ciudad de los Reyes de las Provincias del Perù, ſe me ha hecho relacion, que aviendo ofrecido en mi conſejo de las Indias, componer unos libros Latinos, que trataban del particular derecho i govierno de las Indias, i otros de la recopilacion de las cedulas i ordenanças deſpachadas para el buen govierno dellas, ſe os ordenò los puſieſſedes en limpio, i embiaſſedes al dicho mi Conſejo con toda brevedad. I que aunque lo eſtavades baziendo, por ſer mui grande el eſtudio que aviades de poner en ello, no lo podiades concluir en mucho tiempo, reſpeto de las grandes ocupaciones que teniades con la dicha plaça, i otras juntas que ſe os cometen. Suplicãdome os dieſſe licencia para que por tiempo de dos años os pudieſſedes eſcuſſar de ſu exercicio i ocupaciõ, i gozaſſedes del ſalario que con ella teniades, para q̃ en ellos acabaſſedes los dichos libros, i aviendoſe viſto por los de mi Conſejo de las Indias, he tenido por bien de daros liẽcia, como por la preſente os la doi, para q̃ por tiempo de ſeis meſes os podais eſcuſar de ir à la dicha Audiencia, i de las demas coſas cõcernientes al exercicio de la dicha vueſtra plaça, para q̃ en ellos acabeis los libros en q̃ eſtais entendiẽdo, como os encargo lo hagais; i acabados los embiareis al dicho mi Conſejo, para q̃ en el ſe vean: i mando al Virrei, Preſidente, i demas Oidores de la dicha Audiẽcia, q̃ no os obliguen à acudir a ella, ni os cometan ningun negocio que os eſtorve, i a los oficiales de mi Real Haziẽda de la dicha ciudad de los Reyes, que durante el dicho tiempo os continuẽ la paga de vueſtro ſalario, que yo lo tengo aſsi por bien. Fecha en Madrid à tres de Enero de mil i ſeiſcientos i veinte i an años. YO EL REI. Por mandado del Rei nueſtro Señor. Pedro de Ledeſma. EXCELmo PRINCIPI DOM. D. Gaſpari de Guzman Comiti de Olivares, Duci de Sanlucar, &c. à Conſilio Status & Belli Regis ac Domini noſtri Philippi IV. Equilis eius Præfecto Maximo, Maiori Cubiculario, & Alcantarenſis Equeſtris militiæ Ordinis Maiori Commendatario, &c. D. Ioannes de Solorzano Pereira I. C. in Regio Limano Prætorio Senator, S. GRaves iuxtà ac difficiles de Indiarum iure diſputationes (Excellentissime Princeps, quas nunc publicã lucẽ habituras, & periculoſam tot iudiciorũ aleam ſubituras emitto, & veluti in guſtum, & ſpecimẽ aliquod aliarum mearũ lucubrationum exhibeo, Potẽtiſsimo Auguſtiſsimoq́; Regi noſtro dicari, & argumentũ ipſarũ, & ratio civilis expoſtulavit. Sed cùm mihi eſſet cũ eo per litteras colloquendum, animo quidẽ cadere, & auctoritate carêre ad tantam Maiestatem interpellandam animadverti. Et tanquàm ſi propiùs ad ardentiſsimos Solis radios eſſem acceſſurus, æſtuare cœpi, meq́ue in omnes partes verſare, & quid conſilij capere poſſem, ſedulò meditari, quouſque illorum exemplum mente concipiens, qui ubi igneum Solis ardorem ferre non valent, ſe umbellâ oppoſitâ contegere ſolent, tv mihi unus occurriſti, quem, ad eundem modum, illius clariſsimi, nitidiſsimiq́ue Solis radijs opponerem, & cuius me umbræ, & protectioni ſecurè ſubmitterem: — Sicut Parnaſsia laurus Parva ſub ingenti matris ſe ſubijcit umbra. Et verò non iniuriâ, cùm tu ferè ſolus ſis, qui illuſtriſsimam illam lucem non caligantibus oculis adſpicere, & maximum illum calorem poſsis ſuſtinêre, quin & præclarâ conſilij tui face, ſub utroque Polo, per totum Hiſpanũ Orbem diffundere; cuius moles in tuis plus quàm Herculeis humeris ab eodem Maximo Atlante Philippo depoſita, ſecurè quieſcit, & cum ſumma, & mirifica quadam Omnium ferè gentium, nationumq́ue conſenſione, & alacritate movetur atque fovetur, luſtratur, & illuſtratur, te namque omnes ubique uno ore Patria e Parentem appellant, & eo, quem apud Regem obtines, loco digniſsimum prædicant, quod ego in ſumma tua fœlicitate, non immeritò reponendum exiſtimo. Conciliavit, coniunxitq́ue te ei quondam excellens tua, præſtanſq́ue natura, quæ ad res quaſque maximas à Deo ficta, & formata videtur, & poſtmodum, Regni ſuſceptis habenis, amorem, & æſtimationem adauxit, quod experiendo cognoverit tvam in rebus agendis, & arduis quibuſque negotijs capeſſendis, & expediendis dexteritatem, ſingularem prudentiam, ingenium ad miraculum maximum, conſilium ſolers, & promtum, magnificum, ac munificum animum, Fidei, Pietatis, Religionis, Fortitudinis, & cæterarum virtutum dotibus exornatum; quæ omnes in te cohoneſtando ita decertare videntur, ut cui primas deferre poſsis, haud facilè diſcreverit quiſpiam. Sed omitti non poteſt morum, quâ eas condis, Suavitas, Benignitas, & Humanitas, agere ſiquidem narraris (ut cum Sydonio loquar) in ſupremo hoc, quo fungeris, munere, ſine ſuperbia Nobilem, ſine invidia Potentem, ſine ſuperſtitione Religioſum, ſine ineptia Gravem, ſine aſperitate Conſtantem, ſine iactantia Prudentem, & ſine popularitate Communem. Quibus magnis ac maximis humani tvi animi bonis ac donis, abſque dubio demonſtras, te tanti Regis electione digniſsimum: ille enim verè ſuis incrementis maior eſt, quem ſublimitas parti honoris inclinat, & in quo nihil fortunæ amplitudinem mutaſſe videmus, niſi ut prodeſſe tantundem poſsit, quantum vellet, ut aliàs Plinius, de Tito loquens, ſcriptum reliquit. Sed verò, poterat quis ex Parentum virtutibus prolis iudicare ſucceſſus, cùm origo neſciat deficere, quæ conſuevit radicitus pullulare; fuit enim hoc inſitum, innatum, & ut ita dicam, fatale, illuſtriſsimæ Familiæ tuæ (Princeps Excellentissime) & iam inde ab heroicis, & antiquis illis temporibus uſurpatum, ut Hiſpaniæ Reges veſtro potiſsimum Auxilio, Conſilio, & Auctoritate utantur, & gubernentur. Quod, vel me tacente, ſatis oſtendent: Fortia facta Patrvm, ſeries longiſsima rerum, Per tot ducta viros antiquæ ab origine gentis. Quis enim ampliſsimi Gvzmanij nominis non novit ornatum? Quis eius non vidit, & invidit glorioſa trophœa? Quis triumphos & hiſtorias non canit? in quibus tot numeras Principes, quot maiores, qui manu fortes, nec conſilio minores Hiſpaniam noſtram Maurorum invaſione penè vaſtatam, ſuis Regibvs acquiſierunt, & ſibi maius Regno nomen, nullo unquam ſæculo interiturum, pararunt. Et ut unum pro omnibus memoriæ noſtræ proximum, & poſteritatis digniſsimum, ſpecialiter deſignemus, quis Præclariſsimi Comitis Parentis tui nomen, ac famam non extollit, ac veneratur? Quo nullus manu Promptior, prudentiâ Nobilior, gravitate Conſpectior, & Belli atque Status Conſilijs Vtilior tempeſtate ſuâ noſtris Regibvs adfuit, vel gravius & validius Hiſpanæ nationis decus, & æſtimationem in Romana legatione, & Siculi ac Napolitani Regni gubernatione firmavit. Parum eſt quin laudes tvas aggredi videar, & planè ſtudium rapiebat, & obvia quoquoverſus multa tva magnaq́ue decora id ſuo veluti iure citra ullum invidiæ, vel adulationis timorem deſiderabant. Profanatur enim laus, & vileſcit vulgo communicata, at merentem laudare (Senecæ verbis dico) iuſtitia eſt, & univerſis redditur, quod pro voto omnium Primatibus indulgetur. Sed attigiſſe tantùm fufficiat, quæ omnino perſequi ingentis eſſet laboris: — Nec meus audet Rem tentare pudor, quam vires ferre recuſent. Præſertim cùm neque meâ tv indigeas celebratione, quem omnis eruditorum chorus unicum Mecænatem agnoſcit & canit: & illi præcipuè, qui ſe inclytæ Salmanticenſis Scholæ Alumnos eſſe gloriantur, quam tv olim Auditor ornaſti, Rector, & Gymnaſiarcha in tenera adhuc ætate, generis Splendore, ingenij Gloriâ, & morum Exemplo multifariam beaſti. Quo tempore ego ibîdem Anteceſſoris, ſive Nomodidactis officium, non ſine publica adprobatione, & acclamatione gerebam, & in primorum Patrum Orcheſtra, non in imis ſubſelijs honoratiſsimum locum meis mihi ſtudijs, & indefeſſo labore pepereram. Cuius rei, cùm plures poſſem, te unicum atque oculatum teſtem, omni exceptione maiorem, produco, qui Gymnaſia noſtra in publicis, & privatis relectionibus fæpiſsimè frequentaſti, litterarijs concertationibus interfuiſti, & victoriæ triumphos de clariſsimis, & validiſsimis antagoniſtis agentem, ſemel atque iterum ſalutaſti. Perge igitur, & ſi quam de me adhuc iuvene opinionem habere cœpiſti, nunc, ubi & mens, & mentum incanuit, neutiquam deſere, quin potius ex ſublimi hoc, quem occupas, loco, ad hunc in remoto Orbe orbum favore hominem oculos aliquando converte, oblitum ſemper tibi oblatum humaniter reſpice, & laudabiles iſtos ſtudiorum meorum conatus hilari vultu proſequere. Neque enim cuiquam (ut Plinij Iunioris verba uſurpem) tam clarum ſtatim ingenium, ut poſsit emergere, niſi illi materia, occaſio, fautor etiam, commendatorq́ue contingat; & tantùm quis ex Proceribus cæteris præſtat, quantum & moribus probis, & benè faciendi voluntate reluxerit. Quæ eadem, ſi Pythagoræ credimus, illos Deo ſimillimos reddit, & omnium populorum, fæculorumq́ue memoriâ, & prædicatione commendat. Librvm verò iſtum, tanquam tuum, ut cætera ſoles, Regi noſtro Potentiſsimo offeres, ſin indignus videbitur, qui ad tantæ Maieſtatis manus perveniat, tibi ſervabis, quod etiam mihi ſummo honori, ac gloriæ futurum exiſtimo, & eo me ad maiora in dies molienda, & offerenda proculdubio excitabis. Faxit Devs Opt. Maxim. ut per multos annos Regi noſtro, atque adeò Hiſpaniæ toti, & litteratorum auxilio incolumis, fœlix, florenſq́ue permaneas, & Troica vincas ſæcula, & Euboici tranſcendas pulveris annos. Limæ 1. Aprilis anno 1626. D. Ioannes de Solorzano Pereira. CLARISSIMVM ORBIS VTRIVSQVE LITTERARVM DECVS, Doctorẽ D. Ioannem Solorzanũ, Lycæi Salmanticẽſis olim in veſpertina Cathedra iuris ſacri atque profani lumen: Limani columen, in hoc Regio Senatu Conſulem, in omni diſciplina Principẽ, non pro elogio, ſed pro veritatis ſtudio, & gratitudinis argumento, diſcipulus Præceptorem in prima fronte eximij ſui operis ſic profatur Doctor D. Bartholomæus de Benavides & Cerda, Almæ Eccleſiæ Metropolitanæ Limenſis Canonicus, & Academiæ Cancellarius. DVM maturo fruges, dum grata thura è collibus Muſarum paro, ut tuas aras imbuam, profanam libo vocem, Antiſtes Maxime litterarum; tu verò aſſurge, Calame, ad ſacros, ſi vales, ſonos, qui doctas deceant Solorzani aures, quod ſi laudum tantarum pondere cecideris, non tamen cadas animo, nam ſic maximè oſtentas, nullam eſſe orationem tantæ moli parem. Ex Occidenti noſtro orîtur, novo miraculo, Phœbus utriq; mundo nõ alternatâ luce lumina diffuſurus, expectata tandiu Divini ingenij ſoboles oborîtur, Liber Auctori ſuo compar, magnum dico, maius exclamare non potero; huic Lucina favet, Muſarum chorus arridet, & univerſa litteratorum curia aſſurgit, veneratur. Procul abit invidia: nam livor alta culmina mortalibus ſtudijs inacceſſa non ferit. Nemo enim (docuit Stoicus) invidet, quod ſe facere poſſe deſperat. Celſitudo verò eius ingenij tanta eſt, ut de ea, ac de Olympi vertice, an cœleſtia atria pertingat? an Divinum aliquid præſe ferat? dubitetur. Rea erat Hiſpania, & heu totus Orbis huic infœlici glebæ, ſe ſe alieno decori exviſceranti, incredibilis auri, argentiq́ue copiæ, nec tam ingentes theſauros ſolvendo eſſe poterat, ſed ecce fecit unico pignore debito ſuo cumulatè ſaris, mittit ad Nos Solorzanvm, & quaſi foret pretiũ ultra ſortem, Decumanos reditus libro iſto rependit, & cum theſauro Regio operioſiores Orbi divitias remittit. O navis, quem tibi creditum debes theſaurum, ſerves incolumem precor, non ſolùm à ponti fluctibus, ſed à longè ſævioribus Hæreticorum thedis, vanè huic imperio, id eſt Fidei Catholicæ, minitantibus; etenim ſi contra invicta arma Catholica accenſum furiarum flammis Orbem audimus, ut hoc Imperium, quod fulcrum eſt, & columen veritatis labefactent, claſſeſq́ue ſolvuntur, ut oras noſtras, infamibus olim carinis negatas, inquietent; liceat mihi iamiam victoriã canere tanto fœlici augurio, quando prima defenſio iuſtæ retentionis, & piæ converſionis Indiarum ab hoc libro exoritur, ut ab Herculis clava, ut prius, robuſtâ vi voluminis, Hæreticorum mentes confundantur argumentis, quàm corpora, arma, naves tormentis comprimantur. Diſcantq́ue exitio ſuo, arma noſtra, & Divina decreta revereri. Ad quod ex ſacro, atque profano penu, tanquam in copioſo armamentario iacula omnium notitiâ ſcientiarum imbuta continentur. Liceat ergo de te Indica tellus, quod olim de Ægypto cecinit Hieronymus: Quod ſi nullum alium Divum protuliſſet Ægyptus, ſatis erat Antonius. Cum hoc enim Noſtri Solorzani libro poteras de principatu litterario cum cæteris Orbis oris decertare. In quo Sacer interpres arcana non arcana miratur, luris utriuſque arbiter ſtuper erutus legum theſauros, & rediviva veterum nomina; Philoſophus videt exhauſtos phyſicæ fontes, Coſmographus emenſos Orbes immenſos, Hiſtoricus omnium retro ſæculerum geſta revocata, Licurgos, Solones, Tullios, Auguſtinos, Aquinates promiſcuè loquentes, & illa omnia veteris cenſuræ lumina, in ſolo hoc Solorzani Sole noviter ſplendentia. Quem Divina Providentia huic Orbi dedit, ut ſuo detrimento immortalia incrementa huic Imperio compararet. Et ſicut olim inter cuſtodes Angelos provinciarum, Perſarum ſcilicet, & Hebræorum, in captivitate ſua certabatur, altero libertatem, altero detentionem procurante, ut Perfæ, qui Dei cognitione carebant, bono fidelium exemplo fruerentur: non aliter cum huius litterarũ Principis excelſas ſapientiæ dotes, inauditamq́ue prudentiam, ſeveram in Civili Iure cenſuram, cæterq́ue propè Divina conſidero, quæ prima Regni ſubſelia requirebant, mihi perſuadeo, preces Angeli Cuſtodis Indiarum, Peruano Regno conſulentis, prævalere, in quo illum non Conſulem, fed exulem potius compellabo. Loquatur ſi ego ſileam Guancavelica rupes, cui, niſi illius cura, & indefeſſus labor præcaveret, non divitiarum cumulus, ſed mortalium ſarcophagus diceretur. Teſtes Peruani huius Regni ſubſelia, iuri dicundo Auguſta, que illius ſpectant oracula non reſponſa. Teſtis olim Salmantica, cuius ſi litterarium Orbem iuvenis ſuſtentavit, breviores digito motitabit ſphæras: & ſi tanti Solis crepuſcula meridiem fecerunt, nunc eius meridie Polus exardeſcet. Nobis equidem lucet, ſed radios in omni Catholico Imperio iaculatur, qui enim plures Curias, confilia, fedes Conſulares, Pontificaſq́ue adminiſtrant, radij illius ſunt. Qui exercitus terreſtres, claſſeſq́ue gubernant, radij illius ſunt. Qui invictiſsimo ſemper Auguſto Philippo (cui Deus Orbem unicam faciat inſulam Philippinam) à Conſilijs, à Cubiculis, penes quos imperij prora, & puppis, radij illius ſunt, eiq́ue lumen, quod mortalibus deferunt, referunt acceptum. Inter quos, ſi me nullius notæ ſileo, non meum ſanguine fratrem, auctoritate parentem, quem ſine philautia virum ſuperioris cenſuræ, inſignis prudentiæ, & rerum gerendarum Divinæ penè induſtriæ ſenſit Belgium, ſenſit Neapolis, utrobique in ſupremo Conſilio, & Regalibus penſis intentum, ſentiunt & Veneti, ad quos Legatus miſſus à Rege Catholico his difficillimis Italiæ rebus, gentis illius politicis Mæandris inſpiciendo. Is mihi è legatione ſcribit, ſe eâ, quam ab eo accepit invenis diſciplinâ, quaſi Theſeo filo, aut ramo aureo, per umbras, per Syrtes ſecurum incedere. Sed ſi hæc omnia eſſent oratione perſtringenda, ipſum Solorzanvm requirebant Oratorem: nunc magna deſinam modis tenuare parvis, dum cogar ſemper dicere. Nihil dixi. P. FRANC. DE AGVAYO E SOCIETATE IESV PRESBYTERI, ET THEOLOgiæ Lectoris ad Clariſſ. Senatorem, & utriuſque Iuris Conſultiſsimum Virum D. Ioannem Solorſanum Pereira ANAGRAMMA. solorsanvs. solvs ornas. PRAELA tuos ſitiunt, muſæaq́, docta labores, Vrge iuris opus iure in utroque Potens. Orbi pande ſacros radios, & lucis honorem Deſine congeftas abdere mentis opes. Divitias Polus ecce ſuas manifeſtat amicus, Terra ſuas aperit, detegit unda ſuas. Ius amat ornari, Propriamq́ extendere famam Quâ Tagus auriferis, quâ meat Indus aquis. Das utrumque, tuo ius ORNAS SOLVS, & illi AEternum calamo nomen in Orbe facis. Horreat ergo tuos Proſerpina tangere crines, Et meritum Libris gloria pandat iter. P. Didaci de Avendaño è Societate Iesv Presbyteri, & Artium Lectoris alterum ad eundem D.D. ANAGRAMMA. ioannes solorsanvs. solon sanvs es, iorna. Impia iura SOLON dum temperat, ornat Athenas, Quas Draco ſanguineis terruit antè notis. Vnicus ingento patria inter vulnera Sanus Ornat Cecropios, & Salamina ſuo. Ardet in imperium fidei contemptor Iberum, Indorumq́ vetat margine iure frui, Pande tuas Hiſpane Solon SOLORSANE curas Ne nos infeſto torqueat ore Draco. I celer adverſas ornaq́ interminus oras, Cùmq́ volet celeri Sole Solonis honos. SANVS ES, I, ſcriptiſq́ SOLON ſapientibus ORNA Iura, meraq́ meros comprime lege logos. P. Ignatij de Arbieto Societatis Iesv, Veſperariæ Cathedræ Theologiæ Profeſſoris in Limenſi Collegio in laudem Auctoris & Libri EPIGRAMMA. HAVD caſſura manet ter Magni Fama Colomi, Quòd prior Occiduis litora legit aquis. Quòdq́ue arte inſtructus, male fida pericula Ponti Cavit, & ignotas monſtrat adire vias. Tu, quem Doctorem coluit Salmantica Magnum, Peruvij cautus litora nauta legis Primus & ipſe legis Peruanica litora iuris, Et veluti charta pervia cuique facis. Ergo Peruvij Solorzane Magne Colomus, Inclytus aut Iaſon iure vocandus eris. P. Ioann. Freilin è Societate Iesv Presbyteri in laudem Auctoris EPIGRAMMA. MIRANTVR Superi primum, qui ſydera novit, Pondera labentis ſuſtinuiſſe Poli, Tu, quem torquentem ſtudijs gens Heſpera vidit Semper Apollinei culmina Celſa poli, Mitteris Occiduis magni laturus Olympi Pondera, cum reliquis regia iura dare. Nec ſatis excelſi defendere culmina iuris Sed reſeras calamo iuris utramque viam. Inde tuæ Sophiæ fœtu ditione tenere Orbem, tum leges dicere quiſque poteſt, Vtraque cùm præſtes Solorzane munera, iure, Atlas Peruvij Maximus Orbiseris. Licentiat. Don Fructus de Solorzano in Auctoris & Libri laudem Epigramma, cuius ultimum carmen Anagrammaticum eſt, & Auctoris nomen totidem litteris exhibet. Doctor Ioannes Solorçanvs Pereira Prisca novo, raro Sale, nitore Docens. TVTIVS eſt, inquit, de magnis dicere nunquam Criſpus, quàm multis pauca referre nimis. Vnde nihil de te, Patrue ô Clariſsime, dicam Facta gennuſ́ tuum ſæcla priora canunt. Scripta quid attingam, nequeam cum claudere cuncta, Quætua, vir Prudens, copia iuris agit. India ſola poteſt tantam reſerare ſophiam, Quæ benè concepit, quod parit Heſperia. Ergo vale, & ſemper vivas, SOLORZANE fœlix, Ter magnus, doctus ter́, quater́ bonus. Ter́, quater́ bonus iuris, legum́ peritus PRISCA NOVO, RARO, SALE NITORE DOCENS. IN LAVDEM PRÆCLARI OPERIS CLARISSIMI Viri D.D. Ioannis de Solorzano Pereira Regij Fiſci in Supremo Indiarum Senatu Patroni, Ludovicus Tribaldus à Toleto Primarius rerum Indicarum Hiſtoricus. Migrasse in Sedes dicta eſt Atræa Deorum Flagitijs offenſa hominum, terriſq́ue protervis Incubuiſſe nefas, nullo ſub iure relictis. Tunc Acherontæ as furialia monſtra ſorores, Intortorum inſtar, criſtatorumq́ue Draconum, Implicuiſſe ferunt populos, ſilvaſq́ue, feraſq́ue. Plura igitur paſsim ſceleris monumenta pudendi Cernere erat prorſus deformia, nulla mariti Vxoríſve fides, fratrum Concordia rara, Extorris pietas, ſoboli reverentia patrum Vix fuit, aut recti ſpecies. Feralis Enyo Imis ſumma diu miſcens, mortale ſubinde Attrivit ſæclum infelix, immania donec Tot ſcelera è ſummo Vindex ſpeculatus Olympo Non tulit ulterius, quin pulſis undique noxis, Virtute afflavit mentes animoſq́ue virorum, Vincirent totum validis ut legibus Orbem. Hinc ortum regimen, ſancîta & iura videmus, Tradidit arcano quæcunque volumine Minos. Inde Ceres Siculis ſanctum ius condidit, inde Mileto Hippodamus, Lelegi, vaga gentibus Iſis Niligenis, fruſtraq́ue olim quæſitus Oſiris. Cecropijs ſua ſcita Solon, Spartæq́ue Lycurgus, Atque alijs alij leges cum laude tulerunt. Nec veteris pars ulla Orbis caruiſſe putanda eſt Hac arte innocua populos in pace regendi. Noſtrorum tandem felicia ſæcula Avorum Poſt gelidi metas atque imbriferi Capricorni, Orbem alium, fœcundum auro, ſilvilq́ue iugoſis Inventum, nobis pridem exhibuêre colendum, Exlegem tamen, & rudibus, trucibuſq́ue frequentem Agminibus bipedum ſævo, qui more ferarum Cædebant alios, avidamq́ue recondere in alvum Audebant: immane nefas, grave, turpe: ſed ipſos Non armis pubis domitavit robur Iberæ, Magnâ ni indigenę Martis virtute coactum. Quin docuit ſacras venerari numen ad aras: Legibus: at mentes horum frænare ſuperbas Nunc demum licuit, poſtquàm novus ecce Lycurgus Actæúſve Solon, maiorq́ue Solorzanvs Auctor Edidit in lucem monumenta perennia iuris Magna & docta ſimul, queis ſubſit Iberica dives, (Turpiter Ammericen quam quis vocitaverit ultrà, Iudice me: ſatis eſt externęve ambitioni, Invidiæve datum. Nos hæc indigna feremus Diſcincti, ut noſtro decorentur nomine Vernæ?) At prius hunc vidit salmantica iura docentem; Æmula, ubi doctæ ſuperavit vota iuventæ. Reddidit Indigenis tandem ſua iura Senator Limenſis lux Conventus, quà ſceptra Philippi Imperitant, legeſq́ue ferunt bellacibus Indis. Nunc igitur iudex Indæ telluris & undæ Iuſtitiæ partier lancem ſuſpendit utramque, Præcavet atque ſimul ne quid deliret a muſis, Quod ſi inventores rerum laudamus abundè, Et meritò, quoniam præclara inventa dederunt Terrigenis alijs quovis ſub Sole, recentem Hunc inventorem cur non laudabimus unà Heſperij, vel qui lucos habitamus opacos Quà pollet vernans, opulentaq́ue Iberica floret, Quive Indi rapidi bibimus, Gangiſq́ue fluenta, Quiq́ue Philippinas urbes, & amœna vireta Incolimus, ferroq́ue hoſtes excindimus? Omnes Huic ergo Avctori meritos tribuamus honores, Tanto quoque Themis veneranda exultat alumno, Perq́ue mare & terras Indi hæc prudentia iuris Ornetur, placeat, vigeat, relegatur, ametur. IDEM AD EVNDEM EPIGRAMMA. Et ivs & ratio tegmen venere ſub unum, Hærerent vinclis, Hymen, ut inde tuis, Quà Novus Occiduis latè patet Orbis iberis, Quàq́ue ſagitti potens Indica vernat humus. Defuit auſpicijs atqui genialibus auſpex Hactenus, & thalamis ultima meta pijs. Noctifer his gelidam iam deſerit Heſperus Oëtam, Spargere fagineas & licet uſque nuces. Sacra maritali dum læta, Solorzane, ritu Hæc peragis, ſancis fertile connubium. Ivs rationi etenim ſociali eſt fœdere iunctum, Redditaq́ue eſt ivri nunc ratio ipſa ſuo. Inde fidem Cornix ſtabilem, vitamq́ue perennem Fauſto pollicita eſt omine coniugibus, Complexu è quorum placido expectare licebit Inviolata ſacræ pignora iuſtitiæ. Nunc ergo Hiſpanus tacitis ſibi vindicet armis Id quod adhuc bellis noluit armiſonis. Ivs itidem (ſileat quamvis arma inter) id omne quod domitet, piterit dicere iure ſuum. Quòd licet at nobis latum imperitare per Orbem, Et verum dominas carpere divitias. Hoc dedit Auctoris tanti dictante Minerva Acre, memor, vegetum, nobileq́ue ingenium. VINCENTII MARINERII Valentini de libro & libri Auctore Clariſsimo EPIGRAMMA. Πάντασοφὸν Μούσησι παρέδραμες ἐσϑλὸνἐόντα Τόσσον γὰρ μηδεὶς ἤνυεν οὖτε δρόμον. Σοῖο ποτὴ μεγάλη μὲν τ՚ ἴκανεν οὐρανὸν ἐυρὺν Καὶ ποσὶ τῆς σοφίης ἀστέρας ἀυτὸς ἄγεις. Τῶν δε νόμων κατέχεις πάντως μέγα κύδος ἀρίστων Αστραίας μοῦνος παρθένου ἐσσὶ πατήρ. Ἰνδῶν ἐσσὶ φάος πάντων καὶ ἅμα ἄκρον Ἰβήρων Καὶ σοὶ μὲν φήμη ἅκρα νόμων ἐχει.. EIVSDEM INTERPRETATIO. MVſarum levibus ſuperas tibi quemlibet alis Ceu tu, nam curſum denique nemo debit. Pertranſit cœlos velox tuus inde volatus, Et ſophiæ pedibus tu ſimul aſtra teris. Tulegum præbes divinum ſemper honorem Aſtrææ es quoniam Virginis ipſe pater Hiſpanis, Indiſq́ue ſimul iubar ipſe miniſtras Atque tibi legum fama cacumen agit. INDEX CAPITVM, SIVE SVMMARIA COGNITIO OMNIVM quæſtionum, & diſputationum, quæ in his tribus libris de iuſta Indiarum Occidentalium inquiſitione, acquiſitione, & retentione continentur, & diſcutiuntur. -  LIBER PRIMVS. -  CAPVT I. Quid propriè Indiarum nomine veniat? ubi latè de Orientalium ſitu, & diviſione tractatur, & de antiqua Orbis partione, pag. 3. -  CAP. II. De earundem Indiarum Oriẽtalium dignitate, & excellẽtijs, & an, & quatenus ab antiquis cognitæ, & luſtratæ fuerint? 16. -  CAP. III. De eiſdem Indijs Orientalibus, & fœliciſsimis Luſitanorum in illis inquirendis, ſubigendis, & Chriſti Fide illuſtrandis, expeditionibus. 24. -  CAP. IV. De Occidentalibus, & Meridionalibus Novi huius (ut vocant) Orbis regionibus, & cur Indiæ, & America dictæ? 37. -  CAP. V. De initio, & progreſſu detectionis Novi Orbis, & ijs, qui in hoc magis meruiſſe videntur. 49. -  CAP. VI. De ſitu, & deſcriptione Novi Orbis, & de linea Meridionali, qua Alexan. VI. R. P. Caſtellanorum, & Luſitanorum navigationes diviſit. 61. -  CAP. VII. De natura, & excellentijs Novi Orbis, & aliqua de terræmotibus, mõtibus ignivomis, & eorũ cauſis. 78. -  CAP. IIX. De Oceano, quo Novus Orbis undique cingitur, & eius utilitatibus, & nominibus, & naturali Atlantici, & Auſtralis per fretum Magallanicum communicatione: & an hominũ induſtria iſthmus aliquis perforari poſſit, quo hæc duo maria faciliùs, & commodiùs iungantur, & adeantur. 93. -  CAP. IX. De origine gentium in Novi Orbis regionibus repertarum, & quomodo ad eas tranſire potuerint? 109. -  CAP. X. De eadem Indorum origine, & quod veroſimilius videatur terreſtri, aut brevi navali itinere per has regiones diſſeminatos fuiſſe. Et an à poſteris Chami deſcendant? & aliqua de colore eorum, & Gigantibus, qui in aliquibus locis reperti dicuntur. 123. -  CAP. XI. De Auctoribus, & argumentis, quibus probatur, Hiſpanos omnium primos hunc Novum Orbem detexiſſe, & alijs ante eos prorſus incognitum, & certè nec leviter adumbratum. 134. -  CAP. XII. In quo latè Auctores, & argumenta contrariæ ſenteniæ referuntur, & refelluntur: & nullis ante Hiſpanos hunc Novum Orbem cognitum fuiſſe, magis oſtenditur. 148. -  CAP. XIII. De Regione Ophira, cuius frequens eſt in ſacris Litteris mẽtio, & an ea huic Orbi Novo reſpondeat; & appellationi Regni Pirù originem dederit? 168. -  CAP. XIV. An in Novo hoc Orbe ante Hiſpanorum adventum ullibi Evangelium prædicatum fuerit? 177. -  CAP. XV. De locis ſacræ Scripturæ, quæ huius Novi Orbis detectionem & converſionem prænuntiare, & Hiſpanis reſervare videntur. 195. -  CAP. XVI. De ingenti gloria, & maieſtate, quæ Hiſpaniæ Regibus, & gentibus ob inventionem, luſtrationem, & converſionẽ huius Novi Orbis acceſsit. pag. 208. -  LIBER SECVNDVS. -  CAPVT I. Quàm ſit nobilis & difficilis hæc de iuſta Indiarum acquiſitione tractatio, & à quibus fuerit ſeriò, aut etiam perfunctoriè agitata. 225. -  CAP. II. De primo debellationis, & dominationis Indiarum Occidentalium titulo, quem glorioſiſsimi Hiſpaniæ Reges ex Divinæ voluntatis conceſsione habere poſſe videntur, à qua omnium Regnorum iura dependent, & quibus illa vaticinijs, & prodigijs fuerit inſinuata? 234. -  CAP. III. De ſecundo titulo, qui ex Divino impulſu, & inſpiratione colligi poteft, qua Deus Hiſpaniæ Reges, & homines ad hunc Novum Orbem inquirendum, & acquirendum moviſſe videtur, 247. -  CAP. IV. De pluribus miraculis, quæ in Novi Orbis detectione, converſione, & acquiſitione intervenerunt, & Divinam tanti operis voluntatem, inſpirationem, & vocationem manifeſtarunt. 259. -  CAP. V. De alijs magis peculiaribus, notandiſq́ue miraculis, quæ in Indiarum Occidentalium converſione, & conquiſitione acciderunt. 272. -  CAPVT VI. De tertio titulo, qui ex iure inventionis, & occupationis huius Novi Orbis, per Hiſpanos primùm factæ, & deſumitur: & an, & quatenus inſtus, & legitimus cenſeri debeat? 283. -  CAPVT VII. De quarto titulo, qui ex barbaris, & incultis Indorum moribus ab aliquibus ſumitur, ob id iuſtè debellari, & ſubiugari potuiſſe cenſentibus. Pro quorum opinione plurima latè, & novè conſiderantur. 298. -  CAPVT IIX. De Auctoribus, & argumentis, quibus ſuperior barbariſmi Indorum titulus inſufficiens videtur; & qualiter Ariſtoteles & alij, qui contrarium tenẽt, accipi debeant? 313. -  CAPVT IX. De ſuperioris quæſtionis reſolutione, & Indorum in tres claſſes diſtributione, & quantum oporteat, quòd rudes, & inſipientes à prudentioribus, & ſapientibus gubernentur, 338. -  CAPVT X. De quinto titulo, qui ad debellandos & ſubiugandos Indos ex eorum infidelitate à multis deſumitur: in quo latè aientis & negantis ſententiæ Auctores, & argumenta referuntur, & illuſtrantur, 350. -  CAPVT XI. In quo vera prædictæ quæſtionis reſolutio proponitur, & problematicè utramque partem defendi poſſe monſtratur, utriuſque argumentis peculiari reſponſione ſolutis, 364. -  CAPVT XII. De ſexto titulo, qui ad eoſdem Indos iuſtè debellandos, & ſubigendos ab alijs frequenter adſtruitur, quòd plurima, fædiſsimaq́ue peccata contra legem naturæ committerent, tyrannidem exercerent, antropophagi eſſent, & idololatriæ, cruentiſq́ue hominum ſacrificijs immaniſsimè dediti, 375. -  CAPVT XIII. De eodem titulo, & alijs varijs rationibus, & argumentis, quibus magis ac magis probari videtur, ad obſervandam legem naturæ, & idololatriam relinquendam, Indos, & quoslibet alios infideles rectè, vi, & armis compelli poſſe, 396. -  CAPVT XIV. De Auctoribus, & argumentis, quæ in ſuperiore articulo pro negativa ſententia urgere videntur, & contrariorum ſolutione, 413. -  CAPVT XV. De tituli, ſive articuli præcedentis reſolutione. Et quid veriùs, aut probabilius in conflictu dictarum pugnantium opinionum videatur? 431. -  CAPVT XVI. De ſeptimo titulo, qui ex cauſa prædicandæ, & propagandæ Chriſtianæ Religionis deſumitur, & de Auctoribus, & argumentis, quibus Indorum, & aliorum infidelium debellatio hoc prætextu facta probatur, 445. -  CAPVT XVII. De Auctoribus, & argumentis, quibus præcedens titulus debellationis Indorum ob ſolam cauſam Fidei, & Eccleſiæ propagandæ reprobari, & infirmari videtur, 466. -  CAPVT XIIX De dictarum opinionum concordia, & explicatione. Et qualis demum vis, aut coactio Fidei propagandæ cauſa infidelibus licitè inferri poſsit? 485. -  CAPVT XIX. In quo de ſolutione argumentorum, quæ in prædicta quæſtione ad utramque partem expẽſa ſunt, ſpecialiter agitur, 501. -  CAPVT XX. De octavo titulo, qui ex obligatione deducitur, qua Indi, & reliqui infideles ad Fidem audiendam, & Prædicatores tuto hoſpitio excipiendos, tenentur, & ad concedendum liberum tranſitum in alias provincias, in quibus Evangelium annuntiare voluerint. Et an, & quatenus contra eos, qui hæc negant, vel impediunt, iuſtè pugnetur? 520. -  CAPVT XXI. De nono titulo, qui ex auctoritate, & poteſtate deſumitur, quam aliqui Romano Imperatori in elargiendis, & debellandis quorumlibet infidelium provincijs, concedunt. Quod an verum ſit? latiſsimè diſputatur, & de Imperij iuribus obiter plura traduntur, 537. -  CAPVT XXII. De decimo, & efficaciſsimo titulo, qui ex Romani Pontificis donatione, & conceſsione deducitur. Et an, & quatenus verum ſit, illum circa perſonas, bona, & Regna fidelium, & infidelium tam in ſpiritualibus, quàm in temporalibus diſponere poſſe? 553. -  CAPVT XXIII. De eodem titulo, & magis peculiari Pontificiæ poteſtatis, in concedendis Regnis, provincijs, & bonis infidelium, diſputatione, 572. -  CAPVT XXIV. De eadem temporali Sedis Apoſtolicæ poteſtate. Et qualiter Alexander VI. & alij Romani Pontifices ea uſi reperiantur: quorum Bullæ ſpecialiter referuntur. Et de vi argumenti, quod ex auctoritate, conſuetudine, ſeu obſervatione Eccleſiæ deſumitur, 605. -  CAPVT XXV. De iuribus, ac rationibus, quibus Apoſtolica Sedes curam, & facultatem convertendi, & acquirendi Novi Orbis Hiſpaniæ Regibus potiùs quàm alijs indulſerit. Et cur etiam quoſcunque alios Reges, Principes, aut privates ad eundem Orbem accedere; vel eius maria navigare veluerit? 631. -  LIBER TERTIVS. -  CAPVT I. De iuſtitia retentionis Novi Orbis; & an verum ſit, quod Bodinus tradit, Catholicos ſcilicèt Hiſpaniæ Reges ob illius conceſsio nem effectos fuiſſe ſanctæ Romanæ Sedis vaſſallos, & feudatarios, & obiter nonnulla de feudis Eccleſiæ, 646 . -  CAPVT II. De alio titulo, qui eiuſdem Novi Orbis retentionem magis iuſtam, & legitimam reddit: nempe, quòd Reges Catholici illius acquiſitionem magno, & maturo conſilio habito, ac probabili opinione ducti, tentaverint. Et quæ ſemel ritè diſcuſſa ſunt, vel legitimè præſcripta, non debent iterum in examen vocari, 661. -  CAPVT III. In quo ſpecialius de eodem præſcriptionis titulo agitur, eiuſq́ue virtute, etiam maris tractus, & littora quæri, & aliorum in illis navigationes, & negotiationes prohibere poſſe, probatur, 673. -  CAPVT IV. De alijs titulis, & rationibus, quæ eandem retentionem iuſtiorem efficiunt: & præcipuè de bellis contra Indos perduelles, vel apoſtatantes illatis, vel cauſa ſociorum initis, & de voluntario populorum in Regni translatione conſenſu, 688. -  CAPVT V. De ultimo, & efficaciſſimo eiuſdem retentionis titulo, qui ex difficultate, aut verius impoſsibilitate reſtitutionis deſcendit, Indis iam ad Fidem converſis, & eorum, & Hiſpanarum rebus mutuis inter ſe nexibus complicatis, 698. -  CAPVT VI. Reges noſtros piè ſemper, & ſanctè ea omnia ordinaſſe, quæ in detegendis, & convertendis Indis fieri conveniebat, & exceſſus, atque iniurias à Ducibus, & militibus irrogatas, nihil eorum pietati, & iuſtificationi nocere, 707. -  CAPVT VII. Indos, & reliquos infideles, qui Fidei prædicandæ, & conſervandæ cauſa Chriſtianis Principibus ſubijciuntur, naturali libertate privandos non eſſe: idq́ue ſummo ſemper ſtudio à Catholicis noſtris Regibus cautum, 726. -  CAPVT IIX. & ultimum. In quo Auctor volumen alterum de peculiari Indiarum iure, ſive de iuſta earum gubernatione promittit, & quid in eo tractare intendat, Laconica brevitate recenſet. Et paræneſim, ſive admonitionem ſubnectit adverſus eos, qui miſeros Indos iniurijs, & moleſtijs afficiunt, 744. PROTESTATIO. SI quidpiam uſpiam, hîc, aut alibi me ignaro elapſum, quod Catholicæ Fidei, & Chriſtianæ Religioni aliquatenus adverſari, vel ignavo, quod Doctioribus minus probari contingat. Id omne indictum, inſcriptum, & ſacroſanctæ Romanæ Eccleſiæ cenſuræ, ac cuiuslibet melius ſentientis correctioni ſubiectum exdebito voveo, ex animo volo. IOANNIS DE SOLORZANO PEREIRA DE INDIARVM IVRE, SIVE De iuſta indiarum Occidentalium inquiſitione, acquiſitione & retentione LIBER PRIMVS. In quo, quæ ad inquiſitionem pertinent ſpecialiter pertractantur. CAPVT PRIMVM. Quid propriè Indiarum nomine veniat? Vbilatè de Oriẽtalium ſitu, & diviſione tractatur, & de antiqua Orbis partitione. SVMMARIVM CAPITIS PRIMI. -  1 Operis huius inſtitutum proponitur. -  2 Præfationes inutiles, & verboſos commentarios facere ſtultum eſt. -  3 Verbis qui abundant, in rerum ſubſtantia deficiunt. -  4 Brevis eſt, qui non dicit plus quàm oportet, & inita tractatio deſiderat. -  5 Perfectum eſt, quod ex omnibus ſuis partibus conſtat. -  6 Præfationum utilium neceſſitas, & laudatio. Lex 1. D. de orig. iur. exornatur, ibidem. -  7 Principium dimidium totius. -  8 Adagium, quo illotis manibus, aut pedibus aliquid agere vetamur, quid ſignificet, & unde ſumatur. -  9 Mundus à Deo ex nihilo, ſed pulcherrimus conditus. -  10 Mundi appellatio generaliter ſumpta, quid contineat? -  11 Mundus an dicatur à movendo, vel à munditie? -  12 Mundus Græcè dicitur Kóσµoς, quod ſignificat ornamentum. -  13 Coſinetæ ancillæ quæ, & cur dictæ? -  14 Mundus muliebris quid ſignificet? -  15 Mundi climata, ſive plagæ quæ, & quot? -  16 Venti præcipui, & Cardinales dicti, qui ſint? -  17 Oriens & Occidens quid? -  18 Septentrionalis mundi plaga quæ, & cur dicta? -  19 Meridies, ſive Meridionalis mũdi plaga, quæ & cur ita dicta? -  20 Antarcticus polus ſolet vocari Meridionalis & Auſtralis, & cur? -  21 Septentrionalis pars cur etiam Aquilonaris dicatur? -  22 Ventorum plurium nomina, ſitus & differentiæ remiſſivè. -  23 Mundi nomen contractum ad inferiora elementa, dividitur communiter in tres partes, Europã nempe, Aſiã, & Africã. -  24 Orbis partes antiqui qua ratione diviſerint. -  25 Aſia ſola dimidium Orbis olim cogniti continebat. -  26 Orbis partium nomina unde? & ſitus, provinciæ, hiſtoriæ, mores, & excellentiæ, remiſſivè. -  27 India iacet in Aſia, & in ſacris Litteris dicitur Evilath, & cur? -  28 India dicitur regio Orientalis Aſiæ ab Indo flumine, quod eam aluit, vel ab Indo at nepote Noë. -  29 Indi fluminis magnitudo, & an & quatenus Gangem, & Nilum excedat? -  30 Indus fluvius, quot alios in ſe recipiat, & quot oſtijs Oceanum ingrediatur? -  31 India Aſiæ, cur dicatur Orientalis? & de eius ſitu, & Geographia. -  32 Indiæ Orientalis magnitudo immenſa pluribus demonſtratur. -  33 Indiæ Orientalis diviſio varia reperitur apud auctores. -  34 Ganges fluvius celebratiſsimus, qui, & in Scriptura Phiſon, à Paradiſo exiens. -  35 Indiæ Orientalis diviſio à Paulo Veneto tradita reprobatur. -  36 Abaſia, & Abyſsinorum Imperium hodie eſt in Africa, & an olim in Aſiæ, & intra Indiam fuerit? -  37 Indiam Orientalem novo & obſcuro modo dividit Abdias Babylonius. -  38 Abdias Babylonius quis, & quãdo vixerit? & de fide hiſtoriæ Apoſtolorum, quæ eius nomine circumfertur. -  39 Aethiopia ubi, & unde dicta? & quòd ſit duplex. -  40 Media regio Aſiæ, & eius Geographia. -  41 Mædi ſunt populi Thraciæ in finibus Europæ. -  42 Indiæ diviſio tradita ab Abdia Babylonio defenditur, & latè exponitur. -  43 Vergere verbum quid ſignificet apud Geographos? -  44 Geographi regiones magis nobiles, quãvis remotiores, pro confinibus ponere ſolent. -  45 India verſus Aethiopiam eſt illa, quæ Citerior dici ſolet, & quid comprehendat? & num. 51. -  46 Arabes, Sabæi, & Homeritæ, Indi vocantur. -  47 Indiam vocat Curtius omnem terram, quam aluit mare Rubrum. -  48 India etiam vocatur Aegyptus ſuperior, & cur? -  49 India dicitur utraque Aethiopia Aſiana, & Africana. -  50 India Orientalis tota dicitur ab aliquibus magna Aethiopia, & cur? -  51 India, quæ ab Abdia dicitur Prima, eſt eadem quæ Citerior, & quid contineat? -  52 D. Bartholomæus prædicavit in India Citeriori. -  53 India Citerior dicitur etiã Fortunata, & Beata, & Aethiopiæ adhærens. -  54 India, quæ Abdiæ dicitur Secunda, eſt illa, quæ alijs dicitur Interior ſive intra Gangem, & eius ſitus. -  55 India intra Gangem, per Septentrionalem partem, non multũ diſtat à Medis. -  56 Medorum nomine, non tam illorũ provincia, quàm Imperium denotatur. -  57 Medorum Imperiũ Abdiæ Babylonij, & Artabani tẽpore latiſsimum fuiſſe. -  58 Medi etiam à Parthis victi, ipſis nomen dederunt. -  59 Media in Sacra Pagina quas nationes comprehendat? -  60 India, quam Abdias Babylonius Tertiam vocat, eſt eadem, quæ alijs Vlterior, ſive extra Gangem dicitur. -  61 Indiæ Vlterioris, ſive extra Gangem Geographia, & quòd ampliſsimum Sinarum Regnum complectitur. -  62 India Vlterior, eſt pars extrema mũdi, & ideò dicitur finem facere, & Indico Oceano claudi. -  63 Sabæa regio cur dicatur finis terræ? -  64 Gadiræ verbum, & adagium, Nõ ultra Gadira, quid? -  65 India Vlterior cur dicatur Abdiæ tenebrarum regionem gerere? -  66 Tartarorum nomen & Imperiu quando extendi cæperit. -  67 Tenebrarum regio dicitur pars Septentrionalis, & cur? -  68 Aquilonares regiones plurimæ, in quibus Sol rarò, vel nunquam apparet. -  69 Tenebrarũ regio dicitur quædam provincia infinibus Tartarorum. -  70 Regio quædam eſt ultra Lapones perpetua caligine oppreſſa, ubi Pygmæi reperiuntur. -  71 Cimmerij populi, & Cimmeriæ tenebræ. -  72 Nebuloſa povincia in Regno Georgiorum, & eius mirabilis hiſtoria. DEo volente, et ivvante, de † iuſtitia & iure dicturus, quâ Potẽtes pariter ac Catholici Hiſpaniarum Reges & Domini noſtri, nũquam ſine glorię & laudis titulis nominãdi, Occidentales & Meridionales Novi huius (ut vocant) Orbis provincias, & longè, ac latè patentia Regna inquirere, & acquirere potuerunt & acquiſita retinêre: necnon de legibus, peculiaribuſq́; ſanctionibus, quibus eadẽ Regna, Divino Numine parta, tuentur & moderantur; arbitrore re eſſe, ſi quædam priùs de ipſorum nomine, ſitu & inventione tractaverim. † Non quia velim longos & verboſos commentarios facere, aut tẽpus in præludijs, vel parergis conſumere, & in ipſo opere poſteà ſuccingi, quod ſtultũ eſſe docemur lib. 2. Machab. c. 2. verſ. ultim. & optimè poſt Serarium exornat Martinus Delrius in adagial. ſacris, 1. tom. adag. 1033 pag. 607. Vveſembechius conſ. 37. n. 12. † & Iuſt. Lipſ. inſtit. epiſ. c. 7. ubi ait: Vt corpore tenues veſte ſe dilatant, ſic qui ingenij, aut ſapientiæ inopes, diffundũt ſe in verbis: cui ſimile eſt illud Prov. 14. Vbi verba ſunt plurima, ibi frequẽter egeſtas. † Sed quia iuxta cõſilium Quintil. lib. 4. inſtitut. Orator. c. 2. Nos brevitatem in eo ponimus, nõ ut minus, ſed ne plus dicatur, quàm oportet, Pliniumq́; iuniorem ſecuti lib. 5. epiſt. 6. Primum Scriptoris officium eſſe exiſtimamus, ut titulum ſuum legat, & identidem interroget ſe quid cœperit ſcribere, ſciatq́ue ſi materiæ immoratur, non eſſe longum, longiſſimum ſi aliquid accerſit, atque attrahit. † Et cùm illud perfectum ſit; quod ex omnibus ſuis partibus conſtat, incõveniens iudicamus, iuris Indiarum tractationem promittentibus, omiſsis initijs, atque origine non repetitâ, protinus materiam aggredi. † Præſertim ubi ipſæ præfationes & libẽtiùs nos ad lectionem propoſitæ materiæ perducunt, & cùm eò venerimus, evidentiorem eius præſtant intellectum, prout in ſimili ſcripſit Caius I. C. in l. 1. D. de orig. iur. & Imp. in l. vnic. verſ. Nulla enim, C. de imponen. lucrat. deſcript. Quorum dictum ornari poteſt ex plurimis, quę de præfationum utilitate, & rebus ex ſuis primordijs deducẽdis & explicandis, tradunt Doctores in d. l. 1. præcipuè Zaſsius, Corraſ. Everlin. & noviſsimus Anton. Mornacius, Bart. In l. 1. n. 16. C. de novo Codice facien. idẽ Bart. & Iaſ. per text. ibi in l. 3. §. fin. D. de pact. & in l. Titia 133. §. idem reſpondit, D. de verb. oblig. Tiraq. qui plures refert in tract. de primog. in præfat. num. 64. Maſcard. de probat. lib. 1. in proœm. n. 4. Mieres in tract. de maiorat. in initio n. 1. Bobadilla in Politica lib. 1. c. 3. n. 3. Claud. Prat. Gnoſeon general. iuris lib. 3. tit. 1. c. 2. Ferdinand. Mendoça lib. 3. diſput. de pact. cap. 8. Mar. Anton. Peregrin. de fideicom. art. 16. Fuſius in ſingulari 107. ſub litter. P. & Seraphinus de virtute iuram. privil. 75. n. 9. † Vnde natum adagium, Principium dimidium totius, quod ex Platone, Ariſtot. Ciceron. Polyb. Horatio, Auſonio, & alijs deducunt & illuſtrãt auctores ſuprà relati, Lucian. in Dialogo de Domo, Paul. Fuſcus in tract. de viſit. lib. 1. cap. 1. n. 2. & Aldus Manutius in adagijs pag. 95. Ncc latuit Caium in d. l. 1. ibi: Et certè cuiuſque rei potiſſima pars principium eſt. † Vbi alterius quoque adagij meminit, quo illotis manibus, aliquid tractarevetamur, hoc eſt, ex abrupto, & nullâ præfatione, imparatis adhuc audientium animis, rem quampiam, & præſertim gravem & ſeriam aggredi: locutione ſcilicet proverbiali ex Deorum ſacris ductâ, quæ manibus illotis peragere nefas erat; cui ſimilis eſt alia, illotis pedibus, de quibus apud Heſiodum, Agellium, Macrobium & Gregor. cognomento Theologum, quos refert Manutius, ſive Eraſmus in adagijs pag. mihi 388. & fusè explicat Maldonatus ſup. Matthæi cap. 27. num. 24. Genebrar. ſup. Pſalm. 25. Gaſp. Sanct. ſup. Iſai. cap. 1. num 47. & Ioan. Steph. Durãtius de ritibus Eccleſiæ lib. 2. c. 28. Sciendum † eſt igitur, Deum Optimum Maximum Mũdum univerſum pro immenſa bonitate & ſapientia ſua ex nulla præexiſtente materia cõdidiſſe, & quidem pulchrum, prout eſt & ipſe pulcherrimus, ut habetur Geneſ. & Ioan. c. 1. & tradit D. Paul. 11. ad Hebr. & ad Roman. Seneca lib. 1. qq. natural. ad Lucil. in princ. & lib. 2. cap. 45. & eleganter Boëtius lib. 3 de conſolat. Philoſoph. metro. 9. dum ait: O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum, cœliq́; Sator, qui tẽpus ab ævo Ire iubes, ſtabiliſq́ue manens, das cuncta moveri, Quem nõ externæ pepulerũt fingere cauſæ Materiæ fluitãtis opus: verũ inſita ſummi Forma boni, livore carẽs: tu cũcta ſuperno Ducis ab exemplo, pulchrum, pulcherrimus ipſe Mundum mente gerens, ſimiliq́ue ab imagine formans. Continet † autẽ mundi appellatio, ſi generaliter ſumatur, cœlum, terrã, mare, & quæ in eis opera Dei ſunt, cœleſtes ac terrenas creaturas, ſive naturas, ut poſt Ariſt. lib. 1. de cœlo & mũdo, & Cleomedem in lib. de Orbiũ cæleſt. contempl. docet Origen. lib. 2. Periarchon c. 9. D. Aug. tract. 2. in Ioan. Poſsido. in metheor. Hygin. de Aſtron. c. 1. Cœlius Rhodigin. lib. 1. antiq. lectio. c. 4. Chaſſan. in Catal. glor. mundi part. 12. conſider. 10. Iuſtus Lipſius omnino legendus in Phyſiolog. Stoic. lib. 2. diſſer. 6. & 7. & eleganter Feſtus Pompeius de verb. ſignificat. verb. Mũdus, D. Iſidor. lib. 3. Etymol. cap. 39. & lib. 13. cap. 1. Qui † duo à movendo dictũ putant, quòd in ſempiterno motu conſiſtat, licèt veriùs M. Varro, & Plin. lib. 2. de natur. hiſtor. cap. 2. & 4. à perfecta, abſolutaq́ue elegantia vocatum dicant: quòd nihil eo mundius, pulchrius, vel ornatius ſit. † Vnde illum Græci Κόσµον dixerunt quod ſignificat ornamentum, † & Κόσµɛτας ancillas, quæ ornandis poliendiſq́ue uxoribus deſerviebant, de quibus Iuvenal. Satyr. 6. Ponunt Coſmetæ tunicas, quæ Ornatrices Latinè dicuntur, in multis locis congeſtis à Briſſon. verb. Ornatrices. Quam Etymologiam idem etiam Iſidor. præſenſit d. cap. 1. & alijs reiectis magis probat Ioan. Fungerus in Etymologico Latino-Græco, verb. Mundus, pag. 652. & Iuſtus Lipſ. d. c. 6. Et † ob id ea, quæ mulieres ad ſui lauticiem & ornatum parant, ſub mundi muliebris appellatione contineri, ſcripſit Varro lib. 4. de ling. Latin. Cato apud Livium lib. 37. Seneca lib. 1. nat. qq. ad fin. Iul. Paul. lib. 3. Sent. c. 6. & Vlpian. in l. argumento 25. §. Mũdus, D. de auro & arg. leg. & in alijs locis, quæ plenè congerunt Briſſon. Prateius, & Ioan. Calinus in ſuis libris de verb. ſignific. verb. Mundus muliebris. Huius † mundi climata, ſive plagas quidam ſeptem eſſe dixerunt, maximè Ptolemæus, & auctor libri de locorum ac mirabilium mandi deſcript. cap. 55. Eaſq́ue & gentes, quæ ſub eis habitãt, ſpecialiter cõmemorat Chaſſaneus in Cathalogo glor. mundi part. 12. conſider. 16. & alij, quos refert Martin. Delrius in adag. ſacr. 1. to. adag. 924. pag. 508. Sed alij magis communiter & generaliter in quatuor tantùm dividere ſolent, nempè Orientem, Occidẽtem, Septentrionem & Meridiem, ut docet Cicero lib. 2. de natur. Deorũ, Hiero. in quæſt. in Geneſ. cap. 13. Servius ad illud Georg. 1: Mundus ut ad Scythiam Riphæaſque arduus arces. D. Iſidor. d. lib. 13. Etymolog. c. 1. Agellius lib. 2. noct. Attic. c. 22. Cœl. Rhodigi. lib. 1. lect. antiq. c. 19. & 21. Chaſſaneus d. part. 12. conſider. 13. ubi tractat, quæ ex his plagis nobilior ſit, Carol. Stepha. & Ioan. Funger. in dictionarijs ſub illis verbis, P. Ioá. Pineda in comment. in Iob c. 23. verſ. 8. & noviſſimè & latiſsimè P. Ludovic. Balleſter. è Societate Iesv in Hierologia lib. 2. c. 4. per totum, & eleganter inſinuavit Ovid. lib. 1. Metamor. † Simul etiam primores vẽtos enumerans, qui ab his quatuor Orbis partibus, ſive cardinibus irruere ſolẽt qui cardinales ob id à quibuſdam nominantur: Eurus ad Auroram Nabathæaq́ue regna receſsit, Perſidaq́; & radijs iuga ſubdita matutinis. Veſper, & Occiduo, quæ littora ſole tepeſcũt Proxima ſunt Zephyro, Scythiã Septemq́; triones Horrifer invaſit Boreas: contraria tellus Nubibus aſſiduis, pluvioq́ue madeſcit ab Auſtro. Oriẽtalis, & † Occidẽtalis plaga, ut notũ eſt, & ſupradicti auctores advertũt, à Solis ortu occaſuq́ue dicũtur. † Septentrionalis, quę inter polum Arcticũ, & Æquinoctialẽ circulũ interijcitur, à ſeptẽ ſtellis nomen ſumpſit, in ea cœli parte ſitis, ex quibus quaſi iuncti triones, id eſt boves, figurantur. † Meridionalis autẽ inde appellatur, quòd ad eã orbis partem inclinat, ubi Sol facit mediũ diem, iuxta Varronis & Ciceronis etymologiã, velut addit D. Iſidor. ubi ſuprà, quia tũc puriùs micat ęther, merum enim purum dicitur. Iacet autem hęc pars inter eundem ęquinoctialem circulum, & polum Antarcticũ, Arctico oppoſitum, qui terræ obiectus, ab ijs, qui ſuperiorem eius partem habitant, cerni nõ poteſt, ſed ut ille dixit: Sub pedibus Styx atra videt, maneſq́ue profundi. Vnde † idem Antarcticus polus à noſtris Meridionalis vocari ſolet, & frequentiùs etiam Auſtralis, ab Auſtro vẽto, qui à tropico Æſtivali ad hanc plagam iacẽte ſuum flatũ emittit. † Quẽadmodum & Septentrionalis, communiter dicitur Aquilonaris, à vento inde vehementiſsimo volatu Aquilæ inſtar irruente. Quod apertè oſtenditur Iſaiæ c. 43. Ab Oriente adducam ſemen tuum, & ab Occidente congregabo te. Dicam Aquileni: Da; & Auſtro: Noli prohibere, & Gen. 13. verſ. 14. Leva oculos tuos in directum, & vide à loco, in quo nunc es, ad Aquilonẽ & Meridiẽ, ad Orientẽ & Occidentẽ: & in multis alijs locis ſacræ Scripturæ, quæ plenè congerit & illuſtrat Balleſt. d.c. 4. & eſt videndus Agelli. d. lib. 2. noct. Attic. c. 22. † Qui dictorum, & aliorũ ventorum nomina, ſitus & differentias elegãter proſequitur, & melius Chaſſaneus ubi ſup. conſider. 14. Pontanus in Meteoris, Lilius Girald. in hiſt. Deorũ ſyntagm. 5. ad finem, Cœlius Rhodig. lib. 20. lect. antiq. cap. 18. & 19. Simon Maiol. in dieb. Canic. to. 1. Colloquio 1. Levinus Lemnius de occultis naturæ miraculis lib. 3. c. 3. Hadria. Iunius in ſuo nomenclatore part. 2. n. 255. & 256. Pineda in Eccleſ. cap. 1. verſ. 6. n. 7. 8. & 9. Ioan. Fũgerus in Etymolog. verb. Ventus, Petr. Mexia in Sylva var. lect. 4. part. cap. 22. Si verò † Mundi nomen ad inferiora elementa contrahamus, ſcilicet aquam & terram, quæ ſimul unum corpus globoſum conſtituunt, & Orbem terreſtrem vocamus, cõſtar eum à veteribus in tres partes magis cõmuniter fuiſſe diviſum, nempè Europam, Africam & Aſiam, ut præter Ptolem. Pompo. Melam, Strabonem, Herodotum, & Diod. Sicul. paſsim docent omnes antiqui & recentiores Coſmographi, quorum Cathalogũ apponit Poſſevinus 2. tom. Biblioth. lib. 15. cap. 19. pag. 253. & ſeq. & optimè proſequitur Plin. in princip. lib. 3. de natura. hiſtor. Paul. Oroſ. lib. 1. hiſt. c. 2. D. Iſidor. lib. 14. Etymolog. c. 2. & Ioan. Boëm. lib. 1. de morib. omn. gent. c. 3. Pet. Mexia in Sylva 3. p.c. 19. licèt M. Varro lib. 4. de ling. Latin. Saluſt. in hiſt. Iugurt. Iſocrat. in Panegyr. & Servius in lib. Aeneid. in duas tantùm ſecaverint, Aſiam ſcilicet & Europam: Africam nimirũ cũ Europa coniungẽtes. ¶ † Has tres orbis partes veteres non æqualiter diviſerunt: nam Aſia à Meridie per Oriẽtem uſque ad Septentrionẽ pervenit. Europa à Septẽtrione uſque in Occidentẽ porrigitur. Africa ab Occidẽte in Meridiem iacet: † ac proinde ſola Aſia dimidiũ totius orbis olim cogniti tenêre videbatur, ut advertit D. Iſid. ubi ſup. & Auctor libri de mirabilium mũdi deſcript. c. 1. Ideò autem hæc inæqualitas contigit, & alterius dimidij, duæ partes evaſerunt, quòd ab Oceano, mare Magnum, ſive Mediterraneũ ſe inſinuans, eas interſecuit. † De quarum nominibus, ſitu, provincijs, moribus, hiſtorijs, religione, & excellentijs, plura quidẽ dicere poſſem, ſi id noſtri inſtituti ratio pateretur, aut ab alijs diligenter præſtitum non fuiſſet, & præcipuè à D. Iſidor. d. lib. 14. Etymolog. c. 3. 4. & 5. Ptolem. & Gerard. Mercatore in ſuis tabulis Geographicis, Ioan. Magin. Patavino in enarration. & illuſtration. ad eaſdem tabulas, Abraham. Ortel. in Theatro magno orb. terrar. tab. 1. 2. 3. & 4. ubi alios allegat. Eodem Ortel. in Theſauro Geograph. in verbis Africa, Aſia, & Europa, Carol. Stephan. & Ioan. Funger. in eiſdem verbis, Ioan. Boëm. de moribus omn. gent. lib. 1. 2. & 3. Auctore tabulæ Coſmograph. quȩ habetur in prȩfatio. ad relationes novi Orbis. Chaſſa. in Cathalog. glor. mũdi d.p. 12. cõſider. 17. Textore in officin. 1. tom. pag. 371. Theatr. vitæ huma. lib. 3. vol. 3. pag. 695. Iacob. Ponta. in progymnaſ. Latinit. 1. p. vol. 3. progymnaſ. 18. ex pag 315. latiſsime Ioan. Boter. in relation. univerſal. p. 1. lib. 1. 2. & 3. Pet. Opmeer. in chronograph. pag. 19. Ant. Poſſevin. in Bibliot. 2 tom. lib. 16. ſect. 5. 6. & 7. & fr. Thom. à Maluenda de Antichriſto lib. 3. c. 6. 7 & 8. Quibus ita breviter & opportunè pręiactis, ut ad rem magis accedamus, rurſus ſciendũ eſt. † intra prædictos Aſiæ terminos, latiſsimam quandam, & totius terrarium Orbis nobiliſsimam regionem continêri, quæ India Orientalis vulgò cognominatur, licèt in ſacris litteris Geneſ. 2. & 10. & alibi paſsim appellari ſoleat Hevilath, ab Hevila filio lectan, qui aliquas eius provincias primus incoluit, ut poſt alios doctè obſervant Pererius, & Delrius ad Geneſ. d.c. 10. Pineda de rebus Salom. lib. 4. c. 16. q. 11. pag 217. Maluenda de Paradiſ. c. 41. pag. 124. & noviſsimus, & eruditiſsimus Bernard. Aldrete de varijs Hiſpaniæ & aliarum provinc. antiquitatibus lib. 4. c. 9. † Sumpſit autem Indiæ nomẽ ab Indo filio Gogi, Noë at nepotis, & Sabi nepotis, quẽ ipſe Noë ad Arabiam Fœlicem, ſive Sabæam, & indiæ regiones incolẽdas miſit, ut tradit Beroſus lib. 2. & Pineda in Monarchia lib. 1. c. 24. §. 2. Vel ut obſervat D. Iſidor. lib. 14. Etymolog. cap. 3. & alij auctores infrà citandi, ab indo flumine, quòd Perſiæ limes eſt, & eã ab Occaſu uſque ad Orientem alluit, tantâ † magnitudine aquarum, ut cum Nilo & Gange à multis contẽdere dicatur, & abſque dubio excedere, ſi ad curſus longitudinem inſpiciamus, ut oſtẽdit Cicero lib. 2. de natu. Deorum, Diodor. Sicul. lib. 5. Pompon. Mela lib. 3. c. 4. D. Baſil. in Hexam. homií. 3. & latè Plin. lib. 5. cap. 18. & lib. 6. cap. 17. ubi prodit, Alexandrum Magnum nullo die minus ſexcenta ſtadia in Indo navigaſſe, nec potuiſſe ante menſes quinque enavigare, adiectis paucis diebus. † Et ibi etiam addit ſexaginta perennes fluvios, & torrentes centum in ſe recipere, quamvis Arrianus in Peripio decem & novem ingentium fluminum mentionem duntaxat faciat, & ſeptem oſtijs magnam illam aquarum vim in Oceanum evomere tradat, quorum nomina ſigillatim recenſet Ptolemæus. A quibus tamen diſſentiens Abraham. Ortelius in Theſaur. Geograph. verb. Indi fluminis, duo tantùm oſtia illi aſſignat, ſecutus Melam, Strabonem & alios. Idq́ue Luſitanorum atteſtatione confirmat, qui noſtris temporibus eas regiones ſedulò perluſtrarunt, & plura alia de codem fluvio comminiſcuntur, prout & ſaciunt auctores ſuprà relati, & ultra cos Ioan. Funger. in Etymolog. verb. India, Simon Maiol. in dieb. Canicular. tom. 1. colloq. 11. pag. mihi 293. & Ioan. Baptiſt. Scortia de natura & incremento Nili lib. 1. cap. 5. Orientalis † verò ea de cauſa India hæc appellatur, quia eius termini ad Orientem Aſiæ, imò & totius orbis, ut plurimùm tendunt, & Eoo pelago clauduntur, hoc eſt, Oceano Orientali, ſive Auroræ, quam Græci Eoos appellabant, ut tradit Pompon. Mela lib. 1. c. 2. A Septentrione autem Tauri montis iugis concluditur, & à Meridie Indico Oceano. Occupatq́ue, teſte Magino tabul. 32. fol. 251. maximum cœli tractum, tam in longum, quàm in latum: nam ſecundùm lõgitudinem complectitur circiter quinquaginta tres meridianos, quorum Occidẽtaliſsimus eſt in gradu 106. Orientaliſsimus in gradu 159. Atverò iuxta latitudinem extenditur ab æquatore, quem propemodum attingit, uſque ad gradum 43. latitudinis Boreæ: quamobrem ad medium uſque ſexti climatis expanditur, ubi contingit maxima æſtatis dies horarum quindecim cum dimidio: atque una eius pars, quæ ad Meridiem vergit ſub Torrida Zona, altera verò Borealis ſub temperate cadit. † Vnde quidã tradunt, ut ipſe Maginus ait, hanc Orientalem Indiam adeò eſſe immenſam, & tantum littoris occupare, quantum per quadraginta dies, nocteſq́ue velificantibus curſus eſt. Et Pomp. Mela lib. 3. cap. 7. ſexaginta dierum, ac noctium navis velociſsimæ curſum vix ſufficere tradit. Nearchus quatuor mẽſium iter per campum habêre ait. Et ex Ctheſia affirmat Strabo, & Photius in ſua Bibliotheca, non eſſe minorem reliquâ Aſiâ, & Indos ſolos, cæteros ferè univerſos mortales ſuperare: alij eam tertiam partem univerſi orbis cõtinêre affirmant, ut conſtat ex Plinio d. lib. 6. c. 17. Solin.in Polyſt. cap. 55. Strab. in Geograph. lib. 15. P. Ioan. Mafæio hiſtor. Indic. lib. 6. Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 12. & ex alijs infrà citandis. Quibus addere licet Philoſtrat. lib. 6. de vita Apoll. cap. 1. ubi ſic ait: Magnitudine quidem India non conferenda eſt Æthiopia, neque ulla alia cõtinentis pars, quæ hominibus nota ſit. Quòd ſi totam Æthiopiam toti Ægypto adijciamus, non tamen ambæ coniunctæ, magnitudinem Indiæ adæquabunt. ¶ Hinc † factũ eſt, ut in diviſione huius tam vaſtæ & immẽſæ regionis, non ſatis inter auctores conveniat. Veteres namque, nempè Strab. lib. 15. Ptolem. lib. 7. cap. 1. in tabulis 10. & 11. Aſiæ, & Pompon. Mela lib. 1. cap. 2. ex Gange fluvio nobiliſsimo, qui illam interfluit, in duas dividunt partes, & eam, quæ Occidẽtalior eſt, & flumini Indo proximior, Indiam intra Gangem appellant: alteram verò, quæ magis ad Orientem vergit, Indiam extra Gangem cognominant, & ad Sinas uſque incluſivè protendunt. Eſt autẽ † fluvius hic Ganges longè inter alios celebratiſsimus à Gange filio Gogi, & fratris Indi, ita dictus, ſi Beroſo fidem habemus, & idem ille, qui in Scriptura appellatur Phiſon, & ex Paradiſi fontibus exire dicitur, quem Græci perperã Indvm vocant, ut conſtat ex Ioſeph, lib. 1. antiquit. cap. 1. D. Hieronym. de locis Hebraic. verb. Phiſon, Auguſtin. lib. 8. de Geneſ. ad litter. cap. 7. Ambroſ. de Paradiſ. cap. 3. Epipha. in Anchorato, & ex pluribus alijs, quos eruditè refert & illuſtrat Maluenda de Paradiſo cap. 39. Multa alia ſatis notanda de eodem amne ibîdem, & in cap. ſeq. prætexens. † Alij autem, ſcilicet Pet. Niger, & Paul. Venetus lib. 3. c. 43. ex relatione illorũ, qui ex Ægypto in hanc Indiam navigarunt, ipſam in tres partes diviſerũt, Maiorem, Mediam & Minorem: ſive Superiorẽ, Mediam & Inferiorem; quarum nomina antiqua, & noviora benè proſequitur Maginus d. tab. 32. ubi alias diviſiones adducit. Sed nemo ſanus huic Veneti partitioni conſentiet, quoniam Abaſſiam in illa comprehendit, & Indiã Mediam appellat: eam verò, quæ intra Gãgem eſt, Maiorem, ſive Superiorẽ: Minoris autem, ſive Inferioris Indiæ terminos neutiquam ſignat. † Conſtat autem Abaſsiam eſſe Orientaliſsimam Africæ partẽ, quæ Arabici ſinus & maris Rubri oris circundatur, & nullus unquam ex Hiſtoricis & Geographis Indiã Orientalem propriè extra Aſiã collocavit: quamvis ſint aliqui, qui, ut Venetum defendant, affirment, ante ducentos plus minus annos, quo tempore ille ſuas relationes vulgavit, verè Abyſsinorum Imperium in Media India fuiſſe, poſteà tamen ob bellorum eventus in eam Africæ partem, ubi hodie eſt, tranſmigraſſe, ut conſtabit ex Iacobo Navarcho in ſua epiſt. Aſiatic. & Gerard. Mercat. in ſua tab. univerſ. & Abraham. Ortel. in theat. mag. tab. 108. de regione Abyſsinorum. Sed hoc nullo ſatis fixo pedamento fulcîtur: & quovis modo fiat, India intra Gangem Media deberet dici, nõ autem Abaſsia, tum quia inter alias duas medium tenet locum, tum etiam, quia inter Citeriorem, quæ minor eſt, & Vlteriorem, quæ ampliſsima, & maior, media apud omnes magnitudine iudicatur. †Invenio quoque novam quandam Indiarum partitionem, ſed obſcuram ſatis, & à paucis animadverſam apud Abdiam Babylonium lib. 8. hiſtor. Apoſtol. † qui & Salvatorem in carne vidit, & Simonem & Iudam in Perſiam ſecutus, primus Babylonis Epiſcopus creatus fuit, a quo Babylonis nomen accepit, & Apoſtolorum vitas, & virtutes Hebraico ſermone conſcripſit, quas in Græcum vertit Eutropius eius diſcipulus, & in Latinum Iulius Africanus, ut ipſe idem Iulius teſtatur, & Iacob. Archiepiſcopus Genuenſis in lib. annuarum ſolemnit. & Petrus Epiſcopus Equilinus in lib. 9. Cathalogi ſanctorum. Et licèt non ignorem auctorẽ hunc in his, quæ de Apoſtolorum actis ſcribit, multa pro arbitrio finxiſſe, velei à ſectarijs impicta fuiſſe, ita ut incertum ſit, an legitimus extet, atque adeò meritò, ut ſide indignum, à Paulo Papa IV. inter ſcripta à ſe dãnata reiectum, ut refert Sixtus Senenſis lib. 2. Bibliothec. Alanus Coppus Dialogo 2. cap. 1. pag. 170. Illuſtriſ. Cardinal. Baronius in Annal. Eccleſ. tom. 1. ann. 44. num. 44. & ann. 51. num. 51. Bellarmin. de Script. Eccleſ. ſæcul. 1. Anton. Poſſevinus in apparatu verb. Abdias, & Iacob. Gualterus in 1. ſæculo à Chriſto nato, pag. 18. Cùm tamen damnatus nõ fuerit in indice librorum prohibitorum Concilij Tridentini, & in hoc, de quo agimus argumento, hiſtoriam magis, quàm religionem, proſequatur, non verebor in eius verbis referendis & ex ponendis pauliſper ſubſiſtere. Is ergo d. lib. 8. vitam Divi Bartholomæi Apoſtoli ſcribere parans, ſic exorditur: Indiæ tres eſſe ab Hiſtoriographis aſſeruntur. Prima eſt India, quæ ad Aethiopiam vergit: ſecunda, quæ ad Medos: tertia, quæ finem facit, nam ex uno latere tenebrarum regionem gerit, ex alio latere mare Oceanum. In Indiam ergo veniens Bartholomæus Apoſtolus, &c. In quibus verbis primâ facie, non tá aperire, quàm obſcurare & cõfundere videtur Indiarum Orientalium diviſionem, & terminos ab antiquis & recentibus Geographis conſtitutos. Nam † Æthiopia, tã inferior, quàm ſuperior, propriè India dici non poteſt, neque Indiæ contermina, cùm ſit Regio Africæ ab Æthiope Vulcani filio ſic dicta, qui ei præfuit: ſeu potius à verbo Græco ϖαρὰ τὸ ἄιϑειν τὸ ϰάιειν, quod apud nos cremo ſonat, vel faciem combuſtã habêre, quandoquidem ipſa region ſub Torrida Zona iacet, ardoribuſq́ue Solis maximè oppoſita eſt, ut latiùs proſequitur Plinius lib. 5. cap. 8. & lib. 6. cap. 30. Ptolem. lib. 4. cap. 7. Strabo lib. 15. Volaterra. lib. 12. Carol. Stepha. Abraham. Ortel. & Ioan. Funger. in ſuis theſauris, ſive dictionarijs verb Æthiopia, & Maginus in tab. Geograph. tab. 23. vbi de Africa ex pag. 195. Rurſus quod Abdias ſubdit de ſecunda India, quæ vergit ad Medos, & tertia quæ finem facit, vix eſt ut intelligi queat, cùm neque nomina, nec ſitum earum aperiat, & nullus ſit auctor, qui huiuſmodi confines admittat. † Etenim Media, licèt ſit Regio Aſiæ latiſſima, nullam Indiam vicinam habet, ſed à Septentrione Hircano mari: ab Occaſu maiori Armenia, & Aſsyria terminatur: à Meridie Perſiam: ab Ortu Hyrcaniam, & Parthiam habet, quæ Caſſaorum mõtibus ab ea excluditur, ut poſt Ptolem. obſervat Paul. Oroſi. lib. 1. cap. 2. Ortel in Theat. tab. 3. & 102. & in Theſaur. Geograph. verb. Media, Stephan eodem verbo, & Magin. ſup. pag. 247. † Quòd ſi de Mædis cum æ Diphthongo Abdiam accipiamus, longè remotiores à qualibet Indiarum plagâ eos reperiemus, ſunt enim Thraciæ populi, vicini Macedonibus, quos cõſtat in Europæ finibus claudi, ut prędicti auctores teſtantur. † Sed nihilominus ſi rem attentiùs conſideremus, rectè defendi poterit hæc Abdiæ diviſio, & eadem fermè cum illa cenſeri, quam ſuprà ex veteribus Geographis propoſuimus; niſi quod rem antiquam verbis novis proponit, & inſolitis limitibus ſignat, tripartitam Indiam faciens, quam illi bipartitam conſtituerunt. Etenim quod ait, Primam Indiam ad Æthiopiam vergere, Secundam ad Medos, non eâ mente dictum videtur, quaſi in his regionibus Indię conſiſtãt, aut illis omnino circunſcribantur; ſed duntaxat vergere, hoc eſt tendere, ſpectare, declinare, vel inclinari. † Hæc eſt enim illius verbi vis, & proprietas, ut cõſtat ex Iul. Cæſar lib. 1. belli Gall. Vergit ad Septentriones: Cice. Philip. 11. Et eius auxilium ad Italiã vergere, quàm ad Aſiam maluiſſemus. Lucan. lib. 1. Nec Polus adverſi calidus quà vergitur Auſtri. & rurſus lib. 9 Libyæ quod fertile terræ eſt Vergit in Occaſus. Et † eſt communis deſcribendi modus, quo ſæpiùs Geographi, & Hiſtorici utuntur, ſignantes vel Provinciam, vel cœli tractum, vel civitatem, vel montem, aut magnitudine, aut potẽtiâ, aut nomine, inſignem, verſus quam deſcribenda regio magis declinet, ut illius ſitus certis ſignis commodiùs cognoſcatur, quamvis alijs terminis propinquioribus, ſed non adeò notis circunſcribi potuiſſet, ut patet ex locis ſuprà relatis, & ex Strabone d. lib. 15. ubi inquit, Trapobanem inſulam eſſe longitudine octo millia ſtadiorum verſus Æthiopiam, quas tamẽ ob hoc nemo vel propinquas, vel cõterminas, dicet, cùm ſint ferè immenſo maris & terræ intervallo diſtantes. Et ut hæc deficerent, poſſet quoque Abdiæ diviſio defendi, ſi animadvertamus, quòd ultra Indiam intra Gangem, & extra Gangem, quas ipſe ſecũdam & tertiam appellat, ut inſrà trademus; prior illa † India, quam verſus Æthiopiam conſtituit, à plurimis alijs Scriptoribus cognita etiam fuit, & Citerior appellata, quaſi plures Provincias citra Indum comprehendens. Inter quas Plinius lib. 6. c. 2. Gedroſos, Arachotos, Arios & Paropamiſadas nominat, & Indiæ nomine donat, licèt, ut ipſe ait, ad Occidentem vergant, & Indo amne non terminentur. His quintam addit Philoſtratus lib. 3. cap. 15. & Volaterran. lib. 12. utramque ſcilicet Carmaniam. Eaſq́ue, quamvis non exiguo ſpatio, citra Indum fluvium iaceant, Indiæ nomine etiam hodie complecti affirmat Maginus d. tab. 32. & Nicolaus de Conti Venetus in ſuis relation. primam Indiæ partem vocat, & Ormuciam regionem addit, & reliquas, quæ à Perſide ad Orientem Indo flumine terminantur. † Fœlicem quoque Arabiam, & Sabęos, & Homeritas illam habitants, Indiã, Indoſq́ue vocat Nicephor. lib. 8. biſtor. Eccleſ. cap. 35. & lib. 9. c. 18. Abraham. Ortel. in Theſaur. Geograph. verbo Indi primum: & quòd Vniverſæ Arabiæ ad mare uſque Rubrum eodem etiam nomine complectantur, auctor eſt Andreas Corſalis in epiſtola ad Iulianum Mediceum magnum Hetruriæ Ducẽ, quam ex India de rebus Indicis ſcripſit anno Domini 1515. Poteſtq́ue † auctoritate Quinti Curtij innixus videri, qui lib. 8. univerſam terram, quam abluit mare Rubrum, Indiam etiam appellat, & ob hoc forſitan mare Indicum, nunc vocat Ortelius in tabula de Perſiæ Regno, ſive de Sophiorum Imperio, quod mare Rubrum dicebat antiquitas. Rurſus † ſuperiorem Ægyptum Indiam etiã vocat Higinius fabula 275. nimirũ, quia iuxta hanc Ægypti Aſiaticam partem Aethiopes ab Indo flumine conſurgentes conſederunt anno mundi 3580. ut poſt Herodot. tradit Euſeb. & Torquemada in Monarch India. lib. 1. cap. 6. pag. 23. † Et quod generalius eſt, & ad locum Abdiæ magis accommodatum, tam Æthiopiam Orientalem, quæ ſub Aſia collocatur. quàm Occidetalem, quæ in Africa ſub Aegypto, & Rhizophagos, & alios Aethiopas, qui ad Nilum, & omnes illos, qui cis & citra fluvium Indum habitabant, licèt Aethiopes eſſent, Indiam & Indos fuiſſe vocatos, apertè oſtendit Virgil. lib. 4. Georg. ubi hac de cauſa illos, Indos coloratos appellat, & Servius explicans illud eiuſdem Maronis carmen: Sola India nigrum fert Ebenum. Etiam in Aethiopia inquit Ebenum naſci, ac proptereà annotate, Indiam intelligi à Virgilio, & alijs totã Aethiopiæ plagam. Cui aſſentiuntur Higin. Theodoret. Procop. & alij, quos referunt Ortel. in Theſaur. verb. Rhizophagi, & verb. Æthiopia, & diligentiſsimi & eruditiſsimi Patres Ioan. Pineda de rebus Salom. lib. 5. c. 14. §. 5. pag. 405. & fr. Thom. Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 12. & lib. 5. cap. 9 & de Paradiſ. cap. 37. & 38. ubi etiam de prædicta utriuſque Aethiopiæ diviſione pertractant; de qua item agit Herodo. lib. 7. Strabon. lib. 7. Plin. lib. 5. Seneca in Hercul. furent. ſcen. 1. Iſidor. lib. 14. Etymolog. cap. 5. Solin. c. 26. Abulenſ. in cap. 5. epiſtol. D. Hieron. ad Paulin. Ioan. Baptiſt. Scortia. lib. 1. de natur. & increm. Nili, cap. 2. pag. 16. & Torniellus in annal. 2. mun. ætate, anno 1931. num. 25. Et iuxta hunc ſenſum benè defendi poſſet Pauli Veneti opinio, quam ſuprà reiecimus, dum Abaſsiam intra Indiam conſtituit, licèt in reliquis à veritate, & aliorum Geographorum deſcriptione diſſentiat. Quinimò † S. Epiphan. in Anchorato, & Anaſtaſ. Nicœnus quæ ſt. 24. in Script. totam hanc Indiam Orientalem, de qua loquimur, Magnam Aethiopiam appellant, & ſatis appoſitè, ut inquit Maluenda de Paradiſ. c. 39. pag. 118. quòd Indi colore ſint cremato, & aduſto fermè, ut Aethiopes, teſte Plin. lib. 6. cap. 19. & Pompon. Mela lib. 3. cap. 7. Iuxta † quæ omnia, prima illa India, quam Abdias inquit ad Aethiopiã vergere, hæc intelligi debet, quæ citra Indum, & Occaſum perducta, ad mare uſque Rubrum extenditur, ita ut maiorem partem Regni Cambaiæ comprehendat; per cuius medium Indus amnis præterlabitur, & provincias Parapamiſam, Ariam, Aracoſiam, & Gedroſiam, utramque Carmaniam, Ormuziã regionem, & maioris nominis inſulas Perſici ſinus, & univerſas Arabias, atque ipſas etiam Æthiopias. Et † in hac India, quæ, ut diximus, Citerior appellari ſolet, prædicavit D. Bartholomæus, quamvis id Abdias nõ ſatis aperiat, ut egregiè conſtat ex Euſebio lib. 3. hiſtor. Eccleſ. cap. 1. qui cũ provincias enumeraret, quas Apoſtoli ad prædicãdum ſortiti ſunt, Thomas, inquit, ſicut nobis traditum eſt, ſortitus eſt Parthos, Matthæus Aethiopiam, Bartholomæus Indiam Citeriorem, &c. Et idẽ ſub eodem nomine Indiæ Citerioris docet Origenes in Geneſim lib. 3. D. Hieron. de Script. Eccleſ. in Panteno. Zozomen. lib. 2. c. 24. Theodoretus lib. 1. cap. 23. Nicephorus lib. 4. cap. 32. Rufinus lib. 1. continuation. hiſtor. Eccleſ. Euſebij cap. 9. Surius in hiſtor. Sanct. 24. die Auguſti, Baronius in Martyrolog. ſub eodem die, & anno Chriſti 44. num. 34. & Petr. Opmeerus anno mundi 4010. & Chriſti 44. Vbi non ſolùm Citeriorem, † ſed Fortunatam quoque hanc Indiæ partem appellat, in qua D. Bartholomæus evangelizavit, quemadmodum & Solinus c. 33. Beatam vocavit, quia Fœlix Arabia magna ipſius pars eſt. Et eam eſſe finitimam Æthiopiæ tradit Socrates lib. 1. hiſtor. Eccleſ. c. 15. ſic ſcribens: Cùm Apoſtoli ſortito iter ad gentes ſuſcepiſſent, Thomas Parthiam obtinuit, Matthæus Aethiopiã, Bartholomæus Indiam, quæ huic ſinitima eſt, ſortitione cœpit, & Rufin. ubi ſuprà, dum ait: Thomæ Parthia, & Matthæo Aethiopia, eiq́ue adhærens Citerior India Bartholomæo dicitur ſorte decreta. Secunda verò India, † quam Abdias ad Medos vergere tradit, illa eſt procul dubio, quæ in communi aliorũ Geographorũ partitione interior, ſive intra Gãgem vocatur, & ultra Indum amnem ab Occaſu, ad Gangem ad Orientem extenditur, à Meridie Oceano Indico, à Septentrione, mõte Caucaſo terminatur. † Et per hanc partem non multum diſtare India à Media videtur, cùm ſolùm intercedat, quę ab Aquilone ad Meridiem eſt ipſius Caucaſi latitudo, & Ecbatana Medorum Regum ſedes à Caucaſeis portis, non plus quàm viginti millia paſſuum diſtare dicatur, ut conſtat ex Philoſtrat. lib. 2. cap. 1. ubi tradit, Caucaſum Mediam, atque Indiam terminare, & in mari Rubro altero cubitu deſcẽdere, & ex Strabone lib. 2. & 15. Plin. lib. 6. cap. 17. & eodem Philoſtrat. d. lib. 2. cap. 3. & 4. ubi Alenxandri Magni itinera referentes, quibus uſus eſt cũ Beſum ex Parthia in Bactrianam perſequeretur, poſt traiectum Caucaſum, mox Indicas regiones ingreſſum teſtantur, adeò, ut à Caucaſo ad Cofen fluvium Indiæ Septuaginta tantũ leucarum diſtantia extet, & ad Indum novem, iuxta eiuſdem Plinij ſupputationem. Neque abeſt Quintus Curtius lib. 7. dum ait: Tandem ſeptemdecim dierum ſpatio Caucaſum ſuperavit Alexandri exercitus, ex Media verſus Indiam profectus, & Polybius lib. 11. num. 32. de Antiochi Magni expeditione Indica ſic ſcribens: Superato Caucaſo Indorum fines ingreſſus amicitiam cum Sophagaſeno Rege renovavit. Quòd ſi quis urgeat, prædictorum limitum propinquitate Mediam multo magis ſpectare Citeriorem Indiam, de qua primo loco, Abdiam exponentes, locuti ſumus, quàm interiorem hanc, de qua nunc agimus, & ab ipſo Abdia ſecunda eſſe dicitur: reſponderi poteſt, Abdiam non dicere, eam vergere ad Mediam, ſed ad Medos, ut Medorum † nomine nõ provinciam, ſed univerſum Imperium intelligeremus: quemadmodum olim omnes gentes, quæ Romanorum Imperio ſubijciebãtur, vocabantur Romani, & hodie univerſi Aſiæ populi, qui linguâ loquuntur Perſicâ, Perſæ vocantur, ut refert Pater Trigaultius expenditionis ad Sinas lib. 4. cap. 3. Porrò † Medorum Imperium Artabani temporibus, quibus Abidas Babylonius viguiſſe comperitur, latiſsimum quidem erat, & victricibus armis nomen, & fines ſuos uſque ad ipſam Indiam dilataverat, Parthiſque ſub iugum miſsis, omnis illa Regnorum & Provinciarum congeries, quibus Parthica componebatur Monarchia, uno Mediæ nomine, & Regno cognoſcebatur, ut conſtat ex his, quæ de eius, magnitudine & potẽtia ſcribit Polybius lib. 5. & 9. hiſtor. Strabon. lib. 11. Solinus cap. 59. Plin. lib. 6. cap. 26. Philoſtrat. lib. 1. de vita Apol. cap. 8. Quod mirum videri non debuit, † cùm tãta fuerit ſemper Medorum auctoritas & exiftimatio, ut etiam cùm à Parthis ſuperati eſſent, ipſi Parthi honoris cauſâ Medi appellarentur, ut ſcribit Zonaras 2. tom. Annal. Turnebus apud Robert. Stephan. in Theſaur. liter. M. Horat. lib. 1. carmin. Od. 2. ad Auguſt. Neu ſinas Medos equitare inultos Te duce, Cæſar. Et eodem lib. Ode 29. ad Iccium: Non antè devictis Sabææ Regibus, horribiliq́ue Medo Nectis catenas. Et lib. 3. Ode 3. de iuſti conſtantiſq́ue viri præmijs: — Stet Capitolum Fulgens, triumphatiſq́ue poſſit Roma ferox dare iura Medis. Super quibus locis, ex antiquis commentatoribus Mancinelus, & Aſcenſius, & ex novis Labin. Torrentius, & Cruchis Medorum nomine Parthos intelligent, qui ſolùm tempore Auguſti, cæteris Aſiæ prouincijs iam ſubactis, ferè reliqui erant, ad ſolã Romani nominis & Imperij gloriam, ut oftendit Paul. Oroſ. lib. 1. cap. 2. † Vbi etiam docet in ſacra Scriptura omnia Perſarum, Parthorum, Aſſyriorum, & aliarum prouinciarum adiacentium Regna Mediam vocari, prout & nos colligimus ex 4. lib. Eſdr. cap. 1. Danie. cap. 5. Machab. lib. 1. cap. 14. & Ierem. 51. Supereſt, ut ad Tertiam Indiam accedamus, quam ultimo loco proponit Abdias, & ſinem facere dicit: Nam ex uno latere tenebrarum regionem gerit, ex alio latere mare Oceanum. † Quibus verbis licèt obſcuris, niſi meum me argumentum fallit, arbitror Abdiam deſignare voluiſſe Tertiam illam ulteriore Indiam, quam ſuprà diximus ab alijs Geographis cõmuniter appellari, extra Gangem, quia ab hoc fluvio ad ultimos uſque Sinas extenſa, Indiarum & totius terræ continentis, quæ ad Oriẽtem terminatur, finem facit. † Nam ab Occaſu Gange flumine, ab Oriente & Meridie, mare Indico Meridionali, & Eoo, ab Aquilone Septentrionaliſſimis Tartarorum regionibus cingitur. Quam adeò amplam limitum circunſcriptionem, non Abdias ſolus Indiæ Vlteriori tribuit, ſed antiqui etiã, & nonnulli noſtri temporis Scriptores, ut conſtat ex Strabo. lib. 15. Pompon. Mela lib. 3. cap. 7. Cornel. de Iudæis, Mercator. Volaterran. Robert. Stephan. Ortel. & alijs, quos ſuprà retulimus, & ex Philoſtr. lib. 6. cap. I. ubi ſic ait: Aethiopia totius terræ, quæ ſub Sole eſt, Occidentale cornu occupat, ſicut India id quod ad Orientem terminatur. Magin. d. tab. 32. dum inquit: India extra Gangem, quæ eſt provincia Mangi, ſive Chinẽſe regnum ampliſſimum. Atque hoc nimirum ſignificare voluit Abdias, † dum Indiam hanc finem facere dicit. Quid enim aliud eſt finẽ facere, quàm terram omnem, quæ verſus Orientem habitabilis eſt Indiæ huius limitibus terminari? Sic enim Ctheſias in Indicis, quem refert Photius in ſua Bibliotheca, ultra Indos nullos habitare homines affirmat, & idem colligitur ex verbis Pompon. Melæ lib. 1. cap. 2. & Paul. Oraſij lib. 1 ubi Indos ultima mundi occupare inquiunt, quia a Meridie, & Occidente Eoo, & Indico Oceano terminantur, quod Abdias exprimere voluit in illis verbis: Ex alio latere mare Oceanum. Et confirmat Cornelius de ludæis in ſpeculo Geograph. ubi Sinarum Regnum, quod pręcipuè, ut diximus, per hanc Indiæ partem exteditur, ſic depingit: Ingens, latiſsimumq́ue Regnum Sina, & quod ab ortu Solis ultimum terrarum meritò exiſtimatur, ab Occaſu nouiſsimis Indiæ terminis definitur, verſus Septentriones à Scythis, quos Tartaros appellant, mutuo metu aut montibus, quin & muro ſeparatur: cætera Oceanus ambit latos ſinus, & immenſa ſpatia complectens. Idem latiùs tradit elegantiſsimus & oculatiſsimus Sinenſium rerum ſcriptor Nicol. Trigaultius lib. 1. Chriſti expeditio. in Sinas, c. 2. Neque mirum videri debet, ſi ad hanc partem India finem facere dicatur, † cùm & illa Arabiæ Fœlicis regio, quæ Sabæa vocatur, & ad Indiam Citeriorem pertinet, ut ſuprà retulimus, eò quòd extremum Oceanum Auſtralem pertingit, finis etiam terrę, & remota ac longinqua in multis locis ſacræ Scripturæ appelletur, ut cõſtat Ioël. 3. Ierem. 16. Iſaiæ 43. Matthæi cap. 12. Vbi agitur de Regina Sabà, quam Chriſtus Dominus de finibus terræ ad potentiam Salomonis videndam veniſſe inquit: ad quorum, & aliorum explicationem ita doctè obſervat Pineda de rebus Salom. lib. 5. cap. 14. num. 20. pag. 404. & num. 33. pag. 409. Et conducunt quæ, de eâdem Sabæa loquens, ſcribit Nicephor. lib. 8. cap. 35. & meliùs de univerſis his Indijs S. Epiphanius in Anchorato, ubi cùm Phiſonis, ſive Gangis fluvij curſum deſcriberet, & totam terram Hevilath, id eſt Indiam parvam & magnam circundare, oſtenderet: Penetrat autem, inquit, magnam Aethiopiam, & cadit ad Auſtrum, & ſubit intra Gadiræ in magnum Oceanum. † Etenim hoc loco, per Gadira verbum fines terræ ſignificavit: antiquorum more, quibus proverbiũ erat, Non ultra Gades, quando terrarum finem ſignificare volebant, ut apertè conſtabit ex Manutio in adagijs pag. mihi 879. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 15. & de Paradiſ. cap. 39. pag. 118. & ex his, quæ latiùs trademus infrà hoc lib. c. 9. n. 52. Id autem † quod de Tenebrarum regione adiecit Abdias, procul dubio appoſitum eſſe videtur ad Aquilonares, ſive Septentrionales huius Indiæ partes denotandas, quas Tartaris cõterminas eſſe oſtendunt auctores ſuprà citati: † Quorum tamen nomen, & imperium Abdiæ tempore, nondum Aſiæ, vel Europæ populis innotuerat, ſed omnis ille terræ Septentrionalis tractus, quo nunc adeò longè, ac latè Tartari dominatur, utriuſque Scythiæ nomine & ſitu cognoſcebatur, & Nomades etiam dicebantur, qui ad Orientale Indorum mare ſpectabant, ut conſtat ex Strab. lib. 1. & 11. & Nicephor. Gregora. lib. 2. hiſtor. Roman. Quouſque Tartari, qui inter eoſdem Scythas magis Orientales & Aſiaticos, parvam quandam regionem occupabant ultra Caſpium mare, & intra Imavum montem, ex ea inſtar torrentis egreſsi, in Romanas Provincias irruentes, Aſiam penè omnem, & partem Occidentis debellarunt, circa annum Chriſti 1220. ut latiùs refert Martin. Chromerus de reb. Polonicis lib. 7. Nicephor. Greg. d. lib. 2. Leonicus Calcocondilas rerum Turcica. lib. 3. Genebrard. anno Domini 1222. Nauclerus 2. vol. generat. 41. & Abraham Bzovius hiſt. Eccleſ. ann. 1241. Ideo † autem hunc cœli & terræ tractum, quem nunc Tartari occupãt, quemq́ue Borealem, Aquilonarem, vel Septentrionalem appellare potuit Abdias, tenebrarum regionem gerere dixit; quoniã tam antiqui Scriptores, quàm novi Septentrionales plagas tenebras appellarunt, ut latè & optimè proſequitur Strab. lib. 1. & 10. ubi Homeri carmina citat, eumq́ue totius Geographiæ parentem appellat, qui de Ithaca Vlyſsis patria, & de quatuor mundi climatibus agens, ſic cecinit: Hæc humilis iacet ad tenebras multum æquora ſupra, Hæſecus Auroram ſpectant, Soliſq́; nitorẽ, Dextera ſive adeant Auroram, & Solis ad ortum, Sive petãt illi lævam obſcuraſq́; tenebras, Novimus haud ſocij tenebræ loca, lucis & ortum, Aut ubi Sol nitidus terræ ſuccedit ad ima, Aut ubi conſcendit. Vbi manifeſtè per tenebrarum loca, quæ Septentrionalia ſunt, intelligenda veniunt. Quo loquendi genere, non Poëtæ tantùm, ſed alij etiam Hiſtorici, & probatæ fidei auctores uti ſolent, † eò quòd multo per annum tempore in plurimis Aquilonaribus regionibus Sol non appareat, & nedum noctu tenebræ ſint, verùm & interdiu aer in modum Crepuſculi caliginoſus, & quo unaquæque earum à cardinibus Septẽtrionum propinquior, vel remotior exiſtat, dies ac noctes breviore, vel longiore dimenſione tranſigantur, prout in Riphæis. Arimaſpis, Hiperboreis, Arimphæis, Attacis, Hibernicis, & alijs contingit. Quas ideò Plin. lib. 4. c. 12. partem mundi appellat damnatam à natura rerum, & dẽsâ merſam caligine, neque in alio quàm rigoris opere, gelidiſq́; Aquilonis cõceptaculis, & lib. 2. c. 68. de extremis mũdi axibus, ſive verticibus loquens, quorum unus Septentrio vocatur, & alter illi adverſus Auſtrinus: Perpetua, inquit, caligo utrobique, & alieno molliorum ſiderum aſpectu, maligna, ac pruina tantùm albicans lux. Et idem tradit Solinus in Polyſt. cap. 12. Pompon. Mela lib. 3. cap. 2. & ſequentibus, Cæſar lib. 5. de bello Gallic. Et de Suctia, Elſingia, Angermania, Noruegia, Scythia, Gothia, Moſcovia, Livonia, Ruſsia, Scandia, Engrovelandia, Andogitia, Novogrodia, Biarmia, Finmarchia, & alijs, quarum aliquæ unius diei, uniuſq́ue noctis integrum annum habent, aliæ trium, quatuor, quinquéve menſium dies continuos, & totidem cõtinuas noctes, Olaus Magnus in hiſtor. Septentrio. Maginus tab. 24. de Tartarorũ Imperio, Anton. Bonfinius rer. Vngar. lib. 1. Paul. Iov. in Moſcovia, & Simon Maiolus, omnino videndus, in diebus Canicul. tom. 1. colloquio 17. de proprietar. locorum pag. mihi 393. & ſeq. Quibus † adijcio Mar. Paul. Venetum, qui in ſuis relationibus lib. 3. cap. 49. circa ultimam partem Regni Tartarorum, ſe quandam regionem inveniſſe tradit, quæ peculiari nomine regio Tenebrarũ dicebatur, à perpetua, quam ibi Sol habebat, obſcuritate; & Paul. Iovius ubi ſuprà † aliam regionem ultra Lapones eſſe ſcribit, inter Corũ, & Aquilonẽ perpetuâ caligine oppreſſam, in qua Pygmæi reperiũtur. [*]Vt ſic interim Cimmerios populos ſilentio præteream, qui ad Occidua Aſiæ ſupra Albaniam poſiti, adeò tenebris, denſiſq́ue caliginibus circumſepti eſſe dicuntur, ut alter alterũ oculis vix conſpicere queat; de quibus loquitur Herodot. lib. 4. Plin. lib. 6. c. 6. Cicero lib. 4. Academ. quæſt. Ovid. lib. 11. Metamorph. ubi apud eos ſomni Dei regiam domum conſtituit, Eraſm. in adag. Cimmeriæ tenebræ, Feſt. Pompeius, Ortelius, & Stephan. verb. Cimmerij, Maiol. ubi ſuprà, & elegãter Homerus Odyſſeæ 11. ſic inquiens: Aſt ille Oceani pervenit ſumma profundi, Illic ſunt populiq́ue, & mœnia Cimmeriorum Nubibus & cæca aſſdiuè caligine tecta: Illos haud unquã radijs Sol aſpicit ardẽs, Nec quando aſtriferum curru petit arduus axem, Nec rurſum ad terras magno devectus Olympo, Sed nox incũbit miſeris mortalibus atra. Et qui velit † mirandam hiſtoriã, de quadam alia Provincia nebuloſa, quæ vocatur, Hamſem, & eſt etiam intra Aſiæ fines, in Regno Georgiorum, legat Haitonum de Tartaris cap. 10. Orteliũ ubi ſuprà, & Maluend. de Antichriſt. lib. 3. cap. 7. pag. 120. Eſt autem adeò certum hanc Vlteriorem, & Sinarum Indiam, de qua nunc loquimur, ex hoc latere, quoad Septentrionem vergit, vel ad regionẽ tenebrarum, ut loquitur Abdias, eſſe admodum Borealem, ſive Septentrionalem, ut à Borealiſsimis non multum diſtare videatur. Nam ingẽtes illi muri, quibus à Tartaris Sinæ disiunguntur, ad ſecundum, & quadrageſimum verſus Septentrionem gradum elevati Poli pertingunt, ut auctor eſt Pater Trigaultius d. lib. 1. expedit. ad Sinas c. 2. Nec diſsimiles huius tractus hyemes cæterarum Aquilonarium regionum, rigidis brumis, & intolerabili frigore, ut ipſe Pater lib. 4. cap. 4. Sinenſes omnes fluvij in Borealibus plagis ſub ipſa hyemis initia, ita gelu concreſcunt, ut navigijs pervadi minimè poſſint, ac plauſtris etiam fidum tranſitum præbeant, &c. CAPVT II. De earundem Indiarum Oriẽtalium dignitate, & excellentijs; & an, & quatenus ab antiquis cognitæ, & luſtratæ fuerint? SVMMARIVM Capitis II. -  1 Longa non ſunt, quibus nihil demi poteſt. -  2 Supervacua dicere ſatius eſt, quàm omittere neceſſaria. -  3 Indiarum Orientalium divitiæ, & excellentiæ, & auctores, qui de eis agunt. -  4 Indiæ Orientalis fœlicitas, & plura in ea naturæ miracula ex Plinio, Iſidoro, & alijs. -  5 Paradiſus voluptatis in Orientali India poſitus dicitur. -  6 India Orientalis eſt terrarum principium, & dextera mundi manus. -  7 Indiæ Orientalis monſtra, quæ à Plinio, & alijs recenſentur, ſabuloſa ſunt. -  8 Auctores antiqui, qui de India Orientali ſcripſerunt, in multis fallunt. -  9 Indicas mulieres aprinos dentes habere, & centũ vicibus parere, quidã referunt. -  10 Indi Ortentales lõgævi, & de quodam noſtri temporis, qui 335. annos exceſſit. -  11 Gigantes an hodie ſint, vel olim fuerint in Orientali India, & in alijs regionibus, & plura de illis remiſſivè. -  12 Salomonis vigiles erant Gigantes, & hodie Regis Sinarum. -  13 Gigantes noſtra ætate reperti apud Canibales, & fretum Magellanicum. -  14 Anthæi proceritas excedebat ſexaginta cubitos. -  15 Gigantes an vi magica naſci poſſint? Alphonſus Carranza I. C. eximius laudatur, ibidem. -  16 Indiæ Orientales olim cognitæ, & à quibus luſtratæ, & num. 29. -  17 Bacchus in Orientalem Indiam penetravit. -  18 Herculis expeditio in Indiã Orientalẽ. -  19 Alexander Magnus quouſque Indiarum Orientalium pervenit. -  20 Seſoſtris Aegyptiorum Rex ultra Gangem proceſsit. -  21 Seſoſtris ſuperba monumenta, quæ in India reliquiſſe dicitur. -  22 Seſoſtris crudelitas in Reges victos, & tophæa inverecunda. -  23 Antiochus tentavit expeditionem in Indiam Orientalem. -  24 Brachmanes Indorum Philoſophi ex Iudæis deſcendebant. -  25 Indi Orientales Ieroſolymis convenerunt in Pentecoſte. -  26 Indi Orientales Romam olim venerũt, & umbras ſuas mirabantur. -  27 Indiarum Orientalium navigatio à quibus olim tentata. -  28 Indi Orientales olim in Germaniam naufragio delati. -  29 Antiqui cognoverunt Indiam Orientalem, Aethiopiam, & Trapobanam. -  30 Apoſtoli, & præſertim D. Bartholomæus, Indiam Orientalem prædicando luſtrarunt. -  31 D. Bartholomæus Evangeliũ Matthæi in Indiam tulit, & Indicè tranſtulit. -  32 D. Thomas maximos in prædicatione Indiæ interioris progreſſus fecit, & illius Apoſtolus meritò vocatur. -  33 D. Thomas etiam apud Sinas, & Braſilienſes prædicavit. -  34 Socrates & Ruffinus convincuntur, dũtradunt, nullum ex Apoſtolis in India Vlteriori prædicaſſe. -  35 Parthia olim generale nomen erat, & univerſas ferè nationes Aſiæ denotabat. -  36 D. Thomæ prædicationis in India Interiori multa veſtigia noſtris temporibus reperta. -  37 D. Ioannem in India Orientali prædicaſſe aliqui tradunt. -  38 D. Thomæ corpus Maliapuræ inventũ, & eius miracula. -  39 D. Thomæ miraculũ inſigne apud Indos. -  40 D. Thomæ vaticinium de Luſitanorum adventu ad Indos Orientales. Et n. 44. -  41 Crucis Maliapuræ à D. Thoma erectæ miracula. -  42 Luſitani D. Thomã Apoſtolũ in India, ut patronum agnoſcunt & venerantur. -  43 Chriſtiani S. Thomæ in India quales. ATqve hæc quidẽ hactenus de vero & proprio Indiarum nomine, earumq́ue ſitu & diviſione. In quo † ſi quis fortè me nimis lõgum ſermonem texuiſſe ſuccenſeat, audiat precor Martialem dicentem: Non ſunt longa, quibus nihil eſt, quod demere poſſis. Et Plin. lun. lib. 6. epiſt. 2. † dum inquit: At quædam ſupervacua dicuntur etiam, ſed ſatius eſt & hæc dici, quàm nõ dici neceſſaria. Fuerunt auìem eiuſmodi Orientales † Indiæ, tam ſoli, quàm cœli ratione, & ob divitias, temperiem, ubertatem, gentium mores, ac portentoſas varietates, oppidorum & urbium incredibilem multitudinem, & alia plura, quæ in ſe continebant naturæ miracula, omni ſemper ſæculo ab auctoribus commendata, ut conſtat ex Herodot. lib. 3. Etheſia Gnidio in lib. Indicorum, apud Photium in Biblioth. num. 66. 67. 69. Diodor. Sicul. lib. 3. & 5. Plin. lib. 5. cap. 8. & lib. 6. cap. 17. lib. 7. cap. 2. & lib. 37. cap. ult. Solin. c. 55. Strab. lib. 15. Arriano, Quinto Curtio lib. 8. Plutarc. in vita Alexand. Magni, Philoſtrat. lib. 3. devita Apollonij, Põpon. Mela lib. 1. cap. 4. & lib. 3. cap. 7. D. Iſidor. lib. 14. Etymolog. c. 8. Agellio lib. 9. noct. Attic. cap. 4. Nicephor. lib. 9. hiſt. c. 19. Paul. Oroſ. lib. 1. cap. 2. M. Paul. Veneto in relation. Oriental. lib. 3. Cœl. Rhodig. lib. 18. lect. antiq. cap. 31. Ioan. Boëm. de moribus gent. lib. 2. c. 8. Carol. Stephan. & Ioan. Funger. in dictionar. verb. India, Abraham. Ortel. in Theſaur. Geograph. eodem verbo, & in Theatro magno tab. 94. ubi alios auctores, qui de eis ſcribunt, adducit. Quod & præſtat Magin. tab. 32. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 16. § 9. num. 6. Maluenda omnino vidẽdo lib. 3. de Antichriſto c. 21. & 22. & de Paradiſo cap. 52. Iacob. Pontano in 1. tertij progym. 16. pag. 292. & ſeq. & de mõſtris agens Franc. Torreblanca lib. 2. de Magia cap. 33. & nos inſrà plures ex novioribus adducemus. Quæ omnia ſigillatim proſequi, & illuſtrare ſuperſedemus, quia res quidẽ ſine exitu eſſet, ſi cũcta huius ſœliciſſimæ regionis bona huc vellemus attexere, quam præ cæteris pulchritudine excellere, & omnibus, quæ ad vitã neceſſaria ſunt, quævè ad delicias, atque opes ſpectant, eleganti ſermone tradit Diodor. vbi ſup. & † Plin. non minus eleganter, aliam illius cœli faciem eſſe, alios ſyderum ortus, binas meſſes in anno, binas æſtates, mediam inter illas hyemem, lenes ibi auras, mare navigabile, gentes, & urbes innumerabiles, & arbores, atque homines eximiæ proceritatis, quorum aliqui centenos & ducenos annos abſque ulla ægritudine degunt, & quina cubita lõgitudine excedunt: alij averſas habent plantas, & octonos digitos in ſingulis pedibus: alij caninis ſunt capitibus, & pro voce latratum edunt: alij ſingulis cruribus, qui Monoſceli, vel Sciopodę dicũtur: alij ſine cervice, oculos in humeris habẽtes: alij narium loco tãtùm foramina: alij ſine ore halitu tãtùm viventes, & odore, quẽ naribus trahant: alij, qui ſe totos proprijs auribus contegant: alij Pygmæi, qui cum Gruibus bella gerunt, à quibus inſeſtantur. Sed præſtat ut omnium vice, ac voce D. Iſidor. ſic loquentem audiamus: India vocata ab Indo flumine, quo ex parte Occidentali clauditur: hæc à Meridiano porrecta, uſque ad ortum Solis, & à Septentrione, uſque ad montem Caucaſum pervenit, habens gentes multas, & oppida, inſulam quoque Trapobanam elephantis refertam. Chryſem, & Argyrem auro, argentoq́ue fœcundas, Tilen quoque arboribus folijs nunquam carentem. Habet & fluvios Gangem, & Indum, & Hypaſin illuſtrantes Indos. Terra Indiæ Favonij ſpiritu ſaluberrima, in anno bis metit fruges: vice hyemis Etheſijs potitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, Monoceron beſtiam, pſittacum avem, ebenum quoque lignum, & cinnamum, & piper, & calamum aromaticum. Mittit & ebur, lapides quoque pretioſos, berillos, chriſopaſſos, & adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas, & uniones, quibus nobilium fœminarum ardet ambitio. Ibi ſunt & montes aurei, quos adire propter Dracones, & Gryphas, & immnenſorum hominum monſtra, impoſsibile eſt. Inter † quę huius Indiæ bona illud omittẽdum non eſt, quod iudicio meo ad eius maximam commendationem ſpectat, ibi ſcilicet Paradiſum voluptatis à Deo Poſitum fuiſſe, ſecũdùm probabilem, & magis communem opinionem Lact. Firmian. lib. 2. divin. inſtit. c. 13. Iſidor. d. lib. 14. Etymol. c. 3 Nicephor. d. lib. 9. hiſt. c. 19. Damaſc. lib. 2. c. 11. S. Thom. 1. p. q. 102. art. 1. & aliorũ multorum Patrum, quã eruditè refert, & illuſtrat Maluenda de Paradiſo c. 51. Martinus Delrius in Adag. ſacris Adag. 789. pag. 379. & Ludovic. Balleſter. in Hierologia lib. 2 cap. 4. pag. 101. quibus conſentit S. Alcim. Avítus lib. 1. de initio mundi, dum ait: Eſt locus Eoo mundi ſervatus in axe, Secretis natura tuis, ubi Solis ab ortu Vicinos, naſcens Aurora, repercutit Indos. Ad eandem † quoque eiuſdẽ Indiæ laudẽ pertinere videtur, quòd eã terrarũ principiũ, & univerſi Orbis manũ dexterã eſſe, cõmuniter auctores teſtãtur, ut patet ex D. Thom. d.q. 102. Ariſtot. lib. 2. de cœlo c 15. Cœlio Rhodigin. lib. 1. antiq. lect. c. 21. Chaſſa. in Catalog. glor. mundi p. 12. conſiderat 4. ad finem, & conſider. 10. fol. 246. Maluenda d. tract. de Paradiſo c. 21. Optimè, ut ſolet, Pat. Ioan, Pineda in comment. in Iob, cap. 23. verſ. 9. & Iacob. Pontano d. progymnaſ. 16. pag. 292. Licèt non ignorem, nõ omnia, quæ à Plinio & alijs antiquis de hac India traduntur, certa eſſe, † & præſertim quæ de illis monſtroſis hominibus produnt. Hodiernâ quippe experientiâ contrarium noſtri comperiũt, qui illas oras diligenter quotidie perluſtrant. Neq; ipſe Plinius adeò levis fuit, ut ea pro veris traderet, nã lib. 37. c. ult. agnoſcit. multa, quæ de India ſcribũtur, fabuloſa eſſe; & ea etiã irridet Strabo. lib. 2. Geograph. † Et idem generaliter de univerſis Indiæ Scriptoribus tradit Theatr. vitæ humanę vol. 6. pag. 1591. col. 1. in fin. quos, inquit, ut plurimũ falſa locutos fuiſſe. Quale & illud videri poteſt, quod ſcribit Oderic. lib. 1. † Indicas ſcilicet mulieres aprorũ more dẽtes prominẽtes habêre, & cõpertas fuiſſe centũ vicibus peperiſſe, & alia admodũ portẽtoſa, quę ex varijs auctoribus recolit Sim. Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 3. pag. 71. Planè † quod de lõga & propagata hominum Indicorum vita Plinius, & alij recẽſent, ad Soli & cœli temperiẽ referri poſſet; ſed rarò quoq; id hodie conſpicitur, & portenti loco narratur hominem quendam ibi è Gangaridum gente, quam Bengalam vocant, annos trecentos & tringinta quinque exceſſiſſe, cui aliquoties iam deciderant dẽtes, alijs continuò ſubnaſcentibus, & barba ubi prorſus incanuiſſet, in atrũ denuò colorem, idq́ue paulatim, ſemetipſa vertebat, ut latiùs ex Ferd. Caſtañeda lib. 8. & alijs Luſitanicis rerũ Indicarũ Scriptoribus cõmemorat Maffæius lib. 11. hiſt. Ind. pag. 259. Pet. Damariz de varia hiſt. Dialog. 5. c. 1. pag. 322. Fr. Anton. de San Roman in hiſt. Ind. Orient. lib. 3. c. 18. Mart. Delrius, qui rẽ iſtã alijs exemplis confirmat lib. 2. diſquiſit. Magic. q. 23. Maluenda d. tract. de Paradiſo cap. 52. pag. 164. & noviſsimè Anton. Vaſconcel. in Annacephal. Reg. Luſit. pag. 297. Rurſus † quod de Gigantibus eiuſdẽ Indię tradunt, hodie falſum eſſe, experimur; nam frequentius eſt, ut puſillo corpore ſint, licet negari nõ poſsit, in aliquibus Inſulis Oriẽtalibus, & Occidentalibus, & in alijs regionibus Gigãtes olim fuiſſe, imò & hodie eſſe, licèt non ita communiter, eò quòd mundus homines nunc ſtaturâ breviores ubiq; educat, qui recens dũ eſſet, & florente iuventâ, maximos & proceros protulit, ut habetur apud Eſdram lib. 4. c. 5. De quo articulo, qui velit plura ad multa ſacræ Paginæ, & prophanorum auctorum teſtimonia intelligenda & cõprobanda, legat omnino Theod. Oleaſtrum, Pererium, Delrium, & alios ſup. Geneſ. c. 6. philonem in lib. de. Gigãtibus, D. Auguſt. lib. 15. de Civit. Dei c. 9. & 23. & ibi Lud. Vives in addit. D. Iſidor. lib. 11. Etymol. c. 3. D. Greg. lib. 7. Moral c. 11. Ioſeph. lib. 1. antiq. Iudaic. c. 10. & lib. 5. c. 2. Sũmam Tabien. poſt D. Thom. verb. Gigantes. Fũger. in Etymol. ſub eodem verb. Hieron. Magium lib. 1. Miſcellan. c. 4. Iuſtum Lipſium in Phyſiolog. Stoic. lib. 3. diſſert. 5. Gaſp. Sãch. ſup. Iſai. c. 26. n. 34. &c. 35. n. 37. Maluenda de Paradiſo c. 57. Petr. Opãmeer. in opere Chronograph. pag. 9. Pinedã in Iob. 2. tom. pag. 419. & ſeqq. & de rebus geſtis Salom. lib. 5. c. 13. §. 13. pag. 398. n. 26. † Qui vigiles & excubitores Salomonis Gigãtes fuiſſe tradit, prout hodie eſſe dicit Regis Sinarũ ex relatione Patris Melchior. Nuneſij in litteris de rebus Iaponicis, & Sinarum ann. 1555. & plura Miranda exempla Gigantum omnium ſæculorũ recenſet Bap. Fulgoſ. lip. 1. memorab. c. 6. de miraculis fol. 52. & ſeq. Simon Maiol. 1. tom. colloq. 2. pag. 47. & ſequentib. & tom. 2. colloq. 1. pag, 49. verſ. Fabulã de Gigantibus, & tom. 3. colloq. 3 pag. 547. & Antonius Pigafetta, † qui affirmat apud Canibales Armeniæ viſum à ſe Gigãtem, qui ſupra noſtrates homines à cingulo emineret. Et alios repertos fuiſſe tradit ſub Polo Antarctico ad fretum Magellanicum, & in alijs partibus noſtrarũ indiarum Occidẽtalium, de quo nos peculiariter agemus infrà c. 10. n. 54 Videãtur † etiã quæ de mõſtroſa Anthæi proceritate ſexaginta cubitos excedente refert Plutarch. in Sertorio. Strab. lib. 17. Geograph. ſol. 170. Pompon. mela lib. 3. c. 11. Ioan. Brodæus lib. 1. Epigram. Græc. & noviſsimus Bern. Aldrete antiq. Hiſpan. lib. 4. c. 3. pag. 500. qui alia quoque notãda de Gigãtibus tradit eodẽ lib. 4. c. 12. pag. 552. & 553. & latiſsimè Theatrũ vitæ humanæ vol. 2. lib. 2. ex pag. 274. ad 277. Fr. Ioa. Torquem. in Monarch. Ind. lib. 1. c. 3. & Doct. Huert. in annot. Plin. lib. 7. c. 2 fol. 16. &c. 17. fol. 42. Et an † vi magicâ Gigantes naſci poſsint, & alia plura de eis doctè & diligenter, ut ſolet reliqua, tractat Mart. Delrius lib. 2. diſquiſ. magic. quæſt. 15. pag. 86. & eius trãſcriptor, ſive epitomator Franc. Torreblanca, meus olim Salmanticæ auditor, lib. 2. de Magia, c. 32. Et noviſsimè, cùm iam hæc prælo committebamus, eruditiſsimus Alphonſ. Carranza, in præclara Diſputatione de vera humani partus naturalis & legitimi deſignatione, c. 17. pag. 591. ex n. 50. ad 59. In qua nos quoque, licèt immeritos, honorificis interdũ titulis, interdum cenſorijs notis, & obelis proſequitur, quibus ſanè reſpondêre facile eſſet, niſi magis modeſtiæ, quàm vanæ exiſtimationis periculum vereremur. Maximè cùm: Nõ ego vel primus patiar, vel talia ſolus, Sæpè præmit magnos iſta ruina viros. Huiuſmodi verò † Oriẽtales Indias iã olim ab antiquis nõ tantùm cognitas, ſed & magna ex parte luſtratas, apertè cõſtat ex auctoribus ſuprà relatis. † Nã de Baccho, ſive Libero Patre legimus, illuc cũ exercitu cõmeaſſe, & gentes illas anteà agreſtes & feras, in civilẽ & politicã vivendi formã reduxiſſe. † Herculẽ quoque Ægyptiũ eãdem Indiã appetijſſe ex Magaſthene, & Plinio tradit Cœlius Rhodig. lib. 18. antiq. lect. c. 31. Et idem ab eiſdẽ & in lib. I. Machab. c. 1. narratur † de Alexandri Macedonis expeditione, qui magnã harũ Indiarum partẽ peragravit, & ſubegit: & plutarc. teſte, niſi ſegnities & vecordia militũ eius conatus impedijſſet, non priùs inde arma revocaſſet, quàm omnes illarũ angulos penetraſſet, & ſuo imperio ſubieciſſet. Seſoſtris † quoque Ægyptiorum Rex ſeptima poſt Merim Soboles, qui, Salomone deſuncto, Ieroſolymam cepit, ut eſt 3. Reg. 14. Aſiæ magnã partem, Thrachas, ac Scythas devicit; & in his Indijs ultra Gangem proceſsit, ſi credimus Diodor. Sicul. & Herod. lib. 11. & Thom. Bocio de ſig. Eccleſ. lib. 23. c. 14. Qui referũt eũ, † multos paſsim ibídẽ Cippos, ſuarũ victoriarũ monumẽta, reliquiſſe, in quibus hęc erat inſcriptio: Hanc ego regionẽ meis obtinui humeris, vel, hanc provinciã ſubegit Rex Regũ, & Dominus Dominorũ Seſoſtris; ſic enim ſe appellare ſaciebat, regnoq́; impotẽti inſolẽs, eò ferociæ, & ſuperbię proceſsit, † ut ſorte ductos Reges annis ſingulis ad currũ iũgeret: vt eâ pompâ per omniũ ora triumphãs vectaretur, ut oſtẽdit Lucan, lib. 10. cùm cecinit: Venit ad Occaſum, mundiq́ue extrema Seſoſtris, Qui Pharios currus Regũ cervicibus egit. Et ſi cũ hoſtibus, qui magno certamine dimicaſſent, & præſenti animo reſtitiſſent, rẽ geſsiſſet; ibi trophæũ cũ coleis, & virili mẽbro erigebat; ſi verò remiſſo & lãguido animo, per ignaviã ſegniter victi, aut nullo negotio pulſi eſſent, cõtra eos, mulierũ inſtar, depingebat, tanquàm deſides & ignavos, & ita in trophæũ ponere conſueverat, ut ex eodẽ Herod. lib. 2. & Diod. lib. 2. c. 1. tradit Alex. ab Alex. dier. genial. lib. 1. c. 22. & ibi Tiraq. in addition. Anthiochus † etiã ſi Polybio credimus, & alij Duces & Imperatores eandẽ expeditionẽ tentarũt, ſed parum in ea profecerunt, ut in c. ſeq. trademus. Iudęos † in eiſdẽ Indijs colonias poſuiſſe, quinimò & Brachmanes Philoſophos Indorũ celebratiſsimos ex Hebræorũ gentibus eſſe, & illorũ ſectã & diſciplinam in multis rebus ſequutos fuiſſe, ex Megaſthene obſervat Georg. Venet. in harmon. mũdi tom. 1. cãt. 1. c. 1. Clearchus apud Ioſeph. lib. 1. contra Apion. Gram. & diligẽtiſsimus P. Mag. fr. Ioã. de la Puẽte Regius Chroniſta de cõvenien. utriuſq; Monarch. lib. 2. c. 17. Et Oecumenius narrat lib. 1. Actor. Apoſtol. † Indos, & Scythas Ieroſolymis conveniſſe in die Pentecoſtes. Quod mirũ videri nõ debet, † nam & Romã petijſſe tradit Plin. lib. 6. c. 22. adijciens, quòd ijs maximè mirum erat, umbras ſuas in noſtrum cœlum cadere, non in ſuum, Solemq́ue à læva orirt, & in dexteram occidere, potius quàm è diverſo. Quod etiã de Arabibus prius eâdẽ ratione Lucan. ſcripſerat, lib. 3. Pharſal. Ignotum vobis Arabes veniſtis in Orbem Vmbras mirati nemorum non ire ſiniſtras. Idẽ etiã Plinius ibîd. & lib. 2. c. 67. aliquas † Hannonis, & aliorũ navigationes ſcribit; quibus videtur, nõ terra tantùm, verùm & mari, commerciũ cũ his regionibus inſtitutũ. Nam in ſinu Arabico res gerente Caio Cæſare, Auguſti filio, ſigna naviũ ex Hiſpanienſibus naufragijs cognita ſuerũt: & Quinto Metello celeri C. Affranij in Cõſulatu Collegæ, ſed tũ Galliæ Procõſuli, Indi à Rege Suevorũ dono dati, † qui ex India commercij gratiâ navigãtes, in Germaniam tempeſtatibus abrepti erãt. Quæ Plinij loca recẽſens Ioſeph. Acoſta lib. 1. de natu. novi orbis c. 11. & 19. & fr. Greg. Garc. lib. 1. de Indor. orig. c. 2. §. 7. pag. 42. & cap. 4. §. 1. pag. 67. non amplius modo à Luſitanis per navigari inquiunt, quàm illo utroque naufragio, & Indorum uſque ad Germaniam, & Hiſpaniẽſium uſq; ad Sinũ Arabicũ Percurſum eſt. Et idẽ de alijs ad eaſdẽ Indias navigationibus tradit Maluenda de Antichriſto lib. 3. c. 15. pag. 143. & noviſsimè poſt hęc ſcripta Doct. Seraphinus Freitas de iuſto Imperio Luſitan. Aſiatico cap. 5. Et generaliter † antiquos notitiã Æthiopiæ, atque huius Orientalis Indiæ, & Aureæ Cherſoneſus habuiſſe, quamvis hæ provinciæ infra terminos Torridæ Zonæ conſiſtant, pluribus probat Ioan. Boterus in relationibus univerſal. 1. p. vol. 2. lib. 1. ubi inter alia citat illud Ovidij: Quid tibi ſi calida proſit, laudere Syene, Aut ubi Trapobanẽ Indica tingit aqua? Apoſtolis † quoque curam fuiſſe in his adeò latis, & vaſtis Indiarũ Orientalium regionibus Chriſti Domini fidem & Evangelium prædicare, D. Bartholomæus oſtendit; de quo ſcribit Dionyſ. Areopagita in lib. de Myſtica Theolog. ad Indos profectum eſſe, illucq́ue lato ſecum volumine Evangelij D. Matthęi Chriſtum annuntiaſſe: & conſentit Venantius Fortunatus de gaudio vitæ æternæ, dum canit: Inde triũphantẽ fert India Bartholomæũ. Matthæum eximiũ Naddaver alta virũ. Quam Indiam Citeriorem fuiſſe ſuprà cap. præced. num. 52. pluribus comprobavi. † Quibus addit D. Iſidor. in lib. de ortu, & obitu S. Patr. cap. 75. Indis Evãgelium D. Matthæi in vernaculum eorum ſermonem vertiſſe. Et cùm poſteà circa annum Chriſti 178. Indi legatos miſiſſent ad Demetrium Alexãdriæ Epiſcopum, poſtulandorum Doctorum gratiâ, & is Pãthænum Philoſophum demandaſſet, hic illud Evangelium à S. Bartholomæo tranſcriptũ reperit, & in reditu Alexandriam detulit, ut inquit D. Hiero. de Script. Eccleſ. in Panthæno, & in epiſtol. 84. ad Magnum, Genebrard. in Sotere, & in Victore, & noviſsimè fr. Io. de la Puẽte de convenient. utriuſque Monarchi. lib. 2. cap. 28. §. 2. Sed qui † maiores in his Indijs Orientalibus fecit progreſſus, præcipuè in illa, quã Interiorẽ, ſive Vlteriorẽ vocari diximus, & propriè eius Apoſtolus vocari meruit, fuit D. Thomas cognomẽto Dydimus. Is enim Provincias Parthiæ in Orbis terrarũ Apoſtolicâ diſtributione ſortitus, in has quoque Interioris Indiæ regiones pervenit; & cũ omnes ferè earũ populos perluſtraſſet, & in Chriſtiana religione cũ mirabili fructu inſtituiſſet, tandẽ Regis iuſſu lanceis transfixus occubuit, ut teſtatur Martyr. Roman. die 21. Decẽb. ubi latè Baron. in notis. Idem Baron. ann. Chriſti 44. n. 35 Greg. Nazianz. in oration. ad Arrian. Greg. Papa hom. 17. in Evang. Iſidor. ubi ſup. c. 76. & Niceph. lib. 2. hiſt. Eccleſ. c. 40. ubi ait, quòd eũ viderũt, & audierunt quicunque in extrema Orientis ora ad ultimũ Oceanũ colũt: & idẽ affirmat Haytonus Armenius in hiſt. Tartarorũ c. 6. Eòue producit Maluenda lib. 3. de Antichriſt. c. 10. † Vt ad Sinas uſque penetraſſe cõtẽdat, ſicuti Maffæius quoq; affirmare videtur lib. 1. hiſt. Ind pag. 45. & lib. 6. pag. 142. Pet. Iarric. in Theſau. rer. Indic. lib. 2. c. 17. & P. Nicol. Trigaultius de Chriſtiana expedit. ad Sinas lib. 1. c. alt. in ſin. Seraph. Freit. ubi ſup. c. 4. Nec deſunt, qui ſcribant inter Braſiliẽſes etiam aliquo tempore fuiſſe, & prædicaſſe, ut ex relatione Eman. Nobrigæ advertit Thom. Bocius lib. 4. de ſign. Eccleſ. Dei c. 3. pag. 132. & lib. 5. c. 12. pag. 207. & Maluenda d. lib. 3. c. 25. ad ſin. † Quo ſit, ut parum auctoritati Socratis deferre debeamus, dum nullam Evangelij lucem uſque ad tempora Conſtãtini Interiori Indiæ illatã aſſirmat, lib. 1. hiſt. Ecclef. c. 15. ſic inquiens: Cùm Apoſtoli ſortito iter ad gentes ſuſcepiſſent, Thomas Parthiam, in qua munere Apoſtolico perfungeretur, obtinuit, Matthæus Aethiopiam, Bartholomæus Indiã, quæ huic finitima eſt, ſortitione cepit. India autem interior, quam permultæ gentes barbaræ accolũt linguis inter ipſas diſcrepantes, non ante tẽpora Conſtãtini verbi Chriſti, & eius religione illuſtrata eſt. Et idẽ tradit Ruffinus lib. 1. cõtinuat. hiſt. Eccleſ. Euſeb. c. 9. his verbis: In illa diviſione Orbis terræ, quæ ad prædicandum verbum Dei, ſorte per Apoſtolos celebrata eſt, cũ aliæ alijs provinciæ obveniſſent, Thomæ Parthia, & Matthæo Aethiopia, eiq́ue adhærens Citerior India Bartholomæo dicitur ſorte decreta. Inter quam, Parthiãq́; media, ſed lõgo interior tractu, India Vlterior iacet, multis, varijſq́ue linguis, & gentibus habitata, quam velut longè remotã nullius Apoſtolicæ prædicationis vomer impreſſerat. Etenim certius longè eſt D. Thomam in hanc quoque Indiam penetraſſe, ut cæteri auctores ſuprà relati teſtantur; & Socrates, & Ruffinus abſolutam eius excurſionem, & prædicationẽ ignorarũt, ſortitionẽ nimirum ſolam inter Apoſtolos factã agnoſcentes, & attendentes. Quamvis & hanc D. Thomas tranſgreſſus nõ videatur, † quoniam Parthia eo tempore generale nomen erat, & univerſas ferè Aſiæ nationes comprehẽdebat, ut oſtendit Plin. lib. 6. c. 26. Solin. in Polyſtor. c. 59. & Paul. Oroſius lib. 1. c. 2. ſic inquiens: A flumine Indo, quod eſt ab Oriente uſque ad flumen Tigrim, quod eſt ad Occaſum, regiones ſunt iſtæ Arachoſia, Parthia, Aſſyria, Perſis, & Media ſitu terrarum montoſo & aſpero. Hæ à Septẽtrione habent montem Caucaſum, à Meridiemare Rubrum, & Sinum Perſicum, in medio autem ſui flumina præcipua Hidaſpẽ, & Arabim. In his ſunt gentes 32. Sed generaliter Parthia dicitur, &c. Et utcũque olim hæc D. Thomæ in Interiori India prędicatio in dubio eſſe poſſet, † hodie tamen extra omnem controverſiã poſita eſt, cùm plurimi & graviſsimi viri, qui eas regiones noſtris tẽporibus peragrarũt, & alij, qui eorũ ſcripta, & epiſtolas recolũt, paſsim teſtentur extare in illis multa & aperta huius ſancti Apoſtoli, & fidei, quã propagavit, veſtigia, & præcipuè tẽpla ab eo ædificata, cruces, & imagines ſculptas, & Chriſtianos qui eius nomẽ retinentes Sãcti Thomę vocãtur, ut cõſtabit ex Ioſepho Indo in ſua navigatione pag. 142. Pet. Alvarez in ſuis relat. pag. 132. Lud. Vartomano lib. 6. c. 1. 2. & 14. Hiero. Oſior. lib. 3. & 4. de rebus geſt. Eman. Alano Copo Dialogo 3. c. 19. pag. 438. ubi alios affirmare tradit, etiã † D. Ioan. Evangeliſtam apud eoſdem Oriẽtales Indos prædicaſſe, Maffæio d. lib. 1. pag. 45. & ſeq. & lib. 8. pag. 191. & lib. 12. ad fin. & alibi ſæpè, fr. Ant. de San Roman in hiſt. Ind. Oriẽt. lib. 1. c. 13. & lib. 2. c. 31. & lib. 3. c. 30. Illeſcas in hiſt. Pontiſ. 2. p. lib. 6. c. 22. §. 1. & 3. p. lib. 2. ex pag. 159. Botero in relatio, univerſal. 1. p. lib. 6. Maluenda d. lib. 3. de Antichriſto c. 7. & 10. Pineda in Monarch. lib. 10. c. 41. fr. Ioan. de la Puente in d. convenientia utriuſque Monarch. lib. 2. c. 29. §. 2. & latiſſimè Iarricius d. lib. 2. cap. 17. & 18. & Ioan. Lucena in vita S.P. Xaverij lib. 1. & Freitas ubi ſup. d. cap. 4. Qui etiam tradunt, † qualiter à Luſitanis in ruinis antiquæ urbis inſulę Maliapuræ venerandum huius Sancti cadaver invẽtum fuerit, & eidem inſulæ ipſius nomẽ in poſterum dederit, licet Martyrologium Romanum, & alij auctores Calaminæ mactatum perhibeant, ac ſacrũ deinde corpus ad urbẽ Edeſſam Meſopotamiæ à Chriſtianis translatum. Sed verius eſt Maliapuræ, aut integrum, aut maiorẽ illius partẽ repoſitam fuiſſe: nam id ſemper indigenæ affirmarunt, & propter innumera, quæ ibi edebat, miracula, eximiè locus ille ab omnibus licèt in fidelibus colebatur, ut Ioſeph. Indus, Petr. Alvarez, & alij in prædictis relationibus tradunt, & M. Paul. Venetus lib 3 de Oriental. region. cap. 27. Neque eſt omittẽdum † quod Maffæius, larricius, & alij ſubiungũt, in eâdẽ nempe urbe ſacram ędem extruere aggreſſum Apoſtolum cùm à Dæmonũ ſacrificulis, & à Sagamo Rege prohiberetur, rem interim inſignẽ accidiſſe, ad Chriſti virtutem, & fidẽ Evangelij cõprobãdam. Inuſitatæ quippè magnitudinis truncum, ut fit, in littus eiecerat mare, quod eo tẽpore leucas ferè decẽ ab urbe diſtabat. Eã Rex materiã cùm in uſum ædificij cuiuſdam vehementer expeteret, robuſti primùm homines in caſſum funibus, ergaſtiſq; amovêre conati; deinde adhibiti cõplures elephanti, cum toto connixi impetu nihil omninò proficerent, Apoſtolus Regi cõditionẽ tuliſſe fertur, ſi truncum illũ ſibi ad templum vero Deo ædificandũ daret, nullis machinis, nullo mortalium adiutore, ſeſe protinus ad urbẽ attracturũ. Cùm Rex, inſanire videlicet hominem ratus, per ludibrium annuiſſet, tũc D. Thomas zonâ, quâ erat præcinctus, ad prominentẽ è caudice ramuſculũ annexâ, ſigno tantùm facto Crucis, immanem ſtipitem facili ductu ſequentem, universâ ad ſectaculũ effusâ civitate, in ipſo pomærio ſtatuit: ibidemq́ue defixâ lapideâ Cruce, † vaticinatus eſt; cùm ad eum lapidẽ uſque pertingeret pelagus, tũc divino iuſſu è remotiſsimis terris candidos homines ad eadem, quæ ipſe intuliſſet, ſacra inſtauranda vẽturos. Neque fefellit prędictio; ſiquidem ſub Luſitanorũ appulſum, occultis tot annorũ acceſsibus, locus Oceano demũ albui cœptus, & lapidea † illa crux, ſive alia marmori inſculpta, ad quam poſteà genuflexus Apoſtolus interfectus fuit anno 1548. ab eiſdẽ Luſitanis reperta eſt; quæ exinde, ſingulis propemodum annis, die vigeſimâ primâ Decẽbris eidẽ Sancto dicatâ, ſplẽdeſcit, ac liquorem fundit, perinde ac ſi oleo delibuta fuiſſet, & mox multas ſanguinis guttas ſtillat, eo ipſo tẽpore, quo à Sacerdote Miſſam celebrãte, Evangelium recitatur. Quo miraculo adducti innumeri Indorum Oriẽtalium, quotannis ad Chriſti fidẽ convolare dicũtur, ut præter auctores ſuprà relatos refert Thomas Bocius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 2. c. 11. pag. 81. Maluenda d. lib. 3. de Antichriſt. c. 12. pag. 136. & 137. Pet. Damariz Luſitan. in Dialogo 5. de varia hiſtor. pag. 328. Horat. Turſelinus lib. 1. de vita S. Pat. Xaverij c. 16. Iacob. Gretſerus lib 2. de Cruce c. 1. Iacob. Gualter. in Chronographia pag. 741. & fr. Ioan. de la Puẽte in d. Conven. utr. Monarch. lib. 2. c. 29. §. 2. in fin. pag. 294. Et quòd † Luſitani propter hęc miracula D. Thomam in India Patronum elegerint, illumq́ue iuſſu Regis in prælijs ſimul cũ D. Iacobo invocare ſoleant, auctor eſt Maffæius lib. 13. pag. 326. Maluẽda ubi ſup. c. 7. & ſeqq. Iarricius d. lib. 2. c. 17. & 18. Freitas de Imper. Aſiat. c. 18. n. 10. ubi alia congerũt de huius ſanctiſsimi Apoſtoli in hac India prędicatione, † & de varijs Chriſtianorũ populis, qui ibi etiam hodie fidem ab illo annũtiatã retinent, licèt multis erroribus obſcuratã ¶ Sed † audiamus elegãtẽ quẽdam noſtri tẽporis Poëtã illud D. Thomę oraculũ his carminibus reſonantẽ. Pone modum lacrymis, nec tempora fauſta doloris Obducant nubes, Aſiæ dum Regna micanti Lyſiadum ſplendore, novum ſortita decorẽ. Auroræ primos obſcurant liminis ortus, Quæ mihi conſilio Superũ ſunt dedita curæ Regna Aſiæ tradam ſceptro dominanda potenti Emmanuelis, amat ſibi fœlix India nomen Lyſiacum: viſura citò victricibus armis Alphonſum dantem Mahometi in Tartaræ Regnum, Quo pietas, & caſta Fides in priſtina ſurgant. CAPVT III De eiſdem Indijs Orientalibus, & fœliciſsimis Luſitanorum in illis inquirendis, ſubigendis, & Chriſti fide illuſtrandis expeditionibus. SVMMARIVM Capitis III. -  1 Indiæ Orientales non ſatis antiquis cognitæ. -  2 Marcus Paulus Venetus totum pene Orbem luſtravit. -  3 Mahometani quando primùm ad Indiam Orientalem acceſſerint. -  4 Luſitani magis quàm reliqui Orientalem Indiam perluſtrarunt. -  5 Luſitanorum laudis ob navigationem, & acquiſitionem Indiæ Orientalis. -  6 Herculis & Alexandri expeditiones in Indiam Orientalem. -  7 Semiramis Indicum bellum fruſtrà tentavit. -  8 Seloſtris Aegypti, & Tharco Aethiopiæ Rex nunquam Indiam viderunt. -  9 Nabocrodoſorus, Idantyrſus, & Cyrus ad Indiam Orientalem non pervenerũt. -  10 Traianus habuit in votis expeditionẽ in Indiam. -  11 Adrianus Imperator ad Eufratẽ tantùm pervenit. -  12 Aemiliani expeditio in Indiam Orientalem parum proficua. -  13 Cæſarion filius Cæſaris, & Cleopatræ in Indiam miſſus. -  14 Indi Orientales nunquam bellum alijs moverunt, & rarò ſuſceperunt. -  15 Luſitanorum navigationis in Indiam Orientalem initia. -  16 Hẽricus Portugalliæ Infans plures inſulas adinvenit. -  17 Terceræ Inſulæ quando detectæ. -  18 Maderæ Inſulæ detectio, & magnitudo. -  19 Inſulæ de Arguin, & de Caboverde repertæ. -  20 Inſulæ de Caboverde an eædem, ac Fortunatæ? -  21 Hẽricus Inſans inſulas à ſe detectas, & detegendas Luſitanis Regibus donavit. -  22 Romani Pontifices qualiter cõceſſerint Luſitaniæ Regibus exquiſitionem, & acquiſitionem Orientalium Indiarum? -  23 Alphonſus Luſitaniæ Rex quid in Africæ, & Indiæ conquiſitione præſtiterit? -  24 Inſulæ de Fernan Po, Anni boni, Sancti Thomæ, & aliæ quando repertæ? -  25 Ioannes Secundus Rex Luſitaniæ multum profecit in navigationibus Indiæ Orientalis. -  26 Premontorium Ganariæ quando ſuperatum, & cur Tormẽtoſum, & Bona ſpei dictum? -  27 Ioannes Secũdus Luſitaniæ Rex mittit exploratores navigationis in Indiam. -  28 Ioannes Secundus Rex Luſitaniæ mittit legatos in Indiam ad quærendum Preti Iannem. -  29 Emanuel Rex Luſitaniæ plures claſſes in Indiam Orientalem miſit. -  30 Vaſci Gamæ Luſitani fœliciſſimæ navigationes, & expeditiones in Indiam. -  31 Petrus Alvarez Capralis ingentem claſſem in Indiam ducit. -  32 Braſilia Provincia qualiter à Caprali detecta, & Sanctæ Crucis dicta? -  33 Malabaricum bellum cum Calecuti Regulo cur cœptum? -  34 Franciſci Almeidæ, & Alphonſi Alburquercij egregia facinora. -  35 Goa urbs Imperij Luſitanici in Oriente ſedes quando capta? -  36 Inſula ſancti Laurentij quãdo reperta. -  37 Malaca urbs, & eius expugnatio. -  38 Sumatra inſula, & an eadem, quæ Trapobana, vel Aurea Cherſoneſus? -  39 Zeilan inſula detegitur, & eius ubertas, & an ſit Trapobana? -  40 Paradiſus Terrenalis creditur fuiſſe in inſula Zeilan. -  41 Molucæ inſulæ quales, & quando repertæ? -  42 Sinarũ latiſſimum, & ditiſſimũ regnũ, & quando à Luſitanis luſtratum? -  43 Abyſſinorum Regis ad Pontiſicẽ Romanum, & Luſitaniæ Regem legatio. -  44 Aethiopiæ Africanæ partem antiquis incognitam habitat Abyſsinorum Imperator, vulgò dictus Presbyter Ioãnes. -  45 Inſularum Iaponij, Lequij, Bornei Iavarum, & Philippinarum detectio, & magnitudo. -  46 Ormucij Regnum in confinibus Perſiæ à Luſitanis captum, & eius emporij celebritas. -  47 Auctores plurimi recenſentur, qui de rebus, & hiſtorijs Indiæ Oriẽtalis ſcripſerunt. -  48 Emanuel Rex Luſitanorum ſcripſit hiſtoriam Indiarum Occidentalium. -  49 Abyſsinorum de rebus qui ſcribunt. -  50 Luſitanorum virtus, & conſtantia in navigationibus, & expeditionibus Indiæ Orientalis à multis extollitur. -  51 Luſitani Reges Indiæ Orientalis opes, & commerciæ in ſe tranſtulerunt. -  52 Indiæ Orientalis commercium, & negotiatio ſemper fuit quæſtuoſa. -  53 Indiæ orientalis divitiæ admirabiles. -  54 Luſitaniæ Reges quibus titulis uſi ſunt poſt Indiæ Orientalis acquiſitionem. -  55 Emanuel Rex globum ſphæricum ſuis inſignibus addidit. -  56 Luſitaniæ Reges cur à Deo titulis Oriẽtalis Indiæ ornari meruerint? -  57 Luſitaniæ Reges primam curam expeditionum Indiæ in propagatione Evãgelij collocarunt. -  58 B. Franc. Xaverij in cõvertendis Oriẽtalibus Indis labores & in vita, & poſt mortem miracula, & quàm iuſtè fuerit in numerum Divorum relatus. -  59 B. Ignatij à Loiola eximius zelus converſionis Indorum Oriẽtalium, & pijſſimæ litteræ, quas ſuper hoc ad Abyſsinorum Regem ſcripſit. -  60 Emanuelis Luſitaniæ Regis cura converſionis Indorum, & pia legatio ad Leonem X. Pont. Max. -  61 Ioannis Tertij Luſitaniæ Regis elegantiſsima & pijſsima epiſtola ad eius in India Orientali Proregem. -  62 Luſitanorum gloria & triumphus, ob detectam & ſubiugatam Indiã Oriẽtalẽ, carminibus venuſtiſsimis celebratur. Fvit quidem, ut vidimus, antiquioribus ſæculis aliqua Orientaliũ Indiarum cognitio, confuſa tamen illa, & multis fabulis, & erroribus involuta. † Et ſanè poſteà magis in obſcuro eſſe cœperunt, & ferè extra commercium, imò & notitiam cæterarum, Europę nationum conſtitui, propter navigationis ignorãtiam, itinerum terreſtrium difficultatem, & propter pericula, quæ ex tot diverſarũ ſectarum hoſtibus imminebant. Adeò, ut vix fidem meruerit † Marcus Paulus, natione Venetus; qui cùm ex anno ab Incarnatione Domini 1269. totam penè Aſiam, Africæq́ue, & Europæ magnam partem auſus fuiſſet luſtrare, & circumnavigare, in partiam tandem reverſus, earum omnium regionũ, quas adiverat, & præcipuè iſtarum Orientalium relationes ſcripſit. Quẽ meritò hac de cauſa laudat Thomas Bocius Eugubinus lib. 6. de ſign. Eccleſ. Dei cap. 6. pag. 236. & lib. 8. c. 1. pag. 291. † Poſt hunc Mahometani aliqui, ante ducenteſimum quadrageſimum annum, ex Provincijs confinibus paulatim in plures huius Orientalis Indię oras appulerunt, & per vim compulſis ad montana incolis, maritimã planitiem, & loca maximè opportuna commercijs occuparũt; & quod peius fuit, ſuæ ſectę peſtem invexerũt, ut refert Maffæius lib. 4. hiſtor. Indi. pag. 96. Sed nulli unquam, mortalium maiores in hoc progreſſus fecerũt, † quàm præclariſsimi, & invictisimi Luſitani. Hi enim patrum noſtrorum memoriâ Indicam navigationem tentãtes, nullis ſumptibus parcentes, nulliſq́ue laboribus, difficultatibus, aut periculis territi, incredibili virtute & conſtantiâ eò uſque proceſierunt, ut extima, & intima totius Orientis ſedulò penetrarent; & non tantùm vaſtas, & immenſas illius Provincias luſtraverint, verùm & Chriſti fidem docuerint, atque earum plures, à Saracenis Poſſeſſas, ſuæ ditioni & imperio ſubiecerint. Quorum † laudes multis verborum encomijs proſequitur Thom. Bocius ubi ſup. & lib. 21. cap. 2. pag. 372. & ſequentibus; ubi eventa fœlicia proſapiæ Regum Luſitanicorum cõmemorans, eorum navigationes ultra ducentos gradus progreſſas conſiderat, & nullam unquam gentem fuiſſe, quę navali peritiâ Luſitanos exceſſerit, aut tam diuturnas, & opulentas navigationes aperuiſſe legatur, commerciaq́; induxiſſe inter tot, ac tam barbaras, efferataſq́ue gentes, ita maximè faciẽtia ad humani generis ſocietatem devinciẽdam, ut iam ridicula videri poſſint, quæ de Tyrijs, & Carthagineſibus rei nauticæ peritiſsimis ab antiquis iactabantur, & quæ ſomniando de Baccho, Hercule, & his ſimilibus fabulæ prodiderunt. Idem latè & eleganter memorat & extollit Paul. Iovius lib. 12. hiſtor. qui anteà lib. 4. paucis multa perſtringens, ſic ſcripſerat. Indici maris emporia nobis Luſitanica claſſis aperuit, cùm ab Atlantico Oceano ultimum Aethiopiæ promontorium, ingenti ſpe, unde ei nomen, inuſitatoq́ue auſu prætervecta, ultra Arabicum, Perſicum, & Gangeticum vaſtiſſimos ſinus, ad Auream uſque Cherſoneſum, extremaq́ue Sinarum littora coëmundis aromatibus negotiationem extenderet. Et Ioan. Voerthuſius lib. ſing. Phœnicis Auguſtæ fol. 21. dum inquit: Luſitani autem longum ab Afris Numidiſq́ue provecti, ad Nili fontes, & Rubrum ad uſque ape progreſſi ſunt: & hinc Gangi, illinc Euphrati, Deo, ut par eſt credere, auctore, & ipſo invitante cœlo, magna ſe tum nominis, tum famæ gloria inſeruerunt. O Reges dignos omnium favore, dignos Antipodum, & adverſi quaqua patet Orbis imperio! Et reverâ mirabilis & inuſitata hęc navigatio, & tanti Orbis ſubiugatio appellari poteſt. Nam longo intervallo Indicas Herculis, † Alexandri, & aliorum expeditiones exceſsit, quos ſcimus, quàm parũ in illis profecerint. Semiramis † quoque, quæ bis hoc bellum tentavit, ſemel ad Indum fluvium. iterum paulò interiùs: priùs victrix ſed deinde victa recedere coacta eſt, ut ex Magaſthene recenſuit Strabo, & Diodor. Sicul. lib. 3. & Ludovic. Vives in annot. ad D. Auguſt. lib. 18. de Civitat. Dei, cap. 2. ubi ſubiungit, † Seſoſtrim Ægypti Regem, & Tharconem Æthiopiæ, licèt uſque ad Europam, & Herculis columnas pervenerint, nunquam tamen Indiam vidiſſe. † Neque Nabocodroſorum, quem Chaldæi Herculi quoque præferunt. Idantyrſum verò, licèt Ægyptum ſit ingreſſus, ad Indos tamen non veniſſe conſtat: & Cyrum Maſſagetas ſolùm armis ſollicitaſſe, Indis intactis. Traianum † etiam legimus eandem expeditionem in votis habuiſſe, iactaſſeq́ue ſe, ultra quam Alexander penetraſſet, in India progreſſurum; quod & Senatui per epiſtolam ſignificavit, ut refert Dio, & Cuſpinian. in eius vita, & Eutrop. lib. 8. hiſt. Roman. ſed certum eſt, ad regiones tantùm, quæ citra Tigrim ſunt, perveniſſe, † & Adrianum ad Eufratem; quamvis hi duo longiores Romanæ Monarchię terminos in his partibus collocaverint, ut optimè in eorum vitis Sueton. Dion. Caſsius, Petr. Mexia, & alij Scriptores obſervant. † Neque magis profecit Æmilianus Imperij tyrannus, qui ut Trebellius Pollio auctor eſt, in Ægypto agens, aliam contra eoſdem Indos expeditionem paravit. † Aut Cæſarion filius Iulij Cęſaris & Cleopatræ, quem teſte Plutarcho in Antonio, cum magna pecuniæ ſumma miſerat mater per Æthiopiam in Indiam. Atque † hoc eſt, quod ex Strabone lib. 15. tradit & affirmat Cœl. Rhodigin. lib. 18. antiq. lect. cap. 31. ab Indis nuſquam foras miſſum exercitum, & exteras gentes bello appetitas, ne quid parum iuſti committerent; neque extrinſecùs etiã adverſus eos bellum ingruiſſe, exceptâ Herculis, Bacchi & Alexandri expeditione. Huius † Luſitanicæ navigationis prima fundamenta Ioannes Portugalliæ Rex, eo nomine Primus, ieciſſe videtur; nam anno milleſimo trecenteſimo octuageſimo tertio maximam claſſem inſtruxit, quâ Septam, urbem Mauritaniæ munitiſsimam, in ora maritima Gaditani freti ſitam, expugnavit: & inde fuit oblata occaſio Luſitanis, qui in illius urbis præſidio conſtituti fuerant, armis latiùs evagandi. Henricus † deinde, huius Ioannis filius tertio genitus (quem Infantem dicunt) alias claſſes ædificavit, quibus Africæ littora, & eas Mauritaniæ regiones, quæ extra Fretum ad Auſtrum pertinent, infeſtas redderet, & hoc pacto varias inſulas ab hominibus nunquam habitatas adinvenit: & inter alias, eas, quas † Terceras appellãt, quę numero ſunt ſeptem, & ex his una Angra nomine quadraginta milliaribus ambitur. Altera ſancti Michaëlis pluſquàm nonaginta milliaria continet; detexit etiam aliam, nomine Portvs Sanctvs, † nec procul inde Maderam anno milleſimo quatercẽteſimo vigeſimo, vino & ſaccaro præſtantiſsimam, quæ Regina Inſularum Oceani atlantici eſt, & centum & ſexaginta milliaribus cingitur. Vnde maiore cupiditate incenſus, terras ignotas explorandi, dedit operam, ut ij, quos claſsibus præficiebat, multò longiùs progrederentur. Quo ſtudio factũ eſt, ut non ſolùm bona pars Africæ, quę ad Æthiopiam pertinebat, verùm & inſulæ permultę in Oceano ſub Imperium Luſitaniæ redigerentur. Anno † quippè milleſimo quadringenteſimo quadrageſimo tertio, ſex aut ſeptem parvæ inſulæ repertæ ſunt, quæ vocãtur De Argvin. & poſteà anno 1460. ab Antonio Nelli Genuẽſi decem aliæ, quæ dictæ fuerunt De Cabo verde, quoniam ad Occidentem Promontorij huius nominis iacent, centum leucis diſtantes, † eaſq́ue ab antiquis Geographicis Fortunatas dici, Ioan. Barrus teſtatur lib. 1. Decad. 1. & eum ſequitur Petr. Damariz in Dialog. 4. de var. hiſt. c. 4. in fine, licèt alij aliter ſentiant, ut alio loco dicemus. Quibus & alijs, quæ procedente tẽpore repertę ſunt, mirum eſt, quantum gloriæ & incrementi Luſitanæ ditioni comparatum ſit. † Nam Henricus Infans eas, quas detexerat, & quas deinde detegendas conceperat, uſque ad Indiam incluſivè, Regibus Portugallię in perpetuum donavit: & anno milleſimo quatercenteſimo quadrageſimo primo Martinum Quintum ſummum Romanæ Eccleſiæ Põtificem eorum, quæ geſsit, & quæ gerere ſperabat, certiorem fecit, & ut prędictam donationem confirmaret, expoſtulavit, ſimulq́ue, ut plenariam indulgentiam illis omnibus concederet, qui in huiuſmodi navigationibus & expeditionibus deceſsiſſent. † Quod prædictus Pontifex, rei gravitate & utilitate maturè perpẽsâ, libens indulſit. Et poſteà Eugenius Papa Quartus, & Nicolaus Quintus idem ſuis plumbatis & Apoſtolicis litteris confirmarunt. Et tandem Sixtus Quartus, qui præ cæteris excommunicationis & interdicti pœnas adverſus alios Principes & perſonas indixit, qui oras illas abſque Luſitanorum Regum conſenſu ingredi, & ſubiugare tentarent; ut præter alios tradunt Maffæius lib. 1. hiſt. Indi. pag. 5. fr. Anton. de San Rom. in eâd. hiſtor. lib. 1. cap. 2. pag. 2. & cap. 3. pag. 10. Petr. Damariz in Dialog. 4. de var. hiſtor. cap. 4. ſol. 152. Thom. Bocius lib. 4. de ſign. Eccleſ. Dei cap. 3. pag. 134. & P. Fernand. Rebellus de obligat. iuſtitiæ lib. 18. quæſt. 23. Vbi progreſſum harum expeditionum perſtringit, Calixti & Nicolai Bullas ad litteram refert, & titulos Lufitanorum Regum ad hanc Indię Orientalis cõquiſitionem, & prædicationem eleganter defendit, & noviſsimè poſt hæc ſcripta Seraphinus de Freitas de iuſto Imperio Aſiatico cap. 1. num. 1. & ſeqq. & Auguſt. Barboſa in Paſtorali 1. part. tit. 3. cap. 2. num 41. Henrico autem ſub anno ſalutis 1460. vitâ functo, † Rex Alphonſus Odoardi Regis, qui fuerat Henrici frater, filius, nihil ulteriùs potuit explorare ob bella graviſsima, quæ in Africa geſsit, unde Africani nomen adeptus eſt: licèt verum ſit, ſub eius imperio detectas fuiſſe in Æthiopiæ, ſeu Guineæ ora, † eas inſulas, quas vocant De Fernan Po, Capitis Catherinæ, Principis, Anni boni, & aliam, quæ dicitur Sancti Thomæ, quæ ſub æquinoctiali linea iacet, & Madera aliquãto maior, ſaccari abundè dives eſt. At † Ioannes Secundus Alphonſi filius, cùm incredibili cupiditate arderet Indicæ regionis penitùs explorandæ, novas claſſes inſtruxit, quæ maximam partem Æthiopiæ perluſtravêre: & extra æquinoctialem circulum evectæ, cum eſſent à conſpectu Septentrionis remotiſsimæ, alia ſydera in cœlo notarunt, ad quæ curſum dirigerent. Iam cùm quilibet alium navigationis longitudine ſuperare contẽderet, factum eſt, † ut inciderent in Promontorium, quo nullum unquam maius in terris apparuit; longitudine triginta & novem graduum, qui efficiunt ſupra duo millia & ſeptingẽta milliaria: ab ortu verò latus illius multò longiùs eſt. In eo ſuperando tantis tempeſtatibus iactati ſunt, ut ſæpenumero omnem ſpem ſalutis abijcerent. Quo factum eſt, ut illud Tormẽtoſum appellarent, à Tormenta, hoc eſt, tempeſtate adverſa, licèt antiquis Ganariæ promontorium diceretur. Reverſi, cùm Ioanni eius ſitum & longitudinẽ demonſtrarent, tantâ lætitâ affectus eſt, ut exiſtimaret, eſſe ſibi iam aditum in Indiam patefactum: & quaſi fœlicis eventus augurio cõmotus, Promontorium illud Bonae spei nominare iuſſit, † & homines interim partim Hebręos, partim Chriſtianos, Alexandriã miſit, inde in Æthiopiam, quæ ſupra Ægyptum eſt, & in Indiam, ut quâ ratione commodiùs ille curſus poſt illũ promontorij flexum, in Indiam conſici poſſet, intelligerent. † Et etiam anno milleſimo quatercenteſimo octuageſimo ſexto miſit Alphonſum Paivã, & Ioannem Petreium Covillanium, ut inquirerent quendam Chriſtianum Imperatorem, quem audierat Presbyterum Ioannem appellari, & Indias imperio continêre. Sed hos Ioannis conatus mors oppreſsit. † Emanuel verò, qui ei ſucceſſit, motus Ioannis conſilio, multis licèt diſſuadentibus, claſſem quatuor navium inſtruxit, & ei ſummum illum, & nũquam ſatis laudatum virum Vaſcum Gamam præfecit, † qui è portu Luſitanico ſolvens nonâ die Iulij, anni milleſimi quatercenteſimi nonageſimi ſeptimi, & ſuperato Promontorio Bonæ ſpei, legit Orientalem orã Æthiopiæ, repertis ibi inſulis Sofalæ, Mozãbicæ, Melindæ, & alijs; quarum ſitus, mores, & inſtituta diligenter advertens, delatus poſteà fuit in ampliſsimũ illud Regnum Malabaricum, quod Calecutum vocant; ubi cum eius Rege fœdus percuſsit, & alia glorioſa facinora geſsit: ac tandem regreſus, in Olyſsipponenſem Luſitaniæ portum appulit, anno milleſimo quatercenteſimo nonageſimo nono. Poſt hæc Emanuel claſſem tredecim navium anno milleſimo quingenteſimo, menſe Martio in eandem Indiam Orientalem deſtinavit, mille & quingentos milites habentem, † eamq́ue Petro Alvaro Caprali commiſit, eiq́ue præcepit, ut quoad fieri poſſet, amicitiam cum Calecutij Rege firmaret, ab eoq́ue peteret facultatem arcis prope urbem ædificandę, quâ Luſitani poſſent vitam ab hoſtium immanitate tueri, & ſine ullo periculo negotiari: ſi recuſaret, bellum ei inferre minimè dubitaret. Eũdem curſum, quem Gama, tenuit Capralis, donec ad Inſulam ſancti Iacobi pervênit. Cùm verò ulterius progrederetur, ortâ tempeſtate, Occaſum verſus navigavit, & in terram incognitam deſcendens, quã † Braſiliam appellant, & ipſe Sanctæ Crucis nomine celebrari voluit, columnam marmoream ibi collocari iuſsit, in qua erat Crux cum Emanuelis inſignibus inciſſa, & Gaſparem Lemium in Portugalliã remiſit, qui Emanueli de huius terræ ſitu nuntiaret, de qua illud dici poſſe, tradit Alanus Copus Dialogo 4. cap. 16. Tu non inventa, reperta es, & plura alia ſcribunt Maffæius hiſtor. Ind. lib. 2. Ioannes Barros decad. 1. lib. 5. cap. 2. Petr. Damariz Dialog. 5. c. 2. & ex fol. 336. & fr. Anton. de San Roman lib. 1. hiſtor. Ind. Orient. cap. 11. pag. 57. & alij de quibus infrà cap. 6. num. 59. Inde profectus, tempeſtate quatuor naves amiſit, & conſueto iam itinere decimâ tertiâ die Auguſti Calecutum pervenit. † Vbi ob iniurias Luſitanis à Rege illatis, Arabum mercatorum æmulatione, bellum Malabaricum inchoavit, & accepta damna gravioribus damnis rependit; licèt hoc bellum vix tredecim annis ſubſequentibus finiri potuerit. Et tandem domum redijt pridie Kalẽdas Auguſti anno milleſimo quingenteſimo primo. Miſerat autem eodem anno Rex Emanuel in Indiam aliam claſſem triũ navium; cui præerat Ioannes Nonius, quòd confideret in ea claſſe, cum qua Capralis anno proximo miſſus fuerat, ſatis præſidij fore, vel ad pacẽ cũ Calecutij Rege conſtituẽdam, vel ad ſpiritus Regis inſolentis & elati comprimendos. Sed cùm è Caprali cognoviſſet inſidias, quibus circumventus fuerat, miſit rurſus anno ſequenti milleſimo quingenteſimo ſecundo Vaſcum Gamam in Indiam cum claſſe decem navium: & alim prætereà claſſem inſtrui præcepit, cui Vincentius Soderius præerat, ut tenêret Indicum mare, bellumq́ue Saracenis, qui in Indiam navigabant, inferret. Aliam inſuper claſſem quinque navium comparari iuſsit, cui Stephanum Gamam, Vaſci Gamę fratrem patruelem præfecit, qui Kalendis eiuſdem anni Olyſsippone profectus, eundem curſum tenuit. Et anno 1503. rurſum ſex naves in Indiam miſit: tribus Alphonſum Alburquercium, alijs Franciſcum illius fratrem patruelem præfecit. Et anno † ſequenti primum Indiæ Proregem conſtituit Franciſcum Almeidam, ſub quo, & prædicto Alphonſo, qui poſteà Almeidæ in officio ſucceſsit, & ob egregia, quæ patravit, facinora, Magni cognomen conſecutus eſt, inſignes victorias Luſitani terrâ & mari in illis regionibus reportarunt; & fuſis Calecutanis, & Cambaiæ Rege, vectigali Luſitano reddito, Goa † urbs capta eſt, iam deſtinata Imperij Luſitanici in Oriente ſedes, inſulaq́ue † ſancti Laurẽtij reperta, cuius ambitus trecentas & amplius leucas complectitur. Et tandem anno 1511. † Malacã urbem expugnarunt, Regni Malacenſis Emporium; circa cuius oras complures inſulæ iacent, & inter eas † Sumatra, quæ omnium totius Orientis maxima eſt, & à Septentrione in Auſtrum obliquè porrecta, ambitum 700. leucarum obtinet. Poſitaq́ue eſt ſub æquinoctiali circulo, ac ſub Torrida Zona, & eam antiquorum Trapobanam fuiſſe, plures graviſsimi auctores conſentiunt, licèt alij nõ minoris eruditionis Auream Cherſoneſum eſſe putent, & ob id antiquis ceu peninſulam creditam, ut cõſtabit ex Plin. lib. 6.cap. 22. Eliano lib. 15. hiſtor. c. 17. D. Iſidoſ. lib. 14. Etymolog. c. 6. Ptolem. lib. 7. Vartomano, Ramuſio, Odoardo, Barboſa, & alijs, quos refert Maiolus in dieb. Canicul. colloq. 14. pag. 342. Et ei magnam Britanniam cedere fatetur Forcatulus lib. 7. de Gallor. Imperio. In † ſinu quoque Bengalico, qui Ptolemæo eſt Angaricus, alia inſula præſtans inventa fuit, quæ vocatur, Zeilan, & incolis Arabibus, Tenarisim, quam Andreas Corſalus Ptolemæi Tranpobanam fuiſſe exiſtimat; cui ſubſcribũt Ioan. Barros Maffæius, Gaſpar Barrerius, Laurent. Anania, Blaſius Viegas, Ortelius, & alij, quos refert & ſequitur Maluenda de Antichriſto lib. 3. cap. 23. & de Paradiſo c. 10. Mercator verò, & Maginus Ptolemæi Naningerim eſſe putant; cuius ambitus ad 240. leucas extenditur: & licèt ſub Torrida Zona conſiſtat, cœlo nihilominus temperatiſsimo, aëre ſaluberrimo, agro uberrimo, & perpetuò vireſcenti, & multis alijs divitijs, & commodis fruitur: adeò † ut iſthic Paradiſum terreſtrem olim fuiſſe, multi auctores ſcribant quos latè refert Maluenda d. cap. 10. & d. cap. 23. & ultra eos Laurẽtius Surius ann. Domini 1565. & Maiolus ubi ſub. pag. 341. Anno deinceps 1512. ijdem invictiſsimi Luſitani ad † Molucas inſulas penetrarunt; quarum licèt nulla ambitum ſex leucarum excedat, celebres tamen ſunt ob ingentem aromatum copiam, pręſertim Gariophyllorum, quam toti orbi ſubminiſtrant. Poſtinodum anno 1515. † ad extremos uſque Sinas navigationem inierunt, & cum illis commercia exercêre cœperunt: cuius vaſtiſsimæ regionis deſcriptionem, ubertatem, divitias, incolarum mores, & tributa, quæ Regi præſtantur, quæ milliones ſex & triginta quotannis excedere dicuntur, latiſſimè proſequuntur auctores, quos infrà referemus. Et hoc etiam anno inſignis illa legatio cõtigit, † miſſa à Davide Abyſſinorum Æthiopum Rege, & Helena eius avia ad Romanum Pontificem, & ad Emanuelem Luſitanię Regem cum Sacroſanctæ Crucis fragmento. Hic enim erat Imperator ille, quem Ioannes, ut diximus, anno 1486. cõvenire ſtuduerat, quem Petreius tandem invenit, licèt nõ in India, neque ſub nomine Presbyteri Ioannis, ut tũc omnes opinabantur: † ſed in Superiori, ſive Interiori Æthiopiæ Africanæ parte: quam quòd eſſet vaſtis, horridiſq́ue deſertis, & feris & ſerpentibus infenſis intercepta, vix antiqui Coſmographi cognoverunt, ut ex Herodo. lib. 2. Strabo. lib. 17. Plin. lib. 6. c. 29. Lucan. lib. 9. Pharſal. & Thom. Bocio lib. 15. de ſignis Eccleſ. Dei cap. 18 planè cõſtare poteſt, & ex Abraham Ortelio in Theat. tab. 108. Magino in tab. Africę 23. pag. 195. & ſeq. Vt ſic appareat, huius quoque ampliſsimi Imperij notitiam eiſdem ferè Luſitanis deberi. Qui inſtitutum proſequentes, anno 1542. † Iaponiam Inſulam detexerunt, quæ Marco Paulo, Zipangri, dicitur, & olim Chriſe vocabatur, & omnes alias Orbis inſulas magnitudine ſuperat, ut poſt Surium in Commẽtar. anno 1552. concludit Maiol. d. colloq 14. pag. 342. Denique Borneũ, Lequios, Philippinas, & utramque lavam perveſtigarunt, quam Iulius Cæſar Scaliger omnium rerum facili, ubereq́ue proventu, Compendium Orbis appellat. Neque † in India tantùm, verùm etiam in Aſia, potiores oræ Occidentalis partes occuparunt: inter eas valdè potens Regnum Ormuzij in cõfinio Perſici Imperij iacens. Quod Armuſam ptolemæi, & Armuciam Plinij eſſe, quidam exiſtimant. Eiuſq́ue caput eſt Inſula Ormuz prope fretum Perſici Sinus, circa Arabiam Fœlicem poſita, quæ ambitum cõtinet novem milliarium, & urbem eiuſdẽ nominis, emporium celeberrimum, & licèt annonæ ſterilis ſit, & aquarum ſuavium potu, proptereà quòd tota ex Sale eſſe dicitur, ut tradit Marc. Paulus lib. 1. c. 15. Surius in comment. anno 1565. & Maiol. in dieb. Canicul. colloq. 18. pag. 410. 1. tom. Omnibus tamen maritimis urbibus ſitus elegãtiâ, & unionum copiâ pręferri ſolet; adeò ut Arabibus in proverbium abierit: Si terrarum orbis quaqua patet annulus eſſet, Illius Armuziũ gemma, decuſque foret. Huius Rex Saracenus eſt, qui tributi nomine quindecim ducatorum millia ſingulis annis Portugalenſibus pẽdet, qui iſthic arcem munitiſsimam, & optimè proviſam collocarunt. Et denique nihil prorſus terræ, ac maris in Orientalibus regionibus reliquerũt, quod ſolerti curâ, & indefeſsâ conſtantiâ non perluſtrarent, prout Stepha. Forcat. agnoſcit lib. 7. de Gallor. Imperio, & Philoſoph. Vbi tamen livorem, quem Hiſpanis habet, effundens, hæc tam præclara Luſitanorum facinora paupertatis odio geſta eſſe ſubiungit. De quibus ſanè, & de peculiari, atque hodierna iſtorum Orientalium Regnorum, Provinciarum, & inſularum nomenclatura, ſitu & deſcriptione, & de diverſis incolarum ritibus, ac moribus, plura adijcere ſuperſedeo: quoniam ea noſtri inſtituti ratio haudquaquam expoſtulat, † & paſsim ab alijs tradita, & quâ oportuit diligentiâ illuſtrata reperiuntur, ut conſtabit ex relationibus M. Pauli Veneti, Lud. Patricij, aliàs Vartomani, Alovſij Cadamuſti, & Ioſephi Indi, & ex Coſma Indopleute, Petr. Gillio, Gerard. Mercatore & alijs pluribus auctoribus antiquis & modernis, qui de Geographia Indiæ ſcripſerunt; quos latè recenſet Anton. Poſtevin. in Biblioth. tom. 2. pag. 254. & ſeq. & lib. 16. ſect. 6. c. 24. pag. 389. Abraham. Ortelio in Theat. magno tab. 93. ubi de China, & tabula 94. ubi de India Orientali, & alijs inſulis adiacentibus, Ioan. Anton. Magino Patavino ad tab. Ptolem. part. 2. in deſcriptione Indiæ Orientalis tab. 32. ex pag. 251. uſque ad 269. Haiton. Armenio, qui eiſdem temporibus, quibus M. Paul. Venetus vixit, in relationibus Imperij Tartarorum, & reliquorum Orientis, quæ ſunt in India, quas mandante Clemente V. Pontifice Maximo ſcripſit, Ioan. Boëm. de moribus omn. gent. lib. 2. cap. 8. ubi agit de India, & Indorum, ac Sinarum prodigioſis ritibus, moribuſq́ue vivendi. Ioan. de Barros Luſitano in Aſia, qui egregium ſe Scriptorem noſtrâ ętate oſtẽdit, licèt maternâ linguâ ſuas vulgaverit Decades; quibus quintam nuper addidit Didac. de Couto. Hieron. Oſſorio Epiſcop. Sylvenſ. in duodecim libris, quos gravi admodũ, & eloquenti ſtylo conſcripſit, de virtute & geſtis Emanuelis Regis Luſitanię, Ioan. Pet. Maffæio è Societate Iesv in ſexdecim libris hiſtoriarum Indicarum, qui meritò poterunt cum Tito Livio cõtendere, Damiano Goës in lib. ſatis etiam eleganti de rebus Luſitanorum in India geſtis, Anton. Galvano, Ferdin. Lop. Caſtañeda, Gaſpar. Barrerio, Odoard. Barbofa, Bernard. de Eſcalãte, in ſuis Indic. hiſtor. Petr. Damariz Dialog. 4. de varia hiſtor. Garcia de Horta, & Garcia de Reſende. in Chronic. Regis Ioan. Secundi, Franciſc. de Andrada in Chron. Regis Ioan. Tertij, Alphon. de Alburquerque, cognomento Magnus, in ſuis Commẽtarijs, quos, ut Cæſar alter, diſtricto enſe paravit, & docto calamo exaravit, prout & fecit inſignis ille earundem Indiarum Prorex D. Ioan. de Caſtro. Plurima etiam elegantiſsimis carminibus Luſitano ſermone cecinerunt Ludov. Camoës, & Hiero. de Corte Real, quos non iniuria Virgilio, & Horatio pares eſſe, quis dixerit, † Ipſe quoque Rex Emanuel, cuius virtute tot, ac tales expeditiones in India factæ comperiuntur, luculentam earum hiſtoriam ſcripſit, ut teſtatur Zamalloa lib. 1. c. 3. & ex eo refert Fr. Ioan. de la Puente in convenien. utriuſque Monarch. lib. 1. cap. 2. §. 1. Extant etiam de eodem argumento Italico ſermone navigationes Ramuſij, & relationes ſatis uberes Ioan. Boteri 2. part. lib. 2. per totum, & 3. part. lib. 2. Vbi ſpecialiter recenſet regna & provincias, quas Luſitani in Africa, Æthiopia, Aſia, & India Vlteriori, & Citeriori perluſtrarunt, & occuparunt, & progreſſum, ac ſtatum, quem hodie in illis Chriſtiana fides accepit: quod linguâ Gallicâ copioſiùs, & uberius expoſuit Petr. Iarricius è Societate Ies v in ſuo Theſaur. rerum Indicar. quem nũc in Latinum ſermonem tranſtulit M. Mathias Martinez; & Hiſpanâ, ſive Caſtellanâ Oratione eãdem generalem Indiarum Oriẽtalium hiſtoriam proſecuti ſunt P. Ludovic. Guzmã, & Ribadeneira ex eâdem Societate, & melius cæteris Fr. Anton. de San Roman Monachus Benedictinus in quatuor libris, quos de eâdem hiſtoria conſcripſit, omnia, quæ ante ipſum ab alijs dicta fuerant, pulchro ordine & ſtylo contexens. Audio etiam Germanorum Bibliopolarum curâ plurimos auctores, qui de his Indijs Orientalibus agunt, congeſtos fuiſſe, & in decem volumina diſpertitos, quæ tamen nec dum ad meas manus pervenêre Pervenit autem Nicol. Trigaultius Societatis Iesv, qui nuper libros quinque edidit de Chriſtiana expeditione apud Sinas, ubi plurima de rebus Sinarum gravi & vero ſermone pertractat. Et alius liber, qui complectitur peregrinationes Ferdin. Mendez Pinto Luſitani, nunc Caſtellano ſermone donatas à Licent. Franciſc. de Herrera, quæ, ſi veræ ſunt, planè apparet Oriẽtalis illius Orbis exiguam adhuc partem perluſtratam, prę Regnis & Provincijs, quas ibi recenſet, & necdum à noſtris cognitas eſſe tradit. Multa quoque leguntur in epiſtolis annuis, & miſsionibus Patrum Societatis Iesv, & in aliorum commentarijs, qui de rebus Indiæ Orientalis, Sinarum, Iaponiorum, & ſimilium, & de propagatione Fidei Catholicæ apud illos ſcribunt, præcipuè Franciſc. Bencius in inſigni poëmate quinque Martyrum, Fr. Gaſpar de la Cruz, Fr. Ioan. Gonç. de Mendo. in ſuo itinerario, & in hiſtor. de la China, Fr. Hieron. Romanus in lib. de Republica Orientali, & Sinarum, Fr. Alphonſus Fernandez Dominicanus in hiſt, Eccleſ. noſtrorũ temporum lib. 2. per totum, Fr. Iaime Rebulloſa in eâdem hiſt. lib. 2. Fr. Marcel. de Ribadeneira in hiſtor. Sinarum, Tartar. Cauchinchinæ, Malacæ, Sian, Camboxæ, & Iaponij, Anton. Poſſevinus in Biblioth. 1. tom. lib. 9. cap. 26. pag. 404. & ſeq. ubi aliqua adducit de Sinenſium hiſtoria, & quomodo iuvãdi ſunt, ut ad Fidem Catholicam convertãtur. Et plurima quidem ſatis notanda, & admirãda recenſet liber, qui continet vitam & geſta Illuſtriſ. & Reverendiſ. Antiſtitis D. Fr. Alexij de Meneſes Árchiepiſcopi de Goa, & poſtmodum Bracharenſis, & alter quem nuper de rebus Sinarum vulgavit, & in Epitomen redegit dictus Licent. Franciſc. de Herrera. Et qui velit plura de Æthiopia Oriẽtali, & rebus Abyisinorum, & Imperio Presbyteri (ut vocãt) Ioannis, videat cõmẽtaria Frãc. Alvarez, qui apud eos legatione ſunctus quæ diligenter obſervavit non indiligenter ſcripſit, Damianum Goës in libello de fide, religione, moribuſque Æthiopum Abyſſinorum, ubi apponit tenorem legationis & epiſtolarum quas ſuprà diximus Davidem illius Imperij Dynaſtem ad Romanum Pontific. & Regem Luſitaniæ miſiſſe: & poſt eum Ioan. Bermudez, Petr. de Meſquita, & Hieron. Cherubin in hiſtoria & relationibus Æthiopiæ, & noviſsimum Fr. Ioan. de los Sanctos Dominicanũ in quatuor libris, quos de varia hiſtoria eiuſdem Indiæ Orientalis Luſitano ſermone edidit, in quibus multa ſatis admiranda recenſet, & P. Nicolaus Godignus Societatis Iesv in tribus libris, quos in lucem emiſit de rebus Abyſsinorũ, deq́ue Æthiopiæ Patriarchis, Ioan. Nonio Barreto, & Andrea Oviedo, Sabellic. Encad. 10. lib. 8. Othofriſingenſ. lib. 7. cap. 73. Vincent. Bellovacenſ. lib. 31. Specul. cap. 9. Abraham Ortel. in Theatr. Magn. tab. 108. & Maluenda lib. 3. de Antichriſto cap. 8. Sunt † quoque obvia apud varios Hiſtoricos & Chronographos eiuſdẽ Indiæ Orientalis, & Luſitanicæ virtutis in ea detegenda, & ſubigenda præconia, ut præter Thom. Bocium, & Paul. Iovium ſuprà num. 5. relatos, cõſtare poterit ex Genebrardo lib. 4. Chronog. ann. 1492. Surio in Commenta. ab ann. 1500. Zurita lib. 3. Annal. c. 4. Sabellico d. lib. 8. Guicciard. lib. 17. hiſt. Tarcañota 3. part. hiſtor. mundi, lib. 7. fol. 335. & ſeq. Vbi etiam agit de rebus Sinarum, & Iaponiorũ, Theat. vitæ human. vol. 20. lib. 2. pag. 3653. Maluenda d. lib. 3. cap. 7. & de Paradiſo cap. 42. 44. 45. & 46. & pleniùs cap. 52. Pineda de rebus Salomo. lib. 4 cap. 16. pag. 217. & in Commentar. in Iob, cap. 28. Illeſcas in Hiſtor. Pontif. 2. part. lib. 6. cap. 22. ubi etiam apponit hiſtoriã Preti Iannis, & Abyſſinorum, P. Gordono in Chronogr. I. tom. cap. 10. pag. 165. & in 2. tom. pag. 442. cũ multis ſeqq. Opemeero in opere Chronograph. pag. 423. & 437. Mariana in hiſtor. Hiſpan. 2. tom. lib. 25. c. 11. & ſeqq. Didac. de Valdes de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 12. num. 7. Simõ Maiol. in diebus Canicular. colloq. 14. de inſulis, Rutil. Benzon. de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. Alan. Cop. Dialog. 6. cap. 36. pag. 951. & ſeq. Fr. Thom. à Iesv de proc. omn. gen. ſalute lib. 7. p. 1. cap. 7. & ſeq. Vbi non ſolùm agit de India Orientali, ſed etiam de natione, erroribus, ac ritibus Abyſsinorum, & methodo illos iuvandi, D. Franc Moſquera de Barnuevo in ſua Numantinac. 10. fol. 73. & 74. Et Paſsim ex noviſsimo Seraphino Freitas in d. lib. de iuſto Imper. Aſtiatico. Ex hac † autem tot, tantorumq́ue Regnorum & Provinciarum communicatione & acquiſitione, mirum eſt, quantum gloriæ & potentiæ acceſſerit inclytis Luſitanię Regibus, ut paſſim prædicti auctores obſervant. Etenim totius Orientis opes, & immanes mercium copias, incredibilemq́ue aromatum, & aliarum pretioſiſsimarũ rerum opulentiam, & negotiationem in ſe tranſtulerunt, ut benè advertit Ludovic. Vartom. lib. 5. cap. 11. & ſeq. Guicciardinus lib. 17. hiſtor. Theatr. vitæ humanæ vol. 20. lib. 2. pag. 3653. & Fr. Anton. de San Roman lib 1. hiſt. Oriental. cap. 6. in fin &c. 9. pag. 49. Thom. Bocius, & Paul. lovius in locis ſuprà citatis, quæ iam ab antiquis temporibus † ingenti quæſtu, per omnes Orbis partes comportari ſolebant, ut conſtat ex Plinio lib. 6 cap. 20. ubi celebrat emporia Indica, & cap. 23. ubi ait, Romæ Indiæ merces centuplicato venijſſe, & in illam, & Seres, aliaſq́ue adiacentes peninſulas, minimâ computatione ſingulis annis millies S.H. hoc eſt duos milliones & ſemis à Romano Imperio commercij gratiâ aſportari ſolere, & latè proſequuntur, plurima † ſatis admiranda de earundem Orientalium regionum divitijs, & fertilitate tradentes, alij auctores, quos ſup. cap. 2. n. 3. recenſui, & Aloyſius Cadamuſtus in ſua navigat. c. 37. Maiol. in dieb. Canicul. colloq. 17. pag. 391. & colloq. 23. pag. 511. & 512. Pineda de reb. geſt. Salom. lib. 4. c. 16. & 17. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hiſpan. cap. 8. fol. 63. & Maluẽda omnino videndus lib. 3. de Antichriſt. cap. 12. pag. 134. & cap. 22. pag. 160. Vbi inter alia notat hanc Indiam ab Iſaîa cap. 18. verſic. 1. ex verſione Kimchij, metaphoricè appellatã fuiſſe obumbrantem alis, quòd ſuis mercibus totum fermè orbem compleat, & obumbret; & mirabiles narrationes adducit de eximijs divitijs, monilibus, & cultu Regis Calecuth, & Pegu. Vnde factũ † eſt, ut ipſi Luſitaniæ Reges hoc Dei donum venerantes & æſtimantes, illud antiquis Regni ſui titulis adiecerint. Nam Ioannes Secundus ſe Guineæ Dominum appellavit, ut ait Petr. Damariz in Dialog. 4. de var. hiſtor. cap. 7. fol. 192. & Aloyſ. Cadamuſtus ubi ſuprà cap. 63. Et poſteà Rex Emanuel cùm ex reditu Vaſci Gamæ navigationem Indiæ non detectam tantùm, verùm & fundatam cognoviſſet, his titulis uti cœpit: Emanuel Dei gratia Rex Portugalliæ, & Algarbiorum citra, & ultra mare in Africa. Dominus Guineæ, & conquiſitæ navigationis, ac commercij Aethiopiæ, Arabiæ, Perſiæ, atque Indiæ. Globumq́ue † ſphæricum ſuis inſignibus addidit, quaſi primus eius perveſtigator extiterit. Et eiſdem titulis, & inſignibus deinceps eius in regno ſucceſſores uſi ſunt, ut tradit Frat. Anton. de San Roman d. lib. 1. cap. 10. in fine, pag. 54. quos ſplenidiſsimos eſſe, & à Deo gloriosè conceſſos, meritò teſtatur Ioan. de Barros decad. 1. lib. 6. cap. 1. & Alanus Copus Dialog. 6. cap. 36. 3 pag. 951. & P. Rebellus de obligation. iuſtit. lib. 13. quæſt. 23. ſectione 3. & Seraphin. Freitas d. tractat. de Imper. Aſiatico cap. 8. & cap. 14. num. 33. & ſequentibus, † ob id, quod Reges ipſi non tam propria commoda, & temporalium Regnorum augmentum, quàm ipſius Dei laudem, & Catholicæ Fidei propagationem ſemper in votis habuerint: de quo plurima tradunt auctores ſuprà citati, præcipuè Boter. & Fr. Alphonſ. Fernandez, Maluenda d. lib. 3. de Antichriſt. cap. 7. in fin. pag. 123. Didac. Valdeſius de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 19. num. 54. & ſeqq. † Nulla quippe claſsis inſtructa, nulláve expeditio inita fuit, in qua non primum locum Evangelicæ prædicationis cura obtineret, & miniſtrorum electio ex Dominicano, Franciſcano, Auguſtiniano, & Ieſuitarum Ordinibus, & alijs probatæ vitæ Presbyteris, per quos dignè res tanta tractari poſſet. Quod meritò multis laudibus extollit Thomas Bocius lib. 4. de ſign. Eccleſ. Dei, cap. 2. pag. 129. & 130. ubi connumerat viros religioſos, qui maximè in hoc munere profecerunt. Et inter eos † præcipuam laudem omnium conſenſu B. Franciſco Xavierio Societatis Iesv deberi ait. Is enim poſtulante Ioanne Luſitaniæ Rege à Paulo III. Pontifice Maximo ad id muneris deſignatus cum poteſtate Legati à Latere Vlyſsiponâ ſolvens anno 1541. cunctas oras, quas Oceanus ab Indico mari uſque ad extremos Sinas circumfluit, & ſic dimidium ambitum totius Orbis, Evangelij prædicatione illuſtravit. Et præſertim inſulam Iaponij, in qua altiſsima religionis fundamenta iecit anno 1549. linguarum, & prophetiæ donis ab Spiritu ſancto donatus, quibus pluſquàm trecenta hominum millia ab impijs ritibus ad Chriſtianum cultum perduxit, obijtq́ue anno 1552. Indicæ peregrinationis undecimo, in inſula Santiano, Sinis adiacente, multis miraculis in vita & poſt mortem conſpicuus, corporeq́ue & veſtibus eius integris, & ſuaviter olentibus poſt plures menſes ab humatione repertis, prout hodie etiam in urbe Goa maiori miraculo reperitur, ad quam ex Malacca translatum fuit; ubi tanquàm verus, & novus Indiæ Apoſtolus veneratur, & eodem ferè in honore apud Indos habetur, quo apud Italos D. Franciſc. de Aſsiſio. Et hoc ipſo, quo hæc ſcribimus anno 1622. ſub die 12. menſis Martij à ſanctiſsimo D.N. Gregorio XV. Roman. Eccleſiæ Pontiſ. Opt. Max. ſummâ totius Orbis alacritate & Conſenſione inter Divos relatus eſt, pijs ac glorioſis, & admirandis eius geſtis, atque virtutibus id ſuo veluti iure iuſtiſsimè poſtulantibus. De quibus qui velit plura, legat Maffæium, Hect. Turſelinum, & Ioan. Lucenam, qui eius vitam lucidiſſimis commentarijs proſecuti ſunt, & omnes fermè auctores, quos ſuprà citavimus, & præcipuè Boterum, & San Roman, & Fr. Alphonſ. Ferdinand. lib. 2. de hiſtor. Eccleſ. noſtr. temp. ex cap. 34. uſque ad 39. Alan. Cop. Dialog. 3. cap. 29. pag. 443. & ſequentib. Pet. Damariz d. Dialog. 4. fol. 327. 332. & 335. eundem Bocium lib. 6. cap. 3. pag. 220. & lib. 12. cap. 21. pag. 547. ubi eius vitam cœleſtẽ fuiſſe affirmat, Rutil. Bezan. de anno Iubil. lib. 1. cap. 9. pag. 48. Theat. vitæ humanæ lib. 3. volum. 27. pag. 4095. Vbi tradit ordinem, quem ſummus hic vir in convertendis & catechizandis Indis obſervabat, Frat. Thom. à Iesv de proc. omn. gent. ſalu. lib. 2. part. 1. cap. 5. P. Gualter. in Chronograph. pag. 739. & Pat. Gordonus ex anno 1541. uſque ad 1552. Iarriciũ in Theſaur. rerum Indicarum lib. 1. cap. 6. & ſequentib. & noviſsimum Ferdinand. Mendez Pinto in ſuis peregrinat. ex cap. 203. uſque ad 218. & Mendozam lib. 1. Reg. cap. 2. pag. 675. Freitas de Imper. Aſiat. cap. 18. Beatiſsimus † quoque vir Ignatius à Loyola, qui eiuſdem Societatis Iesv primus fundator & Præpoſitus extitit, & propter eximium religionis zelum, vitæ & inſtituti miracula, eâdem die, quâ Beatus Xaverius inter Sanctos referri meruit, hanc Indiæ Orientalis converſionem pro virili ſua ardentiſsimè procuravit. Nam ut ait Maffæius lib. 16. hiſtor. Indic. pag. 389. non ſolùm opi divinæ implorandæ aſsiduis per ſe, perq́ue ſocios votis & ſupplicationibus excubabat, ſed miniſtros in ram arduam expeditionem, tamq́ue laborioſum, atque longinquum iter alacriter offerebat: & etiam feſsâ iam ætate, viribuſq́ue ſuum ipſe nomen & operam Summo Pontifici ſpontè detulerat: cùmq́ue eius ætati & valetudini maximis prætereà occupationibus parceretur, accuratâ meditatione ad Claudium Æthiopiæ Imperatorem, & Abyſsinorum Regem, eius Davidis filium, cuius ſuprà mentionem fecimus, graviſſimas & pijſsimas litteras ſcripſit, quibus Patriarcham, & duodecim ſocios commendavit, quos ad eum Apoſtolicâ auctoritate mittebat, & ſimul miſsionis cauſas expoſuit, & Primatum, ac unitatem Romanæ Eccleſię luculenter adſtruxit, Regemq́ue, ut ad illam rediret, permovit. Quarum litterarum tenorem hìc libens inſererem, niſi Latino ſermone legi poſſent apud Maffæium d. lib. 16. ex pag. 389. uſque ad 394. & Hiſpano apud Fr. Anton. de San Roman, lib. 4. hiſtor. Indiæ Orient. cap. 26. ex pag. 767. ad 773. ubi etiam titulos addit, quibus ille utitur Imperator. Cùm autem hic zelus diſſeminandæ, & propagandæ fidei in omnibus Portugalliæ Regibus enituerit, maximus tamen fuiſſe conſpicitur † in Emanuele, ut multa, quæ circa hoc dixit, geſsit, & ſanxit, apertè demonſtrãt, de quibus paſsim prædicti auctores mentionem fecerũt. Sed inter alia digniſsima ſcitu eſt pia illa & devota legatio, quam anno 1523. ad Leonem X. Pontif. Maxim. cum elegantiſsimis litteris miſit, quibus de regionibus in India detectis, Goa, Ormutio, Malacca, & alijs urbibus à ſuis Ducibus ſubiugatis, & à Mauris ereptis, illam certiorem effecit, & obedientiam, tantarum Provinciarum nomine, Sanctæ Apoſtolicæ ſedi humiliter promiſit. Pretioſis ſimul donis oblatis rariſq́ue, & exquiſitis frugibus, aromatibus, & animalibus ab eâdem India adductis, cuius opum primitias religionis causâ libandas exiſtimavit. Quæ omnia Romæ & novitatis, & Pietatis ergò magnæ lætitiæ, & admirationi ſuerũt: præſertim cùm Rex in prædictis litteris enuntiaret, inter bellicos illos ſucceſſus, divino ſuffragãte Numine, per univerſam Indiam plurimos Spiritus ſancti gratiâ, igneq́ue afflatos, depoſitis gentilitijs erroribus, indies ad noſtram Religionem cõverſos, veram Dei Fidẽ agnoviſſe, & ob id ſummas ei gratias meritò referendas, quòd tam procul à noſtro Orbe, in tam remotis regionibus, Luſitanorum operâ ſedulò ſuam veram Fidem, cultumq́ue celebrari, publicari, ac propagari dignatus eſſet: ſperandumq́ue fore, extremas Oriẽtis oras, quò & ſacras Apoſtolorum voces intonuiſſe, compertum eſt, Occidentalibus propediem iungẽdas, & ad Dei veri cultum, ipſius ſuffragãte, Numine, traducendas, ſanctæ ſedi Apoſtolicæ, Chriſtiani gregis more, debitum obſequium & obedientiam oblaturas. Cuius epiſtolæ, & legationis meminerunt Dam. Goës, & Hieron. Oſſor. lib. 3. de reb. geſt. Eman. Paul. Iov. lib. 18. hiſt. cap. 8. Maffæius lib. 5. hiſt. Ind. pag. 123. Petr. Damariz Dialog. 4. de var. hiſt. cap. 19. pag. 301. Alphonſ. de Alburquerque in ſuis Comment. 3. p. cap. 31. ubi reſert elegantem orationem, quam Camillus Portius tũc temporis coram eodem Pontifice habuit, expugnationem urbis Malacæ, & alia Luſitanorum, in India præclara geſta commenmorando, Illeſcas in hiſtor. Põtif. 2. p. lib. 6. cap. 22. Fr. Ant. de San Roman lib. 2. hiſt. Ind. Orient. cap. 6. pag. 228. Petr. Opmeerus in opere Chronogra. pag. 449. & epiſtolæ verba ad litteram inveniuntur in relationibus Novi Orbis pag. 184. Extat quoque aliud non minus nobile huius curæ & pietatis, quàm Luſitaniæ Reges circa Indorum Orientalium converſionem adhibuerunt, in epiſtola illa, † quã Ioannes Rex Emanuelis filius, huius nominis Tertius, ad Ioannem Caſtrium eius in eâdẽ India Vicarium, ſive Proregem, ſcripſit; ubi poſtquam ei ſerijs, ac gravibus præceptis plurima iniunxit, quæ ad Indorum idololatriam tollendã, Fidem promovendam, templa ędificanda, & Luſitanorũ militum, ac mercatorũ exceſſus cohibendos, pertinebant: tandem cõcludit: Quandoquidem in iſta mea ditione mihi primum omnium, & maximũ eſt obſequium Dei, & Chriſtianæ religionis amplificatio. Atque ut omni ex parte intergri, incolumeſq́ue ſerventur, qui à dæmonum caſtris ad Chrisſtiana ſigna tranſierint: & citra tumultum ac vim, hoc præſertim initio, quam leniſſimè populos rationibus, ac diſputationibus edoceri, quanto in errore, ac veritatis ignoratione verſentur: quamq́ue vel perverſum, vel impium ſit, cultum uni debitum Deo, ſimulachris, lapidibuſq́; ab homine tribui. Cuius epiſtolæ verba leguntur apud Maffæium, d. lib. 12. pag. 300. & ab eo ſumpſit Fr. Thom. à Iesv lib. 2. de. proc. omn. gen. ſalu. 1. p. cap. 8. pag. 56. Lucena in vita S. Xaverij lib. 2. cap. 22. & noviſsimè Seraph. Freitas de iuſto Imper. Aſiatico cap. 18. n. 5. & Hiſpano ſermone traduxit Fr. Anton. de San Roman lib. 3. de hiſt. Orient. c. 29. pag. 589. qui ſe eã originalem reperiſſe tradit inter ſchedas, quas D. Ferd. Alvar. de Caſtr. Proregis Ioannis nepos, ut reliquias tanti avi, ſervabat. Sed finiemus tãdem hoc caput, ſi ei pro coronide elegãtiſsima quædã carmina ſubiecerimus, quæ Luſitanorũ in his expeditionibus virtutem & gloriam, in quadam Tragicomœdia Vlyſſiponæ recitata anno 1619. coram potentiſsimo Rege noſtro Philippo III. (immaturo heu fato nobis erepto) ſic verè & luculenter ſub devictarum nationum præconijs extollunt: Chorvs Trivmphalis. Aurum ceu calidis fulget in ignibus, Lucent ut gelidis ſydera noctibus, Ortu dum rutilo nubila diſſipant, Virtus Herculeis preſſa laboribus Fulget ſydereis æmuia ſedibus. Robur Lyſiacum trans maris æquora Inſanæ Thetidos turgida belluis, Mortalem renuens, quærit Olympicum Laude triumphum. Fruſtra mamoreis mœnibus undique Circunſtat pelagus greſſibus invium, Ne tellus pateat diſſociabilis Mortali, ſuperat marmora Lyſius, Neptuni rabidi dentibus inſerens Frænum: ſyderea tentat iter via, Mortalem renuens, quærit Olympicum Laude triumphum. Naturæ validis clauſtra repagulis Cedunt Lyſiadis diruta ſortibus. Quid bello valeant brachia lugubri, Expertus didicit Perſa, leonibus Cùm ſentit gravidas littoris oſtia Naves, Ormuſij mœnibus ultimam Cladem pollicitas, colla iubentibus Ni cives domino ſubdita Lyſio, Dedant, & properet victor in ardua, Mortalem renuens, quærat Olympicum Laude triumphum. Romanis valuit Perſa cohortibus Deiectis acie, non ſemel urbium E muris ſpolium tendere Martium Devictas Aquilas. Lyſiacum tamen Aſpectat pavidus ſigna, patentibus Valvis Ormuſij, mœnia dividit, Ac tandem validis Perſia viribus Succumbens, meritum ſyderibus locat, Mortalemq́ue negans, quærit Olympicum Laude triumphum. Quibus carminibus alia addere licet, quæ noviſsimè ex Georg. Bucanano, & Iulio Scaligero adducit Seraph. Freitas ubi ſup. cap. 5. num. fin. CAPVT IV. De Occidentalibus, & Meridionalibus Novi huius (ut vocant) Orbis regionibus, & cur Indiæ, & America dictæ? SVMMARIVM Capitis IV. -  1 Indiæ Occidentales cur ita dictæ? -  2 Indi, qui hodie dicuntur Occidentales, qualiter olim appellarentur. -  3 India Occidentalis, ſecundũ Orteliũ, potiùs debuit dici Amazonia, vel Orelania. -  4 Indias Occidentales vocavit Columbus provincias à ſe repertas, ut earum divitias ſignificaret. -  5 Americæ nomen falsò impoſitum fuit Orbi Novo ò Columbo reperto. -  6 Americus Veſputius quis, & qua arte ſibi Novi Orbis detectionem adrogaverit? -  7 Chriſtophorus Columbus, ut inſulas, ſic etiam continentem Novi Orbis primus aperuit. -  8 Americi fraus, & impoſtura à Columbo coram Regio Senatu convincitur. -  9 Alphonſus Oxeda magis quàm Americus Novi Orbis invẽtor dici debuiſſet. -  10 Americi fraudem plures auctores aperuerunt. -  11 Veritas, etſi aliquando obſcuretur, tandem tamen emergit. -  12 Americus ob rei nauticæ peritiã à Regibus Caſtellæ, & Luſitaniæ invitatur. -  13 Indias Occidentales aliqui Atlanticam vocant. -  14 Atlantica inſula quæ? & Platonis de ea narratio mirabilis. -  15 Platonis narrationem de inſula Atlantica multi veram eſſe opinantur. -  16 Inſulas, & terræ tractus plures mare ſubmergere ſolet, & alias etiã detegere. -  17 Hiſpania ab Africa, & Sicilia ab Italia maris interruptione ſeparatæ. -  18 Ovidij elegãs locus de inſulis mari ſubmerſis. -  19 Rhodos, & Delos inſulæ repentè è marinis fluctibus emerſerunt. -  20 Aegypti Regio olim occupabatur mari Mediterraneo, & qualiter detecta. -  21 Peruani Regni planities, vulgò los llanos del Perù, olim erant mare. -  22 Pharon inſula qualiter à mari relicta. -  23 Syrtes Libiæ quid ſint, & unde procedant? cum Lucano. -  24 Lex Relegatorum 7. §. eſt quoddam, D. de interdict. & relegat. illuſtratur, & emendatur. -  25 Ovaſis, ſive Oaſis inſula quæ? & pœna deportationis in eam. -  26 Oceanus Atlanticus multis ſæculis innavigabilis iudicatus fuit. -  27 Mare gramineum reperit Columbus in prima navigatione, & an id manſerit ex reliquijs Atlanticæ? -  28 Atlanticæ appellatio non benè convenit Orbi Novo. -  29 Atlanticæ inſulæ narratio Platonis fabuloſa eſſe probatur. -  30 Inſulæ plures hodie reperiuntur in mari Atlantico. -  31 Inſulæ plures diluvij tempore enatæ, & immutatæ: poſteà verò rarò. -  32 §. Inſula, inſt. de rerũ diviſ. exornatur. -  33 Mare gramineum, & virens ſæpè reperitur. -  34 Oceanus Atlanticus cur ita appelletur? -  35 Atlanticus mons & Atlantidis inſula ubi, & unde dicantur? -  36 Atlas Rex Africæ antiquiſsimus, & fabulæ de eo. -  37 Galli voluerunt Orbem Novum appellare Franciam Antarcticam. -  38 Famæ in templo non dedicantur improba monumenta. -  39 Orbem Novum aliqui appellant Terrã Sanctæ Crucis. -  40 Braſiliæ Provincia appellatur Sanctæ Crucis, & quare? Et quam iniuſtè hoc nomen vulgus pro Braſilia mutaverit. -  41 Indiæ Occidentales vocantur ab aliquibus, Orbis Carolinus, & quare? -  42 Provinciæ noviter repertæ, aut ſubactæ, à Duce, aut exploratore nomen ſumere ſolent. -  43 Carolus V. Imper. ſymbolum Columnarum Herculis cum inſcriptione Plus ultra, cur aſſumpſerit? -  44 Alexander Magnus plorabat, audiens plures mundos eſſe, quòd ne unum quidem ſubegiſſet. -  45 Auctor pictæ poëſis qualiter exponat ſymbolum Caroli V. Plus ultra. -  46 Franciſcus I. Galliæ Rex quid adiecerit ſymbolo Caroli V. Plus ultra. -  47 Gloria eximia ſæpiùs fortunæ, quàm virtutis eſt beneficium. -  48 Caroli V. virtus, & religio, eius fortunam proſperam fecerunt. -  49 Caroli V. epitaphia. -  50 Caroli V. laudes, & egregia facinora remiſſivè. -  51 Orbis Novus à multis vocantur Indiæ Occidentales, & quare? -  52 America dicitur quarta pars Orbis, & eſt maior tribus alijs anteà detectis. -  53 Europa nihil eſſe videtur comparatione habita ad Indias Occidentales. -  54 Orbem terrarum qualiter dividat Gerar. Mercator poſt Americæ detectionẽ. -  55 Orbis univerſus quot gradus, & leucas contineat, & quot Orbis Novus Indiarum Occidentalium. -  56 Iacobi Pontani ſcrupulus ineptus reijcitur. -  57 Scandinavia Germaniæ inſula, quia magna erat, vocabatur ab antiquis alter Orbis, & etiam Trapobana. -  58 Americæ, & Indiarum Occidentalium appellatione auctor utetur, quamvis impropria ſit. -  59 Verbo utendum ut nummo cui publica forma ſit. -  60 Verborũ proprietati derogat uſus communis loquendi. VIdimvs quæ, quota, & qualis Orbis terrarum pars propriè ſub Indiarum nomine veniat, & quantũ in illis inquirẽdis & cõquirendis Luſitani profecerint: nunc autem ad inſtitutum noſtrum magis accedentes, videamus oportet, cur idẽ nomẽ his etiã provincijs inditũ fuerit, quæ ad Occidentem & Meridiem vergũt, & quãdo ac qualiter à Catholicis Hiſpaniarum Regibus inquiri, & detegi cœperint? Et planè † quod ad nomẽ pertinet, valdè mihi probatur opinio doctiſsimi, & elegantiſsimi Pat. Ioſephi Acoſtae lib. 1. de natura Novi Orbis, c. 14. pag. 36. & in proœm. ad libros de procurãda Indorum ſalute, dum tradit, ob id Indias appellatas fuiſſe, quòd apud veteres India diceretur remotiſsima illa regio Orientalis, quæ fines Orbis terrarum claudere putabatur, ut ſuprà cap. 1. retulimus: ex quorũ imitatione Noſtri nomen ad novas à ſe inventas regiones & gentes impropriè derivarunt, quæ etiam, ut plurimum, Occidẽtis extrema claudebant & occupabãt, quanquam † initio non Indi, ſed Inſulani, aut Antiliani hi Occidentales Barbari vocarentur. Quam ſententiam repetit idem P. Acoſta in ſua hiſtoria naturali, & morali Indiarum, Hiſpanâ linguâ cõſcripta, lib. 1. c. 14. & ſequitur Thom. Porcacchus in inſulario lib. 3. pag. 162. Anton. Poſſevin. in Biblioth. 1. tom. lib. 9. c. 15. pag. 368. Camillus Borrellus in tract. de præſtantia Reg. Cathol. c. 46. n. 217. Fr. Greg. Garc. Dominicanus in tract. de Indorũ origine lib. 1. c. 3. §. 5. D. Sebaſtian. Covarru. in Theſaur. ling. Caſtel. verb. India, P. Gaſpar. Sanct. in Comment. in Iſáiam c. 2. n. 19. pag. 36. ubi neminem ex prędictis referẽs, ait: India à nobis communiter vocatur quæcũque regio anteà incognita, longèq́ue diſſita: quia ex incognitis, longinquiſq́ue regionibus ea, quam Indus fluvius perluit, primũ explorata eſt. Et Abraham. Ortelius in Theſaur. Geograph. verb. Atlantis inſula. Qui ſubijcit, falsò & impropriè ab Hiſpanis has regiones Indias eſſe appellatas. † Quibus ſi à flumine primario nomen imponere libuiſſet, ut in Orientalibus cõtigit, Amazonias, vel Orelanias potius, quàm Indiam indigitaſſent. Ne hanc tamẽ cum vera India cõfunderent, eã Occidẽtalem, aut Hiſpanicã cognominarunt, cũ altera, Oriẽtalis, aut Luſitanica vulgò vocetur, ab orbis plagis, & Regibus nempe, quibus ſubſunt, aſcitis nomenclaturis. Eandẽ rationem, alijs reiectis, ſequi videntur Ant. Herrera in hiſt. general. Indiar. decad. 1. lib. 1. c. 6. pag. 23. & Fr. Ioan. Torquem. in Monarch. Indiana lib. 1. c. 7. Niſi quod ij adijciunt, † hoc nomen ob id etiam à Columbo confictum, ut magis eius Orbis, quem detexerat, magnitudinem commẽdaret, & auro, argento, gemmis, & aromatibus alijs Indijs non eſſe inferiorẽ oſtenderet, quæ iam tũc à Luſitanicis perquirebantur. Cui opinioni aſſentitur Fr. Ioa. de la Puente in cõvenient. utriuſque Monarchiæ lib. 3. c. 7. pag. 53. dum ait, ob id tãtùm, quòd Americanę Provinciæ in remittendis ad Hiſpaniam theſauris Orientalibus ſimiles ſint, Indiarũ nomen illis communicatũ fuiſſe. Sed quãvis impropriũ hoc noſtratũ Indiarũ nomẽ eſſe fateamur, aut etiam falſum, ut Ortel. affirmat, † lõgè tamẽ improprior, & falſior eſt alia locutio, quæ apud eundem Orteliũ, & reliquos Coſmographos, imò & apud omnes ubique gentes invaluit, teſte Tho. Bozio de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 4. c. 3. pag. 131. & lib. 6. c. 7. verſ. Sed ne videamur. Porcaccho in inſulario lib. 3. pag 162. Ortelio in Theat. mag. tab. 5. Magino Patavin. tab. 34. pag. 279. Pet. Opmeero in opere Chronograph. pag. 437. Iacob. Pontano in prima tertij progymnaſmate 18. pag. 315. Didac. Valdes de dign. Reg. Hiſp. c. 19. n. 55. & alijs communiter, dũ has in univerſum regiones Occidentales, & Auſtrales, Americam uno ore appellare ſolent, † tracto nimirum nomine ab Americo Veſputio Florentino, qui cùm eſſet Geographiæ, & rei nauticæ peritiſsimus, & Alphonſi Oxedæ, atque aliorum ducum in prioribus illis huius Novi Orbis navigationibus, & inveſtigationibus ſocius, ſe primum in eo terram continentem quę ad Pariam incipit, inveniſſe iactavit, & id vulgo perſuaſit, ſparſis ubique relationibus, & tabellis Geographicis, quas ipſe propriâ manu ſcitiſsimè exarabat, & nomine ſuo his provincijs, & alijs poſteà repertis, impoſito. Hoc etenim falſò, & per ſummam fraudem, & calliditatẽ ab eo confictum fuit. Nam † verius eſt, ut & priores inſulas, ſic terram illam, & reliquam cõtinentem, quæ ad Cumanam uſque protẽditur, & oras, quæ del Dragon, & de la Sierpe dicũtur, iam priùs à Chriſtoph. Columbo inventas, & ſignatas fuiſſe anno 1497. in tertia navigatione & expeditione, quam ad has oras Catholicorum Regũ Ferdinandi & Eliſabethæ iuſſu & nomine fecit. In quorũ † Senatu cùm de Americi fraude, & tanti tituli uſurpatione Colũbus cauſam ageret, & eius partes Fiſci quoque Advocatus defenderet, id manifeſtis & apertis probationibus cõſtitit, teſtimoniũ inter alios proferente prædicto Alphonſo de Oxeda, cui, † ſi Columbus deficeret, potius quàm Americo hæc gloria tribuenda meritò eſſet, cùm in illo itinere, in quo Veſputius ſe continẽtem inveniſſe iactavit, Oxeda ipſe ducẽ ageret, & Ioannes de la Coſa claſsis navarchũ, uti refert, & ex Regijs Archivijs cõprobat Ant. Herrera in hiſt. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 4. c. 2. 4. & 11. & lib. 7. c. 1. pag. 224. & decad. 4. lib. 8. cap. 12. & in deſcriptione earũdem Indiarum Occid. pag. 15. Et de † eâdem fraude, & impropria Americæ appellatione queritur Frat. Thom. Maluend. lib. 3. de Antichriſt. c. 16. in princ. iniuſtum, & ſuffuratũ hoc vocabulũ dicens, cũ hæc palma Chriſtophoro Columbo Liguri, & Caſtellanis deferenda eſſet; & idem agnoſcunt & fatentur Abraham. Ortel. d. tab. 5. Opmeerus d. pag. 437. Carol. Stephan. in dictionar. verb. America, Iuft. Lipſ. de Phyſiolog. Stoic. lib. 2. diſſert. 19. doctiſsimus Bern. Aldrete de antiq. Hiſpan. lib. 4. c. 17. pag. 567. & Moſquera de Barnuevo in Numantina c. 10. fol. 74. qui totam hanc inventionẽ Colũbo tribuunt, & ab eo magis quàm ab Americo Novum Orbem, Coloniam, ſive Columbaniam, nominari debuiſſe affirmant: ut ſic appareat, detectã ſatis mũdo fuiſſe huius impoſtoris audaciã, & veritatem † rerũ geſtarum erroribus non mutari, l. illicitas, §. veritas, D. de officio Præſid. quin potiùs tantam ſemper potẽtiam habêre, ut nullis machinis, aut cuiuſquã hominis ingenio, aut arte ſubverti poſsit. Et licèt in cauſis nullum patronum, aut defenſorẽ obtineat, tamen per ſe ipſa defendatur, ut pulchrẽ ait Cicero in orat. in Vatin. qui etiam non minus elegãter in orat. pro Cœlio ſic inquit: O magna vis veritatis, quæ cõtra hominum ingenia, calliditatem, ſolertiam, contraq́ue ſictas ominum inſidias, ſacilè ſe per ſe ipſa defendat. Quapropter Thrive. apoph. 48. eam rectè Soli ſimilem facit; qui quemadmodum à nubibus ſæpè intercipitur, ſed nunquam nubibus ſuffocatur: ita veritas aliquando laborare poteſt, extingui verò nunquam. Licèt negari non poſsit, Americum † quoque plurimũ eâ, quâ pollebat induſtriâ in his profectionibus inviſſe, atque ideò à Ferdin. Rege Catholico ad eas invitatũ, & nautarũ examini, chartiſq́ue nauticis conficiẽdis præfectũ, ut tradit idẽ Herrera d. decad. 1. lib. 6. c 16. pag. 214. & lib. 7. c. 1. pag. 224. Et qualiter etiã ab Emanuele Luſitaniæ Rege vocatus fuerit, & iuſſu eius duas alias navigationes ad Auſtrũ fecerit, & Braſiliam Provinciã exactiſsimè exploraverit, ipſe idẽ Americus in ſuis relationibus cõmemorat, & alia de eo tradunt Theat. vitæ hum. vol. 20. lib. 2. pag. 3654. Maffæius lib. 2. hiſt. Ind. pag. 37. & Fr. Ant. de San Romã in hiſt. Ind. Orient. lib. 1. c. 2. pag. 6. Cùm ergo his regionibus à Colũbo detectis Indiarum nomen propriè nõ conveniat, & multò minus illud Americæ, quod ementitũ oſtendimus: ſunt alij, † qui putãt, melius & proprius totam hãc Orbis partem Atlanticã appellari potuiſſe, & ita eam appellat Gerardus Mercator, & alij Coſmographi, quos refert & ſequitur Ortel. in d. Theſauro Geograph. verb. Atlantis inſulæ, Theat. vit. hum. vol. 5. lib. 3. pag. 1258. Patavinus d. tab. 34. pag. 279 Ioan. Fungerus in Etymolog. verb. Atlas, & Opmeerus in opere Chronographic. pag. 9. eo argumento moti, quòd exiſtiment, † illam verè eſſe Atlanticam inſulam, de cuius ingenti magnitudine, ubertate, & divitijs nobilem illam, & mirabilem narrationem, iam olim ſcriptam, reliquit Plato in Thimæo, ſive Critia; ubi ſic Athenienſes alloquitur; Traditur veſtra civitas reſtitiſſe olim innumeris hoſtium copijs, quæ eò Atlantico mari profectæ, prope iam cunctam Europam, Aſiamq́ue obſederunt. Tũc enim erat fretum illud Columnarum Herculis navigabile, habens in ore & quaſi veſtibulo eius inſulam Lybia ſimul, & Aſia maiorem, per quam ad alias proximas inſulas patebat aditus, atque ab illis ad omnem continentem è conſpecta iacentem, vero mari vicinam. Pelagus illud verum mare, terra quoque illa verè erat continens. V erùm poſt hæc ingenti terræmotu, iugiq́ue unius diei, nocteſque illuvione factum eſt, ut terra dehiſcens, omnes illos veſtros bellicoſos homines abſorveret. & Atlãtis inſula ſub vaſto gurgite mergeretur. Quapropter innavigabile pelagus illud propter abſorptæ inſulæ limũ relictũ fuit. Hactenus Plato, plura alia non minus admiranda de eâdem inſula adijciens. Cuius † narrationem veram eſſe, non ſolùm prædicti auctores, ſed alij etiam plures ſapientiſsimi viri ſibi perſuaſerunt, ut conſtat ex Plinio lib. 2. cap. 90. Strab. lib. 2. Geograph. Diodor. Siculo lib. 4. ubi eam Tritoniam vocat, Plutarc. in vita Sertorij, Amian. Macel. lib. 17. Tertul. in Apolog. cap. 4. & lib. de Pallio, cap. 2. Arnob. lib. 1. adverſ. gent. Proclo Philoſopho Platonico apud Marſil. Ficin. in Commẽtar. Thimęi, ubi citat Marcelum quẽdam hiſtoriæ Æthiopicę Scriptorem, eandem hiſtoriam egregiè confirmantem, Crantore, & Plotino, & nouiſsimo Ioan. Serran. in Commentar. ad Platon. Cœlio Rhodigin. lib 17. antiq. lect. cap. 18. Vgone Bloſio in oration. quodlibet. Ioa. Becano in origin. Antuerpienſ. lib. 3. Turnebo lib. 20. adverſar. cap. 11. Ludovic. Vives in not. ad D. Auguſt. lib. 16 de Civit. Dei, cap. 9. latè Pamelio in ſcholijs ad Tertul. ſup. annot. 528. Thom. Bocio de ſign. Eccleſ. Dei lib. 20. cap 3 Ludovic. Legionenſi Auguſtinian. in Commentar. ſup. Abdia, cap. ult. pag. 670. Petr. Mexia Hiſpalenſ. in Sylva 4. part. cap. 3. Maluenda de Ántichriſt. lib. 3. c. 16. pag. 149. Pineda de rebus Salom. lib. 4. cap. 15. pag. 205. Iuſt. Lipſ. lib. 1. de Conſtantia c. 16. & in Phyſiolog. Stoic. lib. 2. diſſert. 19. Fr. Greg. Garc. de Indor. origin. lib. 4. cap. 8. & ſeq. ex pag. 351. ad 406. & lib. 1. cap. 3. ex pag. 46. Baſilio Põtio q. 8. expoſitiva, c. 1. pag 467. Maiolo in dieb. Canic. tom. 1. colloq. 1. pag. 30. & colloq. 14. pag. 337. Fr. Ioan. de la Puente in convenientia utriuſque Monarchiæ lib. 3. cap. 21. §. 3. ex pag. 143. & Ioan. Fungero in Etymolog. Latino-Græco, verb. Atlas, pag. 97. Et hanc continẽtem à Platone indicatam, eſſe hunc Novum Orbem à Columbo repertum, & inſulas, quas illi vicinas facit: eſſe Cubam, Hiſpaniolam, Borriquenam, Xamaicã, & alias, quas vocant De Barlovento, Columbumq́ue Platonis auctoritate ductum, ad has regiones inveſtigandas, permotum fuiſſe, apertè tradunt Mercator. Ortel. Turneb. Pamel. Vives, Bocius, Maiol. Garcia, Funger. Opmeerus, & Theat. vitæ humanę ubi ſuprà, & ultra eos Gomara I tom. hiſt. Ind. ſol. 120. ad fin. Auguſt. Zarate in proœm. hiſt. Peruſ. Petr. Cieza 2. tom. rerum Indic. Ioſeph. Acoſia lib. 1. de natura Novi orbis cap. 12. & Fr. Stephan. de Salazar ſup. ſymbol. Apoſt. diſcurſ. 16. c. 3. Neque mirum videri debet, quod ingenti terræ motu, & maris illuvione Atlanticam illam inſulam abſorptam, & ſub vaſto gurgite merfam, commemorat Plato. Cùm † id frequentiſsimum fuiſſe legamus, & divino iudicio ita diſponente, maria, ſuis ſedibus migrantia, vaſtiſsimas inſulas, & longos terrę tractus occupaſſe. Cõtrà etiam in ipſo mari novas inſulas, & multas terræ plagas repentè emerſiſſe, quaſi paria ſecum ſaciente naturâ, & uno loco reddente, quod alio hauſerat; ut plurimis exemplis oſtendit Plin. lib. 2. ex cap. 85. ad 90. Titus Livius lib. 39. quẽ refert Briſſo. de verbor. ſignific. verbo Inſula, fol. 305. Pompon. Mela lib. 1. cap. 5. & lib. 2. c. 7. Strab. lib. 1. ad medium, Seneca lib. 6. natur. quæſtio. cap. 31. Solin. in Polyſth. cap. 8. & 36. Auctor de mirabilibus Sanctorum inter opera D. Auguſt. lib. 1. cap. 7. Bap. Fulgoſ. lib. 1. tit. 6. de mirac. fol. 54. & ſeq. Genebrard. ſup. Pſal. 1. 6. verſ. 33. Balduin. & Hotman. in §. inſula, inſtit. de rerum diviſ. Maluenda de Antichriſt. lib. 7. cap. 14 pag. 378. & ſeq. Fr. Greg. Garc. d. lib. 4 de Indor. origin. cap. 11. & 12. Fr. Ioan. de la Puente in d. convenientia lib. 2. cap. 29. pag 294. & lib. 3. cap. 26. pag 164. & 165 Florian. Ocampus lib. 1. hiſtor. Hiſpan. cap. 4. 35. & 40. Theat. vitæ human. vol. 23. lib. 1. ex pag. 3938. Auctor de mirab. SS. inter opera Auguſt. lib. 5. cap. 7. Maiol. colloq. 1. pag. 17. 30. & 31. & colloq. 10. ex pag. 270. & colloq. 14. ex pag. 335. & Iuſtus Lipſius d. lib. 1. de conſtantia, cap. 16. ubi inter alia de Siciliæ † ab Italia, & Hiſpaniæ ab Africa ſeparatione, maris interruptionibus factâ, meminerunt. Ovidius quoque lib. 15. Metamorphoſ. hoc argumẽtum elegantiſsimè iuxta Pythagoræ opinionem illuſtrans, qui docêre ſolebat, omnia in novas formas mutari, ſic canit: † Vidi ego quod fuerat quondam ſolidiſſima tellus Eſſe fretum: vidi factas ex æquore terras, Et procul à pelago cõchæ iacuere marinæ, Et vetus inventa eſt in montibus anchora ſummis. Quodq́ue fuit campus, vallem decurſus aquarum Fecit; & eluvie mõs eſt deductus in æquor, Si quæras Helicen, & Burim Acheidos urbes, Invenies ſub aquis, & adhuc oſtendere nautæ Inclinata ſolẽt cũ mœnibus oppida merſis. Philo etiã in lib. quôd mundus ſit incorruptibilis † de Rhodo, & Delo clariſsimis inſulis agens, ſcribit, eas è marinis fluctibus emerſiſſe, unde à Pindaro Θεόσμϰτ dicuntur, id eſt, Divinitus conditæ. Et Carol. Stephan. in dictionar. verb. Aegyptus ait, † totum eum tractum, quem hodie Ægypti regio occupat, olim ſinum maris Mediterranei fuiſſe, Niliq́ue alluvione exaggeſto limo oppletum, & terram factã. Quod etiam plurimi alij ex antiquioribus & recentioribus tradiderunt, quos refert Ioan. Goropius in Nilo Scopio, & Ioan. Bapt. Scortia. lib. 1. de natur. & increm. Nili, cap. 1. & 8. aſſerentes Nilum ita dictũ, quòd Νέα ἰλὺς, ideſt, Novus limus, ab eo quotannis deferatur. Memineruntq́ue eiuſdem rei Vlp. in l. 1. § ripa, D. de flumin. Imp. in C. & Novellis ſub tit. de alluvionibus, & Caſsiodor lib. 3. epiſtol. 52. Michaël quoque Cabello Balboa in Miſcellan. Auſtrali manuſcripta 2. part. cap. 15. tradit, ex conſtanti Indorum relatione, ab antiquis ad poſteros derivata, & ex alijs ſignis compertũ eſſe, † ingentes iſtas terræ planities, quæ in hoc Peruano Regno circa maris littora adeò longè & latè diffunduntur, olim ſalſis & undoſis eiuſdem pelagi fluctibus occupatas fuiſſe. Quibus adſtipulatur, quod de Inſula † Pharo, & alijs canit Lucanus lib. 10. Pharſaliæ: Tunc clauſtrum pelagi cœpit Pharon, inſula quandam In medio ſtetit illa mari ſub tẽpore vatis. Protheos, at nunc eſt Pellæis proxima muris. Et Ovid. lib. 15. Metamorph. Fluctibus ambitæ fuerant Antiſſa, Pharoſq́ue, Et Phæniſa Tyros, quarum nunc inſula nulla eſt. Et de cauſa † Syrtium, quæ prope Lybiam conſpiciuntur, idem Lucan. lib. 9. ſic inquiens: Syrteis vel primam mundo naſcente figurã Cùm daret, in dubio pelagi, terræq́ue reliquit. Sic malè deſeruit, nulloſq́ue exegit in uſus Hanc partem natura ſui, vel plenior alto Olim Syrtis erat pelago, penituſq́; natabat: Sed rapidus Titan ponto ſua lumina paſcens Aequora ſubduxit Zonæ vicina peruſtæ, Et nunc pontus adhuc Phæbo ſiccante repugnat. Mox ubi damnoſum radios admoverit ævum, Tellus Syrtis erit: nam iam brevis unda ſupernè Innatat, & latè periturum deficit æquor. Tradũt alia Albericus Gentilis lib. 4. lection. cap. 14. & Stephan. Forcat. lib. 2. de Gallorum Imperio ſol. 82. ubi quod † Vlpianus ſcribit in leg. Relegatorum 7. §. eſt quoddam, D. de interdictis & relegatis: Eſt quoddam genus quaſi in inſulam relegationis in Provincia Aegypto in novas inſulas relegare. Sic explicat, quaſi illæ nativitate ſint novæ, vel quia eas recenter inveſtigatio ſolers hominum, aut inſomnis avaritia navigantium periculi ſecura detexit. In quo tamen animadvertere debuit, textum illum ſecundùm veriorẽ emendatiorum Codicum litteram, non dicere, In novas inſulas, ſed in Ovaſin. Eſt autem, † Ovaſis, ſive Oaſis, tam parva, quàm magna, locus deſertus in medijs Lybię arenis ad Ægypti confinia verſus Occidentem, culicibus & muſcis grandioribus infeſtus, ut Græci interpretes notant, in quem nocentes olim relegari ſolebãt, ut benè docuit Duaren. lib. 2. diſputat. cap. 39. qui infinitos locos ex omni genere Scriptorum huc pertinentes congeſsit, & ultra eum Cuiacius lib. 8. obſervat. cap. 27. Barnabas Briſſonius lib. 3. de verb. ſignific. verb. Ovaſis fol. 471. Prateius & Calinus eodem verbo, & Abraham. Ortelius in Theſaur. Geographic. qui hinc etiam intelligunt illud, quod de Oaſena deportatione traditur in l. 1. C. Theodoſ. de Nili agger. Id autem, quod à Platone in prædicto loco ſubijcitur, illud ſcilicet pelagus, ubi olim Atlãtica inſula abſorpta fuit, innavigabile propter limum manſiſſe, ex eo cõſirmari poteſt, quòd multis † ſæculis huius ſreti navigationem pauci tentarunt, ut tradit Pineda de rebus Salom. lib. 4. cap. 14. pag. 196. & cap. 15. pag. 205. & nos infrà cap. 11. latiùs oſtendemus. Atque item ex eo, quòd † Columbus, cùm per illud mare primam navigationẽ inſtituit, per dierum aliquot iter tantã graminis ubertatem claſsi occurrentem invenit, ut tandem tota circumſepta, tanquam in pratis herba virentibus, navigare videretur. Quæ graminis vis potuit ex reliquijs Atlantici limi, de quo Plato loquitur, permanſiſſe, alijs iam ſcopulis & impedimentis, tanti temporis ſpatijs, & continuis maris agitationibus comminutis. Et de hoc gramineo mari à Columbo reperto locupletiſsimi teſtes ſunt ij, qui eiuſdem res geſtas ſcriptis mandarunt, ac præcipuè Gomara 1. tom. hiſtor. Ind. Ovetus in eâdem hiſt. lib. 2. cap. 5. Franciſc. Vlloa apud Ramuſium in navigation. tom. 3. Anton. Herrera in hiſtor. general. Indiar. decad. 1. lib. 1. cap. 9. & 10. & ultra eos idem referunt Pamelius in annot. ad Apologet. Tertul. ſcholio 528. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 16. pag. 149. & Simon Maiol. in diebus Canicul. 1. tom. colloq. 10. pag. 262. & colloq. 20. pag. 451. Verùm autem verò licèt his argumentis defendi poſſe videatur Atlanticæ nomen, quod noſtro Novo Orbi ſuprà dicti auctores attribuunt: adhuc tamen † arbitror, ei parum aptè applicari. Nam ſi Atlantis inſula tot retro fæculis, ut ipſe Plato ſcribit, ſubmerſa fuit; quâ ratione eius vocabulum ad continentem hodie ſtantem, & longè diſsitam, extẽdemus? Tum etiam quia hoc quod de Atlantica cum Platone retulimus, etſi ut verum à multis admittatur, ut patet ex ſuprà relatis, meritò tamen † ab eximijs alijs ipſius Platonis ſectatoribus fabulæ magis quàm hiſtoriæ tribuitur, allegoricèq́ue ea omnia à ſummo Philoſopho dici volunt, ut conſtat ex Proclo, Porphirio, Orig. & alijs relatis à Marſil. Ficino in Commentar. ſup. Thimæ. cap. 4. & in Critia. cap. 1. Neque diſtentiunt Plin. Tertul. & Arnob. quos ſup. citavimus; nam licèt Platonis narrationem ſequantur, ſub mendacij tamen dubio, & periculo, eam proponunt. Idemq́ue facit Pat. Ioan. Pineda de rebus Salom. lib. 4. cap. 14. pag. 201. & latius & elegantius cæteris, & in noſtræ Americę terminis loquens Ioſeph. Acoſta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 22. per totum, & eruditiſsimus vir D. Greg. Lopez Madera Regius, & digniſsimus in ſupremo Caſtellæ Senatu Conſiliarius in lib. de excellentijs Monarch. Hiſpa. cap. 9. & Fr. Baſilius Pontius Legionenſ. 1 part. variar. diſputat. 48. expoſ. cap. 1. pag. 467. & noviſsimè poſt hæc ſcripta Seraph. Freitas de iuſto Impetio Aſiatico cap. 5. num. 20. Quorum argumentis nunquam plenè reſpondêre potuit Fr. Greg. Garcia in d. tract. de Indor. orig. lib. 4. cap. 9. cum ſeqq. quamvis in hoc multum olei & operę collocaverit. Etenim Plato ipſe à Critia puero inter Cantilenas eam narrationem traditam eſſe fatetur, & novẽ mille annis ante illud tempus, quo ſcribebatur, contigiſſe: quod quàm ſit à vero alienum, nemo non videt, cùm nec hodie à mundi creatione tot ſæcula præterierint. Et rurſus quia, quæ de immenſitate illius inſulæ ſubdit, & templi in ea poſiti divitijs, & magnitudine, Neptuni, & Clytus amoribus, gemellis quinquies ab eis ſuſceptis, colle in quinque orbes diviſo, & repentina tam vaſtæ telluris ſubverſione, & ſummerſione, quæ univerſam Aſiam, ſimul & Africã amplitudine ſuperabat, nemo vel mediocriter ſanus fabulosè dicta, & meras nugas eſſe negabit. Præſertim † cũ quotidianâ experiẽtiâ comperiamus, in eodem mari & ſitu, quem Atlanticæ ſuæ Plato deſignat, alias minores inſulas remanſiſſe, quales ſunt Fortunatæ, ſive Canariæ, & quæ vocantur de la Madera, y de los Azores, & ſimiles, quæ cùm illuvionem à Platone confictam effugerint, non obſcurè oſtendũt, quid de eius hac in parte fide ſentire debeamus. Neque dixerit quiſpiã eas inſulas, quas hodie conſpicimus, poſt abſorptam Atlanticam naſci, & emergere potuiſſe, iuxta ea, quę ſuprà retulimus: nam etſi hoc aliquando cõtigerit, † & præcipuè diluvij tempore, quo alias, atque alias inſulas enatas, immutataſq́ue tradit D. Auguſt. & poſt eum Maiol. d colloq. 10. pag. 266 rarum tamen eſt, & facilè non probãdum, ut inquit Imperator Iuſtin. † in §. inſula, inſtit. de rerum diviſ. & Theodoret. lib. 4. de curat. Græc. affection. dum generaliter docet, Mare quãquam inde nubes vim aquarum inceſſanter exhauriant, imbreſq́ue pariant, terriſq́ue diffundant, imminutum olim exhauſtumvè eſſe non cerni, neque ab his littoribus receſſiſſe, quæ olim ftuctibus ſuis obduxit. Accedit his, nullum uſpiam tantæ inſulæ monumentum, niſi fictitium illud Platonis reperiri, nullumq́ue ſubverſionis eius veſtigium alicubi comparuiſſe Nam quod de gramineo diximus mari, † ſæpè navigantibus in alijs etiam oris occurrit, ut multis exemplis oſtendit Maiol. in locis ſuprà citatis. Et quod quidã arguunt de † Oceani Atlantici appellatione, quam mare illud ab illa Atlantica inſula, quæ olim in eo erat, traxiſſe opinantur, inter quos Iuſtus Lipſius d. Phyſiolog. lib. 2. diſſert. 19. confutatione planè non eget, cùm certum & apertum ſit ab Atlantico mõte denominari: † quod ſcimus in extremæ Mauritaniæ terminis ſitum, trecentis plus minus millibus ultra Gaditanum fretum, & Herculis Columnas, è cuius regione ſita eſt Atlantidis inſula, parva tamen, & ignobilis, ut tradit Plinius lib. 6. cap. 5. & 31. & lib. 5·cap. 1. & alij relati ab Ortelio in Theſaur. Geograph. verb. Oceanus Atlanticus. Atlas autem mons ab † Atlante Promethei fratre nomẽ accepit, qui antiquiſsimus Rex Africæ fuiſſe perhibetur, & Heſperidum pater, & primus Aſtrologiæ artem excogitaſſe, ob quod cœli machinam, atque aſtra ſuſtinêre humeris fabulabãtur, & à Perſeo in montem eximiæ altitudinis, qui etiam cœlum tangeret, fuiſſe converſum, ut conſtat ex Diod. Sicul. lib. 4. cap. 5. & lib. 5. cap. 2. Cicer. lib. 5. Tuſcul. Herodot. lib. 4. Ovid. lib. 4. Metamorph. Solin. cap. 37. D. Auguſt. lib. 18. de Civit. Dei, cap. 8. D. Iſidor. lib. 14. Etymolog. cap. 8. & ex plurimis alijs Græcis & Latinis Poëtis, atque Hiſtoricis, quos latiſsimè congerit Bernard Aldrete de antiq. Hiſpan. lib. 4. ex cap. 10. uſque ad 15. & ab eo mutuatus Franciſc. Torreblanca in epitom. de Magia, in defenſione cap. 5. inter quos Virgil. lib. 6. Æneid. ſic canit: — Iacet extra ſydera tellus, Extra anni Soliſq́; vias, ubi cœlifer Atlas Axẽ humero tollit, ſtellis ardentibus aptũ. Silius Ital. lib. 1. Nec patitur nomen proferri lõgiùs Atlas, Atlas ſubducto tracturus vertice cœlum. Et expreſsiùs Feſtus Avienus verſ. 105. Vltima proceras ſubducit ad aſtra colũnas Hìc modus eſt Orbis, Gadir locus, hic tumet Atlas, Arduus, hìc duro torquetur cardine cœlũ, Hic circumfuſis veſtitur nubibus axis. Reiectâ ergo Atlanticæ appellatione, quam aliqui, ut vidimus, huic Novo Orbo tribuere voluerũt, multò magis reijciendum videtur nomen Franciæ Antarcticæ, quod ei Galli impone[*]re conati ſunt, dum inaniter oſtendere cupiunt, ſe primos illius inventores fuiſſe ſub Villagagnonis Domino, ut tradit Porcacchus in inſulario lib. 3. pag. 162. Nam perijt in flore hæc calumnia, quæ in gloriæ Hiſpanorum invidiam à Gallis prætexebatur: neque uſpiam terrarum tale virus vires accepit, † ut ſic appareat, in Famæ templo non dedicari improba, & petulca monumenta, ut aliud agens tradit Iuſtus Lipſius in cent. 2. ad Belg. epiſt. 6. Neque magis audiẽdi ſunt alij, qui, eodem Porcaccho teſte, † has omnes novas regiones Terram Sanctæ Crucis appellant, nimis quidem imperitè; cùm † hoc nomen ſolùm Braſilię cõveniat, quam ubi primùm Alvarus Capralis detexit, Sancto illo nomine & ſigno pijſsimè communivit, ut diximus ſup. cap. proximo, num, 32. eoq́ue multis annis appellata & cognita fuit, licèt poſteà, dæmonis fortaſſe aſtu, Braſiliæ appellatio magis invaluerit, à ligno huius nominis tingendis pannis admodum apto, quod ex ea exportari ſolet, de quo graviter dolet & queritur Ioan. Barros decad. 1. lib. 5. cap. 2. & Petr. Damariz Dialog. 5. de var. hiſt. cap. 2. fol. 338. & Fr. Anton. de San Roman lib. 1. hiſtor. Indic. Orient. cap. 11. pag. 57. Quia non debuit ligni Crucis venerandum nomen, quo non ſolùm tincti, ſed redempti fuimus, ob alterius ligni nomen omitti, quod eius comparatione viliſsimum eſt. Convenientior planè videtur alia appellatio, quam his regionibus communiter impoſitam tradit Camillus Borrellus de Reg. Catholic. pręſtantia cap. 42. num. 77. eas nimirum † vocans Orbem Carolinum, à nomine invictiſsimi Imperatoris Caroli V. Hiſpaniarum Regis Optimi Maximi, ſub cuius Imperio, & auſpicijs, detectio & conquiſitio, à Columbo & alijs Ducibus iuſſu Regum Catholicorum Ferdinandi & Eliſabethæ fœliciter cœpta, fœliciſsimè ad Mexicanam & Peruanam Provinciam, & alias ditiſsimas, & latiſsimas extenſa fuit, ut in cap. ſeq. trademus. Pro qua opinione licèt ipſe Camillus nihil alleget, mihi conſiderari poſſe videtur, frequentiſsimum omni ſæculo fuiſſe, † ut noviter invẽtæ, aut ſubiugatæ provinciæ à Rege, aut Imperatore nomen aſſumant, qui de illis cum maiore laude triumphavit, ut multis exemplis oſtẽdit Ioſeph. lib. 1. antiq. cap. 6. D. Iſidorus lib. 9. Etymolog. cap. 2. Pereira, & alij ſup. Geneſ. cap. 6. & 10. M. Mantua in Enchiridio. lib. 12. cap. 273. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hiſpan. cap. 3. pag. 19. Gaſpar Sanctius in Iſai. cap. 2. num. 20. & Fr. Ioan. de la Puente in convenient. Monarch. lib. 3. cap-28. §. 2. pag. 174. Gregor. Garcia de Indor. origine lib. 4. cap. 18. & notabiliter Fabius Pictor lib. 1. de aureo ſæculo inquiens: Denominare enim, aut imponere gentibus, & locis nomina tum Regum, Ducumq́ue ius eſt. Rurſqus quia Carolus † ipſe hunc titulum ſibi aſſumere velle, apertè ſignificavit, dum inſignibus ſuis Herculis columnas adiecit, cum illa inſcriptione Plvs vltra, ſive Plvs ovtre, ut legendum contendit Hieron. Ruiſcellus lib. 2. de le Impreſe fol. 28. quaſi diceret, ſuæ virtuti & fortunæ Herculeum fretum non obſtitiſſe, quamvis ibi Orbem finiri, nec ultra progredi licêre veteres credidiſſent; ſed aliũ novum & maiorem Orbem detectum, & quæſitum fuiſſe, ad quem ſui Imperij ac nominis fines, & famam extenderet. Tãti quippè Cæſaris virtus & gloria unius Orbis anguſtijs claudi non poterat, quin potius illis tãquam ſtricto carcere circumcluſa, non minus æſtuabat, † quàm olim Alexãder Macedonum Rex, de quo Iuvenal. Satyr. 10. ſcriptum reliquit: Vnus Pellæo inveni non ſufficit Orbis, Æſtuat infœlix anguſto limite mundi, Vt giaræ clauſus ſcopulis, parvaq́ue Seripho. Alludens nimirum ad illud, quod recenſet Valer. Maxim. lib. 8. cap. 15. Ælian. lib. 4. de var. hiſtor. circa finem, Theat. vitæ humanæ volum. 11. lib. 4. pag. 2573. & Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 16. pag. 150. Alexandrum nempe Anaxarcho Philoſopho, ex auctoritate Democriti præceptoris, innumerabiles mundos eſſe, referente, ſortem ſuam tanquam miſeram deplãxiſſe, quòd ne uno quidem adhuc fuiſſet potitus. Sed audiamus † pictæ Poëſis auctorem, qui ipſum idem Caroli ſymbolum, & utriſque Orbis Imperium, his carminibus egregiè declarat: Carolus Occiduæ Princeps Auſtraſius oræ Diviſum Imperium cum Iove cæſar habet. Iupiter in cœlo, terrarum Cæſar in Orbe, Inter hic humanos imperat: ille Deos. Nec mirum. Mars fortis enim, ſapienſq́ue Minerva Dãt manibus præſens talibus auxiliũ. Parva foris ſunt arma, Domi, niſi conſilium ſit Magnanimus prudens Cæſar utroque viget, Vt nunquam (his velut Herculeis firmata columnis) Gloria Cæſarei corruat Imperij. Nec dum finis hic eſt. Duce ſed virtute ſequentem Fortunam eventis proferet ulterius. Et eòdem pertinet expoſitio Riuſcelli ſuprà, Ioan. Horoſcij Covar. in Emblemat. cap. 10. Fr. Ioan. à Ponte in convenient. Monarch. lib. 3. cap. 21. in fine, & Martini Delrij in Adag. ſacris, 2. tom. Adag. 459. pag. 576. ubi narrat, † quòd cùm Magnanimus ille Franciſcus Primus Francorum Rex, Matriti captus ab eodem Imperatore detineretur, & in pariete dictum eius ſymbolum, Plvs vltra, ſcriptum legiſſet, adſcripſit, Hodie mihi, cras tibi, fortunæ viciſsitudinem oſtẽdere volens, quæ glorioſa illa trophæa mutare ſolet, & ab alijs in alios tranferre. Quod cùm Cæſar Maximus perlegiſſet, ut ſe mentem adverſarij intellexiſſe monftraret, ſubſcripſit: Fateor me hominem. Sed quamvis in alijs vera eſſe ſoleat † illa ſentẽtia Quinti Curtij lib. 8. Eximia gloria ſæpiùs fortunæ, quàm virtutis eſt beneficium, † in Carolo tamen, cùm pietate & virtute ſolidâ niteretur, Deo eius religioni, conatibuſq́ue favente, non ſolùm mutata nõ fuit, verùm indies magis ac magis extenſa, & ad Imperium uſque cœleſte producta, ita ut meritò quidam imagini eius inſcriptionem hanc dicare potuerit. † D. Carolus V. Imper. Cæſ. cui, cùm unum viciſſet mundum, adiectus eſt alter, cùm utrumque, vicit utriuſque victorem. Nec virtus Plvs vltra progredi potuit, inter cœlites vixit, antequàm inter homines eſſe deſineret. Et alter in tumulo hoc epitaphium: Plvs vltra famam extendi, nomenq́ue decuſq́ue Quam capit tellus, quam capit Oceanus. Nec mihi Plvs vltra, quin parva conderer urna Profuit, aut magna Martia vis animi. Quid Regna, Imperium invere, atque Indicus Orbis? En gaudet ſpolijs trux libitina meis. Plvs vltra tamen, & tantarum gloria rerum Inter conceſſit ſydera clara locum. Invictumq́ue animum cœlo divina locavit Virtus, & ſanctæ religionis amor. Et alius: D. Carolo V. Imperat. Cæſ. Aug. Max. Indico, Turc. Afric. German. Regi potentiſsimo & invictiſsimo, quod eius ductu, auſpicijſq́ue, ac nominis auctoritate, gentes Indicæ omnes, quæ à Septentrione ad Meridiem uſque protenduntur, ut iure Novvs orbis appellentur, tam longè, latèq́ue patent, auro, argento, gemmis, aromatis, alijſq́ue rariſſimis rebus abundantiſſimæ, per legatos ſint invenæ: ac ſub Imperium Hiſpaniæ Regum, magno Chriſtianæ religionis commodo & augmento redactæ. Ioanna Luſitaniæ Princeps, Hiſpaniarum gubernatrix Patri Optim. & Maxim. F. I. De cuius Magni Cæſaris laudibus & egregijs facinoribus plura adijcere ſuperſedeo, quoniã † id exactiſsimè præſtiterũt Alphonſus Vlloa, Petr. Mexia, & Prudent. Sandovalius in eius vita, Promptuarium Iconum pag. 222. & plurimi alij auctores, quos refert Camillus Borrellus d. cap. 42. num. 78. & ultra eos Ioan. Voërthuſius in lib. ſingul. Phœnici, ſive conſecrationis Auguſtæ per totum, & Alanus Copus Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. vid. Valdes de dign. Reg, Hiſpan. cap. 20. num. 14. Sed licèt hæc ita pro appellatione Orbis Caroloni defendenda & illuſtranda non incongruè dicta videantur, † adhuc tamen mihi magis ſemper arriſit aliorum ſententia, qui has omnes regiones Occidentales & Meridionales, de quibus loquimur, generaliter ſolent Novvm Orbem vocare. Non quia plures mundos eſſe opinentur, prout nonnulli malè fecerunt, quorum errorem inſrà cap. 12. num. 75. convincemus; ſed quia cùm veteres totius Orbis terrarum, & circumambientis Oceani effigiem in tres partes diviſerint, Africam ſcilicet, Europam & Aſiam, ut diximus ſup. cap. 1. num. 23. Inventâ denuò hac, quæ America dicitur, eam pro quarta numerare cœperunt, † & Novum Orbẽ, ſive hemiſphærium appellare, ob immenſam eius amplitudinem, quâ tres partes anteà cognitas ſuperare videtur, atque etiam ob diverſitatem morum, rituumq́ue incolarum, & diſsimilitudinẽ animalium, arborum & ſtirpium, ut benè obſervat Abraham. Ortel. in Theatr. Magn. tab. 1. & 5. & in Theſaur. Geographiæ, verb. Atlantis inſulæ, Pet. Martyr in decadibus, quibus de Orbe Novo titulũ fecit, Epitom. navigat. Americi Veſputij in relation. Novi Orbis cap. 114. pag. 122. Præfatio Coſmograph. ad eaſdem relationes, §. 3. Epitaphium Caroli V. ſup. relatũ, Ioſeph. Acoſta in elegantiſsimis libris de natura & hiſtoria Novi Orbis, Latinâ & Hiſpanâ linguâ conſcriptis, Iuſtus Lipſius de Phyſiolog. Stoic. lib. 2. diſſert. 19. Zurita lib. 3. Annal. Arag. cap. 4. Ioan. Mariana lib. 26. hiſtor. Hiſpan. cap. 3. Scip. Ammirat. lib. 2. diſcep. Politic. diſcurſ. 4. Genebrard. lib. 4. Coſmograph. anno 1497. Maginus tab. 34. pag. 279. Petr. Damariz Dialog. 4. cap. 2. fol. 338. Ioan. Boterus in relation. univerſ. 1. part. vol. 2. lib. 1. pag. 348. Porcacchus in inſulario lib. 3. pag. 162. Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 4. & in deſcript. Ind. lib. 1. cap. 1. Torquem. in Monarch. Indiana lib. 1. c. 2. Didac. Valdes de dignitat. Reg. Hiſpa. cap. 12. n. 7. & cap 19. num. 55. Hericus Martinez in repert. tractat. 2. cap. 7. pag. 102. Bernard. Aldrete lib. 1. origin. ling. Caſtel. cap. 12. Doctiſ. Ioan. Bapt. Valençuela conſil. 82 num. 69. Nos infrà c. 16. num. 42. & ſeqq. paſism Maiolus in diebus Canicular ubi eaſdem regiones ſub appellatione Orbis Novi comprehendit, & præcipuè 1 tom. colloq. 10. pag. 266. Vbi ait, † Europam, ſi comparetur cum reliquo Orbe anteà cognito, exiguum eius angulum eſſe, comparatione autem habitâ ad hunc noſtrum poſteà repertum, nihil eſſe, videri poſſe. Et idem ſentit Gerard. Mercator in ſuis tab. univerſ. in princip. & Boterus ubi ſuprà. † Vbi totum terrarum Orbem in tres continentes diſtinguunt: primam faciunt eam, quam diximus, veteres in Europam, Africam & Aſiã fuiſſe partitos. Secundam, quam hodie Americam, vel Indiam Occidentalem vocamus. Tertiam dicunt terram Auſtralem, quam nõnulli Magellanicam nuncupant, paucis hactenus littoribus detectam. Quod adeò verum eſt, ut iuxta eoſdem auctores, † cùm univerſus Orbis contineat in circuitu, quò maximè patet, milliaria Germanica 5400. ſive Italica 21600. hoc eſt 360. gradus altitudinis, ſive elevationis Poli, qui ſi ad leucæ Caſtellanę dimenſionem reducantur, conſtitunnt 3600. leucas: hæc nova eius pars, quę America dicitur, & reliqua, quæ Regibus Caſtellæ & Legionis inquirenda obtigerũt, centum & octuaginta gradus complectantur, qui tria millia & nongenta leucarum Caftellanarum efficiunt, de quo etiam latiùs agemus infrà cap. 6. ex num. 6. Atque huc reſpiciens Ioſeph. Acofta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 6. meritò inquit, nobis, quæ hactenus certâ fide comperta ſunt, ſatis eſſe debêre, ut Orbis terrarum portionem univerſâ Europâ, atque Aſiâ & Africâ non minorem, ex altera hac parte iacêre intelligamus: & utrumq; Mundi Polum æquê ſibi, & terras & mare vindicare, quod antiquis, aut negare, aut dubitare impune licuit. Et idem probat Thomas Bocius de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 6. cap. 7. verſ. Sed ne videamur, dum tradit, Has regiones Antipodum recenter detectas continere dimidium totius Orbis terrarum, & omnium rerũ quas Deus hominibus eſt fabricatus. Vnde † iuſtè reijciendus venit Iacob. Põtanus in prima tertij progymnaſmate 18. page. 315. dum nimis ſcrupulosè, aut etiam ineptè tradit, ſe non audêre, Americam quartam mundi partem vocare, quia de ea neque tam multa adhuc, quod ipſe ſciat, neque tam ſide digna extent litteris publicata. Etenim nihil iam eo tempore, quo ſcripſit, erat certius, aut vulgatius, ut ex ſuperioribus ſatis apparet. Et cùm Scandinaviam † Germaniæ inſulam verſus Septentrionem, eò quòd maxima, & incompertę magnitudinis eſſet, alterum Orbem terrarum veteres appellarent, ut tradi Plin. lib. 4. cap. 13. & alij relati ab Abrah. Ortel. in Theſaur. Geograph. verb. Baſilia. Necnon etiam Trapobanem, ut patet ex eodẽ Plin. lib. 6. cap. 22. ibi: Trapobanem alterum Orbem terrarum eſſe diu exiſtimatũ eſt Antichthonum appellatione. Quanto iuſtiori titulo idem nomen his vaſtiſsimis provincijs conveniet? Et hæc planè ſunt, quę ultra alios, pro inquireda vera & propria iſtarum regionum appellatione, elucubrare potuimus, † quas tamen in huius operis diſcurſu nõ verebimur vulgari, & magis cognito Indiarum Occidetalium, vel Americæ nomine indigitare, proptereà quòd, ut † admonet Quint. lib. 1. inſtit. orator. utendum eſt verbo ut nummo, cui publica forma ſit, & † vulgaris loquendi uſus proprietate verborum potentior eſt, l. anniculus 132. de verbor. ſignificat. l. Labeo, D. de ſupell. legat. l. talis ſcriptura, D. de legat. 1. ubi Doctores; cùm rude hominum vulgus de exactiori verborum interpretatione & ſignificatione non magnopere laborare ſoleat, ut latè proſequuntur Alciatus, & Brechæus in rub. de verbor. ſignificat. & plurimi alij relati per Ioan. Gutierrez lib. 3. practic. quæſt. 14. à num. 132. & Hieron. Zevall. commun. opin. 1. tom. quæſt. 409. & noviſsimum Marium Burgium in tract. de laudimio part. 1. cap. 1. num. 24. & 25. ubi hoc etiam in verbis peritorum, imò & Principum, legum & ſtatutorum admittunt. CAPVT V. De initio, & progreſſu detectionis Novi Orbis, & ijs, qui in hoc magis meruiſſe videntur. SVMMARIVM Captitis V. -  1 Hiſpani Duces, qui Novum Orbem detexerunt, laude digniſſimi ſunt. -  2 Ioan. Bapt. Ramuſius notatur. -  3 Memoria eorum, qui pro Repub. præclarum aliquod facinus geſſerunt, ſemper commendari debet, & quare? Occultator alienæ laudis furi par eſt, ibid. -  4 Columbi prima laus in detectione Novi Orbis, & eius patria & mores. -  5 Columbus quibus argumetis ductus fuerit ad detegendum Novum Orbem. -  6 Columbus à quodam hoſpite naufragiũ paſſo Novi Orbis notitiam accepiſſe dicitur. -  7 Hoſpes, qui Columbo Novi Orbis notitiam dedit, cuius nationis fuerit? -  8 Navigationes admirãdæ fortuitò factæ. -  9 Ptolemæus Aegypti Rex qualiter ab Indo naufrago navigationem Indiæ Orientalis edoctus fuerit? -  10 Eudoxij Gnidij ingens navigatio. -  11 Trapobanæ inſulæ certior notitia quando & qualiter à Romanis habita? -  12 Navis ex India vi ventorum in Germaniæ portum delata. -  13 Indi ſeptem Occidentales in portatili cymba tempeſtate in Galliam delati, & eorum deſcriptio. -  14 Columbus qualiter Angliæ, Luſitaniæ & Caſtellæ Reges adierit pro detectione Novi Orbis. -  15 Columbus tandem à Regibus Catholicis ad Orbem Novum inquirendũ mandatur, & de eius claſſi & commeatu. -  16 Novi Orbis ingens, & quæſtuoſa detectio ex parvis initijs proceſſit. -  17 Indiæ Occidentales Hiſpaniæ Regibus utiliſſimæ. -  18 Initia rerum magnarum ſolent eſſe minima. -  19 Columbi prima navigatio, & eius labores, & effectus. -  20 Columbus plures inſulas detegit, & pro Hiſpaniæ Regibus earum poſſeſsionem apprehendit. -  21 Columbus cum primitijs inſularũ, quas detexit, ad Reges Catholicos redijt. -  22 Columbus à Regibus Catholicis honoratur, & remuneratur. -  23 Admirali, ſive Almirantis dignitas quæ? & de vocis etymologia. -  24 Columbus repetit navigationem in Indiam, & plures alias inſulas detegit, & eius obitus. -  25 Columbi hiſtoria de ovo apud convivas. -  26 Navigationes in Novum Orbem repetuntur. -  27 Blaſchi Nonij de Balboa laudes, & hiſtoria. -  28 Mare del Sur primus noſtrorum detetexit, & conſpexit Balboa, & iter ad illud aperuit. -  29 Ferdinandi Corteſij laudes, & qualiter Novæ Hiſpaniæ Regna detexit, & ſubegit. -  30 Ferdinandi Corteſij præclarum facinus in navibus perforandis. -  31 Naves, qui duces perforaverint, aut incẽderint, & qui equos, aut ſcalas ademerint, ut milites animoſius pugnarent. -  32 Ferdinãdi Corteſij patria, & qualiter ſortitus, & expertus fuit patrociniũ D. Pet. -  33 Ferdinandus Corteſius natus fuit eodem anno, quo Mart. Lutherus. -  34 Ferdinandi Corteſij honores, præmia, & obitus. -  35 Ferdinandi Magallani laudes, & hiſtoria in detegendo freto magallanico. -  36 Magallanicum fretum quando, & quomodo detectum? -  37 Magallanus quid fecerit in inſula Zebu, & qualiter occiſus? -  38 Magallani ſocij ad Moluccas perveniũt, & diverſo itinere in Hiſpaniã redeunt. -  39 Ioannis Sebaſtiani à Cano, & ſociorum reditus in Hiſpaniam cum nave Victoria poſt univerſum Orbem circũdatum. -  40 Diem unum Calendarij cur amiſerint nautæ navis Victoriæ? -  41 Ioan. Sebaſtiano à Cano honores, & inſignia à Cæſare conceduntur. -  42 Navis Victoriæ laudes, & memoria. -  43 Frãciſci Pizarro laudes & hiſtoria in detectione & ſubactione Regni Peruani. -  44 Milites tredecim qui cum Pizarro mãſerunt in inſula Gorgona privilegijs honeſtantur. -  45 Atahualpa, ſive Atabaliba Tyrannus Peru bello capitur, & temerè occiditur. -  46 Præda capti Atahualpæ quanta fuerit, & inter quos diſtributa? -  47 Auctores plurimi referantur, qui ex profeſſo, vel etiam obiter agunt de hiſtoria Indiarum Occidentalium. -  48 Americæ hiſtoriæ libri, novem voluminibus comprehenſi, & ab hæreticis publicati, cum cautione legendi ſunt. -  49 Gundiſ. Fernandez de Oviedo hiſtoria Indiarum Occidentalium laudatur. IN huius Novi Orbis indagatione, & acquiſitione adeò enituit Hiſpanę gẽtis induſtria, virtus, atque cõſtantia, ut Græci Herculis facinora, & labores ſuperaſſe à multis meritò indicetur. Quapropter † neceſſariũ eſſe arbitror, aliqua ex plurimis, quæ ſeſe hac in parte dicẽda offerebant, breviter delibare, & noſtris quoque, licèt obſcuris, monumentis, eorum Ducum nomina, & præclara geſta, in Memorię templo conſignare, qui in re ita utili, pariter atque ardua, magis excelluiſſe comperiuntur. Nec enim ſcio, † quid, præter noſtrorum invidiam, movêre potuerit Ioan. Bapt. Ramuſium, dum in proœm. 3. vol. ſuarum navigationum Hiſpanos auctores irridet, quòd libris ſuis illorum nomina, & patriam ſedulò inquirere, & commendare ſtuduerint. Semper † quippè iuſtum, & rationi conſentaneum viſum eſt, ut benè gerentibus laudis tribuatur aſſenſus, & ut glorioſa ſit, & diuturna apud omnes eorũ memoria, qui pro Republica præclarũ aliquod ſacinus exhibuerint, ut & ipſi audaciores in poſterum fiãt, & alij eorũ exẽplis permoveantur, ut tradit Ariſt. lib. 3. Ethic. cap. 6. & lib. 2. Polit. cap. 6. elegãter Cicer. in orat. pro Milo. & pro Arch. Poët. Theodoſ. Imp. in 1. & virtutum, C. de ſtat. & imagin. Iuſtinian. in §. 1. inſtit. de excuſat. tut. Caſsiodor. lib. 1. epiſ. 13. D. Gregor. lib. 22. Moral. cap. 7. & D. Baſil. homil. in Gordia. Marty. ubi ſic inquit: Sicut enim aromata tunc maximè ſpirant, cùm vel confricantur, vel conteruntur, ſic virtutum opera tunc maximè movent, cùm laudantis oratione explicantur, ſicut etiam oves Iacob intuentes virgas maculoſas, & varias, ſimiles agnos pariebant: ſic iuxta exempla, quæ cernimus, ſive bona, ſive mata volunt as hominis operatur. Idẽ quoq; Cicero Philip. 14. nos pręclarè cũ his agere tradit: Quorũ virtutẽ, nec oblivione eorũ, qui ſunt, nec reticẽtiã poſterorũ ſepeliri patimur. Et Plat. in lib. de legib. multũ laudat Tyrtęũ Poëtã, quòd ſuis carminibus viros bello præſtantes extulerit: O divine, inquit, Poëta Tyrtæe, ſapiẽs certè ac bonus nobis eſſe videris, quiæ excellẽtibus eos extuliſti laudibus, qui in bello excelluerũt. Cui cõvenit doctrina laſ. in fin. tit. inſt. de actio. ubi occultatorẽ alienæ laudis, furi parem eſſe dicit, per tex. in l. hæreditatũ in fin. D. ad leg. Falc. & Plin. Iun. epiſ. 8. lib. 5. ubi ſic ait: Mihi pulchrum in primis videtur, non pati occidere, quibus æternitas debeatur; aliorumq́ue famam cum ſua extendere. Prima † igitur tantæ detectionis laus omnium conſenſu Chriſtophoro Colono, ſive, ut alij vocant, Columbo, debetur. Hic natione Ligur, ſive Genuẽſis ex vico Nervij, nõ magnæ fortunæ, ſed acris ingenij fuit, reiq́; nauticæ peritiſsimus, & Coſmographus ſolertiſſimus, & in Luſitaniã profectus, ut tabulis nauticis cõficiendis, & emendandis quæſtũ faceret, uxore ex inſula Madera ductâ, eò cõmigraverat. † Ibi, ut plures exiſtimãt, ex Aſtronomica diſcipliana, & nonhullis veterũ monumentis, alijſq́ue argumẽtis, quę variè varij auctores pro ſuo captu confingunt, & præcipuè Ant. Herrer. in hiſt. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. c. 2. & 3. ſecũ cogitare, & tãdem ſtatuere cœpit, ultra noti Orbis terminos magna terrarũ ſpatia, quemadmodũ in Oriẽtem, ita etiam in Occidentem Patêre. Alij verò † tradũt in hãc notitiam, & ſpẽ cuiuſdã hoſpitis ſui relationibus motũ, qui naufragiũ in Oceano Atlãtico faciẽs, vi tẽpeſtatis ad terrã, nullis anteà Coſmographis cognitam, reiectus fuit; quam cùm diligenter delineaſſet, vix tandem ad Maderam appulit, & in domo, & manibus Columbi moriens, ei rẽ omnẽ in hoſpitij mercedem aperuit. Cui traditioni multũ noviſsimè defert Torniel. in Annal. ſacr. to. 1. ann. mũdi 1931. n. 48. etſi in Colũbi fraudẽ, & ut eũ ſuâ gloriâ privarẽt, ab Hiſpanis cõſictam eſſe, imprudenter affirmet Hiero. Benzo. lib. 1. hiſtor. Novi Orb. cap. 5. Hũc † quidã Luſitanũ fuiſſe affirmãt, inter quos Pet. Damariz Dial. 4. de var. hiſt. c. 4. fol. 151. qui inde Luſitanis huius Novi Orbis invẽtionem tribuendã contendit. Sed alij magis frequẽter Bæticũ, ſive Andaluſiũ nautã, & mercatorẽ fuiſſe opinãtur, eiuſq́ue nomẽ & patriã in obſcuro latêre, Deo ita diſponẽte, ne alij, quã ſibi negotiũ adeò ingens homines tribuere poſſent, ut obſervat Ioſeph. Acoſt. lib. 1. de hiſt. Ind. c. 19. Fr. Greg. Garc. de Indor. orig. lib. 1. c. 4. §. 1. pag. 65. & Fr. Ioan. Torquem. in Monarch. Ind. lib. 18. c. 1. Quãvis nuper Garcia Laſſus Inca in ſuis Cõment. de Incar. orig. lib. 1. cap. 3 que refert, & ſequi videtur Aldrete de antiq. Hiſpan. lib. 4. c. 17. pag. 567. nullo, quod ſciã, fundamẽto ductus, Alphõſum Sanchez nominatũ ſcribat, & eius naufragium circa annũ 1484. contigiſſe. ¶ Nec † mirũ, aut novum videri debet, huius detectionis initiũ fortuitũ fuiſſe. Nã præter alia noſtrorũ exẽpla, de quibus infrà c. 9. n. 49. ſi Straboni fidẽ habemus lib. 3. Geogr. Plin. lib. 2. c. 67. Pomp. Mel. lib. 3. c. 10. ſimilis caſus in Indijs Orientalibus accidit. † Cuſtodes quippè ſinus Arabici Indũ quempiã in navi ſolũ mortuo ſimilẽ littori appellẽtem invenerũt, eũque ad Ptolemæum Evergetẽ Ægypti Regẽ deduxêre, Is linguâ Græcâ eũ curavit inſtitui, quâ perceptâ, ex India ſe tẽpeſtatibus iactatũ, amiſsis fame comitibus, in ea loca deveniſſe declaravit. Quòd ſi liber dimitteretur, aſſumptis comitibus, ſe Regi ad Indos uſque facilem oſtẽſurum navigationem. Credidit homini Ptolæmeus, & inter alios Eudoxium quoque Gnidium Aſtrologum ei adiunxit. † Qui hac occaſione uſus, Indiam perluſtravit, & in reditu ad Æthiopiæ littora Gaditanorum gubernaculo, cui equi figura inſculpta erat cognito, quod tempeſtatibus eò iactatũ fuerat: ad Occidentẽ quoq; per Meridionalẽ Oceanũ viã patere deprehẽdens, Alexandriã reverſus, inde per mare Mediterraneũ extra colũnas Herculis evectus, littora Africæ circuivit. Romanis † quoque certiorẽ notitiã inſulæ Trapobanæ alterius naufragij occaſione cõtigiſſe, Plin. lib. 6. c. 22. his verbis enarrat: Nobis diligẽtior notitia, ſcilicet Trapobanæ, Claudij principatu cõtigit, legatis etiam ex inſula advectis. Id accidit hoc modo, Annij Plocami, qui maris Rubri vectigal à fiſco redemerat, libertus circa Arabiã navigans, Aquilonibus raptus præter Carmaniã quinto decimo die Hippuros portũ eius invectus, hoſpitali Regis clemẽtia ſex menſium tẽpore imbutus alloquio percontanti poſteà enarravit Romanos & Cæſarẽ, &c. † Quarũ navigationũ mẽtionem facit, ſed fabuloſas eſſe contendit Doct. Freitas ubi ſup. c. 5. n. 13. & ſeqq. Otto etiã Friſingenſis auctor eſt, ſub Friderico Æneo Barbo, navẽ ex India cũ Indis negotiatoribus fortuitò appuliſſe Lubec Germaniæ portũ ultra Cimbricã Cherſoneſum. Et Cõtinuator Palmerij anno Dñi 1509. quẽ refert Simõ Maiol. colloq. 23. pag. 534. tom. 1. † delatã fuiſſe eo anno Rothomagũ uſque Galliæ Lugdunẽſis oppidũ cymbã quãdam portatilẽ, ſimilẽ his, quæ in Orbe Novo cõſpiciuntur, & in ea ſeptẽ ex ipſis Indis, qui fuligineo colore erãt, ceu homines ſylveſtres, groſsis labris, ſtigmata in facie gerẽtes, ab aure admediũ mẽtum inſtar lividæ venulæ per maxillas deductæ, & nudi incedebãt, ſolũ baltheũ geſtãtes, in quo erat borſula ad verenda tegẽda. Barba per totum corpus nulla, neq; pubes, neq; ullus pilus, præter capillos, & ſupercilia. ¶ Sed utcumq;[*] ſit, cũ Colonus incredibili huius rei experiendæ ſtudio flagraret, ſimulq́; vidêret, ſine magno apparatu tẽtari nõ poſſe, Bartholomæũ fratrẽ ad Angliæ Regẽ Henricũ VII. expedivit, cuius regnũ eâ tẽpeſtate pacatũ erat & opulẽtum, ut exponeret, ſi ſibi naves & facultates darentur, effecturũ ſe, ut novis & auriferis regionibus repertis Angliæ regnũ omniũ regnorũ totius Europæ florentiſsimũ redderetur. Sed paſſus hìc repulſam, nõ tã odio rei, quàm quòd Italum hominẽ lucro inhiãtem Angli ſuſpectũ haberẽt idẽ Chriſtophorus de eodẽ negotio Alphõſum V. Luſitaniæ Regẽ cõvenit; qui nõ modò negavit, quod petebat, ſed tanquam inania & fabuloſa afferret, eum, ut delirũ hominẽ reiecit, & irriſit, perſuaſus à Calçadilla Epiſcopo Viſeenſi, & Roderico Magiſtro Theologiæ, pręclaris alioqui Coſmographis, nec terras, nec aurũ eſſe in Occidente. Tertiò igitur rem tẽtans, ad finitimos Caſtellæ, Legionis & Aragoniæ Reges Catholicos Ferdinãdum & Eliſabethã eodẽ cõſilio ſe ſe cõtulit, & ibi cũ nihilo magis audiretur, Regibus præſertim id tẽporis bello Granatẽſi impeditis & exhauſtis, invictâ quadã animi pertinaciâ totũ ſermè ſeptenniũ cõtrivit vorãdo repulſas, urgẽdo, inſtãdoq́ue per ſe, & per amicos. † Quouſque ſuperatis tãdem Mauris, ac totâ expulſis Hiſpaniâ, retulit quod voluit, & perbenignè à Regibus habitus, obtinuit, ut in occiduam illã navigationẽ, ſive inquiſitione, tria ſibi regio ſumptu adornata navigia ad Hiſpalim oræ Bęticæ præberetur, cum cẽtum & viginti hominũ comitatu, & ſeptemdecim ducatorũ millibus, ut ſibi de his, quæ ad talẽ expeditionẽ neceſſaria iudicaret, cõmodiùs provideret: quã pecuniã Ludovicus Sanctangelus regiarũ rationũ ſcriba Colũbo numeravit, imò & Regibus mutuam dedit. Quod ideò advertere volui, † ut intelligatur, hoc tã parvo apparatu, tantas, tamq́ue inauditas poſteà res, quãtę hodie de his Indijs cõſtant, origine habuiſſe: & tantillã pecuniã, tãtum eiſdẽ Regibus Catholicis auri, argentiq́; tuliſſe, ut † teſtante Ioan. Metello, quem refert Theatr. vitæ huma. vol. 10. lib. 2. pag. 2417. in fine, eius ſumma pręter margaritas & gemmas, quę innumeræ fuerũt, ſexaginta, quos vocãt, milliones feratur exceſsiſſe, ut taceã incredibiles provẽtus ſubinde aliorũ Regũ tẽporibus in Hiſpaniã delatos, de quibus alio in loco dicemus: quorum maximè ſubſidio, ut ait Maffæius lib. 1. hiſt. Ind. pag. 18. poſtmodum tantos, tamq́; aſsiduos terrâ, mariq́; ſumptus propè infinitâ pecuniarũ erogatione ſuſtinuerũt, Nimirũ † quia in hoc, ut in alijs, initia, ſicuti & femina rerũ naturaliũ ſolent eſſe minima, quæ tamen ſuis progreſsibus augentur, ut docet Cicer. lib. 5. de finibus. Sed ut ad Columbũ redeamus, † is cũ exigua hac claſſe ex Hiſpanijs ſolvens anno à Chriſto nato 1492. tertio nonas Auguſti, vaſtiſsimo ſe Oceano Atlãtico cõmiſit, & Canarias primùm inſulas petijt. Inde, continuatâ dierũ aliquot velificatione, gramineũ mare invenit, de quo c. 4. n. 27. locuti ſumus, ut tanquã in pratis herba virẽtibus navigare viderẽtur. Quo tandem ſuperato, poſt multa pericula, poſt durã toleratã famẽ, in incognitas, quas quærebat regiones, nudâ, barbarâ, & inermi gente habitatas, fed auri divites appulit, trigintâ triũ dierũ navigatione, Occiduũ ſemper Solẽ ſecutus, Primamq́ue † inſulã, quã invenit, quæ ab incolis Guana bani dicebatur, Sãcti Salvatoris appellatione inſignivit, & in ea, aliarũ nomine, quæ poſteà detegeretur, poſſeſsionẽ pro Catholicis Caſtellæ & Legionis Regibus apprehendit: eaq́; de re publicũ inſtrumẽtum cõſcribi, curavit. Mox inde ſolvens, alias maiores inſulas adinvenit, quas Conceptionẽ, Fernandinã, & Iſabellã nuncupavit. & ulteriùs progrediẽs Cubã, & Hiſpaniolã lõgè maiores, & aurifodinis ditiſsimas, patefecit. Caſtriſq; † ibi idoneo loco, & præſidio cõmunitis, incolas fermè duodecim, aurũ, Gallipavos, Pſittacos varij coloris, & alia invẽtæ regionis argumẽta ſecũ in Hiſpaniã triũphabundus revexit, vix ſeptẽ menſibus, poſtquã ex ea ſolverat, lapſis; ubi Catholicis Regibus, tũc Barchinonæ commorantibus, ea, quæ acciderãt, retulit, † & ab eiſdẽ honorificè, ut meruerat acceptus, Admirali & Proregis Indiarũ titulo, & multis alijs privilegijs, ac muneribus donatus fuit: Regijſq́ue inſuper armorũ inſignibus cohoneſtatus, hoc addito elogio, Por Caſtilla, i por Leon, nueuo mũdo hallò Colon. Admirali autẽ, † ſive Almirantis, ut Hiſpanè vocamus, Vox, & officium pro eo illuſtri pręfecto uſurpatur, cui maris imperiũ, & littorũ à Rege cõcreditum eſt: qui claſſes & navalia curat, uti ſarta tecta ſint, & ut exarmata reparẽtur, piratæq́ue arceantur, aut fugentur, ut de eiuſdẽ Colũbi hiſtoria loquẽs advertit Forcat. lib. 2. de Gallorũ Imperio fol. 83. & melius lex noſtra 24. tit. 9. par. 2. & l. 3. tit. 24. eâdẽ part. Nomenq́ue ſub Oct. Auguſto adinventum, & probatũ, idẽ Forcat. tradit, ob id, quòd quẽdam Galliæ legatum, qui multa admiranda maris portẽta à ſe viſa reſerebat, claſsi Gallicæ præfecit, & Admirandũ appellavit. Quod tamẽ ridendũ videtur, cùm teſte Leone Africano, & alijs, quos refert Sebaſt. Covar. in Theſaur. ling. Caſtellanæ, verb. Almirante, hęc vox Arabica ſit, quæ Architalaſum, ſive ſummũ maris Ducẽ, aut præfectũ ſignificat: de quo etiã alia nõ contemnẽda noviſsimè tradit doctiſsimus vir Pet. de Salazar & Mẽdoça Canonicus Toletanus in lib. 2. de origin, & progreſſu dignitatum, & titulorum Hiſpaniæ cap. 15. & Barnab. Morenus de Vargas de nobil. Hiſpan. diſcurſ. 13. num. 18. Poſt hæc † autem idẽ Columbus ab eiſdẽ Regibus cũ maioribus copijs & claſsibus iterũ, tertiò, & quartò ad eaſdẽ inſulas incolẽdas, & gubernãdas, & ad alias inquirendas reverſus eſt. Quod ita fœliciter geſsit, ut poft innumeras, quas detexit, & ſubegit, tandẽ in cõtinentem devenerit, & oſtia totius Americani Orbis primus, ut diximus, refera verit. Obijtq́; in Hiſpania anno ſalutis 1506. ubi conſtans † traditio eſt, quòd cùm fortè celebri quodã cõvivio exciperetur, in quo ſimul plures Hiſpanię proceres diſcumbebant, & orto inter eos ſermone de Novi Orbis detectione, eſſent nonnulli, qui præclarum hoc Columbi facinus extenuaret, quaſi ab alijs quoque pręſtari potuiſſet: ille ad ea nihil reſpondens, ovũ in mẽſam inferri iuſsit, & convivas omnes experiri rogavit, ut illud in apicẽ, nullis adminiculis fultũ, ſive nixũ ſtans & erectũ in menſa conſtituerent id nullus cũ poſſet, ipſe altero eius faſtigio menſę illiſo, & leniter quaſſato, rectum, firmumq́ue conſtituit: quod cùm cæteri, ſe etiam eodem modo facturos, offerrẽt, Nunc, inquit, quia vidiſtis. Sic innuere volens, inventam iam Indiam inventu facilem tunc videri, cùm priùs eſſet difficillimũ, & vel à nemine cogitatũ. Creſcẽtibus verò † deinceps magis atq; magis apud iſtos Occiduos Indos Hiſpanorũ rebus, & iuſſu Ferdin. Reg. Cathol. & Carol. V. lmp. Max. qui ei in Regno, & virtute ſucceſsit, claſsibus, & auxilijs indies renovatis, plures alij ſtrenui Duces, & Navarchi claruerũt; qui non minus gloriæ. quàm divitiarũ ſpe incitati, & allecti, Colũbi veſtigia premẽtes, aliquid novi aggredi ſemper meditabãtur. Inter quos † magnã quidem laudem mihi promeruiſfe videtur Blaſc. Nuñez de Balboa. Ab eo cnim diu pervagãte Pariæ terræ, & Darienis regionis littora, anno tandẽ 1513. die 25. Septẽbris repertus eſt Iſthmus ad Vrabanũ ſinũ, quo duo ingẽtia maria dirimuntur, quę vulgò, Del Norte, y del Sur appellantur. A Comagre ſiquidem ingẽtis amnis oſtio, Darieniſq́ue littore, per inacceſſos prope montes mõſtrãtibus iter Indigenis, Blaſchus ſumma iuga tenuit, † & ſubiectũ in adverſo littore vaſtiſsimi pelagi ſinũ conſpexit; poſtquem ditiſsima auri, argẽti, & unionũ regna, & inſulæ repertæ ſunt. Itaque invento multo auro Blaſchus breviorẽ tranſitum quærens, quo duo illa maria coniungerentur, nõ plus inter ſe diſtare. quàm cetum milliaribus deprehẽdit. Verùm itinere adeò dẽſiſſimis nemoribus, abruptis petris, & frequentibus fluvijs impedito, ut non niſi magno cum labore, periculoq́ue illac Noſtri permeare poſſent: præſertim cũ paſsim inhoſpitæ, ac inſidioſæ Barbarorũ gentes, venenatis inſtructæ. ſagittis, occurrerẽt. Quibus de cauſìs Blaſchus eius tractus regulis, aut muneribus delinitis, aut cruẽtâ acie ſubactis, quatuor caſtella opportunis intervallis cõſtituit, ut cõmeantibus ab utroq; mari tutiſsimus eſſet receptus: ædificatâ etiam claſsiculâ in proximo portu, cui D. Michaëlis nomẽ dedit. Quibus egregijs & fœlicibus auſìs ad Regẽ delatis, Præſidis illarũ provinciarũ nomine & honore remuneratus fuit, & magnã ſui apud Hiſpanos & Indos exiſtimationẽ pepererat, Cæterùm, dira auri ſitis, novique Imperij libido effecit, ut Petrus Arias Davila Blaſchi ſocer, qui ſummũ in eiſdẽ provincijs Regio diplomate imperiũ exercebat, illũ perduellionis accuſatum in carcerẽ duceret, eo rerum exitu, ut affectati Regni crimine damnatus, capite plecteretur. Indignus herclè co ſupplicio (quod multi tradũt, iniuriâ & invidiâ magis, quàm perfìdię ratione perpeſſum) cùm ad lævã maris à ſe primum reperti Peruana, & Cuzcana regna auro & argẽto, ac gemmis ſcatentia Franciſco Pizarro, & Didaco Almagro ſucceſſoribus demonſtrârit. Et qualiter mare del Sur, ab eo ſalutatum fuerit, tradit additionator Benzonis pag. 110. Sed longè magis † Noſtrorũ, & exterorũ hiſtorijs celebratur Ferdinãdus Corteſius, qui, fœliciori auſu, & ſucceſſu, res maximè claras ac memorabiles in eiuſdẽ Novi Orbis indagatione, & acquiſitione perſecit. Etenim cũ anno 1517. à Franc. Ferdin. de Cordova, & Did. Velazquez Havanã gubernãte, ad dextrã terreæ Pariæ navigãtibus, Iucatana Provincia reperta eſſet, & aliarũ notitia ſumeretur, quæ tunc ab eis plenè inquiri nõ potuerũt. Anno ſequẽti 1518. die 18. Novemb. miſſus fuit Corteſius ab eodem Gubernatore cũ undecim navibus, & quingentis hominibus, ut regiones illas penitùs perluſtraret, & commodis locis Hiſpanorũ caſtra & colonias cõmuniret. In qua expeditione ſe ita prudenter & Viriliter geſsit, ut quamvis Didacũ Velazquez facti pœnituerit, & mandata, quæ ei dederat, revocaverit, adhuc Corteſius milites ſibi parentes habuerit, & in poſtremum Occidui littoris ſinum delatus, Iucataniã & Cozumeliam provincias inviſerit, Tavaſcũ expugnaverit, & ulterius progrediens, alias ditiores & vaſtiores regiones pateſecerit, quas Novae Hispaniae titulo cõmendavit. Portuq́; congruenti reperto, qui dicitur San Iuan de Vllua, & ibi oppido Veræ Crucis ædificato, cùm † ad opulentiſsima Mexicana Regna terreſtri itinere cõtendere niteretur, timeretq́ue ne milites de fuga cogitarent, naves, quibus vecti fuerant, & revehi poterant, clanculum perforavit, ut omni ſpe reditus interciſâ, fortiùs atq; animoſius inſtitutum iter adorirentur. Quo in facto, † licèt aliquos ex antiquis Ducibus habuerit, quos ſibi imitandos proponere potuit, nempe Alexandrum Magnum, victis ad Granicũ Darij Ducibus, captâq́ue Mileto: Menecrarem, Salaminẽ in Cypro capere volentẽ: Agathoclem Syracuſiorũ tyrannum adverſus Carthagineſes pugnantẽ: Tymarchum Ætolum, dum locum Aſiæ multitudine hominum abũdantẽ expugnaret: Quintum Fabium Maximũ, & alios, qui veriti ne quâ fiduciâ navium, ad quas refugium erat, minus conſtanter pugnaret exercitus, incendi eas, vel ſolvi iuſſerunt, priuſquã prælium inirent. Sicuti eâdem ratione equos dimittere ſolebat Caius Iulius Cæſar, & Philippus Macedo ſcalas amovêre, per quas milites in muros iã aſcẽdiſſent ut referũt Diod. Sicul. lib. 17. & 18. Polyænus lib. 4. & 5. Sueton. in Iul. Frontinus lib. 1. c. 51. & Theat. vitæ humanæ vol. 7. lib. 3. pag. 1795. Negari tamen nõ poteſt, quin Corteſius quantũ tempore ſuperioribus cedit, tantum magnitudine huius præclari facinoris illos antecellat, cũ in terris incognitis, & adeò remotis, & inter tot Barbarorũ millia, omni prorſus auxilij ſpe deſtitutus, & cũ paucis militibus, longinquis navigationibus feſsis, tãtis ſe bellis & periculis expoſuerit, & redeũdi viã volũtariè pręcluſerit. Sed nec cum fefellit eventus: nã varijs bellis proſperè geſtis Tlaxcatecas & Mexicanos expugnavit, potentiſsimo illo Imperatore Motezumâ deleto. Et anno tãdem 1521. die Auguſti 13. celebri illâ Themiſtitanâ, ſeu Tenuxtitlanâ urbe potitus eſt, quã hodie Mexicũ vocant, & ſalſo in ſtagno poſitã, ædificijs & incolarũ frequentiâ Venetę urbi ſimilem faciunt. Alia deinde Novæ Hiſpanię Regna detexit & ſubegit, & per Occidentalem lineam terreſtri itinere è Mexicanâ regione profectus, nõ longè abeſſe maria ab incolis didicit, pauciſq́; diebus ad littus exterioris Oceani, quod del Svr dicũt, pervenit. Vnde (nec ſruſtra, ut poſteà docuit experiẽtia) cõiecit, ſi claſſes adeſſent, peti poſſe per Antipodas Sinarũ Regna, Catainaſq́; oras ad Orientẽ noſtrũ iã anteâ Luſitanis aditas t necnõ & Moluccas inſulas, multo aromate, atq; unionibus beatas, & ab omnibus expetitas, quæ ſub Æquinoctiali linea ſitæ eſſe dicerẽtur. Natus † fuit ſummus hic vir anno 1485. in oppido de Medellin Provinciæ Bæturiæ, vel Vectonũ, quæ vulgò, Estremadvra vocatur: & cũ in puerili ætate morbo quaſi deſperato laboraret, parentes eũ voverũt duodecim Apoſtolis, ductâq; ſorte, exijt D. Petrus, cui ſolẽnes quaſdã oblationes, aliaq́; ſacrificia fecerũt: & cùm ita ſervatus eſſet, ſemper Divũ hunc, quẽ patronum & tutelarem nactus ſuerat, maximâ coluit veneratione, eiuſq́; auxilio in magnis & arduis negotijs clarus & victor evaſit, ut poſt Gomaram cap. 21. obſervat Cardanus de rerum varietate lib. 16. cap. 92 Theatr. vitæ humanæ vol. 5. lib. 4. pag. 1362. & volum. 27. lib. 3. pag. 4153. & Mart. Delrius diſquiſit. mag. 1. tom. lib. 4. cap. 2. d. 7. ſect. 3. pag. 292. ubi benè advertit, decuiſſe Evangelium in illis adeò remotis regionibus plantaturo, rigatorem ſavêre, quo rigante nunquã non incremẽtum dat Chriſtus Iesvs. Et eòdem † reſpiciens, conſiderat Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 4. in proœmio pag. 373. eo ipſo anno, quo Islebij apud Saxones execrandus ille hæreſiarcha Lutherus natus fuit, Corteſium quoque apud Hiſpanos in lucem prodijſſe, veluti providente Deo, ut damnũ, quod illius malitiâ Eccleſia acceptura erat, huius virtute, & induſtriâ uberrimè ſarciretur. In quorum † præmium à Carolo V. Cæſare gubernationem, & præfecturã ſupremam Novæ Hiſpaniæ, tam togatam, quàm militarem accepit, & Marchionatum Vallis de Guaxaca, & aliorum locorum cum viginti tribus millibus vaſſallorum tributariorum, de quo expeditum fuit Regium ſatis honoriſicum diploma Barchinonæ 6. Iulij anno 1529. & ipſe poſtmodum anno 1547. in fata conceſsit, die ſecũdâ Decembr. in oppido de Caſtilleja prope Hiſpalim, ætatis ſuæ anno 63. Dignum quoque eſt, † vt ſilentio nõ involvatur memorabile & inſigne incœptum, quod Ferdin. Magallanes natione Luſitanus tẽtare auſus eſt, cui fretum, quod ex eius nomine Magallanicum vocant, unâ navigatione ſimul & immortalem gloriam, & mortẽ attuliſſe perhibetur, ut ſusè & eleganter præter alios, quos inſrà referemus, licèt in multis variãtes, enarrant Paul. Iovius lib. 34. hiſt. Oſſor. de rebus Emanuel. lib. 11. Maffæius lib. 8. hiſtor. Ind. Genebr. lib. 4. Chronograph. pag. 707. Hieron. Bẽzo in hiſt. Novi Orb. lib. 1. cap. 15. ex pag. 65. & Theat. vit. human. vol. 3. lib. 9. pag. 985. vol. 5. lib. 2. pag. 1218. vol. 8. lib. 4. pag. 2137. vol. 12. lib. 3. pag. 2734. & volum. 20. lib. 2. pag. 3653. & ſeqq. Is enim à Luſitano ſuo Rege deficiens, quòd pro meritis ſe nõ ſatis remuneratũ quereretur, cũ priùs publico teſtimonio fidem, & Regi & patriæ debitam abiuraſſet, ad Carolũ V. Imper. Caſtellæ & Legionis Regem confugit, ei perſuadens, ſi ſibi ſocij, & naves darentur, nõ anteà à navigatione deſtituturum, quàm aut moreretur, aut fretum aliquod inveniret, quà Occidentem verſus cõpendioſiore viâ, & omnino diversâ, quàm qua Luſitani navigarent, ad inſulas Moluccas aditum patefaceret, quas ad Caſtellæ limites pertinêre aſſerebat, & ab Emanuele Luſitanię Rege cõtra pactionem iam initam uſurpari. Rex ergo ei quinque navium claſſem, Commeatũ, armamenta, ducentos & viginti tres homines in comitatũ ſuppeditavit, & anno 1519. decimâ die Auguſti mari vaſto ſe commiſit, ut terras, atque regiones perluſtraret, quas neque viderat, neque ab alijs exploratas audierat; ſed ſuſpicione tantùm adiri poſſe coniectabatur. Ad tractum itaque Peruanum curſum dirigens, inde Meridiem verſus littora legens, poſt acerbas quaſdam clades, amiſſâ unâ navi, & alterâ invito eo ad Hiſpaniam reverſâ, † ſretum, quod cogitârat, invenit, quinquageſimo ſecundo latitudinis gradu ad Auſtrum, anno 1520. die octavâ Octobris, & poſt vigeſimum ſeptimum diem, ex quo ſinũ intrârat, in apertiſsimum Oceanũ evectus eſt: indeq́ue ad Moluccas Occaſum verſus deflectens, in diverſas, nunquam viſas, lectas, aut auditas inſulas incidit. In quarũ una † nomine Zebu, cùm Magallanus regulũ ſibi amicũ, & deinde Chriſtianum, cũ uxore, ac liberis, & popularibus circiter octingẽtîs, effeciſſet, atq; hic armis eo tẽpore cũ finitimo Mathani Rege contẽderet, & à Magallanio ferri ſibi ſuppetitias poſtularet, ille & Chriſtiano, & Hoſpiti eas negare nõ potuit: belloq́; illato, ſemel, iterumq́; hoſtes fuderũt: tertiò verò ex inſidijs circunventus, cõfoſſus, & dilaceratus à Barbaris, multis quoque ex ſuis deſideratis, gloriâ, quæ tanto facinori debebatur, frui non potuit. Nihilo † tamen ſegnius, qui ſupererant ſocij, iter inſtitutum proſecuti ſunt, & ad Moluccas pervenerunt anno 1521. die octavâ Novembris. Atque hîc tertiâ nave ob remigium deſectum crematâ, & Serrano amiſſo, qui Magallano ſuffectus fuerat, Cariophyli, & Cinnamomi, nuciſq́ue miryſticæ ſurculos ex natali ſolo colligentes, ut teſtimonij certam fidem referrent, ad duas, quæ reſtabant, quaſq́ue reſecerant naves, ſe receperunt; quarum alteri Trinitatis, alteri Victoriæ nomen erat: Euriſq́; vela dantes, non quà venerãt redire, ſed totum Orbem circuire volentes ab Oriente in Occidentem rectà Procurrunt, omnes ſinus, & emporia à Luſitanis in illis oris occupata prætervecti. Et Trinitas quidem in Novum Orbem properans, ut ibi reficeretur, circa Heſperides inſulas contra Praxium promontorium à Luſitanis inſulæ præſidibus capta fuit, ubi viginti duo nõ amplius homines, qui in ea vivi pervenerant, & totum undique ambitum Orbis emenſi, Barbatorum mille inſidias, & omnem maris ſævitiam evaſerant, cuſtodię traditi ſunt. † Victoriâ verò Luſitanis elapſâ, cum decem & octo vectoribus, quibus præerat Ioannes Sebaſtianus à Cano inſignis nauclerus ex oppido Guetaria Vardulorum ad Pyrenæum, poſt enavigata duodecies mille milliaria Germanica, hoc eſt, iter quatuordecim millium leucarum noſtrarum, poſt ſexies ſine læſione tranſmiſſam Torridam Zonam, tertio tandem anno, quàm ex Hiſpanis ſolverant, eòdem cum maxima Caroli Imperatoris Regiſq́ue Catholici voluptate redierunt, cùm diem unum in Calenda[*]rio anticipaſſent: nam diem illi Mercurij putabant eſſe, cùm eſſet dies Iovis. Cuius erroris cauſam eruditè exponit Ioſeph. Acoſta in hiſtor. Ind. lib. 3. cap. 25. & Anton. Herrera decad. 3. lib. 4. cap. 1. pag. 140. † Sebaſtianus autem à Rege arma, ſive inſignia gentilitia accepit, Orbem terrarum ſphęrico globo delineatũ, hoc addito ſymbolo, Hic primvs Geometres, ſive Tv primvs circvmdedisti me. Eius † verò navis reliquię Hiſpali memoriæ cauſâ iure, meritòq́ue poſteritati reſervantur: ut cum Ioan. Metello teſtatur Theat. Vitæ humanę volum. 3. lib. 9. pag. 985. Alanus Copus Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. Stephan. Garibay lib. 3. hiſt. Hiſpan. cap. 5. pag. 70. Thomas Canus in ſuis Dialog. fol. 5. Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 464. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 25. Anton. de Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 3. & decad. 3. lib. 4. cap. 1. & cap. 4. & cap. 24. Vbi aliorum etiam nomina ponit, qui cum Sebaſtiano à Cano in eâdem navi redierunt: & qualiter à Rege accepti, & remunerati fuerint. Sed lubet Ioſephi Acoſta verba ſubijcere, qui lib. 1. de natur. Novi Orbis cap. 2. ſic inquit: Vna navis Victoria prorſus inclyta de toto terrarum Orbe, ſimul de veterum immenſo inani triũphavit, Oceani magnitudinem curſu ſuo emenſa, minoremq́ue terræ quantamcunque molem, vel ipſis veſtigijs hominis exemplo novo declarans. Sed poſteà idem iter annis duobus & decem menſibus fecit Franciſcus Dracus, & alij plures fœliciori etiam ſucceſſu tentarunt: de quibus infrà cap. 8. ex num. 44. tractabimus. Plurimi quoque alij, & Præclariſsimi Duces extiterunt, qui egregiam ſibi laudem in eiuſdem Novi Orbis detectione, & expugnatione pararunt, quorum ſi peculiarem ſermonem habêre vellemus, plus nimio ab inſtituto opere excedere videremur. Sed omitti tamen non poteſt † Franciſcus Pizarrus, vir animi fortitudine, peritiâ gubernandi, & inauditis expeditionibus, quas intrepidê, & fœliciter geſsit, ſanè promeritus, ut ipſius, ac patrię nomen nullus unquam caſus, nulla teporis longinquitas obruat. ls enim anno 1524. cum Didaco de Almagro, & Ferdinando de Luque ſocietate initâ in Panamẽſi portu ad mare del Svr, quod, ut ſuprà retulimus, Blaſcus Nonius Balboa primus omnium detexerat, exigua in quandam claſſem cõſtruxit, & Dux eius Conftitutus, multis periculis & laboribus exantlatis, Orientalem oram continentis Americanæ terræ perluftrans Peruanam hanc regionem invenit quam cùm auri, & argenti nimis feracem cognoviſſet, in Hiſpaniam redijt anno 1528. ubi Carolo Cæſari quae viderat & gefſerat, prolixè narravit. A quo benigniſsimè habitus, & multis honoribus ſibi, & ſocijs, & militibus impetratis, præcipuè tredecim illis, qui † ſecum in inſula Gorgona manẽtes, tot ac tantas ærũnas & famem ſuſtinuerunt: quorum nomina & privilegia refert Regia ſchedu. dat, Tolet. 26. lulij ann. 1529. quæ habetur in 2. to. impreſ. pag. 11. & Anton. Herrera decad. 4. lib. 6. cap. 5. ad eandem expeditionem proſequendam reverſus eſt: priùs urbem Truxillo in Eftremadura, in qua ortus erat, inviſens, & quatuor, quos habebat, fratres ſecum adducens, nempe Ferdinandũ, Gundiſalvum & Ioannem cognomento Pizarros, & Franciſcum Martinum de Alcantara. Initio igitur anni 1530. ex Hiſpania ſolvens, & in Panamam fœliciter delatus, compoſitis quibuſdam querelis, quæ inter eum, & Didacum de Almagro exortæ fuerant, & eandem, quã cœperat oram ulterius & penitius inquirens, tandem latiſsimo & ditiſsimo hoc Peruano Regno, & alijs provincijs ei adiacentibus ſub auſpicijs Caroli V. potitus eſt, † Bello capto eius Tyrãno Atahualpa, ſive, ut alij vocãt, Atabaliba, qui tunc adverſus fratrem natu maiorem, & Regni verum hæredem, Guaſcarum nomine, exercitum moverat, illumq́ue à ſuis ducibus captũ interfici iuſſerat. † Fuit verò adeò ingens victi Atahualpæ pręda, ut vel teſtante Pet. Opmeero in opere Chronograph. pag. 463. auri tricies cẽtum & ſexaginta mille ſolidos ſuperaverit, & argenti puri Centum & quinquaginta mille marcas, pluraq́ue indies Tyrannus in pretium libertatis, uti pactus erat, inferret, niſi à Pizarro & ſocijs ob ſuſpicionem tentatæ adverſus Hiſpanos conſpirationis, capite damnatus fuiſſet, non parvâ Caſoli Imper. iactura, ut tradunt Surius Comment, ſub anno Domini 1558. Simõ Maiolus 1. tom. dier. Canicul. colloq. 19. pag. 427. & Anton. Herrera d. hiſtor. gener. Ind. decad. 5. lib. 3. per totum, ubi cap. 3. ſigillatim commemorat eos omnes, qui in hac expeditione contra Atahualpam militarunt, & prædam cum eo habitam, partiti ſunt. De quibus omnibus, † de alijs, quæ ad hiſtoriam huius Novi Orbis expectant, & ad cognoſcendos antiquos, & præſentes incolarum mores, & religionem, & quantum in eius inquiſitione, & verę fidei propagatione à noſtris laboratum fuerit, qui pleniores Commentarios deſideraverit, legat librum, qui inſcribitur Relationes Novi Orbis, ubi ipſius Columbi, Americi, & Alberici Veſpucij navigationes inveniet, Ioan. Bapt. Ramuſium de eiſdem, & alijs agentem, & eruditas octo decades Petr. Martyris de Angleria Mediolanenſis, & ea, quæ Ferdinãdus Columbus de vita genitoris ſui, & Alphonſus Oxeda, Ferdinandus Corteſius, & Nunius Guzmanius de ſuis factis ſcripſerunt: necnon libros Ioan. Metelli, Maximiliani Tranſylvani, Hieronymi Benzonis, & aliorũ, † qui continẽtur in undecim voluminibus, ſive partibus diverſis titulis, & editionibus diſtinctis de hiſtoria Americę, qui tamen cautè legendi ſunt; nã hæretici, qui illos ſcripſerunt, congeſſerunt, & evulgarunt, nihil magis curaſſe videntur, quàm ut verę fidei, & Hiſpanorum gloriæ, & præclaris facinoribus tenebras offunderent, ſub prætextu aliquarum crudelitatum, quas in Indos commiſiſſe recenſent: & ita meritò in tertia claſsi librorum prohibitorum Cathalogi anni 1612. Illuſtriſ. & Reverendiſ. Cardinalis Sandovalis numerantur, & expurgari iubentur ex pag. 49. ad 52. Et præcipuè legat Gundiſ. Fernandez de Oviedo, Petr. Ziezã[*] Legionenſem, & Franc. Lopez de Gomara, qui de eiſdem hiſtorijs Hiſpano ſermone pleniſsimos commentarios ediderunt, iam tamen varijs linguis traductos. Et Oviedus quidem ita luculenter, & eruditè, ut hunc ſolum inter hiſtoricos noſtræ ętatis antiquis adnumerari dignum, cenſeat Cardanus de ſubtilitat. in lib. de metallis, & Theatr. vitæ humanæ volum. 6. lib. 2. pag. 1587. Fumus quoque Gallicâ linguâ Indiarum Occidentalium hiſtoriam edidit, & Auguſtinus de Zarate, Chriſtophorus Stella Calvete, & Lævinus Apollonius de rebus Peruenſibus. Extatq́ue liber ex his, & alijs cõfarcinatus, qui inſcribitur Chronica Peruenſis tripartita, editus Venetijs anno 1560. Didacus Fernandez Palentinus de bellis civilibus, & ſeditionibus eiuſdem provinciæ egit: & Ioſephus Acoſta è Societate Iesv tum Latinis, tum Hiſpanis commentarijs naturalem & moralem harum Indiarum hiſtoriam elegãter proſecutus eſt. Extat etiam Latinum Poëma Ioan. Bapt. Stellæ, quod vocavit Columbeidem, ſive de Chriſtophori Columbi geſtis, & navigationibus. Et aliud eiuſdem nominis, & argumenti auctore Iulio Cæſare, duobus libris partitũ, in quorum ſecundo aliquid non poſitum eſſe præſtaret, ut ait Anton. Poſſevinus in Bibliothec. 2. tom. lib. 17. cap. 29. pag. 457. qui alios auctores de eodem Novo Orbe agentes connumerat in eodem tom. lib. 6. cap. 14. pag. 389. & in apparatu pag. 52. & 53. Plures etiam alios citavit Anton. de Herrera in initio ſuæ hiſtoriæ generalis Indiarum Occidentalium, qui cæteris plenius, & fidelius quatuor in hunc uſque diem volumina edidit in octuaginta annorum decadas, & viginti libros diſtributa. Nuper item de rebus Peruenſibus, & Incarum origine, & Imperio Commentaria quædam Hiſpano ſermone vulgavit Garcilaſſus Inca, qui ſe ab eiſdem Regibus per maternam lineam prognatum eſſe cõmemorat. De quibus anteà tres libros non contemnendos ſcripſerat Michaël Balboa Cabello Peruenſis Presbyter ſub nomine Miſcellaneæ Auſtralis, qui apud me manuſcripti ſervantur. Et de eorundem Occidentalium Indorum origine in communi integrum tractatum edidit Fr. Gregor. Garcia Dominicanus. Noviſsimè quoque de hiſtorijs, & rebus huius Novi Orbis, & præcipuè de his, quæ ad Novam Hiſpaniam pertinent, viginti duos libros tribus voluminibus contentos, prælo & luci mandavit Fr. Ioan. de Torquemada Franciſcanus, quibus Monarchiæ Indianæ titulum fecit. Et aliud ingens volumen Fr. Pet. Remeſal de hiſtoria provinciæ Guathemalenſis. Atque hi quidem ex profeſſo Americani Imperij hiſtorias contexuiſſe videntur. Cæterùm ex alijs, qui alias diverſorum temporum, vel nationum ſcripſerunt, nullus ferè eſt, qui, licèt obiter, aliqua ad idem argumentum ſpectantia non referat, ut conſtabit ex Paulo Iovio in elogijs illuſtr. virorum lib. 6. & lib. 18. & 34. hiſtor. Petr. Bemb. lib. 6. hiſtor. Venet. Mambrino Roſeo de Fabriano 3. part. lib. 1. Tarcañota lib. 21. fol. 517. Natal. Comite in hiſtor. ſui temp. lib. 1. fol. 8. & lib. 21. ſol. 445. Guiciardin. lib. 17. Theatr. vitæ humanæ volum. 20. lib. 2. pag. 3653. Bapt. Fulgoſ. lib. 8. memorab. cap. 11. in fin. Alphonſ. Alvar. in ſpecul. Rom. Pontif. cap. 31. Alano Copo Dialog. 6. cap. 9. Anaſtaſ. Germon. de ſacror. immunitat. lib. 3. cap. 13. num. 30. & 31. Ioan. Laurent. Anania in fabr. mundi tract. 4. Lucio Marinæo Sicul. in hiſt. Hiſpan. lib. 19. cap. 16. Ioan. Bodin. de Repub. lib. 1. cap. 9. Ioan. Nicolao Doliono in Compendio hiſtor. lib. 4. Gauden. Merulâ in Sylva var. lectio. lib. 5. per totum, Pet. Mexia in ſua Sylva 4. part. cap. 1. Fr. Hieron. Romano in libris de rebus pub. mundi 3. part. lib. 1. de Republic. Indiarum Occident. pag. 125. Stephan. Garibai lib. 19. & 28. cap. 1. & Zuritâ in ſuis annal. Hiſpan. ex anno 1492. Maffæio in hiſtor. Ind. Orient. lib. 1. pag. 17. & 18. & lib. 8. pag. 172. Genebrard. lib. 4. Chronogr. ex pag. 1493. Laurentio Surio in ſuis Commentar paſsim ex anno 1500. Petr. Opmeer. in opere Chronograph. pag. 437. 455. & 463. Hieron. Giglio de moribus gentium lib. 4. & Fr. Tamarâ in eodem tractat. lib. 3. Illeſcas in hiſtor. Pontif. lib. 6. cap. 22. §. 2. ex pag. 279. uſque ad 284. & cap. 24. §. 8. & cap, 26. §. 14. Ioan. Bctero in relation. 1. part. volum. 2. & 3. ubi ſex integros libros in hoc conſumit, & 2. part. ex pag. 217. Ioan. Marianâ de rebus Hiſpan. lib. 26. cap. 3. Pet. Damariz de var. hiſtor Dialog. 4. pag 211. Pet. Gordonio in Chronograph, anno 1492. pag. 441. & 450. Maluendâ de Antichriſto lib. 3. cap. 15. ex pag. 143 Tho. Bozio de ſtat. Ital. lib. 4. cap. 1. Didac. Valdeſio de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 12. & cap. 19. num. 52. cum ſeqq. Camillo Borrel. de præſtant. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 217. & cap. 42: ex n. 38. Gregor. Lop. Maderâ in Monarch. Hiſpan. cap. 6. fol. 44. Rutolio Benzon de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. & Moſquerâ de Barnuevo in Numantina cap. 10. qui omnes multa de prædictorum, & aliorum Ducũ laudibus memorant, & progreſſum extollunt, quem Fides Catholica noſtrotum Regum, & gentium curâ in his regionibus accepit. Quod argumentum latè etiam, & optimè proſequitur Boterus in dict. relation. 4. part. lib. 1. 2. & 3. Fr. Auguſtin Davila in hiſtoria Mexicana Ordin. Prædicat. eleganti admodũ ſtylo conſcriptâ, Fr. Alphonſus Ferdin. Dominican. in hiſt. Eccleſ. noſtri temporis lib. 1. per totum, Frat. Thomas à Iesv de proc. omn. gen. ſalute lib. 2. part. 1. cap. 5. pag. 52. & paſsim Thom. Bozius Eugubinus in libris de ſignis Eccleſ. Dei præſertim lib. 4. cap. 3 pag, 131. & feq. lib. 6. c. 6. pag. 236. & cap. 7. pag. 240. & lib 20. cap. 6. pag. 333. CAPVT VI. De ſitu, & deſcriptione Novi Orbis, & de linea Meridionali, qua Alexand. VI. Roman. Pontif. Caſtellanorum, & Luſitanorum navigationes diviſìt. SVMMARIVM Capitis VI. -  1 Mundus puncti rationem obtinet. -  2 Plinij, & Boetij gravis reprehenſio adverſus eos qui pro huius exigui mundi occupatione laborant. -  3 Mundus quodammodo videtur auctus, poſt Novi Orbis detectionem, licèt multa detegenda ſuperſint. -  4 Orbis Novi ſitus, diviſio & deſcriptio generaliter proponitur, & plures auctores qui de ea agunt, recenſentur. -  5 Orbis Novus videtur exprimere cordis figuram ſecundum Acoſtam. -  6 Orbis Novus dividitur communiter in duas peninſulas, tenui iſthmo diſtinctas, & qualiter illæ appellentur? -  7 Orbis Novi peninſulæ Septentrionalis & Meridionalis longitudo & latitudo quæ? ſecundùm varios auctores, quorum dicta referuntur. -  8 Navigationes longiſſimæ aliquorum ad Polum Antarcticum. -  9 Inſulæ Oceani Atlantici ab Hiſpanis detectæ innumerabiles ſunt, & aliquæ ampliſſimæ, & opulentiſſimæ. -  10 Inſulæ Sancti Dominici, ſive Hiſpaniolæ deſcriptio, & nominis error. -  11 Iamaica inſula deſcribitur. -  12 Cubæ inſulæ deſcriptio. -  13 Inſulæ dictæ Iardin de la Reyna, & los Lucayos deſcribuntur. -  14 Inſula ſancti Ioannis de Puerto Rico, ſive Borriquena deſcribitur. -  15 Canibalorum inſulæ quæ, & cur ita dictæ? -  16 Inſula de la Trinidad deſcribitur. -  17 Cubagua, & Margarita inſulæ deſcribuntur. -  18 Cancellaria, & Metropolis inſulæ ſancti Dominici quid comprehendat. -  19 Americæ Septentrionalis provinciæ. Eſtotilandia, Terra laboratoris, & Norumberga. -  20 Terra de Bacallaos quæ, & cur ita dicta, & à quo detecta? -  21 Nova Francia. -  22 Virginia provincia ab Anglis occupatur, & eius deſcriptio. -  23 Florida provincia, & eius deſcriptio, & hiſtoriæ. -  24 Iucataniæ provinciæ deſcriptio. -  25 Nicaraquæ provinciæ deſcriptio. -  26 Honduras, & Coſta Rica provinciæ. -  27 Guatemalenſis provinciæ deſcriptio, & Cancellaria. -  28 Chiapa provincia, & eius deſcriptio. -  29 Novæ Hiſpaniæ provinciæ deſcriptio, & cur ita dicta? -  30 Nomina ſuarum urbium, & provinciarum ſolent duces ad extraneas à ſe detectas transferre. -  31 Novæ Galleciæ, Mechoacan, Guaxacæ & Tlaſcalæ provinciæ deſcribũtur, & Cancellariam habent. -  32 Mexicanæ urbis, & regionis deſcriptio, & laudes, & Cancellaria, ac Metropolis. -  33 Mexicum urbs dicta fuit antea Tenuchtitlan, & utriuſque nominis etymologia. -  34 Americæ Septentrionalis regiones innumeræ. -  35 Panamenſis provinciæ, ſive Terræfirmæ deſcriptio, & cur dicta Caſtilla del Oro. -  36 Aurum retibus expiſcari in Panamenſi provincia publicavit Bacchalaureus Enciſus. -  37 Panamæ & Portusbelli urbes ſunt veluti emporia commercij Americæ Septentrionalis, & habent Cancellariam. -  38 Dominus D. Franciſcus Valverdi de Mercado Præſes, & Gubernator Panamenſis laudatur. -  39 Calumnias excitat virtus, & à viris probis contemnendæ ſunt. -  40 Novi Regni Granatenſis deſcriptio, & Cancellaria, ac Metropolis. -  41 Beatus Aloiſius Beltranus prædicavit, & multa miracula fecit in Novo Regno Granatæ. -  42 Peruani Regni deſcriptio, & lõgitudo. -  43 Quitenſis urbs, & provincia deſcribitur. -  44 Vrbes Piura, & Paita quales? -  45 Truxilli urbis Peruanæ deſcriptio, & ingens terræmotus. -  46 Limenſis urbis, quæ aliàs Regum civitas dicitur, deſcriptio & laudes, & utriuſque nominis cauſæ. -  47 Prorex Peruanus per plus mille leucas ſuam gubernationem extendit. -  48 Auctor dolet quòd per quatuordecim annos in Limenſi Senatu tam longè à patria, & Curia Regia inſervire iuſſus fuerit, & quare hoc opus ſcribere cœperit? -  49 Cancellariæ Limenſis diſtrictus. -  50 Vrbes Chachapoyas, Moyobamba, Leõ de Guanuco, & Guamanga deſcribuntur. -  51 Guancavelica oppidum argenti vivi fodinis nobile. -  52 Arequipæ urbis Peruanæ deſcriptio. -  53 Cuzco urbs Peruana Incarum olim Regia deſcribitur, & laudatur. -  54 Arica urbs, & eius portus pertinet ad Limenſem Cancellariam, non ad Argenteam, ut tradit Herrera. -  55 Argentea urbs, ſive de los Charcas, à la Plata, & eius Cancellariæ diſtrictus deſcribitur. -  56 Potoſi mons argenti fodinis celeberrimus, & oppidum ingens iuxta illum. -  57 Chuquiabo urbs, alio nomine la Paz, deſcribitur. -  58 Provinciæ de Santacruz de la Sierra, Tucuman & Paraguai deſcribuntur. -  59 Braſiliæ regionis deſcriptio, detectio, & hiſtoriæ. -  60 Chilenſis, Regni deſcriptio, & Cancellaria, & incolarum robur & ſuperbia. -  61 Magallanica terra vaſtiſſima, & necdum ſatis detecta. -  62 Indiæ, quæ dicuntur del Poniente quales? -  63 Malucarum, ſive Molucarum inſularum deſcriptio, & qualiter ad Caſtellæ terminos pertineant? -  64 Philippinarum inſularum deſcriptio, & Cancellaria. -  65 Dominus D. Anton. à Morga Quitenſis Cancellariæ Præſes laudatur. -  66 Inſulæ Salomonis, quæ, & quando detectæ? -  67 Petrus Fernand. de Quiros ſcripſit latiſſima commentaria de ſuis navigationibus in inſulas Salomonis, & alijs peregrinationibus, quæ auctori communicavit eius filius don Franciſcus de Quiros inſignis Mathematicus, & Coſmographus. -  68 Lis, & controverſia inter Reges Caſtellæ, & Luſitaniæ ſuper terminis Indiarum unde orta, & qualiter compoſita? -  69 Alexander VI. Roman. Pontifex compoſuit lites Regum Caſtellæ, & Luſitaniæ aſſignando eis diſtinctos navigationis, & conquiſitionis terminos. -  70 Linea Meridionalis qualiter Orbem dividat? -  71 Magallanus cur de aperiendo freto tractaverit? -  72 Molucæ inſulæ à Luſitanis, & Caſtellanis prætendebantur, & quare? -  73 Auctores qui agunt de linea, quæ ducta fuit inſſu Alexandri VI. ad aſſignandos limites Luſitanis, & Caſtellanis. -  74 Portugalliæ Regnum Caſtellæ iungi maximè conveniens fuit, ut ceſſarent contentiones de terminis Indiarum. -  75 Luſitani ſemper cum deſpectu, & ſuperbia de Caſtellanis loqui ſolebant. -  76 Portugalliæ Regnum quo iure, & modo conſolidatum ſuerit cum Regno Caſtellæ, cuius feudum olim fuerat? -  77 Ludovicus Cabrera Regius Chroniſta laudatur. MVndvm univerſum, ad cœli ſpacium collatũ, puncti rationem † obtinêre veteres Coſmographi tradiderunt. Inter quos Plin. lib. 2. cap. 68. † meritò homines ridet, & Chriſtiano potius, quàm gentili ſtylo reprehendit, quòd pro re adeò parva, & vix in minima ſui parte detecta, tot lites, & bella movère ſoleant, & nemo cogitet, cùm ad menſuram avaritiæ ſuæ terminos propagaverit, quam tandem portionem terræ defunctus obtineat? Idem quoque non minus piè, & eleganter tradit Seneca lib. 1. Nat. quæſt. in præfat. & ab utroq; mutuatus Boëtius lib. 4. de Conſol. Philoſoph. proſa 7. ſic inquiens: Omnem terræ ambitum ſìcuti Aſtrologicis demonſtrationibus accepiſti, ad cœli ſpacium puncti conſtat obtinere rationem: id eſt, ut ſi ad cœleſtis globi magnitudinem conferatur, nihil ſpacij prorſus habere iudicetur. Huius igitur tam exiguæ in mundo regionis quarta ferè portio eſt, ſicut Ptolemæo teſtante didiciſti, quæ à nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartæ, ſi quantum maria, paludeſq́ue premunt, quantumq́ue ſiti vaſta regio diſtenditur, cogitatione ſubtraxeris, vix anguſtiſſima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo pũcto circumſepti, atque concluſi, de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis? At quid habet amplum magnificumq́ue gloriæ, tam anguſtis exiguiſq́ue limitibus arctata? Et Iuſtus Lipſius lib. 2. Phyſiolog. Stoic. lib. 2. cap. 18. in fin. ubi ait: Et ipſa terra penè eſt nihilum, univerſi comparatione, & velut punctum. O miſeri, cœlum adſpicite, & in terram deſpicite: punctum eſt illud in quo navigatis, in quo bellatis, in quo Regna diſponitis: minima etiam cum illis vtrimq; Oceanus occurrit. Sed licèt hoc veriſsimum ſit, atque hodie etiam mundus eandem puncti rationem obtineat, & multę eius partes nondum cognitæ, aut exploratę ſint, ut pluribus oſtendit Ioſeph. Acoſta in hiſt. Ind. lib. 3. cap. 25. & Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 14. pag. 141. & ſeqq. † Satis tamen omnibus conſtat, quantum extenſionis, vel, ut ita dixerim, acceſsionis receperit, ex detectione huius Novi Orbis, de quo in ſuperioribus capitibus ſermonem inivimus. Cuius ſitum, † longitudinẽ, & latitudinem, atque univerſalem diviſionem, & deſcriptionem variè conſtituunt, & exponunt auctores ſuprà relati, & præcipuè Gerard. Mercator. Petrus Appianus, & Gemma Friſius in pluribus locis ſuæ Coſmograph. Abraham. Ortel. in Theatr. magn. tab. 5. ubi de America in communi, & tabulis ſequentibus, ubi de alijs eius provincijs ſpecialiter agit. Ioan. Boter. in relatio. univerſal. 1. part. volum. 2. & 3. ex pag. 347. uſque ad 466. Thom. Porcacchus Anetinus in inſulario lib. 3. per totum, Carol. Stephan. in dictionar. Hiſtor. & Poët. verb. America, Maginus in tab. Coſmograph. 2. part. tab. 34. ex pag. 279. uſque ad 292. Hieronym. Iarava Tarraconenſ. & Carol. Ventouvius in parallel. Didac. Valdeſius de dign. Reg. Hiſpan. cap. 12. Camill. Borrel. de. pręſtan. Reg. Catholic. cap. 43. & cap. 46. num. 217. Gregor. Lopez Madera de Monarch. Hiſpan. cap. 6. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 44. & 45. Ioſeph. Acoſta lib. 1. de. nat. Novi Orbis cap. 6. Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 437. & 463. Anton. de Herrera in ſuis octo decad. hiſt. gener. Indiar. Occident. & melius in deſcriptione, & tabulis huius Novi Orbis, quas in calce quartæ decadis collocavit, Fr. Alphonſ. Fernandez in hiſtor. Eccleſiaſt. noſtri temporis lib. 1. per totum, Frat. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 6. Anton. Poſſevinus, qui alios recenſet in apparatu, pag. 52. & 53. Roder. Zamoranus in repertorio lib. 1. cap. 46. & Michël Balboa Cabello in Miſcellan. Auſtrali manuſcriptâ part. 2. cap. 19. Et quamvis nemini ſatis compertum eſte poſsit, quænam verè ſit forma, aut facies eiuſdem Novi Orbis, quoniam extremi eius fines necdum hodie cogniti, aut explorati ſunt, utcunque tamen † aliquid concipiendo, cordis figuram aliqualiter exprimere videtur, ut tradit Ioſeph. Acoſta lib. 3. de hiſtor. Ind. cap. fin. ſubdens, latiſsimam eius partem eſſe terram Braſiliam uſque in Perù, terminum verò, ſive apicem fretum Magallanes; baſim, quà perficitur, Terram firmam. Atque hinc paulatim uſque in Floridam expandi, & ad illa loca, quæ nondum nota ſunt. Reliqui autem † magis communiter, & apertè, prætermiſsis inſulis, quę in Oceano Atlantico, ſive (ut vulgò dicunt) Del Norte, à Columbo & alijs detectæ ſunt, atque adeò ad hunc etiam Novum Orbem pertinêre vidẽtur; univerſam eius continentem poſteà repertam & perluſtratam, in duas maximas peninſulas dividunt, quæ ad Panamaticum ſaltũ tenui iſthmo connectuntur. Earumq́ue illam, quæ Novam Hiſpaniam, & alias regiones continet, quas ſtatim connumerabimus, Americam Septẽtrionalem appellãt, alteram verò, quæ ad Panamam incipiens, Peruanum Regnum, Braſiliam, & reliqua continent, quæ ſtatim etiam recenſebimus, vocare ſolent Americã Meridionalem, eò quòd magis ad hũc cœli tractum reſpiciat. Et ut ex aliorum relatione ſcribit Valdeſius ubi ſuprà † peninſula illa Septentrionalior circiter quinquies mille ducentiſq́ue milliaribus longa eſt, quibus ſi coniungantur Mediterranea confinia Septentrionem Verſus, non minus quàm novem mille milliaria efficient. Meridionalior verò habet oræ maritimæ duodecies mille ſexcenta milliaria, circulumq́ue utrumque Arcticum, & Antarcticum perſtringit, ut tradit Carolus Stephan. d. verb. America. Surius autem in Commentar. anni Dom. 1558. quem refert Simon Maiol. 1. tom. dier. Canic. colloq. 10. pag. 266. littora Borealia maris Novi Orbis ad triginta Italicorum milliariorũ millia protendi, ait: littora verò Auſtralis maris eiuſdem Orbis, ter mille & quingentas leucas continère, ideſt, quatuordecim Italicorum milliariorum millia. Quibus ſubſcribẽs. Ioſeph. Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orbis cap. 2. † aliquos eius exploratores uſq; ad ſeptuageſimum ad Antarcticum gradum, immẽſâ navigatione progreſſos; commemorat. Et Ioan. Boter. in d. relat. univerſal. 1. part. volum. 2. lib. 2. pag. 348. inquit, dictam peninſulam Septentrionalem habêre in circuitum ſexdecim millia milliariorum, quatuor millia verò in longum ab ortu ad Occaſum, & à Iacobo Cartiero anno 1535. per eius oram maritimam navigatum fuiſſe uſque ad gradum quinquageſimum. A Gaſparo Corte Reali Luſitano uſque ad ſexageſimũ, à Sebaſtiano Gaboto Italo uſque ad ſexageſimum ſeptimũ, neque ultra progredi potuiſſe eum, & Martinum Forficierum, qui eandem navigationem poſteà tentavit, ob immenſum frigus. Et in eâdem part. & volum. lib. 3. pag. 371. loquens de altera peninſula, quæ dicitur Auſtralis, ſive Meridionalis, tradit, quòd ſimiliter habet ſexdecim millia milliariorum in circuitum, & quatuor millia in lõgum, in latum verò admodum variare, proptereà quòd terra, iuxta maris ſinus interdum reſtringitur, & interdum multum ampliatur. Maginus quoque tab. 34. fol. 280. eandem diviſionem, & dimenſionem probans, ſubiungit, Americæ Septentrionalis regionem à Meridie, ubi tota circumnavigata eſt, duobus ingentibus Oceanis pulſari per ſpacium ſexdecim millium milliarium; septẽtrionalem verò eius limitem porrigi verſus polum Boreum, nec hactenus circumnavigari potuiſſe: & fol. 282. loquens de regionibus alterius Americæ Meridionalis ait; totius eius continentis circumnavigationem complecti alia ſexdecim millia milliaria: & idem concludit fol. 279. dum docet, totam Americæ circumnavigationẽ, ut tradunt probatiores, complecti circiter triginta duo millia milliarium, occupareq́ue dimidium penè terreni globi ſpacium ſecundum longitudinẽ clauditur enim inter Meridianum gradu 190. & Meridianum gradu 360. & ſecundùm latitudinẽ expaciatur utrinque ab Æquinoctiali longo tractu; ad Auſtrum quidem, ubi prorſus patefactus eſt, ad gradũ uſque 52. Ad fretum ſcilicet Magallanicum: & à Septentrione ad gradum 67. latitudinis Boreæ. Et hoc etiam obſervant, & ſequũtur Abraham. Ortel. in Theat. d. tab. 1. & 5. Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 4. & in deſcript. Ind. cap. 1. & ſeq. & noviſsimè Frat. Ioan. Torquemada in Monarch. Indian. lib. 1. Cap. 2. & 6. ubi ſigillatim connumerat leucas, quibus Novus hic Orbis extenditur per utramque oram maris Borealis, & Auſtralis, hoc eſt del Norte, i del Svr, ut vulgò vocant, & nos etiam aliqua tetigimus ſup. cap. 4. num. 51. & ſeqq. Atque hęc quidem in genere de forma, & latitudine Novi Orbis dixiſſe ſufficiat, ut verò aliquam etiam, licèt brevem, & ſummariam cognitionem de eius provincijs, & regionibus ſpecialiter habeamus, ab inſulis Oceani Atlantici eidem Orbi adiacentibus, ſermonem ineuntes, ſciẽdum eſt, † illas tot numero eſſe, ut ferè congnoſci non poſsint, & aliquas adeò amplas, & opulentas, ut vel grandi Regno conſtituendo ſufficerent, ut præter auctores ſuprà relatos advertit Petr. Mexia in Sylva var. lect. 5. Part. cap. 2. & ſeq. & Maiolus colloq. 10. pag. 266. & colloq. 14 pag. 338. cum multis ſeqq. Inter quas † Principem locum obtinêre videtur inſula Sancti Dominici, quæ olim ab incolis Hayti, & Qvisqveia vocata fuit, à noſtris autem la Española, quod nomen exteri Latinum reddere cupientes, & idioma noſtrum non ſatis callentes, Hiſpaniolam verterũt, cùm verè Hiſpanam, ſive Hiſpanicam vertere debuiſſent, ut optimè advertit Bernard. Aldretede antiq. Hiſpan. lib. 4. cap. 8. pag. 521. Eius ambitus eſt 350. Leucarum, ſeu mille & quadringentorũ milliarium, longitudo quingentorum milliarium, latitudo verò varia, ſed ubi maior 300. Milliaria capit. Mediumq́ue ipſius inſulæ diſtat ab æquatore gradibus penè 19. verſus Boream, & eius forma lõga eſt ab Ortu ad Occaſum, gaudens eximiâ cœli temperie, ſoli ubertate, auri & argenti fodinis, ſaccharique in primis immenſâ copiâ, & alijs utiliſsimis frugibus, de quibus latiús agunt Petr. Martyr. de Novo Orbe decad. 1. & 2. Gomara 1. Part. Paul. Iov. lib. 34. Hieron. Giglius lib. 4. cap. 1. Franc. Tamar. de mor. gent. lib. 3. cap. 7. & 8. Hieron. Benzo. & eius additionat. lib. 1. hiſtor. Novi Orb. cap. 29. in 4. part. hiſtor. Americę pag. 137. Ortelius tab. 7. Maginus d tab. 34. fol. 290. Porcacchus in inſulario lib. 3. Pag. 165. Boter in relation. 1. part. lib. 3. pag. 461. Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 3. 4. & 5. ex pag. 84 & in deſcript. cap. 5. & 6. ex pag. 7. Fr. Auguſtin. Davila in hiſtor. Mexicana lib. 1. cap, 101. & ſequent. Fr. Gregor. Garcia de Ind. orig. lib. 2. c. 1. & Fr. Alphonſ. Fernand. in hiſtor. Eccleſ. noſtr. tẽpor. lib. 1. cap. 1. 2. & 8. Vrbes Præcipuæ huius inſulæ ſunt Sancti Dominici, quæ Archiepiſcopalis, & Præſidis ac Cancellariæ Regiæ ſedes eſt: Sancti Ioannis à Meguana, Portus Platæ, Portus Regius, Cavana, Xaragua, & aliæ, quę Hiſpanorum ſunt Coloniæ. Ab Occaſu † autẽ Hiſpaniolæ iacet inſula Iamaica, quæ à noſtris S. Iacobi vocatur, & ambitu ſuo 150. leucas, hoc eſt ſexcenta milliaria complectitur, in longum verò 55. leucis patet, & in latum circiter 25. illis omnibus rebus abundans, quę in Hiſpaniola proveniunt. Et duo Continens oppida, nimirum Oriſtan & Sevilla, in quo quidem eſt principalis Eccleſia, titulo Abbatiæ inſignita, de qua etiam latiùs agunt auctores ſuprà relati, præcipuè Maginus d. fol. 290. Boter. pag. 463. Porcacchus pag. 175. Fr. Alphonſ. Fernand. cap. 8. & Herrera in d. deſcript. cap. 7. Proxima his inſula † Cuba ab Occaſu eiuſdem Hiſpaniolæ conſpicitur, relinquens à Meridie Iamaicam, quæ appellata fuit à Chriſtophoro Columbo in honorem Ferdinandi Regis Catholici Fernandina, ſive Ferdinanda, & extẽditur ab Ortu ad Occaſum 300. leucis, hoc eſt 1200. milliaribus, eius verò maxima latitudo 65. leucas, ſeu 250. milliaria non excedit, ſed pluribus in locis 20. leucas vix ſuperat, multis utilibus rebus abundans, & præcipuè magnâ Rubiæ tinctorum copiâ, & quodam bituminis ſeu picis genere ad naves oppicandas idoneo, Continet autem ſex Hiſpanorum colonias, quarum præſtantiores ſunt, S. Iacobi, ubi Epiſcopails ſedes, & Havana totius inſulæ emporium, & navale, ad quod appellunt navigia, quæ ex Peruvia, & Nova Hiſpania in Europam redeunt, atque etiam aliquãdo, quæ ex Europa ad has Novi Orbis regiones proficiſcuntur, ut latiús ſcribunt Maginus, & Borter. ubi ſup. Porcacchus pag. 172. Herrera d. decad. 1. & d. deſcript. cap. 6. ex pag. 10. & Fr. Alphonſ. Fernand. d. lib. 1. cap. 1. & 2. Hãc Cubæ inſulã † ſeptingẽtę aliæ, eæq́ue amœniſsimæ in coronæ forma circũſtant, quæ à Columbo, ob ſui pulchritudinẽ & viriditatẽ, appellatę ſunt Iardin de la Reyna, ut recolit Petr. Mexia d. 5. part. cap. 9. Herrera decad. I. lib. 2. cap. 13. pag. 69. & Maiol. d. colloq. 14. pag. 343. qui etiam de vicinis alijs inſulis agunt, quę vocantur de los Lucayos, & quadrigentas numero eſſe teſtantur, de quibus latè etiam tractat Boter. d. 1. part. lib. 3. pag. 465. & idem Herrera decad. 1. lib. 7. cap. 3. & lib. 9. cap. 11. & in deſcript. cap. 7. Vicina quoq; eſt ab Ortu Hiſpaniolæ duodecim, vel quindecim leucis † inſula S. Ioannis, quæ incolis dicitur Borriquen, lõgitudinẽ trecẽtorũ milliariũ habens, ſive 45. leucarũ, & latitudinẽ ſeptuaginta milliariũ, ſive viginti leucarũ. Aſfluit frugibus, fructibus, animalibus, & piſcibus, ac auro prætereá & Guaiaco ligno perfectiſsimo, quod vulgò dicunt el palo santo. Eſt in ea urbs pręcipua S. Ioannis, optimo gaudens portu, quem hac de cauſa Hiſpani Puerto Rico appellarunt, & habet (ultra minores alias) tres nobiles Hiſpanorũ colonias, & Epiſcopalẽ, ac Gubernatoris ſedẽ, ut latiùs videbis apud Herrerã d. cap. 7. His inſulis adiacent aliæ, † quæ Canibalorũ, ſeu Caribũ dicuntur, ex habitantium viribus, & ferinis moribus vocabulis ſumptis; ſunt enim bellicoſi admodũ, & antropophagi inſignes. Quorũ arma ſunt ſagittæ, & utũtur ſcaphis ex unico lingo excavato elaboratis, quas ipſi Canoas appellant. Iacent autẽ hæ inſulę ab Ortu & Meridie Hiſpaniolæ duplici ſerie protenſæ, è regione, ſeu in conſpecta Terræfirmæ, & quæ magis cognitæ, & ab Hiſpanis perluſtratæ ſunt, licèt necdum cultæ, vocàtur santa Cruz las Virgines, San Eſtacio, San Bartolome, la Barbada, la Deſeada, la Dominica, Todos Santos, Guadalupe, Marigalante, & aliæ, quæ dicuntur de Barlovento, ad quas aquæ faciendę cauſâ appellere ſolent claſſes, quæ ex Hiſpania ad Americam veniũt. Circa Dominicam autem ad Meridiem repertæ ſunt alię inſulę, quæ appellantur Matanino, Santa Lucia, los Barbudos, & ad continẽtem Terræſirmæ magis accedunt. Illarumq́ue † prior, maior & Orientalior nominatur la Trinidad ducentis circiter leucis ab Hiſpaniola, & ſexaginta à Dominica, longitudine quinquaginta leucarum ab Ortu ad Occaſum, & latitudine triginta, eamq́ue detexit Chriſtophorus Columbus anno 1498. & de illa & alijs Canibalorum plura tradit Maginus d. tab. 34. fol. 291. Boter. d. lib. 3. pag. 459. & Herrera decad. 1. lib. 3. cap. 10. & d. deſcript. cap. 7. Poſt has verò inſulas † Cubagua iacet, quę olim Margaritarum Copiâ nobilis fuit; ſed poſteà ob aquæ & Cõcharũ inopiam derelicta, translato huius piſcationis emporio ad aliã inſulam, ab ea unâ tantùm leucâ remotã, cui Margaritæ nomen inditũ eſt. Diſtatq́ue viginti leucis ab inſula Trinitatis ad Occaſum, & 170. ab Hiſpaniola, habẽs in longũ ſexdecim leucas, ſive ut alij putant, viginti, & in latũ octo, aut decẽ, & duo oppida, unũ prope mare, ubi eſt arx, in qua reſidet Gubernator: alterũ interiùs, quod vocatur vallis Sãctę Luciæ, de quibus etiã latiùs agunt auctores ſup. Citati, & præcipuè Herrera d.c. 7. pag. 15. & 18. Hæ autẽ † inſulæ omnes, & pars cõtinentis, quæ ad eas propiũs accedit, & cõprehendit Gubernationes, quas vocãt de la Florida, i de Venezuela, ubi eſt ſedes Epiſcopalis, de la Nueva Andaluzia, del Rio de a Hacha, i de Santa Marta, ubi eſt altera ſedis Epiſcopalis, ſubsũt iuriſdictioni Regalis Prętorij, ſive Cãcellarię, quę, ut diximus, reſidet in inſula S. Dominici, ſive Hiſpaniola, & prima fuit omniũ huius Novi Orbis, habetq́ue ſub territorio ſuo ab Ortu ad Occaſum, quod vulgò dicunt, de Leſte, à Oeſte 550. leucas, & à Septentrione ad Meridiẽ, quod dicunt Norte Sur plus 300. ut latius refert Anton. de Herrer. dictarũ Inſularũ & Provinciarũ peculiarẽ deſcriptionẽ & relationẽ apponens in d. deſcript. Ind. Occident. cap. 5. 6. 7. & 8. & Fr. Alphoneſ. Fernand. in hiſt. Eccleſ. noſtr. temp. lib. 1. cap. 8. Sed ut relictis inſulis ad continentẽ accedamus, pars eius, quæ † America Septentrionalis (ut diximus) vocari ſolet, quà ad Orientẽ vergit, tres ampliſſimas, & nondũ ſatis cognitas, aut Hiſpanis ſubiectas regiones cõprehendit, quę vocãtur Eſtotilãdia, Terra laboratoris, & Norumberga, de quibus agunt Magin. fol. 282. Boter. ſup. pag. 349. & ſeq. & Herrera in deſcript. c. 8. pag. 20. Vicina eſt his terra, † quæ dicitur de Bacallaos à Sebaſtiano Gaboto Veneto ſub nomine Henrici Regis Anglię primũ invẽta, & ſic appellata, eò quòd in eius pelego tãta invenitur piſciũ huiuſmodi copia, ut etiã navigia retardẽt, de cuius deſcriptione, & natura ultra prædictos auctores aliqua tradit Petr. Zieza tom. 2. hiſt. Perù, Illeſcas in hiſt. Pontif. lib. 9. c. 22. pag. 284. Theat. vit. hum. vol. 5. lib. 2. pag. 1218. Nova † quoque Frãcia ijs ſuccedit, quæ iuxta ripas fluvij Canadæ, vel S. Laurentij extẽditur, illamq́; Galli primũ ſub Franciſco Primo eorũ Rege detexerũt; ſed propter eius inopiã ad eã contendere deſierũt, ut tradũt Magin. & Boter. ubi ſup. Sequitur alia regio ab incolis Apalchẽ vocata, ab Anglis verò † Virginia, qui aliquot in ea colonias fecerunt, & hodie etiã renovatis auxilijs, & expeditionibus retinẽt, exiguo tamẽ fructu, & ſucceſſu, quia ut plurimũ eſt ſterilis, & inculta, ut præter Magin. & Boter. ſup. tradit Beierlinchius in opere Chronog. pag. 306. & P. Gordonius in Chronog. pag. 475. quãvis admirãdas hiſtorias, & cõmoditates huius regionis nobis ſuadêre velit Thom. Hariot. Anglus in relationibus & Iconibus, quas de ca vulgavit, & habentur in initio primi tomi auctorũ, qui de hiſtoria Americę ſcripſerunt, & Raphe Hamor Virginię Secretarius, & Ioannes Schmidt, in alijs deſcriptionibus & relationibus, uſq; ad ann. 1616. quæ noviſsimè prodierũt in 10. part. eiuſdẽ Americæ ſumptibus, ac ſtudio Ioan. Theodori de Bri, ann. 1619. Succedit proximè provincia † Florida vocata, quæ iuxta ſinũ Mexicanũ, & mare del Norte in immẽſum extẽditur, & eſt quidẽ, ut plurimũ, ſatis amœna, ac omniũ fructuũ fertilis, oras tamẽ habens aſperas, & ſcopulis ac brevibus refertas, & incolas barbaros, ſordidos & inhoſpitales. Quo fit, ut parùm noſtri in ea proficere potuerint, licèt aliquoties ſub Pãphilo de Narvaez, Ferdinãdo de Soto, Petro Melẽdez de Avilès, & alijs ducibus eã penitiſsimè adierint, & perluſtraverint. Galli quoque ſæpè, irritis tamen conatibus, eius occupationem adorti ſunt; de quibus ultra Magin. ſup. fol. 282. & Borter. pag. 352. latè ſcribit Herrera decad. 4. lib. 4. c. 4. & ſeq. & decad. 6. lib. 7. cap. 9. cũ ſeqq. & decad. 7. lib. 1. ex cap. 10. uſque ad cap. 8. lib. 2 & lib. 7. ex cap. 1. ad 12. & Cabrera in vita Philippi II. lib. 7. cap. 8. & in deſcrip. cap. 8. pag. 19. Illeſcas in hiſt. Pontiſ. 2. tom. pag. 544. & 793. Abrah. Ortel. tab. 8. Fr. Aug. Davila in hiſt. Mexic. Ordin. Prædicat. lib. 1. ex cap. 55. uſque ad 69. Garcilaſſus Inca in hiſt. Floridæ, & hiſt. Americæ 2. part. ubi variæ relationes, & Icones apponuntur de rebus ad eãdem provinciam pertinentibus. Et rurſus in 6. part. ubi Ioan. Ribauldi inſœlicem expeditionem commemorat. Poſt has regiones † Iucatania cõſpicitur, peninſulæ formã referens quæ in mare del Norte porrigitur, eiuſq́ue ambitus patet milliaribus 900. & in præcipua urbe, quæ Merida dicitur, Cathedralis Eccleſia reſidet. Eſt autẽ ſegetũ, fructuũ, mellis, ceræ, ac animaliũ quorundam ferax, ut ſunt anates, gallinæ, lepores & cervi. Incolæ animoſi ſunt ac bellicoſi, qui arcubus utuntur, & clypeis; & carnem humanam non vorant, ſed humani potius & hoſpitales ſunt, & Crucem etiam, ut multi tradunt, ante Chriſtianorum adventum venerabantur: de quibus agunt Magin. fol. 281. Boter. pag. 365. Herrer. decad. 4. lib. 3. cap. 4. & lib. 10. cap. 3. & in deſcrip. cap. 10. pag. 27. & hiſt. Americ. part. 4. circa fin. Nicaragua † quoq; provincia in eâdẽ Americæ parte verſus ortũ, & Meridiẽ reperitur, quæ quidẽ, ut plurimũ, arenoſa eſt, ac calori æſtivo obnoxia, ſed iuxta fluvios admodũ fertilis. In ea eſt lacus valdè ingens, qui 300. milliaribus extẽditur, & creſcit, ac decreſcit perinde ac mare; · & mons continuò ardens. Habet quinque Hiſpanorum oppida, in quorum præcipuo, quod dicitur La civdad de Leon, Epiſcop. reſidet. Incolæ huius tractus ad albedinem magis accedunt, quàm reliquæ Novi Orbis gẽtes, ſuntque ſtaturâ ſatis convenienti, & humani, & ante Chriſti Fidem ſuſceptam iuſtitiæ quoque ſpecimen aliquod habebant, ut poſt Magin. ſup. & Boter. pag. 368. tradit Herrera decad. 4. lib. 8. cap. 3. & ſeqq. & in deſcript. cap. 13. pag. 35. Fr. Alphomſ. Fernand. lib. 1. cap. 54. pag. 187. Et aliqua adducit Americę hiſtor. d. 4. part. circa finẽ; ubi etiam agunt de alijs vicinis provincijs, quæ † dicũtur Hondvras i Costa rica, in quibus alter Epiſcopus reſidet in civitate, quæ dicitur de Valladolid. Inter Iucataniã & Nicaraguã regionẽ iacet † Guathẽmalenſis urbs, & provincia in Mediterraneis, quæ agro potitur fertili & amœno, aëreq́ue ſalubri, & in ea eſt ſedes Epiſcopalis, & Regia Cãcellaria. Nec longè ab hac urbe ſunt montes, qui ignẽ, fumũ & lapides emittunt. Et alia provincia appellata Chiapa, † & alia, quæ dicitur la vera Paz, ubi etiã Cathedrales Eccleſię præſulgẽt. de quibus, & de territorio dictæ Cancellariæ Guathemalẽſis agit Bot. pag. 366. Herrera decad. 4. lib. 8. cap. 8. pag. 204. & in deſcript. pag. 26. 32. & 34. Fr. Alphonſ. Fernan. in hiſt. Eccleſ. noſtr. temp. lib. 1. cap. 37. & noviſsimè Remeſalius, qui de his provincijs integrũ volumẽ ſcripſit. Sed inter has omnes provincias caput extollit ea, quæ † Nova Hiſpania vocatur: eſt enim ampliſsima, & cæteris cultior, amœnior, ac populis frequentior, incipienſq́ue à ſinu Californiæ, quẽ vulgò mar Bermejo dicũt, extẽditur uſque ad ſinum Mexicanũ ad mare del Norte, ad Iucatanã regionẽ. Fuit autẽ ita appellata ab inſigni illo Duce Ferdin. Corteſio, qui illã primũ occupavit ann. 1518. quoniã eius ſitus, tẽperies & diſpoſitio Hiſpanię ſimilis videbatur, ut tradit Herrer. decad. 3. lib. 2. c. 10. & decad. 4. pag. 79. † Vel quoniã antiquã omniũ nationũ conſuetudinẽ ſequi voluit, quæ ſemper populis, aut provincijs à ſe novè in alienis, & remotis finibus cõditis, propria ſuarũ urbiũ, aut regionũ nomina imponere ſolebãt, ut pluribus exẽplis oſtẽdit Fr. Ioan. de la Puẽte in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 23. §. 4. pag. 153. & in hoc Novo Orbe paſsim obſervatũ invenimus. Cõtinet verò Novæ Hiſpaniæ appellatio plures alias ſatis celebres & utiles provincias, quas latè recẽſent Magin. fol. 280. Pet. Martyr decad. 4. & ſeqq. Abraham. Ortel. in Theat. magn. tab. 6. Boter. ex pag. 354. Herrera in deſcript. cap. 9. ex pag. 21. & decad. 3. lib. 2. cap. 10. & ſeqq. Ludovicus Cabrera in vita Regis Philippi II. lib. 13. cap. 11. & Fr. Ioan. Torquem. in Monarch. Ind. 1. tom. per totum, ubi in lib. 5. ex cap. 37. ad. 40. tractat de rebus, & expeditionibus ad Novũ Mexicum, & cap. 41. & 42. de Californijs, & ex cap. 45. ad 58. de alijs expeditionibus ad detegendum caput Mendocinum. Sed præcipuę † & magis cognitæ, & habitatæ provincię ſunt Xalisco, & Cvliacan, quę à noſtris appellatur Nova Gallecia, ubi eſt ſedes Epiſcopalis, & Regia Cãcellaria: de cuius diſtrictu & proprietatibus tractat Magin. d. fol. 280. Abrah. Ortel. tab. 7. Bote. pag. 364. Herrera in deſcript. cap. 11. ex pag. 29. & decad. 4. lib. 9. c. 12. & 13. & decad. 8. lib. 8. cap. 12. Mechoacana, Guaxaca, & Tlaſcala, in quibus etiã proprij Epiſcopi reſident, & de eis agit idem Magin. ſup. fol. 281. Boter. pag. 362. Herrera in deſcript. cap. 10. ed pag. 25. & Frat. Alphonſ. Fernand. lib. 1. ex cap. 36. Et † Mexicana civitas, & regio, quæ eſt cæterarũ Metropolis, & ſedes Proregis & Cancellariæ Novæ Hiſpanię, & plurima alia cõtinet, quæ eã non ſolùm inter Americæ urbes, verùm & Europæ nobilẽ faciũt, ut latiùs proſequũtur Magin. ſup. fol. 281. Porcacchus in inſulario lib. 3. pag. 157. Boter. pag. 356. Herrera in deſcript. cap. 9. ex pag. 21 & decad. 2. lib. 7. cap. 14. & ſeqq. Fr. Alphonſ. Fern. d. lib. 1. cap 36 Fr. Ioan. Torquem. in d. Monarch. Ind. tom. 1. lib. 2. per totũ, & lib. 3. c. 22. & 23. Petr. Balbuena in carminibus Hiſpanis de laudibus Mexici, & Sim. Maiol in dieb. Canic. tom. 1. colloq. 23. pag. 506. & 507. ubi multa mirabilia refert de ſitu & magnitudine urbis Mexici, & incolarũ multitudine, & colloq. 12. pag. 304. ubi agit de lacubus, circa quos Venetiarũ inſtar ædificata eſt, qui cũ ſe proximè cõtingant, & alternatis vicibus procelloſis motibus aquas ſuas cõmunicent, unus tamẽ ſalſus, & alter dulcis eſt. Fuit † autẽ hæc inſignis urbs ab indigenis olim appellata Tenuchtitlan, à lapide quodã, & Tuna in eo nata, quã in lacu invenerunt, ubi primũ illã ædificarũt. Qua de cauſa hodie hæc inſignia eadẽ civitas obtinet, poſteà verò Mexici nomẽ accepit, quòd maternâ eorũ linguâ ſcaturigines aquarũ ſignificat, ut tradit Herrera d. decad. 3. lib. 7. cap. 13. Torquem. d. lib. 2. cap. 11. & lib. 3. cap. 23. & Sebaſt. Covarr. in Theſ. ling. Hiſp. verb. Mexico, ubi etiam alias huius nominis etymologias adducunt. Ad alterã verò † Americæ partẽ, ſive peninſulã accedẽtes, quã Meridionalẽ appellari retulimus, immenſi quidẽ operis eſſet, ſi omnia eius oppida, vel regiones ſigillatim deſcribere vellemus: ſunt enim innumeræ, & earũ nonnullæ vix nomen notũ habẽtes, ut benè obſervat Magin. d. tab. 34. fol. 283. Sed de præcipuis aliqua delibantes, imprimis occurrit † provincia Panamenſis, ſive Terræ firmæ, quæ â noſtris vocata fuit castilia del Oro, eà fortè ratione, quòd ibi aurũ plurimũ reperiebatur, adeò ut quidã † Bacchalarius Enciſus retibus in multis fluminibus expiſcari publicaverit: quod in cauſa fuit, ut plures hac ſpe allecti, ad hanc regionẽ cũ Petro Arias Davila ann. 1514. confluerẽt, ut refert Herrera in deſcript. cap. 15. pag. 41. Cõtinet hæc provincia ſub ſe gubernationes, quas vocant del Darien, Veragva, Vraba, i Nata, & alia minora oppida, & duas ſatis nobiles urbes, quę dicuntur Pvertobello, y Panama. Prior ad mare del Norte cõſtructa, commodiſsimũ portum habet, à quo & nomẽ accepit, relicto alio antiquo portu & oppido, quod vocabatur Nombre de dios. Altera iuxta mare del Svr appoſita eſt, eo iſthmo à priore diviſa, quo has duas Novi Orbis peninſulas cõſtringi tradidimus, cuius quidẽ latitudo decẽ & octo leucas occupat, ſeu ſeptuaginta duo milliaria. † Et hæ urbes quæcunq; vel è Peruana regione in Hiſpaniã, vel ex Hiſpania in Peruviã advehũtur, fido portuũ hoſpitio recipiũt: ſiquidẽ divitiæ, ac merces utrobique à navibus exonerandæ ſunt, & terreſtri itinere, aut per amnẽ, qui dicitur Chagre, per illas decẽ & octo leucas cõportandæ, ut rurſus navibus impoſitæ per unũ mare, vel alterũ traijciãtur. Qua de cauſa ob claſsiũ concurſum, & navale commercium, quod hîc exercetur, Epiſcopalis Eccleſiæ Darienis ſedes ad hanc urbem Panamenſem translata eſt, & ibídem Regia Cancellaria conſtituta, cuius Præſes ſimul Gubernatoris, & Capitanei generalis munus exercet. Quo † pluribus annis ſumma cum laude, & vitæ integritate functus eſt Dominus Don Franciſus Valverdi de Mercado levir meus, hoc eſt, meæ ſororis maritus, poſtquàm dictam urbẽ & portũ de Pvertobello Regiâ auctoritate conſtruxit & cõmunivit, & graviſsimis alijs obſequijs, atque ſervitijs, ad hunc & alios maiores honores ſibi aditũ pręparaverat: & objit ibídẽ ann. 1614. adverſariorũ quorundã calumnijs impetitus, quas tamẽ iuſtiùs contemnere debuiſtet, cùm † ſemper calũniatorũ virus provocet ipſa virtus, & ut locis lævibus, & politis ægrè ſordidũ aliquid adhæreſcit: ſic maledictũ ſedẽ vix inveniat in vita puriore, ut præclarè advertit Iuſt. Lipſ. in orat. de calumniat. & in hoc caſu experiẽtia mõſtravit, tanti viri fama, & virtutibus à morte eius clarioribus redditis, & Regij Indiarũ Senatus ac bonorũ omniũ approbatione, & acclamatione deſideratis. Et qui de hac provincia plura ſcire voluerit, legat Pet. Martyr decad. 2. & 3. Magin. ubi ſup. Boter. 1. par. vol. 2. lib. 3. pag. 371. & ſeqq. Herrer. in deſcr. cap. 15. & decad. 2. lib. 3. cap. 5. & ſeqq. Fr. Alphonſ. Fern. lib. 1. c. 54. pag. 187. Ad eandẽ † partẽ Amerciæ pertinet alia nõ minus celebris provincia, quæ vocatur Novũ Regnũ Granatæ, & ſub ſe comprehẽdit gubernationes Popaiã, ſanctæ Marthæ, & Carthaginis, ſive Cartagenae, ubi eſt civitas, & portus ad Hiſpanienſes claſſes excipiẽdas tutiſsimus. Abũdat hæc provincia omniũ fructuum copiâ, & auro, & Smaragdis, alijſq́ue pretioſis lapillis diteſcit: habetq́ue in longũ trecẽtas leucas, & in latũ totidẽ ferè, & inter plura nobilia Hiſpanorũ oppida eminet urbs, & quę dicitur Santa Fede Bogota, quã Licẽtiatus Gundiſalvus Ximenez de Queſada anno 1528. ædificare cœpit, & in ea reſidet Præſes & gubernator cũ Regia Cancellaria, & Archiepiſcopus cũ Metripolitana Eccleſia: cuius ſuffraganei ſunt Epiſcopus Popaianenſis, Carthaginis, & Sãctæ Marthæ. Et plura alia de eâdem provincia & incolarũ moribus tradunt Gomara in hiſt. Ind. 1. part. mores gent. lib. 3. c. 14. Hier. Gigl. lib. 4. c. 12. & 13. Boter. d. lib. 3. ex. pag. 375. uſque ad 378. Herrera in d. deſcript. cap. 16. ex pag. 41. & decad. 8. lib. 4. ex cap. 6. ad 12. & Frat. Alphonſ. Fernand. d. lib. 1. ex cap. 46. uſque ad 50. ubi etiã agit † de mirabilibus, quæ in convertendis huius provinciæ Indis per integros ſeptẽ annos patravit Beatiſsimus ille vir Fr. Aloiſius Beltranus Dominicani Ordinis fulgentiſsimũ decus, qui in Beatorũ numerũ referri meruit ann. 1608. de quo etiã plura tradit Thom. Bocius de ſig. Eccl. Dei lib. 6. ſig. 19. & lib. 7. ſig. 25. c. 1. Sequitur † ſtatim ea terræ pars, quę Perv, ſive Peruana dicta eſt, totius huius Novi Orbis nobiliſsima, detecta primũ, vt alio loco diximus, à Frãciſco Pizzarro anno 1525. & tota ferè intra Æquatorẽ, & tropicũ Capricorni iacens: ſunt autẽ eius fines à Septentrione Nova Granata, & Caſtella aurea, ab Occaſu Oceanus, ſive mare del Svr, à Meridie provincia Chilẽſis, & ab ortu, montes altiſsimi. Occupat verò longitudine ſuâ mille & octingẽtas plus leucas, & in latũ uſque ad Andes, ut plurimũ, quinquaginta, quarũ decẽ pertinent ad planities, quæ per totam regionẽ ad orã maritimã reperiuntur, viginti ad mõtana, quę per eãdem regionẽ lõgo tractu extendũtur à Septẽtrione ad Meridiem mille circiter leucis, & vulgò vocãtur la Cordillera del Perv, aliæ viginti ad Vltramõtana, quæ vulgò dicũtur los Andes, & ſunt etiã montes, qui pariter à Septẽtrione in Meridiẽ incedunt continuâ ſerie producti, denſiſsimi tamẽ, & abſque vallibus, cùm tamẽ inter alios de la Cordillera multæ amplę valles ac profundæ, fertiliſsimæq́; & populo numeroſiſsimæ cõtineantur, cùm aëre potiantur calidiore, de quibus omnibus, qui pleniorẽ hiſtoriã, & deſcriptionẽ deſideraverit, legere poterit Lęvinũ Apolloniũ de rebus Peruẽſibus, Pet. Ciezã, Aug. de. Zarate, & alios quos citavimus in fin. cap. præcedentis, qui de hiſtorijs Regni Peruani ex profeſſo tractarunt Hiero. Benzo, & eius additionator. lib. 3. per totum in 6. part. hiſtor. Americæ, Ioſeph. Acoſta in hiſt. Ind. lib. 3. cap. 21. & ſeqq. Abrah. Ortel. in Theat. mag. tab. 8. Magin. ex fol. 283. uſque ad 287. Ioan. Boter. d. lib. 3. ex pag. 386. Herrera in deſcrip. cap. 16. in fin. pag. 46. & ſeqq. & in hiſt. gener. Ind. decad. 4. 1ib. 9. cap. 3. & decad. 5. lib. 1. c. 1. & 5. Inter plurima verò Hiſpanorũ, & Indorum oppida huius latiſsimi Peruani Regni, quæ connumerare longiſsimũ eſſet, præſtãtiores ſunt, † urbs de san Francisco del Qvito à Sebaſtiano Belalcaçar Franciſci Pizarri cõmilitone anno 1534. fundata, quę æquatoris lineæ ferè ſubiacet, nec tamẽ fervido ac æſtuoſo cœlo, ſed potiùs frigido potitur, eiuſq; ager ſemper virens eſt, & omni frugum beatitudine floridus, atque etiã auri, & argenti vivi mineris ſcatens. Reſidet hac in urbe Quitenſis Epiſcopus cum Eccleſia Cathedrali, & Præſes cũ Regia Cancellaria, quæ ducentis & plus leucis in longum, & in latũ ſuũ territoriũ extẽdit, & gubernationes de los Qvixos, i la Canela, Pacamoros, i Gvalsongo, & partem Popaianæ comprehendit, atque etiã urbes de Riobamba, Cvenca, Loxa, Zamora, Iaen, Gvayaqvil, i Pvertoviejo, ut latiùs proſequuntur Magin. ſup. fol. 286. Boter. pag. 396. Herrera in deſcript. cap. 17. & 18. & decad. 5. lib. 6. cap. 6. & lib. 10. cap. 10. cum multis ſeqq. & Fr. Alphonſ. Fernan. d. lib. 1. cap. 54. in fin. Poſt Qviti verò provinciã eminet alia urbs, † quæ à noſtris D. Michaëlis, à Barbaris Pivra vocatur, cui vicinus eſt portus, qui dicitur Paita, ad quem naves per hoc Peruanum mare transfretãtes frequẽter appellunt. Sed magis nobilis eſt † Trvxillo à Franciſco Pizarro cõdita anno 1533. agrũ feraciſsimum habens, & plures Hiſpanorum domos, quæ tamen omnes ingenti terræmotu momento temporis conquaſſatæ fuerunt anno 1619. ita ut vix, & ne vix quidẽ, aliqua priſtinæ urbis ſigura remanſerit. In qua ob ſui dignitatem & commoditatẽ, & plura Hiſpanorum & Indorum oppida, quę illi confinia ſunt, Cathedralis Eccleſia cũ proprio Epiſcopo creata & erecta eſt anno 1612. & de ea peculiarẽ mentionem faciunt auctores ſuprà relati, præcipuè Herrera d. deſcript. cap. 19. pag, 56. & decad. 5. lib. 7. cap. 6. Longè verò nobilior, atque excellentior eſt alia urbs, quę octuaginta à Truxillo leucis in eâdem planitie Peruana conſpicitur, ſub duodecimo gradu ad Antarcticũ, quę à Barbaris † Lima vocatur, non ex nomine Reguli, ſive Caciqve, qui ei dominabatur, ut putavit Herrera, ſed corrupto vocabulo à Rimac fluvio eam interluẽte, quod maternâ linguâ, ſonãs, ſive loquax interpretatur, à noſtris verò dicitur Civitas Regum, ſive quòd ſub Epiphaniæ die à Franciſco Pizarro ædificari cœpta anno 1533. ſive quòd Magorũ Regũ patrociniũ ſortita fuerit, & pro inſignijs tres coronas in campo cœleſti, cum ſtella micanti, quæ Regibus eiſdẽ apparuit, de quo Imperatoris Caroli V. diploma ſatis honorfiicum habet. Iacet urbs hæc in valle amœniſsima, mirâq́ue aẽris temperantiâ gaudet, & agro rerũ omniũ fertili, præſertim frumenti, fabarũ, piſorũ, & omni ferè leguminũ, atque etiã fructuũ noſtratium genere. Eſt prætereà populo frequẽtiſſima, ambitũ coprehendens valde ſpatioſum, in quo ſunt latæ viæ, amplũ forũ, inſígnia tẽpla, illuſtris Cathedralis Archiepiſcopalis Eccleſia, magnifica ædificia, nobilis Academia, & plura tribunalia & Collegia, prout decet tanti Regni Metropolim, & totius maritimi tractus excultiſsimum emporium. Portum quoque tutiſsimũ habet, duabus leucis ab ea ſemotum, qui dicitur el Callao, ubi alterum oppidum ornatiſsimum cõſtructum eſt. Et reſidet in ea † Prorex, qui ſupremam iuriſdictionẽ, & gubernationẽ per plus mille leucas exercet, & eſt Præſes Regię Cancellariæ ibîdem commorãtis, quæ duos Fiſcales, quatuor criminum quæſtores, & octo cauſarum civilium Senatores, ſive Auditores habet. In quorum numerum † ego iam inde ab anno 1610. nihil tale ambiens, aut cogitans, D. Fhilippi III. Regis ac Domini noſtri Potentiſsimi honeſtiſſimis codicillis cooptatus, quâ potui maximâ fide, puritate & induftriâ ſuſcepti muneris penſa explêre curavi, id tantùm mœroris habens, quòd tã longè à patria, & Regijs oculis ſtudij & ingenij mei (quod ſcio, quàm ſit exiguum) proventum & ſpecimen edere, atque eodem ſemper loco manens, cõſeneſcere coactus fuerim, alijs intereà, quibus ſors benignior arriſit, poſt plurium honorum gradus in ſupremis Cõſilijs meritiſsimè collocatis. Sed Deus, ſi oportuerit, nos quoq; ab inferis (ut aiũt) ad ſuperos revocabit; cui ſemper mearum rerum curã, quâ decet humilitate & veneratione relinquo, & ad patriæ deſideriũ leniendum ſucciſsivis horis opus hoc in prędicta nobiliſsima Regũ urbe meditari, & ſcribere cœpi. Cuius † Cancellaria, ut ad inſtitutũ redeamus, trecentis plus minus leucis territorij ſui habenas extendit; in quibus ultra urbes Pivra, & Trvxillo de quibus locuti ſumus, & plures alias ſatis divites & frequentes Hiſpanorũ villas & colonias, Indorumq́; oppida, continentur etiam † urbes de los Chachapoyas, de Moyobamba, de leon de Gvanvco, & alia quæ dicitur Gvamanga, ſive san Ivan de la Frontera, de qua ſpecialiter agit Herrera decad. 6. lib. 6. c. 9. à Frãciſco Pizarro primũ cõdita ann. 1539. & poſteà in loco, ubi hodie cõſpicitur, multis cœnobijs & nobilibus ædificijs decorata, & demum anno 1612. in Cathedralem erecta, diœceſi eius à Cuzquenſi, cui anteà ſuberat, competenter diviſâ. Et prope eam eſt † villa de Oropesa, alio nomine Gvancavelica argenti vivi ditiſsimis fodinis per totũ terrarum Orbem maximè nobilis; de quibus aliqua notat Acoſta lib. 4. cap. 11. Pat. Lælius Biſciola lib. 16. horarum ſubſecivarum cap. 3. colum. 1165. & Nos alibi latiùs agemus. Pertinet etiam ad eiuſdem Cancellariæ diſtrictũ urbs † Areqvipa, 130. leucis à Limẽſi remota, ab eodem Pizarro condita anno 1534. quæ duodecim à mari milliaribus fœcundo ac ſalubri in agro ædificata eſt, & ob portus & vinearum commoditatem multis nobilium ædificijs, Monaſterijs, & frequenti populo aucta, & nuper Epiſcopali ſede illuſtrata eodem tempore, quo Gvamanga, & Trvxillo. Sexaginta autem leucis ab Areqvipa, & 125. ab urbe Regum ſive Lima, ſub decem & tribus gradibus cum dimidio elevationis ad Auſtrum, & ſeptuaginta octo longitudinis, iacet alia mediterranea urbs, † nomine Cvzco, quæ cum Lima tẽtat de principatu contendere, & totius Regni Peruani ſe caput appellat, & fuit certè ante Hiſpanorum adventum Regia Incarum Regum ſedes, magno procerum, & gregariorum Indorum commercio celebrata, munitiſsimis quadratorum ſaxorum maximæ magnitudinis ædificijs ornata, & inter Peruanas ſola, quæ faciem urbis præferret. Eaſdem ædes, quas Incolæ quondam poſſedêre, politiore paulò ornatu inſtauratas hodie Hiſpani tenẽt, & templum admirandum Solis, Dominicani Monachi in Eccleſiam conſecrarunt; octo parochias, & ſex virorũ Epiſcopũ cũ inſigni Cathedrali Eccleſia, quæ ante diviſionẽ aliarum de Areqvipa, & Gvamanga ditiſsima erat. De quibus omnibus, & alijs, quæ brevitatis cauſâ prætereo, latiùs ſcribunt Levinus Apollonius, & alij ſuprâ relati. Magin. fol. 286. Boter. pag. 389. & 393. Herrer. in deſcript. cap. 19. & 20. & decad. 5. lib. 6. cap. 2. 4. & 12. & lib. 7. cap. 6. 10. & 13. Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 1. colloq. 23. pag. 506. & Fr. Alphonſ. Fernand. d. lib. 1. cap. 50. 51. & 54. & plura de urbe Cuzquenſi, & eius ædificijs tradẽs Garcias Laſſas Inca in ſuis Commentar. lib. 7. cap. 8. & cap. 27. & feqq. Spectat quoque ad eandem Cancellariã † urbs de san Marcos de Arica, & eius Provincia, licèt Herrera in d. deſcript. cap. 21. pag. 63. ad Argenteam pertinêre tradiderit, ubi eſt portus hoc in Regno pariter notus ac utilis, in quo naves & claſſes Regiæ commodiſsimè recipiuntur, dum merces ad ſuperiores provincias evehere, & earum divitias præcipuè Potoſianas revehere ſolent. Supradictis urbibus meritò adijciẽda venit ea, † quæ Argytopolis, ſeu Argentea dici poteſt, & vulgò de la Plata vocatur, quæ licèt habitãtium copiâ cum Lima, & Cvzco comparari non poſsit, eximiâ tamen eorum opulentiâ inſignis eſt, & à Petro Anzures Duce Frãciſci Pizarri, iuſſu eius condita fuit anno 1538. iacetq́ue in decimo nono gradu elevationis ad Auſtrum, trecentis leucis diſtans à civitate Limenſi, & decem & octo à celebri illo & Imperiali oppido & monte, cui nomen † Potosi argenteis fodinis ſupramodum referto, è quibus, & alijs, eis vicinis, immenſa eruitur argenti copia, quæ univerſam Hiſpaniam, & Europam implet, & in Aſiam etiam, & Africam magna ex parte dilabitur: de quo pluribus agit Acoſta lib. 4. de Ind. hiſtor. cap. 6. & ſequentib. Quapropter prædicta urbs Argentea dicta eſt, & cùm anteà Epiſcopalem ſedem haberet, anno 1607. in Archiepiſcopalem, ſive Metropolitanam erigi meruit, & Regia Cancellaria in ea reſidet: cuius diſtrictus per trecentas, & amplius leucas excurrit, & ultra plura alia Indorum oppida, & Hiſpanorum municipia, comprehendit nobilem urbem, & provinciam, quæ dicitur Chvqvito, & del Collao, & aliam, quæ dicitur Chvqviabo, ſive de la Paz, quã † anno 1549. Pręſes de la Galca cõdere iuſsit, & hodie proprium Epiſcopum habet cum ſatis ampla diocœſi, quæ ab Argentea diviſa fuit. Continet prætereà dicta Cãcellaria ſub territorio ſuo quatuor ampliſſìmas gubernationes, † quæ dicũtur de Santacrvz de la Sierra, del Tvcvman, del Paragvay, del rio de la Plata, ò Bvenos Ayres, in quibus omnibus proprij etiam Epiſcopi conſtituti ſunt, & de eis, & alijs ad montem Potoſium & Argenteam Cancellariam pertinẽtibus, multa ſpecialiter tradunt Magin. fol. 287. & 289. Boterus pag. 383. 392. 397. 401. & 403. Herrera in deſcript. cap. 21. & cap. 14. & decad. 4. lib. 1. cap. 1. & lib. 8. cap. 11. & decad. 5. lib. 10. cap. 15. & Fr. Alphonſ. Fernan. d. lib. 1. cap. 54 pag. 186. & 187. His proxima eſt † Braſilia regio, licèt iam Peruani Regni, & Proregis gubernationis ſines excedat, quæ inter duos ingentes fluvios iacet, nempe Maragnonem à Septentrione, & Argyreum, vulgò Rio de la Plata, à Meridie, & partim ab Occaſu, à qua etiam parte ad altiſsimos Peruvię mõtes accedit; ſed tamen ab Ortu, mari Vaſtiſsimo (vulgò del Norte vocato) pulſatur. Huius longitudo, quæ à Septentrione in Auſtrum accipitur, traditur mille & quingentorum milliarium, ſive 450. leucarum, latitudo ab Ortu ad Occaſum quingentorum milliarium, ſive 200. leucarum, & eius circũnavigatio iuxta mare del Norte milliarium plus minus trium millium, ſive 900. leucarum. Detecta autem fuit, & à Luſitanis coli. & luſtrari cœpta eo modo & tempore quo diximus ſup. cap. 3. num. 32. licèt priùs eam iuſſu Regum Catholicorum Ferdinandi, & Eliſabethæ detexiſſet Vincentius Yañez Pinzon, & Didacus de Lepe. Et qui de eius deſcriptione, hiſtorijs, & incolarum moribus plura ſcire voluerit, legat Maffæium hiſtor. Ind. Oriental. lib. 2. & 15. ex pag. 360. San. Romanum in eâdem hiſtor. lib. 1. cap. 11. pag. 57. & lib. 4. cap. 14. pag. 689. Magin. d. tab. 34. ex fol. 287. Boterum d. lib. 3. ex pag. 378. uſque ad 383. & rurſus 4. part. lib. 4. per totum ex pag. 104. ad 119. Herrera in deſcript. cap. 25. & decad. 1. lib. 4. cap. 7. & decad. 4. lib. 8. cap. 12. & 13. Repertor. Mexican. fol. 225. & 271. Pet. Gordon. in Chronograph. pag. 443. Benzon. de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. Poſſevinum in Bibliothec. 1. tom. pag. 390. & hiſtoriam & epiſtolas aliquot navigationis in Braſiliam à Gallis, & Germanis auctoribus, parum tamen fidedignis, ſcriptas, quæ habentur in fine tertiæ partis hiſtor. Americæ, & noviſsimè D. Thomas Tamaio de Vargas in libro vulgari linguâ, ſed non vulgari eruditione, & diligentiâ conſcripto de eiuſdẽ Braſilienſis Provinciæ ab Hollãdis interceptæ reſtauratione cap. 5. A Meridie autem eiuſdem Peruanæ regionis iacet ingens alia provincia, ſive Regnum, † quod de Chile vocatur; quo nomine incolæ frigus ſigniſicant, quia reverâ cæteris Peruanis frigidior eſt, & ſub eà Zonæ parte ſita, quam antiqui hac de cauſa inhabitabilem iudicabant; ſed nihilominus experientia monſtravit, non ſolùm habitabilem, verùm cœli & terræ temperie commodiſsimam eſſe, & Hiſpaniæ noſtræ in omnibus ferè ſimillimã, cui oppoſita, ſive Antipoda eſt, cùm à gradu Auſtrali 27. uſque ad 52. excurrat, & bellicoſos, ac robuſtos homines gignat, qui in hunc uſque diem noſtros continuis bellis exercent, & fidem ac pacem multoties ſuſceptam, & oblatam durâ cervice, & protervo corde reijciunt. Sunt tamen hoc in Regno à noſtris pluſquam 300. leucæ in lõgum, & viginti in latum poſſeſſæ, & pluribus colonijs, & urbibus illuſtratæ, pręcipuè Valdivia, la Serena, i la Imperial, quæ ab hoſtibus deſtructę fuerunt, & la Concepcion quæ hodie viget, ubi ſedes Epiſcopalis refolget, & alia nobilior de Santiago, quæ Metropolis regionis iudicatur, & in qua alter etiam Epiſcopus reſidet, & Regia Cancellaria, quatuor Auditoribus, & Fiſcali ac Præſide cõſtans, qui etiam Capitanei generalis munus in omnibus ad bellum neceſſarijs exercet, de quibus & alijs ad huius Regni hiſtorias, & pleniorem descriptionem pertinentibus, latiùs tractant Gomara in hiſtor. Ind. 1. part. Acoſta in hiſt. Indiar. lib. 7. cap. ult. pag. 531. Mores Gent. lib. 3. cap. 10. Nobilis eques ac Poẽta D. Alphonſ. de Arcilla in Araucana, Boterus d. lib. 3. pag. 385. Magin. fol. 287. Herrera in deſcript. cap. 22. & decad. 7. lib. 1. cap. 6. & 7. & Fr. Alphonſ. Fernand. lib. 1. cap. 55. Denique poſt hoc Regnum Chilenſe, & flumen, quod Argenteum, ſive de la Plata vocatur, iacet famigeratum illud fretum, dictum † Magallanicum; de cuius inventione plura diximus ſup. cap. proximo ex num. 35. & poſt illud verſus Antarcticum Polum vaſtiſsima illa terræ pars, Magallanica etiam nuncupata, quam licèt nullus hucuſque penitus perluſtraverit, plures tamẽ opinantur, Europâ, Aſiâ, atque Africâ maiorem eſſe, ut tetigimus d. cap. præced. num. 54. & pleniùs ſcribũt Boter. pag. 403. & 404. & Herrera d. deſcript. cap. 23. Et cum his planè abſolvi id omne videtur, quod ad prædictas duas Americæ peninſulas pertinet. Verùm † cũ aliæ inſulæ, & continentis regiones reperiantur, quæ licèt ab America diſtinctæ, & remotæ ſint, atque ad Oriẽtem declinent, intra fines tamen occidentales clauduntur, quibus navigatio, & conquiſitio Indiarum Regum Caſtellæ, & Legionis circunſcripta fuit, iuxta pactionem cum Luſitanis Regibus initam, nempe Malucæ, ſive Molucæ, Philippinæ, Lequij, Iaponiũ, Sinarum littora, Inſulæ Salomonis, & aliæ; ſunt nonnulli, qui eas, veluti tertiam partem Indiarum conſtituant, & ſub nomine Occidentalium comprehendant; de quibus in genere aliqua notavimus ſup. cap. 3. num. 41. & 45. Et quod attinet † ad Malucas, earum nomina, deſcriptionem, detectionem, aromata, titulos, ac iura, quibus Caſtellæ Regibus competunt, ſpecialiter proſequitur Petr. Martyr. decad. 7. cap. 6. & decad. 8. cap. 8. Petr. Cieza tom. 2. hiſtor. Perù cap. 62. Paul. Iov. lib. 34. hiſtor. Herrera d. deſcript. cap. 26. ex pag. 72. & decad. 3. lib. 1. cap. 10. & 11. & lib. 6. cap. 3. ad 8. & lib. 9. cap. 9. & ſeqq. & decad. 4. lib. 5. ex cap. 6. ad 11. Petr. Maffæius in hiſt. Ind. Orient. lib. 5. pag. 219. & 220. Porcacchus in Inſulario lib. 3. pag. 189. Magin. tab. 32. fol. 265. & ſequentib. Boterus in relation. univerſal. 1. part. volum. 3. lib. 1. pag. 424. Pat. Gordonius in Chronograph. pag. 450. Henric. Martin. in repert. Mexican. fol. 242. Bartholom. Leonard. de Argenſola in decem libris, quos de natura & hiſtorijs dictarum Inſularum ſcripſit; & eſt etiam videndus elegantiſsimus Hieron. Oſſorius lib. 11. de rebus Eman. relatus à Theatr. vitæ humanæ volum. 5. lib. 3. pag. 1259. ubi de eiſdem inſulis agit, & conatur oſtendere, quòd ad terminos Luſitanæ navigationis, & detectionis pertinent. De † Philippinis autem, & quot numero ſint, & quando detectæ, & à noſtris habitari cœptæ, & qualiter in eis Regia Cancellaria conſtituta fuit, & ſedes Epiſcopalis in urbe Manila, quę poſteà in Metropolim erecta eſta, & de alijs hiſtorijs ſcitu dignis ad eaſdem inſulas pertinentibus, ultra Herreram in d. deſcript. cap. 26. pag. 73. & decad. 4. lib. 1. cap. 6. plura tradunt Magin. d. fol. 265. Boter. pag. 420. & ſequentib. Illeſcas in hiſtor. Pontif. 4. tom. pag. 284. Henric. Martinez in Repertor. Mexican. fol. 252. Fr. Alphonſ. Fernandez in hiſt. Eccleſ. noſtr. tempor. lib. 2. ex cap. 34. ad 39. Benzonius de anno Iubil. lib. 1. cap. 10. & Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Indian. 1. tom. lib. 5. cap. 61. & 62. Cabrera in vita Philippi 11. lib. 7. cap. 8. Pleniùs cæteris † Dominus D. Anton. de Morga nunc meritiſsimus, præſes Regiæ Quitenſis Cancellariæ, qui cùm in Philippinis Gubernatorem, & Senatorem ageret, luculentam de illis hiſtoriam, & relationem ſcripſit. Apud quos auctores, & alios, quos retuli in fine d. cap. 3. reperiuntur plura de Iaponiorum, & Sinarum vaſtiſsimis Regnis, & inſulis eis adiacentibus, & de expeditionibus, quas noſtri in illis fecerunt. Et † de Nova Guinea, & inſulis Salomonis, & Latronum ab Alvaro Mendaña primùm repertis anno 1567. & poſteà ab eodem, & rurſus à Petr. Fernandez de Quiros, vano tamen labore, indagatis, plenam relationem apponit idem Dom. Præſes Ant. de Morga ubi ſup. ex pag. 29. Herrera d. deſ. cript. cap. 27. Torquem. in d. Monarc. lib. 5. ex cap. 64. ad 70. & aliqua tradit Ioſeph. Acoſta de natur. Novi Orbis lib. 1. cap. 16. & lib. 3. cap. 11. & 25. & Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 15. pag. 142. & 147. Et ego apud me ſervo † manuſcriptos commentarios dicti Petri Fernandez de Quiros, precario conceſſos ab eius filio Don Franciſco de Quiros Mathematicarũ ſcientiarum peritiſsimo, & Regio huius Peruani Regni Coſmographo, & nautarum examinatore, quibus ea omnia, quæ in dictis navigationibus contigerunt, latiſsimè ſcripta reliquit, & ſimul alias ſuas peregrinationes recenfet, non minus certè mirabiles, aut ſcitu iucundas, quàm quæ de Vlyſſe olim, & hodie de Emanuele Mẽdez Pinto Luſitano circunferuntur. Sed quoniam ſuprà mentionem fecimus de limitum diviſione, & pactione circa Indiarum navigationes, & conquiſitiones inter Reges Caſtellæ & Luſitaniæ celebrata, è re erit, ut eã paucis pro coronide huius capitis adijciamus. † Sciendum igitur eſt, quòd cùm Luſitaniæ Reges, poſt detectas Africæ interioris oras, ad Orientales Indias cum ſuis claſsibus penetrare cœpiſſent, impetrarunt à Martino V. Romanæ Eccleſiæ Pontif. Maxim. ut quidquid à Ganariæ promontorio (quod poſteà Caput Bonæ ſpei appellari iuſſerunt) ad ultimã uſqe Indiam patefieret, id quàm optimo iure, & conditione Luſitaniæ ditionis eſſet: quam conceſsionem deinde alij Pontifices conſirmarunt, ut diximus ſup. cap. 3. num. 21. & 22. Cùm autem poſteà Chriſtophorus Columbus Regum Catholicorum copijs, & nomine, Occidentales inſulas explorare, & fœlici iuxtà ac fructuoſo eventu detegere cœpiſſet, Ioannes Secundus Luſitanię Rex id ægrè admodum tulit, vel quòd effloreſcenti, tum maximè ad maritimæ rei gloriam, nomini Luſitano, partum ab alijs in eodem genere decus officeret; vel quòd relicto ſibi a maioribus inclyto navigationis iure ſpoliari, & vaſti Oceani poſſeſsione pelli, quodãmodo videretur. Qua de cauſa, cùm bellum utrinque imminêret, & plures hinc inde legationes, & pacis media tentata fuiſſent: tandem inter eos convenit, ut tota illius litis, ſive controverſiæ diſceptatio ad Alexandrum VI. tunc temporis Romanæ Eccleſiæ Pontif. Maxim. remitteretur: qui † cognitâ Regum cauſâ, ut regiones definiret, quas quilibet explorare, & debellare ſine alterius iniuria poſſet, ultra Heſperidum inſulas, vulgò dictas, de Caboverde, ad tricenteſimam fermè, & quadrageſimam leucam, ducto à Septentrionibus ad Auſtralem polum circulo, ſive † lineâ, quam Meridianum appellant, totum terrarum Orbem ex æquo bifariam diviſit; ita ut pars, quæ ad Orientem vergeret, Luſitaniæ ob iuris antiquitatem cederet; Occidua Caſtellæ Regi relinqueretur; ſtatuens, ut Caſtellani non viam à Luſitanis apertam, ſed diverſam ſequerentur, & hi ad Solis Ortum, illi ad Occaſum navigantes, orbem marium, atque terrarũ ſecarent: & cùm hic cõſtet 360. gradibus, unuſquiſque centum & octoginta partes ad perveſtigandum, & debellandum ſibi depoſceret. Quæ diviſio in cauſa fuit, ut adeò anxiè à Magallano, † & alijs navigatio ad Moluccas, per maria extra Luſitanorum limites poſita quæreretur, & ut ſuper eiſdem † Inſulis novæ lites ſuſcitarentur, dum uterque Rex eas ſuis finibus comprehendi contenderet, varijs rationibus, & prædicti Meridiani cõputationibus hinc inde perpenſis, quouſque convenit, ut Caſtellæ Reges illas Luſitanis pro trecentis & quinquaginta ducatorũ millibus pignori darent. De quibus † omnibus peculiarem mentionem fecerunt Maffæius lib. 1. hiſtor. Ind. Orient. pag. 5. & 18. Hieron. Oſſorius lib. 11. de reb. Emanue. Fr. Anton. de San Roman lib. 1. de hiſt. Orient. cap. 6. & lib. 3. cap. 13. Epiſcop. Chiapenſis in tractat. comprobat. fol. 30. Marquardus in tract. de Iudæ. & in fide. 1. part. cap. 14. Petr. Bembus lib. 6. hiſtor. Venetæ relatus à Balduino in §. Inſula num. 5. & 6. inſtit. de rerum diviſione, Garibai lib. 28. Annal. anno 1493. petrus Matthæus in addition. ad ſeptimum decretal. lib. 1. tit. 9. pag. 74. & in ſumma conſtitut. Pontif. pag. 152. Ioan. Boter. in Coſmograph. 2. part. lib. 4. pag. 384. & part. 4. libro. 2 pag. 49. Hieron. de Monte in tractat. de finib. regund. cap. 7. num. 8. Thom. Bocius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 17. cap. 4. pag. 212. & de Italiæ ſtatu lib. 3. cap. 5. pag. 342. & ſeq. Doctor Marta in tract. de iuriſdict. 1. part. cap. 24. num. 32. Molina Theologus de iuſtitia & iure tractat. 2. diſp. 103. pag. 424. Petr. Opmeer. in Chronograph. pag. 437. P. Gordonus pag. 441. melius & fidelius cæteris Anton. de Herrera in d. hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 5. 8. & 10. & decad. 3. lib. 6. ex cap. 3. ad 8. & decad. 4. ex cap. 6. ad 10. & alij, quos retulimus ſup. hoc cap. num. 63. & infrà lib. 2. cap. 24. num. 18. & tetigit Anton. Poſſevinus in Bibliothec. lib. 1. cap. 7. Vbi † benè conſiderat, has omnes contentiones ceſſaſſe, poſtquam Occidentales & Orientales Indię in unũ Regem coierunt, Luſitaniæ nimirum Regno Caſtellæ & Legionis, à quo exierat, copulato. Idq́ue ſapientiſsimè à Deo effectũ fuiſſe, tum, ut ſub unius imperio facilior ratio eſſet religionis cum ſapientia propagãdæ; cùm etiam, ne Philippinis invẽtis, quæ proximiùs ad Luſitaniæ limites accedebant, novæ contendendi occaſiones excitarentur, † quas Luſitani ſemper nimis ſuperbè, & cum magno Caſtellanorũ deſpectu proſequebantur, ita ut teſte Petro Martyre decad. 8. cap. 10. in fine, plures cordati viri, ruinam illis vẽturam, vel ex hoc vaticinarentur, & prædictam unionem, vel reductionem ad Caſtellæ coronam deſiderarent. Quæ † tandem quomodo, & quibus titulis facta fuerit, latè & optimè proſequitur Ioan. Anton. Viperanus in commentarijs de obtenta Portugallia. Hieron. Conneſtagius Genuenſis in decem libris, quos de eâdẽ unione Italico ſermone conſcripſit, Michaël ab Aguirre, Franciſcus Alvarez à Ribera & alij quamplures, qui tractatus, & allegationes ſuper eiuſdem Regni ſucceſsione ediderunt, & egregius noſtri temporis Chroniſta, mihiq́ue, dum Matriti agerem, ob ingeniũ, & variarum litterarum ſtudium, admodum familiaris † Ludovic. Cabrera in vita Regis Philippi II. lib. 12. & 13. & obiter Parlador. lib. 2. rer. quotid. cap. 21. in fine, Camill. Borrell. de præſt. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 210. & noviſsimè Salazar de Mendoça de origin. dignit. Hiſpan. llb. 4. cap. 4. §. 4. fol. 169. ubi ex Hiſpaniæ annalibus, & hiſtoriographis probant, Regnum illud Caſtellæ & Legionis feudum fuiſſe, & Comitatus titulo ab illis ſeparatum, de quo etiam benè agit Mariana de rebus Hiſpan. lib. 1. cap. 4. & lib. 10. cap. 13. Ioan. Tarcagnota 2. part. lib. 12. Stephan. Garibai lib. 5. ſuæ hiſtor. & Petr. Damariz in Dialogo 2. de varia hiſtoria cap. 3. Tamaio de Vargas in defenſ. Petr. Ioan. Marianæ pag. 42. & D. Ioan. Briz Martinez in hiſtor. S. Ioan. de la Peña lib. 5. cap. 2. CAPVT VII. De natura, & excellentijs Novi Orbis: & aliqua de terræmotibus, montibus ignivomis, & eorum cauſis. SVMMARIVM Capitis VII. -  1 Repetere, aut tranſcribere quæ ab alijs benè tractata ſunt, otioſum eſt. -  2 Novi Orbis excellentias cur Auctor notare voluerit? -  3 Novi Orbis provinciæ, ut plurimùm, amœniſſimæ & temperatiſſimæ ſunt. -  4 Terræ elemẽtum inæquale, & cum aliquibus defectibus, etiam ante diluvium à Deo creatum fuit, & quare? -  5 Tellus eadem non parit omnia, ſicut nec mare. -  6 Terræ defectus Deus induxit ad cohibendam idololatriam ſecundùm Theodoretum. -  7 Columbus putavit Paradiſum voluptatis in Novo Orbe inveniri. -  8 Paradiſi locum ſub Æquatore poſitum, multi ſenſerunt. -  9 Regiones plurimæ admodum temperatæ, & habitabiles reperiuntur ſub linea Æquinoctiali contra veterum opinionem. -  10 Paradiſi locus ubi ſit, incertum eſt, & Deus occultum eſſe vult. -  11 Novi Orbis temperies & amœnitas deſcribitur & comparatur Tempe, aut campis Elyſijs ſecundùm Acoſtam. -  12 Homines beatiſſimè in Novo Orbe vivere poſſent, ſi pecunijs congerendis non inhiarent. -  13 Orbis olim cogniti partes, Europa ſcilicet, Aſia & Africa de principatu contendebant. -  14 Novus Orbis ferè in omnibus antiquam excellit. -  15 Flumina Novi Orbis mirabilia. -  16 Deſcriptiones & relationes rerum, & locorum Novi Orbis ſemper fieri iuſſæ ſunt. -  17 Comes Lemorum Excellentiſſimus laudatur, & eximia eius cura in petendis deſcriptionibus, & relationibus Novi Orbis. -  18 Romani qualiter diſponebant notitiam utriuſque Imperij. -  19 Auguſtus Cæſar qualiter curaverit peculiarem deſcriptionem, & relationem totius Orbis habere. -  20 Europam cæteris mundi partibus præponit Boterus. -  21 Hiſpaniæ laudes, & excellentiæ. -  22 Novus Orbis hodie excellentior eſt, cùm ultra proprios fructus, & animalia, quibus antè abundabat, reliqua ab Hiſpanis allata poſſideat, & uberrimè reddat. -  23 Vbertas incredibilis fructuum, & frugum Novi Orbis. -  24 Peponum inſulæ Hiſpaniolæ mira fertilitas. -  25 Fœnum abſciſſum quinta die ad cubitum creſcit. -  26 Frumenti bis mille grana ex una ariſta in Novo Orbe, & ſpicas ad brachij magnitudinem. -  27 Fructus tres quotannis redduntur in aliquibus provincijs Novi Orbis, & aliæ plures fruges intra decimum, aut vigeſimum diem matureſcunt. -  28 Frumentum Hiſpanorũ matureſcit intra duos menſes in aliquibus regionibus Nobi Orbis, & Indicum bis in anno metitur, & centuplum reddit. -  29 Novi Orbis arbores toto anno frondent & virent. -  30 Novi Orbis feracitas & vbertas præfertur Aſiæ, & Indiæ Orientalis ſecundùm Maiolum. -  31 Arborum, & arundinum Novi Orbis -  ingens magnitudo: & quædam in Perù quæ Venerem domat, num. 33. -  32 Lignum quoddam Novi Orbis noctu lucem emittit. -  33 Maguei arbor Novi Orbis ad innumera ſeruit. -  34 Animalium Novi Orbis mira fœcunditas. -  35 Animalium quadrupedum tria tãtùm, vel quinque genera erant in Hiſpaniola ante Hiſpanorum adventum, eaq́ue minutiſſima, nunc plurimis & magnis ſcatet. -  36 Hiſpaniola inſula armentis abundat, & ingentem coriorum copiam in Hiſpaniam mittit. -  37 Oves duæ in Novo Orbe intra decem annos quadraginta mille uni domino reddiderunt. Vacca una octingentos aureos domino 20. annis reddidit, ibid. Bezaar lapis, & eius inventio & virtus, ibid. -  38 Metallis, & lapidibus pretioſis abundat Novus Orbis. -  39 Lapidei globi admodum rotundi reperiuntur in inſula Cuba, qui ad ænea tormenta proficiunt. -  40 Pulvis pyrius, ſive tormentarius, vulgò polvora reperitur à natura creatus in provincia Quautemallan. -  41 Novus Orbis intra breve ſpacium terræ habet varia temperamenta. -  42 Arbores, quæ ex una parte uno ſemeſtri, ex alia alio virent & fructus producant, & huius rei ratio. -  43 Pluviæ nullæ in planis Regni Perù, & quare? -  44 Nebulæ planorum Regni Perù, quas vocant, Garvas ad plura utiles ſunt. -  45 Pluit nunquam in montibus Hyrsaniæ, & in alijs regionibus. -  46 Terræmotus ſolent eſſe frequentes in Novo Orbe, & aliqui referuntur. -  47 Terræmotus Regni Chilenſis vehementiſſimus. -  48 Dominus Ioannes à Sancta Cruce Senator Panamenſis laudatur, & eius infœlix mors. -  49 Atheiſtæ ſi bonis viris aliqua mala contingebant, providentiam negabant. -  50 Mors quolibet modo contingens mala dici non poteſt, ſi eam bona vita præceſſit. -  51 D. Simeon Stylites fulmine percuſſus interijt. -  52 Naufragium horrendum, & miſerandum, quod Indica claſſes circa Habanam paſſa eſt quinta die Septembris anno 1622. -  53 Pat. Paulus Ioſeph. ab Arriaga Societatis Iesv laudatur, & eius exitus refertur. -  54 Terræmotuum cauſas aliqui ignivomis montibus tribuunt. -  55 Montes ignivomi plures reperiuntur in Novo Orbe, Ætna & Veſuvio mirabiliores. -  56 Terræmotus cauſæ, & eorum præcipuè, qui contingunt in oris maritimis. -  57 Terræmotus Neptuno attributi, & quare? -  58 Terræmotus notabiles, qui in varijs Orbis partibus contigerunt, remiſſivè. -  59 Terræmotuum mentionem & conſiderationem etiam habuerunt I. C. -  60 Terræmotus, aliqui ex Iure Conſultis, vi divinæ tribuunt, alij vi naturali, & de eorum concordia. Lex fluminum 24. §. Servius, D. de dãno infect. & l. Martius, D. locati conciliantur, & illuſtrantur, ibid. -  61 Deus, & Natura idem ſunt. -  62 Terræmotus etſi ex naturalibus cauſis contingere poſſit, ſemper tamen Dei iræ & indignationi tribuendus eſt. -  63 Terram Deus ſtabilem, & immotam eſſe voluit. -  64 Philaſtrius appellat hæreticos eos, qui terræmotus adſcribunt cauſis naturalibus, & non peculiari Dei iuſſioni, & indignationi. -  65 Terræmotum ſemper ut rem prodigioſam & divinam acceperunt Romani. -  66 Terræmotibus plura gravia delicta Deus vindicavit. -  67 Ferias extra ordinem terræmotuũ cauſa indicebant Romani, & qualiter? -  68 Feriæ repentinæ, & extraordinariæ, quæ? -  69 Terræmotus ratione aliquæ votivæ feriæ Limæ indictæ. -  70 Terræmotus ne damnum inferant, quæ verba foribus, & parietibus ſcribere oporteat. -  71 Doctor Franciſcus Carraſcus del Saz Senator Panamenſis laudatur. -  72 Terræmotus notabilis urbis Arequipæ, & eructatio montis ignivomi, qui circa eam erat. -  73 Cinis ad torrentis modum fluxit in Arequipa. -  74 Terræ pars quædam corruit circa oppidum Ango Ango, & per ſeſquileucam aquæ inſtar profluxit. -  75 Aquæ magna vis ſubitò è terræ viſceribus erupit in provincia Chumbivilcas. -  76 Aquæ ſub terru, & flumina reperiuntur. -  77 Pericula undique hominibus imminẽt, ut Deum timeant. -  78 Terræmotus qui non timent, ſtupidi ſunt, & ſenſus expertes ſecundùm Ariſtotelem. PErstrinxi quidem, & maiori, quâ potui, brevitate ea omnia delibavi, & ni fallor, aliquatenus illuſtravi, quæ de Novi Orbis, ſive utriuſque Americæ regionibus à varijs ſcriptoribus tradita ſunt, & omnino obſervatione digna ad ſuſceptæ tractationis ſcopũ videri potuerunt. Etenim ſi peculiariter ſingula proſequi vellẽ, non ſolùm noſtras paginas onerare, verùm & alienas tranſcribere neceſſarium eſſet. † Quod ſemper fugiendum cenſui, ſequutus Polybij ſententiam lib. 1. hiſtor. dum ait: Profectò neminem puto iudicaturum, neceſſarium fuiſſe, ut de his, quæ rectè, & à multis dicta ſunt, denuò ſermo haberetur. Sed ne aliquis arbitretur prędictas provincias longitudinis & latitudinis ſuæ immenſam vaſtitatem, cœli, aut ſoli infœlicitate, vel ſterilitate penſare, † operępretium duxi, aliqua etiam ſub eâdem brevitate connectere, quibus earum ubertas, ſalubritas & utilitas aperiatur. Et planè quamvis negari non poſſit, multa in eis loca ſabuloſa, aut ſaxoſa reperiri, & præruptis collibus, opacis nemoribus, aut altiſsimis & infructuoſis montibus occupata, & ob nimium calorem, vel frigus parùm habitationi hominum commoda; hoc neutiquam † impedit, quin cætera, quę, ut plurimùm, amœniſsima & temperatiſsima ſunt, celebrare debeamus. Hæc † enim terrarũ inæqualitas in omnibus mundi partibus invenítur, non ſolùm poſt diluvium, ut aliqui erroneè ſenſenrũt, ſed ab ipſo ſuæ creationis die, & ſummi Opificis immenſitatem, ac benignitatem ipſâ varietate commendat, quando tot locorum diverſas proprietates effecit, alijs quędam, alijs alia tribuens, alijs alia negans; tum, ut patêret omnibus, quę fecerit, voluntatis ſuę fuiſſe, non neceſſitatis: cùm etiam, ut multa hominibus, cæteriſq́ue animalibus bona præſtaret, quæ ex prædicta varietate deſcendunt, prout egregiè probatur in Pſalm. 103. ex verſ. 8. uſque ad 19. & Proverb. cap. 8. verſ. 25, & proſequitur Ariſtotel. lib. de Mundo cap. 2. Virgil. lib. 1. & 2. Georgicor, Strabo. lib. 3. de ſitu Orbis, † Ovidius lib. 1. de Arte amandi, dum ait: Nec tellus eadem parit omnia vitibus illa Convenit, hæ oleis, bìc benè farra virent. Horatius eadem de mari ſcribens lib. 2. Satyr. 4. Sed non omne mare eſt generoſæ fertile teſtæ Murice Baiano melior lucrina peloris, Oſtrea Circëis, Miſeno oriuntur echini: Pectinibus patulis iactat ſe molle Tarẽtũ. D. Chryſoſt. ad cap. 13. epiſt. 1. Corint. homil. 34. Hug. de Sancto Victore lib. 1. de inviſib. Dei, §. 1. relatus à D. Antonin. 3. part. hiſtor. tit. 18. pag. 2. Albert. Magn. de Problem. lib. 1. tractat. 2. cap. 4. Abulenſis ſup. Geneſ. cap. 1. Maiol. collog. 17. de propriet. locorum in princip. verſ. Cogitemus, Acoſta de proc. Ind. ſal. lib. 2. cap. 13. Pat. Salazar ſup. d. cap. 8. Proverb. Pat. Lorinus ſup. d. Pſalm. 103. Auguſtin. Torniellus in annal. ſacris, 3. die Mundi, num. 3. pag. 38. & anno 1956. n. 21. pag. 167. Fr. Ioa. à Ponte in convenient. utriuſq; Monarch. lib. 3. cap. 14 §. 2. pag. 94. & Iuſt. Lipſ. de Phyſiolog. Stoic. lib. 1. diſſert. 13. quibus arridet Theodoret. lib. 3. de curand. Græc. affection. in princip. † niſi quòd hos terræ defectus ad cohibendam hominum idololatriam à Deo inductos fuiſſe opinatur, ſic inquiens: Hominum errorem ſapientiſſimus Deus multò antè præſentiens, nonnullos defectus elementis adiunxit, ut illorum quidem ſpecies ac magnitudo intuentes homines, ad Opiſicem demirandum, attolleret; ipſæq́ue viciſſim labes ac patientiæ homines cohiberent, quominus ea, tanquam Deos adoranda cenſerent. Talis eſt ergo, ac tanta Americanarum inſularum, & regionum continentis pro maiori parte fœlicitas, ac temperies, † ut primus earum inveſtigator Chriſtophorus Columbus, hâc conſideratione ductus, ferè opinatus ſit, Paradiſum terreſtrem in illis inveniri, ut tradit Gomara in hiſtor. Ind. lib. 1. quem refert Martin. Delrio in adag. ſacris 1. tom. adag. 789. pag. 378. & latiùs proſequitur Anton. Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 3. cap. 12. pag. 106. Ad quod ſuſpicandum, illorum † ſententiâ non ineprè moveri potuit, qui Paradiſi locum ſub ęquatore, ſive æquinoctiali linea plãtatum exiſtimarũt; quos ſequuntur D. Thom. 2. 2. quæſt. 164. art. 2. ad 5. S. Bonavẽtura, & Durand. in 2. ſentent. diſtinct. 17. Nicolaus de Lyra, & Ludov. Iſtella ſup. Genef. cap. 2. Cœlius Rhod. lib. 1. lect. ant. cap. 22. & alij relati à Ludovic. Vives in addition. ad D. Auguſtin. lib. 13. de Civit. Dei, cap. 21. & Maluẽda de Paradiſo cap. 10. pag. 25. & 26. Circa & infra quam † lineam, & ſub Zona præuſta, plures Novi huius Orbis inſulas & provincias iacêre, ſatis compertum eſt, & contra antiquorum opinionem eas admodum temperatas, fertiles & habitabiles eſſe, ut benè probat idem Maluenda ubi ſup. & lib. 3. de Antichriſt. cap. 14. Benedict. Pererius ſup. Daniel. lib. 4. ad illa verba, Benedicat terra Dominum, Ioſeph. Acoſta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 10. in fine, & lib. 2. cap. 1. cum ſequentib. & Fr. Ioan. à Ponte in d. Monarch. lib. 3. cap. 19. §. 1. & nos repetimus infr. cap. 11. Sed licèt hoc, quod de Paradiſo dicitur, admitti ſine temeritate nõ poſſit, teſte Acoſtâ d. lib. 2. cap. 14. & Delrio d. pag. 378. † Cuius ſitum multi opinantur poſt diluvium evanuiſſe, & alij in India Orientali, vel ſub Zeilana provincia, & in alijs varijs locis conſtituunt, & alij de eius loco diſputare inanem quæſtionem eſſe; quoniam Deus omnibus occultiſsimum eſſe voluit, nec niſi Divinâ revelatione cognoſci, nec niſi Divino auxilio adiri poteſt, ut tetigimus ſup. cap. 2. num. 5. & cap. 3. num. 40. & latiùs docent D. Auguſtin. de peccato origin. contra Pelagium lib. 2. cap. 23. Mag. Sentent. d. diſtinct. 17. Chaſſan. in Catalog. gloriæ mundi part. 12. conſiderat. 4. Maluenda d. tract. de Paradiſo per totum, Simon Maiol. colloq. 17. ex pag. 381. Delrius d. adag. 789. Rutil. Benzonius de anno Iubilæi lib. 2. cap. 43. & Auguſt. Torniellus in dictis annal. ſacris die mundi 3. num. 13. ex pag. 41. ad 52. & Pat. Ludovic. Balleſter. in Onomathograph. verb. Paradiſus, pag. 305. ubi plurimas quæſtiones de Paradiſo proponunt, & proſequuntur: adhuc tamen idem Acoſta concludit, † conſideratâ quamplurium regionum huius Novi Orbis temperie, & veluti perpetui Veris benignitate, tãquam voluptatis hortum & alteram Tempe meritò reputari poſſe. Cùm neque hyems premat frigore, neque æſtas caloribus coquat, adeò ut parvo ceſpite iniurię omnes ſatis propulſentur, veſtiumq́ue viciſsitudine vix opus ſit. Ita ut ſi homines cupiditatis, pravarumq́ue opinionum vinculis expedirẽtur, & ingenuâ libertate dominari potiùs, quàm ſervire pecuniæ decreviſſent, facilè hîc iucundam, ac beatam vitam fuiſſent victuri. Nam quod poëtæ de Elyſijs, quod de Tempe, quod Plato de ſua illa Atlantide, vel fingit, vel narrat, id certè in his regionibus reperirent. De quibus etiam nõ ineptè ea omnia prædicare poſſumus, quæ eleganti ſtylo, de fœlicibus illis inſulis in Oceano ſitis canit Horatius lib. Epod. Ode 16. quas licèt omnes eius expoſitores pro Fortunatis accipiant, Bernard. tamen Aldret. Heſperides eſſe dicit lib. 4. de antiq. Hiſpan. cap. 17. pag. 566. quæ huius Novi Orbis partem cõſtituunt; verba autem Horatij ſic habent: Vos, quibus eſt virtus, muliebrem tollite luctum, Hetruſca præter & volate littora. Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata Petamus, arva divites & inſulas: Reddit uhi Cererem tellus inarata quotannis, Et imputata floret uſque vinea: Germinat & numquam fallentis termes olivæ, Suamq́ue pulla ficus ornat arborem: Mella cava manant ex ilice: montibus altis Levis crepante lympha deſilit pede. Illic iniuſſæ veniunt ad mulctra capellæ, Refertq́ue tenta grex amicus ubera: Nec veſpertinus circumgemit urſus ovile, Nec intumeſcit alta viperis humus. Pluraq́; felices mirabimur, ut neque largis Aguoſus Eurus arva radat imbribus, Pinguia nec ſiccis urantur ſemina glebis, Vtrumque rege temperante cœlitum. Non hùc Argoo contendit remige pinus, Neque impudica Colchis intulit pedem. Non hùc Sidonij torſerunt cornua nauta, Laborioſa nec cohors Vlyſſeì. Nulla nocent pecori contagia, nullius aſtri Gregem æſtuoſa torret impotentia. Iuppiter illa piæ ſecrevit litora genti, Vt inquinavit ære tempus aureum. Ære, dehinc ferro duravit ſæcula: quorum Pijs ſecunda vate me datur fuga. Vnde quemadmodum olim collatis inter ſe tribus Mũdi cogniti partibus, Europâ † ſcilicet, Aſiâ & Africâ, de earum præſtantia & excellentia diſputari ſolebat, ut conſtat ex traditis à Chaſſaneo in Catal. glor. mundi part. 12. conſiderat. 17. Iacob. Pontano in 1. part. volum. 3. progymnaſmate. 18. ex pag. 315. & alijs, quos retulimus ſup. cap. 1. num. 26. Ita nunc detectâ hac, quæ quarta vocatur, an illis præftantior, & excellentior cenſeri debeat? in quæſtionẽ adduci ſolet. Et ferè in omnibus † præſtare, Novumq́ue hũc Orbem antiquo præponi debêre, apertè concludit Ioſeph. Acoſta in lib. 3. & 4. de hiſtor. natur. & moral. Indiar. & Anton. Herrera in eâdem hiſtor. decad. 1. lib. 1. cap. 5. pag. 11. Quibus ego non gravatè ſubſcriberem, ſi ita cultus, & habitatus ut antiquus reperiretur: cùm & ingenti magnitudine & temperie, ut diximus, lõgè ſuperior ſit, † & aquarum, fontium, lacuum, ac fluviorum mirabilium, & navigabilium copiâ, de quibus plura tradit idem Acoſta d. lib. 3. cap. 18. 19. & 20. Fr. Gregor. Garcia de Ind. origin. ex pag. 163. ad 172. Simon Maiol. colloq. 10. pag. 264. Maffæius lib. 2. hiſtor. Indiar. Boterus d. lib. 3. pag. 377. ubi de inſigni flumine dicto Orellana, ò el Marañon, & 383. ubi de altero non minore, quod Argenteum, ſive Rio Dela Plata vocatur, Garcilaſſus Inca in ſuis Commentarijs lib. 8. cap. 22. & Ioan. Bapt. Scortia lib. 1. de natur. & increm. Nili cap. 5. ubi Nilum, qui fluminum Rex ab antiquis iudicabatur, teſte Sil. Ital. lib. 6. & Agellio lib. 10. cap. 7. longè ſuperari fatetur à prędicto Orelanio Novi Orbis flumine, cuius tanta eſt aquæ abundantia, ut in fine ad nonaginta quinque leucas pateat, adeò, ut in medio navigans, nonniſi cœlum & aquã conſpicias. Vnde meritò dixit Hieronym. Cardanus, eſſe maximum totius Orbis flumen, Vincitur etiam (inquit) ab Argento fluvio in eadem America, qui oſtio patente ad quadraginta leucas adeò violentus currit in Oceanum, ut nautæ prius quàm tellurem ex alto conſpiciant, dulces latices hauriant. Paſcuis etiam, fructibus, & varijs arboribus, quin & plurimis radicibus, ad vitæ ſuſtentationem utiliſsimis, abundantior: & auri, & argenti, aliorumq́ue metallorum, & pretioſiorum lapidum ditior reperiatur. Quæ omnia ſigillatim prædicti auctores proſequuntur, † & manifeſtiùs conſtare poterunt ex relationibus & deſcriptionibus, quę Regum noſtrorum repetitis decretis & ſchedulis fieri iuſſæ ſunt de omnibus huius Novi Orbis inſulis & regionibus, & de his, quæ in unaquaque earum procreantur, & puculiari animadverſione digna videntur. Inter quas ſchedulas, una expedita eſt ſub anno 1606. † Excellentiſsimo Lemorum Comite Domino ac Domino meo ſemper colendo, & venerando D. Petro Ferdinandez à Caſtro in Regio Indiarum Senatu Præſide, quæ tanti auctoris curam, prudentiam, & ſolertem indagationẽ ſatis oſtendit, cùm nihil, vel minutiſsimum, excogitari poſsit, ad provinciarum ſitus, gentes, mores, maria, littora, fluvios, fontes, montes, valles, paſcua, itinera, pecudes, aves, fructus, arbores, metallorum fodinas, & denique ad cœlum & ſolum huius Novi Orbis ſpectans, de quo diſtinctam & peculiarem notitiam ab eorum Prætoribus, & Gubernatoribus nõ exegerit. Exẽplo † forſitan ducto à Romanorum libris, ſive laterculis, quibus utriuſque Imperij vires & rationes ſimiliter ordinabant; circa quos luculẽtos & eruditos commentarios ſcripſit Alciatus, & Guido Pancirolus: † vel ab Auguſto cæſare, de quo ſcribit Priſcianus in princ. ſuæ Coſmograph. Philip. Bergomẽſ. in ſuo ſupplem. Chronic. lib. 7. Chaſſan in d. Catal. glor. mund. part. 12. conſider. 10. in fin. & Simõ Maiol. d. colloq. 10. pag. 262. & pag. 266. & colloq. 16. de inſulis pag. 342. quòd per omnem terrarum Orbem, per triginta continuos annos dimenſores legatos viros doctiſsimos, & in Geometrica arte peritos, ad Præſides, Duces, & Iudices provinciarum miſit, ut deſcriberent, meſurarentq́ue terras, aquas, nemora, plana, concava, montes, colles, itinerarium, atque etiam maria, & maritima loca, & quidquid ubique vel arte, vel naturâ mirandum, aut prodigioſum occurriſſet, ea q́ue omnia Senatui diligenter notata, & fideliter ſcripta, nuntiarent. Et quamvis Ioan. Boter. in relatio. univerſ. 1. part. vol. 2. lib. 1. cap. 4. & 5. ex pag. 339. hoc, quod de excellentia Novi Orbis aſſerimus, in dubiũ vocare velit, † Europeis regionibus, cæteriſq́ue primas deferens, quę ad Arcticũ Polum ſpectant. Quod etiam † Hiſpaniæ noſtrę laudes exaggerãs, ſentire videtur Fr. Ioã. à Põte in conven. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 11. & 30. Paniam, ſive Iubaliam dictam fuiſſe cõſiderans, quaſi omnia bona, quæ in reliquis Orbis partibus diviſa conſpiciuntur, in ea cumulatiſsimè reperiãtur, de quo pluribus agit Plin. lib. 3. cap. 1. & ſeqq. & lib. ult. cap. ult. Strabo lib. 3. Iuſtin. lib. 44. Latin. Pacat. in Panægyr. ad Theodoſ. Claudian. de laudibus Serenę, Apian. Alex. lib. 2. cap. 22. Lucius Flor. lib. 2. Archiep. Tolet. 1. part. hiſt. Hiſpan. cap. 13. & 4. Philip. Bergom. in ſupplem. Chron. lib. 2. Lucius Marinæus Siculus de rebus Hiſpus. lib. 1. & 5. Ioan. Vaſæus in Chron. Hiſpan. cap. 9. Zamalloa lib. 1. Chaſſan. in Catal. glor. mun. part. 12. conſider. 17. Ambr. Moral. in deſcript. Hiſpan. tom. 2. cœl. Rhodig. lib. 18. antiq. lect. cap. 12. Didac. Davalos in Miſcellan. Auſtral. colloq. 37. Conradus in templo Iud. lib. 1. cap. 2. §. 3. Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cathol. ferè per totum, Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 14. §. 5. Madera, & Valdeſius in libris, quos de excellentijs, & dignitate Hiſpaniæ luculenter ſcripſerunt. Tandem tamen ipſe idem Pater temperiem, & communem ubertatẽ Americani Orbis extollit: & Boterus etiam fatetur, † hodierni temporis conſideratione habitâ, negari non poſſe, quin antiquum Orbem excedat, cùm animalibus, arboribus & fructibus, quibus anteà abundabat, illi ferè omnes acceſſerint, qui apud Europeos in uſu erant. Quorum † in his regionibus ingens, & propè incredibilis fœcũditas, & ubertas paſsim experitur, & multorũ teſtimonijs celebratur, ut cõſtat ex mirabilibus relatis à Pet. Mrtyre in decad. de Novo Orbe, Dida. Fernand. de Oviedo in ſumma rer. Indic. cap. 79. & 81. & in hiſt. lib. 9. cap. 16. & lib. 11. cap. 1. Aloiſio Cadamuſto, Alumno Corteſij, & alijs, qui relationes Novi Orbis ſcripſerunt, Acoſta d. lib. 3. & 4. per totum. pet. Mexia Hiſpalenſ. in Sylva var. lect. 5. part. c. 26. & 27. Herrera decad. 1. lib. 10. cap. 9. & alibi ſępè, Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 1. colloq. 14. de Iuſulis ex pag. 340. & colloq. 17. de propriet. locorũ ex pag. 391. & paſsim colloq. 20. & 21. ubi de herbis & plantis, Torquem. in Monarch. Ind. lib. 14. ex c. 36. ad fin. libri, & Garcilaſſus Inca in ſuis Commentar. lib. 8. ex cap. 9. ad 21. & lib. 9. ex cap. 16. ad 30. † Vbi inter alia referunt, pepones in Hiſpaniola inſula in tãtam amplitudinẽ inaugeri, ut vix unus homo, unicum peponem humeris ferre poſſit, totoq́ue ibi anno ſemper matureſcere, ſemperq́ue ſapidos, & ad veſcendum gratos eſſe: † ſœnum quoque falce abſciſſum, quintâ die ad cubiti proceritatem rurſum adoleſcere. Et in eâdem inſula, & plurimis circa illam alijs, & in aliquibus continentis eiuſdem Novi Orbis regionibus, † ex una ariſta frumenti bis mille grana numerata fuiſſe, ſpicas adeò ingentes eſſe, ut humano brachio ęquentur, † tres fructus quotannis reddi, & cucumeres, pepones, ac cucurbitas poſt vigeſimam à ſatione diem maturas colligi: lactucas, betas, bugloſſa, caules, decimâ: frumentum † verò noſtrum, intra duos menſes. At illud Indicum, cui Maiz nomen eſt, ſemper centuplum referre, biſq́ue in anno ſatum, bis meti. Denique † totum hunc Novum Orbem tum in continenti, tum in inſulis, toto anno penitus virere: nulla enim arbor frondibus unquam deſtituitur, præter paucas quaſdam. Quæ exactè perpendens † Maiol. d. colloq. 17. pag. 391. meritò concludit, feracitatẽ Novi Orbis feracitati, quę de India Orientali, & alijs Aſiæ regionibus celebrari ſolet, proculdubio præferendam eſſe. Non enim (inquit) ita paſſim in illis hæc fructuum exuberantia eſt, ſed alicubi tantùm in locis, immenſis inter ſe intervallis, disiunctis. Idem quoque Auctor d. colloq. 21. & alij ex ſup. relatis plura miranda recenſent † de natura, & ingenti magnitudine arundinum, & aliarum arborum eiuſdem Orbis, & præcipuè † de ligno quodam Novæ Hiſpaniæ; in quo cùm vetuſtior putredo eſt, lux quædam, ſplendorq́ue nocturnis in tenebris enaſcitur, & noctu itinerantibus percommodum eſt, ut comitem quiſque ſuum videat, & abſque errore ſequatur. Et de alia arbore, nomine, † Magvei, quæ una omnium rerum officia præſtat, ex ea enim parantur aquæ, vina, oleum, acetum, mel, ſyrupi, fila, acus, tigna, & domorum tecta. & res aliæ infinitæ, ut latiùs recenſet Acoſta d. lib. 4. cap. 23. & Garcilaſſus Inca in ſuis comment. lib. 8. cap. 13. Nec minus memorabilis videtur alia quę in Peruvia reperitur materie ſpongioſa, quæ venereos ſtimulos perdomat. Eamq́ue ob cauſam Indi nunquam ex ea ignem ſtruunt, ne eius calore fumóve impotentes in venerem reddantur, ut ex Ioan. Metello narrat Theat. vitę humanę volum. 23. lib. 2. pag. 3973. Quantum † verò animalia ex Hiſpania adducta multiplicent, vel ex eo cognoſci poterit, † quòd cùm in inſula Hiſpaniola ante Noſtrorum in eam adventum tria tantùm quadrupedum genera naſcerentur, ut ait Magin. tab. 34. pag. 290. vel quinque, eaq́ue minutiſsima, cuniculorum inſtar, quorũ nomina refert Ovetus lib. 12. hiſtor. Ind. cap. 1. & 5. & Maiol. d. colloq. 17. pag. 391. nunc verò innumerabilibus domeſticis animalibus ſcatet, & armentis præcipuè, † ita ut hinc ingens coriorum, ac pellium copia in Hiſpaniã cõportetur, ut præter alios tradit Acoſta d. lib. 4. cap. 33. & eadem fœcũditas in equis, porcis, capris, ovibus, & avibus Caſtellæ in eâdẽ inſula, & reliquis ferè Americæ regionibus invenîtur, ut obſervat idẽ Acoſta d. cap. 33. & ſeqq. & Ant. de Herrera decad. 4. lib. 9. cap. 5. pag. 231. & cap. 14. pag. 250. † Vbi tradit, in quadam valle prope Mexicũ ex duabus ovibus cuidam Hiſpano homini, nomine, Camargo, intra decem annos quadraginta mille, & plures natas fuiſſe. Et Pet. Ciez. 2. tom. hiſt. Ind. c. 35. Cardan. de variet. rer. lib. 7. c. 27. & Theat. vit. hum. vol. 3. lib. 1. pag. 611. narrant in d. inſula Hiſpaniola vaccarũ carnes mercedis loco offerri excoriare volẽti, & Decanũ Rodericũ Baptiſtam, ex una vacca octingentos ducatos aureos viginti annorum ſpacio collegiſſe, cũ quovis anno bis pareret. In ſolis prætereà † Peruanis montibus animal reperitur, Vicuña, ab indigenis appellatum, quod rufum colore eſt, hircis Indiæ Orientalis ſimile, cornua non habens, & curſu ſuper reliqua velociſsimum. Hoc animal herbis ſalutiferis, quæ ſunt ibi plurimæ, nutritur, & lapides Bezaares in marſupio quodam latenti gignit, in quo herbas ruminandas reponit. Quorum lapidum uſum, & utilitatem puer annorum duodecim, in vîtis Indis Hiſpanos admonuit, & ob id à ſuis mox ſacrificatus fuit. Adeò Hiſpanis ſua myſteria invident, ut tradit Ioan. Mettel. relatus à Theat. vitæ humanæ volum. 1. lib. 1. pag. 106. Ioſeph. Acoſta in hiſt. nat. & moral. Indiar. lib. 1. cap. 21. & lib. 4. cap. 41. & 42. & Doct. Huerta in annot. ad Plin. lib. 8. cap. 53. folio 289. Et Auctor libri qui de lapide Bezaar noviſsimè prodijt, Herrera decad. 5. lib. 4. cap 9. pag. 123. & Camill. Borrellus de præſt. Reg. Cathol. cap. 28. num. 40. qui pluribus probat hunc lapidem in aliquibus partibus fodinalem, aut mineralem reperiri. Et † ut alia mirabilia prętereamus, quæ natura in metallis & lapidibus earũdem regionum auxiſſe videtur, de quibus videndus erit Acoſta in d. hiſt. Ind. lib. 5. per totum & Garcilaſſus Inca in d. commentar. lib. 8. cap. 23. 24. & 25. omitti non poteſt, quod de inſula Cuba narrant Ovetus lib. 17. hiſt. Ind. cap. 7. & in ſum. Ind. cap. 5. Pet. Mexia in d. Sylva, 5. part. cap. 9. Porcacchus in Inſular. lib. 3. pag. 173. Magin. d. tab. 34. fol. 290. & Maiol. colloq. 17. pag. 391. & colloq. 18. pag. 418. In qua vallis eſt, ad duodecim millia paſſuũ porrecta, quæ tota referta viſitur lapideis globis, ſive ſilicibus prærotundis à natura ipſa perfectè ad ſphæricam formã tornatis, perinde ac ſi arte nimiâ fuiſſent confecti, extant minimi, magni, maiores, maximi, ampliſsimi, ut ſingulis tormentorum æneorum, ſive bombardarũ formis aptari poſsint, ceu de induſtria ad hoſtes profligandos parati, ad quem effectum ingẽtem illorum copiam Hiſpalim adduci à Catholicis Regibus iuſtam, ſcribit Petr. Martyr decad. 7. cap. 7. Et quod admirabilius eſt, † teſtante eodem Pet. Mexia d. 5. part. cap. 23. & Maiol. d. colloq. 18. pag. 418. natura, velut quę expectaſſet Chriſtianorũ in has regiones adventum, poſt globos adeò ingenti copiâ, adiecit, non minore tormẽtarium pulverem, etiã ſulphuream materiam ſuppeditans, in provincia Quautemallan, mirumq́ue eſt, nullâ arte egêre, ut conficiatur is pulvis, quandoquidem ſulphur eâ naturâ ibi inditâ naſcitur, ut idem opus, efficaciamq́ue præſtet in ipſis bombardis, quam apud nos abſolutiſsimus tormentarius pulvis præſtare ſolet. Eſt quoque in eiſdem regionibus, & præſertim † in iſtis Peruanis nimis mirabile, quod intra breviſsimum terræ ſpacium, magna climatis, aut temperamẽti variatio, & diverſitas invenîtur, & prout loca ad mõtana, vel ad valles reſpiciunt, frigoris vel caloris, & Hyemis, ac Veris differentiam, & effectus præſentiunt, ut cognoſci poteſt ex traditis ab Acoſta d. lib. 4. cap. 32. Pet. Mexia in Sylva 5. part. cap. 25. & Boter. in relatio. univerſ. 1. part. vol. 2. lib. 3. pag. 390 † Vbi ex hoc deſcẽdere dicunt, ut arbores uno ſemeſtri ex uno latere, ſeu parte, altero ex alia fructus producãt, qualẽ eſſe ficulneã produnt in valle de Mala tredecim leucarũ intervallo ab hac civitate de los Reyes, quæ parte dimidiâ, quà Auſtrũ ſpectat, frõdet, & fructus fert eo anni tẽpore, quo in montanis æſtas viget, alterâ verò, quæ ad planities maritimas reſpicit oppoſito, aut contrario anni tempore quo illæ vernant, viret, atque fructificat. Cuius diverſitatis cauſa à diverſo aëris temperamento dimanat, ab hoc, vel illo latere arborem afflantis, & percutientis. Sed neque minus mirabile eſt, quod in eiſdem planis, † ſive maritimis oris totius Peruani Regni quotidie experimur, & præter alios plures ſcriptis ſuis commendant Auguſtin. Zarate in hiſtor. Peru lib. 1. cap. 7. Acoſta d. lib. 3. cap. 22. & 23. Boterus in relation. d. lib. 3. pag. 387. Petr. Mexia d. cap. 25. Simon Maiol. colloq. 16. pag. 378. & colloq. 1. pag. 18. Anton. Herrera decad. 4. lib. 9. cap. 3. & in deſcriptio. cap. 19. Michaël Balboa Cabello in Miſcellan. Auſtr. M.S. part. 3. cap. 4. & D. Didac. Davalos & Figueroa in ſua Miſcellan. colloq. 35. ex fol. 157. ſcilicet, quod in illis nunquam pluat, aut ningat, nec tonitrua, fulgura, aut fulmina ſentiantur, cùm tamen in montanis, quæ ab his oris decem (ut plurimùm) milliaribus diſtant, & ſub eâdem linea & gardibus iacent, hęc omnia frequentiſsima ſint. Cuius rei cùm plures philoſophicas rationes prædicti auctores excogitaverint, in eam tamen magis conveniunt, ut id ſiccitati horum littorum tribuatur, ex quibus nulli humores, aut vapores craſsi ſuſcitantur, qui faciendis pluvijs idonei ſint; ſed tenues nimis halitus, qui ſolùm nebulas, ſive, ut loquuntur, Garvas cauſare poſſunt. Et pręterea, quia Auſtralis ventus, qui vocatur, Svr, & perpetuo flatu in eiſdem littoribus dominatur, nubes in montanis exhalatas repellit, & cùm hîc contrarium non habeat, vapores ibi elatos ſolus in altum promovêre non poteſt, ſed eoſdem, in inferiore ſtatione relictos, tantùm in nebulas diſponit. † Quæ tamen nebulæ apprimè utiles ſunt, quoniam & gramini incrementum præſtant, & fruges producunt. Nam etſi univerſa huius terræ loca undarum ex fluminibus eductarum magnam copiam habeant, ros tamen, & nativa cœli humiditas plus efficaciæ poſsidet, præſtatq́ue, eo enim ſolo, arenoſa admodum, & aliàs arida, & ſterilia nõ ſolùm ſplendidè virent, ſed pabulum etiam uberrimum nanciſcuntur, quo pecora promprè & facilè pingueſcũt. A quibus † non multum abeſſe videtur, quod de Hyrcanię montibus ex Oneſicrito commemorat Plinius lib. 31. cap. 3. tradens in illis à Meridiano latere nunquam pluere, ſylvaſq́ue ab Aquilonis tantùm parte naſci, fertiliſſimam tamen regionem eſſe, & idem de alijs regionibus Ægypti, Babylonis & Arabiæ ſcribit Strabo lib. 16. Mela lib. 1. cap. 5. & alij, quos refert Simon Maiol. d. colloq. 17. pag. 386. & 387. & d. colloq. 1. de meteoris pag. 18. Verumtamen eſt, hæc tot ac talia cœli & terræ bona, quæ in his Americanis regionibus reperiuntur, terræmotuum † damnis, & ruinis prægravari, qui in illis, ac præſertim in maritimis, valdè frequentes & aliquando vehementiſsimi eſſe ſolent, qualis in hac Regali Regum urbe illi fuiſſe perhibentur, qui annis 1582. 1586. & 1609. acciderunt, & alius in urbe Quitenſi anno 1587. & in urbe Arequipa anno 1582. quo omnes ferè eius domus proſtratæ ſunt, interemptis tantummodo viginti duobus viris, & alius in Regno Chilenſi † anno 1562. qui ita vehemens fuit, ut per 300. oræ maritimæ leucas percurrens, montes ſuis ſedibus moverit, fluminum alveos pręcluſerit, maria ſuos terminos exire coëgerit, & urbes quaſſaverit, de quibus & alijs latiùs agit Acoſta d. lib. 3. cap. 28. Boterus d. lib. 3. pag. 386. Fr. Gregor. Garcia de Indor. orig. pag. 385. Herrer. in deſcript. Ind. cap. 20. pag. 59. & in hiſt. gener. decad. 5. lib. 10. cap. 6. Magin. tab. 34. fol. 285. & Fr. Ioan. Troquemad. in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 35. Et his ultimis annis ingens alius terræmotus accidit in urbe Trvxilo, qui momento temporis omnia eius ædificia funditùs ſubvertit, & alter in urbe Panamenſi, die 2. Maij, ann. 1621. quo plure etiam domus proſtratæ ſunt; & inter reliquas, ea, † ubi præſtantiſsimus, mihiq́ue amiciſsimus vir D. Ioannes à Sancta Cruce, Regius eiuſdem urbis Senator morabatur, qui dum matrem ægram, & luxatam, lecto iacentem, ut Æneas alter, à tanto periculo eruere ſatagit, labentis trabis ictu miſerè colliſus interijt. Dignus profectò ob talem pietatem, & vitam anteactam exitu fœliciore, † ſi rem humanis oculis inſpiciamus, ut Atheus ille fecit, qui dixit: Cùm rapiant mala fata bonos, ignoſcite faſſo, Sollicitor nullos eſſe putare Deos. At ſi divinæ mentis arcana animo, & cogitatione luſtremus, parui referre iudicabimus, igne quis, aquâ, ferro, fame, aut quavis aliâ † morte moriatur, cùm hæc mala dici non poſsit, niſi cùm mala vita præceſsit. Neque enim facit malam mortem, niſi quod ſequitur mortem: & ijs, qui neceſſariò morituri ſunt, non multum curandum eſt, quid accidat, ut moriantur, ſed moriendo, quo ire cogantur, ut piè docet D. Auguſtin. in lib. de dono diſciplinæ, & lib. 1. de Civitate Dei, cap. 11. D. Ambroſ. in orat. de obitu Valentiniani, tom. 5. ibi: Nec putet aliquis meritis eorum, obitus celeritate detractum &c. & latè proſequitur Seneca in lib. quare bonis viris mala accidant. Muretus ibîdem in oratione de provident. Iuſtus Lipſius de Phyſtolog. Stoic. lib. 1. diſſert. 13. & ſequentib. & Franciſc. Petrarcha de remed. adverſ. fort. Dialog. 54. ubi ait: Neſcio quid terribilius adeò ſit, in aquis mori, quàm in terris, quandoquidem in alterutro moriendum eſt, ſeu quid optabilius, vermium cibum eſſe, quàm piſcium. Quorum ſententijs, † & exemplo Divi simeonis Stylitis, quem Sophronius in Prato ſpirituali narrat, fulmine percuſſum interijſſe, ingentem mœrorem leniebam triſtis nuntij, in hanc urbem, ipfo, quo hæc; tranſcribimus tempore, allati, de plurimis eius civibus, † qui in Hiſpaniam navigantes, horribili, & tremendo naufragio circa Havanam periêre. Equibus unus fuit † inſignis ille Pater Paulus Ioſeph. ab Arriaga è Societate Iesv, quem omnes ob vitæ puritatem, religionis obſervantiam, morum ſanctimoniam, atque etiam ob variam eruditionem, cum maxima humilitate coniunctam, reverenter ſuſpiciebamus, & nunc etiam magis venerari debemus: cùm fidedignis teſtibus compertum fuerit, paulò ante navis ſubmerſionem, concionãdo, & a audiendis naufragantium confeſsionibus feſſum, Chriſti Domini crucifixi imagini innixum, piam animam exhalaſſe. Sed valet hîc illud, quod apud Homerum Iupiter effatur, Habeo curæ & pereuntes, quaſi diceret, tunc quoque cum pereunt, non negligi à Deo, ſed bono aliquo fine perire. Vnde ut D. Damaſcen. docet lib. 2. de fide Orth. cath. 29. Omnia admirari, omnia laudare, omnia ſine inquiſitione ſuſcipere Providẽtiæ opera debemus, etiam ſi multis iniuſta videantur, quia ſcilicet ignota eſt, imò comprehendi nobis impotens Divina Providentia. Dictorum † autem terræmotuũ cauſas aliqui ignivomis mõtibus tribuũt, vulgò dictis Volcanes, quorum plures in hoc † Novo Orbe apud Mexicum, Tlaſcalam, Nicaraguam, Guathemalam, Terenatem, Paſtum, Quitum, Arequipam, & alibi paſsim reperiuntur, non minus Ætnâ, ac Veſuvio mirabiles, de quibus, & de cauſis, quòd ignis & ſumus in eis tamdiu duret, poſt Ariſtot. de admiran. cap. 36. Plin. lib. 2. cap. 106. & lib. 3. cap. 8. Solin. cap. 10. & 11. Trogum lib. 4. D. Auguſt. lib. 21. de Civit. Dei cap. 4. & Ludov. vives in notis, Paul. Oroſ. lib. 5. cap. 10. & 11. & lib. 7. cap. 9. D. Iſid. lib. 14. Etymol. cap. 8. plura tradit Acoſta lib. 3. de hiſt. Ind. cap. 26. & 27. Petr. Mexia in Sylva, 5. par. cap. 23. & ſeq. Raviſ. Textor in officin. 2. tom ex pag. 379. Maluend. de Antich. lib. 1. c. 35. pag. 50. Simon Maiol. colloq. 16. ex pag. 368. & 373. ubi de montibus ignivomis utriuſque Orbis multa congeſsit, & colloq. 17. pagina 396. & colloq. 22. ex page. 498. Georg. Agricola lib. 1. & 2. de ortu & cauſ. ſubterraneorum, & lib 4. de natur. eorum quæ effluunt ex terra, Cardan. lib. 2. de ſubtilit. Herrera in deſcript. cap. 18. pag. 53. Torquemada d. lib. 14. ex cap. 30. ad 34. & Baſil. Pontius Legionenſ. 1. part. variar. diſput. quæſt. 8. expoſit. cap. 4. ubi de his montibus ignivomis Novi Orbis exponit illud Iob cap. 28. Terra, de qua oriebatur panis in loco ſuo, igni ſubverſa eſt, de quo latiùs agimus infrà cap. 15. num. 62. Sed quoniam † multoties accidit, ut etiam in regionibus ab huiuſmodi montibus, & eorum eruptionibus nimis diſtantibus, & præcipuè in planis, & littoralibus locis, terræmotus ſentiantur, ut ſuprà retulimus. ſunt alij, qui eorum caulas eſſe opinantur, quòd pori & cavernæ terræ, per quas halitus egreſſuri erant, maris aquâ obturentur, atque etiam ſuperficiei humiditas efficiat, ut ferventes vapores, humoreſq́ue interiùs concluſi, & quaſi captivati maneant; qui ſi poſt nimiopere incaluerunt, latiſsimè diducuntur, & quaſi difflantur, eo maiori impetu, quo exhalatio maior fuerit. Atque ita nonnulli obſervarunt, terræmotus tum potiſsimum excitari, cùm ſiccum annum frequẽtes pluviæ inſequuntur. Quas rationes aperuit Ariſtot. lib. 2. Meteror. Seneca lib. 6. natur. quæſt. cap. 1. 12. 21. & 23. & lib. 7. capit. 25. ubi. spiritus, inquit, intrat terrã per occulta foramina, quæmadmodũ ubique, ita & ſub mari. Deinde cùm eſt obſtructus ille trames, per quem deſcenderat, reditum autem illi à tergo reſiſtens aqua abſtulit, huc & illuc fertur, & ſibi ipſi occurens, terram labefactat. Ideò frequentiſſimè mari oppoſita vexantur, † & inde Neptuno hæc aſſignata eſt movendi potentia. Quiſquis primas litteras Græcas didicit, ſcit illum apud Homerum Εννοϐίγαιομ vocari, ideſt, terræ motorem, aut cõcuſſorem. Eandem rationem, & cauſam nominis Neptuni exponit plutarc. in lib. de Homer. & in vita Cimonis, Ammian. Marcellin. lib. 1. Natal. Comes in mitol. lib. 2. cap. 8. & luvenal. ſatyr. 10. dum ait: Ipſum compedibus qui vinxerat Ennoſigæum. Et † plurima ſimul de alijs cauſis, & de varijs terræmotibus congerentes, qui in varijs Orbis partibus contigerunt, prolixiùs proſequntur Plinius lib. 2. cap. 80. 83. & 84. Lucretius lib. 6. de natur. rer. idem Senenca lib. 2. natur. quæſt. cap. 30. & 31. & lib. 9. cap. 25. Diodor. Sicul. lib. 15. Biblioth. Nicephor. lib. 13. cap 36. & lib. 14. cap. 46. & lib. 18. cap. 13. D. Antonin. tit. 6. cap. 21. §. 2. & tit. 22. cap. 14. §. 2. & 3. Acoſta d. lib. 3. cap. 28. Torquemad. d. lib. 14. pag. 35. Petr. Fab. lib. 1. Semeſt. cap. 9. & lib. 3. cap. 4. pag. 63. & 64. Simon Maiol. omnino videndus colloq. 1. de Meteoris ex pag 29. & colloq. 13. de fontibus pag. 319. & colloq 17. de propriet. loc. ex pag. 397. Rutil. Benzonius de ann. Iubil. lib. 6. cap. 12. ex pag. 675. Berbard. Aldret. de antiq. Hiſpan. lib. 3. cap. 6. ex. pag. 349. Maluenda de Antichriſt. lib. 7. cap. 14. Pined. in Iob cap. 9. verſ. 6. & in Eccleſ. cap. 1. verſ. 4. Ludov. Balleſter. in Hierologia lib. 2. cap. 10. & alij relati à Torreblanca de Magia divinatr. lib. 1. cap. 2. ex nu. 21. & cap. 6. per totum, & lib. 2. cap. 11. ex num. 28. Theatr. vitæ hum. vol. 3. lib. 2. pag. 632. 636. 637. & 646. & ſeq. Fr. Greg. Gracia de Ind. orig. lib. 4. cap. 12. & Nos ſup. c. 4. num. 16. & Ioan. Bapt. Scortia de nat. & increm. Nili, lib. 1. cap. 8. ubi cauſam exponit cur in Ægypto nunquam intremiſcat, & P. Ioan. Ludov. Cerda in comment. ſup. Virgil. lib. 8. Æneid. verſ. 241. not. 5. ubi ſex terræmotuum ſpecies commemorat. Neque † abſunt noſtri I. C. qui de eiſdem terræmotibus mentionem faciũt in l. fluminum 24. §. hæc ſtipulatio, & §. Servius, D. de damn. infect. l. propter incendium 4. D. de pollicitat. l. ex cõducto. 15. §. Si vis tempeſtatis, l. ſi merces 25. §. vis maior. l. Martius 59. D. locati. † Inter quas tamen aliquod diſsidium eſſe videtur. Nam priores illæ, terræmotum inter caſus fortuitos numerant, & ex ira, ſive indignatione Dei provenire docent, indeque illum θeoybian, hoc eſt vim Divinam appellant. Poſterior autem vi naturali tribuit, cauſas nimirum, & rationes naturales, ut apparet, cõſiderans, ex quibus terræmotus oriri retulimus. Neque placet concordia Petr. Fab. d. lib. 3. cap. 4. ad finem, qui vim Divinam, & naturalem pro ſynonomis à Iuriſconſultis uſurpari putant, † cùm Natura Deus ipſa ſit, iuxta illud Ovid. 1. Metamorphoſ. Hanc Deus, & melior litem Natura diremit. Et Senecæ lib. 4. de benefic. capit. 7. Quid enim aliud eſt Natura, quàm Deus, & Divina ratio toti mundo, & partibus eius inſerta? cum alijs, quæ eleganter congerit Iuſtus Lipſius de Phyſiologia Stoic. lib. 1. diſſert. 5. Quare † verius eſſe arbitror, quòd etſi naturali aliqua vi, aut ratione terræmotus cauſari, & impelli poſsit, atque hoc inſpecto ad vim naturalem eum referat Iavolen. in d.l. Martius: id tamẽ nihil vetat, quominus alij Iuriſconſult. ipſum quoque Dei iræ adſcribant, atque adeò vi Divinæ, quam & vim maiorem appellant. Quoniam cùm † terram firmam, ſtabilem, & immotam Deus manère iuſſerit, iuxta illud Eccleſ. cap. 1. verſ. 4. Terra autem in æternum ſtat. & Pſalm. 133. Fundaſti terram ſuper ſtabilitatem ſuam, cum alijs, quæ ibídem eruditè tradit Pineda, & ſup. Iob cap. 28. verſ. 7. & cap. 38. verſ. 4. & Iuſtus Lipſius ubi ſup. lib. 2. diſſert. 19. Benzonius d. lib. 6. cap. 27. pag. 696. nunquam eiuſdem terræ cõmotiones, quantumvis ex cauſis naturalibus fluant, niſi in ſignum Divinę potentiæ, aut indignationis accipere debemus, quibus vel peccatores punit, vel commonet, ut convertantur, ut oſtendit ſacra Pagina Iob 9. verſic. 6. Eccleſiaſtici 16. 18. & alibi paſsim. Quare † Philiaſtrius in lib. de hæreſib. appellat hæreticos, & vanos illos Philoſophos, qui terręmotum rerum, & elementorum naturę adſcribunt, non Dei peculiari iuſsioni, & indignationi. Et † prodigioſum ſemper extitit antiquitati, atque adeò Divinum, ſi terra movit, & ad portenti ſignificationem aucupandam libros Sybillinos adibant, ut tradit Livius lib. 34. Seneca lib. 6. nat. quæſt. ferè per totũ, Agel. lib. 2. noct. Attica. cap. 28. Ludov. Carrion lib. 1. emend. cap. 11. & 12. Lorin. in Act. Apoſtol. cap. 4. verſ. 31. Clavius ad cap. 1. Sphęræ. † Et plura exẽpla Divinæ indignationis & vindictæ, per terræmotus ſumptæ, adducit Maiolus d. colloq. 1. pag. 29. & 30. Ferias † quoque, cùm moveri terram ſenſerant, eius rei cauſâ edicto imperabant Romani, teſte eodem Agell. ubi ſup. Dei tamen, inquit, nomen, ita uti ſolet, cui ſervare ferias oportere, non edicebant, ne alium pro alio nominando, falſa religione populum alligarent. Eas ferias ſi quis polluiſſet, hoſtiam immolabat. Idq́ue ita ex decretis Pontificum obſervatum Marc. Varro dicit, quoniam & qua vi, & per quem Deorum, Dearumve terra tremeret incertum eſſet. ¶ Ad quarũ feriarum imitationem, & aliarum, quæ ob alios † prodigioſos, aut repentinos caſus indici ſolebant, de quibus agit text. in l. fed etſi, §. ſi feriæ, D. de ferijs, l. 1. C. eodem, l. 38. tit. 2. part. 3. Covarr. lib. 4. var. cap. 19. Anton. Theſaur. deciſ. 39. num. 6. Briſſonius in l. Dominico, C. de ſpectacul. & Roſinus de antiquit. Roman. lib. 4. cap. 3. Nos, † qui unum & verum Deum, ut omnium cauſarum cauſam in eius Sanctis veneramur, ſolẽnia vota emittere, & anniverſaria feſta celebrare ſolemus, illis diebus, quibus violentiore aliqui terræmotus contigerunt, ut in hac Limẽſi urbe obſervatur in die Viſitationis Deiparæ, & D D. Criſpini & Criſpiniani, & olim in Gallia Mamertum Epiſcopum obſervaſſe legimus apud Iornandes in Annal. Sigon. lib. 14. Imper. Occident. & lib. 4. Reg. Ital. & Theat. vitæ humanæ volum. 16. lib. 2. pag. 3049. Et at Dei iram, atque indignationem placãdam † illa etiam verba foribus, & Parietibus noſtrarum ædium affigi curamus, Christvs NoBiscvm, State, quibus quaſi cœlitus miſsis Antiochenæ urbis ingentẽ terræmotũ ſedatum fuiſſe tempore Iuſtiniani Imperatoris commemorat Anton. Contius in eius vita, & Nicephorus Caliſt. lib. 17. hiſtor. Eccleſ. cap. 3. Et de eiuſdem urbis Limenſis terræmotibus agens litteris mandavit eruditiſsimus † Doctor Franciſcus Carraſcus del Saz, qui poſtquàm in ea pluribus annis honorificum advocationis, & adſeſſoris Dominorum Proregum officium exercuit, Regij Panamenſis Senatus Conſul creatus fuit, in ſuo lib. pract. quæſt. ſup. novam Recop. cap. 2. ex num. 18. ad 24. Sed ut his, quę de terræmotibus diximus, finem imponamus, lubet hic notabilem, † & admirandum caſum cuiuſdam terræmotus, & ignivomi montis eruptionis huius Peruani diſtrictus inſerere, qui præter quàm quòd in eo omnibus notiſsimus eſt, Reverendi Patris Martini Delrio aſſeveratione cõmunîtur lib. 4. diſquiſit. magic. cap. 3. q. 2. pag. 299. ubi ſic ait: Anno ſuperiore 1600. die 18. Februarij prope Arequipam ex illis, qus multi in Peruana ſunt montes ignivomi, (Vulcanos vocant) unus eorum, Guaina Putina, principio candidam nubem viſus pecorarijs è longinquo eructare, quam conſecuta eſt procella fragminum ingentium, quaſi avulſorum à rupibus, ſed ignitorum: hæc paulum ſpacij progreſſa comminuebantur in minores lapides, & paulatim, centeſimo fermè paſſu à cratere, in cinerem. Vbi ſaxa decidebant, cuncta revulſa, diruta, comminuta, interempta: ubi lapides, pauci mortales evaſere, vel iumenta. Fors Hiſpanus iter faciebat eques, cùm vim grandinis lapillaceæ non ferret, deſcendit, & ſe ſub equo locat; ſed equus nõ valebat ſubſiſtere præ vi ictuum. Herus videns, nec tutum, nec quietum ſibi ſub equo refugium, epiphium aufert, equum deſerit, capiti ſellam imponit, ſic ægrè evaſit crani fragium. Torrentes & fluvij, ac fontes nonnulli penitus exaruere, alijs lapſus facultas intercluſa, cineris multitudine, idq́ue per leucas plus trecẽtas. Arequipæ primùm ortæ clara luce tenebræ, integrum ferè menſem durarunt. Intereà initio cœlum fulminibus viſum dehiſcere, & audiri tonitrus, ſammeiq́ue globi, inſtar artilleriæ bellicæ aciebus hinc inde diſpoſitis mutuò exploſæ, viciſſim huc illuc diſcurrere. Ingens globus ſemel decidit, & à templo in proximum ambitum, inde in viam publicam patente porta erupit, & ſubito diſparuit, relicto ſulphureo nidore. Terræmotus iugis fuit, adeò ut multæ domus conciderent, reliquæ quaſi tripudiarent nutantes. Nec ceſſavit interea pluere terram albam inſtar cinerum, ſeu calcis tritæ, ut nemo per plateas incederet, quin mox digiti ſpiſſitudine cooperiretur, Domus quæ minimum tectæ eſſent, craſſitudine ſemipedali: ſic pleræq́ue ſub onere gemebundæ ſubſiderunt. Malum durabat, luce per intervalla potius oſtentante ſe, quàm diem præbente. Menſe ferè exacto ceſſatio fuit, & nonnulla intermiſſio, ut noſtri, qui illic degunt perſcripſere; ſed adhuc metus manebat graviorum. Magnam morum in melius tum timor expreſſit commutationem, omnes ad pedes Sacerdotum devolvi, adeò, ut quies nulla daretur, & vi in cubicula pœnitentes irrumperent. Sic Deo lucrum animarum multarum acceſſit. Sed nec Satanas neglexit occaſionem; nam cùm Indi Pagani viciniores flammis, ſolita ſuperſtitione, Magos acceſſiſſent, & ſimul ad montem illum properarent, & malis cantibus, ac ſacriſicijs procurarẽt, Magos, & viciniores quoque flammæ conſumpſerunt, cæteri omnes malè mulctati, deſperabundi, pars ſuſpendio, pars aliter ſibi mortem conſciverunt. † Quibus addo ex relatione multorum, qui huic ſpectaculo interfuerunt, cineres torrentium more magno impetu per plures leucas, etiam tranſvadatis fluminibus decurriſſe, & domos aliquas in agris poſitas, illęſis habitantibus, ſuis ſedibus motas, & in alias exportatas. Addere † etiam libet ingens aliud naturæ miraculum, quod narrat Acoſta d. lib. 3. cap. 28. in fine, & poſt eum Herrera in deſcript. Ind. cap. 20. pag. 59. ſcribens anno 1581. circa urbem Chuquiavo, aliàs de la Paz, magnam partem altiſsimæ rupis ad Indorum pagum reſpiciẽtis, qui dicitur Ango Ango, ſubitò corruiſſe, & eorum plures, qui idololatræ, & malefici erant, obtriviſſe. Et quod maius eſt, rupem ipſam non ſecùs ac undam, aut ceram liquefactam, ad ſeſquileucæ ſpacium procurriſſe, aut profluxiſſe, lacumq́ue vicinũ, & omnem illum ambitum terrâ expletum fuiſſe. In alia quoque provincia Peruana, quæ Chumbivilcas † appellatur anno 1612. iuxta oppidum de Alca repentè parvus torrens, qui illud alluit, in magnum fluvium erupit, regionem univerſam per dies aliquot cum maximo incolarum damno inundavit, ingentia ſaxa rapidiſsimè volvens, nullis aquis pluvijs adauctus, ſed ijs, ut apparet, quæ, dehiſcente ibîdem tellure, ex intimis eius penetrabilibus effluxerũt: iuxta † quæ de aquis terrę immixtis, & fluminibus, & abyſsis ſub ea latentibus, ex aliorum Philoſophorum ſententia commemorat Plinius lib. 2. cap. 68. & Seneca omnino videndus lib. 3. natural. quæſt. per totum, & pręcipuè cap. 8. 19. & 30. & lib. 5. cap. 14. & lib. 6. cap. 7. & Simon Maiol. d. colloq. 10. de mare pag. 262. Vt ſic appareat undique, † & ubiq; hominibus pericula imminêre, l. Senatus 35. §. mortis cauſa, D. de donat. cauſ. mor. l. 1. §. cùm tamen, D. depoſ. Deumq́ue eiuſmodi naturæ portenta, ut timeatur, ordinaſſe, ſicuti docemur Pſalm. 33. ita ut Ariſt. lib. 3. Moral. Nicomach. docuerit, non eſſe † fortes appellandos, ſed inſanos potiùs, ac ſenſu vacantes eos, qui non habitu virtutis, ſed immanitate quadam naturę, terræ concuſsionem non perhorreſcerent, quæ videtur inferorum ad ſuperorum ſedem eruptionem minitari. Vnde ad ſtupidæ conditionis hominem deſignãdum in Proverbium abijt: Neque terræmotus timet, neque fluctus. De quo plura poſt Eraſmum ſcribit Paul. Manutius in adagijs pag. mihi 1160. CAPVT IIX. De Oceano, quo Novus Orbis undique cingitur, & eius utilitatibus, & nominibus & naturali Atlantici & Auſtralis per fretum Magallanicum communicatione, & an hominũ induſtria Iſthmus aliquis perforari poſsit, quo hæc duo maria faciliùs, & commodiùs iungantur, & adeantur? SVMMARIVM Capitis IIX. -  1 Oceani etymologia. -  2 Oceanus terrã cingit, non terra Oceanũ. -  3 Oceanus terram omnem quaſi inſulam coronare, cingere, ambire, concludere, & circumfluere dicitur. -  4 Mare utrum connumerari debeat inter bona, vel inter mala? -  5 Mare nihil bonum producit ſecundùm Plat. & Homer. & dicitur quaſi amarum, & ab Ægyptijs pernicies vocatur. -  6 Mare dicitur Tharſis, quaſi egenum, & eiectum. -  7 Adagium Neptuni, ſive maris filij, quid ſignificet? -  8 Maris plurima bona, & commoda recenſentur. -  9 Navigationis, & cõmercij navalis utilitas expenditur. -  10 Maria ferè omnia navigabilia ſunt. -  11 Senecæ quoddam veluti vaticinium navigationis ad Indos. -  12 Navigatio, & navis apud Oneirocriticos bona portendit. -  13 Mare, & aqua marina Regem & Regias opes ſignificat. -  14 Maris mentio in Scriptura ſacra ponitur pro loco pleno theſauris. Et inter benedictiones, habitare loca maritima, & commercijs opportuna. -  15 Orbis Novus undique Oceano Atlantico, & Auſtrali abluitur, maritimis commoditatibus gaudet. -  16 Mare ad Polum Antarcticum maximè diffunditur. Sed terræ tamen magna ſpacia relinquit, contra opinionem antiquorum Philoſophorum. -  17 Terra à mari vix unquam diſtat plus mille leucis Hiſpanicis. -  18 Mare in univerſum plus multo occupat huius globi inferioris, quàm terra. -  19 Auftralis plaga fub nomine maris ſolet denotari in ſacris Litteris, & quare? -  20 Oceani propria ſedes eſt in Meridie. -  21 Novus Orbis à multis inſula eſſe dicitur. -  22. Inſulæ nomen quid propriè ſigniſicet, & unde dicatur? -  23 Orbis univerſi partes non tantùm peninſulæ, ſed inſulæ à veteribus dicebantur. -  24 Creta inſula qualiter dividit Europã, Aſiam & Africam. -  25 Oceanus Atlanticus quis & unde dictus? & quare etiam Borealis, del Norte dicatur? -  26 Norte nomen eſt Belgicum, & ſigniſicat Septentrionem. -  27 Oceanus Auſtralis, ſive del Sur, quis, & unde dicatur? -  28. Sur nomen eſt Belgicum, aut Gallicũ, & ſigniſicat ventum Auſtralem. -  29 Mare del Sur, ſive Auſtrale, dicitur etiam Mare Pacificum, & quare? -  30 Mare del Sur, cur adeò tranquillum ſit? & de maris fluxibus & refluxibus, & eorum cauſis remiſſivè. -  31 Mare diverſas appellationes habet, pro varietate provinciarum, quas alluit, ſed unum tamen eſt. -  32 Maria omnia inter ſe mutuò perforata ſunt, & cum Oceano varijs modis communicantur, & quid in Hyrcano, Caſpio, Mediterraneo & Rubro. -  33 Mare Mediterraneum cur ita dicatur? & cur etiam Magnum vocetur, cur Oceanus, maior, & re vera Magnus, imò & Maximus ſit? -  34 Oceans Atlanticus, ſive del Norte, qualiter coëat cum Oceano Auſtrali, ſive del Sur. -  35 Magallanus aperuit fretum diu deſideratum, quo uterque Oceanus adiri poſſet. -  36 Naves Commendatoris Loayſæ, & Epiſcopi Placẽtini poſt Magallanum, fretum ab eo inventum tranſierunt. -  37 Franciſci Draque Angli ad Magallanicum fretum, & alias provincias Novi Orbis expeditiones, & eius obitus. -  38 Thomas Cãdiſch Anglus fœliciter fretum Magallanicum tranſijt, & in patriã opimis ſpolijs onuſtus reverſus eſt. -  39 Richardi Achini Angli expeditio ad fretum Magallanicum, & qualiter captus fuerit? -  40 Oliverius Vandernort Batavus varijs fortunæ caſibus iactatus, poſt traiectum fretum Magallanicum in Amſterdamũ redijt, & etiam Guilhelmus Schouten. -  41 Batavorum ſex militares naves anno 1615. fretum Magallanicum tranſierunt, & cum noſtris bis navale certamen ineuntes, primò victrices, ſecundò victæ perierunt. -  Hollandenſium, & aliorum ſectariorum relationes de rebus in Indijs geſtarum tractantes, cautè legendæ ſunt, & quare? bidem. -  42 Fretum novam ultra Magallanicum anno 1619. à fratribus Nodalibus ſupremi Indiarum Senatus iuſſu, quæſitum, & inventum fuit, & eius deſcriptio. -  43 Fretum non eſſe ad terram Magallanicam, ſed mare apertum pluribus inſulis disiunctum, multi optinantur. -  44 Magallanicum fretum quando & qualiter ex parte maris del Sur luſtraverint, & tranſierint Ioannes Ladrillerus. Petrus Sarmientus, & Ferdinandus Lamerus. -  45 Didacus Flores de Valdes mittitur ad oſtium freti Magallanici muniendum, & incolendum. -  46 Fretum aliud, quo uterque oceanus coniungatur verfus Polum Arcticum eſſe nonnulli opinantur, & in vaſtiſſima regione Floride reperiendum. -  47 Oceani utriuſque commercia hodie qua via ineantur. -  48 Iſthmus Panamenſis utrumque Oceanum dividens, leucas ſeptem habet. -  49 Viæ plures quæſitæ ſunt, quibus Oceani Atlantici ad Auſtrale facilior tranſitus aperiatur, & quæ illæ? -  50 Iſthmus Panamenſis ut perfodiatur, & canali per eum aperto, uterque Oceanus communicetur, ſæpè tractatum eſt, & an id poſsibile ſit? -  51 Nicanor Rex Syriæ nunquam perficere potuit foſſam, quam ex Caſpio mari ad Euxinum ducere deſtinavit. 52 Iſthmum Peloponneſi inter mare Egeũ, & Ionium fruſtrà perfodere multi tentarunt. -  53 Nero irriſus fuit, quod Iſthmum Peloponneſi perfodere voluit. -  54 Iſthmum perfodere adagium, eos notat, qui fruſtrà aliquid moliuntur. -  55 Xerxes fruſtra pontem navium in mari facere tentavit, ut Aſiam Europæ coniungeret, & Athon montem effodit. -  56 Nechaus Rex Ægypti foſſam ex Nilo ad Rubrum mare fodere cœpit, in cuius opere centum viginti millia Ægyptiorum perierunt. -  57 Opera Dei velle mutare, aut emendare piaculum eſt. -  58 Alphõſus X. Caſtellæ & Legionis Rex à Deo punitus dicitur, quòd eius opera reprehenderet. -  59 Iſthmi lapides, quem Gnidij perfodere tentarunt, in fodientium oculos reſilibant, & quid oraculum reſponderit? -  60 Caroli Magni hiſtoria mirabilis, dum foſſam ex Rheno in Ararim Facere voluit. -  61 Iſthmus Panamenſis ſi aperiretur, tota illa regio aquis mergeretur. -  62 Seſooſtris, & alij ceſſarunt mare Rubrũ in Nilum ducere, ne terra Ægypti inundaretur. -  63 Europam inſulam facere quidam Imperatores voluerunt, & cur ab incæpto deſtiterint. -  64 Mare etiam in prono ultra littus non poteſt excurrere. -  65 Mare unum ſi alij pronum ſit, & inter iacentis terræ impedimentum auferatur, in illud influet. -  66 Mare nullis aquis augetur, etiam ſi aliud mare in illud influat. -  67 Mare an ſit inferius, & depreſſius terra remiſſivè. -  68 Iſthmum Panamenſem, aut alium aperire, ad utrumque Oceanum communicandum, ſi id loci natura permitteret, utiliſſimum eſſet. -  69 Deus non offenditur ſi homines arte, & induſtria naturæ defectus ſupplere, & ſuis uſibus aptare conentur. -  70 Foſſam, quã ex Rubro mari ad Nilum cœpit Seſooſtris, poſteà alij perfecerũt, & qualis ea fuerit? -  71 Cleopatra ab Auguſto fugiens, voluit aperire foſſam, ſive euripum Maris Rubri. -  72 Foſſam magnam in Gallia ad Navigandum ex Rhodano in Ararim, Moſſellam, & Rhenum uſque ad Oceanum facere voluit Lucius Verus. -  73 Hercules Gaditanum fretum iniecto aggere claudere voluit. -  74 Hiſpania olim anguſtiſſimo maris freto diſtabat ab Africa, imò & cum illa continuabatur. -  75 Hercules qualiter Scyllæ, & Charybdis ſcopulos ſuſtulerit, & ingentia alia, utiliaq́ue opera alibi fecerit. -  76 Opera plurima ingentia, & laborioſa hominum arte, & induſtria confecta, remiſſivè. -  77 Caſpiæ ſeu Caucaſiæ portæ, & famigeratum illarum opus. -  78 Cloacarum urbis Romanæ opus ingens, & admirandum. -  79 Muri, quo Sinæ provincias ſuas à Tartaris dividunt, & tuentur, maxima, & penè incredibilis fabrica. -  80 Alphonſus Alburquercius Nilum in Arabicum Sinum divertere tentavit, & ſic totam Ægyptũ in Turcarum odium ſterilem reddere. -  81 Turcæ cur imponant leviora tributa Abyſſinis, in Terram Sanctam religionis cauſa venientibus. -  82 Iſaiæ locus expenditur, & exornatur. -  83 Cyrus Perſarum Rex quare, & qualiter Gangem diviſerit? OCeanvm † mare ſecundùm Solinũ in Polyſth. cap. 26. de Hiſpan. D. Iſidor. lib. 13. Etymolog. cap. 15. pag. 256. & Ioã. Funger. in Etymolog. verb. Oceanus, quidam à celeri fluxu, quaſi ocyus currentem, dictum exiſtimãt, etenim ὠϰὺς eſt celer, Τόγειται eſt fluere, vel natare. Sed alij veriùs tam Græci, quàm Latini Scriptores, ut idẽ Iſidor. obſervat, ita nominari tradunt, quòd in circuli modũ Orbem terrarũ ambiat, & univerſas eius oras amplectens, alternis æſtibus accedat, atque recedat. Quam etymologiam Eratoſthenis, & doctiſsimorum quorumque Philoſophorum opinio confirmat, qui rectè proſitentur, † Oceano potiùs terram cingi, quàm illum ab ea circũdari, ut benè advertit Martin. Delrio in adag. ſacr. 1. tom. adag. 789. pag. 378. & de Oceano huius Novi Orbis loquens, Acoſta lib. 1. de hiſtor. Indi. cap. 6. & lib. 3. cap. 10. & 27. Eòq́ue reſpexit Dionyſ. Alexandr. Coſmographus ſub initium ſui poëmatij de ſitu Orbis, † dum univerſam terram nihil aliud eſſe dixit, quàm Insvlam OceaNo Coronatam, & Orpheus in hymno Iovis & Iunonis, dum laudat circulum indefeſsi pulchrè fluentis Oceani, quorum Græca carmina adducit Forcatulus lib. 2. de Gallor. Imper. & Philoſoph. fol. 82. & Petr. Fab. libro 3. Semeſtr. cap. 25. pag. 403. & Iuſtus Lipſius omnio legendus in Phyſiolog. Stoicorum lib. 2. diſſert. 16. & 17. Nec abeſt M. Tull. lib. 6. de Republic. ubi inquit: Omnis enim terra, quæ colitur à vobis, anguſtis verticibus, lateribus latior, parva quædam inſula eſt, circumfuſa illo mari, quod Atlanticvm, quod Magnvm, quod Oceanvm appellatis in terris. Quem imitatus Iulius Firmicus lib. 1. Matheſ. tradit: Atlanticvm Mare terræ ſpacium in modum Insvlae undarum ſuarum circumfuſione concludere. Idem quoque ſentit Catùllus de nupt. Pelei & Thet. dicens: Oceanvsq́; pater totvm qui Amplectitvr Orbem. Et Horatius in Epod. Ode 16. qui Homericum epithetũ mutuatus, ut Lambinus ibîdem obſervat, illum circumvagum vocat: Nos manet Oceanvs circumvagus, &c. Et expreſsiùs Manilius lib. 4. Aſtronom. inquiens. Ipſa natat tellus Pelagi luſtrata corona Cingentis medium liquidis amplexibus Orbem. & Seneca in Oedipo: Lucida dum current annoſi ſydera mundi Oceanvs clauſum cum fluctibus AmBiat Orbem. Vtrum verò † mare inter mala, vel inter bona connumerari debeat? in quæſtionem vocari ſolet. † Et ſanè nihil memorabile, vel Iove dignũ producere, Plato in Phædone ſcriptum relîquit, cui cõſentiens Homerus, mare nullius frugis eſſe dixit, & arridet nominis etymologia, ſiquidem mare, quòd amarum ſit, dictum putat Honorius, quem refert Ioan. Funger. in etymolog. verb. Mare, vel quòd aquæ eius amaræ ſint, ſecundùm D. Iſidor. lib. 14. etymolog. cap. 14. atque adeò Ægyptij Sacerdotes illud perniciem appellare ſoliti ſunt, ut teſtatur Pierius in Hierogl. lib. 31. pag. 285. Et Simon Maiol. colloq. 10. pag. 264. & pagina 277. inquit, mare malum eſſe, & mala ſignificare iuxta illud Iſaiæ 57. Cor impij mare fervens. Eâdem † quoque de cauſa mare Tharsis appellatum putant Forerius, atque Mercerus, quos refert Maluenda lib. 5. de Antichrifto cap. 14. pag. 283. à verbo Hebræo Rasas, vel Rvs, quod pauperem, eiectũ, deſtitutum, deſertumq́ue eſſe ſignificat, quaſi nimirum omnia eijciat, exterminet, depauperet, vel potiùs, quod ipſum ſit egenum, inops, pauper, exterminatum, & eiectum. † Quod & ſentit Agellius lib. 15. noct. Attic. cap. 21 & alij relati à Paul. Manut. in adag. filij maris, vel Neptuni pag. 1404. & Fr. Ioan. à Ponte lib. 3. de conven. utriuſque Monarch. cap. 7. §. 1. pag. 50. dum docent, nihil benevolum, aut mite in mari gigni, & ideò ferociſsimos, immanes, & alienos ab omni amore, & ingenij ſuavitate Neptuni filios dicere Poëtas conſueviſſe. Sed in contrarium † plurima eſſe, & magni quidem ſemper faciẽda commoda & bona, quæ ex Oceano, & eius terræ circuitu proficiſcuntur, latê & eleganter oſtendunt D. Ambroſ. lib. 3. & D. Baſil. lib. 4. Hexamer. & Pat. Ludovic. Balleſter. in Hierologia lib. 2. cap. 9. pag. 146. Primùm, quia terras neceſſario ſuffulcit humore, quibus per venas quaſdam occultè ſuccum quemdam haud inutilem ſubminiſtrat. Eſt etiam bonum mare tanquam hoſpitium fluviorum, fons imbrium, derivatio alluvionum, invectio commeatuum, quo ſibi diſtantes populi copulentur, quo pręliorum removeantur pericula, quo barbaricus furor clauditur; ſubſidium in neceſsitatibus, refugium in periculis, gratia in voluptatibus, ſalubritas valetudinis, ſeparatorum coniunctio, itineris compẽdium, transfugium laborantium, ſubſidium vectigalium, ſterilitatis alimentum. Ex hoc pluvia in terras transfunditur, ſiquidem de mari radijs Solis aqua hauritur, quod ſubtile eius eſt, rapitur: deinde quanto altiùs elevatur, tanto magis etiam obumbratione frigeſcit, & imber fit, qui non ſolùm terrenam temperat ſiccitatem, ſed etiam ieiuna arva fœcundat. Hactenus ex Ambroſio & Baſilio, qui benè inter alia † utilitatem navigationum conſiderant, quę per hanc ingentem aquarum congregationem, quam Oceanum appellamus, iniri ab hominibus poſſunt: quarum medio facilis eis reddita eſt regionum, quantumvis longè diſtantium, communicatio, quæ terreſtribus itineribus difficilis, & quandoque impoſsibilis eſſet. De quo etiam optimè poſt alios agit Boter. in relation. univerſal. part. 1. vol. 2. lib. 1. pag. 340. & Anton. de Herrera in hiſtor. general. Ind. decad. 1. libro 5. cap. 8. pag. 172. Atque † inde Devm Optim. Man. omnia ferè maria navigabilia feciſſe, licèt in aliquibus aliqua impedimenta ſeſe navigantibus offerant, pluribus probat Simon Maiol. d. colloq. 10. circa finem, & multa exempla magnarum navigationũ omnium ſęculorum recenſens Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 15. † Vbi inter alia refert Senecæ verba in præfat. ad lib. natural. quæſt. Qui quaſi hanc navigationem, quæ hodie à noſtris in utramque Indiam initur, inſpiceret, inquit: Quantum enim eſt, quod ab ultimis littoribus Hiſpaniæ uſque ad Indos iacet? pauciſſimorum dierum ſpacium ſi navem ſuus ventus implevit. Quibus conveniũt plurima alia, quæ de utili, & neceſſario navigationum uſu congerit Ariſt. lib. 1.; Politicor. cap. 7. l. 1. §. ſi is qui navem, D. de exercit. act. lex 24. tit. 9. part. 2. Angelus conſ. 290. Benvenut. Stracha in tract. de mercatura tit. de navigatione, part. 1. num. 1. Camill. Borrel. de præſt. Reg. Cath. cap. 8. num. 4. Petr. Fab. lib. 1. Semeſt. cap. 25. pag. 171. D. Marta in tract. de iuriſdict. 2. part. cap. 24. num. 27. & Calliſtus Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 14. & noviſsimè poſt hæc ſcripta Seraphin. Freitas de iuſto Imper. Aſiat. cap. 1. num. 16. & ſequentib. Et † iudicium Oneirocriticon, ſive eorum, qui ſomnia interpretantur, apud quos navigatio, & navis bona portendit: atque etiam † mare ad Regis perſonam refertur, in quod ſe opes univerſæ, quaſi univerſi amnes exonerent. Atque adeò aqua marina Regias opes repræſentet, & qui aquam marinam bibat, divitias ex recondita pœnu, aut ex Regalibus promptuarijs haurire poſsit, ut tradunt Artemidor. lib. 2. Oneiro. crit. cap. 23. Achmetes cap. 198. & ſequentib. & Pat. Ioan. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 3. pag. 166. & in Cõmentar. in Iob cap. 28. verſ. 14. num. 3. pag. 497. † Vbi maris mentionem ibi factam oſtendit, propter reconditos rerum pretioſiſsimarũ theſauros, qui vel in mari ſunt, vel per mare advehuntur. Et eodem modo intelligit illam Zabulonis benedictionem Deuter. 33. 19. Inundationes maris quaſi lac ſuggent, & theſauros àbſconditos arenarum, ubi Septuaginta legunt, Divitiæ maris lactabunt te, & emporia maritimã habitantium, & ſimplicius Theodoret. Divitias maris ſuggent, & mercaturam habitantium iuxta mare, quaſi dicant, beatiſsimos illos eſſe, quorum provinciæ mari vicinæ ſunt, & navigationum commercijs fruuntur. Prout etiam ſimilis ex mari abundantia, & opulentia indicatur Ezech. 31. 4. Aquæ multæ nutrierunt illum, Abyſſus elevavit eum, & Geneſ. 49. 13. Zabulon in littore maris habitabit, & in ſtatione navium pertingens uſque ad Sydonem; unde de Alexandria dicitur Nahum. 3. Cuius divitiæ mare, & aquæ muri eius, & de Tyro Ezech. 27. Perfecti decoris ego ſum, & in corde maris ſita. Hæc cùm ita ſe habeant, iam planè apparebit, non ſolùm terræ bonis hũc Novum Orbem excellere, ut in ſuperiore cap. oſtendimus; † ſed maritimis etiam commodis, & navigationũ utilitatibus frui, cùm omni ex parte vaſtiſsimi pelagi undis abluatur. Habet quippè ab ortu Solis Oceanum illum, qui Atlanticus dicitur, ſive, ut vulgò loquuntur, mare del Norte. Ab Occaſu autem ingentiori alio, & vaſtiori æquore circumdatur, quod Auſtrale, & vulgò del Svr, nuncupari ſolet, ut præter alios auctores, quos paſsim in præcedentibus capitibus recẽſuimus, optimè obſervant Abraham. Ortel. in Theat. mag. tab. 1. 5. & ſequentib. Acoſta d. lib. 1. cap. 6. & d. lib. 3. cap. 10. & 29. Maginus in Coſmograph. part. 2. tab. 34. fol. 279. Boter. d. lib. 1. 2. & 3. per totum, & Anton. de Herrera in deſcript. Ind. Occid. cap. 2. in princip. pag. 3. † Experientiâ nimirum oſtendente, veram fuiſſe opinionem antiquorum Philoſophorum, quos refert Plutarc. lib. 3. de placit. Philoſoph. cap. 9. 10. & 11. & D. Auguſt. lib. 16. de Civitat. Dei, cap. 9. dum exiſtimarunt, ad Polum Antarcticũ mare quaquà verſum eſſe diffuſum: falſam tamen, dum putabant, nullum uſpiam terræ locum ibîdem relictum. Conſtat namque ita aquas rerræ viciſsim cedere, ut non tota huius cõgeries hinc, tota illarum inde ſe teneat, ſed mutuis excurſionibus ſeſe per omnia complectantur, ut dicemus inſrà cap. 11. n. 9. & 11. Adeò, ut † plenè obſervatum ſit, vix unquam terram à mari amplius quàm viginti quatuor millia ſtadiorum diſtare, ideſt, leucas Hiſpanicas mille, ſicuti ex aliorũ relatione advertit Ácoſta d. cap. 6. Quamvis † negari non poſsit, multò maximam terreni globi partem aquas poſsidêre, & præcipuè in hac Auſtrali plaga, ut poſt alios benè notat Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 10. cap. 4. pag. 337. Quapropter † tota ipſa ſæpè in ſacris Litteris mare vocatur, & ſub hoc verbo Aquilonari regioni opponitur, appellatione ſcilicet ſumptâ à parte, quæ in ea magis excellit, iuxta illud Pſalm. 88. Aquilonem & mare tu creaſti, & Pſalm. 106. A Solis ortu & Occaſu, ab Aquilone & mari. Quæ loca, & alia ita exponi poſſe teſtantur D. Baſil. Theodoret. Ianſen. & Lorin. ibîdem, & Genebrard. huius † rei rationem reddens: Quòd propria ſedes Oceani eſt in Meridie. Pat. Gaſpa. Sanctius in Iſaiam cap. 49. num. 54. & doctiſsimus Pat. Ioan. Pineda in Commentar. in Iob capti. 23. verſ. 9. num. 3. & 4. Et ob hunc nimirum Oceani ambitum, cuius undis hunc Novum Orbem undique cingi probavimus, † ſunt qui illum inſulam appellent, ut tradit Torquemada in Monarchia Ind. lib. 1. cap. 6. pag. 18. Proprio enim & vulgari nomine † inſula locum ſigniſicat, qui undique aquis ambitur, & inde originem ſumpſit, quaſi in ſalo ideſt, in mari poſita ſit, ut obſervat D. Iſidor. lib. 14. Etymolog. cap. 6. in princ. Martian. Capella lib. 6. de nuptijs philolog. Ripa in 1. ſi inſulam num. 22. D. de ver. bor. obligat. Peregrin. de iure ſiſci lib. 8. num. 61. & Briſſon. de verbor. ſignif. lib. 9. fol. 304. in fin. Neque † hoc mirum videbitur ijs, qui cognoverint, reliquas etiam mundi partes, Europam nempè, Aſiam & Africam, eâdem ratione, quòd mari tandem ex omni latere proluantur, nõ tantùm peninſulas, verùm & inſulas veteribus appellatas ſuiſſe, ut conſtat ex locis Dionyſij, Tullij, & Firmici ſuprà relatis, Iſocrate in Panegyrico, Iuſto Lipſio d. lib. 2. Phyſiolog. diſſert. 17. & ex Ioanne Epiſcopo Gerũdenſi lib. 1. rerum Hiſpan. in princip. ubi ait, in Orbis diviſone ſub Noë, filio Iapeto Europam pro inſula in portione cõtigiſſe, cùm alijs fratribus aliæ quoque inſulæ partitæ fuiſſuent, Aſia ſcilicet Sẽ, & Africa Cham. Intra quas tres Orbis partes illud ut mirandũ ex Bocatio refert Simon Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 14. in ſin. † naturam nempè Cretam inſulam collocaſſe, ut omnes ipſa ſola diſterminaret, velùt umbilicus, cùm ab Oriente Aſiam, à Meridie Africam, ab Occidente, & Aquilone Europam teneat. Appelatio autem † Oceani Atlantici, quo diximus, Americam noſtram ab Ortu circumflui, originẽ traxit ab Atlante antiquiſsimo Africæ Rege, & à monte, & inſula eiuſdem nominis, non multum à Gadibus in extremæ Mauritaniæ terminis ſita, ut ſup. cap. 4. num. 34. & 35. notavimus. Eoq́ue nomine veteres propriè illud mare ſignificabant, quòd Europam & Africam ab Occidente alluit, & largè & impropriè interdũ etiam pro univerſo Oceano accipiebant, ut patet ex verbis Tullij & Firmici ubi ſub. Macrob. lib. 1. de. ſomn. Scipion. Plin. lib. 3. cap. 5. Herodot. Strab. Suid. Zoſim. & alijs, quos refert Abraham. Ortel. in theſau. Geograph. verbo, Oceanus Atlanticus, Funger. in etymol. verb. Oceanus pag. 697. & paſsim ex Strabone, qui ſcribit, Indiam deſinere ad mare Orientale, & ad Auſtrinum Atlantici partem, & alibi, eius Auſtrale & Orientale latus in Atlãticum pelagus procurrere. Borealis verò, ſive del Norte, idem ipſe Oceanus vulgò appellari cœpit ſecũdùm Acoſtam d. cap. 10. quoniam harum Indiarum Occidẽtalium terra, per illus navigationẽ à noſtris primũ reperta, tota ad Polũ Arcticũ & Aquilonẽ, ſive Septẽtrionem ſita ſit. Quam cœli plagam, nautæ † ſub hoc nomine Norte ſignificare ſolent, quod propriũ eſſe linguæ Belgicæ Noort, vel North ſcribit Goropius Becanus in originibus Antuerp. & Carolus Bobilius de different. vulg. linguarum, cap. 10. & Don Sebaſtian. Covarru. in Theſaur. ling. Hiſpan. verbo, Norte. Altervm autem † mare, ab Occaſu hunc Novum Orbẽ interluens, ideò Auſtrale appellatur, quoniam poſtquã Blaſcus Nuñez de Balboa primus illud poſt Panamenſem tractum detexit, iuxta ea, quę diximus ſup. cap. 5. num. 27. & 28. eò noſtri navigare cœperũt, quouſque lineam Æquinoctialẽ tranſgreſsi, & in alterum hemiſphęrium delati, Septentrionis ſtellas, & Arcticum Polum è ſuo conſpectu amiſerunt, & pro illo Antarcticum nacti ſunt, qui Auſtralis etiam ab Auſtro vento, ex ea parte perflante, vocari ſolet, prout tetigimus ſup. c. 1. num. 20. & alio nomine Svr, ut advertit Acoſta. d. cap. 10. Magin. d. fol. 279. & Abrah. Ortel. in Theſaur. Geograph. verb. Mar del Sur, ubi etiã idẽ mare, & reliquũ ad Sinas uſque pertingens, Chryſe dictũ ſcribit. Et quamvis maxima huius Novi Orbis pars ad Septentrionem vergat, prout in univerſa ora Novę Hiſpanię, & plurimis alijs provincijs videmus, quarum mentionem fecimus ſup. cap. 6. ex num. 19. ad 34. totus tamen iſte Oceanus Antarcticus, etiam ubi vltra utriuſque Americæ terminos exſpatiatur, Auſtralis appellationẽ ex prædicta ratione retinuit: & del Svr ex ea, quia † Belæ, à quibus, & alijs gentibus Septentrionalibus, nautę noſtri, ut plurimùm, ventorum nomina mutuati ſunt, quos in triginta duos partiuntur, Auſtralem Zvydt vocant, Galli autem Sv, aut Svd, ut tradit Bobilius ſuprà, Levinus Lemnius de occultis natur. mirac. lib. 3. cap. 3. Orontius Finæus lib. 5. Geograph. cap. 5. de ventis, & Hadrian. Iunius in ſuo nomenclatore 2. part. ſub tit. de elementis, verb. Auſter, pag. mihi 255. Pacifici quoque † nomẽ idẽ mare uſurpat, ut notant Magin. & Ortel. ſup. quod ei à Ferdinand. Magallanio impoſitum fuit, ut teſtatur Anton. de Herrera. d. hiſtor. general. Ind. Occid. decad. 1. lib. 9. cap. 12. pag. 319. eò quòd tranquillum & pacatum ut plurimùm ſit, & per ingens illius pelagus naves, ut per placidiſsimum fluvium, fœlici, & indeſinenti aurâ vehantur. Cuius tranquillitatis † cauſas, & alia, quæ pertinent ad Oceaniu fluxus, & refluxus, & diverſos alios motus cognoſcendos, optimê proſequitur Ovetanus in ſum. Ind. cap. 9.; Petr. Mexia in Sylva part. 5. cap. 1. idem Herrera. d. cap. 12. Acoſta. d. lib. 3. cap. 16. & 29. Roderic. Zamoranus in ſuo repertor. lib. 3. cap. 14. & ante eos Plinius lib. 2. cap. 97. D. Auguſt. de miracul. ſacræ Script. lib. 1. cap. 7. D. Baſilius in Hexam. homil. 6. D. Thom. 1. part. q. 105. artic. 6. Simon Maiol. colloq. 10. pag. 268. & ſeq. & noviſsimè Ioã. Bapt. Scortia lib. 2. de nat. & incremen. Nili c. 9. Sed quamvis diverſas iſtas † maris Oceani appellationes connumeraverîmus, & alias plures alij Auctores cõminiſcantur, præſertim poſtquàm hic Novus Orbis, & Sinarum & Iaponiorum regiones detectæ ſunt, ut conſtat ex Plinio lib. 6. cap. 23. Pompon. Mela lib. 3. Solino cap. 26. Seneca lib. 3. nat. quæſt. cap. 8. & 19. Macrob. libro 2. de ſomn. Scipion. cap. 9. Martian. Capel. d. lib. 6. de nupt. Philolog. Theodoret. q. 12. in Geneſ. Pererio, Delrio, Martineng. & alijs ibîdem, Acoſta. d. lib. 3. de hiſt. Ind. cap. 10. Priſcian. & Bergomate apud Maiol. colloq. 10. pag. 262. Gerard. Mercat. in Europa, Paul. Merula in ſua Coſmograph. part. 1. lib. 3. cap. 7. & ſeqq. Balleſter. in Hierologia. lib. 2. cap. 9. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 9. & in Eccleſiaſt. cap. 1. verſ. 7. num. 4. pag. 151. Verius tamen eſt, vnum ubique mare eſſe, quod tamen pro regionibus, quas alluit, vel alijs de cauſis, varijs nominibus nũcupatur; ſicut etiam terra, cùm una ſit, pro diverſis locis varia nomina ſumit, ut rectè, ultra aliquos ex ſuprà relatis, obſervavit Homerus libro 12. Iliad. dum ait: Profundi magna potentia Oceani, ex quo omnes fluvij, & totum mare, & omnes fontes & putei alti fluunt, Strabo relatus ab Ortelio. d. verb. Oceanus, qui uno in loco Auſtrinum Oceanum Atlantici partem facit, & alio in ſe utrunque coire teſtatur, D. Iſidor. libro 13. Etymolog. cap. 15. & 16. D. Ambroſ. lib. 3. Hexam. cap. 3. & Gregor. Niſſenus ibídem, apertè concludens, quòd licèt innumerabilia maria eſſe videantur, & ſub numero multitudinis appellentur Geneſ. 1. 10. dum dicitur: Congregationem aquarum appellavit maria, unum tamen, & continuum eſt mare, in ſeſe per univerſum Orbem commeans, nec ullo pacto à coniunctione ſua divulſum. Idem docet ex noſtris Peregrinus lib. 8. de iure fiſci, num. 1. & luculentiùs proſequitur D. Baſilius in eod. Hexam. homil. 4. ubi ait, quòd etſi multa ſint nomina propria, variaq́ue marium, ut Caſpium, Hyrcanum, Mediterraneum, Rubrum, Septentrionale, Auſtrinum, Oriẽtale, Occidentale, Euxinum, Helleſponticum, Ægeum, Ionium, Sardonicum, Germanicum, Britannicum, Siculum, Tyrrhenũ, & infinita alia genera pelagorum, quæ nimirum à regionibus, quas alluunt, varia nomina ſumunt, & ob id Deus congregationem aquarum Maria nominaverit: † credendum tamen eſt Geographis aſſerentibus, ea omnia inter ſe mutuo perforata eſſe, & permeatus ſuos commiſceri, ac ſimul ad Maximum mare, hoc eſt Oceanum, oſtijs ſuis confluere, quemadmodum etiam Rubrum mare dicunt, ad id, quod ultra Gades eſt, connecti. Eandẽ ſententiam ſequitur D. Theodoret. & Pineda ubi ſup. docẽtes, hanc mariũ communicationem, vel deorſum fieri per occultos & latẽtes terræ meatus, veluti per tubulos, & canales, aut ſiphones ſubterraneos, vel ſecundùm ſuperficiem terræ, dum ex alijs in alia proprijs & apertis oſtijs in Maximum mare Atlanticum, vel Oceanum derivantur. Et priore modo communicari putant mare Hyrcanum & Caſpium, quantumvis Ariſtot. Herodot. & Ptolem. tradant, ea per ſe ſuis undique littoribus circumſcripta eſſe, & nullam cum Oceano coitionem habêre: quod probare etiam videntur Conimbricenſes tract. 8. in Meteor. cap. 3. Merula d. lib. 3. cap. 5. 6. & 7. Bened. Pererius lib. 1. comment. in Geneſ. Caſaubonus in not. ſup. Strabonem lib. 2. & lib. 11. in princ. & Scaliger. cõtra Cardanum exercit. 46. Poſteriore autem Mediterranei, & aliorum pelagorum in illud deſinentium commixtionem & confluxum ad Oceanum fieri docent, cùm circa Gades per fretum, quod Herculeum vocant, coniungantur, vulgò el Estrecho de Gibraltar. Atque etiam maris Rubri, quod ab alijs Mediterraneis divulſum per ſe in Oceanum Indicum influit. Vnde cautè legẽdus eſt D. Baſil. ubi ſup. qui Rubrum cum Mediterraneo confundit, & ad Gades connecti teſtatur. Porrò Mediterraneũ † mare ſic dictum eſt, quia per mediam terram ab Occaſu ad Orientem uſque perfunditur, & in Meridiem vergens, deinde ad Septentrionem tendit, Europam, & Africam, Aſiamq́ue diſterminans. Quapropter Magnum appellatur, quia cætera maria in comparatione eius minora ſunt, ut ait D. Iſidor. d. lib. 13. cap. 16. Paul. Merula ubi ſup. cap. 7. & in comment. ad lib. 17. Annal. Ennij, Põtan. & Cerda in illud Virgilij Æneid. 5. verſ. 628: Syderaq́ue emenſæ ferimur, dum per mare Magnum. Ianus Douza in præceden. pro Catùllo cap. 6. Robert. Titus lib. 6. locorum controverſ. cap. 6. & plures alij Auctores ſacri, & profani relati à Pineda. d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 11. pag. 179. num. 5. & d. cap. 1. Eccleſ. verſ. 7. num 4. pag. 152. Quod tamen, ut rectè obſervat idem Pineda, intelligẽdum eſt reſpectu internorũ mariũ, hoc eſt, quę terræ internas regiones interluunt, nõ tamẽ reſpectu Oceani, in quẽ ipſum Mediterraneum, & reliqua, ut diximus, influunt, & reverâ Magnvs, imò & Maximvs dicitur, ut conſtat ex Tullio d. lib. 6. de Republic. Plinio d. lib. 3. cap. 5. D. Baſil. d. homil. 4. in Hexam. & Ludovic. Balleſter. in d. Hierolog. lib. 2. cap. 9. pag. 144. Potuit quoque ab eiſdem Auctoribus nobilius aliud exemplum coitionis, ſive perforationis unius maris ad alterum in hoc, de quo agimus, reperiri. † Etenim Oceanus ille Atlanticus, qui reperta continenti Americani Orbis finiri videbatur, poſteà vaſtior & ingentior ultra illam protendi ad Panamaticum Iſthmum inventus fuit, in eo mari, quod Auſtrale, vel Del Svr appellatum diximus. Cùmque † homines diu hærêrent, quærẽtes, unde nam tantum pelagus originem ſumeret, vel per quem locũ cũ illo Oceano Atlantico, ſive del Norte communicari poſſet, tandem Ferdinand. Magallanes famigeratum illud oſtium, ſive fretum, ab eius nomine deinde vocatum, invenit anno 1519. de quo latiùs egimus ſup. cap. 5. ex num. 35. & hàc utrumque mare coire, & quod magis fuit, utrumque Orbem indeſinenti navigatione adiri & perluſtrari poſſe, manifeſtavit, veram reddens illam Macrobij coniecturam d. lib. 2. in ſomn. Scipio. cap. 9. qui quaſi præſagiens hanc utriuſque maris coitionem aperiendam fore, ſic ſcripſit. Nec dubium eſt in illam quoque Auſtralis generis temperatam, mare de Oceano ſimiliter influere, ſed deſcribi hoc noſtra atteſtatione non debuit, cuius ſitus nobis incognitus perſeverat. Eandem † navigationem poſtea feciſſe dicitur altera navis Commendatarij D. Fr. Garcia de Loayſa, & alia Epiſcopi Placentini D. Gutierrij de Carvajal, eiuſq́ue malum diu miraculi cauſâ in Regia hac Limenſi urbe pro foribus Palacij ſervatum ſcribit Acoſta d. lib. 3. cap. 10. & tetigit Anton. de Herrera in hiſtor. gener. Ind. lib. 1. cap. 6. pag. 12. Franciſcus † quoque Drachus inſignis Pyrata, natione Anglus, idem iter cum quinque navigijs tentavit anno 1577. ſub auſpicijs Eliſabethæ Angliæ Reginæ, & duobus annis & decem menſibus, per hoc Magallanicum fretum delatus, totum Orbem, utrunque Oceanum navigans, circuivit, ut tangit Acoſta ubi ſuprà, Nicolaus de Indæis in nova totius Orbis terrarum deſcriptione, latè Hieronym. Benzo, & eius Additionator. lib. 1. hiſtor. Novi Orbis, cap. 15. Bartholom. Leonard. de Argenſola in hiſtor. Malucarum lib. 3. pagina 105. & ſequentibus, Doctor Chriſtophorus Suarez de Figueroa de vita & fact. Marchionis de Cañete lib. 5. pagina 209. & 210. Ludovicus Cabrera in vita Reg. Philip. II. lib. 12. cap. 23. Henricus Martinez in Repert. Mexicano folio 271. hiſtoria Americæ, 8. parte per totam, ubi latiſsimas relationes reperies, & Laurent. Beierlinch. in ſuo opere Chronograph. pagina 66. qui poſteà pagina 149. tradit, qualiter anno 1586. idem Pyrata inſulam Hiſpaniolam cepit, & devaſtavit, & pagina 238. qualiter anno 1597. miſerè cum pluribus ſocijs apud Portum Bellum occubuerit, dum Panamam urbem aggredi tentat, quod & refert Pat. Gordonus in ſua Chronograph. anno 1595. pag. 482. Et de eiuſdem Drachi expeditione in Hiſpaniolam, & Carthaginem extat etiam peculiaris narratio Noribergæ typis excuſſa anno 1594. & optime agit Fr. Auguſt. Davila in hiſtor. provinc. Mexicanæ lib. 1. capit. 105. 106. & 107. Drachi deinde veſtigijs † Thomas Candiſch popularis ipſius, anno 1587. fœliciore paulò ſucceſſu inſtitit: navim enim quandam ex Philippinis in Novam Hiſpaniam redeuntem, multis divitijs onuſtam, expilavit: cuius ſericeis telis ſui navigij vela, & carbaſa cooperiens, ſuperbo faſtu in patrium Londini portum reverſus fuit, ut ijdem Auctores recenſent, præcipuè Doct. Figueroa d. libro 5. pag. 211. & Dom. Præſes Morga in ſua hiſtor. Philippin. fol. 10. Anno † rurſus 1594. Richardus Achines natione itidem Anglus per idem Magallanicum fretum ad has Peruenſis Oceani oras transfretavit, qui tamen à noſtris petitus, & navali bello ſuperatus, in Hiſpaniam ſub vinculis remiſſus fuit ab Excellentiſsimo, & multis ſemper honorum titulis commendando Prorege Dom. D. Garcia Hurtado de Mendoça Marchione de Cañete, ut in eius vita & geſtis latiùs commemorat d. Doct. Figueroa lib. 5. ex pag. 211. ad 220. Iterum † anno 1600. Oliverius Vãdernot è Batavis vera Neptunia prole, in eodem curſu caſuum varietate alijs palmam præeripuit. Nam cũ per Magallanicum fretum in noſtrum mare del Svr fœliciter effugit impetum claſsis, quàm adverſus eum inſtruxit, & miſit excellentiſsimus Prorex D. Ludovicus à Velaſco Salinarum Marchio, cuius Prætoria navis cum eius Architalaſſo D. Ioanne de Velaſco, & alijs pluribus militibus circa Californias naufragio abſorpta fuit. Et poſteà idẽ Pyrata circa Philippinas aliâ noſtrorum claſſe petitus, unâ ex duabus navibus navali conflictu demerſâ, cum altera ſemiquaſſata diſceſsit, & in Amſterdamum 26. die Auguſti anno 1601. cum novem tantùm ſocijs repedavit, ut exactiùs refert dictus Dom. Præſes Morga in d. hiſtor. Philippin. ex fol. 71. & turſus ex fol. 132. Et idem Oliverius in narratione, quam de ſua expeditione Anglico ſermone conſcripſit, quam poſteà Latino donatam typis excuſsit Theod. de Bri Germanus Francfurti anno 1602. & extat in hiſtor. Americæ 9. part. Vbi etiam in undecima parte refertur noviſsima alia & certè notabilis navigatio alterius freti, quod Guilhelm. Schouten Hollandus detexiſſe dicitur ex anno 1615. ad 1616. Anno † deinde 1615. idem fretum fœliciſsimè traiecerunt ſex naves Batavorum, ſeu Hollandẽſium mercatorum, & militum, ad Philippinas, ut apparuit, ſuæ navigationis ſcopum protendentes, duce Georgio Spelbergio, quibus cum obviam noſtra claſsis exiret, iuſſu excellentiſsimi Proregis Marchionis de Monteſclaros, & circa littus oppidi, quod de Cañete vocant, navalis conflictus acerrimus iniretur, duas naves, & plures ex militibus noſtris amiſimus, adverſarijs licèt tunc victoribus, non leviter comminutis, qui tamen poſteà noſtrâ claſſe petiti, cuius Architalaſſus, ſive dux generalis fuit D. Ioannes Ronquillo, audaciæ ſuæ pœnas cum fœnore perſolverunt, omnibus ferè, quas ſecum duxerant, navibus & militibus bellicâ noſtrorum virtute occiſsis, atque ſubmerſis, ut omnibus notiſsimum eſt. Quamvis nuper in lucem prodierit longiſsima huius expeditionis relatio à Batavis ipſis ſcripta, & ſub nomine appendicis undecimæ partis hiſtoriæ Americæ typis excuſſa à dicto Ioanne Theodoro de Bri, anno 1620. In qua omnes ſalvos, & ſpolijs opîmis triumphantes, in patriam redijſſe commentantur, & plura alia pro libito confingunt, ut ſuæ gentis gloriam extollant, & Hiſpanæ detrahant. Qui præcipuus ſcopus omnium illarum relationũ fuiſſe videtur, unde cum hac cautione legendæ ſunt, ut iam ſup. cap. 5. num. 48. notavimus, & infrà lib. 2. cap. 25. in fin. repetimus. Denique † anno 1618. die Sept. 27. iuſſu ſupremi Indiarum Cõſilij, atque id enixè curante eximio eius Præſide Dom. D. Ferdinando Carrillo, duo ſratres peritiſsimi naucleri nomine Petrus & Guandiſalvus de Nodal, cum Didaco Ramirez inſigni Coſmographo, & duabus celocibus Regio ſumptu conſtructis, & inſtructis, Vlyſsipona ſolventes, vaſtiſsimo ſe Oceano commiſerunt, ad quęrendum & deſcribendum novum aliud fretum, quod ultra Magallanicum Belga ille, ſive Batavus nauta Schoulten inveniſſe dicebatur, & cum 19. die menſis Ianuarij anni ſequentis 1619. oſtium freti Magallanici detexiſſent, ulteriùs progredientes 22. die eiuſdem menſis inter duo promontoria, quibus ſanctorum Vincentij & Bartholomęi nomina indiderunt, aliud novum & magis apertum oſtium invenerunt, ſub 55 gradibus & 13. minutis elevationis ad Polum Antarcticum iacens, quod quinque in lõgum leucas, & in latum tres, & in profundo canalis ſexaginta ulnas habêre iudicarunt, & per illud facili curſu ad mare del Svr delati, eius inſulas & adiacentia loca conſiderantes, & depingentes, per antiquum Magallani fretum rurſus in mare del Norte redierunt, & tandem ſeptimâ die Iulij in Hiſpaniam reverſi ſunt, novem duntaxat menſibus, & paucis diebus in adeò ardua navigatione conſumptis, cuius ephemericam narrationem typis excuſſam eidem Domino Præſidi conſecrarunt. Ex qua, † & ex his, quæ iam pridem multi prudentes Coſmographi tradidêre, quos referunt Ioſeph. Acoſta d. lib. 3. cap. 10. Herrera decade 1. lib. 1. cap. 6. pag. 12. & in deſcript. Ind. cap. 1. & 23. pag. 67. Boterus in relatio. univerſal. 1. part. volum. 2. libro 3. pag. 404. non ineptè opinari poſſumus, nullum verum fretum ibi inveniri, ſed inſulas aliquas Oceani circumfuſione disiunctas, ad quarum finem ſi pervenire licèret, in latiſsimum pelagus deduceremur, quo Oceanus uterque coniungitur, vel, ut melius loquar, unus & idem eſſe, qui Orbem utrumque ambiat, oſtenderetur. Atque hi quidem ex parte maris del Norte Magallanicum fretum tranſijſſe reperiuntur, † ex parte autem maris del Svr, idem fretum quærere, & deſcribere cum duabus navibus præſidiarijs, & ſexaginta hominibus miſsi fuerunt dux quidam nomine Ioannes Ladrillerus, & Dida. cus Gallecus inſignis nauclerus anno 1558. iuſſu Domini Don Garciæ Hurtado de Mendoça, qui tunc Regnum Chilenſe moderabatur, qui varijs naufragijs, & periculis iactati, tandem illud detexerunt, & in Chile cum tribus, aut quatuor duntaxat ſocijs reverſi ſunt, reliquis fame, & navigationis labore conſectis, ut tangit Acoſta d. lib. 3. capit. 10. qui ſe huius expeditionis notabilem relationem legiſſe teſtatur, & eam nuper ſcriptis ſuis latiùs inſeruit d. Doct. Suarez de Figueroa in vita Marchion. de Cañete lib. 3. in princip. Deinde verò anno 1579. cùm Franciſcus Drachus, hoc fretum emenſus, in has Peruanas oras, ut diximus, delatus eſſet, Excellentiſsimus ille, & nunquam pro meritis laudatus Prorex Dominus Don Franciſcus de Toledo, cupiens eundem Pyratam punire, & in poſterum eiuſdem freti tranſitum alijs intercludere, ad illud recognoſcendum &, ſi poſsibile eſſet, muniendum, inſignem alium ducem nomine Petrum Sarmiento, & nauclerum nomine Ferdinandum Lamerum cum duabus alijs præſidiarijs navibus, & ducentis hominibus miſit. E quibus Sarmientus, & ſuę navis ſocij, licèt varijs tempeſtatibus agitati, ita perſtiterunt, ut tandem fretum invenerint, & omnes eius ſinus, canales, & inſulas annotantes, ad mare Atlanticum, ſive del Norte, & per illud in Hiſpaniam delati fuerint. Cuius navigationis mirabilem hiſtoriam recenſet Acoſta d. lib. 3. cap. 11. & longè pleniùs, & luculẽtiùs Argenſola omnino legendus in d. hiſt. Malucarum, lib. 2. & 3. ex pag. 109. uſque ad pag. 137. Cabrera d. lib. 12. cap. 23. Martinez d. repert. Mexican. fol. 271. Et alia de eodem freto, & eius ſignis adducens, hiſtoria Americæ 2. tom. part. 8. & 9. ubi extant relationes Anglorum, qui hoc iter fecerunt, Anton. de Herrera in d. deſcript. Ind. cap. 23. † ubi addit, anno 1582. ſuaſionibus Petri Sarmienti miſſam fuiſſe ex Hiſpania aliam claſſem, ſatis inſtructam, Duce Didaco Flores de Valdes, ut in dicti freti oſtio ad mare del Norte arces aliquas conderet & muniret, quod tamen, licèt ab eo tentatum fuerit, ob nimiam illius regionis ſrigiditatem & intemperiem durare non potuit. Svnt etiam † qui putẽt, multis, & ſatis philoſophicis argumentationibus ducti, quemadmodum Oceani Borealis ad Auſtrale, verſus Polum Antarcticum, repertus eſt aditus per dictum Magallanicum ſretum, ita neceſſariò aliũ quoque aditum, & utriuſque maris communicationem ad Polum Arcticum reperiendam, cùm hic nobilior ſit, & recto naturæ ordini cõvenire videatur, ut ei nõ negetur, quod in altero reperitur. Atque hoc quidem fretum in regione Floridæ iacêre coniectabatur Præfectus Petrus Melẽdez vir rei militaris, & nauticæ peritiſsimus apud Acoſtam d. lib. 3. cap. 12. & eo non relato, idem tradit Herrera d. decad. 1. lib. 1. cap. 6. pag. 12. & noviſsimè Licent. Anton. de Robles Cornejo in ſuo examine herbarum ſimp. medicin. lib. 5. cap. 21. Nimirum, quia regio illa ita latè protenditur, ut uſque adhuc quò ultimi eius fines pertingãt, penitus ignoretur, & quidam ad mare Germanicum, alij ad extremos Europæ fines pervenire contendant. Et, ut idem Acoſta teſtatur, huius freti aliqualem notitam habuiſſe videtur inſignis ille Pyrata Franciſcus Drachus, de quo ſup. loquuti ſumus, & quod plus eſt, alij per illud Thomam Candiſch in hoc mare del Svr delatum exiſtimarunt. Sed cùm Floridæ fretum, ſi quod eſt, nondum cognitum fuerit, & Magallanicum adeò ſit remotum, & ingẽtibus difficultatibus plenum, † nulla commodior via à Noſtris hucuſque reperta eſt, qua ex uno Oceano in aliũ trãſire, & navale commercium in his Occidentalibus Indijs, Præſertim Peruanis, exercêre poſsint, quàm ſi oneratiæ naves in Portubello maris del Norte ad Panamaticum ſaltum exonerentur, & merces terreſtri itinere transferantur ad contrariam oram maris Auſtralis, ſive del Svr, atq; ibi aliâ claſſe ſuſceptæ, quò libitum fuerit, dirigantur. † Ibi namque utrumque mare tenui Iſthmo ſecernitur, qui ſeptem duntaxat leucis rectâ, & diametrali lineâ ductâ, diſtare cõperitur, licèt propter itineris vortices, gyros, & anfractus, octodecim communiter dimetiantur, quarum tamẽ tredecim, vel duodecim per fluvium chagre dictum, biremibus, & ſcaphis, aut orarijs naviculius, qui volunt, aſcẽdere poſſunt, ut diximus ſup. capit. 6. num. 36. & 37. & latiùs tradit Acoſta d. lib. 3. capit. 10. Herrera in d. deſcript. Ind. c. 1. pag. 2. & cap. 15. pag. 40. & decad. 4. lib. 1. cap. 9. pag. 20. Qui etiam † d. deſcript. cap 13. pag. 31. de alio itinere & tranſitu loquitur, qui eſt per provinciam dictam de Honduras ex portu dicto de Cavallos ad Baîam dictam de Fonseca. Et decad. 3. lib. 5. cap. cap. 12. pag. 216. & decad. 4. lib. 3. cap. 2. pag. 53. Proponit alios anguſtos terræ tractus, per quos prædicta duo maria facilè adiri, imò & canalibus quibuſdam labore & induſtriâ hominũ confectis, mutuò intermiſceri & cõmunicari Poſſent, videlicet per dictũ flumen chagre, aut per ſeptẽ illas leucas Panamatici Iſthmi, vel per ingentem illã lacunã, quę iacet in provincia Nicaraguæ, & cũ tribus, vel quatuor leucis ab Auſtrali mari originẽ ſumat, poſteà in magnũ quoddã flumen prolabitur, & in Oceanum Atlanticum, ſive del Norte ſuas aquas poſt lõgum curſum exonerat. Aut per flumen Novæ Hiſpaniæ, Verę Crucis vocatũ, uſque ad oppidũ Tecoãtepec, per quod incolæ ſcaphas mercibus plenas ex uno mare ad aliud traijcere ſolent. Eandem relationem dictorum locorum, & itinerũ facit Ioannes Boter. in relat. univerſal. 1. part. volum. 2. lib. 2. pag. 369. & Acoſta d. cap. 10. Ioquens tantùm de illo Panamenſi, & qualiter à multis multoties de eo aperiendo, & mare utrinque communicãdo ſermo habitas fuerit, & Fr. Ioan. à Ponte in conven. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 33. pag. 202. Sed ipſi † Auctores ſubiungunt, hoc opus neutiquam tẽtari debêre. Primò, quia per quamcunque ex ſuprà dictis partibus, & quantumvis magnâ hominum vi, & perſeverantiâ illud aggrediamur, difficile, & penè impoſsibile eſſe arbitrantur, duriſsimos illos, inacceſſos, & impenetrabiles mõtes, ac rupes ſuccindere, quibus Deus utriuſque maris impetus dividere, & infringere voluit. † In cuius rei confirmationẽ conſiderat Boterus ubi ſup. Nicanorem Syriæ Regem potentiſsimum nunquã perficere potuiſſe foſſam, ſive canalẽ, quam ex Caſpio mari ad Euxinum deſignaverat, de qua Plin. lib. 6. cap. 11. Nec Romanos † aperire illud breve quinque milliarium ſpacium, quod inter Ægeum & Ionium mare ad Peloponneſum, nũc vulgò Morea, reperitur, & efficit, ut naves longo & ancipiti ambitu, iuxta illam peninſulam circumagantur. In quo opere poſt Demetrium Poliorcetem, plurimũ laboravit Dictator Caius Cæſar, & omnium maximè Domitius Nero, ut prodit Plin. lib. 4. capit. 4. Strabo. lib. 1. & Sueton. in eius vita capit. 19. † Vbi inquiunt, quòd hunc Iſthmũ perfodere tentans, Prætorianos pro concione ad inchoãdum opus cohortatus eſt, tubâq́ue ſigno dato, primus raſtello humum effodit, & corbulę congeſtam humeris extulit. Sed eius conatus tãquam imperfectos, & nunquam ad optatum finem pervẽturos, meritò irriſit Apollonius Tyanæus apud Philoſtrat. in eius vita, lib. 4. cap. 8. & lib. 5. cap. 2. & Lucianus in Dialogo Nero, ſive de foſsione Iſthmi, fol. mihi 338. ubi alia ſimilia opera ab alijs fruſtrà tentata commemorat. Et hinc † adagium originem ſumpſit, quo Iſthmum perfodere dicebãtur, qui magno quidem conatu, ſed irrito, aliquid molirentur, de quo agit Eraſmus pag. 1064. 7 Cœlius Rhodigin. lib. 21. lect. antiq. cap. 19. Xerxes † quoque Perſarum Rex, nõ magis fœlici ſucceſſu, pontem navium facere tentavit, quo Aſiam Europæ coniungeret, ut poſt D. Iſidor. & alios Græcos Scriptores recenſet Ioan. Fũgerus in Etymol. verb. Aſia. Et Athon montem abſque ullo fructu, ſolâ iactãtiæ gratiâ, & potentię oſtentandi cupidus, à ſuis copijs ſub verberibus effodi iuſsit, per vices alijs ſuccedentibus, adiuvantibus etiam in effodiendo accolis, uti latiùs commemorat Herod. lib. 7. Briſſon. de Regno Perſar. lib. 3. pag. 335. & Bapt. Fulgoſ. lib. 9. memorab. cap. 5. de ſuperbia fol. 326. Herodotus † etiam lib. 2. relatus à Petro Opmeero in Chronograph. pag. 98. & Maluenda de Paradiſo cap. 35. pag. 98. narrat, Nechaum, ſeu Nechepſum Ægypti Regem foſſam ex Nilo ad Rubrum mare fodere cœpiſſe, in qua centum viginti millia Ægyptiorum re inſectâ perierũt. Et idem ſcribit Paul. Iovius lib. 36. hiſtor. ubi ſubiungit, in medio eius opere Nechaum deſtitiſſe, territum Oraculo eum id Barbaro pręmunire. Et alia ſimilia exempla congerit. Theat. vitæ humanæ volum. 10. lib. 2. pag. 2400. & ſequentibus. Secundò: Acoſta & Boterus prædictum opus eâ conſideratione diſſuadêre conantur, quòd licèt foſſarum, aut canalium conſtructio non ita difficilis eſſet, homines tamen ab auſu tam arduæ & periculoſæ rei, meritò, tũ pietas honeſtaſq́ue, tum impendentis pœnę metus avocare debêret, † ut quibus probroſum omnino, & piaculare futurum eſſet, ſi opera, quæ Deus inexhauſtâ ſuâ ſapientiâ, & infinitâ providẽtiâ in creando mundo, ita cõdita & conſtituta voluit, eadem nos temerario & nefando molimine, deſtruere, evertere, & in Creatoris contumeliam emendare ſatageremus. Pro qua ratione exornanda, † ego illud, quod vulgò circumfertur de Alphonſo X. Caſtellæ & Legionis Rege perpendo, qui Regni privatione, & alijs ſupplicijs à Deo punitus dicitur, quòd inanis ſuæ ſapiẽtiæ perſuaſione inflatus, Divina opera notare & emendare auſus fuerit, & cũ Momo illo Lucianico aſſerere, ſe, ſi à creationis exordio Divinæ menti affuiſſet, de multis rectiùs creandis admoniturum fuiſſe, ut refert Roderic. Sanct. part. 4. cap. 4. & 5. Thom. Bozius de ruinis gent. lib. 7. cap. 4. pagina 636. Theatr. vitæ humanæ volum. 17. lib. 7. pag. 3196. & Mariana de rebus Hiſpan. lib. 14. cap. 4. pag. 685. licêt hoc falsò pijſsimo illi Regi à calumniatoribus eius fæculi impictum, ſatis doctè probet noviſsimus D. Ioannes Briz Martinez in hiſtor. S. Ioan. de la Pena lib. 5. cap. 27. Adduco etiam † aliam mirabilem hiſtoriam, quæ habetur apud Herod. lib. 1. Pauſan. in Corinth. & Eraſm. d. adagio, dum narrãt, Gnidios Iſthmum quà anguſtiſsimo ſpacio, nempe quinque ſtadiorum, ſpectabat continentẽ, perfodere adortos, quo inſulam facerent, cæterùm ictos ſcopulos in fodiẽtium oculos reſilijſſe. Deinde Delphicum Apollinem ab eis conſultum, trimetris reſpondiſſe: Neque cingite Iſthum mœnibus, neque fodite, Nam ſi Iovi id viſum, locaſſet in ſalo. Æmilius etiam lib. 2. & Aimoinus lib. 4. cap. 84. rerum Franc. & Aventin. lib. 4. annal. Boior. tradũt, quòd † cùm Carolus Magnus foſſam ex Rheno in Ararim, & ſubſequentes fluvios facere tentaſſet, ut ſic ex Mediterraneo navigari poſſet, & commercia rerum in promiſcuo forent, & iam opus proceſſiſſet ad trium millium paſſuum longitudinem, trecentorum latitudinem, quò longius tendebatur, eò magis velut paluſtri limo in ſe reſidente, quidquid inter diu egerebatur, noctu humo relabente ſubſidebat, noctibuſq́ue audiebantur voces mugientium, & laſcivientium confuſi ſtrepitus circum ſuperiorem foſſam, quo quaſi miraculo pavefactæ operæ ac curatores, id religioſum rati, tandem pervicêre, ut Rex a conatu deſiſteret. Atque ita facies rerum naturæ, quam mutare Francus ſtatuerat, ut ab ævo fuerat, permanſit. Tertiò conſiderant, quòd † ſi prædictum opus perficeretur, univerſa illa regio abſque dubio aquis ſubmergenda eſſet, cùm unus Oceanus altero multo preſsior, & humilior decumbat, quã ob cauſam † dicunt Seſooſtris primũ tempore, & poſteà ſub Turcarum Imperio, cœptam maris Rubri in Nilum deductionem intermiſſam fuiſſe, quia excelſius tribus cubitis Rubrum mare, quàm terra Ægypti compertum erat, ut ſcribit Herodot. d. lib. 2. Plinius lib. 6. cap. 29. D. Baſil. homil. 4. in Hexam. D. Ambroſ. ibídem lib. 3. cap. 2. Procop. in 1. Geneſ. S. Thom. 1. par. quæſt. 69. artic. 1. ad 2. Acoſta d. cap. 10. Maluenda de Antichriſt. lib. 5. cap. 7. & de Paradiſo cap. 35. pag. 98. licèt contradicere videatur Strabo lib. 17. de ſitu Orbis. Et addere potuerunt exemplum aliquorum Romanorum Imp. † qui Europam, quæ peninſulam facit, in inſulam prorſus hominum induſtriâ redigere voluerunt, verùm id fuit prætermiſſum, quòd Oceano aditus aperiebatur ad Orbem illum nimijs inundationibus affligendum, ut tradit Simon Maiolus colloq. 14. ad finem, pag. mihi 350. Etenim licèt † aliquorum ſententia fuerit, mare nec quidem in prono ultra littus excurrere poſſe, niſi ita imperet Deus, ut colligitur ex verbis Ieremiæ cap. 5. verſ. 22. Iob cap. 38. verſ. 10. & 11. Circumdedi illud terminis meis, & poſui vectem, & oſtia, & dixi: Vſque huc venies, & non procedes amplius, atque hìc infringes tumentes fluctus tuos. Solini cap. 27. ubi de Heſperidum hortis agens, inquit, illud in eis mirum videri, quod ſolùm inferiore licèt libra depreſſius, nunquam tamen acceſſus freti ſuperlabitur, ſed obſtacula naturalis repaguli in ipſis marginibus habet undæ, & intimis orarum ſupercilijs ſpontè fluctus in gyrum reſiſtunt. Ita ſpectando loci ingenio nimirum planities manet ſicca, quãvis prona ſuperveniant æquora. Et D. Baſilij in Hexam. hom. 4. qui piè non Naturæ, ſed Dei iuſſui id tribuens, ſcribit, Furioſum ſæpè ex ventis mare, & in maximam altitudinem per undas exurgens, ubi littora tantùm contigerit, impetu in ſpumam deſoluto, retrocedit, debiliſſima re arena, id quod violentia intolerabile eſt, frænatur. Alioqui quod prohiberet Rubrũ mare omnem Ægyptum caviorem, ac depreſſiorem ipſo exiſtẽtem invadere, & cum Ægyptio pelago coniungi, ſi non præcepto Conditoris ligatum eſſet, &c. Hoc tamen ita accipiendum eſt, ne maria, in ſuo naturali alveo relicta, littora prętergrediãtur, † at ſi aliud mare alij pronũ ſit, & interiacentis Iſthmi impedimentum auferatur, dubio procul in illud influet, nec redibit, ut perſpicuè docet Seneca lib. 4. nat. quæſt. cap. 2. Pontus, inquiens, in inferum mare aſſiduè fluit rapidus, non ut cætera maria alternatis ultro citroq́ue æſtibus, in unam partem ſemper pronus, & torrens: & idem recolit Maiol. colloq. 10. pag. 274. Hinc aliud memorandum miraculum animadvertens cum eod. Seneca lib. 3. cap. 5. † Vt adeò verum ſit, mare nullis unquam aquis creſcere, ut neque alio mari illuente poſsit augêri. Et eſt videndus eruditiſsimus Pat. Ioan. Pineda in cõment. in Iob cap. 26. verſ. 10. & d. cap. 38. verſ. 10. & 11. ubi elegãter tractat, an mare ſit inferius, & depreſsius terrâ? & an † miracula, vel naturali aliquâ ratione contineatur, ne exundet? & idẽ tractat Pat. Ioan. Bapt. Scortia lib. 2. de natur. & increm. Nili, cap. 11. reſolvens mare nunquam eſſe altius terrâ, & eius ſuperficiem ſemper eſſe in æquilibrio, & Auguſtin. Torniel. in annal. ſacris, 1. tom. 3. die Mundi, num. 4. & 5. Sed licèt hæc ita conſiderari poſſint. † Ego tamen hanc utriuſque Oceani communicationem, ut rem univerſo Orbi, & pręcipuè Hiſpanis utiliſsimam abſque ulla hæſitatione Potentiſsimis Regibus noſtris conſulerem, ſi id alicuius ex prædictis locis qualitas & conditio, licèt difficulter, fieri pateretur. Nihil eſt enim, quod non labori & induſtriæ hominum cedat, † Neque uſquam Deum offenſum iri putarem, ſi ingenio, & arte, quam illis beneficentiſsimâ ſuâ pietate conceſsit, naturalem curſum, & ſtatum aliquarum rerum, aut locorum aliquando & aliquatenus mutent, & eorumdem neceſsitate, aut utilitate ſuadente, montes, flumina & maria ipſa ſuis uſibus aptare conentur. Sic † enim videmus inchoatam illam à Seſooſtri ex Rubro mari ad Nilum foſſam, & navigationem, poſteà ab alijs eius ſucceſſoribus vanis timoribus derelictam, tandem à Ptolemaicis Regibus perſectam fuiſſe, quæ latitudinem habebat cubitorum centum, profundum quãtum navigio ſatis eſſet decem millia ferenti. Et hunc Euripum clauſum feciſſe, ut cùm vellent, in exterius mare navigarent, ac rurſum ſine periculo reverterentur, ut tradit Diodor. lib. 1. cap. 3. Strabod. lib. 17. & Plutarc. in Antonio, ubi ait, Cleopatrã † ab Auguſto victam, per hunc locum reſeratâ foſſâ transferre claſſem inſtituiſſe in Arabicum ſinum, & cum auro & argento, & magna ſuorum manu in ignotas ſedes commigrare, fugiens bellum, ac ſervitutem. Nerone † etiã III. & Valerio Meſſala Conſulibus, Lucius Verus, quem exercitui præfecerant, in Gallia ex Moſſella navigabilem alveum perducere in Ararim aggreſſus eſt, ut ſic ex Rhodano per Ararim foſſam, Moſſellam in Rhenum ad Oceanum poſſet navigari, & perfeciſſet, niſi ab hoc tam utili conatu eum deterruiſſet Iulius Gracilis Belgicæ Legatus, ut recolit Pineda Franciſcanus in Monarch. Eccleſiaſt. 2. part. lib. 11. cap. 4. §. 4. pag. 96. & lib. 18. capit. §. 3. ubi agit de Carolo Magno idem opus tentante, & Petrus Opmeer. in opere Chronograph. pag. 223. Herculem † quoque, Gaditanum fretum, quo Africa ab Hiſpania dividitur claudere olim voluiſſet, tradit Diodor. Sicul. lib. 4. cap. 3. Mariana lib. 1. hiſtor. Hiſpan. cap. 2. & Fr. Ioan. à Ponte in convenient. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 25. §. 4. pag. 165. nimirum † quia eo tempore anguſtiſsimum erat, ut conſtat ex Plinio in pręfat. lib. 3. Solino cap. 36. imò & olim fuiſſe terram continuatam tradit Eratoſthenes apud Strab. lib. 1. de ſitu Orbis ad medium, Seneca lib. 6. natur. quæſt. cap. 29. Pompom. Mela libro 1. cap. 5. & Puente ubi ſup. §. 3. Alia † ſimilia eiuſdem Herculis opera, quibus Charybdis, & Scyllæ nocivos ſcopulos ſuſtulit, Acheloum fluvium in alium curſum divertit, Nilum altiſsimis aggeribus ductis compreſsit, & Tempe, & Theſſaliæ ſtagnantes regiones, apertis ingentibus foſsis, utiles & fertiles reddidit, latè ſcribunt & laudant Diodor. lib. 1. cap. 2. & d. lib. 4. cap. 2. Sabellicus lib. 6. Enead. 1. Cœlius Rhodigin. lib. 7. antiq. lect. cap. 20. Natal. Comes lib. 8. Mythol. cap. 12. † & plurima congerens de huiuſmodi Iſthmis perfoſsis, & alijs mirabilibus operibus hominum operâ, induſtriâ & labore confectis Theat. vitæ humanæ omnino videndum vol. 10. lib. 2. per totum, Simon Maiol. 1. tom. colloq. 15. & 23. Cœlius Rhodiginus d. lib. 21. cap. 19. Ravif. Textor. in officina, 2. tom. ex pag. 222. & Maluenda lib. 5. de Antichriſt. cap. 17. & lib. 6. cap. 13. ubi inter alia de inſigni opere † illarum portarum agunt, quas Caucaſias, ſive Caſpias dicunt, & Tartaros à Georgianis, & alijs nationibus dividunt, de quibus etiam plura tradit Plinius lib. 6. cap. 11. & 14. D. Hieronym. in epiſtol. ad Ocean. de epitaph. Fabiolæ tom. 1. Iornandes in lib. de. geftis Goth. Marcus Polus lib. 1. cap. 5. Paul. Iovius lib. 17. hiſtor. cap. 5. & Fr. Ioan. à Ponte in cõvenien. utriuſque Monarch. lib. 2. cap. 18. pag. 205. Et † de cloacis urbis Romanæ, quas Plin. lib. 36. cap. 15. operum omnium maximum vocat, ſuffoſis montibus, atque urbe penſili, ſubterq́ue navigata, & Caſsiodor. lin. 3. var. epiſtol. 30. ſtuporem viſentium, cùm poſsint aliarum civitatum miracula ſuperare, de quarum etiam laude & admiratione multa ſcribit Tit. Livius lib. 1. & 5. Eutropius lib. 1. Alexand. ab Alex. lib. 3. Genial. cap. 14. pag. 366. & & Iuſtus: Lipſius de admir. mag. vebis Romæ, lib. 3. cap. 12. Neque † poteſt ſilentio involvi ingentis, & penè incredibilis fabrica illius muri, quem Sinæ fecerunt, ut Regnum ſuum à Tartarorum invaſionibus tutarentur; durat enim adhunc per quingentas leucas extẽſas, ut ex varijs Auctoribus, qui de rebus Sinarum ſcripſerunt, recolit Maiolus d. colloq. 23. pag. 515. & poſt eum P. Nicolaus Trigaultius de Chriſt. in Sinas expeditione lib. 1. cap. 2. in ſin. & lib. 5. cap. 13. in princip. & longè, melius teſtis oculatus Ferdin. Mendez Pinto in ſuis mirab. peregrinat. cap. 95. ubi leucas longitudinis muri 350. eſſe dicit, altitudinem ſex ulnarum, latitudinem quadraginta palmorum, & in eo conſtruendo, & montibus ac rubibus, quę ſe offerebant, cum illo coniungendis & complanandis, viginti quinque continuis annis, ſeptingenta & quinquaginta homimum, millia indeſinenter laboraſſe. Clariſsimum † quoque Luſitaniæ Ducem Alphonſum Alburqueciũ animo concepiſſe operâ Abyſsinorum uti, & Nili fluenta novo & breviori alveo in Arabicum ſinum avertere, ut ſic totam Ægyptum Turcis Chriſtianæ noſtræ Fidei hoſtibus prorſus infractuoſam redderet, & fame ſitiq́ue extingueret, apertè ſcribit, & vel ſolum conatum multis laudibus extollit Maffæius lib. 5. hiſtor. Ind. Maluenda de Antichriſt. lib. 2. cap. 5. pag. 70. & de Paradiſo capit. 35. ubi addit ex Laurent. Anania in fabric. mundi tractat. 3. Turcarum † Sultanum Abyſsinis peregrinis religionis ergò in terram Sanctam venientibus leviora tributa, quàm alijs Chriſtianis imperare, quod in eorum poteſtate ſit, Nilum in Rubrum mare derivare, atque ita ne in Ægyptum deſcendat efficere. Sed finiamus hoc caput † adiecto Ifaîæ Prophetæ loco cap. 4. verſ. 4. ubi ſimilia opera non ſolùm non damnat, ſed potiùs homines ad ea facienda cohortatur, ſic inquiens: Omnis vallis exaltabitur, & omnis mons & collis humiliabitur, & erunt prava indirecta, & aſpera in vias planas, quaſi diceret, iuxta paraphraſim Gaſpar. Sanctij ibîdem: Iniecto aggere, & congeſta humo attollatur vallium depreſſa profunditas, & contrâ deiectis ſcopulorum faſtigijs, demittantur colles. Et quod anfractuoſum eſt, dirigatur ad regulã, quod verò clivoſum & inæquale, in planiciem æquetur, ut feciſſe dicitur Annibal, dum obſtantes Alpium rupes aperuit, & Veſpaſianus, cùm caſtra movêret contra Ieruſalem, de quo Ioſeph. lib. 3. de bello Iudaico, capit. 5. Eâdem quoque † licentiâ, ſed culpabili tamen ſuperbiâ uſus eſt Cyrus Perſarum Rex, ut poſt alios refert Baptiſt. Fulgoſus lib. 9. memorab. cap. 5. de ſuperbia, fol. 326. Nam cùm ad Babylonicam expeditionem proficiſceretur, fluvium Gangem immenſæ magnitudinis, rapidumq́ue, in trecentos ac ſexaginta parvos alveos diviſit, quòd in eo eques Perſa unà cum equo abſorptus eſſet. Superbę rei inſolens quoq; verbum addens, affirmans, ſe ita diminuturum amnem, qui equiti ſuo ſe pervium facere noluerat, ut etiam prægnans fœmina pedibus ſine labore eum traiectura eſſet. CAPVT IX De origine gentium in Novi Orbis Regionibus repertarũ, & quomodo ad eas trãſire potuerint? SVMMARIVM Capitis IX. -  1 Hominis primi de ortu, & creatione variè Philoſophi ſentiebant. -  2 Homines omnes ab Adamo originem ducunt. -  3 Cap. 17. Actor. Apoſtol. exponitur, & illuſtratur. -  4 Adam fuit auctor totius generis humani. -  5 Adam idem ſignificat Hebraicè, quod Latinè homo, & cur ita vocatus? -  6 Adami ad formationem Deus terram ex quatuor mundi partibus ſumpſiſſè dicitur, & quare? -  7 Adami inter filios, & deſcendẽtes qualiter Orbis dividi cœperit? -  8 Noë poſt diluvium conſtitutus fuit à Deo veluti parens cæterorum hominum, & qualiter illis provincias diviſerit? -  9 Homines qualiter ſub Noe, & poſt canfuſionem linguarum diviſi fuerint? -  10 Plato quo ſenſu dixerit Deos ſingulatim Orbis regiones ſortitos fuiſſe? -  11 Noe à veteribus ſub Iani nomine colebatur, & quare etiam conſuvius, & Chaos mundi diceretur? -  12 Noe velut mundi hæres à Deo conſtitutus, qualiter Orbẽ inter filios diviſit? -  13 Adami oſſa in Arca ſervavit Noe, & qualiter illa inter filios cum Orbe diviſit? -  14 Noe poſteri ſolum tres antiquas Orbis partes diviſiſſe, & habitaſſe leguntur. -  15 Indi in Novo Orbe reperti unde originem ducant? difficilis quæſtio. & n. 19. -  16 Iapheti filios inſularum incolas fuiſſe, quo ſenſu in ſacra Scriptura dicatur? -  17 Diluvium univerſale Noe, etiam Indos Novi Orbis, ſi tunc aliqui erant, delevit. -  18 Diluvij generalis aliquam notitiam Indi Occidentales habuiſſe videntur. -  20 Divus Auguſt. putavit Auſtrales Regiones non habitari, & quare? -  21 Indi nil niſi ſomnia, & meras fabulas narrant de ſua origine, & propagatione, & earum plures breviter referuntur. -  22 Romani, & alij crediderunt à Deucalione lapides in homines verſos. -  23 Aeginetæ putabant ſe ex fomicis homines factos. -  24 Corybantes ac Curetes ex monte Ida prodijſſe fabulantur. -  25 Athenienſes ſe terrigenas eſſe iactabãt, & cur Cicadas capillis intexerent? -  26 Cicadæ ſemper manent in loco ubi natæ ſunt, & de adagio Cicadis operti, quid ſignificet? -  27 Terrigenas ſe eſſe plures nationes gloriabantur. -  28 Terræ filius dictus fuit Saturnus, & quare? Et de uſu, & ſignificatione adagij, Terræ filius. -  29 Spurij cur dicantur Terræ filij, Gigantum fratres, & Favonij? -  30 §. Si adverſus, inſtitution. de nupt. illuſtratur. -  31 Indi Occidentales nullas litteras habuerunt, & quibus modis, & nodis hiſtorias ſuas conſervarent, & annos computarent. -  32 Indorum omnium hiſtoriæ antiquæ parum fidei habere poſſunt. -  33 Antiqua ſemper ſunt obſcura, & leviores probationes exigunt. -  34 Græci, pueri dicti fuerunt, quia res antiquas ignorabant. -  35 Indos ſuæ propagationis initia ignorare mirum non eſt, & quare? -  36 Batueocorum Hiſpaniæ notabilis hiſtoria. -  37 Indos Occidentales ex terra primùm, vel putri aliqua materia formatos, aliqui erroneè putarunt. -  38 Animalia imperfecta & inſecta benè poſſunt generari ex putrefactione. -  39 Mures in Ægypto qualiter generentur? -  40 Animalia perfecta, & præſertim homo, non poſſunt naſci, niſi ex ſemine parentum. -  41 Arnaldi de Villanova hæretica opinio, qui hominem dixit, & tentavit fieri poſſe per artem Alchimiæ, & magiam naturalem. -  42 Homo non poteſt generari per magiam dæmoniacam, neque ex coitu cum aliquo bruto animali, & hiſtoriæ, quæ contrarium produnt, qualiter accipiendæ? remiſſivè. -  43 Peguſiani, & Sianitæ dicuntur à cane quodam cum muliere rem habente originem ducere. -  44 Indos procedere ab ijs, qui data opera, vel fortuito ad regiones Novi Orbis olim navigarunt, multi opinantur, qui reijciuntur, num. 48. -  45 Navigationes antiquorum longiſſimæ, remiſſivè. -  46 Hiſpani Maurorum invaſionem per mare fugientes tempore Regis Roderici ad provincias Novæ Hiſpaniæ appuliſſe dicuntur, ubi cruces poſteà repertæ ſunt. -  47 Inſula ſeptem urbium dicitur reperta, & habitata à ſeptem Epiſcopis, & Hiſpanis Maurorum cladem fugientibus. -  49 Animalibus perfectis non minus quàm hominibus via in Novum Orbem quærenda eſt, quia etiam diluvio perierunt. -  50 Animalia domeſtica, & fera qualiter poſt diluvium ad inſulas longinquas tranſierint? anceps eſt quæſtio. -  51 Animantia omnia qualiter adducta fuerint coram Adam, ut eis nomina imponeret, & coram Noe, ut ea in arcam includeret? -  52 Animalia durante ſtatu innocentiæ linguam Hebræam quodammodo intellexiſſe, imò & locuta fuiſſe, quidam fabulantur. -  53 Animalia poſt diluvium in inſulis denuò creata fuiſſe opinatur D. Auguſtinus, quod reijcitur. -  54 Geneſis locus cap. 1. verſ. 24. de productione animalium exponitur. -  55 Indos Novi Orbis quidam tradunt procedere à phænicibus, & Carthaginenſibus, vel à Romanis & alijs; nationibus, remiſſivè. -  56 Indi Novi Orbis, ſecũdùm plures, procedunt ex incolis inſulæ Atlãticæ, quod reijcitur, licèt valdè probetur à Iuſto Lipſio. -  57 Indi Occidentales à Tubali, & Hiſpanis originem ducunt ſecundùm Maluend. -  58 Tubal filius Iaphet, & nepos Noe omnium primus in Hiſpaniam venit. -  59 Indos Occidentales ab Heſpero XII. Hiſpaniæ Rege, & Hiſpanis ab eo miſſis originem trabere putat Ovetus, & alij. -  60 Hiſpanæ Coronæ iure poſtliminij unitas fuiſſe Indiarũ regiones olim ab Heſpero eius Rege poſſeſſas. -  61 Heſperus quo tempore in Hiſpania regnavit. -  62 Heſperides inſulæ propriè & verè ſunt illæ, quas vocamus de Barlovento, licèt aliqui eas confundant cum Gorgadis, aut Fortunatis. -  63 Heſperus nomen dedit inſulis Heſperidis, & Hefperiæ, hortis Heſperidũ, & Heſpero ſtellæ, & de his aliqua remiſſivè. -  64 Dionyſij Alex. elegans locus de inſulis Heſperidis ab Hiſpanis iam olim habitatis expenditur. -  65 Hiſpani olim Hiberi dicebantur. -  66 Heſperides inſulas à Floridenſibus primum coli cœptas opinatur Herrera. -  67 Indos Novi Orbis à Iudæis à Salmanaſare captis procedere, multi arbitrantur, & quare? & num. 70. & reprobatur num. 71. -  68 Eſdræ locus exponitur. -  69 Indorum mores, & proprietates, & in quibus Iudæis ſimiles ſint. -  72 Iudæi decem Tribuum capti à Salmanaſare, ubi hodie conſiſtãt, & cur clauſi dicantur, & alia de eis. -  73 Iudæi decem Tribuum nõ videntur in Americam pervenire potuiſſe, & quare? -  74 Eſdræ liber quartus ab Eccleſia non eſt receptus, licèt non ſit reprobatus. -  75 Licentiatus Petrus Ruiz Bejaranus Regius Senator in Argentina Cancellaria laudatur. -  76 Indi Novi Orbis an procedãt ab Iſaachar quinto filio Iacob? -  77 Iſaachar, & eius poſteris, quæ pater Iacob prædixit, Indis omnino convenire videntur. -  78 Iſaachar Tribus terram optimam Chananææ poſſedit, & aſinum pro inſigni ſui vexilli portavit. REiectis variãtibus Philoſophorum Ethnicorũ ſententijs, † qui de primo Hominis ortu vanas iuxta ac prolixas diſputationes habuerũt, de quibus plura tradit Plutarch. lib. 5. de plac. Philoſoph. cap. 18. Lucret. lib. 2. & 5. de natur. rerum, Ovid. lib. 1. Metamorphoſ. Cenſorinus de die Natali cap. 2. & 3. Lactan. lib. 2. Divin. Inſtit. cap. 12. & lib. 7. cap. 7. & Iuſtus Lipſius omnino videndus in Phyſiolog. Stoicorum lib. 3. cap. 4. Apud nos quidem, qui Catholicam Fidem agnoſcimus, ut certiſsimum, ita & vulgatiſsimum eſt, omne † mortalium genus, per quaſcũque Orbis partes diffuſum exiſtat, ex primi illius parentis noſtri Adami ſemine propagatum, quẽ Deus de terræ limo formavit, ut totius Orbis terrarum pater exiſteret, & eorum omniũ, quæ erãt ſuper terram, poteſtatem acciperet. Hoc expreſsè colligitur ex Geneſ. cap. 2. Sapient. cap. 10. Eccleſiaſtici cap. 17. & D. Auguft. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 8. in fin. ubi concludit, ea, quæ de monſtroſis gentibus à nonnullis Auctoribus proferuntur, omnino nulla eſſe: Aut ſi ſunt, homines non ſunt: aut ex Adam ſunt, ſi homines ſunt. Et idem apertiùs probatur † ex cap. 17. Act. Apoſtol. verſ. 26. ubi ſic habetur: Fecit Deus ex uno omne genus hominum inhabitare ſuper univerſam faciem terræ, definiens ſtatuta tempora, & terminos habitationis eorum. Quem locum, etſi Arias Montanus de Noë, & temporibus poſt diluvium acceperit, verius tamen eſt, multò magis Adamo convenire, † qui propriè fuit auctor omnium hominum generis, ut ibi gloſſa Interlinealis, Lyranus & alij ſenſerunt, & ſequitur Ioan. Lorin. pag. 669. Et eapropter † nullo proprio, ſed ſpeciei duntaxat nomine fuit appellatus, cùm idem ſit Latinè Homo, quod Hebraicè Adam; ſiquidem omnes, ab eo deſcendentes, homines nuncupantur, ut benè conſiderat D. Epiphanius initio Panarij, Pineda ſup. Iob capit. 40. verſ. 9. & Auguſt. Torniellus in Annal. ſacr. 1. tom, die 6. Mundi, num. 6. in fine. Quibus addo † notabilem illam doctrinam D. Cypriani in lib. de monte Sion & Sina contra Iud. & Auguſtin. tractat. 9. in Ioan. quæſt. 10. qui tradunt, Deum ad creationem Adami ex quatuor cardinibus Orbis terrarum limum pugno comprehendiſſe, ſicut ſcriptum videtur apud Iſai. capit. 40. verſ. 12. ſecundùm Septuaginta: Palmo menſus ſum cœlum, & pugno comprehendi terram, & formavi hominem ex omni limo terræ, eâ fortè ratione, quia ad eaſdem etiam quatuor eiuſdem Orbis partes illius ſucceſsio iugiter propagari & extendi debebat. Quemadmodum † verè extendi cœpit in generali illa & priori mundi diviſione, quę Adami temporibus inter eius filios facta fuit, de qua præter alios optimè agit Ieſeph. lib. 1. antiq. cap. 2. D. Aug. lib. 15. de Civitate Dei, cap. 8. Genebrard. lib. 1. chronic. Anton. Poſſevinus in Bilioth. tom. 2. lib. 15. cap. 19. pag. 252. & Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 7. Quamvis negari nõ poſsit, † deleto poſtea per diluvium Orbe, &, omnibus, qui in eo habitabant, exceptis Noë, & eius uxore, & filijs Sem, Cham & Iaphet cum uxoribus ſuis, & animalibus, quæ ex præcepto Domini in arca ſervata ſunt, ipſum Noë à Deo veluti univerſalem parentem cæterorum hominum, qui ab illo proceſſerunt, conſtitutum fuiſſe, & aucto nimis humano genere, alias alijs ſubinde ſtationes, provincias, civitates, ac populos deſignaſſe, in quibus commodè vitam degere poſſent, ut docemur Geneſ. cap. 9. verſ. 19. ibi: Tres iſti filij ſunt Noë, & ab his diſſeminatum eſt omne genus hominum ſuper univerſam terrã. Qui † etiã deinde magis diviſi ſunt, in ſeptuaginta duas Reſpublicas mundũ partiti, poſt linguarum confuſionem, quæ in ædificatione turris Babylonicę contigit, ut habetur Geneſ. cap. 7. 10. & 11. Deuteronom. cap. 32. & latè proſequuntur Beroſus, & Ioan. Annius lib. 2. & 4. Ioſeph. & Genebrard. ubi ſup. D. Auguſtin. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 4. 5. & 6. Philo Iudæus in libro de confuſion. lingua. Diodor. Sicul. lib. 1. Bibliothec. Origenes homil. 11. ſup. Numeros, D. Iſidor. de Origin. Goth. in princ. Archiepiſc. Toletan. in Chron. Hiſpan. lib. 1. cap. 3. Epiſcop. Tudenſ. ibîdem lib. 3. Abulenſ. cap. 14. Geneſ. quæſt. 1. D. Antonin. 1. part. Chronic. cap. 3. Ado Archiepiſcop. Viennenſ. in Chronic. ætate 2. anno 1758. Iſtela, Pererius & Delrius in Geneſ. cap. 11. Arias Montanus in Phaleg. quæ vox diviſionem ſignificat, Pineda Franciſcan. in Monarch. lib. 1. cap. 16. & ſequentib. Anton. Poſſevinus in Bibliothec. 2. tom. lib. 15. cap. 16. pag. 252. & 253. Thom. Bocius Eugubin. de ruinis gentium lib. 4. cap. 1. 2. & 3. Mariana de reb. Hiſpan. lib. 1. cap. 7. Petr. Opmeerus in d. opere Chronograph. pag. 17. ubi ſatis diſtinctas tabulas huius diviſionis apponit, & melius Auguſtin. Torniellus in Annal. ſacris, 1. tom. anno mundi 1909. num. 2. & 3. & 1931. ex pag. 201. ad 238. & Fr. Ioan. à Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 3. cap. 33. A quibus † non valdè abeſt Plato in Critia, dum ait: Dij quondam univerſæ terræ Orbem ſingulatim ſortiti ſunt, in regiones ſingulas diſtributum, &c. Deos enim appellat Principes, ac pręcellentes in Republica viros, qui, ut manifeſtum eſt, Dij antiquitus dicebantur, Exod. 7. & 21. Pſalm. 46. & 81. Iud. 5. & Ioan. 10. Vnde veteres † Noë ſub Iani nomine celebrantes, omnium Deorum maiorum & minorum patrem appellaverunt, necnon etiam Conſuvium, à conſerendo, ideſt, generis humani propagine, ut tradunt Beroſ. d. lib. 2. Macrob. poſt Cicer. lib. 1. Saturnal. cap. 9. & Opmeerus ubi ſup. pag. 18. Et, quod plus eſt, doctiſsimus Grammaticus Feſtus Pompeius lib. 3. de verbor. ſignificat. Chaos, & ſemen mundi illum fuiſſe ſcribit, ſic inquiens: Chaos appellat Heſiodus confuſam quandam ab initio unitatem hiantem, patentemq́ue in profundum: ex eo & χάινειν Græci, & nos hiare dicimus. Vnde Ianus detracta aſpiratione nominatur, ideò, quòd fuerit omnium primus, & à quo rerum omnium factum putabant initium. Arridet † prædictis Epiphanius in Anchorato, dum ait, Noë velùt mundi hæredem à Deo conſtitutum, tribus filijs ſuis univerſum mundum ſub ſortem miſiſſe, & unamquamque partem iuxta ſortem ſingulis diſtribuiſſe. Quibus in verbis aliud myſterium ex traditionibus Syrorum latêre putat Torniellus ubi ſup. & anno 930. num. 4. pag. 128. poſt Andream Maſsium in Comment. in Ioſue circa finem, † nempe Noë, oſſa primi parentis Adami religiosè in arcam ad ſe recepiſſe, & poſt ſiccatum à diluvio Orbem terrarum, illa inter ſuos tres liberos cum Orbe ipſo diſtribuiſſe: Semoq́ue, quem anteferebat cæteris, calvariam donaſſe, & cum ea regionem illam, quam modò Iudæam appellamus. His ergo svppositis, cùm omnes homines ab Adamo, ſive Noë, & eius poſteris originem ducant, † quos ſcimus intra illas tres partes, Aſiam ſcilicet, Africam & Europam, quæ olim duntaxat cognitæ erant, ſe continuiſſe, iuxta ea, quæ tradunt Ioſeph. & D. Hieronym. ubi ſup. Arias Montanus in Phaleg. Torniellus anno mũdi 1931. num. 45. pag. 230. meritò in dubium à doctiſsimis viris vocari ſolet, † unde hi Occidentales & Auſtrales Indi originem ducant, & quomodo, quâ viâ, quóve duce gens adeò innumerabilis in has provincias pervenire potuerit, quæ & ab alijs toto fermè Oceano dividuntur, & ab antiquis penitus ignoratæ videntur. Nam, ut præclarè inquit Ioſeph. Acoſta lib. 1. de natura Novi Orbis cap. 16. neque alteram Noë arcam hùc appuliſſe cogitare poſſumus, neque Angelum quẽpiam (ut olim Habacuc Prophetam ex Palęſthina in Babylonem) ſuſpẽſos per aëra tranſvexiſſe Indicæ gentis progenitores. Non enim quid Deus potuerit, quæritur, ſed quid humanarum rerum ratio, atque ordo patiatur. Rurſus, † quia licèt conſtet Moſem Geneſ. 10. verſ. 5. ubi de Iapheti filijs verba facit, eos inſularum incolas fuiſſe, affirmare, omnes tamen conſentiunt, quòd eo loco Moſes Gręciã, Galliam & Italiam deſignavit, quas regiones, quòd interiectum ſit mare, inſulas appellavit, & minimè conſentaneum eſſe, illud ad Americam referre, præter alios advertit Ioan. Lerius Burgund. in hiſtor. navigat. in Braſiliam cap. 15. Et † multò minus putare debemus, maximo illo diluvio ſub Noë temporibus contingente, hos homines ſalvos manſiſſe, ſi qui tunc in his regionibus habitabant: nam hoc Catholicæ veritati repugnaret, quæ omne humanum genus aquis ſuffocatum docet, excepto Noë cum familia ſua, quæ in arca liberata eſt, & aquas prævaluiſſe nimis ſuper univerſam terram, opertoſq́ue eſſe montes excelſos ſub univerſo cœlo, ut refertur Geneſ. cap. 7. & affirmat Beroſus lib. 1. antiq. Philo Iudæ. de vita Moſis lib. 2. Ioſeph. lib. 1. antiq. Iudai. cap. 3. & in noſtris terminis de his Indis Occidentalibus loquens, & quod, ut reliqui alij, generali cathaclyſmo perierint, Camillus Borrellus de præſtantia Reg. Cathol. cap. 43. num. 2. & Acoſta. d. lib. 1. cap. 25. & in hiſtor. Ind. lib. 6. cap. 19. pag. 431. † Vbi apud eos aliquam diluvij generalis memoriam reperiri fatetur, quod etiam cum Auguſtin. de Zarate, & Franciſc. Lopez Gomara teſtatur Iuſtus Lipſius in Phyſiolog. Stoicorum lib. 2. diſſert. 21. Ioan. Boterus in relation. univerſ. 4. part. lib. 2. pag. 35. & de incolis Cubæ Anton. de Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 9. cap. pag. 296. Quibus † de cauſis meritò concludit idem Acoſta. d. lib. 1. capit. 24. facilius eſſe aliena improbare, dum de origine Indorum diſſeritur, quàm certi aliquid de ſuo afferre, & idem ſentit eruditiſsimus Pat. Ioan. de Pineda lib. 4. de reb. Salom. cap. 16. §. 4. pag. 212. & Fr. Gregor. Garcia Dominicanus, qui cùm de hoc argumento libros quatuor non vulgari ſtudio, quamvis vulgari linguâ conſcripſerit, poſtquàm in referendis duodecim diverſis opinionibus inſudavit, nullam tamen earum admittit, & rem ſub eodem, aut maiori dubio relinquit. De quo tamen parum mirari debemus, † cùm eadem difficultas adeò torſerit D. Auguſtin. d. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 9. ut affirmare maluerit, impoſsibile eſſe, has Auſtrales plagas ab hominibus habitari, quàm argumento tam moleſto preſſus fateri, aliquos ullibi terrarum homines reperiri poſſe, qui ab Adami ſemine non deſcenderent. Nimirum, quia ſummus ille vir valde abſurdum eſſe putabat, ut dicatur, aliquos homines in illam partem, Oceani immenſitate traiectâ, navigare & pervenire potuiſſe. Quòd ſi ab ipſis Indis † ſuæ propagationis exordia inquirere & perſcrutari conemur, nullius pertij id eſſe videbitur, ut rectè inquit Acoſta. d. lib. 1. caipt. 25. Nam cùm nullam prorſus memoriam habeant, unde hùc commigraverint primi ipſorum auctores, ſomnia potiùs quædam, atque ęgri deliria narrare videntur: & ut variæ ſunt eorum nationes, varias etiam fabulas ſuæ generationis confingunt. Quæ tamen eò ferè recidunt, ut ſeſe in eodem Orbe, quem habitant, natos & conditos opinentur, & vel à Sole, vel à mari, vel à certis antris, lacubus, fontibus, montibus, aut rupibus primos eorum parentes creatos fuiſſe, vel exijſſe, inaniter credant, ut conſtabit ex ijs, quæ de Indis Hiſpaniolæ tradit Petr. Mart. in decad. Novi Orb. lib. 10. Fr. Gregor. Garcia. d. tractat. de Ind. origin. lib. 5. cap. 2. Anton. Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 3. cap. 3. pag. 86. de Mexicanis, Chichimecis, Miſtechis, Chapanechis & alijs Novæ Hiſpaniæ Acoſta. d. lib. 1. cap. 25. & lib. 7. cap. 2. Fr. Hieron. Romanus 1. part. Rerumpub. lib. 2. cap. 15. Fr. Gregor. Garcia ubi ſup. cap. 3. cum tribus ſequentibus, Henricus Martinez in Repertor. Mexicano tractor. 2. capit. 10. ex fol. 106. Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 11. & 12. & Fr. Anton. Remeſal. de provincia Guatemal. lib. 1. ex cap. 3. Et de origine Cuzquenſium, Xauxenſium, Andaguilenſium, Collaorum, Chiriguanenſium, & aliorum Peruanorum, idem Acoſta. d. lib. 1. cap. 25. & lib. 6. cap. 19. Ioan. Betanzus & Fr. Gregor. Garcia, qui eum refert. d. lib. 5. c. 7. 8. & 9. Franc. Lopez Gomara 1. part. hiſtor. Ind. fol. 68. Levinus Apollonius lib. 1. de reb. Peruenſ. Petr. Cieza 1. part. Chronic. Perù cap. 99. Ioan. Boterus in relation. univerſ. 1. part. volumine. 2. pag. 344. Michaël Cabello Balboa in Miſcellan. Auſtrali manu ſcripta 2. part. cap. 18. & 19. & Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 6. pag. 12. Et planè mirandum non eſt, Indos, qui ut plurimùm Barbari erant, huiuſmodi figmenta ſuæ originis credidiſſe, cùm † Romani, & aliæ magis cultæ nationes ſibi perſuaſerint, poſt diluvium Deucalioneum hominum genus ex lapidibus reparatum fuiſſe, ut latè canit Ovid. lib. 1. Metamorph. & Ludovicus Vives, fabulæ cauſam aperiens, in not. ad D. Auguſt. lib. 18. de Civit. Dei, cap. 10. Et † Aeginę colonîs morbo aſſumptis, Æaci precibus, qui ſolus ſuperſtes in ea inſula manſit, Iovem formicas, quæ in annoſa quercu vagabantur, in homines mutaſſe, qui inde Myrmidones dicti ſunt, ut tradit idem Ovid. lib. 7. Metamorph. & Natal. Comes lib. 3. Mythol. cap. 9. Sunt † etiam, qui Corybãtes, ac Curetes natos ferunt ex Ida Cretæ monte, in quem Opis, ſive Rhea fugiẽdo delata, monti manus impegit, ac inde emerſiſſe Curetas, quibus â montis nomine, & facti qualitate Dactylorũ nomen inditum fuit, & Curetæ etiam ex oculorum formoſa ſpecie nuncupati, ut obſervat Cœlius Rhodigin. lib. 17. lect. antiq. cap. 12. Atheniẽſes † quoque litterarum & Philoſophiæ Principes in ſimilẽ ſtultitiam inciderunt, iactantes, ſe omnium hominũ primos, & Terrigenas, ſive ex ipſa terra, quam incolebant, procreatos & enutritos, ut produnt Iſocrat. in Panegyr. & in Panath. Lyſias in funeb. orat. Plat. in Menexen. Herod. lib. 7. Ariſtoph. in avibus, Apule. lib. 11. Sophocles in Aiace, Strab. lib. 8. Laërtius de vita Philoſoph. lib. 3. cap. 1. in Antiſthene, & expreſsius omnibus M. Tullius in orat. pro Lucio Flacco, & Auſon. Gallus in Catalogo urbiũ, dũ ait: Nunc & Terrigenis patribus numeremus Athenas. Qua de cauſa pro capitis ornamento cicadas ex auro, capillis implicatas, geſtare ſolebant, indigenas ſe eſſe, non advenas, ſignificãtes. In † ea ſiquidem regione vivunt, & moriuntur cicadæ, in qua genitæ ſunt, non aliunde cõmigrant, ſicut pleraque alia animalia: unde Proverbio anſam præbuerunt Τεττιφογόροι, ſive Τεττίγων ἀναμεσοι, ideſt, Cicadis operti, quod in glorioſos ac ſtultos olim, aut obſoletis, ac iam deſitis utẽtes, uſurpabatur, ut ex Thucydide, Ariſtophanis Scholiaſte, & alijs obſervat Eraſmus in adagijs, pag. 847. Cœl. Rhodig. lib. 12. lect. antiq. cap. 6. Alciatus Emblem. 136. & Ioan. Fungerus in etymol. verb. Indigenæ, licèt Natal. Comes lib. 4. Mythol. cap. 10. ideò Athenienſes cicadis uti tradiderit, quoniam cùm muſicæ ſint, Appollini ſacratæ ſunt, qui patrius Deus, & defenſor illorum erat. Et † eandẽ terrigenij laudẽ ſibi uſurpaſſe Arcades, Aeginetas & Thebanos, ſcribit Suidas in dictione ἀυτόχϑονες, Apollon. lib. 4. Argonauticôn, & de Parnaſijs idẽ cõmemorat Strab. lib. 9. de Germanis, Cornel. Tacitus de moribus German. & de Ægyptijs, Indis Orientalibus, & Æthiopibus Diod. Sicul. lib. 1. cap. 1. lib. 2. c. 10. lib. 3. cap. 1. De Saturno etiam legimus, † Terræ filium dictum fuiſſe, quòd apud Italos eſſet ignotis parentibus proditus. Vnde & adagium originem traxit, quo homines ignobiles, & qui certum patrem oſtendere nequeunt, γϰγονεῖς, ideſt, Terriginæ, ſive Terræ filij dicuntur, ut ex Alexi Comico, & Minutio Felice in Octavio docet Paul. Manut. in adag. Lutea proles, pag. 1360. & ex Cicer. Lactan. Tertul. Perſio, Iuvenali, & alijs, Angelus Politian. lib. 1. Miſcellan. cap. 18. & Adrian. Turneb. lib. 26. adverſ. cap. 22. ubi etiã declarant † cur ijdem ſpurij Gigantium frates, & Favonij dicerentur. Quod † notare licebit ad illuſtrationem text. in §. ſi adverſus, inſtitut. de nupt. Supradictis etiã adijci poteſt, † apud iſtos Indos Occidẽtales nullas litteras in uſu fuiſſe, neque certa aliqua maiorũ monumenta, quibus primordia ſuę propagationis ad pofteros tranſmittere poſſent, cùm picturæ illæ, quibus Mexicani utuntur, & filorũ nodi, quibus Peruani (vulgò Qvipos vocati) vix quadringentorũ annorũ memoriã retinêre poſsint, & ultra id ætatis nihil aliud, quàm denſæ tenebræ ignorationis occurrãt, ut benè advertit Acoſta. d. lib. 1. de. nat. Novi Orb. cap. 25. & in hiſt. Ind. lib. 1. cap. 24. & lib. 6. cap. 2. 3. 4. 7. 8. & 9. Hieron. Romanus de Rep. Ind. lib. 2. cap. ult. Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 11. Henric. Martinez in repertor. Mexican. tract. 2. cap. 9. Garcilaſſus lib. 6. de Incarum orig. cap. 8. & lib. 2. cap. 22. & 23. & Fr. Alphonſ. Ram. Gavilan in hiſt. Virgin. de Copacavaria lib. 1. cap. 11. Vbi ſimul eorũ Calendarium, & annorũ cõputandorũ rationẽ diligẽter exponũt. Et idẽ diſſertè ſentit † de incertitudine originis Britannorũ Cornel. Tacit. in vita Agric. Poſtinit. & reliquarũ hiſtoriarum, quas omnes Indi ex antiquis ſæculis repetunt Fr. Ioan. à Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 2. adducens illud Strabonis lib. 1. Geograph. dum ait: Sanè quicunque de India ſcripſerunt, pleraque mentiti ſunt. Semper † enim antiqua obſcura, & confuſa ad poſteros derivãtur, & quia difficile eſt eorum memoriam & notitiam habêre, levioribus probationibus adſtringuntur, l. cenſus, & monumẽta, & l. penult. D. de probation. cap. olim de cenſib. cap. veniens, de teſtib. cum latè traditis à Craveta de antiq. temp. part. ult. primæ part. princip. ex num. 30. Maſcard. de probat. vol. 1. concluſ. 103. & ſeqq. & Fulvio Paciano in eod. tractat. lib. 2. cap. 38. ex num. 39. Et cùm à multis, & perſæpè laudata ſit illa Sacerdotis Ægyptij increpatio, qui (ſicuti Plato in Timæo refert) Soloni reſpondit, † Græcos nihil aliud, quàm pueros eſſe: res enim antiquas eos ignorare. Quid mirum, † ſi ab Indis ignorentur? qui, ut tradit Acoſta. d. lib. 1. cap. 24. & 25. in fine, ab hominibus Sylveſtribus & palantibus propagati videntur, & etiam ſi ex culta & benè morata Republica aliquando profecti eſſent, ipſâ tamen diuturnitate, & deſuetudine, humana penè omnia oblivione deleverint, cùm tales eſſe in ipſa Hiſpania & Italia hominum greges, nihil præter os, & figuram hominis habentes, notius ſit, quàm ut teſtibus egeat. Aliud † quoque recens exemplum ad eiuſdem rei comprobationem adducit Fr. Baſilius Pontius Legionenſis in 1. part. var. diſput. q. 6. expoſitiva cap. 1. de antiquis illis Hiſpanis, qui Maurorum invaſionem fugientes, ſe intra illam locorum planitiem abdiderunt, quã Batvecas vocant, altiſsimis undique mõtibus & rupibus naturâ vallatam, & ferè inacceſſam, in qua octingentis fermè annis latuerũt, aliam atque aliam ſubinde prolem generãtes, quouſque proximis temporibus, ab Albano Duce illàc venatũ exercente, reperti ſunt, ita iam Barbari, & ſuæ originis obliti, ut nullum ferè Chriſtianorum veſtigium apud illos remanferit. Sed vt vanis Indorum traditionibus inſuperhabitis, aliorum opiniones de illorũ origine & propagatione expendere incipiamus, non minùs ſtolida, & erronea illa iudicari debebit, quã quidã ex doctrina Avicennę proponunt, tradentes, † primos iſtarũ regionum accolas ex terra, vel putri aliqua materia, mediante Solis calore, generari potuiſſe, quod ſaltim quoad corpus poſsibile eſſe, multis probare conatur Andr. Cæſalpinus lib. 5. Peripatet. quæ. q. 1. Nam hoc rectè confutatum eſt ab Averroè lib. 8. Phyſic. text. 46. & ab omnibus cordatis Theologis & Philoſophis, quos referunt Conimbricenſes in 2. de cœlo, cap. 3. q. 6. art. 3. & 4. & in noſtris terminis à Camillo Borrello in tract. de Reg. Cathol. præſtantia, cap. 43. num. 3. Etenim † licèt animalia imperfecta, utpotè muſcæ, vermes, ranę, & huiuſmodi inſecta, ſæpè ex putrefactione naſcantur, ut docet Ariſtor. lib. 5. de hiſt. animal. cp. 1. & cap. 19. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 5. de inſectis, & Diodor. Sicul. lib. 1. cap. 1. ubi ait, Ægyptios prima animãtia apud ſe orta eſſe, eâ coniecturâ probare, † quod nũc etiã in Thebaidis agro certis temporibus multi ac magni ex terra generẽtur mures, qua ex re plurimum ſtupent homines, cùm videãt quorundam anteriorem uſque ad pectus, & priores pedes murium partem animatã moveri, poſteriori nondum inchoata, ſed informi, quod & tradit Plutarc. q. convival. cap. 4. & Macrob. lib. 7. Saturnal. cap. ult. Animalia tamen † perfecta, & pręſertim hominẽ, qui omnium terrenarũ creaturarum perfectiſsimus eſt, 1. iuſtiſſime, D. de ædilit. edict. §. in pecudum, inſtit. de rer. diviſ. ex putrefactione naſci non poſſe, longè verius eſt, nec niſi ex prolifico parentũ ſemine ab Adami poſteris, ut diximus, propagato, ut pręclarè poſt alios ſup. relatos obſervant Abulenſis paradox. 1. cap. 36. Mariana de rebus Hiſpan. lib. 14. cap. 9. in fin. Martin. Delrius lib. 1. diſquiſit. magicar. cap. 5. quæſt. 4. circa finem. Qui † ex hoc reprobant, tanquam ſtultam, impiam & hæreticam, opinionẽ Arnaldi de Villanova, Iulij Camilli, & Thom. Garzoni in foro univerſ. diſcurſu 41. qui hominem verum per Alchimiæ artem produci & formari poſſe putarũt, imò & tentarunt, humano ſemine vaſe cum quibuſdam ſimplicibus medicamẽtis incluſo. Neque abeſt Macrob. d. cap. ult. ubi: Natura (ideſt Deus, inquit) primùm ſingula animalia perfecta formavit; deinde perpetuam legem dedit, ut cõtinuaretur procreatione ſucceſſio. Quod in hominibus etiam ex Stoicorum diſciplina certiſsimum eſſe, pluribus probat Iuſtus Lipſius in Phyſiolog. Stoic. lib. 3. diſſert. 6. & 7. Vnde idem Delrius lib. 2. q. 14. pag. 82. & ſeq. & eius Epitomator Torreblanca lib. 1. de Magia, cap. 4. ex num. 9. & lib. 2. cap 32. & cap. 33. ex n. 36. ex eâdem † ratione concludit, etiam per Magiam dæmoniacam verum hominem creari non poſſe, neque ex coitu cum ſimijs, canibus, vaccis, aut alijs brutis animantibus, prout & tradit Ariſtot. lib. 5. de hiſt. animal. cap. 18. & lib. 4. de generat. animal. cap. 3. Lucretius lib. 5. de natura rerum, Manilius lib. 4. Aſtronom. Licentiat. Huerta in comment. ſup. 7. lib. Plin. cap. 2. & reſpondent ad plurima exempla, quæ in cõtrarium adduci ſolent, de aliquibus hominibus, qui ex brutis animalibus, vel concepti, vel editi eſſe dicuntur, de quibus agunt Plin. d. cap. 2. Aelian. lib. 1. cap. 6. & lib. 6. cap. 42. Lycoſthenes de prodig. Saxo Gram. lib. 10. hiſt. Dan. Ioan. Magnus lib. 18. cap. 2. Alexand. ab Alex. lib. 2. dier. genial. cap. 31. Cardan. lib. 16. de rerum variet. Levin. Lẽnius lib. 1. de occult. nat. mirac. cap. 8. Pet. Cieza in hiſt. Perù, 1. part. cap. 95. Ferdin. Caſtañeda in hiſt. Ind. Orient. 2. part. Ioan. de Barros decad. 1. qui loquitur † de Peguſianis, & Sianitis Indiæ Orientalis, & ait, originem ducere à cane, qui cum muliere corpus miſcuerat, quod verum eſſe ſibi perſuaſit Michaël Balboa Cabellus in Miſcell. Auſtrali m.ſ. part. 2. cap. 11. & alia ſimilia recolit Torquemada in hortu flor. Dial. 1. Fr. Raph. de la Torre in D. Tho. 2. tom. pag. 328. Pet. lib. 2. rer. iud. tit. 4. cap. 8. Pet. Caball. variar. reſolut. caſu 139. num. 3. Pet. Garc. de locis affectis q. 73. cap. 3. Lælius Biſciola horar. ſubſeciv. lib. 12. cap. 4. tom. 2. Gaſp. Bahuinus de Hermaphrod. lib. 1. cap. 10. Ioan. Huarte in exam. ingen. cap. 21. Theatr. vitæ humanæ vol. 9. lib. 3. pag. 2298. & noviſsimè atque eruditiſsimè Alphonſ. Carranza in Diſput. de part. hum. cap. 17. num. 91. verſ. 5. qui tandem reſolvit & probat ex eiuſmodi commixtionibus aliquando monſtroſos foetus gigni & edi ſolêre. Superiore igitur opinione reiectâ, & dãnatâ, † veritati propriús accedere videntur, qui docent, primos Indorum Auctores vel certo curſu, fixoq́ue conſilio in hunc Novum Orbẽ ex antiquo, inſtructis ad id navibus, cõmeaſſe, ut nunc noſtris Hiſpaniẽſibus accidit, quia, ut ait Cornel. Tacit. de moribus German: Nõ terra olim, ſed claſſibus advehebantur, qui mutare ſedes quærebant. Vel ſaltim ex illis fuiſſe, qui dũ ad proximas civitates, vel provincias mercimonij gratiâ, ſive alia de cauſa navigarent, vi vẽtorum & tempeſtatis per vaſtum Oceani pelagus iactati, ſortè fortunâ in aliquã ex his regionibus appulerũt, ex qua paulatim in reliquas illi vicinas progreſsi ſunt. Quod ſatis probabile eſſe ſcribit Acoſt. d. lib. 1. de nat. Novi Orb. ex cap. 16. ad 20. & apertè ſequuntur Goropius Becan. in Hiſpanicis, Barrerius in libello de regione Ophira, Maluend. lib. 5. de Antichriſt. cap. 14. Fr. Greg. Garc. d. tract. de Ind. origine lib. 1. ex cap. 1. ad 4. Pineda de reb. geſt. Salom. lib. 4. cap. 15. §. 4. pag. 206. noviſsimus Auguſt. Torniellus in Annal. ſacr. anno Mundi 1931. n. 48. & Bernard. Aldrete de antiq. Hiſp. lib. 4. cap. 17. in fine, & idem generaliter tradit Beroſus lib. 4. & ibi Ioan. Ann. & Cornel. Tacitus ubi ſup. de reliquis omnibus, qui olim terras, & inſulas incoluerunt, ad quas occupandas, mare traijciendum erat. Poteſtq́ue non leviter confirmari ex his, quæ prædicti Auctores † de longis antiquorũ navigationibus tradunt, tũ datâ operâ initis, tum maximè inopinato peractis, de quibus Nos etiã plura cõgeſsimus ſup. cap. 3. ex num. 5. & cap. 5. ex num. 6. Et poteſt afferri aliud exemplũ, quod eſt † apud Gomaram tom. 1. hiſt. Ind. cap. 53. Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 25. pag. 169. Fr. Ioan. à Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 3. pag. 20. qui narrãt in provincijs de Cozumel & Iucatã à noſtris (ubi primùm illuc delati ſunt) cruces ligneas, & æreas repertas fuiſſe, indeq́ue in eam ſuſpicionem multos deveniſſe, ut putarent, tẽpore Hiſpanicæ cladis per Arabes ſub Roderico Rege in eas terras aliquos Hiſpanorũ in ſumma deſperatione profugos, ac tẽpeſtatibus delatos appuliſſe, illicq́ue tandem vitæ cõcedẽtes, curaſſe ſupra buſta ſua cruces erigi. Et eòdem reſpicit † hiſtoria illa inſulæ Septẽ urbiũ ſæpiùs à Luſitanis, & alijs, ſed fruſtrà quæſitæ, quã exiſtimarũt à ſeptem Epiſcopis & Hiſpanis eandem cladẽ fugientibus, fortuitò invẽtam, atque ibi urbes illas, propriam unicuique ſedẽ erexiſſe & habitaſſe, ut latiùs refert Anton. de Herrera, d. decad. 1. lib. 1. cap. 2. in fin. & Iulianus del Caſtillo in hiſtor. Reg. Goth. diſcurſu; ubi has inſulas inviſibiles eſſe inquit, & Antilias vocari, quod tamen fabuloſum eſſe cenſeo, & Antiliarum nomẽ ad inſulas Occidentales pertinêre, de quibus diximus ſup. cap. 4. num. 2. Sed adhuc † ego cum eodẽ Acoſta & Anto. de Herrer. decad. 1. lib. 1. cap. 9. huic opinioni acquieſcere nequeo. Nã primũ de navigatione certo & fixo cõſilio in has regiones ſuſceptâ, credibile nõ eſt, cùm earũ nulla olim notitia haberetur, & uſus atque peritia navigãdi deficeret, qua vaſtiſsima æquora, quibus ab alijs disiunguntur, homines traijcere poſſent, ut latè in ſequentibus capitibus oſtendemus. Secundum autem, quòd fortuitò à naufragium facientibus inventæ & occupatæ ſint, etſi probabilius videatur, ex eo tamẽ difficile redditur, quòd ut demus viros & fœminas, unde hominum genus propagaretur, eo modo in has provincias appellere potuiſſe, cum tamen in eis plurima etiam animalia reperta ſint, non modò hominibus utilia, verùm etiam fera, & illis noxia, ut ſunt lupi, vulpes, pãtheræ, leones, tigres, & alia ſimilia, nuſquã ſatis cõſtare poterit, qualiter in remotas adeò plagas delata fuerint: nam abſurdum erit dicere, aut opinari, naufragos illos ea ſecum adſportaſſe. Et tamen conſtat, ſicut † hominibus, ita & belluis alijſq́ue animantibus, quæ perfecta dicuntur, ex veteri Orbe in hunc Novum viam quærendam eſſe, cùm divinorum librorum auctoritate tradente doceamur, in magno illo mundi cataclyſmo, non homines tantùm, verùm & terrena quæque animalia perijſſe, ijs exceptis, quæ in Noë arca ſervata leguntur, ut patet ex Geneſi c. 7. & 8. & ex his, quæ ibîdem Interpretes latè notarũt. Quam difficultatem † in ſimili caſu de animalibus poſt diluvium in inſulis longinquis repertis, graviter movit D. Auguſt. de Civit. Dei, lib. 16. cap. 7. nec ſe ſatis ab ea explicare potuit, ſicuti neque Ludov. Vives in eius annotat. & in noſtris terminis. d. Fr. Greg. Garcia lib. 2. de Ind. origin. cap. 4. ubi per undecim §§. ei reſpondêre conatur, & tandem concludit, quòd † ſicut Angelorum miniſterio omnia animantia ad conſpectum Adæ perducta fuerunt, ut eis convenientia nomina imponeret, ut tradit D. Auguſtin. lib. 9. ſup. Geneſ. cap. 14. & D. Thom. 1. part. quæſt. 102. art. 2. ad 2. & ſimiliter ex omnibus Orbis partibus adducta ſunt ad Noë, ut diluvij tempore ea in arcam includeret, iuxta ſententiam D. Auguſt. lib. 15. de Civit. Dei, cap. 7. Philon. lib. 2. de vita Moyſis, Pet. Comeſt. in Geneſ. cap. 33. ita poſt diluvium per eoſdem Angelos in eaſdem Orbis regiones unde advenerant, & ubi creata fuerant, Deo iubente reducta fuiſſe, quod etiam variando tetigit D. Auguſt. d. cap. 7. & ſequuntur alij Theologi communiter poſt Abulenſ. ſup. Geneſ. cap. 6. & 7. noviſsimè Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 8. in fin. & de animalibus ad Adam, & Noë adductis Didacus Matute de proſap. Chriſti, 1. ætate mundi, cap. 6. §. 5. fol. 39. & 2. ætate, cap. 5. §. 8. pag. 103. † Vbi ex Moyſe Barcephas in lib. de Paradiſo deducit, initio mundi, & innocentiæ ſtatu durante, animalia Hebræam linguã quodammodo intellexiſſe, & Gręcorum item fabulam refert ex Philone lib. de Confuſione linguarum, qui etiam eo tempore locuta fuiſſe putarunt, atque ideò Evam non exhorruiſſe, cùm dæmonem in ſerpentem verſum, in Paradiſo loquentem audivit. Verùm hæc evaſio propoſitam difficultatem non tollit, quia, ut ſup. dictum eſt, hîc non quærimus, quid Deus per miraculũ facere potuerit, ſed quid ſecundùm ordinem & rationẽ naturalem rerũ humanarum contigiſſe videatur. Quo fundamento Auguſt. Torniel. ubi ſup. num. 49. † aliam etiam opinionem D. Auguſt. d. cap. 7. meritò notat, qui in his inſulis, & novis regionibus animalia Dei ordinatione de novo poſt diluvium à terra producta eſſe arbitratur, iuxta illud Geneſ. cap. 1. verſ. 24: Producat terra animam viventem in genere ſuo, iumenta, & reptilia, & beſtias terræ ſecundùm ſpecies ſuas. Hoc enim ſecluſo miraculo fieri non potuit. Et ille Geneſis † locus de prima animaliũ perfectorum productione neceſſariò intelligi debet. Poſteà namq; naturaliter non niſi per ſui ſeminis propagationem procreari potuerunt, ut diximus ſup. hoc cap. num 40. & patet ex d. cap. 7. Geneſ. verſ. 3. ubi hâc ratione de cunctis animalibus maſculum, & fœminam in Noë arcam aſſumi Dominus iuſsit: Vt ſalvetur ſemen ſuper faciem univerſæ terræ, quod ſanè fruſtrà factum, iuſsùmve fuiſſet, ſi poſteà Deus eadem animalia iterum à terra mirabiliter produci vellet. Quare alij varijs, ſed incertis tamẽ, coniecturis & argumentationibus ducti, † has Novi Orbis nationes à Phœnicibus & Carthaginẽſibus, vel à Romanis & Italis, vel à Tartaris & Sinis originem ſumpſiſſe opinantur, quorum fundamenta latiſsimê proſequitur Fr. Gregor. Garcia. d. lib. 2. per totum, & lib. 4. ex capit. 18. & breviter recolit Pat. Ioan. Pineda de reb. geſt. salom. lib. 4. cap. 16. §. 4. pag. 212. Sunt etiam, † qui eximiam illam Atlanticam inſulam à Platone in Timæo, vel Critia, deſcriptam & celebratam, veram fuiſſe putantes, ex ea facili admondum tranſitu, ut idem Plato ait, primos homines ad inſulas, & continentes regiones huius Novi Orbis pervenire potuiſſe, affirment, necnon animalia tam domeſtica, quàm fera, quæ in illis reperta ſunt, quod multùm placêre video Gomaræ in hiſt. Ind. 1. part. folio 120. Auguſtin. de Zarate in proœm. hiſtor. Perù, Gregor. Garc. d. lib. 2. ex cap. 8. ad 16. Fr. Stephan. de Salarzar ſup. Symbol. Apoſtol. diſcurſ. 16. cap. 3. & omnino probandum eſſe contendit Iuſtus Lipſius in Phyſiolog. Stoicorum lib 2. differt. 19. & lib. 1. de Conſtantia cap. 16. Sed mihi nullâ ratione pervincit, maximè cùm illam Platonis narrationem fabuloſam eſſe pluribus teſtimonijs, & argumentis oftenderim ſup. cap. 4. ex num. 28. ad 37. prout noviſsimè etià facit Auguſt. Torniel. in Annal. ſacris, anno 3314. num. 11. in fin. pag. 181. Seraph. Freit. de iuſto Imp. Aſiatico cap. 5. num. 19. Ac † ſi divinandum eſt, magis veroſimilis videri debet opinio Maluendæ lib. 3. de Antichriſt. cap. 18. in fine, qui ait, Tubalem Iapheti filium, & Noë nepotem, † qui poſt diluvium mortalium primus in Hiſpaniam venit, ut ex communi omnium conſenſu teſtantur Beroſus lib. 5. antiq. Eufeb. lib. 9. demonftrat. Evang. cap. 3. D. Hieron. in quæſt. Herbr. ſuper Geneſ. & in Iſai. c. 66. Roderic. Tolet. lib. I. de reb. Hiſpan. cap. 3. Florian. lib. 1. cap. 4. Vaſæus in princip. Marin. Sicul. lib. 1. cap. 1. Mariana lib. 1. cap. 7. Tarraph. de. Reg. Hiſpan. cap. 1. Philip. Bergom. in ſupplement. Chron. lib. 2. Chaſſan in Catal. glor. mund. 5. part. conſid. 28. & Fr. Ioan. à Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 2. cap. 36. §. 2. pag. 368. & lib. 3. cap. 33. pag. 201. & Nos infrà cap. 15. num. 51. poſtquam Hiſpaniæ provincias multis colonijs implevit, per Oceanum illis finitimum novos colonos in Occiduum etiam iſtum Orbem miſiſſe, cuius fortè à patre, aut ab avo notitiam accepit. Et ſanè ſi hoc alicui non ſuadeatur, aſpernari tamẽ non uſquequaque debebit iudicium Ferd. Gund. ab Oviedo 1. part. hiſt. Ind. lib. 2. cap. 3. † ubi tentari poſſe inquit, ſaltem ab Heſpero duodecimo eiuſdem Hiſpaniæ Rege initium incolendi & habitandi primas huius Novi Orbis inſulas datum fuiſſe. Quo præiacto, facilis tranſitus ad alias illis vicinas redditus fuit, & ad continentis regiones poſteà repertas. Quam coniecturam optimè exornat Fr. Gregor. Garc. d. lib. 4. cap. 17. & 18. & ſequi videtur doctiſsimus Bernar. Aldrete de antiq. Hiſq. lib. 4. cap. 17. in fine. Hinc notãtes, † optimo iure, Deo ita diſponente, poſtliminio quodam has provincias ad Hiſpani Regni Coronã redijſſe, cùm Hiſpani primi earum inventores, & habitatores fuiſſe reperiãtur iam inde à temporibus Heſperi, qui † ſecũdùm Beroſum lib. 5. & Ioan. Ann. de Reg. Hiſp. cap. 13. & & alios ſup. relatos 1658. annis ante Chriſtum natum in Hiſpania regnavit, atque ita hodie 3280. fluxiſſe videntur. Heſperum porrò, & Hiſpanos ab eo miſſos, inſulas huic Novo Orbi finitimas incoluiſſe, ex eo efficaciter probant, † quòd illæ, quæ hodie dicuntur de Barlovento, nempe Hiſpaniola, Cuba, Borriquena, & ſimiles, eędẽ verè funt ac illæ, quas veteres Heſperides appellarunt, & in mari Atlantico ſitas, quadraginta dierum navigatione à Gorgadis diſtare tradebant, ut cõſtat ex Plin. lib. 6. cap. 31. Plutarc. in vita Sertorij, Solino in Polyſtor. c. ult. Pompon. Mel. lib. 3. cap. 11. Ptolemęo lib. 4. cap. 7. D. Iſidor. lib. 14. Etymol. cap. 6. Nonio Marcello ex auctoritate Salluſti de num. & caſib. Abraham. Ortel. in Theſau. Geog. in verbis, Atlantis inſula, Fortunatæ, Gorgones, & Heſperides, & Additionat. Hieronym. Bezonis lib. 1. hiſtro. Amer. cap. 5. in fine, pag. 28. & 29. licèt Abulenſis in Euſeb. de tempor. lib. 3. cap. 79. Alexius Venegas lib. nat. quæſt. cap. 21. Mariana de reb. Hiſpan. lib. 1. cap. 22. Poſtellus in Geograph. Iodius Hondius in globo terreſtri, & Henricus Alegren. in Mappa generali, perperam eas confundant cum Fortunatis, quæ verè ſunt Las Canarias, aut cum Gorgadis, ſive Gorgonis, quæ ſunt Las De CaBoverde, ut ex ſuprà dictis Auctoribus conſtat. Hæ autem † Heſperides inſulę nomen ſumpſerunt à prædicto Hiſpaniæ Rege Heſpero, Atlantis Mauritaniæ Regis fratre, ſub cuius Imperio primùm detectæ, & cultę eſſe videntur, ut expreſsè affirmat Abulenſis ubi ſup. Calepinus in Theſaur. linguæ Latinæ, verb. Heſper, Carolus Stephan. verb. Heſperia, Heſperides, & Heſperus, & oſtẽdit antiqua conſuetudo nominum provincijs novis imponendorum, de qua egimus ſup. cap. 4. num. 42. Quemadmodum & ab eodem Heſpero, aut ab Stella, in quam converſus narratur, Italia & Hispania, quarum ſummum Imperium tenuit, Hesperia etiam nominari ſolent; & Hesperidvm horti illi, in quibus à dracone pervigili aurea mala ſervari Poëtæ fabulantur, ut conſtat ex traditis à Diodoro Sicul. lib. 5. cap. 2. Higinio apud Annium in lib. de Reg. Hiſpan. cap. 15. Floriano lib. 1. capit. 19. Nat. Comite in Mytholog. lib. 4. cap. 7. & lib. 7. cap. 7. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Heſperia, & Heſperides, Carol. Stephan. Garcia & Aldrete ubi ſup. eodem Aldrete lib. 4. cap. 4. cum ſequentib. ubi latè de Heſperidum hortis, Franciſco Torreblanca in defenſione ad ſuos libros de Magia cap. 5. per totum, & Fr. Ioan. à Ponte in. d. convenient. utr. Monarch. lib. 3. cap. 32. §. 2. pag. 199. ¶ † Extat quoque expreſsius aliud earundem inſularum ab Hiſpanis iam olim poſſeſſarum teſtimonium apud Dionyſ. Alex. in ſua Geograph. verſ. 564: Νήσους θ՚ Επερίδας τόθι κασσιτέροιο γενέθλη, Αφνειοὶ ναίουσιν, ἀγανῶν παῖδες ΙΒΗΡΩΝ. Inſulaſq́ue Heſperidas, ubi ſtagni origo Divites habitant illuſtrium filij Iberorvm. Quæ carmina ita expoſuit Andreas Papius: — Et Heſperidum ſtagni fœlicibus oris Magnanimùm dites nati dominantur Ibervm. Hispanos † enim Iberos olim dictos fuiſſe, apertiſsimum eſt, & ex Plinio, Strab. & alijs latè probat Ortel. in. d. Theſau. verb. Hiſpania, & verb. Iberia, Funger. in Etymolog. eiſdem verb. Puente. d. lib. 3. capit. 33. & latiùs Maluend. lib. 1. de Antichriſt. cap. 12. Quod † ſi verum eſt, manifeſtè corruet opinio, quam ut certiorem probat Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 9. cap. 4. in fin. docens, prædictas omnes inſulas à Floridenſibus illis vicinis primùm habitatas fuiſſe. Sed licèt hæc ita probabiliter conſiderati potuerint, frequentiùs tamen receptam video illam aliorum opinionem, quæ habet, † totum hoc Indorũ Occidẽtalium genus ab Hebræis illarum decem Tribuum originẽ trahere, quæ ſub Oſea Rege Iſraël à Salmanaſare Aſſyriorũ Rege bello captæ, & in novas regiones translatę dicuntur 4. Reg. cap. 17. & 18. & apud Ioſeph. lib. 11. antiq. c. 5. D. Auguſt. lib. 17. de Civitat. Dei, cap. 23. Paul. Oroſ. lib. 3. cap. 7. & latiùs in lib. 4. Eſdræ c. 13. Vbi inter † alia tradit, Tribus illas divinitùs in terram aliã fuiſſe deductas, ubi nunquã habitavit genus humanum, regionemq́ue, quã incoluerũt, adeò eſſe remotã, ut habêret iter anni unius & dimidij, quod noſtræ Americæ cõvenire inquiunt, & ad eam per ſummam Tartariam, & Mexicanam plagam ex Media aliquando perveniſſe. Prætereà conſiderant, gentem illam ab eodem Eſdra appellari Pacificam, quòd aiunt in his Indis Occidentalibus reperiri, ſicut & plura alia, quæ certum indicium præbêre putant ad probandum, ex Iudęorum gente deſcendere, † nempe quòd meticuloſi, quòd fracti, quòd ingrati, quòd mirè ſuperſtitioſi, quòd acuti, mendaceſq́ue ſint, & in ipſis veſtibus, imò & in loquendi genere plurima Iudaicæ nationis veſtigia retineant. Quibus † & alijs coniecturis hanc ſententiam amplectitur Genebrar. lib. 1. Chronograph. pag. 159. tradens, ſe mirari, quòd hoc à nullo ſuerit animadverſum; ſed priùs idem tentaſſe videntur Iſidorus de Iſolanis Mediolanenſis lib. 1. de Imper. Milit. Eccleſ. tit. 6. quæſt. 2. Frider. Lumnius in libello de extremo Dei iudicio, & alij quos refert Acoſta lib. 1. hiſtor. Ind. cap. 23. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 9. ubi dicit, à ſe quaſdam ſchedas repertas, quarum auctorem fuiſſe putant inſignem illum Epiſcopum Chiapenſem Fr. Balthaſ. de las Caſas, in quibus eadem opinio, non ſolùm relata, verùm & luculenter exornata conſpicitur, & Michaẽl Cabello Balboa in Miſcellan. Auſtr. manu ſcripta 1. part. cap. 5. teſtatur, ſe idem Salmanticæ excepiſſe à doctiſsimo illo viro Licentiat. Ioanne del Caño Almæ illius Eccleſiæ Canonico Magiſtrali, dum illum David Pſalmum exponeret: In omnem terram exivit ſonus eorum, & noviſsimè, & diligentiſsimè de eâdem opinione agunt Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 18. Gregor. Garcia in dicto tractaru de Ind. originis lib. 3. per totum, qui nihil omiſiſſe videntur, quod vel ad eam affirmandam, vel infirmandam ſpectet, & eis non relatis, illam eximiè laudat, & multis ſacræ Scripturæ locis communire intendit Camill. Borrell. de præſt. Reg. Catholic. cap. 43. per totum. Quibus adijcio optimum locum D. Severi, lib. 2. ſacræ hiſtor. ubi de eiſdem decem Tribubus ſub Salmanaſare diſperſis hæc habet: Decem verò Tribus prius ductæ, per Parthos, Medos, Indos, atque Æthiopes diſperſæ, nunquam in ſolum patrium ſunt regreſſæ, hodieq́ue Barbarorũ Imperijs coẽrcentur. ¶ Verùm autem verò † ego adhuc huic opinioni aſſentire non poſſum, adverſus quam vrgentiſsimè pugnant plures rationes & argumenta, quibus eam manifeſtè convincunt Acoſta, Maluenda, & Torquemada ubi ſuprà, Cabello in d. Miſcellan. 2. part. ex cap. 3. ad 7. Fr. Hieronym. Romanus 3. part. in Republic. Ind. lib. 2. cap. 9. Ioan. Boterus in relatio. univerſal. 4. part. lib. 2. pag. 27. & 28. noviſsimus Auguſtin. Torniellus in Annal. ſacris, 2. tom. ann. 3314. num. 11. pag. 180. Fr. Ioan. à Ponte in convenient. utr. Monarch. libro 2. cap. 18. pag. 203. & cap. 25. pag. 258. & Fr. Seraphinus Freitas dicto cap. 5. num. 19. neminem referens. Certius quippe eſt, † Iudæos illarum decem Tribuum eandem nunc, quam anteà captivitatem, ſervare, ibiq́ue uſque ad ultima tempora manſuros, nec niſi per eoſdem anguſtos Euphratis aditus, per quos venerant, redituros, ſiſtente iterum Deo fluminis venas, ut in eodem Eſdræ loco apertè ſubijcitur, & tradit Ioſeph. d. lib. II. antiq. cap. 5. & lib. 9. capit. 15. D. Hieron. in Ezech. cap. 22. in princip. & cap. 27. & ſup. Zachar. cap. 2. Paul. Oroſius lib. 3. cap. 7. & noviſsimus Pomarius Iudæus in lib. de germ. David, ubi tradit, hodiernis temporibus illos Iudæos ibi conſiſtere, quẽ & alia de illis, & cur à multis clauſi dicantur, optimè refert Maluenda, & Ioan. à Ponte ubi ſup. & noviſsimè Barradas in tractat. de peregrinat. filiorum Iſraël. Et prætereà nuſquam certa via aſſignari potuit, per quam gens illa in Americam traijcere poſſet, nam ſi per Occiduam, Euphrate iterum tranſmiſſo, inceſsiſſe dicamus, ut apertè citatus Eſdræ locus indicare videtur, neceſſarium fuit, eos vel univerſæ Syrię, Arabiæ, Africæq́ue latitudine longis itineribus peragratâ, ad Atlanticum uſque Oceanum, & inde, eo magnis navigijs, ac longâ admodum navigatione dimenſo, tandem ad Americam perveniſſe, vel ab Aſſyria ad Occiduos Syriæ fines terreſtri itinere, mox navibus totâ Mediterranei longitudine uſque ad freti Gaditani exitum emenſâ, inde per vaſtiſsima, & tunc omnino incognita Oceani maria ad Novi Orbis oras poſtremo appuliſſe. Quod (ut benè obſervat Torniellus ubi ſup.) profectò tam longam tãti populi navigationem, utpote magnum quid, & novum, & nunquam anteà auditum, nullatenus Eſdras ſilentio involviſſet. Vt omittam † librum illum quartum, qui eius nomine circumfertur inter apocryphos connumerari ab eodem Genebrard. lib. 2. Chronic. pag. 188. Sixto Senenſ. lib. 1. Biblioth. ſanct. ſectio. 3. Nicol. de Lyra in 3. lib. Eſdr. cap. 1. Bellarm. lib. 1. de verb. Dei, cap. 20. Acoſta. d. cap. 23. & Anton. Poſſevin. in Apparatu 1. tom. verb. Eſdras, licèt verum ſit ab Eccleſia non reprobari, ſed potiùs eam, & Sanctos eius Patres, eiuſdem libri auctoritatibus uti ſolêre, ut refert à Ponte. d. libro 2. cap. 18. in fin. pag. 206. Et cùm hæc † de ſuperiore opinione iudicemus, longè magis eam reijcere debemus, quæ placuit viro alioqui doctiſsimo Petro Ruicio Bejarano, olim primi nominis in Curijs Regalibus cauſarum Patrono, & poſteà, in Argentino Conventu huius Regni Peruani meritiſsimo Senatori, dum in quibuſdam manu ſcriptis ſcholijs, quæ de Indij adſcriptitijs, ſive ut vulgò loquuntur, Yanaconas, elucubravit, Indorum † progeniẽ ab Iſaachar quinto Iacobi filio, & eius Tribu originem ducere tradit, motus eò quòd Geneſ. 49. verſ. 14. & 15. ſic de eo, atque eius poſteris pater prophetaſſe videtur: Iſaachar aſinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem, quod eſſet bona, & terram, quod optima, ſuppoſuit humerum ſuum ad portandum, factuſq́ue eſt tributis ſerviens. Quam opinionem ex paraphraſi Nicolai de Lyra ad illum locum confirmare contendit, & eam multum laudat & extollit Doct. Carraſcus in ſuis interpret. ad ll. Novæ Recop. cap. 6. §. 3. n. 4. pag. 65. Eò quòd † omnia, quæ de Iſaachar ibi dicta ſunt, his Indis omnino conveniant, cùm inter utriuſque Oceani terminos iaceant, optimas & feraces admodum terras poſsideant, & otio & ignaviæ valdè dediti ſint, & ad ſerviendum, & onera ferendum nati videantur. Sed animadvertere debuiſſent, aliud eſſe, Indos Iſaachar ſimiles vidêri, aliud ab eo originem ducere, quod novum eſt, & nullo fundamento ſubnititur. Præſertim † cùm ex eâdem Sacra Pagina conſtet, Iſaachar terram totius Chananeææ optimam, atque ſupra modum fertilem in ſortem obveniſſe, & in ea patris benedictionẽ impletam, ac proptereà Tribum illius ita ſe ultrò agriculturæ operibus addixiſſe, ut ab his divelli poſſe non videatur, & mallet tributa maiora pendêre, quàm de terra ſua, ſive ad bella gerenda, ſive ad alia Principum ſervitia exire. Et in huius rei ſignificationem Tribus illa pro inſigni ſui vexilli aſinum poſuit, ut implêret præceptum à Domino traditum Numer. cap. 2. ſicuti produnt Ferdinand. Mexia in Nobiliario lib. 3. cap. 4. Fr. Hieronym. Romanus Rerump. lib. 6. capit. 4. Salazar ſuper ſymbol. Apoſtol. diſcurſu 1. cap. 3. & noviſsimè Barnabas Morenus de Vargas de nobilit. Hiſp. diſcurſu 18. in principio. CAPVT X. De eadem Indorũ origine, & quòd veroſimilius videatur, terreſtri, aut brevi navali itinere per has regiones diſſeminatos fuiſſe. Et an à poſteris Chami deſcendant? & aliqua de colore eorum, & Gigantibus, qui in aliquibus locis reperti dicuntur. SVMMARIVM Capitis X. -  1 Indorum de origine nihil certè affirmari poteſt, & quòd multis modis initium habere potuerint. -  2 Orbis Novus per aliquam partem eſt antiquo coniunctus, aut vicinus. -  3 Indi Novi Orbis, & reliqua animalia, quæ in eo reperta ſunt, ad eum pervenire potuerunt terreſtri, vel brevi navali itinere, & quomodo? -  4 Terrarum primariæ plagæ etſi vaſtiſſimo mari dividantur, alicubi tamen coniunctæ, vel valdè proximæ ſunt: & exempla. -  5 Auctores recenſentur, qui Indos Occidentales terreſtri itinere ad eas regiones perveniſſe dicunt. -  6 Hominum per Orbem diſſeminatio magis frequens, & ordinaria terreſtri itinere, aut brevi mari traiecto facta eſt. -  7 Terras ita Deus diſpoſuit, ut facilè homines de alijs ad alias tranſire poſſent, cùm iuſſerit eos Orbem replere. -  8 Inſulas maris cur hic, atque illic Deus collocaverit ab initio Mundi? -  9 In inſulis Dei ſapientiam elucere cur dixerit Auguſtinus? -  10 Noe poſteri brevi tempore nimis aucti, & ſparſi ſunt. -  11 Homine ex uno, & ex eius cõiuge quot liberi procreari poſſint ſpatio 210. annorum? -  12 Noe plus decem annis per Mediterraneum navigavit, poſterorum ſuorum familias, ſeu colonias inviſens. -  13 Humanum genus ſemper dilatationi, & propagationi ſtuduit, & qualiter paulatim omnes Orbis regiones, & inſulas etiam longè poſitas occuparit? -  14 Theophili Antiocheni elegãtiſſima verba de hominum propagatione. -  15 Tertulliani de eadem propagatione hominum duo loca elegantiſſima proferuntur. -  16 Franciſcus Valleſius inſignis Medicus & Philoſophus, quid ſenſerit de hominum per univerſum Orbem diſſeminatione? -  17 Ioſephus Acoſta putat habitatores Novi Orbis non eſſe valdè antiquos, & ab hominibus ſylveſtribus propagatos: & id qualiter accipiendum. -  18 Homines ſylveſtres, & omnino bruti reperiuntur in aliquibus locis. -  19 Homines veri reperiuntur, qui ſylvas, & antra habitantes, brutis aſſimilantur, ſed rectè inſtituti rationales evadunt. -  20 Migrationes, & coloniæ variarum nationum & auctores plurimi, qui de illis ſcribunt. -  21 Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado Regius Conſiliarius laudatur. -  22 Orbis Novus ubi antiquo coniungi, aut proximus eſſe credatur? -  23 Orbis Novus ſupra Floridam creditur extendi ad Polum Arcticum uſque ad Grotlandiam, Lappiam & Noruegam. -  24 Curlantia provincia Septentrionalis in Regno Poloniæ habet gentes Indis Occidentalibus ſimillimas. -  25 Annian fretum ultra promontorium Mendocinum dividit Indiam Orientalem & Occidentalem. -  26 Orbis Novus ex parte Poli Antarctici ultra fretum Magallanis plures regiones nondum detectas habere creditur. -  27 Arctico ſub Polo ſunt plures regiones habitatæ, & ſub Antarctico alias reperiendas eſſe veroſimile eſt. -  28 Septentrionales nationes plurimæ, & qui de illis ſcripſerint. -  29 Regio in qua iuxta Æthiopiam Aſia & Africa iungebantur, & alia Narbonenſis, Polybij tempore luſtratæ non erant. -  30 Indos Orbis Novi ex pluribus partibus ad eum tranſire potuiſſe, & maximè ex Orientalibus, aut Sinis, & Tartaris. -  31 Indos Occidentales, ſicuti & Orientales ab Ophir genus ducere putat Arias Montanus, & alij. -  32 Indiam Orientalem fuiſſe olim coniunctam Occidentali Auctor quidam ſcribit -  33 Indi Occidentales in omnibus ferè ſimiles ſunt Orientalibus. -  34 Indi Novi Orbes poſſunt procedere ex filijs Sem, aut Iaphet, & etiam ex filijs Cham ſecundùm Torniellum. -  35 Indos Occidentales originem ducere ex poſteris Chami filij Noe, aliqui tradunt. -  36 Ioannis Lerij Burgundi levis coniectura de origine Indorum Occidentalium. -  37 Indi Occidentales, & Orientales quem colorem communiter habeant? Et numero 52. -  38 Cubæ inſulæ incolæ hiſtoriam Noe, & filiorum eius narrabant. -  39 Coloris Indorum, & Æthiopum cauſæ. -  40 Homines varios colores habere non eſt ita mirandum, quàm ex Æthiopibus albos naſci, vel è contrario. -  41 Mexicani homines nimis albos ſervabant, & mirabantur. -  42 Homines in monte Zantone Indiæ Orientalis, quà vergit ad Orientem naſcuntur albi, quà ad Occidẽtem nigerrimi, & de quodam homine bicolori. -  43 Coloris & criſpaturæ Æthiopum cauſam Soli tribuit Theodectes. -  44 Indi cur non ſint ita nigri & criſpi, ſicut Æthiopes. -  45 Coloris hominum cauſas non pendere ex temperie Soli, aut Cœli, ſed ex habitudine, & ſimilitudine parentum, multi opinantur, & quibus rationibus? -  46 Æthiopes, & Indi, & eorum liberi nunquam mutant colorem, etſi ad frigidas regiones transferantur. -  47 Cham cur deſtitutus fuerit paterna benedictione, & Chanaan eius filius cur maledictus? -  48 Chus filius primogenitus Chum fuit nigerrimus, & Æthiopum auctor. -  49 Mizraim filij deformes. -  50 Getuli nigri ſunt, & ore putidi, unde ſalem ſemper in eo portare ſolent. -  51 Phut tertiogenitus Chum quales liberos genuerit? -  53 Æthiopem dealbare adagium, & alia de Æthiopibus remiſſivè. -  54 Gigantes in Novo Orbe viguiſſe, & hodie vigere aliqui tradũt, & latè de eis. HÆc fermè ſunt, quæ à doctiſsimis viris circa Indorum Occidentaliũ originem, & propagationem conſiderari ſolent, in quibus tamen congerendis & illuſtrãdis, an Nos aliquid præſtiterimus? viderint alij. Et quidem † in re adeò lubrica & antiqua nihil omnino reſpuẽdum eſt; nam ſi in id incumbere acrius quodvis humanum ingenium perrexerit, in quãvis rem ludet potiùs, quàm firmas rationes inveniet. Quo fit, ut minus diſplicere debeat iudicium Gregor. Garciæ ubi ſup. lib. 4. cap. ult. qui in dubio poſitus, cui ex prędictis opinionibus adhærêret, tandem affirmari poſſe inquit, non ab una tantùm gente, neque unâ tantùm viâ, ſed ab illis omnibus, quas commemoravimus, caſu, & conſilio, mari, ac terrâ primos huius Novi Orbis habitatores propagari potuiſſe. Ergo fruatur unuſquiſque ſententiâ ſuâ. Et † ut ego meam ſub aliorum etiam correctione proponam, ſemper veroſimilius arbitratus ſum, hunc Novum Orbem nõ eſſe penitùs ab altero illo diviſum, quin potiùs aliqua in parte, vel hærêre, vel ſanè valdè vicinum eſſe, arcto aliquo duntaxat freto diſiunctum, eòq́ue, uti aſſolet, alijs atque alijs inſulis interrupto, per quæ loca facile, † prõptumq́ue eſt, exiſtimare, genus hominum, & ſimul reliqua perfecta animantia paulatim terreſtri, vel brevi navali itinere defluxiſſe, ac ſedes ſubinde, & novas quærendo, & inventas mutando, pro varia regionum commoditate tot populos & nationes eſfeciſſe, quemadmodum † etiam Divinæ providentiæ diſpenſatione factum eſt ut primariæ aliæ terrarum plagæ, tametſi, ut plurimùm, vaſtiſsmis diſiunctæ maribus, alicubi tamen aliquo, vel tenui Iſthmo copulatæ ſint, vel exiguo freto inter ſe diſtinctæ. Videmus enim in univerſalibus Orbis terrarum deſcriptionibus, Aſiam cum Africa, Iſthmo, qui eſt inter mare Mediterraneum & Arabicum, Coniungi, & in duabus Americæ noſtræ peninſulis idem in Panamenſi tractu contingere, ut diximus ſup. cap. 6. num. 6. 3 & 36. Videmus item Africam ab Europa circa Hiſpaniæ, ac Mauritaniæ fines, freto tantùm Herculeo, ſeu Gaditano ſeiungi, & eodem modo Europam ab Aſia, Helleſponto, & duobus Boſphoris, Thracio ſcilicet, & Cymmerio, quamquam eadem Europa ſupra paludem Mæotidem, fluvio duntaxat Tanai ab Aſia dirimitur, in parte magis Boreali invicem Aſia amplo, qui à fontibus prædicti fluminis rectà ad Granicum Aquilonaris Oceani ſinum excurrit. Aſia quoque à regionibus Arcticis ad novam Zemblam modico freto ſecernitur, & ab America altero, nimirum Aniano, dirimi creditur. Americam item Auſtralem, ſeu Peruvianam certum eſt freto tantùm Magallanico ſeparari, de quo egimus ſup. cap. 8. ex num. 35. Quam † ſententiam optimè proponit & illuſtrat Acoſta. d. lib. 1. cap. 20. & 24. & alijs neglectis probat & ſequitur Ioan. Boterus in relat. univerſ. vol. 2. part. 1. lib. 1. pag. 343. & 344. doctiſsimus Arias Montanus tomo 7. in lib. quẽ inſcripſit Phaleg. hoc eſt, de primis gẽtium ſedibus, cap. 9. Genebrar. in d. Chronogr. lib. 1. pag. 35. Maluen. d. lib. 3. de Antichr. cap. 18. pag. 155. & cap. 14. pag. 141. & 142. Cabello in d. Miſcell. Auſtral. m. ſ. 2. part. cap. 19. ſol. 98. & cap. fin. ſol. 122. Gregor. Lopez Madera in excellent. Monarch. Hiſp. cap. 8. pag. 70. Gregor. Garcia. d. tract. de Indor. orig. lib. 4. cap. 1. & ſequent. Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. capit. 6. pag. 12. & 13. Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 1. cap. 10. pag. 32. Ioan. Lorin. in Act. Apoſt. cap. 17. verf. 26. pag. 669. & noviſsimè ac doctiſsimè Auguſt. Torniel. in Annal. facris 1. tom. anno mundi 1931. num. 47. pag. 232. Qui † hanc viam ordinariam ac ſaciliorem eſſe dicit, ad hominum per cunctas Orbis terras diſſeminationem. Quia † cùm Dominus homines creſcere, multiplicari, & terram univerſam habitatoribus replêre iuſsiſſet Geneſ. cap. 1. credendum quidem eſt, priùs omnes eius regiones ita diſpoſuiſſe, ut ab una ad alteram, alicubi ſaltem, non incommodè tranſiretur. Et ad hoc † certè nõ caſu, ſed mirâ diſpenſatione & providentiâ an initio mũdi in medio maris plures hîc, atque illîc inſulas collocavit, tum ut vaſtos eius ſinus ſpeculari, & ſcrutari ſecurius homines poſſent, cùm etiam ut poſt diluvium ab Armenia exeuntes, commodiùs ſeſe in altum conferrent, & paulatim ac ſucceſsivè à proximis ad remotiſsimas quaſque provincias diſſeminarentur, quapropter † elucêre in inſulis Dei ſapientiam meritò dixit D. Auguſt. de mirab. Script. lib. 1. capit. 7. quem refert & laudat Simon Maiolus in dieb. Canicul. colloq. 10. pag. 266. & colloq. 14. pag. 334. Et poſteri † Noë hoc modo totum Orbem varijs colonijs replêre cœperunt, ut ſup. cap. proximo num. 8. retulimus, ac brevi tempore ita creverunt, ut ſecũdùm Philonem lib. 1. antiq. Iud. & Pineda in Monarch. lib. 1. cap. 18. §. 2. decem annis ante eius mortem, qui fuit 340. poſt diluvium, Principes familiarum, qui inter ſe Orbem diviſerant, ſuas familias numeraverint, invenerintq́ue 732 U 702. quod mirum nõ eſt: nam † iuxta evidentem computationem Auguſt. Torniel. in Annal. ſacr. 1. tom. ann. 2329. num. 19. pag. 394. unũ par coniugatorum in ſeptimo tricennario, hoc eſt in fine anni ducenteſimi decimi, poteſt generare plus quàm ſexies & decies centena millia, & quadraginta ſeptem millia hominum 1647 U 86. Et de eodem † etiam Noë tradit idem Philo in lib. de multip. gen. hum. Annian. ſup. Beroſ. lib. 4. Gregor. Garcia. d. lib. 1. cap. 2. §. 1. & Torquemad. d. lib. 1. cap. 10. pag. 33. plus decẽ annis Mediterranei maris littora navigaſſe, ſuos filios & nepotes inviſens, & familias & colonias requirens, quas in varijs regionibus collocaverant. Quod propagandi † ſtudium, & novas ſedes quærendi, cùm diſcurſu temporis prætermiſſum nõ fuerit, ſed imò quotidie magis auctum, augeſcente etiam hominum genere, & ſeſe internecinis bellis exagitante, mirum non eſt, ſi neque ab incolẽdis inſulis, & alijs quantumvis longè poſitis regionibus abſtinuerint, ut præclarè oſtendit D. Auguſt. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 6. tradens, homines ex tribus filijs Noë procedentes, multiplicato genere humano, etiam inſulas impleviſſe, ad quas (inquit) inhabitandas, navigio tranſire potuiſſe, quis ambigat? Idem † docet Theophil. Antiochenus lib. 2. de Antol. in hæc verba: Cùm enim primis temporibus pauci forent homines in Armenia, & Chaldæa, poſt linguarũ diviſionem aucti & multiplicati paulatim ſunt. Hinc quidam abierunt verſus Orientem, quidam conceſſere ad partes maioris continentis, alij porrò profecti ad Septentrionem ſedes quæſituri. Poſtmodum ſenſim inde progreſſi homines etiam reliquas Orbis partes invaſerũt: cœptæq́ue ſunt habitari inſulæ maris, necnon reliqua Orbis climata. Nec priùs deſierunt terram ubique occupare, quàm etiam Brittannos in ultimis climatibus acceſſerint. Et non minus eleganter † Tertullian. lib. de Pallio, ubi Carthaginenſes alloquens, ita eandem diverſarum nationum per univerſum Orbem diſperſionem & migrationem proponit: Nã & primitus maiore ambitu terra caſſa, & vacans hominum, & ſicubi aliqua gens occuparat, ſibimet ſoli erat. Itaque cogitans omnia ſibi domum, intelligens alibi ſtipantem copiam, alibi deſerẽtem runcare, ac ruſpare, ut inde velùt ex ſurculis & propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique Orbis pangerentur. Tranſvolãt redundantium gentium examina, Scythæ exuberant in Perſas, Phonices in Africam eructant, &c. elegantiùs lib. de anima Cap. 30. Invenimus (inquit) apud commentarios etiam humanarum antiquitatũ paulatim humanum genus exuberaſſe, dum Aborigines vel vagi, vel extorres, vel glorioſi quique occupãt terras, ut Scythæ Parthicas, ut Mænidæ Pelopponneſum, ut Athenienſes Aſiam, ut Phryges Italiam, ut Phœnices Africam, dum ſolemnes etiam migrationes, quas μετοιϰιας appellant, conſilio exonerãdæ popularitatis in alios fines examina gentis eructant. Nam & Origines in ſuis ſedibus permanent, & alibi plus Gentilitatis fœneraverunt. Certè quidem ipſe Orbis in promptu eſt, cultior de die in diẽ, & inſtructior priſtino. Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotioſa, ſolitudines famoſas retrofundi amœniſſimi oblitteraverunt. Sylvas arva domuerunt, feras pecora fugaverunt, barenæ ſeruntur, ſaxa panguntur, paludes eliquantur, tantæ urbes, quantæ non caſæ quondam. Iam neque inſulæ horrent, nec ſcopuli terrent, ubique domus, ubique populus, ubiq; Reſpublica, ubique vita ſummum frequentiæ humanæ. Oneroſi ſumus Mundo, &c. Inſignis quoque ille † Medicus, & Philoſophus Franc. Velleſius de ſacra Philoſoph. cap. 26. pag. 209. magis ad noſtrã quæſtionẽ accedens, cùm probaſſet, hominũ diſperſionem nõ intra anguſtos duarum Zonarũ fines ſtetiſſe, ut veteres reputabãt, ſed in univerſum terræ Orbẽ eſſe factã, ſic ſubiũgit: Atque quanquam alij aliorum ob magna locorum diſidia ſint obliti, tamen Dei providentiam eos, more eius, qui ſeminat hàc, & illàc, quoquoverſus diffudiſſe, ita ut nulla pars hominibus alendis idonea ſine Adami ſemine relinqueretur. Ioſe. etiã Acoſta † lib. 1. de nat. No. Orb. c. 24. & iterum lib. 7. hiſt. Ind. c. 8. in fin. hunc Novum Occidentalẽ Orbem non multis ab hinc annorũ millibus habitari cœptũ exiſtimat, magiſq́; id ab hominibus Sylveſtribus, & palantibus, quàm ab aliqua Republica obitũ: Cùm errore (inquit) potiùs, aut patriæ anguſtijs, novas ſedes paulatim habitare cœpiſſent, atque his aſſueti, nihil niſi naturalis lucis ductũ, eumq́ue obſcuratũ, aut patriæ fortaſſis gentilitiæ aliquas conſuetudines retinerent. Quod non eſt intelligendum de † hominibus omnino sylveſtribus, quos nos Selvages vocamus, qui præter humanã effigiẽ, nihil hominum habent, & muti ſunt, ac inter belluas cõputãtur, quales in Noruegia, & alibi repertos eſſe, tradit Hieron. Boëthius in Scotia, Theat. vitæ huma. vol. 1. lib. 1. pag. 94. & Simõ Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 2. pag. 60. & 61. Sed de hominibus veris ab Adamo profectis, qui † tamẽ à ſuis divulſi, per Sylvas, & nemora, ac incultas regiones nudi, & ſine certa ſede pererrantes, hirſuto & villoſo corpore facti ſunt, & adeò brutis animãtibus ſimiles, ut aliqui etiam proni quadrupedum more incedere, & antra, & ſpeluncas habitare ſoleant, quorũ plures iã olim commemorantur à Plin. lib. 5. cap. 8. lib. 6. cap. 24. 30. & 31. Solino c. 32. 33. & 35. Põpon. Mel. lib. 3. cap. 4. Agellio lib. 9. cap. 4. & D. Iſidor. lib. 11. Etymol. cap. 33. & hodie in noſtris Ind. Orient. & Occidental. paſsim reperiuntur, ut ex Pigaffeta, Oder. Barboſa, Petr. Martyre, Haittonio, & alijs tradit Maiol. ubi ſuprà, qui adhuc rationis mentiſq́ue veſtigia in illis apparêre, rectiſsimè tradit, & cùm veri homines ſint, ſenſim in legitimum rationis uſum, Dei gratiâ, & melioris vitæ inſtitutione accedente, poſſe traduci. Vltra quos Auctores † de varijs variarũ gẽtium incremẽtis, migrationibus, & colonijs per Orbẽ extenſis, plurima cõgerit M. Cato in lib. de Originibus, Seneca in lib. de conſolat. ad Albin. c. 6. Strab. lib. 1. & 15. Alex. ab Alex. lib. 4. gen. cap. 10. Goropius Beccanus in libris peculiaribus, quos de hoc argumento conſcripſit, Theat. vitæ huma. vol. 3. lib. 1. ex pag. 586. Ioã. Vaſęus in Chron. Hiſp. lib. 1. cap. 11. Vvolfgango Lazio lib. 12. de Rep. Rom. per tot. Simon Maiol 4. tom. dier. Canicul. collog. 4. Greg. Lopez Madera de excellent. Hiſp. cap. 8. pag. 66. Pined. de reb. geſt. Salom. lib. 3. c. 5. num. 5. pag. 101. & lib. 6. cap. 2. pag. 423. num. 1. & cap. 20. pag. 476. Villalp. in Ezechie. in appar. tom. 2. part. 2. lib. 5. diſp. 3. cap. 57. & 58. Petr. Opmeerus in opere Chronogr. pag. 18. Bernard. Aldret. de orig. ling. Hiſp. lib. 3. cap. 1. & de antiq. Hiſpan. lib. 1. cap. 30. & lib. 3. capit. 27. Fr. Ioan. à Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 2. cap. 15. cum multis ſeqq. & lib. 3. cap. 5. pag. 34. & ſeq. & † Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado Regius primùm & meritiſsimus rei Dominicæ Cõſiliarius, & nunc in Supremo Indiarũ Senatu iure optimo conſtitutus, & ad honorificã valdè erga Chriſtianiſsimum Franciæ Regẽ legationẽ adlectus, mihiq́ue ob egregias animi dotes, & politiſsimas litteras magni ſemper, iã inde ab ſtudijs Salmanticẽſibus habitus, in terſo illo & ſatis docto libello, cui Teſera legum titulum fecit, ſub explicatione l. certâ formâ 4. C. de iure fiſci, lib. 10. Et de colonijs Indorum Regni Peruani Garcias Laſſus Inca in ſuis commentarijs libro 3. cap. 4. & 19. & lib. 7. cap. 1. Vbi autẽ † eiuſmodi terrę vicinitas, vel continuatio reperiatur, per quã homines ex Orbis regionibus antiquitùs cognitis, ad has denuò detectas trãſire potuerint, latè præfati Auctores examinãt. Et ſunt † qui putẽt, forſitã illã ad Polũ Arcticũ reperiri, cùm hactenus certo documẽto contrariũ nõ patuerit, nec omnis terrę ad eã partẽ tẽdẽtis lõgitudo ſatis explorata ſit, quin potiùs multi dicãt ſupra Floridã latiſſimã eſſe terrã Septentrionalẽ, & Vulpellus tradat Grotlãdiam cũ Eſtotilãdia cõiugi, & à Terra laboratoris parũ diſtare. Quod ſi certum eſt, veroſimile ſit, ut ait Boterus. d. vol. 2. part. 1. lib. 1. pag. 343. Gomara 1. part. fol. 7. & alij relati à Gregor. Garc. de Ind. orig. lib. 1. cap. 4. §. 4. ex pag. 79. Lappianas, & Noruegas gentes propagine ſuâ, & ſedium mutatione paulatim in has partes perveniſſe. Quibus adſtipulatur, quod de provincia Europæ, † Curlãtia nomine tradit Henric. Martinez in repert. Mexican. 2. part. cap. 8. pag. 104. quę iacet in 56. altitudinis gradibus, lõgitudinis autẽ 45. & peculiares Duces habet, qui Polonię Regibus ſubſunt, cuius incolę vultu, habitu & moribus Indos Novæ Hiſpaniæ ferè in omnibus referunt. Vltra † Promontoriũ quoque Mẽdocinum, ut ait Acoſta. d. lib. 1. cap. 20. non eſt ſatis cognita terræ amplitudo, quam tamen oppidò ingentẽ eſſe plurimi ferunt, & ibi fretum Regni Anian, quod non multum à Tartaris & Sinis, & à regionibus Indiarum Oriẽtalium diſtare cognoſcitur, & inde docẽt planam viam in has Americanas eſſe potuiſſe, ut cõſtat ex Genebrard. in Chronograph. lib. 1. pag. 150. Pet. Planc. Hẽrico Alegren, & alijs doctiſsimis Coſmographis, quos refert Fr. Greg. Garcia. d. §. 4. & lib. 3. capit. 1. pag. 181. & ſequentib. & lib. 4. cap. 2. pag. 325. Ex parte † quoque Auſtralis noſtri verticis, ſive Antarctici Poli, quem vocamus Del Svr, nemo hactenus exploravit quouſque procurrat cõtinens ultra Patagones, & fretũ Magallanicũ poſita. Et quemadmodum † repertæ ſunt regiones in altitudine Septuaginta, & amplius graduum ad Septentrionẽ, imò & ſub ipſo Arctico, & rigente cingulo habitatæ, ut ſunt Groenlãdia, Scandinavia, Iurha, Corelia, Gothia, Biarmia, Lapia, Finlãdia, Finmarchia, Sricfinnia, & aliæ multæ, † quas Iordanus Gentiũ omniũ officinã, & quaſi vaginã nuncupat; de quibus plura tradunt Olaus, & Ioan. Magnus, qui de illis gentibus integra volumina cõdiderunt, Plin. lib 4. cap. 3. Mathias Michovienſis lib. 1. de Sarmatia cap. 14. Abraham. Ortelius in tabula Scãdię, & Scotię, Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 14. pag. 141. Magin. Patavinus in ſua Coſmograph. 2. par. tabul. 9. ex fol. 96. Ita quoque aliæ ſimiles provinciæ reperiri poterunt ſub alia Zona frigida huius Poli Auſtralis, verſus quã cũ multi poſt Magallanũ conſtãtiſsimè navigaverint, de quibus ſermonẽ fecimus ſup. cap. 8. ex num. 35. nullũ planè terminũ oculis perluſtrarũt, quo per eam partẽ terra deficeret. Quod mirũ cuipiã videri non debet, † nam & Polybij tempore, ut ipſe oſtendit lib. 3. illa regio, quę iuxta Æthiopiã eſt, ubi Africa, atq; Aſia iunguntur, penitus ignorabatur, neſciebaturq́ue, utrũ perpetua eſſet & continens, an clauderetur pelago? Et idẽ ait de eo, quod Narbonẽſis regio ad Septentrionẽ excurreret. Apparet igitur † per has omnes partes facilẽ fuiſſe primis hominibus tranſitũ, quo in hunc Novum Orbẽ perducerẽtur. Et cùm extrema Oriẽtalis, & Occidentalis Indiæ hucuſque (ut diximus) explorata nõ ſint, mihi valde probabile videtur, huius priores accolas ab illa, & à redundãti fortè Sinarũ, aut Tartarorum copia originem duxiſſe, prout tenẽt multi ex auctoribus relatis ſup. num. 5. præcipuè † Arias Montanus in Phaleg. qui inde Americanos Ophiritas appellat, quaſi à duobus filijs Iectan, ſcilicèt Ophir & Hevila, initium ſuæ propaginis ſumpſerint, qui primi Indiam Orientalem tenuerunt, ut habetur Geneſ. 2. & 1. Reg. 9. atque deinde Ophir etiam Occidentalem, ut idem auctor probare nititur, Non enim (inquit) aliam veroſimiliorem originẽ Indis Occidentalibus aſſignare poſſumus. Idẽ tradit Genebrard. ubi ſup. Pet. Opmeerus in opere Chronogr. pag. 16. qui inter aliquos filios Hebri Iectanum connumerat, ſubditq́ue huic tredecim filios fuiſſe, qui à Chaldæa ad Indiam uſque migrarunt. A quibus, inquit, Indorum, Sinarumq́ue variæ gentes originem trahunt, ingenio, induſtria, arte, atque Philoſophiæ ſtudijs excellentes. His ſubſcribũt Michaël Balboa Cabello in Miſcell. Auſtr. m.ſ. 1. part. cap. 12. & 3. par. capit. 15. & 20. & capit. 6. fol. 153. Vbi quod † plus eſt, abſque ullo certo fundamento ſuadêre intendit, utramque Indiam olim coniunctam, & continuã ſuiſſe, quouſque maris fluctibus dividi cœperunt, Greg. Garcia lib. 4. capit. 1. & 23. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hiſp. cap. 8. pag 70. & Ioan. Boter. d. lib. 1. pag. 345. qui † ad eandem ſententiam fulciẽdam ſimilem ferè in omnibus conditionem, corporis habitudinem, ritus & mores, ac præcipuè colorem Indorum utriuſque Indię rectè conſiderant. Quamvis Fr. Ioan. à Ponte in convenient. utr. Monarch. lib. 3. capit. 7. pag. 53. contrarium, ſcilicet Americanos ab Orientalibus nequaquam procedere, ſuâ tãtum auctoritate nixus exiſtimet. ¶ Sed prædictã opinionem, licèt in origine Ophir reijciat, in reliquis tamen ſequitur etiam, & optimè exornat Torniellus. d. anno Mundi 1931. num. 47. pag. 232. † Vbi ait, quòd ſi quæratur, ex quibus filijs, aut poſteris Noë hic Novus Orbis impletus fuerit, poſſumus reſpondêre, ex filijs Sem per partes Indiæ Orientalis, & Chinæ, & Iaponij provincijs atque inſulis, quæ Americæ Aquilonari vicinæ ſunt: aut etiam ex poſteris Iaphet, qui poſtquam per plagas Aſiæ Aquilonares, quas nunc Tartari incolunt, diſſeminati fuerunt, tandem ad Orientales eiuſdem Aſiæ fines, qui ſupra Chinam nonnihil flectunt, ad Aquilonem devenerunt, prope fretum Anian, quo ut diximus, parvo intervallo, ipſa Aſia ab America ſeiungi perhibetur. Ad illas autem Antarcticas provincias, quę nobis omnino Auſtrales eſſe vidẽtur, & contra extremum Africæ promontorium, quod Caput Bonæ ſpei appellant, reſpiciunt, licèt nobis adhuc benè cognitæ non ſint, probabiliter cõijci poſſe, primùm penetraſſe poſteros Cham, qui prædictum Promontorium, cæteraſq́ue Africæ partes incoluiſſe dicũtur: hi enim à prædictis Antarcticis regionibus omniũ minus remoti fuiſſe videntur, & conſequenter ad eas potuiſſe cõmodiùs pertranſire. Quo † ſenſu accepta, vera eſſe poteſt opinio Gomaræ in hiſt. Ind. lib. 5. cap. 217. dum exiſtimat, Peruenſes à Chamo originẽ ducere, ac maledictionis Divinæ in Chamũ hæredes eſſe, & idem de Braſilienſibus, & alijs Americanis tradit Ioan. Lerius Burgũdus in ſua hiſtoria navigationis in Braſiliam, quæ habetur in 3. part. hiſt. Americę cap. 15. in fin. pag. 233. Qui tamen hoc leviſsimâ † aliâ coniecturâ confirmat, dicens, quòd cùm Ioſue, iuxta promiſſiones Patriarchis factas, mandatumq́ue ſibi peculiariter datum, in terram Chanaan ingrederetur, teſtatur Scriptura, Ioſue 2. 9. tantum terrorem irruiſſe ſuper illius terræ incolas, ut diffluerent metu Iſraëlitarum: unde etiã fieri potuit, ut Americanorum noſtrorum maiores, Iſraëlitarum cõſpectum fugientes, mari ſe commiſerint, ac tãdem in terram Americam appulerint. Ioannes quoque à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 10. pag. 33 & latiùs lib. 14. cap. 18. & 19. Ioan. Lucena in vita Sanct. Xavierij lib. 1. cap. 13. & lib. 10. cap. 22. Hieronym. Offorius de reb. Emanu. lib. 8. pag. 320. Petr. Bertius in deſcript. Iavę, pag. 611. & Seraph. Freitas de iuſto Imp. Aſiat. cap. 5. num. 15. & 20. eandẽ originem conſtituit Indorum Orientalium & Occidentalium, putantq́; eos ab aliquo ex filijs, vel nepotibus Chã propagari cœpiſſe; atque † ideò colorem æneum ſub fuſcum habêre, ſive oleaſtrinum, & ut plurimùm cineritium quibus adſtipulatur, quod refert Herrer. in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 9. cap. 4. pag. 296. Nempe in † Cuba inſula veteres indigenas Noſtris apertè Noë, & filiorum eius hiſtoriam retuliſſe, dicentes, ſe ex filio, cui ille maledixit, procedere, & deò rudiores, & verſicolores eſſe ac nudos incedere. Nos verò ex altero, cui benedixit, & ideò veſtibus uti, equis incedere, atque alijs cœli donis, & commoditatibus perfrui. Quod ut melius intelligamus, ſciendum eſt, † coloris Indorum cauſas, ut & nigredinis, & criſpaturę Aethiopum a plurimis doctiſsimis viris in Solis ardorem & temperamenta locorũ, quibus habitant, referri ſolêre, ut conſtat ex Ptolem. in op. quadripert. & ejus comment. Haly cap. 2. Hippocrat. in tract, de aëre & aqui, Albert. Mag. de. nat. cœl. lib. 2. & 4. Galen. lib. 2. de temperam. cap. 11. Cabello ind Miſcell. Auſtr 1. p. cap. 9. Fr. Gregor. Garc. d. tract. de Ind. orig. lib. 2. c. 5. pag. 149 & ſeq. & Simon Maiol. in dieb. Canic. tom. 1. colloq 3. pag. 62. Vbi † tradit non eſſe monſtroſum, quòd cutis adeò variæ formę, & colores in hominibus ſint: nam cœli in id climata plurimum influunt: ſed magis admirandũ eſſe ex albis naſci Aethiopem, aut ex Aethiopibus album; ac proptereà in † Mexico ab eius antiquis Tyrannis Motechumis homines aliquos publicè ali ſolitos, quibus ab ipſo ortu cutis, crines, ſupercilia, ac palpebræ albæ fuerint, idq́ue valdè ibi pro admirando habitum fuiſſe, ut tradit Corteſius in relat. 2. Et idem Maiol. colloq. 17. pag. 395. ex Oder. Barboſa, & alijs cõmemorat † in India Orientali tantam eſſe climatis in unico monte Zantone vim variam, ut quà vergit ad Oriẽtem albi ſint, qui & naſcuntur, & incolunt: quà verò vergit in Occidentem, nigerrimi; cùm tamẽ omnes belluino more vivant. Illud porro magis monſtroſum videtur, quod de homine quodã bicolore ã Ptolemæo Lagi filio in Aegyptum deducto narrat Cœl. Rhodig. lib. 7. antiq. lect. c. 18 cuius quidẽ medietas ex æquilibrio sũmè erat nigra, & reliqua portio eximiam albedinẽ præferebat. Theodectes † etiam apud Strabonẽ lib. 15. pag. 799. eandem coloris varietatem Soli his carminibus tribuit: Quorum propinqua Sol adurens orbita Fuliginoſo corpora colore imbuit, AEſtuq́ue totas ſicco criſpavit comas, Materiemq́ue adoleſcendi conſumptam abſtulit. Vnde idem Strabo infert, † Indos Orientales non criſpari, nec eorũ colorem in totum aduri, ſicut Aethiopum, propterea quòd ſint humidi aëris compotes, & minus perpendiculariter radijs Solis feriantur. Alij tamen putant, † neque Soli, neq; ſolo id eſſe tribuendũ, ſed à ſpermatis naturâ proficiſci: quoniam ſub æquatore, & locis utrique Tropico vicinis inter nigerrimos ſparſi reperiuntur albi, vel cineritij, qui illic in ſua albedine perſeverant, ut in Regno Melinda & Mombaza, & benè obſervat Abraham Ortel. in comment. tab. 4. ſui Theatri, & Auctor hiſt. Regni Congiani cap. 3. in calidioribus quibuſdam locis ſub eodem paralello; atque adeò, ſub eâdem cœli conſtitutione videmus naſci alicubi homines albos, ut in hac America, alicubi ſubfuſci coloris, ut in Abyſsinorum regionibus, alicubi nigerrimos, ut in Aſiæ Provincia, quam Malabaricam vocant. Et quia † Æthiopes etiam, & Indi, ſi per multa ſæcula in ſrigidas regiones transferantur, ſemper tamen nigros, vel oleaſtrinos liberos generant: ſicuti & Hiſpani albos, quamvis in Indiæ, aut Æthiopiæ littoribus perſeverẽt. Et in inſula S. Thomæ, quæ primùm à Luſitanis habitari cœpta eſt, non impedit calor quominus ipſorum filij uſque ad centeſimum iam annum albi ſint, & maneant: cùm tamen Sol ibi ęquè ac in alijs inſulis Æthiopicis calidus ſit. Quapropter affirmant à ſtirpe & ſanguine † Cham Æthiopes provenire, qui deſtitutus fuit patris ſui Noë benedictione, ob culpam, quam contraxit in eius temulentia irridenda, & inde magnam plagam poſteritati ſuæ attulit, ut & ipſa indignationem Dei in ſuum parentem teſtaretur, ut habetur Geneſ. cap. 10 & Paralip. 1. Chanaan enim filius Cham quarto genitus, quia patri avum temulentum oſtendit, maledictus fuit, & iugo ſervitutis ſubiectus: & ideò Chananæi, & alię undecim gentes ab eo deſcendentes, deletæ ſunt. Chus † verò ipſius Cham primogenitus, quamvis multò ante patris impietatem natus fuiſſet, niger tamen ipſe, velut in pœnam effectus, nigerrimos filios produxit, & Ætiopum auctor eſſe perhibetur. Filij autem † Mizraim ſecundo geniti nigri, & deformes nati ſunt, ut Ægyptij, ac † Getuli præter nigrorem ore putidi, ut cogantur perpetuò ſalem in eo habêre. Filij denique Plut † tertio geniti (ut Mauri) nigri, ſimi, labeones, alióve modo prodigiosè affecti. Ex quibus † coloribus utriuſque Indiæ incolæ habent, & pręcipuè illius Oleaſtrini, quo, ut diximus, magis frequenter præditi eſſe videntur. Quod ultra Torquemadam d. lib. 14. cap. 18. & 19. ubi ſupr. apertè proponit, & proſequitur Anton. Poſſevinus in Biblioth. 2. tom. lib. 15. cap. 19. pag. 252. & 253. Didacus de Yepes in ſuis diſcurſ. de var. hiſtor. & Auguſt. Torniell. in annal. ſacris tom. 1. ann. Mundi 1931. num. 26. & 27. Et † qui de Aethiopibus plura voluerit, & de uſu illius adagij Aethiopem dealbare, & Aethiops non albeſcet, legat Plinium lib. 5. cap. 8. & lib. 6. cap. 30. Eraſmum in adagijs, Alciat. Emb. 59. Abluis Aethiopem quid fruſtra? ah deſine, noctis Illuſtrare nigræ, nemo poteſt tenebras. Vbi Sanctius Brocenſis, & Claudius Minoës alios allegant, & eruditiſsimus pariter ac pijſsimus vir Martin. Delrio in adag. ſacr. 1. tom. adag. 851. pag. 448. & ſequenti. Illud † tandem pro huius capitis coronide ſubijciemus, hodie Indos omnes, ut plurimùm, mediocriſtaturâ reperi, cuius rei cauſas examinat Torquemad. d. lib. 14. cap. 24. & 25. & Fr. Ioan. à Ponte in Monarch. lib. 3. cap. 9. pag. 75. Quamvis non ignorẽ, tam incolarum traditionibus, quàm multorum Scriptorum teſtimonijs, compertum eſſe, in aliquibus huius Novi Orbis regionibus quondam Giganteæ magnitudinis homines viguiſſe, & hodie quoque vigêre, ut etiam de Indis Orientalibus diximus ſuprâ capite 2. ex numer. 11. Nam Americus Veſpucius in ſuis relat. navig. 2. tradit, ſe in quandam inſulam appuliſſe altiſsimis hominibus cultam, quam ob id Gigantum appellarunt. Et Ant. Pigafetta, qui fuit ſocius Magallanis, dum nobile eius nominis fretum detexit, affirmat, ſe iuxta illud Giganteos populos conſpexiſſe, quorum cervix ad brachij dimidium longitudine protenderetur. Qui Gigantes poſteà ſæpè ab alijs illud fretum navigãtibus cõſpecti ſunt. Et de eis ita ſcribit Cardanus lib. 8. de rerum variet. capit. 43. relatus in Theatr. vitæ human. vol. 2. lib. 2. pag. 277. Conſtat iuxta fauces freti Magallanici in Boreali littore ad quinquaginta duas partes altitudinis eſſe Patagones Gigantes, octo palmis longiores, magnis pro ſtatura pedibus, qui crudis carnibus veſcuntur, piſcibus aſſatis, pane carent. Vna bucca libras duas carnis, aut piſcium ſumunt: tantùm aquæ uno hauſtu bibunt, ut duodecim hominibus ſufficere poſſit. Cæterùm forma decenti ſunt, membriſq́ue pro altitudine commenſuratis: curſus velociſſimi, bilares, fortes, robuſtiſſimi etiam ſupra magnitudinis rationem. Furtis mirum in modum delectantur: crudeles tamen, quod mirum eſt, non ſunt, nec humana carne veſcuntur. Sagittas adeò profundè in gulam demittunt, ut in ventriculum pervenire exiſtimentur, quod ipſi pro egregio ſpectaculo habent. Idem de antiquis Iucatanę Provinciæ Indis monumentis ſuis mandavit Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 4. lib. 2. cap. 7. ad finem, pag. 44. & lib. 10. cap. 4. pag. 268. & de Chichimecis, & alijs gentibus Novę Hiſpaniæ Acoſta in hiſt. Ind. lib. 7. cap. 3. pag. 457. ubi ait, ſe molam cuiuſdam ex his Gigantibus pugno maiorem vidiſſe, & Fr. Ioan. de Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 13. ubi de alia reſtatur duobus pugnis maiore, quæ ex ſepulto iam diu hominis cadavere extracta fuit, cuius caput grandis dolij vinarij magnitudinem excedebat, quod & tradit Cardanus. & Theatrum ubi ſuprà, docens ex oſſis horum Gigantum in ſepulchris repertis, partium ad totum habita ratione conſtare, viginti palmos magnitudine exceſsiſſe, hoc eſt triplum iuſtæ magnitudinis fermè hominum noſtrę regionis, & ævi. Apud eundem etiam Ioſeph. Acoſtam lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 19. pag. 53. Petr. Ciezam. 1. part. hiſtor. Perù. cap. 52. Auguſt. Zarate in eâd. hiſtor. lib. 1. cap. 5. Maginum in 2. part. ſuæ Coſmogr. tab. 34. fol. 286. Torquemad. d. cap. 13. pag. 38. Fr. Gregor. Garc. lib. 1. de Ind. orig. cap. 4. §. 1. pag. 67. Garcilaſſum Incam in ſuis comment. lib. 9. cap. 9. fol. 234. Herreram decad. 5. lib. 3. cap. 1. pag. 64. & Ioan. Metellum relatum à Theatr. vitæ hum. ubi ſupr. reperimus, celebrem eſſe famam in hac Peruenſi regione, ubi nunc Manta, & Portus Vetus oppidum perexiguum ab Hiſpanis ędificatum eſt, circa Caput S. Elenæ, reperiri oſſa hominum Gigantea, tantę magnitudinis, ut duplo, aut certè ſemiduplo corpora eorum proceriora fuiſſe demonſtrent, quàm ſint communia præſentium Indorum. Illos autem Gigantes olim mari ad hæc littora eſſe delatos, ibi cum indigenis bella geſsiſſe, & quædam extruxiſſe immania opera, cuius generis profundus puteus hodie viſitur, lapidibus immenſis ædificatus. Ac tandem homines illos ſævos & portentoſos, quòd nefariâ, & impuriſsimâ libidine abuterentur, cœlitus eſſe conſumptos. De quibus Gigantibus mentionem etiam facit Did. Davalos & Figueroa in miſcell. Auſtrali colloq. 33. pag. 147. & ſubiungit, in valle de Tarija ſimilia Gigantium oſſa reperiri, ſeq́ue unius mandibulam vidiſſe, quæ ſemi ulnam excedebat, cum tribus dentibus pugno maioribus; & à Dom. Laurentio Suar. de Figueroa, Provincię Sanctę Crucis de la Sierra Gubernatore, audiviſſe, à ſe aliud integrum cadaver in eâdem valle iuxta cuiuſdam torrentis ripam conſpectum, adeò portentoſę magnitudinis, ut enſis per oculi cava demiſſus, vix ad cerebrum perveniret. CAPVT XI. De Auctoribus & argumentis, quibus probatur, Hiſpanos, omnium primos hunc Novum Orbem detexiſſe, & alijs ante eos prorſus incognitum, & certè nec leviter adumbratum SVMMARIVM Capitis XI. -  1 Orbis Novus an antiquis ullo modo cognitus fuerit? -  2 Auctores, qui tenent, Orbis Novi nullã antiquis notitiam fuiſſe, latè recenſentur. -  3 Ioſeph. Acoſta, Abraham Ortelius, Maluenda & alij mertò mirantur, hunc Novum Orbem, adeò magnum & divitem, antiquos tot ſæculis latuiſſe. -  4 Orbis Novi notitia ſi aliqua fuit apud antiquos, poſteà in totum evanuit. -  5 Franc. Valleſius ſentit, Orbis Novi habitationem nulla memoria, vel hiſtoria ante Columbum cognitam. -  6 Alani Copi ſententia & verba de omnimoda ignoratione Novi Orbis apud antiquos. -  7 Thomas Bozius Eugubinus laudatur, qui tradit, ne tenue quidem nomen Novi Orbis ad maiores noſtros perveniſſe. -  8 Orbem Novum non fuiſſe antiquis ſæculis cognitum, pluribus argumentis Auctor evincit. -  9 Mundum ex una tantùm parte cœllum, & terram habere multi ex antiquis cũ Epicùro opinabantur. Alij cum Stoicis & Peripateticis contrarium ſentiebãt. Et num. 11. -  10 Lucretij carmina adverſus eos, qui Mũdum rotundum eſſe putabant. -  12 Terra conſtituta eſt à Deo in medio globi cœleſtis, & duas ſuperficies habet. -  13 Terra cur dicta à Græcis, ἰσοῤῥοπον. -  14 Globoſa figura ſive forma, perfectiſſima eſt. -  15 Terra in medio cœleſtis globi pendens, quomodo ſuſtineatur? -  16 Orbis Etymologia à rotunditate. -  17 Manilij locus elegans de Orbis rotunditate. -  18 Plinius qualiter aperiat ineffabilem rationem qua elementa inter ſe colligata ſunt. -  19 Auſtrales mundi plagas, aquis omnio regi multi, ex veteribus opinabantur: & quare? -  20 Procopij Gazæi notabilis locus, terram in aquis ſubſiſtere, & infra nos nullam eſſe putantis. -  21 Photius reprehendit D. Clementẽ, quòd putavit, terram reperiri ultra Oceanũ, & Phœnicem avem veram eſſe. -  22 Auſtrales & Occidentales regiones ultra Oceanum inhabitatas eſſe, multi ex antiquis putarunt: & quare? -  23 D. Auguſtini locus expenditur. -  24 Caietanus putat, nullo Scripturæ loco concludi, omnem terram eſſe habitabilẽ. -  25 Antipodes, ſive Antictones eſſe multi auctores conſtantiſſimè negarunt, & de horum nominum etymologia. -  26 Antipodes Hiſpanis, & alijs Europeis ſunt plures regiones Novi Orbis, remiſſivè. -  27 Antipode eſſe, qui olim ridebant, hodie magis ridenti ſunt. -  28 Lactantius Firmianus multũ invehitur in eos qui Antipodes eſſe affirmabãt. -  29 Lucretius vanos & ſtolidos vocat eos, qui Antipodes agnoſcunt. -  30 D. Iſidorus Antipodes fabuloſos appellat. -  31 Procopius Gazæus quaſi contra Fidem eſſe inquit Antipodes dari. -  32 Virgilius Epiſcopus Saleburg. reprehenſus fuit, quòd Antipodes dari pro concione dixit. -  33 Antipodes eſſe plures ex antiquis affirmarunt. -  34 Antipodes eſſe, qui olim agnoverunt, putabant alterus generis eſſe, & aditũ ad eos non dari propter calorem Torridæ Zonæ. -  35 Zonas quinque, quibus terra dividitur, qualiter deſcribat Cicer. Plin. & alij, & num. 38. -  36 Auſtralem Zonam, & gentes ſub ea habitantes à nobis agnoſci non poſſe, multi putarunt. -  37 Nili origo agnoſci non poteſt ob æſtum Torridæ Zonæ, cum Lucano. -  38 Auctores plurimi recenſentur, qui de Zonis Orbis ſcribunt. -  39 Zonam Torridã eſſe impertranſibilem, & inhabitabilem, hodie etiam aliqui nimis ſupinè ſcribunt. -  40 Picus Mirandulanus publicè Romæ defendit Zonã Torridã inhabitabilẽ eſſe. -  41 Zonas omnes habitabiles eſſe, & Torridam placidiſſimam, hodie certiſſimis experimentis compertum eſt, & auctores, qui de hoc agunt: & num. 43. -  42 Philoſophicis argumentis non eſt deferendum plus quàm oculis. -  44 Servius quid ſentiat de Antipodibus, & eorum cum noſtris communicatione? -  45 Zonas tres anteà inhabitabiles, poſt Chriſti adventum habitabiles factas, piè probare nititur Thomas Bozius. -  46 Chriſti Domini fœliciſsimus adventus plurima bona mũdo attulit, & Sybillæ carmina de hoc. -  47 Oceanum innavigabilem eſſe, veteres crediderunt, & loca Nazianz. Origen. & Cicer. num. 49. 50. & 51. -  48 Antipodes negavit D. Auguſt. & alij Eccleſiæ Patres, quia ad eas regiones tranſijſſe per Oceanum Adami poſteros impoſſibile iudicarunt. -  52 Adagium, non ultra Gadira, ſive, quæ ultra Gades inacceſſa, explicatur & exornatur. -  53 Oceanus in ſacra Pagina ſumi ſolet pro fine totius Orbis. -  54 Gades ſumitur pro ultimo termino Occidentis. -  55 Hercules columnas Gadibus fixit, tanquam illic eſſet ſuprema Orbis meta. -  56 Imperatorum antiqua conſuetudo fuit aliquas columnas, vel alia monimenta erigere in extremis locis, ad quæ perveniſſent. -  57 Gades nomen terminum, ſeu finem Latinis ſignificat. -  58 Finis terræ Promontorium Hiſpaniæ in Regno Galleciæ. -  59 Hiſpania tota, & præſertim Provinicia Bætica dicitur Occidens Occidentis, & id ſignificare eius antiqua nomina Sepharad, & Spania. -  60 Heſperi nomine à quo Heſperia dicta Græci totum Occidentem appellabant. -  61 Epitaphia antiqua, quæ Hiſpaniæ oras terrarum ultimas faciunt. -  62 Promontorium ſacrum, id eſt, El Cabo de S. Vicente, Orbis ultimum dicitur Straboni. -  63 Tarteſſus Bæticæ urbs eadẽ ac Gades. -  64 Tartarum ubi defunctorum animas mitti credebant, in ultimis Hiſpaniæ oris, tanquam in extrema totius Orbis regione antiqui collocabant. -  65 Elyſij campi, & Beatorum ſedes in Hiſpaniæ finibus eſſe putabantur, ſecundũ Homerum & alios. -  66 Heſperidum horti, quamvis circa Hiſpaniam poſiti, ab antiquis ignorabantur, & quare? -  67 Oceani navigatio ultra fretum Herculeum olim nimis periculoſa, & quare? -  68 Maria omnia innavigabilia olim Atlantica dicebantur. -  69 Navigationes per altum olim incognitæ erant. -  70 Navium & navigationis inventio, & uſus à Noë temporibus initium accepit. -  71 Atlantem Lybicum primum naves fabricaſſe teſtatur Clem. Alex. -  72 Navium forma, aſtrolabium, & alia nautica inſtrumenta, quibus hodie utimur, antiquis ignorabantur. -  73 Magnetica acus, & eius præciſa neceſſitas ad navigationes per altum ineundas. -  74 Navigationis aliquam peritiam, & certitudinem ex ſyderum obſervatione Phœnices nacti fuerunt. -  75 Navigantes nubilo, aut procelloſo tempore ſyderum obſervatione ſe iuvare nõ poterant. -  76 Virgilij elegans naufragij, & procellæ deſcriptio. -  77 Magneticæ acus inventum extollitur, & quòd priſcis ignoratum fuit. -  78 Navigandi peritia antiquorum cum hodierna, & præcipuè Hiſpanica conferri non poteſt. -  79 Magneticæ acus inventor quis? & de eius cõmodis & uſibus, remiſſivè ad plures auctores. -  80 Magnetis proprietates mirandæ, & unde ei nomen, remiſſivè. -  81 Magnes cur ſemper Septentrionem requirat remiſſivè. -  82 Magnetis novum, & mirum experimentum. -  83 Magnetica acu multi etiam utuntur in terreſtribus itineribus: & de montibus magneticis, qui attrahunt ad ſe navigia, quibus ferrum ineſt. HVivs ergo adeò vaſti, & immenſi Orbis detectione, deſcriptione, & indigenarũ origine patefactâ, ſupereſt † nũc, ut eâdẽ curâ, nobilẽ illã quæſtionẽ examinemus; an ſcilicet ante Columbi, & Hiſpanorum in eundem Orbẽ adventum, ab aliquibus antiquorum ſæculorũ hominibus cognitus, & luſtratus fuerit, aut ſaltẽ certis, & conſtantibus litterarũ monumẽtis oſtenſus? Et planè mihi ſemper eorũ opinio magis arriſit, qui tantæ detectionis & cognitionis primã laudẽ ac gloriam Hiſpanis tribuũt, aliis ante eos, has Occidentales & Auſtrales regiones penitus ignoratas, eſſe teſtãtur. Quod † multis rationibus defendunt, & extollunt Pet. Malferit. inter cõſilia Mandelli vol. 2. conſ. 769. n. 17. Marquardus de Suſanis in tract. de Iudę. & infidel. 1. par. cap. 14. in princ. Petr. Bellin. in tract. de bello. 2. par. tit. 11. Tarapha de Regib. Hiſp. cap. ult. Victoria in relect. de Ind. inſulanis in princ. Barrer. in libello de regione Ophira. Lud. Leo Auguſtinian. in cõment. ſup. Abdiam cap. ult. pag. 662. & ſup. Cãt. cap. 8. Ioſeph. Acoſta lib 1. de nat. Novi Orb. cap. 1. & ſeqq. Perer. lib. 3. in Gen. Barradas lib. 5. concord. cap. 11. Boterus in relat. univerſal. vol. 2. lib. 1. ex pag. 329. uſq; ad 338. Ant. de Herrer. in hift. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. ca. 1. & cap. 6. 12. in fin. Greg. Lopez Madera in lib. de excell. Hiſpan. Monarc. cap. 6. fol. 44. & cap. 9. ex. fol. 67. Iacob. Valdes de dignit. Reg. Hiſp. cap. 12. n. 7. cum ſequent. & cap. 19. ex n. 55. ad. 63. Camillus Borrellus de præſt. Reg. Cathol. cap. 43. num. 7. & 8. & c. 46. n. 225. & 226. Bern. Aldrete lib. 3. de orig. ling. Hiſp. c. 13. Pet. Opmeer. in opere Chronograph. pag. 417. Fr. Ioan. à Põte in Cõven. utr. Monarch. lib. 3. c. 7. §. 10. pag. 49. &c. 19. §. 1. pag. 152. & §. 2. pag. 125. Traian. Bocacin. in nuptijs Parnaſi. centur. 2. cap. 90. Fr. Ioan. à Torquemada in Monarc. Ind. lib. 1. c. 4. in fin. Auguſt. Torniell. in annal. ſacris ann. mũdi 1931. n. 46. & 48. pag. 230. & ſeq. & ann. 3043. n. 7. & 8. Idẽ tradit ipſe Acoſta eodẽ lib. c. 11. Vbi † mõſtri ſimile reputat, & alterum Orbẽ eſſe tantũ quantũ hũc cernimus, & antiquos tot ſæcula latuiſſe, & nullũ prorſus veſtigiũ inveniri, quo oſtẽdi poſsit, ex Europę nationibus aliquem ante Hiſpanos in has oras appuliſſe. Abrahamus etiam Ortel. in Theat. Geograph. tab. 5. & Carol. Stephan. qui eius verba tranſcribit, in diction. Hiſt. & Poët. verb. America, in eâdẽ opinione ſunt. Et ęquè mirũ ſibi vidêri dicũt, hoc Hemiſphæriũ tãtę & tã immenſę amplitudinis, veteribus tot ſæculis in cognitũ manſiſſe, & tãdiu potuiſſe latêre, cõſideratâ pręcipuè cũ antiquorũ in deſcribendo terrarũ Orbe diligẽtiâ, & ampliſsimorum imperiorum ad perquirendas regiones commoditate, opportunitateq́; tum humani generis dirâ, atque inſaciabili auro, atque argẽto inhiante cupidine, nihil non tentante, quo his potiatur, quibus hæ reigones incredibili copiâ abundant. Doctiſsimus quoque Fr. Thom. Maluenda lib. 3. de. Antichriſ. cap. 16. in prin. apertè reſolvit, veteres Scriptores, & quoſcunq; qui ante Columbum fuerunt, nullã habuiſſe vel tenuẽ ſuſpicionem iſtius tam vaſtæ, & immanis terræ portionis, quę per Hiſpanos patefacta eſt, ut planè ſit inter maxima miracula computandum, voluiſſe Deum, per tot ſæcula ab Orbe condito maiorem partem totius Orbis terrarum ita in obſcuro deliteſcere. Et in fine eiuſdem capitis ſubdit, quòd † etſi concedamus apud priſcos aliquam quamvis confuſaneã, atque interturbatam extitiſſe Novi iſtius Orbis notitiam, eiuſmodi tamen cognitionis vel tenuem auram paulatim poſtmodum oblitteratam, ac penitus tandem evanuiſſe. His adſentiẽs † eruditiſsimus Frãc. Valleſius in lib. de ſacr. Philoſoph. cap. 26. explicans illud Deuter. cap. 30: Si ad cardines cœli fueris diſſipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, & aſſumet; inquit, tempus, omnium rerum magiſtrum, evidenter indicaſſe, omnes. Mundi partes ad utrunque Polum habitabiles eſſe, & verè ab hominibus coli ab Adami ſemine diſſeminatis. Hanc autem diſſeminationem, nullâ neque memoriâ hominum, neque hiſtoriâ cognitam, nobis in hoc ſęculo velùt digito indicaſſe Hiſpanos Chriſticolas, incarnati Verbi diſſeminationem procurantes. Alanus † Copus natione Anglus, eidẽ opinioni ſemel & iterũ ſe ſubſcribit. Nam in Dialog. 6. adverſus Hęret. cap. 9. pag. 783. ſummam divinæ providentię curã extollens, quæ cùm Fides Catholica in Septẽtrionalibus regionibus labebatur, eiuſdem prædicationem & agnitionẽ ad Auſtrales Orbis Novi perduxit, ſic addit: Quæ anteà ne extitiſſe quidem ullis unquam libris eſt traditum, ulla fama, & auditione acceptum. Et in eodem Dialogo cap. 34. pag. 642. Sleidani hæretici fraudem incuſans, qui Catholicæ Fidei propagationem in Orbe Novo eo tẽpore ab Hiſpanis factam perfidioſo ſilẽtio involverat, inquit: Incredibili Dei benignitate alterum quemdam Orbem, de quo nihil à Ptolemæo, nihil à veteribus Coſmographis, nihil ab alijs vel fando quidem prius accepimus, intra hominum memoriã repentè emerſiſſe. Extant quoque † plurima eiuſdem rei præconia, & teſtimonia in illis pijs pariter ac eruditis libris, quos inſignis Thomas Bozius Eugubinus de ſignis Eccleſ. Dei in vulgus mandavit, præcipuè lib. 17. cap. 1. ſig. 74. ubi ait. Non ita pridem loca plurima, & latiſſima reperta fuiſſe navigationibus Luſitanorum & Hiſpanorum, quorum ne tenue quidem nomen pervenerat ad maiores noſtros. Et lib. 6. cap. 7. ubi Divinitus hunc Novum Orbem, qui continet dimidium totius Orbis terrarum, Catholicis Regibus detectum oſtendit, & idẽ tradit in lib. de robore belli, cap. 9. pag. 312. & cap. 13. pag. 337. Pro cvivs sententiae confirmatione, & illuſtratione, ego cum alijs, † & pręter alios, ſequentia argumenta perpendo. Primvm, quòd Novus hic Orbis non videtur ullo prorſus modo antiquioribus ſæculis innoteſcere potuiſſe, cùm eorum plurimi, & ij quidem graviſsimi Scriptores extiterint, qui † mundum univerſum domui ſimilem reputabant, cui tectum ex una parte non quaquàverſus immineat. Atque ita ad Polum Antarcticum & Auſtrales & Occidẽtales plagas nullo pacto cœlum extẽdi poſſe contendebant, & longè minus terrã, cuius gravem molẽ in medio aëre ſuſpenſam tenêri, nulla ratio (ut ipſi ſibi ſuaſerant) patiebatur: quam opinionem ſępe ſępius repetijt D. Chryſoſt. homil. 14. & 27. in epiſt. ad Hebr. & homil. 6. & 13. in Geneſ. & homil. 12. ad populum Antioch. irridens eos, qui cœlum rotundum & Sphæricum eſſe opinabantur, cũ Scriptura potius tabernaculum à Deo fixum cõmemoret. Cui etiam hac in parte aſſentiũtur Theodor. & Theophyl. in cõment. ad Hebr. cap. 8. & illis antiquior Lactan. Firmian. lib. 3. divin. inſtitut. cap. 24. qui Epicuri probans ſententiam Peripateticos, & Academicos circa cœli ambitum, & figuram damnat, & terrã ad Chaos quoddam immane definit, prout & facit † Lucretius lib. 1. de nat. rerum, qui cum eodem Epicùro ſic inquit: Illud in his rebus lõgè fuge credere, Mẽmi, In medium ſummæ quod dicũt, omnia niti: Atque ideò mundi naturam ſtare, ſine ullis Ictibus externis, neque quoquam poſſe reſolvi Summa atque ima, quòd in medium ſint omnia nixa. Quod attingere quoque videtur D. Hieronym. lib. 2. in Epiſt. ad Epheſ. cap. 4. Auctor apud Iuſtin. q. 130. Orthod. Procop. Gazæus in cap. 1. Geneſ. & alij relati à Sixto Senenſi lib. 5. Bibliot. annot. 3. Pererio lib. 2. in Geneſ. Ioſeph. Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orbis cap. 1. Maluẽda lib. 3. de Antichriſ. cap. 14. pag. 141. Et licèt ſub dubio proponit D. Auguſt. lib. 2. de Geneſ. ad litteram cap. 9. & ſup. Pſal. 135. Quid ad me pertinet, inquiens, utrum cœlum, ſicut ſphæra, undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte deſuper veluti diſcus operiat? Secvndò, † quia quãvis Stoici & Peripatetici in contrariam ſententiã euntes, cœlum rotundum eſſe, atque in circulum volvi affirmarent, & tetram etiam † in medio huius cœleſtis globi conſtituerent, duas ſuperficies habentem, ut tradi Ariſtot. lib. 1. de cœlo cap. 3. Plutarc. de placit. Philoſoph. lib. 1. cap. 2. Plin. lib. 2. cap. 5. & 65. Ovid. 6. faſt. dum ait: Terra pilæ ſimilis nullo fulcimine nixa Aëre ſubiecto, tam grave pendet onus. Et ex multis ſacræ Scripturæ locis probant & defendunt D. Auguſt. lib. Categor. cap. 10. D. Chryſoſt. ſup. illud Pſalm. 123. Fundaſti terram ſuper ſtabilitatem ſuam. D. Baſil. in Hexam. homil. 1. D. Ambr. in eod. Hexam. lib. 1. cap. 6. Acoſta ubi ſupr. cap. 2. 3. & 4. Cœl. Rhodig. lib. 1. antiq. lect. cap. 4. & 13. Vbi † inter alia ait, terram hac tatione à Græcis, ἰϐοῤῥοπον, aliquando appellari, id eſt æqui nutantem, & rectè mundum in globi figura fabricatum: quia † ut ab ſcientiſsimis proditur: Hæc æterna manet, Diviſq́ue ſimillima forma, Cui neque principium eſt uſquam, nec finis in ipſa, Sed ſimilis toto remanet, perq́ue omnia par eſt. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 16. pag. 367. & 368. Iuſtus Lipſius in Phyſiologia Stoicorum lib. 2. cap. 9. & 18. Pat. Ioan. Pineda in Eccleſ. cap. 1. verſ. 4. num. 3. explicans illa verba: Terra autem in æternum ſtat, & ſub. lob 26. 6. explicans illa: Appendit terrã ſuper nihilum. Vbi ſimul rationem exponunt, quomodo † terra, cui aërẽ undique ſubſtratum dicimus, per ſe ipſa pendeat, nec nobiſcum cadat. Quibus ſubſcribens D. Iſidor. lib. 14. Etymol. c. 1. & 2. & Higin. lib. 1. de Aſtrono. cap. ultim. Orbem † à rotunditate circuli dictum putant, & terram in media Mundi regione collocatam, omnibus partibus æquali intervallo diſsidentem, centrũ ſphæræ obtinêre. Vnde eleganter † Manilius lib. 1. Aſtron. ſic cecinit: Eſt igitur tellus medium ſortita cavernã Aëris, & toto pariter ſublata profundo, Nec patulas diſtenta plagas, ſed condita in Orbem Vndique ſurgentem pariter, pariterq́ue cadentem. Hæc eſt naturæ facies, ſic mundus & ipſe In convexa volans teretes facit eſſe figuras Stellarum, Soliſq́; Orbem, Lunamq́; rotundam Quod niſi librato penderet pondere tellus, Non ageret curſus mũdi ſubeuntibus aſtris Phœbus ad Occaſum, & nunquam remearet ad Ortus, Lunave ſubmerſos ageret per inania curſus. Et Plin. † d. cap. 5. hanc ineffabilem rationem, quâ inter ſe elementa colligata ſunt, ſic tradi: Mutuo complexu diverſitatis effici nexum, & levia ponderibus inhiberi, quominus evolent: contraq́ue gravia ne ruant, ſuſpendi levibus in ſublime tendentibus. Sic pari in diverſa niſu vi ſua quæque conſiſtere, irrequieto mundi ipſus conſtricta circuitu: quo ſemper in ſe currente, imam, atque mediam in toto eſſe terram, eandemq́ue uni veri cardine ſtare pendentem, librantem per quæ pẽdeat, ita ſolam immobilem circa eam volubili univerſitate, eandem ex omnibus necti; eidemq́ue omnia inniti. Adhuc tamen ipſi ijdem Auctores frequentiùs opinabantur, Auſtrales & † Occidentales Mundi plagas undis omnino tegi. Nam cùm ex duobus elementis terra, & aqua unus efficiatur globus, intelligebant ad Polũ Antarcticum mare quaquà verſum eſſe diffuſum, ut conſtat ex ijs, quæ tetigimus ſup. cap. 8. num. 16 & latiùs adduxit Plutarc. lib. 3. de placit. Philoſoph. cap. 9. 10. & 11. D. Auguſt. lib. 16. de civit. Dei, cap. 9. Lactan. Firmian. lib. 3. div in. inſtit. cap. 23. Greg. Nazianz. epiſt. 27. ad Puſthum. & in orat. funeb. ad Baſil. & procop. Gazæus in comment. ad cap. 1. Geneſ. Vbi ſic † inquit: Quòd autem univerſa terra in aquis ſubſiſtat, nec ulla ſit pars eius, quæ infra nos ſita eſt, aquis vacua, & denudata, omnibus notũ reor. Nam ſic docet Scritura: qui expandit terram ſuper aquas; & iterum, quia ipſe ſuper maria fundavit eã. Sola igitur ſuperficies, quæ penes nos eſt, intelligitur, dam ait: Congregentur aquæ, quæ ſub cœle ſunt in locum unum. Nec decet, ut credamus aliquam terram infra nos cœli noſtri Orbi oppoſitam. Et hæc fuit ratio, † ob quam Photius in excerptis ex Clemẽt. epiſt. ad Corint. 2. cap. 26. illi inter alia ſuccenſet, quòd aliquas terræ Provincias ultra Oceanum collocaſſet: Reprehendat verò, inquit, hoc in illis quiſpiam, quòd extra Oceanum mundos aliquos collocet. Deinde fortè & illud, quod Phænicẽ avem unicã tanquam pro veriſſimo adhibet argumẽto. Tertiò, † quia tametſi aquis nudum in parte aliqua hemiſphærium Auſtrale reperiretur, non tamen ideò neceſſariò ſequi afirmabant, illud ab hominibus habitari. Præſertim cùm non perciperent, quando, aut quomodo poſteri Noë ad has regiones tranſierint, à quibus certum eſt, omnes mortales fluxiſſe, ut ſup. probavimus. Qua propter † D. Auguſt. d. lib. 16. de Civit. Dei cap. 9. Nec attendũt (inquit) etiam ſi figura conglobata, & rotunda mũdus eſſe credatur, ſive aliqua ratione monſtretur: non tamen eſſe conſequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum congerie nuda ſit terra. Deinde etiam ſi nuda ſit, neque hoc ſtatim neceſſe eſt, ut homines habeat: quando nullo modo Scriptura iſta mentitur, &c. Et Cardinalis † Caietanus explicans illud Geneſ. 1. verſ. 26. ubi Deus, hominem univerſæ terræ præeſſe mãdavit, nullam eſſe eius partem, docet, quę dominationi hominis ſubiecta nõ ſit: Non tamen ex eo (inquit) valet concludi; omnem partem terræ eſſe habitabilem, vel habitandam eſſe ab homine. Atque hoc nimirum in cauſa etiam fuit, ut ipſe idem Auguſtinus, & alij plures Ethnici, & Chriſtiani Philoſophi, quos ſup. num. 19. retulimus, Antipodes, † ſive Antictones eſſe, conſtantiſsimè negaverint, ſic appellatos, quòd contraria nobis veſtigia figant, & oppoſitam terram incolant, diſtẽtq́ue à nobis diametro, toto medio terræ centro interpoſito, ita ut cùm nobis eſt æſtas, illos premat hyems: cùm nobis dies, illis nox ſit, ut præter alios obſervant Ambroſ. Calepinus & Carol. Stephanus in diction. verb. Antictones, & verb. Antipodes, Ioan. Funger. in Etymolog. ſub eiſdem verbis, & MaIuend. de Antichriſt. lib. 1. cap. 2. quod apertè oſtendit, nullam illis huius Novi Orbis, & gentium in eo habitantiũ notitiam fuiſſe. Conſtat † namque, Antipodes eſſe plurimos, qui aliquas eius Provincias inhabitant, quos plenè recenſet Ovetus lib. 4. hiſt. Ind. cap. 2. Ioſehus Ieſuita de rebus Braſil. ann. 1560. Surius in cõment. ann. 1501. 1552. Ramuſius 1. tom. ſuarum navigat. Petr. Mexia inſylva var. lect. cap. 25. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. to. colloq. 1. pag. 36. & colloq. 17. pag. 395. & 396. & colloq. 11. pag. 281. Vt ſic iam ſatis appareat, † non tam ridendos eſſe, qui olim Antipodes agnoverunt, quàm eos, qui vanis ſuis coniecturis, & argumentationibus ducti, illos irridebant, & præcipuè † Lactan. Firmianus d. lib. 3. cap. 23. qui mirum eſt, quã nimis longè in illus explodendis & reprobandis provehatur. Quos † etiam vanos & ſtolidos appellavit Lucretius d. lib. 1. ſic canens: Illi cùm videant Solem, nos ſydera noctis Cernere, & alternis nobiſcũ tempora cœli Dividere, & noctes pariles agitare diebus, Sed vanus ſtolidis hæc omnia parturit error. Et † fabuloſos D. Iſidor. lib. 14. Etymol. cap. 5. ubi ait: Extra tres autẽ partes Orbis quarta pars trãs Oceanum interior eſt in Meridie, in cuius fines Antipodes fabulosè inhabitare produntur. Procopius † etiam Gazæus in cõment. d. cap. 1. Geneſ. eoſdem Antipodes apertiſsimè negat: Nam ſi Antipodes forent (inquit) certè Chriſtus eò quoque profectus eſſet, & cætera, quæ pertinẽt ad ſalutem humani generis, ibi perfeciſſet. Sed & Adam prima generis noſtri origo & ſerpens, qui humanum genus circumvenit, & diluvium quoque penes oppoſitam regionem extitiſſet. Quo † argumento refert Aventinus in annal. Boiorum lib. 3. & Tobias Hallerus in Oratione quòd antiquitati non ubique credendum ſit, apud Ioan. Roſinum pag. 488. & noviſsimè Seraph. Freitas de Imp. Aſiat. in præfat. & cap. 4. num. 5. Reprehenſum & accuſatum fuiſſe Virgilium Epiſcopum Salæburgenſem in Germania à Bonifacio Epiſcopo Moguntino, quòd pro concione dixerat, Antipodes eſſe, eiuſq́ue opinionẽ dãnatam & exploſſam fuiſſe circa annum Chriſti 745. Qvartò, quia illi quoque Auctores & Philoſophi, qui melius docti Antipodes ſive Antictones eſſe affirmarunt, utpotè † Cicero lib. 4. Academic. quæſt. Pythagor. apud Laërt. in eius vita, Plin. lib. 2. cap. 65. & lib. 6. cap. 22. Pomp. Mela lib. 1. cap. 5. Servius in 6. Aeneid. Origenes lib. 2. Periarch. cap. 3. & plures alij, quos refert Maiol. ubi ſup. & Maluenda lib. 3. de Antichr. cap. 14. per totum. Fatebantur † tamen, tales Antipodes, & ſitus terrarum, quas incolebant, nuſquam agnoſcere licuiſſe, non noſtri, ſed alterius generius mortalium eſſe putabant: propterea quòd ob ardorem intercedentis mediæ Zonæ, quam Torridam vocavêre, nemo noſtrorum ad illos, vel illorum ad nos potuerit commigrare, ut expreſsè oftendit Cicero in fragmẽt. lib. 6. de Rep. & in ſomnio Scipion. Vbi hos, qui incolunt vtranque Mundi partem ita interruptos eſſe ait, ut nihil inter ipſos ab alijs ad alios manare poſsit. Et † ex quinque Zonis, quibus terra redimitur, duas maximè inter ſe diverſas, & cœli verticibus ipſis ex utraque parte ſubnixas, pruina obriguiſſe mediam autem, & maximam Solis ardore terreri: duas autẽ eſſe habitabiles. Earumq́ue † Auſtralem illam, in qua qui inſiſtunt, adverſa nobis urgẽt veſtigia, nihil ad noſtrum genus pertinêre. Idem docet lib. 1. Tuſculan. inquiens: Globum terræ eminentem è mari fixum in medio mundi univerſi loco duabus oris diſtantibus habitalilem & cultũ: quarum altera, quam nos incolimus, ſub axe poſita ſit ad ſeptem ſtellas, unde horrifer Aquilonis ſtridor gelidas molitur nives: altera Auſtralis ignota nobis, quam vocant Græci, ἀυτάξονα, à contrario axe. Plinius etiam lib. 2. cap. 6. in eâdem ſententia eſt, & cùm pulcherrimè earundem Zonarum diviſionẽ ſcripſiſſet, ſic ſubdit: Duæ tantùm inter exuſtã, & rigentes temperãtur, eæq́ue ipſæ inter ſe non perviæ propter incendium ſyderis. Macrobius quoq; lib. 1. Saturnal. cap. 19. & lib. 2. de ſomn. Scipion. cap. 5. poſtquam eaſdem Zonas depinxit, & terras illas Auſtrales, quæ in tẽperata iacent, habitari probavit, ita proſequitur: Sed à quibus, non licuit nobis unquã, nec licebit agnoſcere: interiecta enim Zona utrique hominum generi commercium ad ſe denegat commeandi. Quæ verba eo nõ citato tranſcribit Philipp. Bergomenſis in ſupplem. Chron. lib. 1. & ſequitur Pomp. Mela d. lib. 1. cap. 1. his elegãtiſsimis verbis eandẽ ſententiã exponens: Huius medio terra ſublimis cingitur utique mari, eodemq́ue in duo latera, quæ Hemiſphæria nuncupantur, ab Oriente diviſa ad Occaſum Zonis quinq; diſtinguitur: mediam æſtus infeſtat, frigus ultimam. Reliquæ habitabiles paria agunt anni tempora, verùm non pariter, Antictones alteram, nos alteram incolimus, illis ſitus ob ardorem intercedẽtis plagæ incognitus. Et † ad eandẽ cauſam refert Lucanus lib. 10. Pharſal. Nili originis ignorantiam, ſic inquiens: Quæ tibi noſcendi Nilum Romane cupido eſt, Hæc Pharijs, Perſiſq́ue fuit, Macedumq́ue Tyrannis Nullaq́ue non ætas voluit conferre futuris Notitiam: ſed vincit adhuc natura latendi. Summus Alexander Regum, quem Memphis adorat, Invidit Nilo, miſitq́ue per ultima terræ Æthiopum lectos: illos rubicunda peruſti Zona poli tenuit Nilũ videre calẽtẽ. &c. Quę opinio, & prædictarum † Zonarum natura & diviſio ab alijs priorum, & poſteriorum fæculorum Philoſophis, Hiſtoricis, Poëtis & Theologis libenter, & frequenter uſurpari videtur, ut conſtat ex Ariſt. lib. 2. Meteor. cap. 5. Cicer. lib. 1. de nat. Deorũ. Plinio lib. 2. cap. 68. Strab. lib. 3. & 17. Geograph. Virgil. lib. 1. Georg. & 7. Æneid. & ibi elegãter Servio, qui per digitos manus totam Zonarum intelligentiam facillimam reddit, Lucretio lib. 5. de nat. rerum, Ovid. lib. 1. Metamorph. Horatio lib. 1. carmin. Ode 22. Tibull. lib. 4. de laudib. Meſſal. Claudiano lib. 1. de rapt. Proſerp. D. Iſidor. lib. 3. Etymol. cap. 44. Philon. in lib. quis rer. divin. hæres ſit, Beda de ratione temp. lib. 11. cap. 32. D. Tho. 1. p.q. 102. art. 2. ad 4. Scoto & Durãd. 2. ſentẽt. diſt. 17. Ludov. Vives in notis ad D. Aug. d.c. 9. Ioachin. Vandiano in not. ad Pomp. Melam d. cap. 1. & plurimis alijs relatis à Chaſſaneo in Catal. glor. mundi par. 12. conſider. 15. Acoſta lib. 1. de natur. Novi Orb. cap. 9. & 10. & lib. 2. per totũ, Thom. Bocio de ſign. Eccleſ. Dei lib. 1. cap. 1. & lib. 15. cap. 18. Maluend. d. lib. 3. cap. 14. Fr. Gregor. Garcia lib. 2. cap. ult. §. 4. & ſequent. pag. 162. & Seraph. Freitas d. cap. 4. num 5. Et adeò hominum animis hæſiſſe videtur, ut illi etiam hodie † aliqui Neoterici aſſentiantur, Torridam Zonam afflatu cõtinui caloris incenſam nullo modo habitari, vel navigari poſſe affirmantes. Nam ut refert Maluenda ubi ſup. pag. 139. Avorum noſtrorum memoriâ † Ioannes Picus Mirandulan. Romæ in publico doctiſsimorum virorum cœtu coram Alexãdro VI. P.M. propoſitis aſſertionibus auſus eſt, id accerrimè propugnare, Et idem tenet Petr. de Aliaco q. 3. ſuper Sphęram, Apian. & Gemafriſius in Coſmograph. & Blaſius Alvarez Miraval. in lib. Hiſpanâ linguâ Salmanticæ edito ann. 1599. cui titulum fecit De conſervatione ſalutis corporis & animæ cap. 12. Quorum tamen errorem, ſive deſidiam, meritò notavit Hẽric. Martinez in repert. Mexic. tract. 3. cap. 5. pag. 169. & ab eo ſumens fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 4. pag. 8. Etenim † cum hoc poſteriori ſæculo tot, & tam certis experimentis conſtiterit, Antipodes eſſe, & omnes Orbis plagas, tàm quę ad glaciales Zonas, quàm quę ad Torridam pertinent, non ſolùm habitabiles eſſe, verum & humano genere cultas, atque etiam multis in locis, & præſertim ſub ipſa Æquinoctiali refertiſsimas & placidiſsimas reperiri, atque habitationi & navigationi admodum pervias, emoti prorſus, & amentis iudicij erit, ea in dubium velle revocare, & † Philoſophicis rationibus, quæ ſæpè fallaces exiſtunt, plus, quàm oculis noſtris, deferre, ut optimè † advertunt Ludov. Vives, Acoſta, Maluenda & Torquemada ubi ſup. luſt. Lipſius in Phyſiolog. Stoic. lib. 2. diſſertat. 19. Lambinus ſup. Horatium d. Ode 22. Franc. Valleſius in libris de ſacra Philoſoph. cap. 26. Ioan. Boter. in relat. univerſ. vol. 2. 1. par. lib. 1. pag. 229. & ſequẽt. Ant. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 2. & 4. Conimbricenſes in 2. lib. Ariſt. de cœlo, cap. 14. q. 1. Pineda de reb. geſt. Salom. lib. 4. cap. 15. §. 2. Fr. Ioan. à Ponte in cõven. utr. monar. lib. 3. cap. 19. pag. 121. Tobias Hallerus in d. orat. de antiquit. ap. Roſinum pag. 487. Qui omnes latiſsimè de Zonarum (Præcipuè Torridæ) naturâ & temperie latiſsimè agunt, & ex antiquis idẽ iam olim tentarunt Ariſtot. & eius cõmentator Averroës lib. 4. de cœlo, Avicen. fen. 2. doctr. 1. cap. 8. Poſidonius apud Cleomedem, cuius verba refert Iuſt. Lipſius in d. Phyſiolog. Stoic. lib. 2. diſſertat. 27. in fin. Albert. Magnus de nat. loc. cap. 6. & † Servius ſup. Virgil. 6. Æneid. ubi elucidans illud: pelagi ne venis erroribus actus, diſquirit, qui potuerit dicere Virgil. Æneam erroribus maris ad inferos vivum deveniſſe? reſpondetq́ue hiſce verbis: Altius hoc intellige ſecundùm corographos, qui volunt terram ſphæricam eſſe, & undique aqua & aëre ſuſtentari. Quod ſi eſt, ad Antipodes poteſt navigatione perveniri, qui nobis inferi ſunt, ut nos illis. Hinc eſt quod ſub terram inferos dicimus. Tyberianus etiam dicit, epiſtolam eſſe ab Antipodibus ad nos vento allatam, quæ habet ſuperi inferis ſalutem. Et melius, & latiùs cæteris proſequitur Thom. Bocius d. tract. de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 15. cap. 18. Qui † tamen pio quidem zelo, & ſubtilibus, licèt non uſquequaque ſolidis rationibus oſtendere conatur, tres illas terræ faſcias, quas antiqui Scriptores, ut diximus, inhabitabiles eſſe, aſſeruerunt, reverâ ab Orbe condito ad Chriſtum uſque ſemper deſertas manſiſſe, & ſemper, vel ſaltem ex maiori parte inhabitatas, & tales repertas eo tempore à pluribus fuiſſe, qui eas diligentiſsimo ſtudio explorarunt: Poſt Chriſti verò fœliciſsimum in mũdo Ortum, cœpiſſe illas hominibus incoli, quouſque tandem iam noſtris tẽporibus cultoribus ſunt repletæ: atque hanc † inter alias Chriſtum in Mundum importaſſe fœlicitatem, ut eius præſentiâ terra melior, atque uſibus humanis cõmodior ſit reddita, ſic explicans Pſalm. 8. verſ. 1. & 4. & locum Iſaìæ cap. 35. verſ. 1. & cap. 43. & Sybillæ carmina, quæ habentur apud Lactan. lib. 7. divin. inſtit. Et tunc ſanè gaudium magnum Deus hominibus dabit Etenim tellus, & arbores & innumera pecora terræ Dabunt fructum verum hominibus Vini, & mellis & candidi laetis, Et frumentum, quod eſt hominibus optimũ omnium Qvintò, quo magis oſtendatur, hũc Novum Orbem antiquis penitùs ignoratum, aut certè inhabitabilem iudicatum fuiſſe, conſidero illos non ſolùm exiſtimaſſe ob ardorem æſtuantis Zonę ad eius oras aditũ omnino præcludi, ſed eâ quoque ratione, quàm vrgentiorem, imò & inſuperabilem reputarunt, nempe totius † Oceani ſpacium inter ipſum, & alias mundi partes obverſari, neque ullum modum reperiri, quo infinito illo abyſſo traiecto, homines huc cõmeare potuerint. Quod argumentum † adeò preſsit D. Auguſt. d. lib. 16. de Civit. Dei cap. 9. ut nimis abſurdum eſſe dicat, & ſacræ Scripturę contrarium, Antipodes in his regionibus habitare, cùm ex Adami, aut Noachi poſteris; à quibus neceſſariò petenda eſt univerſi humani generis propagatio, nullus ad eas navigare, ac pervenire potuerit. Cui † ex antiquis Eccleſiæ Patribus hęrêre videtur Gregor. Nazianz. in epiſt. 71. ad Poſthumian. & in orat. funeb. Baſilij, dũ pro certo confirmat, ultra Gades mare eſſe hominibus impermeabile, & finẽ non habêre, neq; tellurẽ penetrari poſſe. Et † Origen. lib. 2. Periarch. cap. 3. ubi locũ D. Clement. exponens, qui alios mundos trans Oceanum eſſe inſinuavit, de quo in cap. ſeq. latiùs agemus, ait illum Antichtones ſignificare voluiſſe, atq; illius Orbis terræ partes, ad quas, quia Oceanus intrãſibilis eſt, noſtrorũ quiſquã accedere nõ poteſt. Idem † etiam de impoſsibile Oceani penetratione apertiſsimè ſcripſit Cicer. d. lib. 6. de Rep. & Plin. d. lib. 2. cap. 67. ſic inquiens: Maria circumfuſa undique dividuo globo partem Orbis auferunt nobis, neque inde huc, neque hinc illò pervio tractu. Et hanc fuiſſe conſtantem veterum omnium ſententiam, † ſatis oſtendit illud Pindari in Olymp. Ode 3. in fine, dum ait, quod ultra Gades eſt, ęquè ſapientibus, & ſtultis inacceſſum fuiſſe. Quod proverbij loco à cæteris uſurpatum apparet, teſte Pedone Albinovano apud Senec. Plin. in proœm. lib. 3. & alijs relatis à Paulo Manut in adag. Non ultra Gadira, pag. 879. Maluenda de Antichriſ. lib. 3. cap. 15. in princ. & de Paradiſ. cap. 39. pag. 118. Fr. Ant. de S. Roman. in hiſt. Ind. Oreint. lib. 1. cap. 4. pag. 12. Theatr. vitæ hum. vol. 5. lib. 3. pag. 1258. & noviſs. Suarez de Salazar de antiquit. Gaditanis lib. 1. Vnde † & Oceanum ipſum ſacræ Paginę pro Occidentali plaga, & fine totius. Orbis apponũt, Iſaì. 49. verſ. 12. Ezech. 48. verſ. 17. & in multis alijs locis relatis à Ludov. Balleſter. in Hierolog. lib. 2. c. 4. in fin. Iuvenalis † quoq; Satyr. 10. in eodem ſenſu Gades accepit, cùm ait: Omnibus in terris, quæ ſunt à Gadibus uſque Auroram, & Gangem, pauci dignoſcere poſſunt Vera bona, atq; illis multũ diverſa remota Erroris nebula. Et propterea Hercules, † cùm boves Geryonis veſtigans, ad Gades perveniſſet, columnas ibi fixiſſe narratur, tanquã illic eſſet ſuprema Orbis meta, ut tradit idẽ Pindarus in Nemeis, Strabo lib. 3. circa finem, Pomp. Mela lib. 2. cap. 6. D. Iſidor. lib. 13. Etymol. cap. 15. Dionyſ. in libello de ſitu Orbis his carminibus: Obliquas narrate vias, mihi dicite Muſæ Oceani Heſperijs à gentibus incipientes, Ad fines, ubi ſunt erectæ fortè columnæ Herculeos (mirum) iuxta ſuprema Gadira. Et Feſtus Avienus verſ. 105. ſic canens: Vltima proceras ſubducit ad aſtra columnas Hìc modus eſt Orbis Gadir locus; hic tumet Atlas Arduus; hìc duro torquetur cardine cœlum: Hìc circumfuſis veſtitur nubibus axis. Fuit † enim antiqua Imperatorũ cõſuetudo, ad quę loca extrema cum exercitu, vel claſſe penetraſſent, ibi aliqua ſuæ expeditionis monimenta relinquere: ſicut Bacchus colũnas duas magnas erexit in Oriente, & Alexander Indicæ militiæ terminos aras apud extremos Indos inſtituit, atque ordinavit, ſuper quibus vota Dijs perſolvit, ut teſtatur Strabo lib. 3. & de eiſdem Herculis columnis agens Natal. Comes lib. 7. Mythologiæ, cap. 1. pag. 582. Atque hoc ipſam † Gaditanæ urbis, ſive inſulę appellationem oſtendere, docet Arias Montan. in ſua Geograph. relatus ab Ortelio in Theſaur. verb. Gades, ubi ſic inquit: Gades non ſepem, ſed terminum, ſeu finem Latinis dici mihi auctor eſt Arias Montanus, & apertius Stephanus in ſua Geograph. dum inquit, Gadeira urbs, & inſula in mari Oceano anguſta, & oblonga quaſi faſcia, ſic dicta, velut γῆς δείρα, ideſt extremitas terræ. Quod nomẽ, † Finis terræ, alteri quoque promontorio inditũ fuit, quod in Galleciæ Regno mari adiacet, ut ait Florian. in hiſt. Hiſp. cap. 2. Et † tota Provincia Bætica, imò & ipſa Hiſpania in univerſum, ex eâdem ratione Occidens Occidẽtis, & angulus Occidentis vocata eſt, ut ex D. Hieronym. Theod. Bellarm. & alijs probat Pineda lib. 4. de reb. geſt. Salom. cap. 14. pag. 196. & cap. 15. pag. 210. Idq́; denotare videbãtur antiqua nomina Hebræa, quibus appellabatur, nempè Sepharad, & Spania. Significant quippe terram abſconditam, & in extremo termino, ſive fine mundi iacentem, ut benè advertit, & poſt alios probat Fr. Ioan. à Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 19. pag. 123. & Dom. Greg. Lopez Madera de excell. Hiſp. c. 3. fol. 21. Vbi Heſperi † nomine, à quo Hiſpania & Italia Heſperia vocãtur, Gręcos totũ Occidentem appellaſſe conſiderat. Extant quoque celeberrima quædam, & memoriâ digniſsima † epitaphia in eâdẽ Hiſpania apud Caparrã, Eboram & Gades, quæ citantur ab eruditiſſ. Ambroſ. Morales de antiq. Hiſpan. lib. 8. cap. 20. & 48. Petr. Apian. & Cyriaco Anconitano in libris antiq. inſcrip. Fr. Roder. Yepes in antiq. Aſtigit. Salazar in d. antiq. Gaditan. Ponte ubi ſubr. & Matute in proſap. Chriſti 2. ętate, cap. 2. fol. 76. in quibus ultimas Orbis aras ibîdem concludi, veteres fatebãtur. Illa autẽ ſic habẽt: Qvam. varia. hominvm. fata. ortvs. in Marsis. Domicivs. Thoranvs. vltimas. adii terras. arma. seqvvtvs. infoelicia. Gn. Pomp. Hic. occvbvi. &c. Aliud: Sertor. Lvsit. Dvx. extrem. Orb. plaga D. Immort. vovet. anim. bvsto. corpvs. &c. Aliud: Heliodorvs. insanvs. Cartaginensis. ad extremvm. Orbis. sarcophago. testamento. me hoc. ivssi. condier. vt. viderem. si. me. qviqvam. insanior. ad. me. visendvm. vsqve. ad haec. loca. penetraret. His adijcere poſſumus Strabonem lib. 3. in princ. ubi † de ſacro Promontorio loquẽs, quod; hodie dicitur, Cabo de S. Vicente, hoc eſſe inquit nõ Europę modò, ſed Orbis univerſi in Occidentẽ remotiſsimum ſignum; & coniecturã facit, † à Tarteſio Bæticæ Provinciæ urbe (quà eandẽ eſſe cũ Gadibus tradũt Ortelius in theſ. Geogr. verb. Tarteſſus, & plures alij antiquiores relati à Pineda de reb. Salomon. d. lib. 4. cap. 14. §. 2. pag. 187.) Tartarum eſſe † vocatũ à veteribus locũ illum ſubterraneũ, in quẽ defunctorum animas mitti credebant. Quaſi hîc in extrema illa Hiſpaniæ, ſive totius Orbis parte cõſiſtere debêret: ſicuti ipſi etiā Elyſij † cãpi, ubi piorũ ſedẽ collocaverunt. Sic enim Proteus Menalaũ apud Homerum alloquitur lib. 4. Odyſſ. Sed te quà terræ poſtremus terminus extat Elyſium in campũ cœleſtia numina ducẽt, Quem Rhadamantus habet, quà vita facillima multo Ducitur: Haud operit campos nive Iupiter iſtos; Hybernũ tẽpus, neq; multo prorogat anno Nulli imbres. Spirat ſemper grata Aura Favonij Miſſaq́; ab Oceano nimios demitigat æſtus. Et eandẽ Homeri, & Strabonis ſententiã, Elyſios campos Hiſpaniæ tribuentiũ, ſequitur Ludov. Vives in not. ad D. Aug. lib. 20. de Civit. Dei, c. 27. Carol. Stephan. in d. verb. Elyſij campi, Cœli. Rhodig. lib. 18. lict. antiq. c. 22. Ioan. à Ponte in d. cõven. lib. 2. c. 24. pag. 255. licèt alij in cavo lunaris globi eos ſtatuant: alij in duabus inſulis Atlanticis, Gaditano Freto vicinis, Canarijs, aut Fortunatis: alij in Paradiſo, vel etiã circa Aegyptũ, aut Lesbon, ut cõſtat ex Plutarc. in Sertorio, & in libello de facie Orbis Lunę, Servio, Põtan. & Cerda in illud Virgil. in 6. Æneid. Devenere locos lætos, & amœna vireta Fortunatorum nemorum ſedeſq́ue beatas. Lucan. lib. 9. Pharſal. Heſychio. Cœl. Rhodig. lib. 1. c. 4. & alijs, quos refert Vives ubi ſup. Ortel. in Theſaur. verb. Elyſius, Carol. Stephan. in d. verb. Elyſij cãpi, & verb. Atlãticæ inſulæ, & Ioan. Funger. in Etymolog. ſub eodẽ verbo. Sextò & ultimò, quia mirũ videri non debet, has Occidẽtales & Auſtrales plagas antiquos latuiſſe, cùm † neque de Heſperidum hortis notitiã habuerint, qui prope ipſum Hiſpaniæ Oceanũ, ſive Atlanticũ mare ad Lixi oras extitiſſe dicuntur, ut ex Heſiod. in Theog. Euripi in Hippolyt. coronat. & in Hercul. furen. & ex alijs plurimis Græcis & Latinis Auctoribus eruditè oſtendit Natal. Comes lib. 7. Mythologiæ cap. 1. pag. 583. &c. 7. pag. 619. & ſeqq. & Bern. Aldert. lib. 4. de antiq. Hiſp. c. 6. & Lucret. lib. 5. de nat. rer. in princ. Qui illã huius rei cauſam reddit, quòd noſtrorũ nemo ad eas navigaſſet, nec Barbari eo accedere propter Draconis metũ auſi fuiſsẽt, ſic enim inquit: Aureaq́; Heſperidũ ſervans fulgẽtia mala Aſpera, acerba tuẽs immani corpore ſerpẽs Arboris amplexus ſtirpem? quid denique obeſſet Propter Atlantæum littus, pelageq́; ſevera Quo nec noſter adit quiſquam, nec barbarus audet. Fuit enim olim † navigatio freti Gaditani, & tranſmiſsio columnarũ Herculis infrequens & intentata, propterea quòd nimis periculoſa reputabatur, ut latè probat Pined. de reb. Salom. lib. 4. c. 6. pag. 171. &c. 15. §. 3. pag. 205. Cui addo Cornel. Tacit. in. lib. de morib. Germ. qui Germanos indigenas eſſe, eo argumento oſtendere nititur: Quia immenſus ultra, utq́; ſic dixerim, adverſus Oceanus, raris ab Orbe noſtro navibus aditur. Quis porro propter periculũ horridi & ignoti maris, Aſia, aut Africa, aut Italia relicta Germaniã peteret, informẽ terris, aſperam cœlo, triſtẽ cultu, aſpectuq́ue, niſi ſibi patria ſit. Et Suidam, verb. Atlãtica maria, relatum & ſequutum ab Ortelio in Theſaur. Geograph. verb. Oceanus Atlanticus, ubi tradunt, † Omnia maria innabigabilia Atlantica vocari. Huius autem periculi, ſice difficultatis ratio in eo cõſiſtebat, quòd priſcis illis temporibus, † nondum navigationes per altum inſtitutæ erant, & licèt † naviũ inventio, & navigandi uſus cognoſceretur, utpotè qui ab ipſo Noë, & eius arca initium accepit, ut conſtat ex Geneſ. c. 7. Ioſeph. lib. 5. antiquit. Philo. in lib. de multipl. gen. huma. Methaſtene, Fabio Pictore, & Annian. ſup. Beroſ. lib. 4. Polid. Virg. lib. 3. de invẽt. rer. c. 15. Raviſ. Text. in officina, 1. to. pag. 326. Carol. Steph. in diction. verb. Noë, pag. 319. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Navis, pag. 674. Camil. Borel. de præſtan. Reg. Cath. c. 19. n. 51. & 55. Theat. vit. hum. vol. 20. lib. 3. pag. 1715. & vol. 20. lib. 1. pag. 3628. & ex Clem. Alex. lib. 1. ſtromat. c. 7. pag. 336. Qui † Atlantẽ Lybicũ primũ naves fabricaſſe, & mare navigaſſe cõmemorat. Minimè † tamẽ navium forma, aſtrolabiũ, & alia inſtrumẽta ad hoc neceſſaria ita hominibus innotuerant, ut ſeſe tã immani abyſſo committere audêrent. Pręſertim † ſine ferrea acu magnete attacta, quam vulgò maritimã vocant, quæ perpetuò Septentrionẽ reſpicit; & eo uno navigationis præſidio ſublato, certa magni Oceani traiectio prorſus impoſsibilis eſt, ut præclarè confiderat Ioſeph. Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 16. pag. 45. & Thom. Bozius loquens de Colũbi & Luſitanorũ navigationibus lib 4. de ſtatu Italię, c. 1. n. 68. Nã etſi, ut Plin. lib. 8. cap. 56. de Phœnicũ navigatione ſcribit, † ex Syderibus, Sole & Luna, ex terrarum promontorijs, littorumq́; differentijs aliquid maritimę peritiæ habêri poſsit, quod latè etiam illuſtrat Pineda d. cap. 15. §. 5. pag. 208. cum Cicer. lib. 1. Academ. & Arato in Phœnomen. ubi ſic habet: Hic Iovis altrices Helice, Cynoſuraq́; fulgent, Dat Graijs Helice curſus, maioribus aſtris Phœnicas Cynoſura regit; ſed cãdida totis Certior eſt Cynoſura tamẽ ſulcãtibus æquor, Quippe brevis totam fido ſe cardine vertit. Si tamen † hæc omnia nubilo tempore obducerentur, & in medio mari deprehenſi, ut Virg. ait lib. 1. Aeneid. Vnà Eurus Notuſq́; ruerẽt, creberq́; procellis Africus, & vaſtos volverẽt ad littora fluctus. Fieri nõ poterat, ut nauta dẽpto magnetis uſu, quo dirigeret prorã noſceret, non magis quàm ut oculis captus, quid in monte procul poſito emineat, quid iaceat, digito oftenderet. Vt vel ipſe † idem Virgil. egregiè inſinuat lib. 3. Aeneid. ſic canens: Poſtquam altũ tenuere rates: nec iam ampliùs ullæ, Apparẽt terræ: cœlũ undiq; & undiq; põtus Cõtinuò vẽti volvũt mare, magnaq́; ſurgũt Aequora; diſper ſi iactamur gurgite vaſto Involvere diẽ nimbi, & nox humida cœlũ Abſtulit: ingeminãt abruptis nubibus ignes Excutimur curſu, & cæcis erramus in undis Ipſe diem, noctemq́; negat diſcernere cœlo. Nec meminiſſe viæ media Palinurus in unda: Tres adeò incertos cæca caligine Soles Erramus pelago, totidẽ ſine ſydere noctes. Quapropter meritò Acoſta d. lib. 1. cap. 16. & ſeqq. nimis extollit † ingẽs hoc naturę miraculum, quod in acu magnetica reperîtur, probatq́ue veteribus ignoratã fuiſſe, neq; eam illos in navigando peritiam habuiſſe, † ut cũ arte nautica hominũ noſtri temporis, & præcipuè Hiſpanorũ, cõferri poſsit. Qua unâ incredibili & celeritate, & certitudine Oceanũ undevis, & quovis enavigant, illiuſq́; regiones, & clymata accuratè callent, ut ubi ſiſtendũ, ubi dextrorſum nonnihil inclinandũ, ubi lęvorſum, non minus conſtanter noſcant, quàm ſi per terrã progrederẽtur. Huius autem adeò magni beneſicij auctorem † incertum eſſe dicit Polid. Virg. d. lib. 3. de invent. rer. c. 13. ſed alij magis frequenter id tribuũt Flavio cuidam Amalfitano circa annum ſalutis 1300. De cuius laudibus & cõmodis, & uſbus acus magneticæ ultra prędictũ Acoſtam plurima cumulant Pandulfus Collenucius hiſt. Neapolit. lib. 1. & 10. Bapt. Carraf. in eâdem hiſt. lib. 1. Petr. Zieza 2. tom, rer. Ind. cap. 9. Gomara 1. p. hiſt. Ind. cap. 10. Lævinus Lẽnius de occult. nat. mirac. lib. 3. cap. 4. Pet. Medina artis navigat. lib. 6. cap. 1. Hieronym. Oſſorius lib. 1. de rebus Eman. ubi pyxidem nauticam elegãter deſcribit. Gilbert. de magnete, lib. 1. cap. 1. Iovius lib. 25. hiſtor. Ioan. Barros in ſua Aſia, decad. 1. lib. 1. c. 4. Adrian. Turneb. lib. 20. adverſar. c. 20. Guid. Pancirol. in novis repertis c. 11. Philander. comment. in Vitruviũ lib. 10. cap. 14. Abrahã Ortel. in Theatr. Geograph. tab. 5. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 1. p. vol. 2. lib. 1. pag. 332. & ſeqq. Lil. Girald. lib. de navigat. cap. 1. Thom. Bozius lib. 6. de ſign. Eccl. Dei, cap. 7. ſign. 24. pag. 240. & ſeq. & lib. 8. cap. 1. ſign. 33. pag. 291. & lib. 20. ſign. 87. cap. 6. pag. 334. & de Italię ſtatu. d. lib. 4. cap. 1. Camill. Borrell. de præſt. Reg. Cathol. cap. 78. ex num. 22. Pat. Guzmã in 1. part. hiſt. Iapon. Pet. Garcia Ferrandus & Andreas Cretenſis in peculiaribus libris, quos de navigandi arte ſcripſêre, Pet. Opmeerus in opere Chronog. pag. 100. & pag. 357. & 373. Ant. Poſſevinus in Biblioth. 2. tom. lib. 15. cap. 20. pag. 257. Mariana de rebus Hiſpan. lib. 1. cap. 22. Maluẽda de Antichr. lib. 3. cap. 24. Theatr. vitę huma. vol. 20. lib. 1. pag. 1628. ubi ait hoc ipſo invento Hiſpanis Novi Orbis inveſtigandi inſtrumentum datum fuiſſe, Fr. Anto. de San Roman in eâdem hiſt. lib. 1. cap. 2. Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 10. pag. 32. Ant. Herrera in hiſt. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 1. cap. 1. & ſeq. & in deſcriptione in dicto cap. 1. pag. 1. Simõ Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. pag. 540. & ſeq. & colloq. 18. pag. 404. & ſeq. & pag. 422. ubi alium acus magneticæ inventorem agnoſcit, & plura de magnetis proprietatibus tradit, quod † & præſtat Plinius lib. 36. cap. 16. Lucret. lib. 6. de nat. rerum, D. Auguſt. lib. 21. de Civit. Dei, cap. 4. & 6. ubi Ludov. Vives in notis, Goropius Becanus lib. 3. Hiſpanic. Pineda. d. lib. 4. cap. 15. §. 4. ex pag. 206. & capit. 18. pagina 222. ubi etiam explicat, cur ita appelletur, & unde trahatur, Theatr. vitæ humanæ vol. 5. lib. 2. pag. 1226. Et cauſam, † cur magnes Septentrionem ſemper requirat, adducere conatur Fr. Ioan. à Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 2. cap. 23. pag. 249. & novum, & notandum magnetis experimentum Herrera in dict. deſcriptione pag. 2. † Nimirum magnetem ſerro maiorem attrahẽdi vim communicare, quàm ipſa habeat; etenim ſi magneti ferrum iungatur, longè maius pondus alterius ferri elevabit, quàm ſi per ſe ſola ad id peragendum accommodaretur. Et quod etiam in terreſtribus itineribus † multi magnete utantur, & quòd montes magnetici trahant ad ſe navigia circa eos tranſeuntia, quibus ferrum vehitur, recolit Maiolus ubi ſuprà, & Aloyſ. Cadamuſt. in ſua navigat. 55. Vbi refert, non longè à mari Arabico ad inſulas Calechut eſſe magnam magnetis copiam, adeò ut multæ ibi fiant naves abſque ferro, quòd vim magnetis paveant. Idem tradit Ludov. Vives ubi ſup. CAPVT XII. In quo latè auctores & argumenta contrariæ ſententiæ referuntur, & refelluntur: & nullis ante Hiſpanos hũc Novum Orbem cognitum fuiſſe magis oſtenditur. SVMMARIVM Capitis XII. -  1 Opinionem aliquam probare non ſufficit, niſi contrarijs ſatisfiat. -  2 Auctores plurimi recenſentur, qui Novum Orbem veteribus cognitum dicunt. -  3 Iuſtus Lipſius quid ſenſerit de notitia Novi Orbis? Baſilius Pontius Legionẽſ. Auguſtinianus laudatur, ibid. -  4 Novum nihil eſt hodie, quod anteà non præceſſerit. Et num. 10. -  5 Novus Orbis aliquando antiquis cognitus, & poſteà ignoratus, ac denuò à Columbo repertus. -  6 Nova multa videri, quæ iam olim in uſu fuerunt. -  7 Arietis machinam invenit Carthago, & poſteà eius oblita ſtupuit contra ſe per Romanos admotam. -  8 Fontei & Thuani carmina de novis antiquis. -  9 Res omnes ſuas mutationes habent, & quæ cecidere, reſurgunt, ſecundùm Horatium. -  10 Novum nihil ſub Sole Proverbiũ qualiter accipiatur? -  11 Homines non omnia ſimul Iupiter docuit. -  12 Erato, una inter Muſas, à novis inventis nomen accepit. -  13 Thaletis Mileſij apophthegma. -  14 Tempus eſt rerum omnium inventor & magiſter. -  15 Inveniendis inventa non obſtant ſecundùm Baldum. -  16 Inventa de novo plurima, & utiliſſima omnibus ſæculis leguntur, & aliqua eorum exempla. -  17 Antipodum & Novi Orbis inventio inſtar omnium inventorum valet. -  18 Munera maxima, & clariſſima naturæ fortuitò ſæpè reperta ſunt, & aliqua exempla. -  19 Fortuito quæ apud nos fieri videntur, Dei conſilio reguntur. -  20 Magnes lapis fortuitò repertus. -  21 Lyræ, ſive Citharæ inventio qualiter cœperit? -  22 Purpuræ inventio cum Caſsiodoro. -  23 Nili origo, & incrementum his ultimis temporibus à Luſitanis detecta. -  24 Nili originis cognitio veteribus fruſtra tentata, & impoſsibilis reputata. -  25 Navigationes per altum antiquitus in uſu fuiſſe quidam tradunt, & earum exempla. Et num ſequentib. -  26 Mare univerſum non ſolùm navigabile, ſed de facto etiam antiquitus navigatum. -  27 Hannonis navigatio ſimilis fuiſſe dicitur tertiæ Columbi. -  28 Carthaginenſes olim per Atlanticum navigaſſe dicuntur. -  29 Euthymenes Maſsilienſis olim Atlanticum navigavit. -  30 Navigatio quem progreſſum olim habuerit, cum Claudiano. -  31 Magnetis uſum ſunt qui veteribus tribuant. Et num. 42. -  32 Plauti verſoriam aliqui acum Magneticam fuiſſe putant. Et num. 46. -  33 Navigandi peritia veterum cum noſtra comparari nequit. -  34 Navigationes per altum raræ olim, & portenti loco habitæ. -  35 Hannonis navigationes parum fidei habuerunt, & Proverbium de eis. -  36 Navigationes tantùm littorales priſcos exercuiſſe, qui affirment?Et numero 37. 38. 40. -  39 Navigationem ſine remis veteres nuſquam exercebant. -  41 Aſtrolabij inventum, & utilitas. -  42 Magneticæ acus uſum veteribus omnino ignoratum fuiſſe probatur. -  43 Magneticæ pyxidi Novi Orbis detectio debetur. -  44 Trapobanenſes qua induſtria in navigando vterentur. -  45 Magneticæ acus nullum extat nomen apud antiquos. -  46 Verſoriam capere apud Plautum ſignificat dar, ò tomar la buelta. -  47 Atlanticam Platonis quidam Novum Orbem eſſe putant, ſed reijciuntur, n. 52. -  48 Ariſtotelis locus de inſulis à Carthaginenſibus detectis à multis accipitur pro Novo Orbe, qui reijciuntur, num. 53. -  49 Americanos à Carthaginenſibus procedere aliqui putant, & quare? -  50 Æliani optimus locus exponitur, ubi Novum Orbem depingere videtur, ſed reijcitur, num. 56. -  51 Novi Orbis incolas eoſdem eſſe ac Hyperboreos tradit Goropius, ſed reijcitur, num. 60. -  54 Ariſtotelis, ſive Theophraſti liber de mirabilibus auditionibus fabuloſus eſt. -  55 Luciani fabula de quadam navigatione à ſe in novas regiones facta refertur, & ridetur. -  57 Sileni narrationem de Novo Orbe à Theopompo relatã, ut merã, & nugatoriã fabulã accepit Ælianus & Tertul. -  58 Theopompus quis fuerit? -  59 Goropius Beccanus audaciæ, & levitatis notatur. -  60 Hyperborei & Riphæi montes ubi ſint, & unde dicantur? Et num. 62. -  61 Riphæos, & Hyperboreos montes incolentium mira fœlicitas, & ſalubritas. -  63 Novi Orbis ſcientiam videntur habuiſſe, qui & Antipodum: & reſpondetur, num. 70. -  64 Novum Orbem agnoviſſe videtur Lucian. Plutarch. 7 Avìtus: & eis reſpondetur, num. 71. & 72. -  65 Divi Clementis Romani verba de mundis, qui ſunt trans Oceanum, multi pro Novo Orbe accipiunt: & reſpondetur, num. 74. -  66 D. Clementis epiſtolæ ad Corinth. auctoritas. -  67 Seneca Philoſophus ſcripſit tragœdiam Medææ, & in ea vaticinari videtur de Novi Orbis detectione. Et num. 76. -  68 Columbum, Senecæ auctoritate inter alia ductum, ad Novum Orbem quærendum, multi opinantur. -  69 Hiſpanis adimi non poteſt vera gloria primæ detectionis Novi Orbis. -  70 Antipodes eſſe licèt aliqui ex antiquis agnoverint, ignorabant tamen regiones eorum, & alterius generis mortalium eſſe putabant. -  71 Plutarchi, & Luciani narrationes, quibus videntur Orbem Novum denotare fabuloſæ ſunt. -  72 Avìtus declamator Novum Orbem nõ agnovit, ſed potiùs apertè negavit. -  73 Avìti elegantiſſima verba, quibus Alexandrum hortatur, ne novas terras ultra Oceanum quærat. -  74 D. Clemens Romanus ſub mundis trans Oceanum Antipodes ſignificare voluit ſecundùm Originem. -  75 Mundos plures eſſe, qui affirmant, graviter errant. -  76 Seneca quo ſenſu, & modo Novos orbes detegendos eſſe prædixerit? -  77 Divinatio viris prudentibus familiaris quæ ſit? -  78 Seneca non ſecùs ac cæteri ſui temporis Philoſophi Oceanum finem Orbis eſſe putabat. -  79 Pedonis carmina elegantiſſima apud Senecam, Oceanum mundi finem eſſe tradentis. -  80 Poëtæ, & alij Auctores multa temerè vaticinãtur, quæ poſteà impleta videmus. -  81 Senecæ locus alter, quo prænuntiaſſe videtur detectionem huius Novi Orbis. -  83 Gentium plura examina repentè ex regionibus Aquilonaribus exierunt, & bellis Orbem turbarunt. -  83 Virgilij vaticinium, quod trahi poteſt ad detectionem Novi Orbis. -  84 Argonautarum fabulam qui tractaverint. -  85 Aurei velleris Ordinis Equeſtris origo. -  86 Ducatus Burgundiæ veri ſucceſſores ſunt noſtri Reges Catholici. -  87 Virgilij locus Aeneid. 6. exponitur contra Iuſt. Lipſium. -  88 Aethiopia Maurorum cur à Virg. & Lucano dicatur iacere extra ſydera. -  89 Seneca in Medæa non loquitur de regionibus Occidentalibus, quales ſunt Novi Orbis, ſed de Septentrionalibus. -  90 Thule inſula ubi? Et plura de ea remiſſivè. -  91 Novæ terræ, & inſulæ repertæ ſunt in Oceano Septentrionali. -  92 Hunni, & Gothi in alio veluti Orbe ignoto habitare olim dicebantur. -  93 Mare Septentrionale navigare, non ita mirum ac Oceanum Occidentale. -  94 Mare ultra Groenlandiam unius diei curſu fertur innavigabile. -  95 Navigationes mirandæ Battavorum per mare Glaciale remiſſivè. -  96 Lucius Marinæus Siculus debili argumento ductus tribuit Romanis Novi Orbis detectionem. Et num. 99. -  97 In Regno Chile in valle Cauten repertæ ſunt figuræ aquilarum bicipitum. Et num. 102. -  98 Clavus ferreus antiquus repertus lapidi cuidam incluſus dicitur in argenti fodinis de Caxatambo. Et num. 105. -  99 Marinæi figmentam de numiſmate Auguſti Cæſaris in mineralibus Orbis Novi reperto à multis exploditur, & qualiter ibi eſſe potuerit? -  100 Impoſturæ plures ſæpè fiunt ſub prætextu antiquitatis. -  101 Carmina quædam Indiarum Orientalium Inquiſitionem ſuadentia Vlyſſipone confecta ſunt, antiquitatem ſimulantia. -  102 Chilenſes quo pacto potuerint effigiare aquilas bicipites. -  103 Aquila Romanorum ſignum quando & quare biceps portari cœperit? -  104 Germani cur ſumpſerint pro inſignis aquilam bicipitem? -  105 Clavus ferreus quo pacto pervenire potuerit ad fodinas Caxatambi, & lapidibus earum includi. -  106 Lapides intra, multa a miranda reperta ſunt, & exempla remiſſivè. -  107 Naves in altiſſimis montibus, & longè à mari poſitis aliquando repertæ ſunt. VErvm autem verò, quoniam † parũ eſt fundamẽta opinionis noſtrę ieciſſe, quæ totam laudem detectionis huius Novi Orbis Hiſpanis tribuit, niſi contrarijs quoque ſatisfaciamus, ut in ſimili dicebat Baldus in notabili conſ. Schiſmatis, col. penult. quod eſt in titul. ſi quis aliquem teſtari prohibuerit. Sciendum eſt, † plurimos alios, & ſanè doctiſsimos Scriptores, non extraneos tantùm, verúm etiã noſtrates exiſtere, qui dũ plus æquo antiquitati deferre volunt, eũdem Orbem priſcorum monumẽtis manifeſtè inſinuatũ, imò & à Carthaginenſibus, Tyrijs, Phœnicibus, Romanis, Hebręis & alijs nationibus luſtratum eſſe contẽdunt, ut conſtare poteſt ex ijs, quę latè tradunt Vatablus ſup. 3. lib. Reg. cap. 9. & 22. & lib. 2. Paralip. cap. 3. Arias Mõtanus in apparatu ad Phaleg. cap. 9. Genebrard. lib. 2. Chronog. pag. 158. Lud. Vives ſup. D. Auguſt. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 9. Lucius Marinæus Siculus de reb. Hiſpan. lib. 19. cap. 16. Alexan. Vanegas lib. 2. natur. quæſt. capit. 22. Adrianus Turnebus lib. 20. adverſ. cap. 11. Pamelius in notis ad Tertullian. in Apolog. num. 528. Iſaac Caſaubonus in animadverſ. ad Athenæ. lib. 3. cap. 7 Gorop. Becanus lib. 7. orig. Hiſpan. & in origin. Antuerpienſ. lib. 3. & 9. pag. 1026. & ſeq. Ioan. Mariana de rebus Hiſpan. lib. 2. cap. 2. Stephan. de Salazar Carthuſianus ſup. Symbol. Apoſt. diſcurſ. 16. cap. 3. Gregor. Garcia Dominicanus in tractat. de Ind. orig. per totum, Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 16. Ioan. Pineda lib. 4. de reb. Salom. cap. 16. per totum, præcipuè §. 4. pag. 213. num. 4. & latè & eleganter Iuſtus Lipſ. † lib. 2. Phyſiologiæ Stoicorum, cap. 21. & poſt eum, eo non relato, Mag. Fr. Baſilius Pontius Legionenſis Auguſtinian. quem ego Salmanticæ ob religionem, variam eruditionam, & incomparabilem memoriam, multũ ſuſpexi, in lib. cui variarum diſput. titulum fecit, & poſt hęc ſcripta ad meas manus pervenit, ſub quæſt. 8. expoſit. capit. 1. & 2. ubi concludunt: Fuiſſe iam olim iſtam partem mundi, & auditione acceptam, & ratiocinatione ſtabilitam, etſi inſpectione fortaſſe non uſurpatam. Pro cvivs ſententiæ confirmatione primò conſiderant, nihil † nunc in mundo contingere, quod novum, aut recens vocari poſsit, quodq́ue iam prioribus illis ſæculis non præceſſerit, licèt memoriâ fortè eorum exciderit, ut habetur Eccleſ. 1. verſ. 9. & 10. ubi plura noviſsimè congeſsit Pineda ex pag. 177. Martinus Delrio in adag. ſacris 2. tom. adag. 292. pag. 366. & idem Pineda in noſtræ quæſtionis terminis loquens. d. lib. 4. de rebus Salom. cap. 15. §. 4. pag. 206. & cap. 16. §. 5. pagina 214. Atque ita opinantur antiquis planè temporibus † hunc Orbem, & Oceani ad illum navigationem incõperto fuiſſe, poſteà tamen temporum, & caſuum varietate in uſu, & memoria hominum eſſe deſijſſe, quouſque rurſus Divinâ providentiâ, Columbi induſtriâ, & Hiſpanorum virtute, res non tam nova, quàm antiqua inventa fuit, ſeu potiùs repetita, atque inſtaurata. † Quemadmodum in alijs pluribus contingit, de quibus loquitur Tertullianus lib. de Pallio, cap. 1. relatus à Baſilio Pontio. d. quæſt. 8. cap. 3. pag. 475. ubi ſic notanter inter reliqua inquit: Nam † & aritem, nemini unquã libratum, illas dicitur Carthago, ſtudijs aſperrima belli, prima omnium armaſſe, in oſcellum penduli impetus commentata vim tormenti debile pecoris capite vindicãtis. Cùm tamẽ ultimarent tempora patriæ, & aries Romanus in muros quondam ſuos auderet, ſtupuere illicò carthaginenſes, ut novum extraneum ingenium. Tantum ævi longinqua valet mutare vetuſtas. Atque eòdem reſpexiſſe videtur poëtica † illa paraphraſis Fontei: — Quæ nunc dici, fieriq́ue notamus Vt nova præteritis iã dicta, aut geſta fuere Tẽporibus, ſed cũ ſemel interiere reſurgũt, Atq; renaſcũtur quaſi facta recẽtia, cũ ſint Antiqua, & Patribus iamdudum cognita noſtris. Et Thuani: — Nempe omnia quæ nunc Miramur, priſca ea viſa, auditaq́ue ſæclis Temporis exacti veniens oblivia tempus Inducit. Quod profectò illud eſt † Horatianum in arte Poët. Dum non ſolùm de vocabulorum. ſed de rerũ omniũ, atque humanarum conſuetudinũ ætate, ortu, interitu, mutationibus, iterumq́; redivivis viciſsitudinibus, ſic ſcripſit: — Mortalia facta peribunt, Multa renaſcentur, quæ iam cecidere, cadentq́ue, Quæ nunc ſunt in honore vocabula ſi volet uſus, &c. Sed hoc argumentum parũ quidẽ iudicio meo evincit, cùm nimis generale ſit, nec certâ aliquâ & ſolidâ ratione muniatur. Non enim quærimus, an potuerit Novus hic Orbis veteribus innoteſcere? Sed an reverâ innotuerit? & aliquod ſufficiens teſtiomoniũ ad id probandũ reperiatur. Neque urget † proverbialis illa Eccleſ. locutio, quâ nihil ſub Sole novũ eſſe docemur: nam hoc varias expoſitiones habet, quas copiosè congerũt, & illuſtrant noviſsimi Pineda, & Delrius ibîdẽ. Et hyperbolicè, vel argumẽto ſumpto à cõmuniter accidentibus à Salomone dictũ eſſe videtur, ut cõprimeret & corrigeret inſaturabilẽ illã hominũ libidinẽ videndi, ex periẽdiq́ue novas ad voluptatẽ, & fœlicitatẽ vias, oftenderetq́ue nõ ſucceſſuras fœlicius, quàm hucuſque, vel ipſi, vel priores alij in ſimilibus caſibus experti fuerint. Quis enim negabit † omnino verũ eſſe, quod Aratus in lib. Phęnomenon ſcripſit, Παντα γὰρ οὔπω ἐκ διὸς ἄντρωϖοι γινοσϰομεν, ideſt, non omnia ſimul edoctos homines à Iove, ſed adhuc pleraque occulta manêre, quorum aliqua in poſterũ dabit. Vnde † & inter Muſas, quarũ cuilibet ſuæ artis, diſciplinæve inſtitutionem veteres aſsignarunt, Erato, ideſt, Εύρων ὅμοιομ dicitur, ut inquit D. Fulgent. lib. 1. Mytholog. cap. de. decem Muſis, quaſi ſimile inveniens, quia poſt ſcientiam & memoriã nova invenire deceat, eaq́ue cõmoda, ut divinitatis opinio acquiratur. Et † Thales Mileſius referẽte Laërtio lib. 1. c. 1. ſciſcitatus, quidnã in tota rerũ natura eſſet ſapientiſsimũ? reſpõdit. † Tempvs: invenit enim omnia: quẽ ſequutus Tertullianus in Apolog. cap. 1. Tempvs (inquit) omnia revelat; & Senec. lib. 7. nat. quæſt. cap. 31. veluti præſagiens hanc tanti Orbis detectionẽ, de qua ſermonem habemus, ſic ſcribit: Multa venientis ævi populus ignota nobis ſciet. Multa ſæculis tũc futuris, cũ memoria noſtri exoleverit, reſervãtur. Puſilla res mundus eſt, niſi in illo quod quærat omnis mũdus habeat. Quibus adſentiens Sineſius Cyrenenſis Epiſcopus epiſt. 57. Multas, inquit, rerũ utiliũ tẽpus invenit, aut correxit, non omnia ad exempla fiunt, ſed ſingula, quæ facta ſunt, initium ſemel habuerunt: & Baldus † in proœmio Decretal. de ſe, ac ſuis ſcriptis obijciens, ſic ait: Ad quid loqueris, cũ tot ſcripſerint, & mũdum illuminaverint? Adhuc multum reſtat operis, multumq́ue reſtabit; quia inveniendis inventa non obſtant. In cuius rei comprobationem plurima quoque exempla omnium ſæculorum adduci etiam poſſent, † in quibus aliqua recenter inventa in mundum prodierunt, de quibus latè agit Polidor. Virgil. in ſuis libris de invent. rerum, Theat. vitæ human. volum. 21. lib. 3. ex pag. 3798. Raviſius Textor in officina 2. part. ex pag. 97. Simon Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. Thom. Bocius de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 6. cap. 7. Vbi † inſtar omnium eſſe poſſe inquit: Quòd à noſtris Antipodes certo atque explorato inventi, & aperti fuerint, & facillima, & expedita navigatio ad illos relicta, dimidium ſcilicet totius Orbis terrarum, & omnium rerum, quas Deus hominibus eſt fabricatus. Et omnino legendus Iacobus Pomerus in oratione, quòd antiquitas non ubique novitati præferenda ſit, apud loan. Roſinum, pag. mihi 490. ubi ſulphurei pulveris, & ęneorum tormentorum, Nauticæ pyxidis, ſaccari ex arundinibus excoquendi artem, & plurima alia ſuperioris ætatis utiliſsima inventa, multis & meritis laudibus efferunt. Et idem præſtat Ioſeph. Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 19 illud. etiam tanquam valdè mirabile rectè commendans in maximis clariſsimiſq́ue naturæ muneribus, quòd † caſu, atque fortuito multoties reperta ſint, non induſtriâ hominum conquiſita: Pleraſque enim (inquit) herbarum vires, hominum vitæ ſalutares: & lapidum, & ſtirpium uſum, & foſſilium, quæ vocant, mineralia, gemmas quoque & auri venas, proprietates quoque magnetis, ſuccini, ada. mantis. & cæterorum talium, caſus potiùs oſtendit mortalibus, quàm ulla induſtria, ut in ijs non hominum ingenium, ſed Dei providentia commendetur; quæ † enim fortuito apud nos fieri videntur, ea conſilio Divino prorſus eveniunt. Et potuit adducere aliud exemplum de fortuita inventione † magnetis ferrum ad ſe trahentis, de qua Plin. lib. 36. capit. 16. & lyræ, † ſive citharæ, quam Mercurius caſu etiam reperiſſe, & adaptaſſe fertur, cùm teſtudinem mortuam ad ripas Nili inveniſſet, conſumptâ iam carne, ſed ſuperſtitibus nervis, & percuſsione digitorum ſonum excitaſſet, ut latiùs commemorant Pauſan. in Eliacis, Lucian. in Dialog. Appoll. & Vulca. & Natal. Comes lib. 5. Mythol. cap. 5 pag. 375. Quibus adijcio † quod de invẽtione purpuræ his elegantiſsimis verbis prodidit Caſsiodor. lib. 1. var. epiſt. 2. pag. 11. Verùm talis tantaq́ue res, quàm facili legitur invẽta compendio! Nam cùm fame canis avida in Tyrio littore proiecta conchilia impreſſis mandibulis contudiſſet, illa naturaliter humorem ſanguineum deftuentia, ora eius mirabili colore tinxerunt. Et ut eſt mos hominibus, occaſiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditãtes, fecerũt Principibus decus nobile dare, quod ſubſtantiam noſcitur habere mediocrem. Nec omittere volo originis † incremẽti Nili cognitionem his ultimis tẽporibus à Luſìtanis detectam, dũ navigandi peritiâ totâ Africâ circunvecti, extremâq́ue orâ occupatâ, ſibi aditum ad Abyſsinos, alioſq́ue populos in Africæ meditullio aperuerunt, eiuſq́ue fontes luſtrarunt; de quo agunt Ioan. Barrus decad. 1. lib. 10. cap. 1. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 1. par. lib. 3. cap. de Nilo, Philip. Pigaffeta lib. 2. de Regno Cõgi cap. 10. Damian. Goës lib. de morib. & relig. Æthiop. Ioan. Bapt. Ramuſìus in fine Æthiop. navigat, Franciſci Alvarez, Simon Maiol. 1. tom. colloq. 11. pag. 281. & 282. Nicolaus Godignus lib. 1. de reb. Abyſsino. c. 11. Thom. Bozius in tract. imperia pendêre à virtut. C. 12. & Ioã. Baptiſta Scortia lib. 1. de nat. & increm. Nili c. 2. Cũ tamẽ † antiquioribus ſęculis hoc omnino latuiſſet, & fruſtra à potentiſsimis Regibus, & ſapientiſsimis Philoſophis quæſitũ & diſputatũ, ſemper magis abſtruſum manêret, ut notavit Lucan. lib. 10. Pharſal. & Frãc. Petrarcha in fine itinerarij Syriaci, adeò ut quæſierit Lactan. Firmian. lib. 3. divinar. inſtit. capit. 8. num cœli, & Nili fontis cognitio hominem beare poſſet? & ut Herodot. lib. 2. & 4. Solinus capit. 34. Seneca lib. 4. natur. quæſt. capit. 2. Horat. lib. 4. Carm. Ode 14. Ovid. lib. 2. Metamorph. Procopius Cæſarienſ. lib. 1. de reb. Goth. & alij Auctores relati ab Scortia. d. cap. 2. impoſsibile prorſus eſſe putaverint Nili fontes ullo tempore reperire. Vnde Ammian. Marcellin. lib. 11. Origines (inquit) fontium Nili, ſicut adhuc factum eſt, poſteræ quoque ignorabunt ætates, & Claudian. Epig. de Nilo: Secreto de fonte cadens, qui ſemper inani Quærendus ratione latet, nec contigit ulli, Hoc vidiſſe caput: fertur ſine teſte creatus. Eâdẽq́ue de cauſa dixit Tibullus lib. 1. Nile pater, quanã poſſum te dicere cauſa, Aut quibus in terris occuluiſſe caput? Et Lucanus. d. lib. 10. Nullaq́ue non ætas voluit conferre futuris Notitiam, ſed vincit adhuc natura latẽdi. Et Poſt alia: Et te terrarum neſcit cui debeat Orbis Arcanum natura caput non prodidit ulli, Nec licuit populis parvum te, Nile, videre, &c. Et ad hoc idem alluſit Auſon. Epigr. 10. cùm ait: Inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos. Secundò, quò ſuam ſententiam magis confirment, & Orbis Novi notitiã veteribus aſſerant, eâ ratione prædicti Scriptores utuntur, & pręcipuè Pineda. d. lib. 4. de rebus Salom. cap. 14. §. 4. pag. 192. & Gregor. Garcia. d. lib. 1. de Ind. orig. cap. 2. per totum, & libro 4. cap. 2. Quod mirum nõ ſit, cum ab antiquis cognitum, & luſtratum fuiſſe, licet ad hoc totius Oceani vaſtitas traijcienda eſſet, cùm conſtet etiam tunc navigationes † per altum, & quidem longiſsimas in ipſo Oceano Atlantico, & alibi ſæpè iniri ſolêre, ut adverſus Eratoſthenem contendit Strabo. lib. 3. & 16. de ſitu Orb. & pluribus exẽplis ſumptis ex navigationibus Phęnicum, Tyriorum, Sydoniorum, Gaditanorum, Samiorum, Herculis, Bacchi, Oſiridis, Semiramis, Darij, Alexandri, Hannonis & aliorum oſtendũt Herodot. lib. 1. & 4. Diodor. Sicul. lib. 1. cap. 2. Plin. lib. 3. cap. 1. & lib. 6. cap. 23. lib. 2. cap. 67. lib. 5. cap. 1. lib. 18. capit. 16. Arrian. lib. 8. Solinus in Polyſth. cap. ult. Pompon. Mela lib. 3. cap. 10. Ælianus lib. 5. hiſtor. animal. cap. 39. & alij plures relati à Pineda, & Garcia ubi ſup. & Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 15. ubi probare nititur † univerſum mare non ſolùm navigabile eſſe, verùm & de facto navigarum, etiã antiquorum atteſtatione, & cap. 16. Vbi Hannonis † navigationem ab his auctoribus commemoratam ſimillimam fuiſſe exiſtimat tertiæ, quam Columbus in Novum Orbem fecit, cùm Pariam aperuit anno Redempt. 1497. ut patet ex relationibus Novi Orbis cap. 105. & Gomara in hiſtor. Ind. lib. 1. Idem quoque latè proſequitur Bernard. Aldrete de antiquit. Hiſpan. lib. 1. cap. 24. ex pag. 107. & lib. 2. cap. 24. & ſequentib. & Iſaacus Caſaubonus lib. 3. animadverſ. in Athenæ. capit. 7. ubi ſic ait: † Iam olim Carthaginienſses navigationem in Atlantico Oceano inſtituerunt, & terrarum aliquas plagas, multis poſteà ſæculis incognitas, aperuerunt. Claſſis præfectus fuit Anno, cel potius Hanno è proceribus Carthaginienſium. Vltra quos addo Senecã lib. 4. nat. quæſt. cap. 2. Plutarch. lib. 4. de placitis Philoſoph. cap. 1. & Galenum libro de hiſtor. Philoſoph. Qui † Euthymenem Maſsilienſem referunt, teſtantem, ſe Atlanticum mare navigaſſe, & experientiâ comprehendiſſe, inde Nilum fluere, eumq́ue maiorem, quandiu Eteſiæ tempus obſervant. Et perpẽdi etiã poſſunt † elegantiſſima Claudiani carmina in raptu Proſerpinæ, qui priſcos illos nautas ex littoralibus primùm navigationibus, paulatim ad lõgiſsimas & altiſsimas prorupiſſe, ſic graphicè & diſertè teſtatur. Inventa ſecuit primus qui nave profundũ, Et rudibus remis ſollicitavit aquas. Qui dubijs auſus committere flatibus alnũ, Quas natura negat, præbuit arte vias. Tranquillis primum trepidus ſe credidit undis, Littora ſecuro tramite ſumma legens. Mox longos tentare ſinus, & linquere cerras, Et leni cœpit pandere vela Noto. Aſt ubi paulatim præceps audacia crevit, Cordaq́ue languentem dedidicere metũ. Iã vagus irrupit pelago, cœlumq́ue ſecutus, Ægeas byemes Ioniumq́ue domat. Magnetis † quoque ſive acus nauticæ uſum veteribus tribuit idem Pineda ubi ſup. cum Lævin. Lemnio lib. 3. de occult. nat. mirac. capit. 4. & Gorop. Becano in orig. Hiſp. lib. 3. atque ita magis commodè, & ſecurè per altum navigare potuiſſe contendunt. Ad quod probandum † Plauti auctoritate movetur Lęvinus, qui in Mercatore, ubi de navigando ſermo eſt, ſic Eutychum loquentem inducit: Huc ſecundus ventus nunc eſt, cape modò verſoriam, Hic Favonius ſerenus eſt, iſthic Auſter imbricus: Hic facit tranquillitatem, iſte omnes fluctus conciet Vbi ſub nomine Verſoriæ, proculdubio intelligendum dicit inſtrumẽtum nauticum, non ſolùm cœli, ſed ventorum indicẽ, qualis eſt acus, ſive pyxidicula nautica, quam hodie calamitam vocant, quâ ſine tutum non eſſet navigationi ſe committere. Eodem fermè modo Plautum interpretatur Ioannes Baptiſta Pius, & Lambinus ibîdem, Lilius Giraldus de navigijs capit. 1. Cœlius Calcagninus in ſua ſupellectile nautica, & Stephanus in ſuo Theſauro, verb. Capio. Verùm hoc argumentum ſuperiore validius non videtur. Nam quod dicitur † de antiquorum navigationibus per vaſtum Oceani pelagus, inſolens quidem fuit, & eorum rei nauticæ peritia, cum hodierna ullo modo comparari nequit, ut latiſsimè oſtendimus in cap. præced. ex num. 47. Et ideò † portenti loco excurſiones illę memorantur, quæ à prædictis auctoribus referuntur; & † Hannonis præcipuè, quę ita parum fidei apud eoſdem antiquos meruerunt, ut Democritus apud Athenæum veluti Proverbij loco de eis dixerit: Si quid horum retulit in libros ſuos Iuba, dignus eſt, quem oblectent Lybici libri de erroribus Hannonis. Quod Proverbiũ notat Caſaubonus in animadverſ. ad eundem Athenæ. lib. 3. cap. 7. & addit ſimile illi: Qui Bavium nõ odit, amet tua carmina, Nævi. Et inde natũ, quòd neque Periplus ab Hannone editus, neque libri de eodem argumento ab alijs confecti, fidem apud homines invenerunt. De quo invenio, poſt hæc typis excudi cœpta, latè etiam agentem Doct. Seraphin. Freitas de iuſto Imperio Aſiat. cap. 5. ex num. 5. ubi ſimiles fabulas in longis alijs antiquorum navigationibus notat. His convenit ſententia † Eratoſthenis apud Strabonem lib. 3. qui conſtãter afirmat: Priſcos navigaſſe, & prædatum, & mercatum, non ut in altum inveherentur, ſed tantùm littus legerent & antiquitus Euxinum mare, neque iuxta Africam, aut Syriam, aut Ciliciam quemquam navigare auſum. Et † Arrianus in Periplo matis Erithræi, etſi Hippaliũ navigationes per altum inveniſſe tradat, eas tamen certis locis & temporibus circumſcriptas fuiſſe, his verbis oſtendit: Vbi primus Hippalus gubernator animadverſo emporiorum ſitu, de maris figura, invenit navigationem per altũ mare, eo tempore, quo ſpirantibus ex Oceano apud nos Eteſijs, Libonotus in Indico pelago exiſt it. Ioſephus † etiam Acoſta prudentiſsimi iudicij vir lib. 1. de natur. Novi Orb. cap. 18. ita ſcribit: Equidem navigationem altiſſimo Oceano commiſſam, neque apud veteres lego, neque ab illis aliter Oceanum navigatum puto, quàm à noſtris hodie Mediterraneum. Quo † circa docti viri ſentiunt, veteres ſine remis nuſquam navigare ſolitos, quòd oras ferè terrarum legerẽt: id quod divina Scriptura inſinuat in longa illa navigatione à Iona ſuſcepta, ubi ad terram nautas tempeſtare compulſos remigaſſe narrat. Et idem probare potuit ex Virgil. 4. Æneid. dum Æneę naufragium recenſens, ait: Quarto terra die primum ſe attollere, tandem Viſa aperire procul montes, ac volvere fumum Vela cadunt, remis inſurgimus, &c. His adſtipulatur † Petr. Matthæus in notis ad lib. 7. Decretal. tit. 9. de Indis inſulanis, pag. 79. Vbi expilcans Bullam Alexãdri VI. quâ detectas navigatione Columbi inſulas, & alias in poſterum poſt Oceanum detegendas Regibus Catholicis conceſsit: Navigandi verò, inquit, ante centeſimum annum, vel apud Heſperios populos tanta fuit inſcitia, maritimo videlicet uſu Aſtrolabij nondum excogitato, ut ab ora diſcedere, & alto Oceano ſe committere nequaquam auderent. Sed littora cautè legentes, ubi ad æſtus maris, aut brevia periculoſa pervenerant, quaſi repagulis quibuſdam à Natura, ſeu Numine obiectis, reciperẽt illico ſeſe, & longiùs tendere quodammodo nefas arbitarentur. De cuius † Aſtrolabijs præclaro invento, & qualiter illud, cùm anteà ad colligendos ſtellarum motus duntaxat ab Aſtronomis adhiberetur, poſteà ad uſum rei maritimę à Luſitanis translatum ſuerit, plura etiam eleganter ſcribit Maffæius lib. 1. hiſtor. Ind. pag. 6. & 7. Petr. Damariz Ioan. Barros, & Damian. Goës in vita Regis Ioan Luſitan. 11. Fr. Anton. de San Roman in hiſt. Ind. Orient. lib. 1. cap. 2. & 3. & Freitas ubi ſub. cap. 8. num. 6. Sed neque † magis admitti debet, quod de acus magneticæ uſu veteribus explorato præcitati Auctores cõijciunt. Nam verius eſt, novum id fuiſſe Amalfitani cuiuſdam inventum, circa annum 1300. ut probant plurimi alij doctiſsimi & graviſsimi viri, quorum mentionem feci ſup. capit. proximo ex num. 73. & ultra eos Iuſtus Lipſius lib. 2. Phyſiologiæ Stoicor. diſſert. 19. ad finẽ, & Iacob. Pometus in orat. quòd antiq. non ubique pręferenda ſit novitati, apud Ioan. Roſin. pag. 491. ubi ait: Quid dicam de nautica, atque in omnes univerſi oras navigatione, quæ tertia ætatis noſtræ laus eſt. Hæc † enim magnetis, & pyxidis nauticæ beneficio (de quo veteres nihil nefando quidem audierunt) renovata à Columbo anno 1491. à Veſpucio anno 1501. Antipodes terrarumq́ue, atque Oceani tractus omnes nobis aperuit. Et vel ex eo probatur, quòd cùm veteres Hiſtorici, aut Philoſophi ſatis multa de magnete commemorẽt, hoc tamen unum, & maximum, certè ac præclariſsimum eius miraculum, attritu ſuo ferrum ad Septentrionem convertendi, nullo modo attingunt, ut cõſtat ex Plinio lib. 36. cap. 16. & lib. 34. cap. 14. & lib. 37 cap. 4. Lucret. lib. 6. de nat. rer. & D. Auguſt. lib. 21. de Civit Dei, cap. 4. Deinde, quoniam etſi idem Plinius lib. 7. cap. 56. navalium rerum inventores, & reliqua, quæ ad rem nauticam eo tempore pertinebant, diligentiſsimè recenſeat, magnetem tamen penitus tacet. Et quod plus eſt in libro 6. capit. 22. † Trapobanenſium miram induſtriam in navigando extollit, eò quòd cùm apud illos Septentrio non cernatur, volucres ſecum vehunt, eaſq́ue ſæpè emiſſas, terram petentes obſervant, & comitantur. Quod etiam tradunt Solinus in Polyſth. capit. 56. Marcian. Capella lib. 6. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 6. pag. 209. Et certè neceſſarium non eſſet, ſi magnetis uſus illis innotuiſſet. Denique, † quia eiuſmodi nautici inſtrumenti, quod patrio vocabula dicimus Aguja de marear, nullum extat nomen apud Latinos & Græcos, neque etiam apud Hebræos. Quod ſi illis nota eſſet, minimè peculiari nomine res tam præclara caruiſſet, ut rectè argumentatur Acoſta. d. lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 16. Neque adverſatur locus Plauti, verſoriæ mentionem faciens, quẽ ad nauticam iſtam pyxidem Levinus & alij traducunt. Nam † verè & propriè de ea intelligi non poteſt, ut benè obſervat Pineda. d. capit. 15. §. 4. ex num. 3. pag. 207. & ante eum Turnebus libro 20. adverſ. capit. 4. ubi alias expoſitiones recẽſent; inter quas ego illam ſimpliciſsimam æquè ac veriſsimam probo, ut capere verſoriam, idem ſit apud Plautum, quòd reverti, ſive velificationem, aut viam mutare, Hiſpanè dicimus, dar, ò tomar la buelta. Nam id apertè locus ille ſignificat, & alter eiuſdem in Trinummo, ubi cùm quis ſervum ab hero fugientem, ut ad eum redeat, ſuadêre conaretur, ſic præcipit: Cape verſoriam, recipe te ad herum. & ita hæc vox accipitur ab Henrico in ſuo Theſauro, & à Calepini auctoribus in voce Verſorius. Tertiò aliqui ex citatis auctoribus, † præſertim Iuſtus Lipſius. d. lib. 2. Phyſiolog. diſſert. 19. Fr. Gregor. Garcia lib. 1. de Ind. orig. cap. 3. & lib. 4. capit. 18. Fr. Stephan. de Salazar ſup. Symbol. Apoſt. diſcurſ. 16. cap. 3. & eis non relatis Baſil. Pontius. d. quæſt. 8. expoſit. capit. 1. probare contendunt, hunc Novum Orbem priſcis illis temporibus cognitum & luſtratum fuiſſe, ex hiſtoria (ſive ut veriùs loquar fabula illa) inſulæ Atlanticæ, quæ à Platone in Thimæo & Critia refertur, ubi plura eius miracula cõgerit, & quòd poſt illam ad alias proximas inſulas patebat aditus, & ad omnem continentem alteri vero mari vicinam; quam Novum Orbem eſſe abſque dubitatione opinantur. Et adijciunt idem, non minus apertè inſinuatum eſſe † ab Ariſtot. in lib. de mirab. audition. ubi ait: In mari extra Herculis columnas, inſulam deſertam inventam fuiſſe, ſilva nemoroſam, fluvijs navigabilem, fructibus uberem, multorum dierum navigatione diſtantem, in quam crebro Carthaginienſes commearint, & multi ſedes etiam fixerint; ſed veritas primores nenimis loci illius ipes convaleſcerent, & Carthaginis laberentur edicto caviſſe, & pœna capitis ſanxiſſe, ne quis eò navigaſſe deinceps vellet. Quem locum de inſulis Sancti Dominici, Cubę, vel alijs à Columbo repertis, intelligendum eſſe, vel etiam de Braſilia, aut alia parte continentis huius Novi Orbis, non tantùm prædicti, ſed plures alij graviſsimi Auctores exiſtimarunt, ut conſtabit ex Florian. de Ocampo lib. Chron. Hiſp. cap. 20. Gomara in hiſt. Ind. 1. tom. ad finem, Oveto. 1. part. lib. 2. cap. 3. Genebrard. lib. 2. Chronograph. pag. 258. Mariana lib. 2. de reb. Hiſpan. cap. 2. Gregor. Garcia. d. lib. 1. de Ind. orig. cap. 3. §. 2. pag. 48. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 16. pagina 148. Et eò progreditur Alexius Vanegas lib. 2. natur. quæſt. capit. 22. ut hac Ariſtotelis narratione ductus † etiam putaverit, Americanas gentes ex Carthaginienſibus propagatas fuiſſe, illò ex Africa ductis colonijs. Cuius dictũ latè exornat, & multis argumentis cõfirmare & defendere nititur Gregor. Garcia, ubi ſup. lib. 2. per totum. Extat quoque apud † Ælianum lib. 3. de varia hiſtoria cap. 18. longa alia narratio Theopõpi, quã Sileni & Midę colloquium comprehendit, in quo Silenus videtur oſtendere, Europam, Aſiam & Lybiam inſulas eſſe, quas Oceanus circumfluat. Continentem verò unicam extra hunc mundum exiſtere, & magnitudinem ipſius infinitã & immenſam eſſe, alereq́ue diverſa animalia grandia, & homines duplo noſtris maiores, & vivaciores, alios quidem nimis pacificos, alios admodum pugnaces, auri, argentiq́ue maximam copiam poſsidentes, ut minoris apud ipſos æſtimetur aurũ, quàm apud nos ferrum. Eos etiam quodam tempore conatos fuiſſe in has noſtras inſulas tranſire, & traiecto Oceano mille myriadas hominum uſque ad Hyperboreos perveniſſe, cùmque audiviſſent hos populos inter noſtrates eſſe fœliciſsimos, contempſiſſe, tanquam vilem, humilemq́ue, & minimè glorioſam vitam degentes, & id circo indignum duxiſſe progredi ulteriùs. His plura alia, nimis meo iudicio ridicula & fabuloſa miſcet Ælianus. d. capit. 18. Cuius tamẽ narrationẽ cum ipſiſsima rei veritate, quam noſtro ſæculo in hoc Novo Orbe experimur, convenire, tradit Baſil. Pontius ubi ſup. pag. 468. & refert de eâdem hiſtoria multa non ſolùm ingeniosè, ſed valdè veroſimiliter deduxiſſe Ioan. Gorop. Becanum in origin. Antuerp. lib. 9. pag. 1026. & ſequentib. Qui † inter alia probare contendit, incolas huius Novi Orbis eoſdem eſſe cum illis, quos veteres Hyperboreos appellarunt. Sed argumento, quod ex his auctoritatibus ſumitur, facilè reſpõſum præſtabimus, ſi earũ fidẽ & conſtantiã examinemus. Et quidem primum illud de Atlantica † Platonis, latiſsimè retulimus, & reiecimus ſup. cap. 4. ex num. 13. uſque ad 37. ita ut nihil deſideretur, quod hîc addi poſſe videatur. De loco autẽ † Ariſtotel. ſive Theophraſti, cui alij illum librum mirabilium auditionum attribuunt, non magis curandum eſt; tum, quia non loquitur de Novo Orbe, ſed de quadam inſula deſerta, quales plures in Oceano noſtris etiam tẽporibus repertæ ſunt, ut diximus ſup. cap. 3. tum etiam, quia liber ille nullam habet auctoritatem, cùm † ſomnia potiùs, & aniles fabulas contineat, quàm res fide & hiſtoricâ auctoritate dignas, ut omnes Scriptores paſsim animadvertunt, teſte Ant. Poſſevino in apparatu, 1. tom. verb. Ariſtoteles. Sicut & alter † Luciani, cui ipſe hiſtoriæ veræ nomen inſcripſit, in cuius initio ſe egreſſum olim ab Herculeis columnis ſimiliter narrat, & in Occidentalem Oceanum ſecundâ navigatione delatum, animi curioſitate, & novarum rerum deſiderio, quòd ſcire cuperet, quis eſſet Oceani finis, quiq́ue homines ultra illum inhabitarent, & octuageſimâ navigationis die in inſulam ſublimem, & arboribus conſitam perveniſſe, & ſtadijs circiter tribus à mari, columnam quandam æreã reperiſſe, quæ indicaret eò uſque Herculem, & Bacchum penetraſſe, quod certius reddidit flumen vini totam inſulam ſecans, & portentoſæ vites, quæ in craſſo trunco incipientes, ſuperiore parte mulieres erant, ab utero ferè ſurſum perfecta omnia habentes, à quarum ſummis digitis exoriebantur palmites ubis pleni. Poſt quæ narrat, qualiter duo ex ſocijs, qui ſe his mulieribus copulaverunt, cum eis ſemper connexi, & in ſimiles vites converſi manſerunt. Reliqui verò inde ſolventes, turbine quodam in ſublime elati ſupra Lunæ Cœlum deducti ſunt, ubi alia longè mirabilia conſpexerunt. Sed hæc, ut videmus, iocosè & per fabulam à cane illo Atheo traduntur, neque tam impudentibus mendacijs docti viri moveri debuerunt, ut gloriã primæ detectionis huius Novi Orbis nobis adimerent. Nam potiùs contrarium ex his fabulis elici poteſt. Etenim cùm nugatores, qui eas ſcripſerunt, inauditas & mirandas hiſtorias conſingere intenderent, has navigati Oceani, & inſularum trans illum repertarum, ut rem eo tempore impoſsibilem creditam, commenti videntur. Et eodem modo, & ſenſu Sileni narrationem apud † Ælianum accipio; plurima enim figmenta ſatis aperta & ridicula continet, & tanquam mera fabula reijcitur, & damnatur à Tertulliano adverſus Hermogen. cap. 25. & lib. de Pallio cap. 2. Vbi ait, eam ſolùm † Midæ auribus dignam eſſe; & idem cenſuit, & ſatis luculenter expreſsit ipſe Ælianus; nam poſtquam illam longo ſermone recoluit, ſic epilogum facit: Hæc ſi cui fidedignus videtur Chius credat. Mihi egregius fabulator, tum in his, tum in alijs videtur. Notans nimirum Theopompum eius auctorem, quem licèt Beatus Rhenanus in notis ad Tertullian. d. cap. 25. † hiſtoricum fuiſſe putet, melius tamẽ doctiſsimus Pamelius ibîdem, de alio, qui Poëta fuit, intelligit, cuius & Suidas meminit, aſſerens ipſum viginti quatuor fabulas ſcripſiſſe. Quæ cùm ita ſe habeant, neſcio certè † quid ſuper fundamento adeò ludicro ædificare potuerit Goropius Beccanus, de quo non immeritò dixit P. Ioan. Pineda de reb. Salem. libro 4. cap. 7. & 8. & in commentar. in Iob 2. tom. capit. 28. verſ. 16. pag. 500. argutiorem & diligentiorem videri in novis regionum originibus, & nominum notionibus tentandis, aut ſomniandis, quàm fœlicem in iudicando, & eligendo, & nullum ſuæ doctrinæ ſolidum, firmûmve fundamentum præter ſuſpiciones adducere. Quod † vel ex eo conſtat, quòd Hyperboreos & Riphæos montes & gentes ad hunc Novum Orbem transferre voluerit, quos ſcimus Septentrionales & Scythiæ conterminos eſſe, ſic dictos à flatuum vi, quòd vento Boreę ſint expoſiti, ſive quòd ſupra Boreæ flatum ſiti eſſe crederentur. Vel, ut Feſtus ait, quoniam humanæ vitæ modum excendant, vivendo ultra centeſimum annum. Ferunt quippe † magnam ijs de cœle clementiam conceſſam eſſe, auras ſpirare ſalubres, domos eſſe nemora, victum arbores miniſtrare, diſcordiam neſcire, ægritudine non inquietari, ad innocentiam omnibus æquale votum eſſe, mortem accerſere, & voluntario interitu obeundi tarditatem caſtigare, ut refert Plin. lib 4. capit. 12. Pompon. Mela & Ammian. Marcellin. lib. 26. hiſtor. ubi ad eorundem Riphęorum montium defectum Arimaſpos iuſtos homines, & placidos habitare ſcribit, Carol. Stephan. in diction. Ioan. Funger. in Etymolog. Abraham. Ortel. in Theſaur. Geograph. verb. Hyperborei & Riphæi. Quamvis † Ptolemæus lib. 5. Geogra. cap. 9. quaſdam Hyperboreos populos in Sarmatia Aſiatica ponat, & Athenæus lib. 6. cap. 4. Riphæos mõtes pro Pyrenæis intelligere videatur, ex hiſtoria, quam de argenti rivis, ex incenſa ſua ſponte ſylva, procedentibus addit. Diodorus quoque Siculus inſulam quandam eſſe ſcribit, oppoſitam Celtis Oceani accolis, haud multò Siciliâ minorem, valdê fertilem, & biferam, hoc eſt, his quotannis fructus ferentem, habitariq́ue ab his, qui Hyperborei appellantur, eò quòd vento Boreæ ſint expoſiti. Quartum argumentum, † quo Iuſtus Lipſius, & alij probare intendunt Novi Orbis non ſolùm notitiam, verùm perſectam etiam ſcientiam apud veteres inveniri, deſumi ſolet ex locis Cicer. Pomponij Melæ, & aliorum, quos citavimus ſup. cap. præced. num 20. & 23. Vbi Antipodes eſſe agnoverunt, eoſq́ue in terra Auſtrali nobis oppoſita conſtituebant, quam ἀνταϑονα à contrario axe, ſive ἀντιϰϑονα, quaſi adverſam terram nuncupabant. Quod non niſi de hoc Novo Orbe veriſicari poſſe inquiunt. Cuius † etiam mentionem feciſſe dicunt Lucianum in Hermotimo, ſive de ſectis, Plutarch. in lib. de Socrat. dæmo. & de facie in Orbe Lunæ, & 8. Symphoſia, quæſt. 9. & in lib. de defect. Orac. dum loquuntur de quibuſdam Oceani inſulis, poſt quas μεγάλϰ ἔπεῖρ, id eſt, quædam magna continens reperiatur. Et eòdem expreſsius reſpicere putãt Avîtum declamatorem, dum apud Senecam ſuaſoriâ 1. teſtatur: Fertiles in Oceano iacere terras, ultraq́ue Oceanum rurſus alia littora, alium naſci Orbem Et † Divum Clementem Roman. Pontif. Quartũ à Divo Petro in epiſt. poſteriore ad Corinth. ubi ait: Oceanus, & Mundi, qui trans ipſum ſunt. Quibus verbis noſtram hanc Americam veluti digito oſtendere voluiſſe fatentur Acoſta lib. 1. de natur. Novi Orb. cap. 11. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 16. pag. 149. Gregor. Garcia lib. 1. de Indor. orig. cap. 3. §. 7. pag. 61. & Iuſtus Lipſius & Baſil. Pontius ubi ſuprà, qui notant Mundos plurali numero dixiſſe Clementem, magnitudinem nimirum huius Novi Orbis indicantem, quę vel in terris notis & luſtratis mirifica eſt, etſi tractus ille Auſtralior, & trans fretum Magallani nondum innotuerit, niſi à præternavigantibus libatus. Et † huius Clementis epiſtolæ, quã ſe ignorare fatetur Acoſta. d. cap. 11. celebris habetur mentio apud antiquos Patres, pluraq́ue ex illis collecta reperiuntur apud Sixt. Senenſ. libro 2. Biblioth. in Clement. illuſtriſ. Cardin. Baronium tom. 1. Annal. anno Chriſti 95. & Anton. Poſſevin. in apparatu, 1. tom. verb. Clemens, & in ſpecie apud D. Hieronym. in cap. 2. epiſtol. ad Epheſ. ubi elucidans illa verba Pauli, Secundùm ſæculum mundi huius, hæc habet: Quærimus quid ſit, quod ait Paulus ſecundùm ſæculum mundi huius? Vtrum nam & aliud ſæculum ſit, quod non pertineat ad mundum iſtum, ſed ad mundos alios? de quibus & Clemens in epiſtola ſua ſic ſcribit: Oceanus, & Mundi, qui trans ipſum ſunt. Senecam † quoque Philoſophum, & Romanæ eloquentiæ Magiſtrum, in eandem ſententiam adducunt: ei enim tragœdia illa Medææ tribuitur, ut tradit luſt. Lipſ. d. cap. 19. & in initio animad. ad trag. Senecæ, & Ianus Gruter. in præfat. ad eius opera, in qua actu 2. verſ. 374. ſic cecinit: Venient annis Sæcula ſeris, quibus Oceanus Vincula rerum laxet, & ingens Pateat tellus, Typhiſq́ue novos Detegat Orbeis, nec ſit terris Vltima Thulæ. Quibus verbis non adumbraſſe tantùm, verùm & expreſsiſſe has Novi Orbis regiones videtur, & eius detectionem poſſteà per Hiſpanos factam veluti præſagire. Eiſq́ue † tanquam quodam oraculo motum fuiſſe Columbum, ad Indias Occidentales perquirendas, ſeriò tradit Pet. Cieza 2. tom. rerum Indic. relatus à Theatr. vitæ humanæ volum. 5. lib. 3. pag. 1258. & lib. 4. pag. 1376. & volum. 21. libro 3. pag. 3822. Abraham Ortel. in Theat. Mag. tab. 5. Auguſt. Zarate in hiſtor. Perù, lib. 1. cap. 2. Acoſta de nat. Novi Orb. lib. 1. cap. 11. Forcatul. de Gallo. Imperio lib. 2. fol. 83. Ioan. Boterus in relat. univerſ. vol. 2. part. 1. lib. 1. in princip. Stephan. Salazar ſup. Symb. Apoſt. diſcurſ. 16. cap. 3. Garcia de Ind. orig. lib. 1. cap. 3. §. 3. ex pag. 50. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. capit. 16. pag. 148. Anton. Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. & Bernard. Aldrete de antiq. Hiſp. lib. 4. cap. 17. pag. 567. Etenim ſeros annos, ſi à Seneca Philoſopho, qui Neronis tempore vixit, uſque ad Columbum dinumeremus, plus mille & quingentos inveniemus, ſi à Medæa, plus quàm bis mille. Oceanum quoque rerum laxaſſe vincula, omnibus incomperto eſt, cùm tot navigationibus per illum exactis, quas antiqui impoſsibiles reputabant, alios terrarum fines oſtenderit, & Novi Orbes detecti ſint, totâ certè Aſiâ, Africâ & Europâ maiores. Verùm † autem verò his quoque argumentis, & auctoritatibus non obſtantibus, rectè adhuc affirmare poſſumus, Hiſpanorum gloriam in prima & vera tanti Orbis inventione, & cognitione illibatam manêre, ut benè cõcludit Ioſeph. Acoſta ubi ſup. & Greg. Lopez Madera in Monarch. Hiſpan. cap. 9. fol. 68. Etenim quamvis † Cicero, & alij, quorum teſtimonia citavimus, philoſophicis coniecturis, & argumentationibus ducti, Antipodes eſſe affirmarent, eòq́ue nomine verum ſit, incolas huius Novi Orbis, ut plurimùm, deſignari: ipſi tamen in eiſdem locis apertè fatentur, Auſtrales regiones ab illis habitatas prorſus incognitas fuiſſe, ſive ob ardorem intercedentis Zonæ, ſive quia interiectus Oceanus utrique hominum generi commercium ad ſe cõmeandi denegabat. Vnde & alterius generis mortalium eos eſſe putabant, ut latiùs in cap. pręcedent. ex num. 34. retulimus. Plutarchi verò, † & Luciani loca, quæ in contrarium expendi ſolent, eodem modo vitari poſſunt, præterquam quòd meras nugas, & ſabuloſas narrationes continent, & nihil peculiare commemorant, quod noſtris Occidentalibus Indijs magis quàm Orientali conveniat. Expreſsior quidem videtur † Avîti declamatoris auctoritas. Sed ſi integra perlegatur, ſe ipſam facilè prodet. Seneca namque in ea declamatione diverſorum Rhetorum exercitationes, & ſuaſiones congeſsit, quibus Alexandrum Magnum ſuadêre conabantur, ut Orbe, quam vicerat, contentus, ab alio per Oceanum quærendo, abſtinêret. Cùmq́ue omnes in eo convenirent, quòd neque Oceanus navigari poſſet, neque in illo, aut ultra illum terrarum aliquid reperiri, Avîtus ingenij oſtentandi cauſâ finxit, Alexandrum eò fortè moveri potuiſſe, quòd putaret, fertiles in Oceano terras iacêre, ultraq́ue Oceanum rurſus alia littora, alium naſci Orbem, neque uſquam naturam rerum deſinere, ſed ſemper inde ubi deſijſſe videatur, novam exurgere. Sed ſtatim quid ipſe ſentiret, enuntians, ſic inquit: Facilè iſta finguntur, quia Oceanus navigari non poteſt. Satis † ſit hactenus viciſſe Alexandro, qua mundo lucere ſatis eſt. Intra has terras cœlum Hercules meruit, ſtat immotum mare, & quaſi deficientis in ſuo fine naturæ pigra moles, nouæ, ac terribiles figuræ, magna etiam Oceano portenta, quæ profunda iſta vaſtitas nutrit, confuſa lux, alta caligine, & interceptus tenebris dies, ipſum verò grave & defixum mare, & aut nulla, aut ignota ſydera. Ita eſt, Alexander, rerum natura, poſt omnia Oceanus, poſt Oceanum nihil. Ad auctoritatem verò † Divi Clementis Romani reſpondeo, eum quidem nullam magis certam huius Novi Orbis notitiam habuiſſe, quàm reliquos alios, qui eo tempore, & multis poſteà ſæculis viguerunt. Oceanum quoque intranſibilem eſſe, ut cæteros exiſtimaſſe. Atque adeò, quòd de mundis trans ipſum poſitis dixit, pro Antipodum gentibus dixiſſe credendus eſt, quos licèt dubio, & obſcuro iudicio aliqui ex veteribus ethnicis & Chriſtianis Philoſophis agnoverunt, ut ſæpè tetigimus, Et hanc fuiſſe Clementis ſententiam, apertiſsimè oſtendit Origenes lib. 2. Periarch. cap. 3: Meminit ſanè (inquit) Clemens Apoſtolorum diſcipulus etiam eorum, quos Antichtonas Græci nominant, atque illius partis Orbis terræ, ad quas noſtrorum quiſquam accedere poteſt, neque ex illis, qui ibi ſunt quiſquam tranſire ad nos, quos, & ipſos mundos appellavit, cùm ait: Oceanus intranſibilis eſt hominibus, & hi, qui trans ipſum ſunt mundi, qui ijs eiſdem Dominatoris Dei diſpoſitionibus gubernantur. Accedit his, quòd niſi ita D. Clementem intelligamus, meritò notandus videbitur, quòd plures † mundos conſtituerit, prout re ipſâ illi hoc inter alia ſuccenſet Photius in excerptis ad eius epiſtol. capit. 29. ibi: Reprehendat verò hoc in illis quiſpiam, quòd extra Oceanum mundos aliquos collocet, &c. D. Hieronym. ſup. Paul. Epheſ. 2. cuius verba ſup. retulimus, ubi non confirmat Clementis ſententiam, ſed eam potiùs ſub dubitatione refellit. Etenim licèt Anaximander, Leuſipus, Democritus, Anaxarchus & alij Philoſophi plures mundos eſſe opinati ſint, eorum tamen errorem optimè convincit, & meritò damnat D. Auguſtin. de hæreſib. cap. 77. D. Iſidor. lib. 6. Etymolog. cap. 5. Iuſtus Lipſius lib. 2. Phyſiolog. diſſertat. 20. Martinus Delrio in adag. ſace. 1. tom. adag. 789. pag. 378. & refertur in cap. quidam, verſ. Sunt & aliæ, 24. quæſtio. 3. & ante eos docuit Ariſtotel. lib. 1. de cœlo capit. 10. dum ait: Nec plures mundi ſunt, nec plures eſſe poſſunt, ſi modò hic ex univerſa materia conſtet, ſicuti conſtat, Tertullianus quoque adverſus Hermogen. cap. 25. & de Pallio cap. 2. eundem errorem notat, ſic inquiens: Viderit Anaximander ſi plures mundos putat. Viderit, ſi quis uſpiam alius mundus ſit apud Meropas, ut Silenus penes aures Midæ blattit, aptas ſanè grandioribus fabulis. Senecæ † autem verba, quę ultimo loco pro contraria opinione perpendimus, non magis noſtrę adverſantur, ſi cõſideremus, quòd Seneca novos illos Orbes, de quibus loquitur, non vidit, neque ab alio viſos narravit, ſed fortuitò id, ac temerè, & velut hyperbolicè cecinit, aut certê divinando, & vaticinando, eo genere † divinationis, quod prudentes viri familiare habent, ut optimè tradit Acoſta. d. libro 1. cap. 11. & noviſsimè Franciſc. Torreblanca in Epitome, diſputatione de Magia, lib. 1. cap. 3. num. 15. Et ſeries ipſa verborum Senecæ ſatis oſtendit: nam cùm in præcedentibus carminibus dixiſſet, iam illo tempore mare navigationibus inuſitatis ſolicitari, & nihil induſtriæ, & audaciæ hominum impervium eſſe, aut intentatum relinqui, ſubiecit, eò fortè aliquando progreſſuros, ut magno Oceano enavigato, novos terrarum Orbes aperirent. Quod tamen apparet ab ipſo tunc temporis impoſsibile reputari, qui cùm † cæteris ſentiebat, terrarum terminos in Hiſpania finiri, & non ultra Gades navigationem extendi, ut ſatis denotavit in illis verbis. — Quibus Oceanus Vincula rerum laxet, &c. Et in carmine, quod de Corduba ſcripſit, ubi Oceanum, qui eam alluit, ſupremum vocat: Et Gratare tibi, quod te natura ſupremo Alluit Oceano. Et expreſsiùs in lib. unico ſuaſoriarũ cap. 1. Vbi ex multorum declamatorum opinione cõcludit, Oceanum navigari non poſſe, & nullas ultra illum terras exiſtere, & inter reliqua, elegantiſsima Pedonis carmina refert, quibus Germanicum per Oceanum navigantẽ, ab incœpto deſiſtere ſuaſit, quę ſic † habent: Iam pridẽ poſt terga diẽ, Solemq́; relictũ, Iam pridem notis extorres finibus Orbis, Per non conceſſas audaces ire tenebras Heſperij metas, extremaq́ue littora mundi, Nunc illum pigris immania monſtra ſub undis, Qui fert Oceanum? Qui ſævas undique Priſtis Aequoreoſq́ue canes ratibus conſurgere prenſis, Quo ferimur? Ruit ipſe dies, Orbemq́ue relictum Vltima perpetuis claudit natura tenebris, An ne alio poſitas ultra ſub cardine gentes, Atque alium libris intactum quærimus Orbem? Dij revocant, rerumq́ue vetant cognoſcere finem Mortaleis oculos, aliena quid æquora remis, Et ſacras violamus aquas, Divumq́ue quietas Turbamus ſedes. Neque eſt novum † Poetas, & alios Auctores hoc loquendi & vaticinandi modo aliqua protuliſſe, quæ poſteà ipſis ignorantibus impleta videmus; ut apparet in alio loco eiuſdem Senecæ lib. 7. natur. quæſt. capit. 31. cuius mentionem fecimus ſup. num. 14. & † libro 5. earundem quæſt. cap ult. ubi Nulla, inquit, terra tam longè remota eſt, quæ non mittere aliquò ſuum malum poſſit: unde ſcio, an nunc aliquis magnæ gentis in abdito Dominus, fortunæ indulgentia tumens, non continueat intra terminos arma, an paret claſſes ignota molliens? Vnde ſcio, hic mihi, an ille ventus bellum invehet? Magna pars erat pacis humanæ, maria præcludi. Quę quidem omnia in notitia, detectione & debellatione huius Novi Orbis eveniſſe videmus: & iam olim ſimiliter contigerunt, † cùm ex inſulis, univerſiſq́ue regionibus septentrionalibus tot, tantæq́ue gentes innumeræ, & vix de nomine notæ, diverſis temporibus velunt aves egreſſæ fuêre, ut fuerunt Gothi, Oſtrogothi, Veſtrogothi, Vvandali, Franci, Cimbri, Gepidæ, Dani, Hunni, Suedi, Heruli, Rugi, Alani, Longobardi, Alemani, & alij plures, qui Danubio & Rheno ſuperatis, omnem Europam, & præſertim & ipſam Italiam altricem Imperij & Dominam, quadringentis & plus annis perpetuâ quadam Regnorum ſuceſsione ſubiugarunt, ac Romani nominis gloriam ferè omnem extinxerunt. Virgilius † etiam eodem vaticinij genere uſus cenſeri poteſt, dum Ecloga 4. ait: Pauca tamen ſuberunt priſcæ veſtigia fraudis, Quæ tentare Tethyn ratibus, Quæ cingere muris Oppida, quæ iubeant telluri inſindere ſulcos: Alter erit tum Tiphys, & altera quæ vehat Argo Delectos Heroas: erunt etiam altera bella, Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hunc enim locum ex Sibyllarum libris Virgilium mutuatum, optimè conſiderat Thomas Bocius lib. 20. de. ſignis Ecceleſ. capit. 6. pag. 333. & lib. 22. capit. 1. pag. 416. eoq́ue remotiſsimas navigationes deſignari, inquit, quæ poſt Chriſti adventum à varijs nationibus, & præcipuê ab Hiſpanis in Orientales & Occidentales Indias inſtitutæ ſunt, quibus gentes, & opes plurime ad Chriſti Eccleſiam augendam & illuſtrandam adducerentur, veluti ab Argonautis illis aurem vellus ſub Iaſone Duce & Typhi, eius in Colchica expeditione ſocio, & primæ navis, quæ Argo dicta fuit, gubernatore. De † qua fabula latè agit Orpheus lib. 1. Ovid. lib. 7. Metamorph. Propertius lib. 1. Statius lib. 5. Appollonius in Catalog. heroum lib. 2. Valer. Flaccus in ſuis Argonauticôn libris, Pontanus lib. 5. de Stellis, Textor in officina, 1. part. pag. 328. Natalis Comes in Mytholog. fabul. lib. 6. cap. 8. Micha. Boſchius in Oratione de aureo vellere, & Simon Maiolus in tom. 4. dier. Canicul. colloq. 5. pag. 377. & ſequent. Vbi ſimul tractant † de Origine, & inſtitutis Equeſtris Ordinis aurei Velleris, vulgò dicti, del Tvson de Oro, quem Philippus cognomento Bonvs Burgundiorum Dux anno 1429. inſtituit, & hodie noſtri Potentiſsimi Hiſpaniarum Reges conſervant, & moderantur, utpotè † veri, ac legitimi illibus ſtatus ſucceſſores, iuxta ea, quæ fuſius congerit Camillus Borrellus in tract. de præſt. Reg. Catholic. capit. 46. ex num. 254. Extat quoque † locus alter apud eundem Virgil. lib. 6. Æneid. ubi Auguſto Cæſari blandiens, novas terras & regna ei promittit, quæ ultra Oceanum, imò & Solis orbitam iaceant. Sic enim inquit: — Super Garamantas, & Indos Proferet Imperiũ, iacet extra ſydera tellus Extra anni Soliſq́ue vias, ubi cœliſer Atlas Axem humero torquet, ſtellis ardentibus aptum. Quibus verbis Iuſtus Lipſius. d. capit. 19. ad hunc Novum Orbem reſpicere putat. & extra anni, & Solis vias interpretatur, ideſt, Vltra Torridam Zonam. Et quod de Atlante ſubijcitur, exponit, non de illo Aſricæ, ſed de alio, qui regnavit in inſula Atlantica à Platone deſcripta. Sed in hoc magnus ille vir, aut falli, aut fallere, velle videtur. Nam Virgilius id nullo certo argumento, ſed ſimiliter per Hyperbolem, aut vaticinationem Poëticam dixit, & in Cæſaris adulationem. Et nõ loquitur de Novo Orbe, ſed de Maurorum Æthiopia, ubi eſt mons Atlas, Stellis aptum, ſive vicinum, prout obſervat Servius, Cerda & Pontanus ibîdem, & diximus ſup. cap. 4. & oſtendit ipſe Virgilius eiſdem fermè verbis utens lib. 4. Æneid. Oceani finem iuxta, Solemq́ue cadentem Vltimua Æthiopum locus eſt, ubi maximus Atlas Axem humero torquet ſtellis ardentibus aptum. Hanc autem † Provinciam dicit eſſe extra ſydera, non quia ulla ſit tellus, quę non ſubiaceat ſyderibus, & cœlo nõ tegatur, ſed quia extra maiora ſydera ferè ſit, id eſt, duodecim ſigna, in quibus eſt circulus Solis, aut Planetas, qui intra Tropicos decurrũt. Quemadmodum & Lucanus de eâdem regione loquens lib. 3. Pharſal. ſcriptum relîquit: Æthiopumq́ue ſolum, quod non premeretur ab ulla Signiferi regione Poli, niſi poplite lapſo Vltima curvati procederet ungula tauri. Sed, ut ad Senecam † redeamus, advertendum etiam eſt cum Botero, Madera, & Herrera ubi ſupr. eius vaticinium, ut ad iſtius Novi Orbis detectionem propriùs applicari poſſet, loco ultimi carminis, ubi de Thule loquitur, dicere debuiſſe: Nec ſit terris ultima Gades. Etenim ad Occidentem, & ultra Gades, ut ſæpè diximus, detectus eſt, non ad Septentrionem, † ubi Thule inſula iacet, quę ultima terrarum illius Climatis reputabatur, iuxta illud Virgilij lib. 1. Georg. Tibi ſerviat ultima Thyle. Et plura alia, quæ de eâdem inſula habent Plin. lib. 2. cap. 75. & lib. 4. c. 16. Pompon. Mela lib. 3. cap. 3. Solin. cap. 24. D. Iſidor. lib. 14. Etymol. cap. 6. Procop. de bello Goth. lib. 2. Surius in comment. ſub ann. Domin. 1537. Boter. in relat. univerſ. lib. 1. vol. 1. pag. 168. Ortel. in Theatr. Orb. tab. 97. & in Theſaur. Geogr. verb. Thule, Maginus Patavinus in tab. Geograph. fol. 96. & fol. 10. Tho. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 22. cap. 9. pag. 495. & ſeq. & pag. 557. & Simon Maiol. in dieb. Canicul. colloq. 1. pag. 35. & colloq. 14 pag. 341. Vbi eandem eſſe docent, quã hodie Islandiam, aut Scandiam dicimus, in ditione Scotorum ad Septentrionem vergentem ultra Orcades, latitudinemq́ue habêre graduum 65. ad 69. Et licèt negare non poſsimus, † etiam ultra Thulem, ſive Islandiã, alias novas terras antiquis, & noſtris temporibus repertas, in quibus ad litterã vaticinium Senecę impleri potuerit, ut ſunt Groenlandia, Frislandia, Icaria, Nova Semla, Finamarchia & aliæ, de quibus agunt auctores ſuprà citati. Cùm † & Hunni & Gothi in alio veluti Orbe ignoto, & inacceſſo ultra Męotidem paludem habitare dicerentur, iuxta ea, quę tradit Plinius, loquens de Scandinavia, unde illi eruperunt lib. 4. cap. 13. Hoc tamen neque Americanæ Hiſpanorum detectioni, de qua agimus, nocet, neque ita † magnâ admiratione dignum ullo ſęculo iudicatum eſt. Nam ibi ſolùm Glacialis maris, & frigidæ Zonæ tranſitus, navigandi & progrediendi ulterius avidos retardabat. Hîc verò, & Torridæ æſtus, & Oceani vortices deterrebant, quem ſemper, ut vidimus, ultra Herculis columnas inacceſſum, & impertranſibilẽ iudicarũt. Planè † etiam ad Septentrionem ultra Groenlandiam mare unius diei curſu fertur innavigabile, quia, caligãtibus ante ora mundi finibus, immane abyſsi barathrum reperitur, ut conſtat ex mirandis relationibus, quas refert Cranzius in præfat. Noruegiæ, relatus in Theatr. vitæ humanæ, vol. 5. lib. 2. pag. 1216. & aliæ non minus mirandæ † navigationes Battavorũ, ſive Olandenſium per mare Glaciale ad Novæzemlæ, & Lappianorum fines extant in tertio tom. hiſt. navigat. Orient. circa finem. Denique urgent adhuc alij, & Romanos in regiones huius Novi Orbis aliquando transfretaſſe auctoritate Lucij † Marinæi Siculi probare conantur, qui lib. 19. de reb. Hiſp. c. 16. ſcriptum relìquit, Catholicorum Regũ tempore, quo primùm prędictę regiones repertæ ſunt, in ea, quæ vulgò Terra firma appellatur, repertũ fuiſſe à quibuſdã hominibus, qui auri venas perſcrutabantur, numiſma quoddã cum nomine & imagine Auguſti Cæſaris, quod cùm ad Dom. Ioannem Ruffum Archiepiſcopum Conſentinum deveniſſet, ille, ut rem mirabilem, Romam ad ſummũ Pontificem miſit. Quæ res inquit Marinęus: Hiſpanis gloriam & famã ademit, quã pepererant, dum ſe primos Indias Occidentales inveniſſe iactabant. Illo namq; mumiſmate conſtitit, Romanos iã multis anteà ſæculis ad eaſdem oras perveniſſe. Eandẽ hiſtoriam refert Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 16. & levibus alijs coniecturis communit Fr. Gregor. Garcia de Indor. orig. lib. 4. cap. 19. Quibus aliam adijcit Iuſt. Lipſius. d. lib. 2. cap. 19. & Baſilius Pontius. d.q. 8. expoſ. cap. 1. ex Noſtrorum relatione tradentes, † in Chile Provincia, in valle, quæ Cauten dicitur, urbem eſſe, quam Imperialem ab hac cauſa nominarunt, quoniã in pleriſque domibus, & portis repererũt Aquilas bicipites, eodem modo effigiatas, ac illæ, quibus Romanum Imperium pro inſignibus uti iam pridem conſuevit. Vnde ſuſpicari poſſe inquiunt à Romanis illuc ea inſignia fuiſſe perlata, maximè cùm nulla eo in Orbe aquila, ſive avis biceps reperiatur, quam indigenæ adũbrare potuerint. Quibus argumentis ſimile etiã videri poteſt aliud, quod tradit Didac. Davalos in Miſcell. Auſtral. colloq. 36. fol. 165. dicẽs, † triginta abinde annis clavum quendã ferreũ, politè nimis fabricatum, repertũ fuiſſe in hoc Regno Peruano in argenti fodinis, quę iacẽt circa oppidũ Caxatambo intra duriſsimi cuiuſdam ſaxi argentei viſcera circumcluſum. Inde deducẽs, antiquã videri utriuſque Orbis cõmunicationem, cùm clavus ille magnam præ ſe ferret vetuſtatem, & a priſcis huius terrę accolis fieri non potuerit, quibus nec ferrum eo tempore erat, neq; artifex, & inſtrumenta ad illum conſtruendum neceſſaria. Sed ab his argumentis faciliùs quidem, quàm à ſuperioribus nos expedire poſſumus, Marinæũ imprimìs † meritò ridentes & reijcientes, qui adeò levi, & fallaci conſideratione Hiſpanorum glorię tenebras offundere voluit, quem iuſtè illi omnes, qui eum citant, reprehendere ſolent, ut conſtat ex Lipſio, Maluenda & Baſilio, ubi ſupr. Camillo Borrello de præſt. Reg. Cathol. capit. 46. numer. 225. & 226. & Auguſt. Torniello infrà citando: & noviſsimè ex Seraph. Freitas de iuſto Imper. Aſiat. capit. 5. numer. 16. & 17. ubi minus aptè ſubiungit potuiſſe numiſma illud per manus Sinarũ facillimè a Trapobana in Americã Romanorum ſæculo deferri. Imprimìs namque negamus numiſma illud ea in parte, quâ Marinæus dicit, repertum, cùm id nullo ſatis certo teſtimonio conſtiterit. Neq; ſufficit, quòd Archiepiſcopus Cõſentinus, eo nomine, quaſi ibi inventum acceperit, & ad ſummum Pontificem miſerit. Nam cũ plures ex Italia viri ſimul cum Hiſpanis in prioribus illis claſsibus ad has partes navigaſſent, potuit eorum aliquis, ut gentis ſuæ gloriam augêret, illius numiſmatis inventionem Archiepiſcopo ſuadêre. Aut etiam ex compoſito, quo maiorem ſibi fidẽ conciliaret, latẽter in auri fodinas deijcere, ut ſtatim à foſſoribus repertum, multis retrò temporibus ibi fuiſſe crederetur. Novũ † quippe non eſt, ſimiles fraudes, & impoſturas ſub prætextu antiquitatis artiſiciosè confingi, & ad decipiẽdos alios à noſtri ſęculi ingenioſis, & malè feriatis hominibus affabrè concinnari, ut benè advertit Tobias Hallerus in orat. contra Antiquarios apud Roſinum pag. 488. & in quodam caſu, huic, de quo loquimur, admodum ſimili, contigiſſe videmus. Nam Valentinus Moranus, Iacob. Navarch. Ieſuita, & Ferdinand. Lop. Caſtañeda in ſua hiſt. Ind. Orient. lib. 1. cap. 28. referunt † quædam carmina, quæ ſub Emanuele Luſitaniæ Rege, anno Domini 1505. refoſſa fuerunt in promontorio Lunę, quod vulgò appellatur Roca de Sintra, inſculpta in quadrata vetuſti operis columna marmorea, quæ ſic habebant: Volventur ſaxa, litteris & ordine lectis, Cùm videas Occidens Orientis opes Ganges, Indus, Tagus erit mirabile viſu Merces commutabit ſuas uterque ſibi. Quos verſus Sibyllinos eſſe, prædicti Auctores ſibi perſuaſerunt, eiſq́; quaſi ex Sibyllæ antro profuſis fidem præbuerunt. Cùm tamen poſteà compertum fuerit confictos & impoſitos fuiſſe à quodam Hermo Charado Luſitano, qui illos marmori inſcripſerat, defoderatq́ue, ut ſitu, humoreq́ue terræ aliquantulum deformati, vetuſtatis indicium exhibêrent, rurſuſq́ue per mercenarias operas refoderat, ut hoc tam nobili, atque peregregio antiquitatis monumento Regis gratiam avidè in Orientis opes intenti, pecuniamq́ue aucuparetur, ut teſtantur Cæſar Orlandius, & Gaſpar Barrerius, quos refert Ortelius in Theat. mag. tab. 5. Novi Orbis, & ab eo mutuatus Maluẽda d. lib. 3. de Antichriſ. c. 16. pag. 150. & noviſsimus Auguſt. Torniel. in annal. ſacris, 2. tom. ann. mundi 3043. num. 7. pag. 48. Quod † verò de bicipite Chilenſiũ aquila diximus, quamvis verum eſſe fateamur, non multum ſtringit. Potuit quippe ab Indis eiuſmodi avis, etiam citra Romanorum exemplum, excogitari & effingi, & ad rei longè diſtincte ſignum uſurpari, quemadmodum & à Romanis ipſis excogitata fuit, quibus etiam triceps Proſerpina, Cerberus & alia monſtra nunquam ſimiliter viſa confingebantur. In obeliſcis quoque Ægyptiorũ narrat Ammian. Marcellin. lib. 17. Scripta conſpici volucrum, ferarumq́ue, etiam alieni mundi genera multa, id eſt, ignota ipſa, & Orbi, qui tunc luſtrabatur inviſa. Aquila † autem Romani Imperij antiquiſsimum, & uſitatiſsimum ſignum, teſte Ioan. Roſin. lib. 10. antiq. cap. 5. pag. 445. & Alex. ab Alex. lib. 4. dier. gen. cap. 2. quare & quando biceps portari cœperit, varijs opinionibus ab ſcribentibus decertatur, de quibus agit Ioan. Curio, Ioan. Bocatius & alij, quos refert Simon Maiol. in diebus Canicul to. 4. colloq. 5. pag. 365. Guardiola de nobil. c. 13. Vargas in eod. tract. diſcurſ. 16. n. 4. Didacus Davalos in Miſcell. Auſtral. colloq. 20. fol. 99. ultra quos ego addo Cuſpianũ relatum in Theat. vitæ hum. vol. 3. lib. 10. pag. 1029. qui ex Suetonio tradit, ſignũ hoc eſſe † apud Germanos antiquiſsimum. Illi enim Quintiliũ Varũ cum legionibus Romanis tribus apud Bructeos Friſijs conterminos delevêre: ſignaq́ue, & aquilas duas cepêre, quas adhuc hodie poſsident: Nõ enim, inquit, biceps eſt aquila, ſed duæ ſimul, quarum altera alteram expanſis alis obtegit. Nec unquam hæ redditæ ſunt Imperatoribus Romanis, ſed ſemper in hunc uſque diẽ ſervatæ. Deniq; narratio illa † de clavo ferreo in Caxatambi fodinis reperto, nõ maiorem fidem, quàm Marinæi numiſma meretur: niſi dicere etiam malimus, potuiſſe iam olim, ligno alicui navis adfixum, maris fluctibus ad hanc Peruanam oram appellere, & illuc ad argentum commodiùs excavandũ ab Indis tranſportari, & per oblivionem relinqui, indeq́ue factum, ut intra lapidis viſcera, lapide ipſo creſcente, concluderetur, prout multoties in alijs ſimilibus rebus accidiſſe referunt, & mirandis † exemplis demonſtrant Alex. lib. 5. Geni. cap. 9. Bapt. Fulgoſ. lib. 1. rer. memor. cap. 6. fol. 55. Petr. Mexia in ſylva var. lect. 2. par. cap. 13. & Simon Maiol. 1. tom. colloq. 16. pag. 379. & colloq. 18. pag. 419. Vbi inter alia commemorãt, in altiſsimis, & longè a mari poſitis montibus, dum excavarentur, † compertas ſuiſſe interdum naves, humore prope modum abſumptas, cum inſtrumẽtis omnibus ferreis, & in alijs terrę viſceribus erui ſolêre lapides, in quibus ſunt Conchylia redacta in duritiem lapideam, & oſſa animantium, & quod magis mirũ eſt piſces, bufones, & ſerpentes vivos. CAPVT XIII. De regione Ophira, cuius frequens eſt in ſacris Litteris mentio, & an ea huic Orbi Novo reſpondeat, & appellationi Regni Pirù originẽ dederit? SVMMARIVM Capitis XIII. -  1 Novis Orbis mentionem & notitiam in ſacris Litteris reperiri aliqui tradunt. -  2 Salomon & Ioſaphat claſſes mittere ſolebant in regionem Ophir, & quare? -  3 Tharſis & ophir navigatio à Salomone inita, an eſſet eadem, vel diverſa? & num. 18. -  4 Ophir regio ſecundùm Montanum, & alios eſt eadem cum Mexicana & Peruana Novi Orbis. -  5 Chriſtophorus columbus ubi primũ detexit Inſulam Hiſpaniolam, Ophiram ſe reperiſſe iactabat. -  6 Franc. Vatablus in Inſula Hiſpaniola, & in Pirù & Mexico conſtituit ophir. -  7 Perù, vel Pirù vox multis videtur eadem cum ophir, aut certè maximè cum illa colludere. -  8 Paruaijm dictio, qua utitur ſacra Pagina, eſt dualis, & duplex Perù ſignare videtur. -  9 Nomina locorum, & Provinciarum facilè inverti & mutari ſolent. -  10 Perù in Regno plura nomina reperiũtur affinia nomini Ophir. -  11 Iobab filius Iectan videtur incoluiſſe regionem Paria. -  12 Iectan ſecundùm Montanum nomen dedit Provinciæ Iucatan. -  13 Sephar mons, dicitur idem cum montibus Andes del Perù, qui ſunt totius Orbis longiſſmi. -  14 Salomon fuit omnium mortalium ſapientiſſimus, & non videtur Orbẽ Novum ignorare potuiſſe. -  15 Salomon fuit cumulandarum divitiarum ſtudioſiſſimus. -  16 Ophiram regionem qui in Novo Orbe conſtituunt, communiter à viris doctiſſimis reprobantur. -  17 P. Ioannis Pinedæ iudicium de regione Ophira. -  18 Tharſis & Ophir Provinciæ, & navigationis earum diverſæ erant. -  19 Tharſis nomine in ſacra Pagina quænam regio deſignetur? -  20 Tharſis idem eſſe cum Tarteſſo plures opinantur, & in Hiſpaniæ Bæticis oris conſtituunt. Alij verò hoc negant. -  21 Tarteſſus urbs Hiſpaniæ olim ditiſſima & fœliciſſima. -  22 Pineda Franciſcanus non ſatis iuſtè à Fr. Ioan à Ponte notatus. -  23 Ophir regio nullatenus pertinet ad Novum Orbem. -  24 Peruana in regione non reperiũtur ea, quæ ex Ophira ad Salomonem aſportabantur. -  25 Salomonem, navigationem longam, & difficilem ob Novi Orbis divitias inſtituiſſe, credibile non eſt, relicta India Orientali ditiori & viciniori. -  26 Aſion gaber portus ubi? & quòd ex eo ſolvere nõ opporteret claſſes Salomonis, ſi ad Novum hunc Orbem navigarent. -  27 Ophira regio ubinã eſſet, varijs opinionibus decertatur, quæ breviter referũtur. -  28 Sophala auri fodinis abundat, & ibi extare dicũtur libri oſtẽdẽtes, quòd Salomon ad eas ſuas claſſes mittebat. -  29 Ophir regio propriè pertinet ad Indias Orientales. -  30 Auctores recenſentur, qui agunt de regione Ophira, & eam Indiæ Orientali tribuunt. -  31 Peguſij dicuntur trahere originem à Iudæis damnatis a Salomone ad Ophirinas auri fudinas. -  32 Indiæ Orientales trahunt originem ab Ophir, & Hevila, & ſunt ditiſſimæ. -  33 Aurũ Indiæ Orientalis dicebatur Paruaijm, & erat probatiſsimum. -  34 Obrizum aurum ſecundùm plures dicitur quaſi Ophirizum, id eſt, à regione Ophir deductum. -  35 l. 3. C. de vet. num. poteſt. & l. 1. C. de oblat. vot. de nummis Obryzatis loquẽtes explicantur & emendantur. -  36 Oloberæ veſtes, ideſt, Olobrizæ in Rub. & l. temperet, C. de veſt. olob. quæ? & aliæ emendantur. -  37 Obrizum aurum poteſt deduci ex voce Græca, quæ ſincerum & purum ſignificat ſecundùm Plin. vel a colore obradiante ſecundùm Hier. & Iſid. -  38 Obruſa vox Latinis ſignificat probationem, vel expugnationem auri, & inde dicitur Obryzum. -  39 Ciceronis, Suetonij & Senecæ loca explicantur & emendantur. -  40 l. 5. C. de ſuſcept. & arcar. l. 2. C. de metallar. ubi habetur mentio Obryzæ emendantur. -  41 Aurum Phaz, ſive Ophaz, & aliæ eius appellationes in Scriptura remiſsivè. -  42 Phez Regnum apud Arabes unde dictum? -  43 Ophiram qui in Novo Orbe conſtituunt, leviſsimis coniecturis ducuntur. -  44 Nominum ſimilitude, aut affinitas ad alicuius rei identitatem probandã fallaciſsima eſt. -  45 Paruaijm dictio an verè in Scriptura reperiatur, & quid ſignificet? -  46 Perù, vel Pirù nomen Novum eſt in his regionibus Occidentalibus, & quas cõprehendat. -  47 Perù, vel Pirù nominis variæ cauſæ, ſive etymologiæ referũtur. Et num. 49. 50. 51. & 52. -  48 Garcilaſſus Inca ſcripſit commentarios de origine & Imperio Incarum, & quid ſentiat de nomine Pirù? -  53 Nomina qualiter Provincijs novè detectis, aut ſubactis imponi ſoleant? -  54 Mexici urbis nomen unde mutuatum? -  55 Iectan, aut Iobab, & Ophir ad Provincias Novi Orbis nunquam pervenerunt. -  56 Iucatana Provincia non habet nomen à Iectan: & unde, & qualiter illud habere Hiſpanorum tempore cœperit? -  57 Sephar mons nihil habet commune cum Andibus Peruanis. -  58 Salomonem habuieſſe cognitionem peculiarem Novi Orbis nullo certo argumento probari poteſt. -  59 Salomon quamvis ſapientiſsimus, didicit navigationem Tharſis, & Ophir à ſervis Regis Hiram. -  60 Tyrij diu ſevarunt epiſtolas Salomonis, & Regis Hiram, quæ agebant de navigationibus in Tharſis & Ophir. -  61 Hiram Rex oſtendit Salomonis miniſtris navigationem longiorem, & ſibi reſervavit alium breviorem & utiliorem. -  62 Tyrij & Phœnices fuerunt olim præſtantiſsimi in arte navigandi. -  63 Phœnices unde dicti ſecundùm Ariſtotelem. -  64 Tyria maria Proverbium quid ſignificet? Et unde originem traxerit? -  65 Salomonis divitiæ & theſauri incomparabiles fuerunt. -  66 Divitijs, & theſauris Salomonis, qui alios aliorum Regum æquare volunt, ſtultitiæ notantur. -  68 Templi Ieroſolymitanum Salomonis Barbari etiã, & hoſtes reverebãtur. -  69 Templum Salomonis cùm Craſſus expilavit, aurum præ copia plus dimidio viluit. VRgent porro adhuc alij, † & ut hunc Novum Orbem priſcis innotuiſſe defendant, cũ profanis teſtimonijs ſatis evincere nõ potuerint, ſacris propugnare conantur, affirmantes, frequentem eius mentionem, atque cognitionem in ſacra Pagina reperiri lib. 3. Reg. cap. 9. & lib. 4. c. 22. & lib. 2. Paralipom. c. 9. & 20. & alibi poſsim, † quatenus in illis de celeberrimis claſsibus agitur, quas duo illi potentiſsimi & ſapientiſsimi Hebræorum Reges Salomon & Ioſaphat in regionem Ophir miſiſſe memorantur ſimul cum navibus, & ſervis Regis Hiram, ut inde aurum & argentum, ebur, ſimias, pavos & alia pretioſa aſportarent. Quam expeditionẽ, ſeu † navigationem multi eandem faciunt cum illa, quę in eiſdem ſacrę Scripturæ locis ſemel annis tribus in Tharſis fieri ſolita, dicitur. Aut certè eodem itinere eandem claſſem appellere ad Tharſis & Ophir, ut conſtat ex relatis a Barrerio in libello de regione Ophira, Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 13. Barradas lib. 3. concor. cap. 11. Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 20. & Pineda de reb. geſt. Salom. lib. 4. cap. 16. q. 2. pag. 211. & ultra eos Fr. Gregor. Garcia lib. 1. de Indor. orig. cap. 2. §. 3. & 4. & noviſsimè eis nõ relatis Fr. Baſil. Pontius in q. 8. expoſit. cap. 2. Ophir †autem, ſive Ophirã regionem Novum hunc Orbem eſſe, & pręcipuè ad prècipuas eius Provincias, Mexicanam ſcilicet, & Peruanam pertinêre, apertè, & conſtanter tradit & defendit doctiſs. Bened. Arias Mont. in apparatu in Phaleg. ſive de primis gentium ſedibus, in præfat. & in cap. 9. quem ſequuntur Guillel. Poſtellus, & Goropius Beccanus relati ab Abraham. Ortel. in Theſaur. Geograph. verb. Atlantis inſulæ, qui ab eâdem opinione non abhorret. Genebrard. in Chronolog. lib. 1. pag. 35. & lib. 4. pag. 705. Marinus Brixianus in ſua arca in voce Ophira, & Paruaijm, Pomarius in lexico in eiſdem verbis, Ioan. Avenar. in Epher. Anton. Poſſevin. lib. 3. Bibliot. cap. 5. Michaël Balboa Cabell. in Miſcellan. Auſtr. m.ſ. 2. p. c. 3. & 16. Thom. Bozius de ſig. Eccl. Dei lib. 20. c. 3. pag. 130. Panigarola in ſpeculo belli, loco 146. advert. 4. Ioan. Funger. in Etymolog verb. Ophir, & admittitur ab Eman. Saa, 3. Reg. 9. & argumẽtis nõ futilibus niti tradit Martin. Delrius in ſcholijs ad Medęã Senecę act. 2. & nervoſe eã proponit & tueri conatur Fr. Greg. Garc. ubi ſup. & latiùs lib. 4. c. 1. & ſeq. doctiſs. P. Ioan. Pineda d. lib. 4. c. 16. §. 3. 4. 5. & 6. ex pag. 211 uſq; ad 215. ubi argumentis contrarijs reſpõdêre intẽdit, & neminẽ referens Fr. Baſil. d.q. 8. c. 2. & 3. & ante omnes ſenſiſſe videtur † clariſsimus ille æquè, ac fœliciſsimus Dux Chriſtophorus Colũbus, qui cùm in navigatione Oceani Occidentalis ad inſulã Hiſpanã, ſive Hiſpaniolã (ut aiunt) appulit, Ophirã ſe reperiſſe dictitabat, ut ab illo ſæpius narrante, ſe audiviſſe ſcribit Petr. Martyr. in decad. Novi Orb. lib. 1. Neque ab eis abeſt Franc. † Vatabl. qui lib. 3. Reg. cap. 9. & 22. in eâdem inſula ante ingreſsũ Perù conſtituit Ophir, quanquam idẽ etiam aſſerat, eſſe ipſum interius Perù, ſimulq́ue Mexicum, 2. Paralip. cap 3. verſ. 3. annot. 16. In cuius opinionis conſirmationẽ à multis ex prędictis auctoribus perpẽdi ſolet, † ipſam vocem Ophir, quæ etiam aliquando Ophire, vel Opire, pronuntiatur, per Metatheſim, ſive littetarum tranſpoſitionem, in vocẽ Perù, vel Pirù, quâ nunc utimur, permutatã fuiſſe, & maximè cum ea colludere videri. Præſertim ſi adijciamus, quod ubi d. lib. 2. Paralip. cap. 3. dicitur Salomon: Texiſſe domum laminis de auro probatiſſimo, in Hebræo legitur: Aurũ Parvaijm. Quæ † terminatio, & inflexio vocis videtur eſſe dualis, cuius ſingulare ſit Perù, vel Perù, ut iuxta Grãmaticos Hebraicæ linguæ canones obſervat Pineda in comment. in Iob c. 28. verſ. 16. pag. 500. & de reb. Salom. d. lib. 4. cap. 16. §. 4. pag. 212. num. 3. unde duplex Perù illâ voce ſignificari videbitur, videlicet Peruana regio, & altera Mexicana, illi contermina: licèt illa tantùm nomen proprium Perù hodie retineat: prout noviſsimè etiã advertit P. Ludovic. Balleſter. in Onomotograph. verb. Ophir, pag. 289. & ita Vatablus ſuper illum locum ſic ſcribit: Paruaim numero duali dicitur apud Hebræos fortaſſe locus ille, qui noſtro tempore le grand Peron, & le petit Peron dicuntur, nam eſt maxima affinitas nominum. Quam † coniecturam magis urgent, & extendunt Montanus ubi ſup. Maluenda d. lib. 3. de Antichriſt. cap. 19. & Fr. Greg. Garcia d. lib. 4. de Ind. origin. cap. 1. & ſequent. conſiderantes, frequentiſsimam eſſe huiuſmodi vocum depravationem: & † plures alias in his Regnis Perù reperiri in fluvijs, oppidis & montibus, quę cum voce Ophir eandem affinitatem habêre videntur. Deinde ſuperioribus additur ex ſententia Montani ubi ſuprà, & Poſſevini libro 2. Bibliothec. capit. 5. Iobab, † cuius mentio eſt Geneſis cap. 10. verſ. 28. incoluiſſe videri regionem huius Novi Orbis, quę Paria vocatur, auro, margaritiſq́ue abundantem, & Iectan, † de quo in eodem cap. verſic. 26. nomen dediſſe ingenti eiuſdem Americæ Cherſoneſo, dicto Iucatan, & Sephar † montem Orientalẽ, de quo eod. cap. verſ. 29. eſſe montes Andes, Peruanæ regionis, longiſsimos omniũ montium, qui hactenus in Orbe ſunt viſi, ut tradit Acoſta d. lib. 1. cap. 13. & lib. 3. hiſt. Ind. cap. 22. Denique † perpenditur ab eodẽ Pineda & Gregor. Garcia in locis ſup. relatis, affirmari quidem oportêre, Salomoni, qui fuit omnium mortalium ſapientiſsimus, & cui Deus ipſe dedit horum, quæ erant, ſcientiam veram, ut ſciret diſpoſitionem Orbis terrarum, & virtutes elementorum, ut habetur lib. 3. Reg. cap. 4. & lib. Sap. cap. 7 verſ. 17. minimè fuiſſe Novum Orbem ignoratum: quod imprimìs erat ſcitu digniſsimum, atque iucundiſsimum. Præſertim † ſi hanc cognitionem cõiungamus cum ſtudio, quod habuit cumulandi aurum & argentum, quorũ eiuſdem Novi Orbis natura facundiſſima reperitur. Sed quamvis prędicta ſententia his argumentis, & tantorũ virorũ auctoritatibus muniatur, † meritò tamen ab alijs doctis & diligentibus noſtri ſeculi ſcriptoribus improbari ſolet, ut parum ſolida, & potius novitatis, quàm veritatis amore, & ſtudio excogitata, ut cõſtabit ex traditis à Bened. Perer. lib. 3. in Genef. ubi de Hevilat, Gaſpar. Barrerio in lib. de regione Ophira, Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 13. & 14. Barradas lib. 5. concord. c. 11. Mart. Delrio ſup. Geneſ. cap. 10. Maluenda lib. 3. de Antichriſ. c. 20. & 21. & ſeq. & de Paradiſo cap. 23. & 41. Ant. Herrer. in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. pag. 2. Bernar. Aldrete de orig. ling. Hiſp. c. 13. & antiq. Hiſp. lib. 3. c. 9. pag. 360. Auguſt. Torniel. in annal. ſacris, 1. tom. anno mundi 1931. num. 45 pag. 229. & ſuſiùs 2. to. ann. 3043. n. 7. & 8. Ioan. Drugo lib. 6. Obſer. c. 3. & lib. 9. cap. 12. M. Ant. Palau in paradox. claſsis Salomonis, Ioan. Pineda in comment. in Iob, cap. 28. verſ. 16. pag. 500. & 501. & iterum de reb. Salom. lib. 4. cap. 16. §. 4. 5. & 6. Vbi † tamen ab ijs, quæ anteà dixerat, aliquãtulum flectens, rem in medio relinquẽdam decernit, & id tantùm ſuperiori opinioni tribuit, ut minus levis, minuſq́ue deformis cenſeri debeat; & minimè indigna, quæ à ſapiẽtibus benignè audiatur. Et planè, quod pertinet † ad Tharſis, etſi a nonnullis cum Ophir confundatur, ut ſuprà retulimus, longè tamen verius eſt, diverſas per ſe eſſe navigationes & claſſes, quas ad eas Salomõ, & Ioſaphat mittere ſolebant, & ex diverſis portubus, & per diverſa maria, ut latiſsimè probat doctiſ. Ribera ſup. Ionam, cap. 1. & Thom. Bocius de ruin. gent. lib. 5. cap. 7. pag. 483. licèt verum ſit, utranque regionem nihilominus eâdem navigatione, & eâdem claſſe obiri potuiſſe, exportatis primũ ex Ophir, auro, lignis, pavonibus, ſimijs, ebore: ex Tharſis verò, etiam auro, argento, gemmis, ac rebus alijs pretioſiſsimis. In quibus omnibus probãdis, † & in vero loco deſignando, ubi Tharſis illa conſiſteret, adeò latè & doctè inſiſtit Pineda d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 5. cum multis ſequentib. & cap. 16. §. 1. & 2. pag. 211. Fr. Gregor. Garc. d. lib. 1. de Ind. orig. cap. 2. §. 4. ex pag. 34. ad 40. Acoſta d. lib. 1. cap. 14. Gaſpar Sanctius in Iſaìam, cap. 2. verſ. 18. pag. 38. & cap. 19. verſ. 22. pag. 199. & cap. 23. verſ. 26. pag. 236. Thomas Bocius d. pag. 483. & pag. 326. Maluenda d. lib. 3. de Antichriſt. cap. 20. pag. 157. cum ſeq. & lib. 5. cap. 14. pag. 281. Ludov. Balleſter. in Onomotograph. verb. Tharſis, ex pag. 535. & in Hierolog. lib. 2. cap. 9. Torniel. d. anno 3043. num. 9. pag. 50. & Fr. Ioan. à Ponte in conven. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 6. & 7. & lib. 2. c. 23. pag. 249. ut otioſum vidêri poſsit, ſi Nos, qui ad alia tendimus, in eorum ſcriptis transferendis ſubſiſtamus. Illud † tamen in noſtræ Hiſpaniæ gloriam præterire nõ poſſumus, quod Gorop. Becanus tradit lib. 7. Hiſpanicorum, & ex pluribus alijs defendi Pineda ubi ſupr. cap. 14. & 15. Bocius d. cap. 7. & de ſig. Eccleſ. Dei lib. 15. cap. 18. Mariana de reb. Hiſpan. lib. 1. cap. 2. Ludo. Nonius in deſcript. Hiſpan. cap. 12. ad fin. & ante eos S. Athanaſ. Synaîta in Hexam. lib. 10. in 3. lib. Reg. Tharſis ſcilicet ad Hiſpaniam, & præcipuè Bęthicas eius oras pertinêre, neque aliam regionem fuiſſe, quàm Tarteſſum, † cuius beatam auri & argenti, & aliarum rerum omnium copiam, tum veterum Scriptorum teſtificatio, tum præſens rerum ſtatus ſatis declarat. Quod latè etiam, & non vulgari ſtudio, licèt vulgari ſermone proſequuntur Fr. Ioan. à Ponte d. lib. 3. cap. 6. & Franc. Torreblanca in epit. lib. de magia in defenſione cap. 4. & noviſsimè & eruditiſsimè Alphonſ. Carranza in libro, quem edere parat de monetarũ valore & augmento 1. p. Quãvis contrariũ aſſerat alter Pineda Franciſc. lib. 3. ſuę Monarch. cap. 22. §. 4. Quẽ † non ſatis iuſtè hac de cauſa reprehendit, & inſcium & barbarũ vocat à Pont. ubi ſupr. Nam id etiam alij viri doctiſsimi negant, & noviſsimè Aldrete de antiq. Hiſp. lib. 1. cap. 24. in fine, pag. 108. & latiùs Torniell. d. anno 3043. num. 9. pag. 51. & 52. Quod verò † ad Ophiram regionẽ ſpectat, non poſſe illam ullo prorſus modo cum Peruana, ſive Novo hoc Americano Orbe cõvenire, evidentiſſimis argumentis meo iudicio convincunt Auctores ſuprà pro hac opinione relati, pręſertim Acoſta, Barrerius, Barradas, & præcipuè Maluẽda d. lib. 3. cap. 24. & Torniell. d. anno mundi 3043. num. 7. & 8. à quibus ſe nunquã ſatis expedire potuerunt Greg. Garc. d. lib. 4. de Ind. orig. cap. 1. & ſeq. Pineda d. cap. 16. §. 5. & Baſil. Pont. d.q. 8. expoſit. cap. 3. Et ut omittam, quæ ſæpè à nobis in ſuperioribus repetita ſunt de omnimoda huius Orbis apud antiquos ignoratione, & inacceſſa Oceani magnitudine, & de inſuperabili difficultate navigandi per altum, necdum cognito acus Magneticæ uſu: illud certè unum † refellendæ iſti opinioni ſatis ſuperq́ue eſſe videtur, quod conſtet in regione Peruana nec gemmas, nec elephantes eſſe, nec pavos, nec ſimias, nec ligna Thyna pretioſiſſima, qualia ex Ophir aſportari ſolita narrat Scriptura. Neque rationi conſentaneum vidêri, † Salomonem ex mari Rubro, relictâ Arabiâ, & Indiâ Orientali viciniori, atque notiori, multarumq́ue rerum pretioſiſsimarum fertiliori, immenſo circuitu, & maiori diſpendio, quàm quęſtu, navigationem inſtituiſſe ad regiones Americanas, aut Peruenſes. Quod evidentius erit, ſi animadvertamus ex eiſdem locis ſacræ Scripturæ conſtare, prædictas claſſes † ex portu Aſiongaber ſolvere ſolitas fuiſſe, qui portus in littore maris Rubri continebatur, ut poſt longam diſputationem probat & concludit Pineda d. lib. 4. cap. 7. & 8. & ſequentib. Abrah. Ortel. in Theſau. Geograph. verb. Aſiongaber, quidquid diſſentiat Baſil. Põtius d. cap. 3. At verò ſi in Perù expeditio facienda erat, quorſum attinebat ex eo portu ſolvere, & per tot vaſtiſsima maria vagari, & univerſum Orbem laborioſiſsimâ navigatione, infinitis penè caſibus, & laboribus obnoxiâ peragrare, cùm potuiſſent ex Ioppe, vel alio portu maris Mediterranei proficiſci, & per illud & fretum Herculeum multo breviori, ac faciliori, magiſq́ue uſitatâ navigatione, ſpacio circiter quinq; mẽſium ad Peruanam regionẽ pervenire. Sed ubi terrarum † Ophira Provincia ſita, & an alio etiam nomine cognita eſſet, hactenus ignoratum eſt, & variantes auctorum ſententiæ rem incertam & dubiam, magis obſcuram & ancipitem reddiderunt. Nam quidem eam in Sophala conſtituunt ſub ima Africa ad Oceanum Æthiopicum poſita; quæ † regio etiam nũc adeò auri ſodinis abundat, ut nihil præter aurum exteris mercatoribus communicet, quem admodum Luſitanorum peregrinationes teſtantur. E quibus Thomas Lopecius ſcribit, Sophalenſes habêre libros Indicâ linguâ conſcriptos; in quibus legitur, Salomonem Regem tertio quoque anno hinc aurum tuliſſe, atque hodie etiam eam regionem habêre ſui nominis auri fodinas. Alij verò Ophirã collocãt in inſula Armutia. Alij ad Philippinas, vel Moluccas reijciũt, aut certè ad inſulas ann. 15. ab Alvaro Mendaña repertas, quas inde Salomonis appellatas exiſtimãt. Alij denique frequentiùs, & certiùs cũ Ioſeph. lib. 8. antiq. cap. 2. & 6. & D. Hieronym. epiſt. 140. de locis Hebraicis, † ad Orientales Indias pertinêre ſcribunt, & pręcipuè ad nobiliſsimam earum inſulam, quę Trapobane, ſive Samatra dicitur, & hodie Malaca, veteribus Terra aurea, ſive Aurea Cherſoneſus vocabatur, & ad ei adiacentes Peguſiorum Provincias. Quas † opiniones diligenter congeſsit & illuſtravit Gaſpar Barrerius in d. libello de regione Ophira, Abrah. Ortel. ind. Theſaur. Geograph. verb. Ophir, Carol. Stephan. in dictionar. eodem verb. & plures alij relati a Ribera, Acoſta, Delrio, Gregor. Garcia, Maluenda, Pineda, Torniello, Aldrete, & Balleſtero in locis ſup. num. 16. relatis, Pet. Cieza lib. 1. hiſt. Ind. cap. 3. Chriſtian. Adricom. in Theatr. Terræ ſanctæ in Tribu Phares, cap. 15. Ant. Herrera d. lib. 1. cap. 1. Thom. Bocius lib. 20. de ſig. Eccleſ. Dei, cap. 3. pag. 320. Ioan. Boterus in relat. univerſ. part. 1. lib. 2. pag. 235. Camillus Borrell. de pręſt. Reg. Cathol. cap. 19. num. 51. Fr. Ioan à Ponte in d. conveniẽt. lib. 2. cap. 17. pag. 190. & 191. & Maffęius lib. 1. hiſtor. Ind. pag. 20. qui etiam lib. 16. pag. 397. Loquens † de Peguſiorum origine ex Bonſerri litteris tradit, ſtirpẽ eos à Iudæis exulibus ducere, qui a Salomene damnati ad Ophirinas auri fodinas, ea loca primi tenuerunt. Facitq́ue in confirmationem huius ultimæ ſententię, quæ Ophiram indijs Oriẽtalibus tribuit, quod ſciamus, eas ab † Ophir, Hevila nomen, & originem incolarũ accepiſſe, ut habetur Geneſ. 10. & ijs rebus omnibus mirum in modum abundare, quæ ſacrâ Paginâ referente ex illis navigationibus ad Salomonem adducebantur. Vt præter id, quod hodiernâ experientiâ cognoſcimus, latè recolit, & uſque ad portentum extollit Maluenda d. lib. 3. cap. 21 & 22. & alij veteres, & recentes auctores, de quibus ſup. capit. 2. ex numer. 3. Inter † quæ aurum laudatiſsimum, & probatiſsimum erat, ut habetur Paralip. 2. cap. 3. ibi: Porro autem aurum erat probatiſſimum. Vbi Pagnin. Vatabl. Montanus, & Caiet. vertunt & legũt: Aurum ex loco Paruaìm, vel de Paruaìm. Vnde apud Romanos, & alias nationes in, maximo pretio ſemper extitit, & corrupto vocabulo, † Obryzvm quaſi Ophirizum, vel Ophiriſum, id eſt, à regione Ophir deductum, dicebatur. Vt obſervant D. Hieron. ſup. Ierem. & ſup. Daniel. Acoſta d. cap. 13. Funger. & Steph. d. verb. Ophir, Pineda ſup. Iob cap. 28. verſ. 15. & 16. & cap. 31. verſ. 24. Beroald. Torrent & Caſaubonus ſup. Sueton in Nerone cap. 44. cũ inquit: Illum à populo exegiſſe argentum puſtulatum, & aurum Obryzum, ut plerique omnes Palàm collationem recuſarent. Et hinc † nummi ſive ſolidi obryzati dicuntur in 1. 3. C. de vet num. poteſ. lib. 12. & in l. 1. C. de oblat. vot. lib. 10. quamquam in utroque loco mendum ſit in antiquis Codicibus, & Obryziati legatur. Quemadmodum & in † rub. & 1. temperent, C. de veſtibus oloberis & auratis, lib. 11. ubi paſſim legitur, Oloberis, & Olabera, cùm Olobrycis, & Olobryzas, legundum ſit, quaſi veſtis, quę tota eſt ex Obryzo, & ibi rectè Alciat. Cuiac. & Gothofred. advertunt, & ad emendationem dictorum, & aliorum iurium, quę extant in Codice Theodoſian. obſervavit Briſſon, de verb. ſign. verb. Obryza, Ioan. Prateius & Ioan. Calinus eod. verb. & ante eos Catellian. Cotta in memorab. iur. verb. Obryzati ſolidi, & Tiraq. in 1. 3. connub. num. 17. qui tamẽ prædictam auri Obryzi etymologiam nõ omnino probant. Nam † magis videtur ex Græco fonte deſcendere, quaſi ἀϐριϑομ, id eſt, ſincerum, purum, delicatum, quod ſępè igne excoctum eſt, ita ut amplius in coctione non diminuatur, ut conſtat ex Plin. lib. 33. cap. 3. dum ait: Auriq́ue experimento ignis eſt, ut ſimili colore rubeat, quo ignis, atque id ipſum Obryzum vocant. A quo non diſcrepat D. Iſidor. qui lib. 16. Etymolog. cap. 17. ab eo dictum cenſet, quod obradiet ſplendore, ſitq́ue colorus optimi, & D. Hieronym. qui utrãque etymologiam complectens in epiſt. 140. ad Principiam Virginem, ſic ait: Ophir genus auri eſt, vel à loco Indiæ, vel a colore nomine indito. Et congerit alia Martin. Delrio in comment. in Cantica cap. 5. Sunt etiam, qui Obryzi auri nomen ex † Latina voce, Obruſſa, deducant, quam ſigniſicare volunt examen, probationem, expurgationem & coctionem auri, ut latiùs probat Turneb. lib. 27. adverſ. cap. 18. Pineda de reb. Salom. lib. 4. cap. 18. § 5. pag. 226. Qui ita emendant † locum Suetonij ſup & explicant illud Cicer. de clar. Orat. Expurgandum eſſe ſermonem, & adhibendam rationem quaſi obruſſam, & Senec. lib. 4 nat. quæſt. cap. 5. Si omnia argumenta ad lancem cœperimius exigere, ſilẽtium indicetur, ubi Ioan. Opſopæus ex optimis membranis legit, Ad obruſſam. Quæ omnia † conducunt ad explicationem 1. 5. C. deſuſcep. & arcar. & 1. 2 C. de metallar. lib. 12. ubi obryzæ mẽtio habetur. Et † de Phaz ſive Ophaz, & Mvphaz, & alijs appellationibus, quibus aurum in ſacris Litteris appellatur, plura Lector, ſi velit, vidêre poterit apud Pined & Delrium ſup. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 24. & Bernard. Aldrete lib. 3. de antq. Hiſpan. cap. 8. ubi † addit, inde apud Arabes Regnum phez, fuiſſe denominatum. Conſtat † ergo (ut ad propoſitum redeamus) Ophiram regionem ad Americanum Orbem nullatenus pertinêre. Neque adverſantur coniecturæ, quibus Auctores num. 4. relati in contratiam ſententiam adduci videntur. Nam reverâ tenues & leves admodũ ſunt. Atque imprimìs illa parum ſtringit, quę ab ipſis ut fortiſsima traditur, de affinitate, ſive colluſione nominum Ophir & Pirù. Sæpè quippe deficiunt[*] nomina, ſæpè; mutantur, & a ſua primæva origine degenerant. Sæpè etiam nullo conſilio, ſed caſu res diverſiſsimę in uno, & eodem nomine apud remotas nationes, & varijs linguis utentes, conveniunt, ut latè docet Xenophon. in peculiari huius argumenti libello, quẽ de æquivocis nominavit, & in eâdem tractatione, de qua agimus, optimis exemplis oſtendunt Barradas lib. 5. concord. cap. 11. Acoſta d. cap. 13. Maluend. d. cap. 24. pag. 167. & 168. & Pineda d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 16. §. 4. num. 3. pag. 212. Vbi plenè † reſpondent ad illud, quod dicitur de auro Paruaijm, & quid hoc nomen ſignificet, & an in Scriptura reperiatur. Præſertim, quia verius eſt, † nunquam hanc vocem Perv, vel Pirv ab Indis Occidentalibus cognitam fuiſſe, ut has Provincias ſignificarẽt, ſed poſteà ab Hiſpanis impoſitam, & ad id omne extenſam eſſe, quod eſt poſt Panamam uſque ad Provinciam de Paſto, & hinc uſque ad flumen Maule, quod ultra Provinciam de Chile dilabitur, ut tradit Acoſta d. lib. 1. cap. 13. Ant. Herrer. in hiſt. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. pag. 2. & decad. 3. lib. 10. cap. 2. pag. 356. & in deſcript. cap. 16. pag. 46. Maluend. d. lib. 3. cap. 24. pag. 167. Pineda ſup. Iob, cap. 28. verſ. 16. pag. 500. & 501. & Bernar. Aldrete lib. 3. de orig. ling. Caſtellanę cap. 13 Vbi tradunt † veram huius nominis rationem & occaſionem caſualem fuiſſe. Nam cùm primi Hiſpani poſt longam navigationem hæc littora tenuiſſent, atque indigenam quemdam piſcationi intentum ex improviſo cõprehendiſſent, geſtu, ac ſignis rogare cœperũt, quęnam illa terra eſſet, quibus ipſe (quod naturale eſt) de proprio nomine rogari ſuſpicatus, frequenter reſpondebat & repetebat Beru, Beru quod nomen familiariſsimum eſt maritimis hominibus Peruanis. Indeq́ue Hiſpani, vel reſponſione decepti, vel occaſione ſumptâ, regionem ipſam Perù appellaverunt, prout ipſe Pineda, & Aldrete ſe audiviſſe dicunt † à Garcilaſſo Inca, qui maternam originem ducebat ex Incarum Peruanorum ſanguine, & eorum hiſtoriam parabat. Quam quidem poſteà typis mandavit, & in eius lib. 1. cap. 4. & ſeq. hanc eandem narrationem proponit, & ſubdit, quòd Incarum tempore, eorũ regnũ, appellabatur Tavantinsviv, quod quatuor Regni partes ſigniſicabat. Sunt etiam † qui putent, Hiſpanos ubi primùm ad has oras pervenerunt, cùm auri cupiditate potiſsimum ducerẽtur, ab Indijs ſibi obvijs ante omnia quęſijſſe, an, & ubi in eis aurum inveniretur Hiſpanâ voce Oro, Oro, quam Indi non intelligentes, nec rectè pronuntiare valentes, repetebant Birv Birv, ut tradit Maluenda d. lib. 3. de Antichriſt. cap. 24. pag. 167. & Sebaſt. Covar. in Theſaur. ling. Caſteli. verb. Perù, fol. 586. Vbi † aliam etiam aliorum etymologiam addit, qui volunt, Perù nomen Hebræum eſſe, quaſi Pere, deductum ex verb. Parad. quod partiri, dividere, ſeu ſeparare ſignificat, eò quòd terra hæc ita ab alijs remota & ſeiuncta ſit. Alij verò † has opiniones, ut aniles fabulas, mertiò reijcientes, prædictum nomen non caſu his regionibus impoſitum dicunt, ſed ſumptâ occaſione ex nomine reguli, quem in tractu Panamatico circa littora maris Del Svr invenerunt, qui appellabatur BiRvqvete, indeq́ue ad Provincias ſucceſsivè luſtratas appellationem derivaſſe, ut ſcribit Herrera in d. hiſt. gen. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 14. pag. 27. & decad. 1. lib. 1. cap. 1. in ſin. Aut certè ex † prima Provincia, quam Frãc. Pizarrus & ſocij, prædictum mari traijcientes, occuparunt; vel ab amne quodam illam interluente, qui Pirù, ſive Piura, dicebatur, qui duobus gradibus ab Æquinoctiali iacet, ducentis viginti leucis poſt Panamenſem regionem, ut conſtat ex Gomara 1. par. hiſt. Ind. fol. 9. & 62. Auguſt. Zarate lib. 1. hiſt. Perù, cap. 1. Levino Apollonio lib. 1. de reb. Peruenſ. in princ. Acoſta d. lib. 1. cap. 13. Herrera d. cap. 1. pag. 2. Fr. Gregor. Garc. lib. 4. de Ind. orig. cap. 1. pag. 321. & cap. 4. pag. 334. & pag. 348. Didac. Davalos in Miſcellan. Auſtral. colloq. 27. fol. 114. Cabello Balboa in altera Miſcell. m. ſ. 2. part. cap. 6. Eſt enim † frequentiſsimum Provincijs noviter inventis, aut ſubiugatis, à loco, vel flumine earum primùm explorato, vel ab earum Regibus, aut exploratoribus nomen imponere, ut oſtendunt auctores, quos citavimus ſup. cap. 4. num. 42. & de Mexici urbe obſervat Gregor. Garc. d. lib. 4. de Ind. orig. cap. 3. §. 3. pag. 507. dicens † nomen traxiſſe ab antiquo Indorum Duce dicto Mexi, qui olim eũ locum bellicâ virtute poſſedit. Sed neque magis † obſtat, quod ex ſententia Montani & Poſſevini num. 11. & 12. retulimus de Iobab & Iectan, qui ad has regiones incolendas deveniſſe dicuntur: nam, ut rectè obſervat Acoſta. d. cap. 13 & Maluenda. d. lib. 3. capit. 24. in ſin. pag. 168. hoc nullis ſolidis rationibus, auctoribus, aut coniecturis ſtabiliri poteſt; quin potiùs ſecundùm Torniellum. d. anno 1931. num. 45. veroſimile non videtur Iectan, aut eius filios, Ophir ſcilicet & Iobab, ſedes uſque adeò remotas ſibi deligere potuiſſe, aut voluiſſe, cũ præſertim tunc temporis non deeſſent aliæ regiones multò viciniores & commodiores, quas ratio prius incoli ſuadebat, deinde paulatim & ſucceſsivè ad remotiores pertranſire, ut reverâ factum fuiſſe videmus, ſiquidem filij Iectan in Orientalibus Aſię partibus habitarunt, ut idem ipſe Torniell. oſtendit num. 51. Et. illud de † nomine Iectan, Iucatanæ Provinciæ indito vaniſsimum & ſutiliſsimum eſt, pręſertim ſi ſidem habemus Ant. de Herrera in d. hiſt. Ind. decad. 2. lib. 2. cap. 18. in fin. pag. 64. qui docet, ante Hiſpanorum adventum nullum propriũ generale nomen eam Provinciam habuiſſe, & fortuitò impoſitum eſſe ex nomine radîcis, quæ Ivca vocatur: ex quibus apud eos panis conficitur, & locis, ubi plantatur, quæ indigenæ Ilatli vocant. Vel quia cùm primi exploratores maritimos Indos de nomine terrę rogarent, illi reſponderũt, Toloqvitan, peculiare quoddam oppidum deſignantes; unde Hiſpani univeriam regionẽ Ivcatam, & poſteà magis corrupto vocabulo IvcaTan appellare cœperunt. Et † pari, aut maiore levitate nititur illa montis Sephar, & Andium Peruanorum cõmixtio à Montano cõmenta, quam etiam in hoc reijcit, & convincit Acoſta d. cap. 13. Denique non obſtat, quod ultimo loco de Salomonis ſapientia, & ingenti ſtudio cumulandarum opum conſideravimus. Nam, ut ait Pineda, d. cap. 16. §. 4. num. 4. pag. 213. † etſi ei concedamus abſolutiſsimam Coſmographię, & Geographiæ, & totius Philoſophiæ ſcientiam, ac proinde cognoviſſe, hunc Orbem eſſe Sphæricum, & ex parte nobid oppoſita ab Antipodis habitari. Nuſquam tamen certo argumento probabitur, quòd peculiariter Americam notam, vel exploratã habuerit, & vel capiendi experimenti, vel opes cumulandi gratiâ, claſſem in eam deſtinaverit. Illud quippe, quod de Ophir adducitur, iam ſatis ſuperq́; reiecimus. Quibus non † incongruenter addere licet, ipſam in Ophiram, & Tharſis navigationem à Salomone non antè tentatam, quàm ab Hiran Rege Tyriorum, & eius ſervis illius notitiã habuiſſet, & cum eo ſocietatem inijſſet, quod plures tradunt poſt viceſimum quartum Regni ſui annum contigiſſe, ut conſtat ex prædictis locis ſacræ Scripturę & ex epiſtolis † quas duo Reges ſibi invicem ſcribebant, quę olim apud Tyrios roligiosè obſervabãtur, earumq́ue meminit Dius in hiſtorijs Phœnicijs, & poſt eum Ioſeph. lib. 1. adverſ. Appion. & Anton. Poſſevin. in apparatu, 1. tom. pag. 776. & ex alijs, quæ tradunt Caietan. Abulenſ. & alij, quos refert Pineda d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 4. pag. 167. & Bernard. Aldrete de antiq. Hiſp. lib. 1. cap. 24. pag. 107. & 108. & lib. 2. cap. 2. Vbi addit, † Regem Hirã ſibi & ſuis faciliorem & quæſtuoſiorẽ navigationẽ reſervaſſe, & Salomonis claſsibus, & miniſtris longiorem & difficiliorem communicaſſe. Tyrios autem ſive Phœnices † fuiſſe eâ tempeſtate omnium hominum in navigandi arte, & navali militia pręſtantiſsimos, ſatis ex eiſdem auctoribus conſtat, & ex Iſaìa cap. 23. Ezechiel cap. 27. Herod. lib. 1. Arrian. lib. 2. Strabo. lib. 16. ubi inquit: Quantum claſſi potuerint, argumento evidenti eſt multitudo, & magnitudo coloniarum ab eis deductarum. Ariſtot. lib. de mirab. auſcultat. dum tradit: Aiunt † quidam phœnices appellatos, quòd primi maria navigantes, quocunque appellerent, omnes necarent. Et ex Feſto Pompeio de verbor. ſignific. pag. 301. ubi inquit: Hinc † in proverbium deductum eſſe, Tyria maria, quòd Tyro oriundi Pœni adeò potentes maris fuerunt, ut omnibus mortalibus navigatio eſſet periculoſa. Planè † ingentes Salomonis divitias fuiſſe, & ſummo ſtudio undique conquiſitas, negare non poſſumus, cùm id paſsim Scriptura teſtetur, quæ Paralip. 2. ait, illi a Deo promiſſum: Divitias & ſubſtantiam, & gloriam dabo tibi, ita ut nullus in Regibus, nec ante te, nec poſt te fuerit ſimilis tui. Et Reg. 3. cap. 10. inter alia inquit, quòd præ auro, gemmis & margaritis, quas congeſſerat: Non erat argentum, nec alicuius pretij putabatur in diebus Salomonis: & 2. Paralip. cap. 9. tantam fuiſſe argenti copiam in domo Salomonis, ut in campeſtris lapidum. Quod latè proſequitur, & ſpecialiter enumerat, atque exornat lib. 1. Paralip. cap. 22. Ioſeph. lib. 7. antiq. cap. 12. Pineda Franciſcanus in Monarch. lib. 7. cap. 19. §. 5. alter Pineda d. lib. 4. de reb. Salomon. per totum, Auguſt. Torniell. in annal. ſacris tom. 2. ann. 3043. num. 4. pag. 46. & Budæus lib. 4. de aſſe, ubi theſauros Regis David centum viginti trium millionum fuiſſe dicit, Salomonis autem eius filij decuplo maiores, hoc eſt, 1230. milliones. Quapropter idem Pineda d. lib. 4. cap. 19. pag. 232. eorum † ridet, & reprehendit ſtultitiam, vel invidiam, qui divitias aliquorum Regum noſtri temporis cum theſauris Salomonis volunt comparare. Quod & facit noviſsimè Franc. Torreblanca in epit. lib. de Magia in defenſione cap. 4. per totum. Soli enim † ſumptus, & expẽſę extructionis & cultus templi Ieroſolymitani omnium Regum divitias, imò & omnem admirationem excedunt, ut conſtat ex ijs, quæ latiſsimè ſcribunt Arias Montanus, & Ribera in libris de Templi fabrica & ijs, quæ ad templum pertinent. Salmeron. to. 1. proleg. 42. Barradas tom. 2. cõcord. lib. 3. ex cap. 9. ad 52. Ioan. Azor. tom. 1. inſtit. moral. lib. 6. ex cap. 24. uſque ad 56. Villalpand. in apparat. ſup. Ezechiel. Pineda de reb. Salom. lib. 5. c. 5. cum ſeq. & compendiosè Torreblãca d. cap. 4. Et ultra relatos ab eis Simon Maiol. in dieb. Canicul. to. 1. clloq. 19 pag. 431. & colloq. 23. pag. 527. & ſeq. ubi inter alia tradit, totum templum, quod erat ſexcentorum pedum longitudinis, latitudinis cubitorum centũ, à ſummo vertice uſque in imum pavimentum, aureis laminis fuiſſe contectũ: & univerſum locũ. qui Sancta–Sãctorum dicebatur, ex puro auro fabricatũ, quod ſexcentis auri talentis ęſtimaretur. Et unam trabem inter alias in eo poſitam, penitus aureã, trecentarum minarũ auri, id eſt, ſeptingentarũ & quinquaginta librarũ. Et quod clavis aureis omnia hæc affigebãtur, quorũ ſinguli ad quinquaginta ſiclos ęſtimatione pretij valuiſſe ferũtur. In eoq́ue ædificando artifices centũ quinquaginta millia & ſexcentos occupatos fuiſſe, ultra innumeros alios, qui terrâ, mariq́; operi neceſſaria cõquirebant & præparabant, deſerviſſeq́ue in eo Sacerdotum quatuor & viginti millia, & ut videtur alijs, quadraginta quatuor millia. Muſicen profitẽtes ſex millia, Levitarũ octo millia. Vnde memorat Ægeſipp. lib. 5. de excid. Ieroſolym. c. 43. tantam fuiſſe illius templi maieſtatem, ut † etiam Barbarorum gentes illud venerarentur, & inferrent munera prædones religionis. Adeò, ut eodẽ teſte lib. 1. c. 17. Pompeius, cùm eò perveniſſet, maluerit admirari, quã prædari. Quod tamen non fecit Craſſus, qui rapacior fuit, illud expilans, ut conſtat ex Zonara to. 1. annal. ubi ait, tantam † fuiſſe auri prædam, ut dimidio minus in Syria valuerit, quàm reverâ alibi ęſtimaretur. CAPVT XIV. An in Novo hoc Orbe ante Hiſpanorum adventũ ullibi Evãgelium prædicatum fuerit? SVMMARIVM Capitis XIV. -  1 Chriſti fidem in Novo Orbe iam olim prædicatam plures affirmant. Et numer. 3. -  2 Apoſtolos per univerſum Orbem Evangelij lucem diſſeminaſſe, multi opinantur. -  4 Ioan. del Caũo Canonicus Salmant. laudatur. -  5 Chriſtus Dominus plurimos ſua trium annorum prædicatione convertit. -  6 Apoſtoli unde ita dicti, & quando, & ad quid a Chriſto delecti? -  7 Apoſtoli breviſsimo tempore totum Orbem prædicando penetrarunt. Et num. 11. -  8 Pſalm. 18. verſus, & D. Pauli locus ad Rom. 10. exponitur & illuſtratur. -  9 D. Paulus quo tempore ſcripſerit epiſtolas ad Romanos & Coloſſenſes. -  10 Cap. Dominus 19. diſtin. & cap. fundamenta, de election. in 6. exornantur. -  12 Chriſti vaticinium de conſummatione ventura poſt univerſalẽ Evangelij prædicationem, plurimi exponunt de excidio & conſummatione materialis Ieruſalem. -  13 Ieruſalem diſtructio quo tempore contigit? -  14 Apoſtoli triginta & octo annis, & ut aliqui intendunt, undecim tantùm poſt Chriſti mortem in univerſis mundi partibus prædicarunt. -  15 Divi Marci locus exponitur cap. ult. & quando ille ſuam Evangelicam hiſtoriam ſcripſerit? -  16 Vbique dictio quid ſignificet? -  17 Lex urbana 166. D. de verb. ſign. emendatur cum Cuiac. -  18 Apoſtoli cur dicti fuerint ſagittæ volantes Pſal. 127. & Zachar. 9. & quadrigæ Habac. 3. -  19 Apoſtoli dicti ſunt nubes velociſsimæ, & œli, & pedes Domini. Et quare? -  20 Maria Magdalena cur unguento unxerit pedes Domini? -  21 Clementis Alexandrini inſignis locus expenditur. -  22 Apoſtolos Dominus multis donis, & gratijs inſignivit ratione prædicationis. -  23 Apoſtoli Chriſto, & eius beatiſſimæ Matri cedunt, cum alijs verò Sanctis temerè comparantur. -  24 Apoſtoli alios ſeptuaginta duos comites ad prædicandum elegerunt, & an hi propriè Apoſtoli vocari poſſint, & cur eo numero electi? -  25 Cap. in novo 21. diſt. illuſtratur. -  26 Fideles Chriſti ob perſecutionem Iudæorum in varias Orbis Partes diſperſi, eum prædicarunt. -  27 D. Paulus in multis Orbis partibus Evangelium annuntiavit. -  28 Romani tempore mortis Chriſti Domini per totum ferè Orbem dominabãtur, & ita fuit facilior eius prædicatio. -  29 Prudentij carmina expenduntur. Et num. 51. -  30 Fedei, & propagationis Evangeliæ quam brevis & univerſalis fuerit progreſſus ex Theodor. Iuſti. Beda & alijs. -  31 Evangelij progreſſum tempore Apoſtolorum Baronius, & alij diligenter ſcribunt. -  32 Ecclſiæ plures tempore Apoſtolorum Deiparæ erectæ. -  33 B. Virginis del Pilar Cæſarauguſtanæ urbis ad D. Iacobum apparitio, & templi ibìdem ab eo conſtructi hiſtoria refertur & comprobatur. -  34 D. Iacobi Apoſtoli adventus & prædicatio Hiſpaniæ licèt ab aliquibus malè negetur, à plurimis alijs rectè defenditur, qui recenſentur. -  35 Ioan. Fernandez à Velaſco, excellentiſsimus Caſtellæ Comeſtabilis, laudatur. -  36 D. Iacobum Hiberniam adijſſe, & in ea prædicaſſe narratur. -  37 D. Paulus in Hiſpania prædicavit, & D. Petrus. -  38 Fides & Evangelium chirſti miraculosè, & per ipſorum etiam oraculorum prædictiones propagatum fuit. -  39 Oracula plura perpenduntur, quæ chriſti adventum, & Fidem Gentibus annuntiaſſe videntur. -  40 Templi ab Argonautis conſtructi, & per Oraculum Virginis Mariæ ſacrari iuſsi, notabilis hiſtoria refertur. -  41 Ignoto Deo Ara ab Athenienſibus & Romanis erecta & quare? -  42 Chriſti mortem doluiſſe, & ſub Panis nomine dæmones Gentibus annuntiaſſe ex notabili hiſtoria Plutarc. & aliorum. -  43 Apoſtolos potuiſſe celerrimè per miraculum ad prædicandum in remotiſsimas regiones deduci, pluribus exemplis oſtẽditur. -  44 Habacuc per aëra ab Angelo ductus, & etiam Phillipus Diaconus. -  45 Apoſtoli nubibus ducti in tranſitu B. Mariæ miraculosè momento temporis ex diverſis mundi partibus convenerunt. Regina Sabà ex relatione, & vocibus avium habuit notitiam Salomonis, ibidem. -  46 Eccleſia ſancta Dei dicitur Apoſtolica & Catholica, & quare? -  47 Catholica dicta eſt Eccleſia Dei ab ipſis Apoſtolis: & quid hoc homen deſignet? -  48 Hæretici multum dolent, quòd Fides, & Eccleſia Dei dicatur Catholica. -  49 Sanctus Ignatius Martyr quid ſenſerit de unitate Eccleſiæ Catholicæ. -  50 Vincentius Lirenſis optimè exponit cauſam cur ſides & Eccleſia Dei dicatur Catholica. -  52 Evangelicæ Fidei prædicatæ in Novo Orbe aliqua antiqua teſtimonia, & veſtigia reperi, videntur. Ft numer. 55. -  53 Tertulliani locus expenditur, quo Fidem Catholiam ſua ætate etiam in Provincijs, & inſulis ignotis prædicatam tradit. -  54 D. Thomas Apoſtolus prædicavit apud Sinas, & alias extremes nationes Indiæ Orientalis, & apud Braſilienſes, num. 60. -  56 Cruces, & aliqua alia ſigna myſteriorũ Fidei in Novo Orbe repertæ dicuntur. -  57 Apoſtolorum, qui in Novo Orbe quondam prædicarunt, quædam veſtigia hodie reperiri aliqui tradunt. -  58 Miraculum cuiuſdã Apoſtoli, qui olim apud Peruanos prædicaſſe dicitur. -  59 Effigies antiquiſſimæ hominum, habitũ Apoſtolorum referentium, in Novo Orbe inveniuntur. -  60 Braſilienſes conſervant memoriam prædicationis D. Thomæ. -  61 D. Thomæ Apoſtoli pedum veſtigia ſcopula impreſſa oſtendunt Braſilienſes. -  62 Chriſtus Dominus in cœlum aſcenſurus pedum veſtigia petræ impreſſa reliquit. -  63 Crucis de Crabuco, quæ apud Peruanos hodie religioſiſſimè veneratur, hiſtoria. -  64 Cruciſixi imagines inventæ in ruinis urbis Goœ hiſtoria. -  65 Imaginum ſacrarum uſum improbant ſectarij, contra quos plurimi ex Catholicis ſcripſerunt. -  66 Granadilla frutex Novi Orbis in flore, & folijs omnia ſigna Paſſionis Chriſti repræſentat; & plures, qui de hoc ſcripſere. -  67 Omnipotenti divinæ nihil occultum eſt, aut inacceſſum. -  68 Apoſtolorum temporibus, imò noſtris, Fides Chriſti in toto Orbe prædicata nõ eſt. Et num. 70. & 71. -  69 D. Matthæi locis cap. 24. verſ. 14. exponitur & illuſtratur. -  70 Conſummatio, de qua Chriſtus apud Matth. de extrema mundi deſtructione accipienda eſt. -  71 Evangelij prædicationem ante finẽ mũdi non perficiendam Orig. Auguſt. & alij plurumi docent. -  72 D. Chryſoſt. ſibi contrarius videtur in tempore, quo univerſalis Evangelij prædicatio implenda eſt. -  73 Indis Novis Orbis nullatenus fuiſſe annuntiatum Evangelium uſque ad Hiſpanorum adventum, plurimi tradunt, quorum dicta recenſentur. -  74 S. Vincetij Ferrer vaticiniũ de Orbis prædicatione per Religioſos diverſarum Ordinum efficienda & perficienda. -  75 D. Ambroſij locus inſignis Indorum converſionem quodammodo vaticinantis. -  76 Apoſtolos per totum Orbem Evangelium prædicaſſe, Scripturæ, & Auctores, qui docent qualiter exponendi. Et num. 79. -  77 Lex in Orbe 17. D. de. ijs, qui ſunt ſui, illuſtratur. -  78 Scriptura ſacra ſæpè utitur vulgaribus loquendi formis. -  80 Apoſtolorum aliquẽ in religionibus Novi Orbis prædicaſſe, nullo certo teſtimonio, aut veſtigio comprobari poteſt. -  81 Apoſtoli ad prædicandum Evangeliũ, quas Provincias, & qualiter ſortiti ſint? -  82 Iacobi Chriſtopolitani opinio reijcitur. -  83 Oracula Idolorum, quæ gentibus Chriſti adventum annuntiarunt, ab eis intellecta non fuerunt. -  84 Evangelij prædicatio non fit per ſolam famam, & rumorem adventus, & Fidei Chriſti, ſed per illuſtrationem & ſuaſionem Gentilium ad eam capeſſendam. -  85 Eccleſia verè dicitur Apoſtolica & Catholica, quamvis poſt Apoſtolorum prædicationem auctior indies, & univerſalior evadat. Et num. 88. -  86 Vrbem totam incendiſſe dicitur, qui eius partibus ignem iniecit, qui creſcendo & ſerpendo eam abſumpſit. -  87 Apoſtoli totius Orbis prædicatores dici potuerunt. -  89 Chriſti promiſſiones Apoſtolis factæ, etiam in eorum ſucceſſoribus verificari poſſunt ſecundùm Auguſt. -  90 Evãgelij per Apoſtolos prædicati apud Indos Novi Orbis veſtigia, quæ quidã commendant, alij vaniſſima eſſe docent. -  91 Crux de Carabuco ab Hiſpanis fabricata fuit. -  92 Indorum traditiones in rebus antiquis parũ fidei habere debent, & quare? -  93 Barbari ad hiſtorias retinendas minùs idonei ſunt. -  94 Diabolus eſt Dei ſimia, & ſæpè Gẽtibus arrogando ſibi divinum cultum, illudit. -  95 Indi Novi Orbis ſi fortè olim lucẽ aliquã Evangelij babuerunt, eam prorſus ſuis vitijs vel barbariè obſcurarunt. -  96 Caroli V. Imp. epiſtola quædã ad Reges & gentes Novi Orbis miſſa perpẽditur. SVperest ut alij aliorum argumentationi ſatisfaciamus, qui adhuc oſtendere curãtes, Occiduas iſtas, & Auſtrales plagas priſcis etiam ſęculis, ante Columbi & Caſtellanorum in eas adventum, cognitas, & luſtratas fuiſſe, eò progrediũtur, ut quod magis eſt, Chriſti † quoque Fidem, & Evangelij lucem in illis prędicatam affirment. In quo argumento proponendo, & promovendo, ultra ea, quæ latè, & generaliter † de univerſali Apoſtolorum prædicatione loquentes tradunt D. Hylar. Chryſoſtom. Hieronym. Thomas, Ethym. Theophyl. Toſtatus, Gagnæius, Ianſenius, Maldonatus, & alij ſup. Matthæ. capite 24. & 25. D. Ambroſ. in Luc. capite 10. Beda in Marc. capite 13. Adrian. Finæus libro 2. flageli, capite 12. Pinſtus in Daniel. capite 2. Leo Caſtrenſ. libro 1. Apolog. pagina 261. Genebrard. libro 2. Chronograph. pag. 223. 368. 369. Specialiter † inſiſtit, de noſtra America agens, Fr. Stephan. de Salazar ſup. Symbol. Apoſtol. diſcurſu 16. capite 3. Acoſta in hiſtor. Ind. libro 5. capite 25. Fr. Ioan. à Ponte in convenienti. utriuſque Monarch. libro 2. capite 2. per totum, Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Indiana libro 15. capite 4. 7. 48. & 49. & quâ ſolet diligentiâ illud exornat Maluenda libro 3. de Antichriſt. capite 2. & capite 25. & ſequentibus, & olim idem Salmanticæ affirmavit inſignis † ille Canonicus ſacræ Scripturæ interpres Ioannes del Caño, cùm publicè exponeret illud Pſalm. 18: In omnem terram exivit ſonus eorum, ut refert Michaël Balboa Cabello in Miſcellan. Auſtr. 3. parte capite 6. Pro cuius ſententiæ confirmatione hæc fundamenta, quæ ſequuntur, præcipuè conſiderari poſſe videntur. Primum, † quòd licèt Thomas Bozius libro 20. de ſignis Eccleſ. Dei, capite 1. & Acoſta libro 1. de procur. Ind. ſalut. capite 3. pagina 139. ſentire videantur, Chriſtum Dominum paucos ex mortalibus ad ſe ſuâ prædicatione traxiſſe, certius tamen eſt, copioſam & admirabilem Gentium converſionem operatum fuiſſe tribus illis annis, quibus Ieroſolymæ, & alibi prædicavit, ut pluribus oſtendit Illuſtriſ. Baronius in Annal. Eccleſ. tom. 1. anno 39. num. 144. Suarez 3. part. quæſt. 41. diſputatione 30. ſectione 3. Ioan. à Ponte dicto libro 2. capite 4. 5. 6. 7. & 8. & ante eos Euſeb. Cæſarienſis libro 1. capite 13. qui ait: Christi Divinitas in omnes homines crebris ſermonibus pervagata, infinitos prope, cùm ex longinquis regionibus, tum ex ipſa Iudæa ad ſe traxit: quæ propagatio ſtatim multò magis extendi cœpit, per diſcipulos ab eodem Chriſto delectos, quos † & Apoſtolos vocavit, ideſt, miſſos, legatos, vel nuntios, ut explicat D. Hieronym. in epiſt. ad Galat. capit. 1. & ante reſurrectionem, & poſt reſurrectionẽ per Orbem terrarum miſit, ſicut ipſe à Patre miſſus fuerat, ſummâ curâ præcipiens, ut Evangelium in omni loco, & omni creaturę prędicarent, omneſq́ue gentes docêrent & baptizarẽt, ut habetur Luc. 6. 10. & 24. Ioã. 20. Marc. 3. & 16. Matth. 10. 18. & 28. & Actuũ Apoſt. capit. 1. & traſumptivè in cap. in novo, diſt. 21. ubi Anacletus ſcribit, huiuſmodi Apoſtolos, iubente Domino diſperſos, in toto Orbe Evãgelium prædicaſſe. Quod Oraculum cùm deficere nequeat, & omnem prorſus Orbis regionem ſuâ generali prolatione cõprehẽdat, neceſſarium eſſe inquiunt, in has etiam Americanas, quantumvis diſsitas & remotas, aliquem ex Domini diſcipulis perveniſſe, qui Catholicam Fidem Barbaris iſtis hominibus annuntiaret. Neque hoc mirum, aut obſcurum videri poteſt, cùm eâdem Scripturâ tradente doceamur, † eoſdem Apoſtolos breviſsimo tempore Evangelij ſono, & luce omnen terram implêſſe, iuxta illud, quod longè antè vaticinatus fuerat David Pſalm. 18. In omnem terram exivit ſonus eorum, & in fines Orbis terræ verba eorum. Quæ † verba de Apoſtolis intelligit Tertullian. lib. 4. adverſus Marcion. cap. 43. ubi dictum Chriſti mandatum elucidans, ait: Siquidem & Apoſtolos mittens ad prædicãdum univerſis nationibus, in omnem terrã exire ſonum eorum, & in terminos terræ voces eorum, Pſalmum adimplendo præcepit. Et idem probãt omnes Patres Eccleſiæ, ut obſervat Maluenda. d. lib. 3. de Antichriſt. cap. 27. 28. & 29. Vbi varias eius loci verſiones, & expoſitiones adducit, & eſt expreſſum D. Pauli teſtimonium in Epiſtol. ad Romanos capit. 10. verſ. 18. Vbi probare intendens, nullum mortalium, ſive Iudæum, ſive Gentilem potuiſſe iam illo tempore iuſtam aliquam ſuæ infidelitatis cauſam prætexere, quòd Evangelium non audiviſſent. Nunquid (inquit) non audierunt? & quidem in omnem terram exivit ſonus eorum, & in fines Orbis terræ verba eorum; quod etiam repetit, quantum ad prædicationem in univerſo mundo, & univerſæ creaturæ, quæ ſub cœlo erat, ſuo tempore factam, in Epiſtol. ad Coloſſenſ. cap. 1. verſ. 5. & 23. Quas † Epiſtolas D. Paul. ſcripſiſſe anno 24. & 26. poſt paſsionem Domini, benè conſiderat Maluenda dicto lib. 3. capit. 2. pagina 109. Leo quoque Papa epiſtol. 87. relatus † in cap. ita Dominus, diſtinctione 19. & ab eo deſumens Nicolaus Tertius in cap. fundamenta de elect. in 6. diſſertè teſtãtur, veritatem, quæ anteà legis, & Prophetarum præconio continebatur, per Apoſtolicam tubam in ſalutem univerſitatis exijſſe. Vnde † rectè dixiſſe videtur D. Chryſoſt. homil. 76. in Matth. Theophyla. in Euthym. ſup. eundem Matth. capit. 24. & Iacob. Gualtherus in ſua Chronograph. anno 100. pagina 13. columna 6. prędicationem Evangelij breviſſimo temporis ſpacio per totum Orbem quaſi fulgur rutilaſſe. Idq́ue maximum argumentum omnipotentiæ Christi eſſe. Viginti enim annis, inquit Divus Chryſoſtomus, aut ad ſummum triginta ad omnes oras Orbis Evangelium transſcurrit. Quod & tradũt D. Ignatius & D. Hieronym. in locis relatis a Maluenda. d. cap. 2. Tertullian. lib. contra Iudæos, cap. 7. Theodoret. lib. 4. de curat. Græc. affectio. Ægeſip. lib. 2. de excid. urb. cap. 2. & Euſeb. Cæſarienſ. lib. 2. hiſt. Evangel. cap. 3. & Nicephor. lib. 2. cap. 8. ubi notanter ſcribunt: Cœleſti, divinaq́ue virtute, & præſidio, repentè, nulla ferè mora interpoſita, tanquam quoddã Solis iubar ſalutare Dei verbum, univerſum terrarum Orbem ſuo ſplendore colluſtraſſe, ſacrarum litterarũ teſtimonio appoſitè reſpondens; in omnem terram ſonus divinorum Evangeliſtarum & Apoſtolorum exivit, & in fines Orbis terræ verba eorum, &c. Vltra quos Eleutherus de eodem fermè tempore loquens, inquit: Fidem Thrax, Fidem Lybis, Fidem Hiſpanus, & omnes populi receperunt, & Lactant. lib. 5. capit. 13 ita ait: Cùm ab ortu Solis uſque ad Occaſum lex Divina ſuſcepta ſit, & omnis ſexus, omnis ætas, & gens, & regio unitis, ac paribus animis Deo ſerviant, &c. Accedit his † quod iuxta plurimorum Sanctorum Patrum ſententiam, quam latè proponit & exornat Maluenda dicto lib. 3. capit. 1. pag. 107. & capite 4. pagina 111. id quod Chriſtus dixit apud Marcum capite 13. & Matth. capite 24. tunc futuram eſſe deſtructionem, & conſummationem, quando iam in omnes gentes prædicatũ fuiſſet Evangelium, ad excidium tantùm Templi, & materialis Ieruſalem referendum videtur, quam tunc præ oculis habebat. Quæ † deſtructio contigit anno Chriſti 72. ut prodit Baron. tom. 1. eodem anno. Et ſi hoc verum eſt, † apparet, triginta & octo annis poſt initium Evangelicæ prædicationis, iam fuiſſe ab Apoſtolis, & alijs Chriſti diſcipulis per univerſum Orbem propagatum. Quinimò & undecim annis poſt eius mortem idem etiam factum fuiſſe probare intendit Fr. Ioan. à Ponte. d. cap. 2. §. 3. pag. 93. conſiderans, † D. Marcum ſuam Evangelicam hiſtoriam ſcripſiſſe anno Chriſti 45. ut obſervat Baron. d. tom. 1. in eodem anno, & tamen cùm legationem Apoſtolis iniunctam narraret, ita ſcribit cap. ult: Illi autem profecti prædicaverunt ubique Domino cooperante, & ſermonem confirmante ſequentibus ſignis. Illa † quippe dictio, ubique, idem valet, quòd ubicunque, & in omnibus locis, ut apparet ex l. in lege 77. D. de contrahenda emptione, l. quod niſi in fine, D. de oper. libert. & ex Tito Livio lib. 45: Reſq́ue omnes, quæ ubique depoſitæ eſſent, & pecuniam Regiam conferri. Quibus ex locis rectè Cuiacius † in l. Vrbana 166. D. de verborum ſignificatione, pro ibique, legit, ubique, & idem obſervant Briſſonius, Hotman. Prateius, & Calinus de verborum iuris ſigniſicat. verb. Vbique. Et in noſtris terminis Tertullian. d. lib. contra Iudæos capit. 7. ſic inquiens: Chriſti regnum, & nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur æqualiter, &c. Secvndò: in eiuſdem opinionis cõfirmationem conſiderari poteſt, Apoſtolos, ut mandatum Domini implêrent, ipſo præſertim, qui mandaverat, adiuvante, eâ alacritate & velocitate per univerſum Orbem diſcurriſſe, ut meritò † ſagittarum volantium nomen acceperint, iuxta illud Pſal. 127: Sicut ſagittæ in manu potentis, ita filij excuſſorum; quod ſic explicat Titelman. ibîdem, & Zachariæ 9. 13. Extendi mihi Iudam quaſi arcum, implevi Ephraim: & exibit ut fulgur iaculum. Quem etiam locum, & alia ſimilia de eiſdem Apoſtolis intelligit Pineda lib. 5. de reb. Salom. cap. 4. §. 6. pag. 283. & conducit illud D. Ambroſ. ſup. Habac. cap. 3. ubi exponens ills verba: Aſcendes ſuper equos tuos, & quadrigæ tuæ ſalvatio, ſic inquit: Agitavit Chriſtus Apoſtolos ſuos, quos per diverſa mundi direxit, ut toti Orbi Evangelium prædicarent. Dicit quoque ſunt † nubes velociſsimæ, & cœli, qui perpetuo & indeſinenti motu volvuntur, iuxta illud Iſaiæ cap. 60: Qui ſunt iſti, qui ut nubes volant? quod Eccleſia de Apoſtolis canit, & illud Pſalm. 18: Cœli enarrant gloriam Dei, quod D. paul. ad Roman. 10. de eis ſimiliter accipit. Necnon etiam ob eandem rationem appellati ſunt pedes Domini, † qui & à Maria Magdalena in huius rei ſignificationem unguento delibuti videntur, ut piè conſiderat † Clemens Alexandr. lib. 3. Pædag. capit. 8. ubi de hac unguenti ſparſione agens, ſic inquit: Poteſt autem hoc eſſe ſymbolum doctrinæ Domini, & eius paſſionis; pedes enim, qui unguntur unguento odorifero, doctrinam Divinam ſignificant, quæ cum inſigni gloria Orbem terræ pervadit. Exijt enim ſonus eorum in fines terræ. Atque adeò pedes Domini ſunt Apoſtoli prophetia delibuti, qui ſuave olentis ungenti, ſancti ſcilicet Spiritus, ſunt participes. Itaque Apoſtoli, qui univerſum terræ Orbem obierunt, & Evangelium prædicarunt, per allegoriam dicuntur pedes Domini, de quibus per pſalmographum quoque prædicit Dominus: Adoremus in loco, ubi ſteterũt pedes eius; hoc eſt, quò pedes eius pervenerunt, Apoſtoli, per quos prædicatus venit ad fines terræ. Vnde mirum non eſt, ſi ex alijs regionibus in alias tranſmigrãtes, & ubi opus fuit, mare etiam transfretantes, adeò brevi ſpatio totum Orbem impleverint. Manus † quippe, & zelus Domini erat cum illis, qui eos, ut tantæ legationi ſufficerent, peculiaribus gratiæ ſanctitatis, & charitatis donis, & divinorum, ac humanorum myſteriorum notitiâ præmunivit: ita † ut Chriſto, & eius Matri duntaxat cedentes, cum alijs Sanctis abſque erroris, & temeritatis nota comparari non poſſint, ut ait D. Thom. 1. 2. quæſt. 16. art. 4. & ſup. Ioan. cap. 13. lectio. 2. ad Roman. cap. 8. lectio. 5. ad Epheſ. capit. 5. lectio. 3. & Chaſſaneus in Catalogo glor. mund. part. 3. conſiderat. 26. Præſertim, quia ad prædicationis munus obeundum, cùm vidêrent meſſem eſſe multam, operarios autem paucos, iuxta illud Lucæ cap. 10. & Matthæi cap. 9. † Septuaginta duos alios diſcipulos, & eorum comites & ſectatores in auxilium acceperunt, ut ait † text. in d. capit. in novo, qui etiam aliquando Apoſtoli nominantur per D. Paulum ad Philip. cap. 2 & ad Corinth. 2. cap. 8. S. Irenæum lib. 4. cap. 37. Tertullia. contra Marcion. cap. 4. Lorin. in Acta Apoſtol. capit. 1. verſ. 2. licèt verius ſit, ſolos duodecim, & D. Paulum proprio Apoſtolorũ nomine dignos eſſe, alios autem non tam Apoſtolos, quàm Apoſtolicos eſſe dicendos, ut reſolvit Suarez in 3. D. Thom. quæſt. 28. diſput. 5. ſect. 4. ubi ſimul agit quantam illi præ his in auctoritate, & poteſtate Apoſtolici muneris excederent, de quo etiam tractat Glo. & Doct. in d. cap. in novo, & Domin. Bañes 2. 2. quæſt. 1. art. 10. Et cur prædicti diſcipuli ſeptuaginta duo numero fuerunt, vide quę tradit Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. capit. 14. §. 6. pag. 172. Conſtat etiam ex Act. Apoſtol. cap. 8. & 11. Fideles † Chriſti, quòd eos Ieroſolymis igni, atque ferro perſequerentur Iudæi, in varias terrarum partes diſperſos fuiſſe, quas ſigillatim enumerat D. Ambroſ. lib. 2. de vocat. omn. gent. Baron. ann. 35. & ex noſtris Marquar. de Suſanis in tractat. de Iudæis, & infidel. 3. part. capit. 1. num. 25. In quibus partibus fidem, quam imbiberant, inſinuaſſe ijdemmet auctores oſtendunt. Tot igitur, & talibus operarijs, benê potuit meſsis, licèt ita magna & diſperſa, brevi tempore colligi, cùm unus Paulus † tam longè, latèq́ue Evangelium ſuâ prædicatione diſſeminaverit, nempe à Ieruſalem & Syria, & circum adiacentibus regionibus, uſque ad Illyricum & Hiſpaniam, ut oſtendit Maluenda. d. lib. 3. capit. 2. in fin. & Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. capit. 11. & ſequentibus. Eò magis, † quòd peculiari Dei providentiâ contigerit, ut quo tempore Chriſtus deceſsit, Romani per totum fermè Orbem ſecurè regnarent, ut ſic, commercijs inter omnes nationes inſtitutis, faciliùs poſſent Apoſtoli, quà vellẽt, diſcurrere & commeare, prout eleganter advertit Euſebius Cæſariẽſ. lib. 3. de demonſtrat. Evangel. capit. 9. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. par. lib. 2. in princ. Bernard. Aldrete lib. 1. de antiq. Hiſp. cap. 2. & ante eos † Prudentius libro 2. contra Symmachum, dum canit: Diſcordes linguis populos, & diſſona cultu Regna volens ſociare Deus, ſubiungier uni Imperio quidquid tractabile moribus eſſet Concordiq́ue iugo retinacula mollia ferre Conſtituit. Qua propter † Theodoretus de curand. Græc. affec. lib. 9. in hũc modum ſcribit. At noſtri illi piſcatores, & publicani, ſutorq́ue ille noſter, cunctis nationibus legem Evangelicam detulerũt. Neque ſolùm Romanos, & qui ſub Romano vivũt Imperio, ſed Scythas quoque ac Sauromatas, Indos prætereà, Æthiopas, Perſas, Seras, Hirconas, Cymmerios, Germanos, & Britannos, utq́ue ſemel dicatur, omne hominum genus, nationeſq́ue omnes introduxerunt, Crucifixi leges accipere. Idẽ quoque tradit S. Iuſtin. martyr in diſputatione cõtra Triphon. cõcludens triginta annis Apoſtolos Evangelicam Fidem, per univerſum Orbem diſſeminaſſe. Ita ut neque Scytha, nec Æthiops, neque alij Barbari, quamvis valdè remoti, remanſerint, qui illam non audierint, & receperint. B. etiam Beda in Marc. cap. 13: Eccleſiaſticæ, inquit, teſtantur hiſtoriæ, quòd Apoſtoli omnes multo ante excidium Iudææ provinciæ toto fuerint Orbe diſperſi. Quas hiſtorias à Beda citatas, & ſancti Evangelij † apud varias nationes progreſſum, ſummâ fide, & diligenti, quâ ſolet, pietate recoluit Illuſtriſsim. Cardin. Baronius tom. 1. Annal. Eccleſ. anno 44. Thomas Bozius de ſignis Eccleſ. Dei, lib. 4. ſign. 6. cap. 1. 2. & 3. Iacob. Pamelius in ſcholijs ad Tertullian. d. libro contra Iudæos cap. 7. Maluenda. dicto lib. 3. de Antichriſt. ex cap. 5. ad 9. Camill. Borrellus de præſtan. Reg. Catholic. cap. 43. num. 8. & ſequentibus, Boter. in relation. univerſal. 2. part. & Fr. Ioan. de Ponte. d. lib. 2. per totum. Vbi cùm provincias connumerent, quas Apoſtoli, & eorum diſcipuli prædicando peragrarunt, nulla fermè ex toto Orbe omiſſa videri poteſt, in quam aliquis eorum non penetraverit. Quinimò, quod plus eſt, in multis earum † Eccleſias ſacras Deiparæ, & quibuſdam Apoſtolis, adhuc viventibus, erectas fuiſſe, commemorat Maluenda ubi ſup. capit. 3. Bozius libro 9. cap. 6. & latè Iacob. Gretſerus libro 2. de Cruce cap. 1. Inter quas † illa ut præcipua recolitur, & commendatur, quam D. Iacobus in urbe Cæſarauguſtana ad ripas amnis Iberi Beatę Mariae ſibi ſuper Iaſpideam columnam apparenti, eiuſdem monitu conſecravit, ut totius Orbis, & Hiſpaniæ cum primis fidelis traditio eſt. Quam latè & ſecurè probant Guibertus in Chronic. Reg. Aragon. prol. 3. Hartmanus Schedel. in hiſtor. ætat. mundi in vita Sanct. Iacobi, Rapha. Volaterran. lib. 11. Geograph. fol. 110. Anton. Beuter. 1. part. hiſtor. cap. 23. Ioan. Vaſæus in Chronic. Hiſpan. cap. 22. Ambroſ. Morales in eâdem Chronic. lib. 9. capit. 7. Ioan. Mariana de reb. Hiſpan. libro 4. cap. 6. Ioan. Stephan. Durantius de ritibus Eccleſiæ lib. 1. cap. 2. num. 4. Caniſius lib. 5. de Virgin. Deipar. cap. 23. Martin. Delrio lib. 2. diſquiſit. magic. quæſt. 26. ſectio. 4. Don Ferdinand. de Mendoça de confirmando Concilio Illiberitano lib. 2. capit. 45. Illeſcas in hiſtor. Pontiſic. lib. 1. Zamalloa libro 7. cap. 2. Gaſpar Ortigas in patrocinio pro gymnaſ. Cæſarauguſt. 3. part. Paredes de adoratio. imag. lib. 2. cap. 4. Cenedo in collectaneis ſup. Decret. collect. 43. fol. 62. num. 2. Valdes de dignitat. Reg. Hiſpan. capit. 6. Madera de excellent. Hiſpan. capit. 6. fol. 4. & de Mõte Sancto Granat. diſcurſ. 1. Morlanes, qui alios plurimos refert, in allegatione De nvestra Señora del Pilar, & Fr. Didac. Murillo, qui noviſsime integrum librum de hiſtoria eiuſdem Virginis Del Pilar eruditè conſcripſit. Quod ideò adijcere libuit, ut ſic obiter † eos reijciendos appareat, qui cùm Divum Iacobum in Hiſpaniam adveniſſe inficiantur, hanc quoque ita conſtantem hiſtoriam Virginis Del Pilar ſubvertere tentant. In quorum numero eſſe videtur Roderic. Ximenius Archiepiſcop. Toletan. in collect. Concil. Hiſp. apud Garciam de Loayſa pagina 290. & apud Anton. Auguſt. epiſtol. Iur. Cano. tom. 2. lib. 19. titulo 16. cap. 2. pag. 179. & 1. part. libro 1. tit. 11. cap. 2. Ioan. de Boſco in ſua Bibliothec. Floriacenſ. qui ad hoc adducit D. Gregor. lib. 1. regiſtr. epiſtol. 64. ad Epiſcop. & Reg. Hiſpaniæ, Cardin. Batonius. d. 1. tom. anno 44. num. 30. & tom. 9. ann. 816. & in notis ad Martyrolog. Roman. 15. Maij, & Ioan. Lorin. in Act. Apoſtol. capit. 12. verſic. 2. pag. 536. Cõtra quos tamẽ validiſsimis teſtimonijs & argumentis utrũque noviſſimè propugnarunt omnes ferè auctores ſuprà relati, & ultra eos additio ad Beat. Iſidor. lib. de ortu & obitu S. Pat. cap. 71. Thomas Bozius lib. 4. de ſign. Eccleſ. Dei, capit. 1. pag. 123. Pat. Suarez de Religione lib. 2. cap. 6. ex num. 13. Ioan. Belethus in explicat. divin. Offic. cap. 140. Ioſeph. Stephan. Valentin. in lib. de poteſtate coactiva Roman. Pontif. cap. 8. Maluenda. d. lib. 3. de Antichriſt. capit. 6. pag. 115. & ſeq. Fr. Ioan. de Ponte. d. lib. 2. de conven. utriuſque Monarch. cap. 14. & 15. Pamelius. d. cap. 7. ſchol. 41. Hieron. Romanus de Republic. Chriſtian. libro 1. cap. 3. Fr. Ioan. de Pineda in Monarch. Eccleſ. 2. part. lib. 10. cap. 25. §. 3. Excellentiſ. † Dominus Ioannes Ferdinand. à Velaſco Magnus Caſtellæ Comeſtabilis, pietate inſignis & armis, & ut cum Auſon. dican Epigram. 7: Cõſilijs belloq́ue bonus, quæ copula rara eſt, in eruditiſsimis diſcurſibus, quos de adventu D. Iacobi in Hiſpaniam adverſus Baronium typis excuſsit, & Latiâ linguâ eleganter donavit Erycius Puteanus, illos vindicias tutelares Hiſpaniarum appellans, & Ioannes Mariana, Fr. Franciſc. à Iesv, & Didacus del Caſtillo in peculiaribus eiuſdem argumenti libellis, Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia in initio num. 42. & ſequent. pag. 10. & 11. & Don Maurus Caſtella Ferrer in ſua exactiſsima hiſtoria Divi Iacobi Hiſpaniarum Patroni lib. 1. per totum, & noviſsimè D. Ioan. Briz Martinez in hiſtor. S. Ioan. de la Peña, pag. 569. & D. Salazar de Mendoça Canon. Toletan. in lib. 1. de orig. Dign. Hiſpan. cap. 5. fol. 5 Quinimò † & Hiberniam, quã nunc Irlandam dicimus, D. Iacobum adijſſe, ibiq́ue prædicaſſe, tradit Flavius Dexter in ſua omnimoda hiſtoria, Hẽricus Fitſim. lib. 1. de Miſſa, & lib. contra Rider. in præfatio. Legenda nova Angliæ in vita S. Patricij, & Vincent. Belvacenſ. in ſpecul. hiſtor. lib. 4. cap. 3. Et non ſolùm D. Iacobum, verùm etiam † D. Paulum in noſtra Hiſpania prædicaſſe, teſtis eſt Beatus Hieron. in Catalog. Vir. illuſtr. B. Chryſoſtom. 2. ad Timot. 4. Dorot. Athanaſ. & Epiphan. in locis relatis à Pamelio ſup. Tertullian. d. lib. contra Iudæos capit. 7. ſchol. 41. Cæſar Baronius, qui latiſſime loquitur, & reſpondet ad text. in cap. Beatus 22. q. 2. in 1. tom. Annal. Eccleſiaſt. anno Chriſt. 61. & in Martyrol. Rom. die 22. Martij, Pined. in d. Monarch. lib. 10. c. 33. Fr. Ioã. à Põte. d. lib. 2. cap. 13. pag. 162. & Maluenda. d. cap. 6. pag. 116. verſ. Paulum quoque. Quinimò Divum etiam Petrũ Apoſtolorum Principem Hiſpaniã noſtrã, ſuo advẽtu & prædicatione illuſtraſſe, expreſsè teſtatur S. Innocẽt. Papa Primus in epiſt. ad Decentium Epiſcopũ. Nimirũ, quia ut ait Ioſeph. Stepha. ubi ſup. licèt alijs Apoſtolis ſecundùm cuiuſque menſuram & regulã ſingulatim ſua regio contigiſſet, ſolius tamen Petri auctoritas, nullis certis terminis circunſcripta, non ſolùm ſingulas, ſed omnes provincias moderabatur, omniaq́ue auctoritate divinâ ſibi commiſſa gubernabat. Tertiò, quia hoc cõmodiùs peragi potuit, & citius ad omnes gentes veræ Fidei notitia pervenire, † ſi ut veram admiſerîmus opinionem Iacobi Epiſcopi Chriſtopolitani relatam à Maluẽda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 3. pag. 110. qui apertè docuit, non ſolùm per prædicationem Apoſtolorum, ſed occultâ etiam Dei inſpiratione, ſanctorũ Angelorum annuntiatione, ac ipſorum quoque dæmonum oraculis, in omnes mundi partes Evangelium promulgatum fuiſſe, atque hoc pacto completa vaticinia Davidis. d. Pſalm. 18. Matth. 24. & Paul. ad Roman. 10. In cuius rei confirmationem † perpendi quidem poſſunt plura Sibyllarum carmina, & Virgilij, Suetonij & aliorum antiquorum loca, & teſtimonia, quæ adducit Maluenda ubi ſuprà, Thomas Bozius libro 1. de ſignis Eccleſ. Dei, cap. 4. in fin. pag. 12. & Simon Maiolus in. 3. tom. diet. Canicul. colloq. 1. de perfidia Iudæorum, pag. 307. & ſequentib. Ex quibus conſtat, multa per totum terrarum Orbem Oraculorum reſponſa edita eſſe, quæ Chriſti fœliciſsimum ortum prænuntiarent. Et ego eis addo † hiſtoriam notabilem, quam ex Cedreno refert idem Bozius lib. 9. cap. 6. pag. 356. & Rutilius Benzonius de anno Iubilæi lib. 3. cap. ultim. pag. 396. & paucis mutatis ex Procopio Martyre, & Simeone Metaphraſte, Surius tom. 4. menſe Iulij die 8. & Ioan. Stephan. Durantius ubi ſuprà, qui tradunt ab Argonautis ædificatum fuiſſe templum omnium nobiliſsimum, quod Plin. lib. 36. cap. 1. maximè admirandum appellat; eo autem abſoluto, ab ipſis Oraculum conſultum, cuinam illud conſecrari debêret? Reſponſumq́ue accepiſſe his carminibus, quæ æneis litteris in ipſius templi fronte ab antiquis Gentilibus, cunctis legenda, æternæ memoriæ commendata ſunt: Aſſidua virtute decus ſublime parate, Atque unum (ſic mando) Deum, qui cuncta gubernat Cœleſti reſidens ſolio, colite, atque timete, Illius æternum, atque ante omnia ſæcula Verbum Neſcia Virgo viri noſtras emittet in auras, Quod volut igniferis impluſa ſagitta procellis Edomitum reddet Divino munere mundum Huius, cui Mariae nomen, ſanctiſſima Mater Agnoſcet templum proprium ſibi rectè dicatum. Poteſt etiam hùc referri, † quod de Ara ab Athenienſibus primùm, & poſteà à Romanis Ignoto Deo erecta, narratur cap. 17. Act. Apoſtol. verſ. 73. In cuius explicatione plura tradunt Chryſoſtom. Oecumen. & Lorinus ibîdem Sixt. Seneſ. lib. 2. Biblioth. ſanctæ, Alex. ab Alex. lib. 6. Genial. ubi additio Tiraquel. pag. 1007. Cœl. Rhodigin. lect. antiq. lib. 22. cap. 2. Baronius tom. 1. anno 52. num. 8. Pat. M. Marquez in Guberna. Chriſt. lib. 2. cap. 32. pag. 346. & noviſsimè Caliſtus Remirez de lege Regia, §. 3. num. 41. & ſequent. pag. 47. Sed illud quidem, ſi verum fuit, maiori notâ dignum videtur, † quod Plutarchus commemorat in lib. 2. de defect. Orac. & poſt eum Euſeb. lib. 5. de præparat. Evang. capit. 9. & in epiſt. ad Theodor. Epiſcop. Petr. Crinitus lib. 14. de honeſt. diſcip. 3. Petr. Creſpetius in ſum. Eccleſ. diſcipl. verb. Idololatria, Baron. d. 1. tom. ann. 34. num. 129. Simon Maiol. d. tom. 3. Canicul. colloq. 1. pag. 308. & Fr. Ioan. de Ponte lib. 3. convenien. utr. Monarch. cap. 29. pag. 181. Eo ſcilicet tempore, quo Chriſtus Dominus pro humano genere Crucis mortem ſubire dignatus fuit, Æpiterſem cum alijs in Italiam navigantem, circa inſulas quas Echinadas appellant, flatu ventorum deficiente, noctu prope Paxas deveniſſe: cùmq́ue omnes, qui ſimul navigabant, attentiores vigilarent, repentè à Paxis inſula vocem magnam auditam fuiſſe, quâ ipſius navis gubernatori, Thamo, vel Thramno nomine mandabatur, ut quando iuxta paludem eſſet, tunc Pana Magnum mortuum eſſe annuntiaret. Quod cùm ipſe, licèt ingenti terrore perculſus, ad paludem veniens præſtitiſſet, magnus multorum gemitus, imò verò innumerabilium, miraculo quodam commixtus, ſubitò auditus fuit. Et hæc fama citò Tiberij Imper. aures, & totam Romanam urbem implevit. In qua variè & vanè, quis ille Pan eſſet, qui mortuus nuntiabatur, dubitatum fuit. Sed benè Euſebius, & Baronius ſup. reſolvunt, Panem illum, pro Chriſto univerſorum Domino intelligendum eſſe, eiuſq́ue mortem ut ſuam ipſorum cladem, luxiſſe dæmones, quippè qui adhuc eo vivente ſæpiùs fuiſſent lamentati, ſe ab ipſo torqueri. Et planè, † ſi miraculosè factam Apoſtolorum prædicationem affirmare audemus, ſicuti, ultra Auctores ſuprà relatos, aſſirmat etiam Fr. Stephanus de Salazar. d. diſcurſu 16. ſup. Symbolum capit. 3. pag. 191. nihil erit, cur non fateamur, breviſsimo tempore in omnes mundi partes, quantumvis longè diſsitas, & illis ſæculis ignoratas, penetrare potuiſſe, cum maiore celeritate † Habacuc è Palæſtina Babylonem Angelicâ manu deductus fuerit, ut eſurienti Danieli in Leonum lacu ſuccurreret, ut habetur Daniel. 14. & Philippus Diaconus ex Gaza in Azotum Actuum cap. 8. & in alijs admirandis exemplis relatis à Bapt. Fulgoſ. lib. 1. & Andrea Eborenſi in tit. de miracul. & Theat. vitæ humanæ vol. 2. lib. 5. pag. 417. Et cùm ipſi † Apoſtoli in tranſitu B. Mariae virginis, & Dominæ noſtræ, ingenti quodam miraculo parvo temporis momento è toto Orbe nubibus aſſumpti Ieroſolymis convenerint, ut funeri eius intereſſent. Quod licèt perfunctoriè, & velut apocryphũ referat Baronius. d. 1. tom. anno 48. num. 14. veriſsimum tamen fuiſſe oſtẽdit ipſa antiqua & communis Eccleſiæ traditio, & ut certiſsimum ſcribũt S. Melito de tranſitu Virgin. cap. 4. & 5. S. Iuvenal. Ieroſolymitan. Epiſcopus, qui vixit imperante Theodoſio iuniore, Dionyſ. Areopagita libro 1. de divinis nominibus cap. 3. & explicatiùs Singellus in vita ipſius Dionyſij apud Lyppoman. tom. 7. Nicephor. hiſt. Eccleſ. lib. 2. cap. 21. S. Ioan. Damaſcen. in ſermone de dormitione Deiparæ ſub finem, ubi ſic ait: Ex antiqua accepimus traditione, quòd tempore glorioſæ dormitionis Beatæ Virginis, univerſi quidem ſancti Apoſtoli, qui Orbem terræ ad ſalutem gentium percurrebant, momento temporis in ſublime elati, convenerunt Ieroſolymis. Et non eſſe de re huiuſmodi dubitandum, apertè tradit Simon Maiolus in diebus Canicul. tom. 1. colloq. 1. pag. 21. & iterum colloq. 4. pag. 94. & Thom. Bozius lib. 15. de ſignis Eccleſ. Dei, cap. 4, pag. 107. & cap. 5. pag. 112. Vbi alia ſimilia miracula tradit. Quibus addo, quod de Regina Sabà ſcribunt aliqui, quos refert Raph. de la Torre in 2. tom. pag. 312. tradentes, eam ex relatione, & vocibus avium habuiſſe notitiam Salomonis. Qvartò ad confirmandam prædictam ſententiam de Apoſtolica Evangelij per univerſum Orbem diſſeminatione, ipſius Eccleſię nomina perpenduntur, quæ † ex magni Concilij Nicœni auctoritate, & definitione dicitur Apoſtolica, quaſi per Apoſtolos, licèt in diverſis gentibus, uno tamen ore, & ſpiritu congregata, ut latè proſequitur Salazar. d. diſcurſu 16. capit. 14. & Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. cap. 1. & ſequentibus. Simulq́ue etiam † ab Apoſtolis ipſis Catholicæ nomen accepit, quòd univerſalis eſſet: & in omnibus locis, perſonis, & temporibus æqualiter obſervanda, ut docet D. Auguſtin. cap. 7. de vera relig. & de utilit. cred. contra Manich. capit. 17. & contra epiſtol. Manich. capit. 4. tom. 6. & contra Fauſt. Manich. lib. 11. & contra litteras Petilian. lib. 2. cap. 51. eod. tom. & ſerm. 131. & 181. de tempore, Doctores in rub. & l. 1. C. de ſumm. Trinitat. & Fide Cathol. Bañez, Aragon, & alij Theologi poſt D. Thom. 2. 2. q. 1. art. 10. Turrecremata in ſumma de Eccleſia. lib. 1. capit. 14. Salazar. d. diſcurſu 16. cap. 3. latiſsimè Thomas Bozius lib. 17. cap. 1. Anton. Poſſevin. in Biblioth. lib. 6. cap. 31. pag. 268. & ſequentib. Balthaſ. Chavaſius de not. veræ religionis capit. 3. Illuſtriſ. Cardin. Bellarminus in eodem tractat. cap. 4. & ſeq. Camillus Borrellus de præſtan. Reg. Cathol. capit. 41. num. 51. & ſequentib. Alanus Copus Dialog. 6. cap. 21. pag. 884. Vbi † inquit, multum dolêre hæreticos, quòd Fides, & Eccleſia Dei dicatur Catholica. Pat. Gordonius in controverſ. de auctor. Eccleſ. controverſ. 2. capit. 19. pag. 249. Pat. Franciſc. Suarez in defenſ. Fidei adverſ. Sectam Anglican. lib. 1. capit. 15. & alij plurimi Auctores, qui de quatuor Eccleſiæ proprietatibus ſcripſerunt, quos congerit Poſſevin. in apparatu ſacro tom. 1. verb. Eccleſia. Vnde Sanctus Ignatius † Martyr in epiſtola ad Philip. inquit: Vna eſt Eccleſia, quam ſuis ſudoribus, & laboribus fundaverunt Apoſtoli à finibus terræ uſque ad fines in ſanguine Chriſti. Et † Vincentius Lyrinenſis ait: Fides Catholica ita dicitur, quia ſemper, quia ubique, quia apud omnes, quia tempore, loco multitudine, antiquitate, univerſitate conſenſu, novitati, parti & paucorum diſſentioni antiſtat. Et Aurel. † Prudentius lib. 2. contra Symmach. — Deus undique gentes Inclinare caput docuit ſub legibus ijſdem, Romanoſq́ue omnes fieri, quos Rhenus, & Iſther, Quos Tagus auriſuus, quos magnus inundat Hiberus Comiger Heſperdum, quos interlabitur, & quos Ganges alit, tepidiq́ue lavant ſeptem oſtia Nili, Ius fecit commune pares, & nomine eodem Nexuit, & domitos fraterna in vincla redegit. Vivitur omnigenis in partibus haud ſecùs ac ſi Cives congenitos concludat mœnibus unis, Vbi patria atque omnes lare conciliemur avito. Et in eandem rem alia quoque perpendit Fr. Ioan. Bapt. Fernandez Minorita in demonſtrat. Catholic. lib. 3. diſcurſu 6. & 7. Fr. Ludovic. Granatenſ. in Symb. Fidei, 2. part. capit. 13. & 29. & Illuſt. Cardin. Bellarmin. de notis Eccleſ. cap. 4. & 5. Qvintò, † & vltimò, magiſq́ue in noſtræ quæſtionis terminis facit, quod aliqua ſatis vetuſta teſtimonia, & veſtigia prædicationis Evangelicę in his Novi Orbis regionibus reperiri videntur. Nam Tertullian. † d. libro contra Iudæ. cap. 7. cùm ſuâ ætate Apoſtolorum ſonum, & Chriſti Fidem in omnes gentes propagatam affirmaſſet, ſpecialiter enumerat Parthos, Medos, Elamitas Meſopotamiam habitantes, Armenios, Phrygios, Cappadoces, incolentes Pontum, & Aſiam, & Pamphyliam, Ægyptios, Africanos, Romanos, Iudæos, Getulos, Mauros, Hiſpanos, Gallos, Britannos, Sarmatas, Dacos, Germanos & Scythas, & poſteà ſubdit: Et abditarum multarum gentium, & provinciarum, & inſularum multarum nobis ignotarum, & quæ enumerare minus poſſumus, in quibus omnibus locis Chriſti nomen, qui iam venit, regnat, utpotè ante quem omnium civitatum portæ ſunt apertæ, & cui nullæ ſunt clauſæ, ante quem ſeræ ferreæ ſunt comminutæ, & valvæ æreæ ſunt apertæ: quibus verbis has ignotas, & inacceſſas eo tempore provincias velut digito oſtendiſſe videtur. Et † cùm certum ſit ad ultimas uſque Indiæ Orientalis nationes, & ad remotos, & ferè ignoratos eo tempore Sinas D. Thomam Apoſtolum, & alios eius diſcipulos prædicando penetraſſe, ut inquit Nicephor. libro 2. cap. 4. ibi: Quicunque in extrema Orientis ora ad ultimum Oceanum colunt; & latè tradunt Auctores ſuprà relati, præcipuè Thom. Bozius lib. 5. cap. 1. & 2. & ſequentib. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 3. part. pag. 7. & 14. Maluend. lib. 3. de Antichriſt. cap. 7. & 10. Maffæius lib. 6. hiſtor. Ind. M. Paul. Venetus lib. 2. ſuarum relation. capit. 61. Nicolaus Trigaultius de Chriſtian. expeditione in Sinas lib. 1. cap, ult. Ferdinand. Mendez Pinto in ſuis peregrinat. capit. 96. & Nos ſup. cap. 2. num. 32. & ſequent. Mirum ſanè videri non debet, ſi in has quoque Occidentales & Meridionales plagas lux Evangelij priſcis illis temporibus fulſerit. Ad quod probandum, † plura Chriſtianiſmi veſtigia, quę in his partibus reperta ſunt, diligenter cõgeſsit Acoſta in hiſtor. Moral. Ind. lib. 5. cap. 14. & ſequent. Gomara tom. 1. eiuſdem hiſtor. cap. 53. & 121. Fr. Stephan. de Salarzar. d. diſcurſu 16. cap. 3. Boter. in dictis relatio. univerſ. 4. part. pag. 7. & ſeq. & Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 25. per totum. Inter quæ † illud, quod à prædictis refertur de Crucis imaginibus, & earum adoratione, & quibuſdam ſacroſanctæ Trinitatis, confeſsionis auricularis, Euchariſtię, atque aliorum myſteriorum Fidei fulgoribus apud Iucatanos, Cumanenſes, Mexicanos, Peruanos, & alios repertis, etiam traditur à Petro Martyre de hiſt. Novi Orbis decad. 4. Fr. Hieronym. Romano in Rebuſpub. 3. part. lib. 1. de Repub. Ind. Iuſt. Lipſio in notis ad lib. 3. de Cruce, Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 17. & lib. 3. capit. 1. pag. 75. & decad. 3. lib. 4. cap. 11. pag. 163. & decad. 4. cap. 4. pagina 266. & 268. Fr. Gregor. Garc. lib. 1. pag. 95. orig. cap. 21. pag. 471. & lib. 1. pag. 95. & ſeq. ubi addunt, idem apud Indos ſuæ Diœceſis Epiſcopum Chiapenſem comperiſſe, & Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 15. capit. 49. ubi alia quoque indicia ſatis notanda commemorat. Illud verò † quod dicitur de quibuſdam barbatis, & candidis hominibus, quos Indi Mexicani & Cuzquenſes, acceptâ per manus à maioribus relatione, tradebant, quondam has regiones perambulaſſe, novam quãdam doctrinam & religionem docentes, & idola ſubvertentes, ſimile eſt ei, quod Petr. Martyr ſup. in Iucatana provincia accidiſſe narrat, & in Peruana Didac. Davalos in Miſcellan. Auſtr. colloq. 23. ſol. 162. Herrera decad. 5. lib. 2. cap. 6. pag. 77. Vbi tradunt, † quòd cùm quemdam ex his hominis ob id, quod Fidem prædicabat, & idola deſtruebat, Indi lapidare vellent apud oppidum, cui nomen Pachacama, huic nobili urbi Regum vicinum, ipſe in mare delapſus extenſo pallio, tanquam ſecuro navigio devectus, exceſſit. Et eundem, vel alterum ei ſimilem iterum prædicaſſe in Cuzquenſi provincia apud oppidum, cui nomen eſt Chacha, & quia eius doctrinam non recipientes, de illo interſiciendo tractabant, ignem de cœlo deſcendiſſe, quo omnes abuſumpti ſunt, in quorum ſidem hodie crematum quendam montem oſtendunt, qui dicitur Cerro Qvemado. Idem narrat Michaël Balboa Cabello in ſua Miſcell. Auſtr. manu ſcripta 3. part. cap. 6. adijciens, † antiquas effigies iſtorum virorum in aliquibus locis reperiri: & latiùs cæteris noviſsimè proſequitur Fr. Alphonſ. Ramus in hiſtor. Beatæ Virgin. de Copacavana lib. 1. cap. 7. & ſequentib. Quod haud difficulter credet, qui legerit, in reconditis illis regionibus Braſiliæ † provinciæ conſervari memoriam Beati Thomæ Apoſtoli, qui dicitur, ad eas oras appuliſſe, oſtendereq́ue † eoſdem Braſilios veſtigia pedum divini Apoſtoli, ſcopulo impreſſa, quæ ſe vidiſſe teſtatur Emanuel Nobrega Societat. Iesv in epiſtol. anno 1552. ex cuis relatione, ita produnt Thom. Bozius ubi ſup. & lib. 4. cap. 3. pag. 132. & lib. 17. capit. 1. pag. 196. & lib. 20. capit. 3. pag. 319. Maluenda d. cap. 25. Cabellus. d. cap. 6. & Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. capit. 29. pag. 295. qui adijcit, hoc ideò factum fuiſſe, ut Chriſti verbum impleretur: Opera, quæ ego facio, & ipſe faciet, cùm legamus † ipſum etiam Chriſtum in cœlum aſcenſurum, pedum ſuorum veſtigia in petra quadã impreſſa reliquiſſe, ut tradit D. Hieron. de locis Hebraic. Actuum 5. S. Paulin. Nolanus epiſt. 11. ad Sever. Sulpicius Severus lib. 2. hiſtor. Sacrę, Beda de locis Sanct. cap. 7. Bracardus in Geograph. terræ Sanctæ, par. 1. cap. 7. Baron. 1. tom. anno 34. num. 232. Gretſerus lib. 1. de Cruce cap. 77. Perhibent quoque † ipſimet Peruani Indi, iuxta relationem Didac. Davalos ubi ſup. multis retrò temporibus alium hominem, qui ex Paragvai partibus ad eos acceſsit, ſecum attuliſſe ligneum quoddam, ſatiſq́ue venerabile ſignum Crucis, quod hodie in provincia De Los Charcas in oppido De Carabvco religioſiſsimê cuſtoditur, & ſuperioribus annis ex lacu quodam à quibuſdam piſcatoribus extractum fuit, in quem antiquâ Indorum perfidiâ proiectum fuiſſe dicunt, cùm illud prius fruſtrà comburere tentaſſent. Quæ hiſtoria † ſimilis illi eſſe videtur, quam de Cruce, cum pendente Chriſti ſimulacro in ruinis urbis Goa inventa, tradit Maffæius lib. 4. hiſtorię Ind. pag. 106. Fr. Anton. de San Romã in eâdem hiſtor. lib. 3. capit. ultim. pag. 594. & ſeq. Evidenti planè, ut ipſi inquiunt, argumento in ijs olim regionibus, non modò Chriſtianam Fidem, ſed cum ea ſalutarem quoque uſum imaginum ex Apoſtolica traditione viguiſſe: quem † recentes iſti & deplorati ſectarij, qui ſe nominant Pietatis antiquæ aſſertores, ac divinæ voluntatis interpretes, funditùs extirpare conantur. Contra quos piè & graviter agit S. Tridentina Synod. ſeſſ. 25. cano. 2. Alphonſ. à Caſtro lib. 8. adverſus hæreſ. verb. Imago, Alanus Copus Dialog. 4. & 5. Simancas in Catholic. inſtitution. capit. 33. Cardin. Bellarmin. in diſputat. Fidei Catholic. lib. 2. controverſ. 7. Simon Maiolus, & Pat. Vazquez in peculiaribus tractat. de ſacris imagin. ſive de adoration. imagin. Ferdinand. Mendoça in not. ad Concil. Illiberitan. lib. 3. cap. 5. per totum, P. Azonius lib. 9. Inſtit. Moral. cap. 6. & 8. P. Iacob. Gualtherus in ſua Chronograph. 1. ſæculo, ex pag. 69. & ſæculis ſequentib. in aſſert. 3. veritatis, Rutil. Benzon. de anno Iubilæi lib. 6. cap. 15. pag. 650. & ſequentib. Magiſt. Fr. Anton. Perez in Laurea Salmant. certam. 2. de imaginum uſu per totũ, Specul. Mag. exemp. verb. Imago, Ioan. Stephan. Durantius de ritib. Eccleſiæ lib. 1. cap. 5. & plures alij congeſti ab Auguſt. Barboſa in remiſsion. ad Concil. Trident. d. cano. 2. Neque erit incongruum, ſi hîc illud etiam notaverîmus, † in flore ſcilicet, & folijs cuiuſdam fructicis in his Novi Orbis regionibus, & præſertim Peruanis, ſatis communis, quem Granadillam vocamus, omnia paſsionis Dominicæ ſigna, pręter Crucem, expreſſa reperiri, nempe clavos, columnam, flagella, plagas, ſpineam coronã & lanceam. Quod efficit, ut flos ille aſpectu elegantiſsimus, & conſideratione pijſsimus reputetur, ut tradit Carol. Cluſius ex Nicolao Menardo in hiſtor. plantarum lib. 10. exoticorum, Ioſeph. Acoſta in hiſtor. mortal. & nat. Ind. lib. 4. cap. 27. Ioan. Boter. in veris deſcriptione metro. 8. cuius carmina Latina fecit Iacob. Gretſerus in hortis de Cruce, 5. part. pag. 282. referens etiã plura teſtimonia, & inſignia poëmata, quæ in comprobationem & laudem huius arboris, & myſteriorum, quæ repræſentat, Bononiæ vulgata ſunt, anno 1609. inter quæ unum ſic habet: O multum gratare tibi Pervana Deoq́ue Grates innumeras nocte, dieq́ue refer: De radijs Fidei, tenebras hæc ſola fugavit Perfidiæ & vitij, quæ tibi numen erant, De Cruce vera ſalus, en obtigit. En eadem Crux, Per florem hunc cedit pignoris uſque loco, Crimen abundavit, ſucceſsit gratia maior, Hanc tibi adaugebunt cultra trophæa Crvcis. Et aliud: Sic inculta Dei meminit natura dolores, Vt Crvcis in multo ſtigmata flore notet, Non deſunt clavi, columella, & ſpinea ſerta, Nec ſacer à quino vulnere ſanguis abeſt, India ne paucos dicas Crvcis eſſe magiſtros, Pullulat in medio ſpontè magiſter agro. Hæc ſunt, quæ præcipuè conſiderari poſſe videntur, pro univerſali Apoſtolorum prędicatione aſſerenda, & ad iſtas etiam Novi Orbis regiones extendenda. Ego verò, ut pio, quo decet, affectu & animo fateor, † nihil uſquam Deo occultum, aut eius omnipotentiæ impervium, & inacceſſum, atque ita verum eſſe poſſe, priſcis illis temporibus Evangelij lucem per omnes Mundi plagas, quantumvis remotas, & ignoratas, diſſeminatam fuiſſe; maximè ſi id miraculosè ſactum, cum Iacobo Chriſtopolitano, & alijs ſup. relatis conceſſerîmus. Adhuc tamen ſi communes naturæ regulas attẽdamus, nihil eſſe video, cur id tanquam certum admittere debeamus. Nam † ſi Divina Oracula, & Sanctorum Patrum doctrinam convideremus, multa quoque teſtimonia reperiemus, quæ apertè probant, nõ ſolùm Apoſtolorum tempore ubique terrarum Chriſti Fidem minimè propagatam fuiſſe, verùm etiã in hodiernum hunc diem plures Orbis partes ſupereſſe, quibus necdum Evangelium revelatum ſit, imò neque uſque ad mundi conſummationem revelandum eſſe. Chriſtus quippè Dominus hoc ſignum finis rerum indubitanter appoſuit, dum † Matthæ. 24. verſ. 14. ait: Prædicabitur hoc Evangelium Regni in univerſo Orbe in teſtimonium gẽtibus, & tunc veniet conſummatio. Et idem oſtendit Marci cap. 13. Quæ loca, etſi de clade, ſive excidio templi, & materialis Ieruſalem multi Patres & Doctores accipiant, ut diximus ſup. num. 12. & 13. Plures † tamen ex antiquioribus, & recentioribus ad extremam rerum, & mundi conſummationem referenda eſſe cenſent, ut conſtat ex relatis a D. Thom. in 1. 2. quæſt. 106. artic. 4. Caietano, Ianſenio, Titelm. Saa, Maldonato, & alijs in. d. cap. 24. Matthæ. Marquardo de Suſan. in tract. de Iudæis & Inſidel. 3. part. capit. 1. num. 29. Federic. Lumnio lib. 1. de extremo iudicio cap. 11. Soto in 4. diſtinct. 49. quæſt. 1. art. 1. Viguer. inſtitut. cap. 21. §. 2. Honcala in Geneſ. cap. 22. Sonio lib. 2. demonſt. Chriſt. relig. tractat. 8. cap. 3. Martino Martinez lib. 3. Hypotipos cap. 2. Arboreo lib. 2. Theoſoph. cap. 12. Sandero de viſib. Eccleſ. Monarch. lib. 8. capit. 14. Ribera ſup. Micheam cap. 4. num. 23. Enriquez de fine homin. cap. 22. num. 1. Cardin. Bellarmin. lib. 3. de Roman. Pontific. cap. 4. Card. Toleto ſup. epiſt. ad Roman. cap. 10. annot. 11. Ioſeph. Acoſta lib. 1. de noviſsim. tempor. cap. 16. & libro 1. de procur. Indorum ſalute capit. 2. pag. 131. eruditiſsimè Maluenda dicto lib. 3. de Antichriſt. capit. 1. & 4. 31. & 32. Lorino in Acta cap. 1. verſ. 8. Pat. Suarez in 3. part. D. Thom. to. 2. quæſt. 59. art. 6. diſputat. 56. & in tract. de fide diſput. 17. ſectio. 1. & Gaſpar Sanchez in Iſaiam cap. 2. num. 4. pag 30. Inter quos † Origenes tractat. 28. in Matthæ. agens de mundi conſummatione, ita inquit: Et in hoc ſtatu conſtitutis rebus Evangelium, quod priùs non fuerat prædicatum in toto mundo; multi enim non ſolùm Barbarorum, ſed etiam noſtrarum gentium uſque nunc non audierunt Chriſtianitatis verbum: tunc autem prædicabitur, ut omnis gens Evãgelicam audiat prædicationem, & nemo derelinquatur, qui non audiat, & tunc erit ſæculi finis. Et non minus expreſsè D. Auguſt. epiſtol. 78. & 80. ad Heſychium ſic habet: Sed qui putant hoc, quod dicitur, prædicabitur Evangelivm Regni in univerſu Orbe; per ipſos Apoſtolos factum eſſe, non ita eſſe certis documentis probatum eſt: ſunt enim apud nos, hoc eſt, in Africa, Barbaræ innumerabiles gentes, in quibus nondum eſſe prædicatum Evangelivm quotidie nobis addiſcere in promptu eſt. Idem docet ipſe D. Auguſtin. lib. 2. de ſerm. Domin. in monte, capit, 10. & contra epiſt. Donatiſt. & de unitat. Eccleſ. Cathol. cap. 15. & in lib. de nat. & gratia, cap. 2. & pluribus exemplis, & rationibus traditis, probant & ſequuntur D. Anſelmus ſup. Matthæ. d. capit. 24. D. Damaſcen. lib. 4. cap. 27. D. Cyril. Carech. 15. D. Gregor. lib. 35. Moral. cap. 15. Ruffin. lib. 1. hiſtor. Eccleſ. cap. 9. Socrates lib. 5. cap. 15. Niceph. lib. 8. capit. 35. S. Proſper. ad capitula Gallorum, cap. 4. & lib. 2. de vocat. gentium cap. 17. & de prædict. & promiſſ Dei, part. 3. cap. 4. D. Bernard. lib. 3. de conſiderat. ad Eugen. D. Thom. in epiſtol. ad Roman. cap. 10. lect. 3. & Iuvencus Presbyter Hiſpanus Poëta clariſſimus, qui illud ipſum Chriſti apud Matthæ. Oraculum hunc in modum ſuis carminibus reddidit: Regnorum cœli celebratio pervolitabit In cũctas terræ metas, gens omnis habebit Teſtem lucifluo ſanctæ ſermone ſalutis, Et tunc finis erit, currentia ſæcula ſolvens. Quinimò, † quod plus eſt, D. Chryſoſt. qui contrariam ſententiam magis tutari videtur, in hanc quoque inclinavit in Acta Apoſtol. dum ait: Nũc terra à Solis ortu & Occaſu, ab Aquilone ad mare Christvm reſonat, & ad finem omnia mundi latera concurrent. Atque ita † in noſtræ quæſtionis terminis, quòd huius Novi Orbis in fœlices nationes, immanium ſuorum peccatorum demeritis, iuſto Dei iudicio à ſua primæva propagatione relictæ fuerint in impietatis barathro volutari, nec uſquam illis Evangelij iubar affulſerit, quouſque tandem Hiſpani illud ingenti Dei benignitate eò importavimus, expreſsè affirmant Viguerius ubi ſup. verſ. 8. Alciatus in rubric. C. de ſumm. Trinit. num. 7. & 8. Vbi ait, non eſſe veroſimile, Apoſtolos ad Antipodas penetraſſe, vel ad regiones ab Hiſpanis claſſe nuper repertas. Iſidor. de Iſſolanis Ordin. Prædicator. de imper. militan. Eccleſ. lib. 1. tit. 6. quæſt. 2. inquiens: Eà propter ſicut poſt Apoſtolos multæ nationes ad Fidem Catholicam venere, ita fiet in noviſſimis diebus de his, qui habitant inſulas remotiſſimas magni maris Oceani, Fr. Luiſius Legionenſis in comment. ſup. Abdiam cap. ult. pag. 162. & 163. Vbi cùm multis de cauſis harum regionum detectionem ut mirabilem extollat, maximè tamen novum, & admiratione dignum ſibi videri ait, ipſos earum incolas per tot annos in tantis iacuiſſe vitiorum tenebris, ut ne rumore quidem Evangelicæ doctrinæ afflati unquam fuerint, cuius clariſsimus ſonus ad aures credebatur perveniſſe omnium, Paulus Palacius ſup. d. capit. 24. Matth. inquiens, prædicationi totius Orbis, de qua ibi Chriſtus Dominus locutus fuit, ab annis ſexaginta noſtris temporibus ſtrenuam operam navari, cùm ignotæ omnibus ſæculis nationes audierint Evangelium Chriſti. Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. 15. in fin. Vbi ait, reverâ quandiu finis mundi moratur, gentes reſtare adhuc, quibus Chriſtus non ſit annuntiatus, veteribuſq́ue plurimam Orbis partem incognitam fuiſſe, & nobis non minimam hodie quoque reſtare. Idem etiam probat Nicol. Sanderus de viſibili Monarch. lib. 8. cap. 14. Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. capit. 2. num. 4. Thom. Bozius lib. 17. de ſignis Eccleſ. Dei, cap. 1. pag. 196. Camillus Borrell. de præſtan. Reg. Cath. cap. 43. num. 4. & 61. Maluenda. d. lib. 3. de Atichriſt. cap. 25. in fin. & cap. 26. ubi dicit, ſe in hac opinione perſiſtere, donec certiora argumenta pro contraria proferantur, latè Fr. Ioã. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 15. cap. 47. & 49. in fin. & Fr. Ioan. à Ponte ſibi contrarius de conven. utr. Monarch. lib. 2. cap. 14. §. 3. pag. 166. & cap. 25. pag. 258. Rutilius Benzonius de ann. Iubilæi lib. 3. cap. 3. pag. 324. Vbi ſcribit, noſtris quoque tẽporibus in Novo Orbe Occidẽtali, & in pleriſque Oriẽtis provincijs in dies gentes ad Fidem converti, quæ illam nunquam audierunt. Licèt verum ut plurimum ſit, quod ſpiritu prophetico aſſeruit vir † ille Apoſtolicus S. Vincent. Ferrer in epiſtol. ad Bened. XIII. Rom. Pontiſ. relata à Maluend. d. cap. 26. pag. 171. Mag. F. Vincent. luſtinia Antiſt. in opuſculis S. Vincent. pagina 101. & Fr. Alphonſ. Fernandez in prolog. ad hiſt. Eccleſ. noſtri tempor. Nempe ſacrum Chriſti Evangeliũ per Fratres Prædicatores, addo etiam Minores, Auguſtinianos, Ieſuitas, & alios, ab eorundem Ordinum inſtitutione continenter prædicari, ac tandem plenariè, & generaliter prædicandum in totius Orbis humano genere cultis regionibus, tam apertis, quàm aperiendis, tã in cognitis, quã in cognoſcẽdis. Sed audiamus oportet † Divũ Ambroſium lib. 2. de vocat. Gẽt. cap. 6. ita loquentem: Quòd ſi fortè etiam nunc in extremis mundi partibus ſunt aliquæ nationes, quibus nondum gratia Salvatoris illuxit, non ambigimus etiam circa illas occulto indicio Dei tempus vocationis eſſe diſpoſitũ, quo Evangelivm, quod nondũ viderant, audiant, atque ſuſcipiant; quibus tamen illa menſura genralis auxilij, quæ deſuper omnibus ſemper hominibus eſt præbita, non negatur; quamvis tam acerbo vulnere humana natura ſauciata ſit, ut ad cognitionem veri Dei neminem contemplatio ſpontanea plenè valeat erudire, niſi obumbrationem cordis lux vera diſcuſſerit. Quibus profectò verbis Indorum, quos hodie cernimus, cauſam à Divo Ambroſio veluti propheticè tactam, nemo nõ videat, ut præclarè advertit Acoſta de procur. Ind. ſalute lib. 1. c. 5. pag. 153. Hâc igitur ſententiâ retentâ, quę Evãgelij lucem affulſiſſe negat his Novi Orbis nationibus ante Hiſpanorũ ad eas adventum. Non obſtat primum argumentum, quod ſupra pro cõtraria ex tot Scripturæ locis, & Sanctorum Patrum teſtimonijs conſtruximus, de nimis copioſa & univerſali Chriſti & Apoſtolorum per totum Orbem prædicatione. Nam † ultra innumeras ſolutiones & expoſitiones, quas ad prędicta loca tradunt auctores ſup. citati, & præcipuè Maluenda, qui eas accuratè congeſsit. d. lib. 3. cap. 26. & quatuor ſeqq. Thom. Bozius. d. lib. 17. c. 1. pag. 193. F. Ioan. de la Puente. d. lib. 2. cap. 2. Torquemada. d. cap. 47. ſatis vera & plana iudicio meo cenſeri poteſt illa, quæ placuit Caietan. Ianſen. Alciato, Bellarmin. & alijs ubi ſup. & Acoſtæ. d. lib. 1. de nat. Novi Orb. capit. 8. & de proc. Ind. ſalu. cap. 2. pag. 131. ut ſcilicet largo modo per ſiguram, quæ Hyperbole dicitur, univerſus mundus, & omnes gentes per Apoſtolos converſæ dicantur: vel per Synedochen, abſoluta illa, & generalis enuntiatio ad partes cõtrahatur, illas nimirum, quæ tunc cognitæ erant, & Romanorum Imperio, & commercijs patebant, atque integrum Orbem complecti credebantur, iuxta † legem in Orbe Romano 17. D. de ijs, qui ſunt ſui, vel alien. iur. & ea, quæ circa illam notat Alciat. lib. 1. diſpunct. cap. 21. & Franc. Iuret. in notis ad Symmach. pag. 184. Quo loquendi ſchemate non ſemel utitur Scriptura, quæ ſæpè † ſe vulgaribus ſentẽtijs, & dicendi modis accõmodat, ut notat D. Chryſ. homil. 37. in Geneſ. Acoſta. d. capit. 8. Franc. Valleſius de ſacra Philoſoph. per totũ, Gaſp. Sanctius in Iſai. cap. 13. n. 25. & cap. 23 num. 29. & Doct. Huerta in notis ad Plin. lib. 7. cap. 2. pag. 17. & Nos infrà lib. 2. cap. 21. num. 56. & ſeqq. Et in ſimili patet ex illo Luc. 2: Exijt Edictũ à Cæſare Auguſto, ut deſcriberetur univerſus Orbis. Act. 2. Ex omni natione, quæ ſub cœlo eſt, & 1. Machab. ubi de Alexandro Macedone dicitur perveniſſe ad terræ fines, & terram univerſam ceſsiſſe illius Imperio. Et † eodẽ modo reſponderi poteſt ad illud Marci cap. ult. dum ait: Vbique Apoſtolos prædicaſſe; & ad illud Pauli ad Coloſſenſ. 1. ubi ait: Verbũ veritatis prædicatum iam eo tẽpore eſſe omni creaturæ, quæ ſub cœlo eſt, & fructificaſſe, & creviſſe. Vſitato enim, & hyperbolico more univerſus Orbis accipitur, portio illius maxima, ad illa uſque tẽpora cognita. Vel, ut ait Bellarmi. d. lib. 3. de Roma. Pontiſ. cap. 4. non illud aſſerere voluit Apoſtolus, quaſi iam actu ubique diffuſum, & expanſum fuerit Evangelium, ſed virtute tantùm, ac potentiâ, quia nimirum iam per Apoſtolos iactũ fuerat ſemen Verbi Divini in mundum, quod paulatim fructificãdo, & increſcendo per ſucceſſores miniſtros, impleturum erat, & occupaturũ univerſum Orbem ut infrà in ſolutione quarti argumenti latiùs aperiemus. Non etiam obſtat † ſecũdum argumentũ, quod de celeri, & mirabili Apoſtolorum, & aliorum diſcipulorum prędicatione confecimus, & de innumerabilibus provincijs, quas ad Fidem convertiſſe auctores enarrant. Nam fatemur quidem ſedulam illos, & diligentẽ operam navaſſe in commiſſo ſibi evangelicę propagationis officio: negamus tamẽ aliqua certa ſigna, & teſtimonia depromi, quibus ſufficiẽter evinci poſſit, ad vaſtas & ignotas Auſtri & Occidentis regiones penetraſſe, quãvis aliqui auctores ita latè & generaliter loquãtur. Præſertim † cùm notum ſit ex Divinis libris & alijs probatis hiſtoricis, atque Eccleſiaſticis traditionibus, eoſdem Apoſtolos poſt paſsionem Domini ſortitos ſibi fuiſſe provincias, quarum prædicationem ſuſciperẽt, neque unum in alterius provinciam præter Divum Paulum ſe immiſcuiſſe. In quibus hæ, quæ ad hunc Novum Orbem pertinẽt, nullo modo connumerãtur, ut conſtat ex ijs, quæ de prædicta ſortitione & diviſione latè ſcribũt Abdias Babylon. in vitis Apoſtol. D. Iſidor. de ortu & obitu Patrum cap. 78. & ſeqq. & lib. 7. Etymol. cap. 9. Nicephor. lib. 3. hiſt. Eccleſ. cap. 1. Euſeb. lib. 3. cap. 1. Socrates lib. 1. cap. 15. Flavius Dexter in ſuo Chronico ann. Chriſti 34. Chaſſaneus in Catalo. glor. mund. 3. par. cõſid. 29. & 30. Cardin. Baron. in Martyrolog. & tom. 1. Annal. ex ann. 36. fol. 319. Thom. Bozius lib. 4. de ſig. EccleſDei, cap. 1. & ſeqq. Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 5. 6. 7. & 8. Torquemada in Monarch. Ind. d. lib. 15. cap. 47. Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cath. d. cap. 43. ex num 9. ad 24. & latiſsimè Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. ferè per totũ, & Fr. Thom. à Iesv de procuran. omn. gentium ſalute lib. 4. 1. par. cap. 1. pag. 125. & Ioſeph. Stephanus Valentinus omnino vidẽdus in lib. de poteſt. coact. Rom. Pontific. cap. 8. & noviſsimè D. Pet. Pantoja de Aiala in comment. ad l. ſin. C. de Aleatorib. folio 147. & ſeq. ubi hanc diviſionem, non per ſortẽ humanam, ſed providẽtiâ Spiritus ſancti factam fuiſſe advertit, cum Socrate, Dextro & Baronio ubi ſuprà. Deinde non obſtat tertiũ † ex loco Iacobi Chriſtopolitani, & aliorum, qui per miracula, divinas revelationes, & oraculorum prædictiones, lucẽ Evangelij ad remotas quaslibet gẽtes penetraſſe, cõſiderant. Nam etſi id verum eſſe potuerit, nullo tamẽ certo teſtimonio cõprobatur. Et oracula, quæ reſerunt de Octaviano Cæſare, & alijs diverſis modis à Romanis, & reliquis gentibus accipiebantur, ut conſtat ex Suetonio in vita Cæſaris, & in Octav. c. 49. Virgilio & Servio 6. Æneid. ibi: Huius in adventu iã nũc & caſpia regna Reſpõſis horrent Divũ, & Meotica tellus, Et ſeptẽ gemini turbant trepida oſtia Nili. Ita ut tenebras potiùs inducerent, quàm lucem ad Evangelij, & Fidei myſteria, ut oportebat intelligenda. Praeterqvam quòd noſtræ quæſtionis tractatio, † & loca ſacræ Scripturæ, quæ pro eius examinatione perpendimus, nõ ſunt accipienda de annũtiatione Fidei per ſolã famã, & rumorẽ ſparſa; ſed de prædicatione per proprios & pręſentes Apoſtolos & miniſtros, cũ Eccleſiarũ fundatione, & neceſſaria rei adeò novæ, & ſeriæ declaratione, atq; illuſtratione, ne ulla gens aliquẽ ſuæ infidelitatis prætextũ oſtẽdere poſſet, ut poſt D. Chryſoſt. Theophyla. & alios docet D. Thom. & Caietan. ſup. Matth. d. cap. 24. Abulenſis ibîdem, q. 92. & eruditè obſervat Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 30. Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. c. 2. §. 2. & oſtendit Theodoret. lib. 8. Græc. affectio. in princ. ubi de Apoſtolis loquens, ſic ait: Clara luminaria, quæ non unã modò gentẽ lumine illuſtrarunt, ſed quotcũque Sol hic, quem cernimus, iubare ſuæ lucis illuſtrat. Rvrsvs non obſtat quartum inde deductũ, quòd Eccleſia ſancta iã tunc ab Apoſtolorũ tẽporibus Apoſtolica, & Catholica dicitur, quòd univerſalẽ fuiſſe, & ab ipſis Apoſtolis per totum Orbem plantatam inſinuat. Nam hæc nomina † iure, & meritò Eccleſiæ applicari potuerunt, quamvis non ſimul neque uno tẽpore per univerſum Orbẽ extenſa reperiatur. Quia ex quo inſtituta eſt, ius & potentiam univerſalis prædicationis, & propagationis accepit, iuxta loca Matth. & Marci ſæpè relata, & illud: Eritis mihi teſtes in Ieruſalẽ & Samaria, & uſque ad ultimũ terræ. Et quemadmodũ qui † diverſis partibus urbis ignẽ iniecit, dici ſanè poteſt, urbẽ incendiſſe, quia ignẽ partibus ſuppoſuit, qui creſcẽdo totam urbẽ corripuit, ſic Apoſtoli iacto ſemine Verbi Divini in pluribus mundi partibus, totius † Orbis prędicatores appellari potuerũt, ad fructũ & incrementum reſpiciẽdo, quod paulatim per alios eorum diſcipulos, & ſucceſſores recepturum erat, quouſq; universũ Orbẽ impleret. Et quia † ſciebant, promiſsionem Chriſti eſſe infallibilem, & non multò pòſt perficiẽdam, ideò Eccleſiã, etiam tunc naſcentẽ, Apoſtolicã & Catholicã vocaverunt, & ita de illa ſtatuerunt ac ſi iã actu mundum occupaſſet. Quia in moralibus quod parũ diſtat, nihil diſtare videtur; & maximè apud illos, qui per Fidẽ rẽ futurã tanquã iã factã æſtimabant. Quã docẽdi rationẽ elegãter adducit Bellarmin. d. lib. 3. de Rom. Põtif. cap. 4. Suarez tom. 2. diſput. 56. ſect. 1. & in defenſ. Fidei contra Sect. Anglic. lib. 1. cap. 16. n. 5. Thom. Bozius. d. lib. 17. c. 1. pag. 199. & 197. Maluenda. d. lib. 3. cap. 31. & ante eos pręvidit Tertullian. lib. 4. adverſus Marcion. c. 43. iuncto cap. 2. & D. Auguſt. d. epiſt. 80. ad Heſichium, ubi concludit, hanc & alias † ſimiles Christi Domini promiſsiones ſuis Apoſtolis factas, intelligendas eſſe non de illis ſolis, quibus tunc temporis loquebatur, ſed de eis quoque, qui in carne tunc erunt, cùm omnia compleri contigerit. Deniqve non obſtat ultimũ argumentũ de veſtigijs prædicationis Evãgelicæ & Apoſtolorũ, quę in aliquibus ex iſtis Americanis regionibus reperta eſſe dicuntur. Nam † ea parũ fidei habêre rectè concludit Ant. Herrera in deſcrip. Ind. Occid. cap. 10. pag. 28. & decad. 5. lib. 3. cap. 6. in fin. ubi docet, vanũ eſſe eorũ diſcurſum, qui aliquem ex Apoſtolis ad Peruanas regiones perveniſſe arbitrantur. Quod etiam generaliter obſervat Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 15. cap. 49. in fin. & Didac. Davalos in d. Miſcell. Auſtr. colloq. 23. fol. 164. & ſeq. ubi ait, pius & illuſtrẽ virũ D. Alphõſum Ramirez de Vergara Argẽtinæ civitatis Epiſcopũ diligẽtem inquiſitionẽ feciſſe, ut veſtigiorũ, quę de hoc Peruano Regno referebãtur, veritatẽ agnoſceret. Et tandẽ vana omnia cõperta fuiſſe, & † Crucẽ illam De Carabvco ab Hiſpanis, qui primi ad eã provinciã pervenerũt, fabricatam, & in aliquo loco relictam, ex quo Indi eam in lacum deiecerunt, ubi poſteà à piſcatoribus citra ullum miraculum inventa fuit. Neque † ipſorum Indorum traditionibus in rebus adeò antiquis ulla fides haberi poteſt ex his, quæ diximus ſup capit. 9. num. 31. & 32. & in ſimili tradit Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. capit. 29. pag. 295. ubi benè notat cum Strabone lib. 15. Geograph. in princ. † hos incultos, & Barbaros homines ad hiſtoriam minimè idoneos eſſe, & errare ſæpè, ubi de antiquis moribus & tẽporibus aliqua tradere volũt. Atq; ut hęc deficerent, & prędicta Chriſtianę religionis indicia, quę in his regionibus inveniri dicũtur, maiore probatione cõſtarent, vereri tamẽ poſſemus † a diabolo ſummi Dei ſimia, & improbo hiſtrione, excogitata fuiſſe, qui perpetuò eiſdẽ quibus Deus ritibus adorari cõcupivit, ut pravo, ac deteſtabili ſuperſtitionis errore miſeris Gẽtibus illuderet, ut benè in propoſito advertũt Acoſta in hiſt. moral. Ind. lib. 5. c. 23. Maluẽd. d. lib. 3. de Antichriſ. cap. 25. in fin. Boter. latè in relat. univerſ. 4. p. lib. 1. pag. 14. & ſeqq. & aliud agẽs Franc. Valleſ. de ſacra Philoſoph. cap. 30. pag. 252. Illud tandem † certiſsimũ eſt, quod etſi concedamus, aliquam Fidei lucem olim in his regionibus illuxiſſe, penitus tamẽ incolarũ memoriâ exciderat, vel propter eorũ incuriã & barbariẽ, vel propter bella, & Regum, ac Regnorum mutationes, ut tradit Thom. Boz. ubi ſup. Bened. Perer. in c. 10. ad Roman. & noviſsimè Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 2. cap. 31. §. 2. pag. 310. & apertè proponitur † in egregia quadã epiſtola per invictiſsimum Cęſarem, & Regem noſtrum Carolum V. ad gentes Occidentales & Meridionales ſcripta Barchin. 1. Maij, ann. 1543. quę extat 4. tom. Sched. pag. 221. ubi inter alia ſic habet: I porq̃ hemos entendido, q̃ entre otras partes del mundo q́ carecẽ deſte conocimiẽto, en eſſas vueſtras Provincias i tierras haſta aora no ai noticia de nueſtro Dios verdadero, ò porq̃ èl con ſus ſecretos, è incomprehenſibles juizios no ba querido haſta aora manifeſtarſe en eſſas partes, ò por vẽtura por la negligẽcia i flaqueza de vueſtros anteceſſores ſe ha perdido la memoria de la predicacion de ſu nombre, i Fè, que en ellas ſe hizo en tiempos paſſados. CAPVT XV. De locis ſacræ Scripturæ, quæ huius Novi Orbis detectionem & converſionem prænuntiare, & Hiſpanis reſervare videntur. SVMMARIVM Capitis XV. -  1 Orbis Novi detectio & cõverſio Prophetarum vaticinijs prænuntiata videtur. -  2 Auctores referuntur, qui Orbis Novi detectionem & converſionem in ſacris Scripturis inſinuari tradunt. -  3 Scriptura divina ampla eſt, & myſterijs abundans. -  4 Novi Orbis inventio & converſio adũbrari debuit à Prophetis, cùm fuerit res ita notabilis, & ad progreſſum Evãgelicæ hiſtoriæ maximè pertinens. -  5 Deus ſolet magnarum rerum fundamenta multò antè iacere. -  6 Prophetarum vaticinia licèt ſub magna verborum obſcuritate omnia includunt, quæ ad futuræ Eccleſiæ hiſtoriam pertinent, & antequàm eveniant à nobis intelligi nequeunt. -  7 Sibyllina oracula ante eventũ rei quam deſignant, benè explicari non poſſunt. -  8 Prophetiæ procedunt ex inſpiratione divina, & abſq; ea etiã aperiri nõ poſſunt. -  9 Pſal. 71. verba expenduntur, & ad Novi Orbis converſionem & ſubiugationẽ, per Hiſpaniæ Reges faciendã, trahũtur. -  10 Iſaiæ prophetiæ cap. 43. & 51. pro eadẽ converſione conſiderantur. -  11 Hiſpaniæ Regibus conceſſa videtur eadem benedictio, quæ Eccleſiæ tribuitur per David & Iſaiam. -  12 Hiſpania olim dicebatur Thubalia, ſive Pania, quod ſignificat univerſa, quaſi in vaticinium eius magnæ Monarchiæ. Et num. 51. -  13 Pſal. 3. expoſitio & illuſtratio de converſione Novi Orbis ex verbis D. Hilar. -  14 D. Hilarius annuntiaſſe videtur cõverſionẽ Antipodũ, & regionũ Novi Orbis. -  15 Crux Christi annuntiavit cõverſionem, & redemptionem totius Orbis. -  16 Crucis forma quid ſignificaret ex ſententia D. Hieronym. & Lact. Firmian. -  17 Matth. cap. 24. à quatuor ventis colliget eos, exponitur cum D. Auguſt. & Palacios. -  18 Iſaias Propheta vocatur Apoſtolus & Evangeliſta, & eius ſcriptura multa continet Sacramenta. -  19 Vaticinia oſtendentia converſionẽ Novi Orbis paſſim reperiri videntur in Iſaia, Ieremia & alijs locis ſacræ Scripturæ. -  20 Iſaiæ locus difficillimus ex cap. 18. Vę terræ cymbalo alarũ, &c. latè explicatur, & elegãs eius Paraphraſis. n. 25. -  21 Luſitanorum navigationes ad Indiam Orientalem Iſaiæ vaticinio prænuntiatæ videntur. -  22 Societatis Iesv Religioſi, & aliorum Ordinum Prædicatores apud Indos Evangelium prædicantes, dicuntur eſſe Angeli veloces, & Nubes volantes, de quibus loquitur Iſaias. -  23 Novi Orbis converſio per Hiſpanos facta, verè & propriè annuntiata videri poteſt per Iſaiam cap. 18. ut affirmant plures, quamvis aliqui refragentur. -  24 P. Gaſpar. Sanctij opinio reijcitur. -  26 Naves papyraceæ quæ, & ubi? -  27 Indi Orientales quo ſenſu dici potuerint ab Iſaìa convulſi, dilacerati, conculcati, terribiles & expectantes. -  28 Vę, ſice Veh dictio quid in Scriptura ſignificet? -  29 Abdiæ Prophetæ vaticinium obſcurum exponitur, & ad converſionẽ Novi Orbis per Hiſpanos factam accõmodatur. -  30 Pauli Burgenſis prædictio de converſione Novi Orbis. -  31 Iudæi plures olim in Hiſpaniam tranſmigrarunt. -  32 Apoſtoli & ſancti in die iudicij cum Christo ſedebunt iudicantes duodecim Tribus Iſrael. -  33 Sepharad nomen apud Hebræos Hiſpaniam ſignificat. -  34 Hiſpania varia nomina olim habuit, & inter alia Sepharad, remiſſivè. -  35 Iudæi Sepharadij qui, & quare dicerentur? -  36 Heſperia dicta fuit Hiſpania litteris tranſpoſitis à nomine Sepharad, ſecũdùm Montanum. -  37 Canticorũ cap. 8. verſ. 8. Soror noſtra parvula eſt, &c. explicatur, & ad gẽtes Novi Orbis recẽs cõverſas accõmodatur. -  38 Indi Occidẽtales cur minores fructus fecerint in Fide, quàm aliæ nationes, quibus olim annuntiatum fuit Evangeliũ. -  39 Converſionem Indorum arte, & interdum vi aliqua adiuvandam, videtur oſtendi in cap. 8. Cantic. -  40 Converſioni Indorum Novi Orbis, divitiæ, quæ apud illos reperiuntur, illecebras præbent, & loca Scripturæ, quæ hoc indicare videntur. Et num. 58. -  41 Iſaiæ vaticinium cap. 60. exponitur, & converſionem Orbis Novi prænuntiare probatur. -  42 Columbi inventoris Novi Orbis mentionem apud Iſaiam reperiri, affirmat Thomas Bozius. -  43 Iſaiæ aliud vaticiniũ ex cap. 66. expẽditur, & de eadẽ converſione Novi Orbis per Hiſpanos facienda explicatur, maximè ſecundùm editionẽ vulgatæ. Et n. 48 -  44 Signi nomine, ſub quo Iſaias gentes cõgregandas & convertendas dicit, intelligitur ſignum Crucis. -  45 Lex Titia, §. Seia, D. de auro & argen. dum loquitur de ſigno Dei, illuſtratur. -  46 Crucis ſigno plures Provinciæ Novi Orbis vocatæ, & plura miracula in illis edita ſunt. -  47 Hiſpani dicuntur Salvati, & Salvatores apud Iſaiam; & quare? -  49 Iavæ maioris & minoris, & Iaponij ſive Iaponis mẽtio fieri videtur ab Iſaia. -  50 Iaponenſium inſulæ Christi cultum agnoſcunt, & legationes varias ad Romanos Pontifices miſerunt. -  51 Thubalia propriè, & verè dicitur Hiſpania, & quare? -  52 Sophoniæ prophetia cap. ult. agere videtur de converſione Novi Orbis. -  53 Christvs mortuus eſt, ut filios Dei diſperſos congregaret in unum. -  54 Æthiopiæ flumina, de quibus Iſaias & Sophonias, quid ſignificent? -  55 Chus, apud Hebræos, quas regiones cõprehendat. -  56 Fr. Baſil. Pont. Legion. qualiter tractet argumentum de Prophetis annuntiantibus converſionem Novi Orbis. -  57 Pſal. 64. verba notãter expendũtur pro vaticinio converſionis Novi Orbis -  58 Divitiæ Orbis Novi maximæ ſunt, & cur à Deo ibidem ſervatæ videantur. -  59 Claſſes plures mittũtur ad Indias Novi Orbis, & quare? -  60 Indi Novi Orbis maximè perterriti ſunt ad primum Hiſpanorum adventũ, & Fidei inter eos promulgationem. -  61 Indi Orientales & Occidentales ad Fidem converſi, Deo valdè grati & multis benedictionibus repleti ſunt. -  62 Iob cap. 28. prænuntiaſſe videtur detectionem & converſionem Novi Orbis, & proponitur brevis eius Paraphraſis, & expoſitio. -  63 Auctor cur laboraverit in congerendis, & exponendis prophetijs, quæ Novi Orbis poſſeſſionem & converſionem Hiſpanis prænuntiant. -  64 Concionatores Indorum eis aperire debent prophetias, quæ earum converſionẽ ab antiquo prædixerunt. -  65 Alexander Magnus lætatus eſt, audiẽs de ſe loqui Danielis Prophetiã de everſione Imperij Perſarum. -  66 Iudæ per totum Orbem diſpergi cur Deus ordinaverit? SEd quãvis ſatis (ni fallor) apertè ſuperioribus diſputationibus oſtenderimus, nullam certã huius Novi Orbis notitiam, vel Evãgelij in eo prædicati veſtigia in ſacris, vel profanis auctoribus antiquitus reperiri, vix tamen † negare poſſumus, plura eſſe ſacræ Scripturæ vaticinia, quibus multis iam retrò ſæculis, Spiritu ſancto in Prophetis loquente, tantę detectionis & cõverſionis gloria prænuntiari: & quod magis eſt. Hiſpanis Regibus & hominibus reſervari videtur. Quã † ſententiã expreſsè probãt Federic. Lumn. in libris quos de extremo Dei iudicio, & Indorũ vocatione cõſcripſit, Guid. Boderia. in epiſt. ad Philippũ II. Reg. Hiſp. quę habetur tom. 5. Bibl. Regior. Zumarrag in hiſt. Hiſp. in princ. Arias Mont. ſup. Abdiã cap. unico, Ioſeph. Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orb. c. 15. & lib. 1. de procur. Ind. ſalu. cap. 1. & de Chriſto revelato, c. 4. Th. Boz. de ſign. Eccl. Dei, lib. 4. cap. 5. ſign. 6. pag. 122. & lib. 20. cap. 1. & 3. Fr. Luiſ. Legionẽſ. qui elegantiſsimè & latiſsimè loquitur in cõment. ſup. d. c. Abdiæ ex pag. 660. ad 682. & ſup. Cant. cap. 8. pag. 432. & ſeq. thom. Maluend. lib. 3. de Antichriſ. cap. 12. & ſeq. &c. 17. in princ. Camill. Borrell. qui neminẽ ex prædictis adducit, de pręſt. Reg. Cathol. cap. 43. per tot. Fr. Greg. Garc. lib. 1. de Ind. orig. cap. 3. §. 6. Dom. Greg. Lop. Madera in hiſt. Montis ſancti, cap. 16. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hiſp. c. 12. n. 8. Ant. de Herrer. in hiſt. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. Mart. Delr. in adag. ſacris, 1. tom. adag. 723. in fin. Fr. Ioan. à Torquem. in Monarch. Ind. lib. 15. cap. 44. & Fr. Baſil. Pont. var. diſp. q. 8. expoſ. cap. 4. Pro cuius confirmatione & illuſtratione ſequentia argumenta & teſtimonia, alijs levioribus omiſsis, efficaciter conſiderari poſſe videntur. Primvm, quod, ut rectè obſervant Legionenſ. Acoſta, Maluẽda, Madera, & Baſilius ubi ſuprà, nõ eſt veroſimile, Scripturam divinam, † quæ adeò ampla eſt, & fœcunda, ac ſublimibus myſterijs abundans, de tanti Orbis invẽtione, converſione ſubiugatione aliquid Prophetarũ oraculis non adumbraſſe, cũ † hoc in ſe maximũ, & omnino memorabile fuerit, & ad Eccleſię rationes, & Evãgelici curſus, atq; progreſſus hiſtoriã ſummopere pertinens. Solet † quippè Deus magnarum rerũ fundamenta multò antè iacêre, ut tradit Nazianz. orat. 18. earumq́; mentionem † Prophetarũ ſuorum vaticinijs incluſas, licèt ſub involucris verborũ, poſteris tradere, non antè cognoſcendas à nobis, quàm ipſi rerum eventus, tanquam illato lumine, ſinuoſis & tenebroſis ſcriptis irradient. Quod eleganter expreſsit D. Irenæus lib. 4. contra hęreſes, cap. 43. inquiens: Vaticinia occulta ſæpè non intelliguntur, donec completa ſint. Et de † Sibyllinis Oraculis docet Procopius lib. 1. de bello Goth. dum ait: Sibyllinorum oraculorum mentem ante rem geſtam aperire homini arbitror impoſſibile. Et generaliter conſirmari poteſt ex ijs, † quæ de inſpiratione Spiritus ſancti per Prophetas loquente, & de nimia obſcuritate & diffcultate intelligendi & aperiendi prophetias, niſi ipſe Deus earum intelligentiam conceſſerit, tradit D. Petrus epiſt. 2. cap. 1. verſ. 20. & 21. D. Hieronym. lib. 14. in Ezechiel, cap. 45. D. Auguſtinus in lib. quòd apparuit Deus Moyſi, ad finem, D. Iuſtin. Martyr in dialog. cum Triphon. D. Irenæus lib. 2. cap. 4. D. Chryſoſt. homilia 25. in Geneſi. D. Gregor. homil. 1. in Ezechiel. & Theodoret. in prologo in Daniel. quos in ſimili refert Bernard. Aldrete lib. 2. de antiquit. Hiſpan. cap. 18. pag. 296. & 297. Pat. Suar. tract. de Fide, diſp. 5. ſect. 3. num 11. & 12. Secvndò : in prædictæ ſententiæ confirmationem expendunt Thomas Bozius, & Valdeſius ubi ſupr. & Camillus Borrellus dicto cap. 43. num. 60. & Anton. Cervera in. de obitu Reg. Philip. II. diſcurſ. 2. cap. 20. verba illa † Pſalm. 71. Et dominabitur à mari uſque ad mare: & a flumine uſque ad terminos Orbis terrarum. Coram illo procident Æthiopes, & inimici eius terram lingent. Reges Tharſis, & inſulæ munera offerẽt. Reges Arabum, & Sabà dona adducent. Iſaię † cap. 43: Noli timere, quia ego tecum ſum, ab Oriente adducam ſemen tuum, & ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da; & Auſtro: Noli prohibere. Affer filios tuos de longinquo, & filios meos ab extremis terræ. Et cap. 49. Dedi te in fœdus populi mei, ut ſuſcitares terram, & poſſideres hæreditates diſſipatas, & diceres ijs, qui vincti ſunt: Exite; & qui in tenebris ſunt: Revelamini. Et rurſus cap. 51. Dilata locum tentorij tui, & pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, & clavos tuos conſolida, ad dexteram enim, & ad lævam penetrabis, & ſemen tuum gentes hæreditabit, & civitates deſertas inhabitabit. Quę loca & plurima alia ſimilia, quæ de Regno Christi, & Eccleſię propagatione in finibus terræ, inſulis & mari loquuntur, nõ obſcurè oſtendũt ad Auſtrales & Occidẽtales peninſulas, & incultas Novi Orbis nationes aliquando producendam. Eandemq́ue † benedictionẽ ad Regnũ tẽporale Noſtrorũ Hiſpanię Regum aptè etiã applicari poſſe, ipſimet auctores advertunt, quaſi eiſdem pręnuntiata, & re ipſâ conceſſa fuerit ob curã propagãdę & conſervãdę Catholicę Fidei, quã ſemper habuerũt. Quod ipſum † quoq; antiquũ Hiſpanię nomen non abſq; divino Numine deſignaſſe, litteris mandavit Fr. Ioan. à Põte de conveni. utr. Monarc. lib. 3. cap. 30. §. 1. dicens: Thubaliam, ſive Paniã, vocatã fuiſſe, quod Chaldaicè & Græcè idẽ quod univerſa ſiganiſcat, quaſ in vaticiniũ eximię & univerſalis totius ferè Orbis dominationis, quam prædicandę Fidei cauſâ conſecutura erat. Neque longè ab eodem vaticinij genere abeſſe videtur † illud Pſalm. 3. Poſtula à me, & dabo tibi gentes hæreditatem tuam: & poſſeſsionem tuam terminos terræ: maximè ſi D. Hilarij ibîdẽ expoſitionem ſequamur, qui obſervat, id forſitã dici pro ijs, qui in inferna terrę regione, vaſtaq́ue abyſſu incolatum habent, quos tanquam terminos terrę, Christo in poſſeſsionẽ donatos, Regius Propheta canit, ut iuxta Paulum: In nomine Iesv omne genu flectatur cœleſtium, terreſtrium & infernorũ. Quibus ſanè † verbis, ut notat Maluenda d. lib. 3. de Antichriſ. cap. 16. pag. 150. innuiſſe & annuntiaſſe videtur D. Hylarius Antipodas, atque Americanos tandem ad Fidem Christi fore reducendos. Hi enim propriè ſunt inferni, vaſtęq́ue abyſsi, ſeu inferæ regionis cultores, iuxta ea, quæ latiùs diximus ſup. cap. 11. num. 26. Et eandem Occidentis converſionem & redẽptionem in forma ſanctiſſimę † Crucis, ex qua Sotera noſter pependit, agnoſcunt Niſſenus in orat. 1. de reſurrectione, Nazianzenus in Apologet. orat. 1. Damaſcen. lib. 4. de Fide, cap. 12. circa medium, D. Hieronym. ſuper Marc. cap. 15. ſic inquiens: Ipſæ ſpecies † Crucis quid eſt, niſi forma quadrata mundi? Oriens de vertice fulgens, Arcton dextra tenet, Auſter in læva conſiſtit, Occidens ſub plantis firmatur. Vnde Apoſtolus dicit: Vt ſciamus, quæ ſit altitudo, & latitudo, & longitudo, & profundum. Et Lactan. Firmian. lib. 4. de vera ſapient. cap. 26. ubi de Christo Domino in Cruce pendẽte ſermonem inſtituens: Extendit, inquit, in paſſione manus ſuas, Orbemq́ue dimenſus eſt, ut iam tunc oſtenderet ab Ortu Solis uſque ad Occaſum magnum populum ex omnibus linguis, & tribubus congregatum ſub alas ſuas eſſe venturum, & ſignum illud maximum, ac ſublime frontibus ſuis ſuſcepturum. Atque † hùc etiam conferunt ſecũdùm Camill. Borrel. d. cap. 43. num. 52. & 53. quæ dicit Matth. cap. 24. A quatuor ventis colliget eos; quod interpretatur Aug. in Ioan. tract. 118. A quatuor mundi partibus Aquilone, Meridie, Oriente & Occidente, ſive ex abditiſsimis terræ locis, ut ſubiungit Paul. Palac. ibîd. Tertiò, in comprobationem eiuſdem annuntiationis Evangelij in his Novi Orbis regionibus per Hiſpanos ultimis Eccleſię temporibus prędicãdi, Gentiumq́ue ibidem commorantiũ ad Christi ovile deducendarũ, plurima alia Iſaiæ vaticinia cõſiderari poſſunt, † qui, ut dicit D. Hieron. in epiſt. ad Euſtochium, vocatur Apoſtolus & Evangeliſta, & eius ſcriptura continet omnia Sacramẽta. Sed præcipua † verba, & expoſitiones eorũ latiſsimo ſermone proponit Dom. Greg. Lop. Madera. d. cap. 16. ubi nimis extollit illud cap. 42. verſ. 10. Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terræ: qui deſcendit is in mare, & plenitudo eius inſulæ, &c. & cap. 24. verſ. cùm glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari, propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, inſulis maris nomen Domini Dei, à finibus terræ laudes, audivimus gloriã iuſti. Et Camil. Borred. d. cap. 43. ubi etiã expendit ſimiles alias auctoritates Ieremię cap. 3. 23. 31. 32. 50. Ezech. cap. 37. Oſeæ 3. Soph. 5. Ioan. cap. 10. Alias oves habeo, quæ non ſunt ex hoc ovili, & illas oportet me adducere, & vocem meam audient, & fiet unum ovilie, & unus Paſtor. Matth. cap. 8. & Luc. 13. Quapropter multi ab Oriente & Occidente venient, & recumbent cum Abraham, Iſaac & Iacob in Regno cœlorum. Verùm inter reliquas, admodũ notabilis eſt, & peculiari obſervatione digniſsima, illa obſcura, & interpretũ varijs commentationibus obſcurior reddita, eiuſdem Iſaię prophetia cap. 18. Vbi † inquit: Væ terræ cymbalo alarum, quæ eſt trans flumina Æthiopiæ, qui mittit in mare legatos, & in vaſis papyri ſuper aquas. Ite Angeli veloces ad gentẽ cõvulſam & dilaceratã, ad populũ terribilẽ, poſt quem non eſt alius, ad gentem expectãtem, & conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius. In quibus verbis exponendis valdè, & variè laborant antiqui & recentes ſacræ Scripturæ Interpretes, ut conſtat ex ijs, quæ adducunt Pintus, Ferrerius, Vatabl. Arias Montanus, Leo Caſtrius, & noviſsimus Gaſpar Sanchez ibîdem, Federicus Lumnius lib. 4. de extrem. iudic. capit. 4. Ioan. Ferdin. in Theſaur. ſacr. Script. lib. 1. capit. 58. Ribera ſuper Sophon. cap. 3. Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 12. Mart. Delrius in adag. ſacris, 1. tom. adag. 723. & ſequenti, Pined. de reb. Salom. lib. 4. cap. 14. §. 3. pag. 191. & Fr. Ioan. à Ponte d. lib. 3. cap. 1. cum multis ſequẽtibus, qui nullum non lapidem movet, ut vaticiniũ iſtud de Hiſpaniæ noſtræ converſione accipiendum oſtendat. Sed † cõmunior interpretatio eſt, ſicuti ex eiſdem Auctoribus conſtat, ut accipiatur de navigationibus à Luſitanis cauſâ prędicandi Evangelij initis & ſuſceptis ultra flumina Æthiopiæ, in totam illam oram, & regionem Orientalẽ Indię ac Sinarum, ab Indo flumine ad extremam uſque Chinã & Iaponios, quod etiã ſecurè admittit P. Rebellus de obligat. iuſt. lib. 18. q. 23. ſect. 3. Pat. Ioan. Lucena in vita S. Xavierij, lib. 5. c. 21. & noviſsimè Seraph. Freitas de iuſto Imp. Aſiat. cap. 4. num. 8. & latiùs cæteris proſequitur Maluenda d. cap. 12. verſ. Cæterum, ex pag. 131. qui hanc opinionem valdè probabilem dicit; & aptam & mirificè cohęrentem cum verbis, & inſtituto ſacri Vatis per duodecim integras colũnas egregiè demonſtrat. Qua in expeditione cùm multũ laboraverint † religioſiſsimi Patres Societatis Iesv, inquit Lumnius ubi ſup. lib. 2. cap. 6. eis congruere appellationem Angelorũ velocium, de quibus loquitur Iſaias. d. cap. 18. & nubium volantium, de quibus agit cap. 6. & eum refert & ſequitur Rutilius Benzonius lib. 1. de anno Iubilęi, cap. 8. pag. 39. licèt D. Thomas in opuſculo de Religione, omnibus Religionibus Mendicantibus eadem verba Iſaię optimè etiam, & pijſsimè, applicet. Quæ ſententia & expoſitio alijs anſam præbuit, ut non minus † propriè, & verè, eundem locum accipiãt, & exponant de inventione & converſione huius Novi Orbis ab eiſdem Hiſpanis facta, ut conſtat ex Montan. ubi ſupr. Delrio. d. adag. 723. in fin. Ioſeph. Acoſta lib. 1. de nat. Novi Orb. c. 15. Borrel. d. cap. 43. ex n. 30. ad 46. Maluend. d. cap. 12. pag. 137. in fin. Greg. Garc. lib. 1. cap. 3. §. 6. Thom. Bozio d. lib. 20 cap. 3. pag. 321. & cap. 6. ferè per tot. Baſil. Pontio. d.q. 8. expoſit. cap. 4. & omniũ elegantiſsimè Luiſio Legionẽſ. in d. c. ult. ſup. Abdi. ex pag. 663. Quos licèt reijciant Ribera & Rebell. ſup. & Gaſp. † Sanch. in eod. cap. 18. num. 1. pag. 196. dicens, eorum expoſitionem non ſolùm novam, ſed etiam alieniſsimam à toto textu, reliquis interpretibus viſam eſſe, & ſe non credere, quòd ita eius aſſeclæ ſentiant, ſed quòd elati patriæ ſtudio, eius laudi intemperãtiùs indulgeant, quàm ſacræ hiſtoriæ fides perſuadeat: mihi tamen ab Iſaiæ verbis excedere non videtur. Quaſi ſenſus † eorum ſit, Hiſpaniam, quam per periphraſim, Alarum cymbalum vocat, vel ut vertunt Septuaginta, Navium alarum, id eſt, terram navigijs abundantẽ, aut navigationibus, arteq́; navigandi celebrem, quę naves & earum vela impulſa ventis ſonitũ cymbalorum imitantur, vel internavigandum inſtar avium volantium perſtrepunt, ut cum Symmacho, & alijs exponit Pineda ubi ſup. Dei iuſſu & mãdato legatos ſuos, id eſt, Evangelij nuntios, & prędicatores cum maxima celeritate miſſurã ultra flumina Æthiopię, id eſt, ad huius Orbis nuper reperti incolas: In vaſis papyri ſuper aquas, id eſt, in † navibus velocibus & papyraceis, quibus olim navigatio Indica & Ægyptia fiebat, ut tradit Herodot. lib. 2. Plin. lib. 6. cap. 22. & lib. 7. capit. 56. & lib. 13. capit. 11. Strabo lib. 17. Solinus capit. 56. & Lucanus lib. 4. — Sic cùm tenet omnia Nilus, Conſeritur bibula Memphitis cymba papyro. Quos incolas huius Novi Orbis, etſi proprijs nõ appellet nominibus, ſuis tamẽ coloribus ita pingit, ut eos prope oculis ſubijciat. Nã † eos gentẽ cõvulsã vocat, quòd ab aliorũ antiqui Orbis hominũ cõmercio longè diviſi eſſent, vel ipſi inter ſe diſperſi viverẽt, aut per immenſa terrarum ſpatia longè, latèq́ue diffuſi, Dilaceratam, verò, conculcatam & terribilem, ob corporis ipſorum habitum & ſqualorem, abiectiſsimam vitæ conditionẽ, ingeniũ ad ſerviendũ natũ, & ob incultos, ac ferinos mores, quibus ut plurimũ pręditi erant: Poſtquã non eſt alia & expectantẽ, quòd ultimi eſſent hi populi ex omnibus gentibus, quibus Evangeliũ promulgaretur, & diu, multumq́; à diluvio ad extrema uſq; mundi tempora lætum, & ſalutare illius nuntiũ expectarent, id eſt, tanti beneficij munere, quanquã necdũ ſibi cogniti, caruiſſent. Cui expoſitioni nõ minus aptè reſpondent reliqua verba, quæ poſteà ab eodem Iſaìa in illo loco ſubduntur, ut eleganter oſtendunt Legionenſ. & alij ex ſuprà relatis. Nec refragatur † particula Veh. quâ exorditur, quæ dolentis & cõminantis eſſe ſolet, ac proptereà non convenit Hiſpanis, quibus potiùs iucundũ, & glorioſum erat, ac proinde gratulandum magis quàm dolendũ & ſuccenſendũ, diſsitas illas nationes ſui Regis imperio ſubiugare, & intra Eccleſiæ ſepta per Evangeliũ adigere. Nã reſpondemus, diverſimodè dictionẽ illã in Scriptura ſacra uſurpari ſolêre iuxta ea, quę latè congerit Bercorius in ſuo dictionario, verb. Veh; & aliquando ſignũ admirantis eſſe, ut ibîdem intelligi docet Adamus Delph. relatus à Borrell. d.c. 43. num. 31. Et alios, ut Sanctes. Pagn. Iſidor. Clarius, & Forer. pro Veh, ponere, aut vertere, O, vel Hevs, quaſi Hiſpanos, ad quos ſermonẽ deſtinat, attentos, & tanti nuntij pręmonitos reddat, ut aiunt Maluenda, Rebellus, & alij ex ſup. relatis. Qvarto, pro eâdem annũtiatione, & promiſsione converſionis & ſubiugationis Novi Orbis per Hiſpanos faciendæ, perpendi poteſt † aliud vaticiniũ Abdię Prophetæ, cap. ult. ubi poſt alia ſic habet: Et tranſmigratio Ieruſalẽ, quæ in Boſphoro eſt, poſſidebit civitates Auſtri, & aſcendent Salvatores in montẽ Sion, iudicare montem Eſau, & erit Domino Regnũ. Etenim quamvis contradicant Forſterus, & Ribera ibîdem num. 107. & ſeqq. & Pined. d. lib. 4. de reb. Salom. cap. 14. §. 2. pag. 189. alij plures Auctores ad hanc converſionem Novi Orbis intrepidè applicãt, & pręcipuè Arias Montan. & Legionẽſ. ibîdẽ, Guido Boderian. Zumarraga, Acoſta, & Greg. Garc. in locis ſup. relatis, & doctiſsimè Maluenda. d. lib. 3. de Antichr. cap. 17. per totum. Quibus facẽ prætuliſſe videtur † Paulus Burgẽſ. dũ multis annis ante eiuſdẽ Orbis detectionẽ ſcripſit, ſibi videri eo capite prædici gentiũ quarundam ipſi ignotarũ extremo mundi tempore ad fidẽ Chriſti converſionẽ futurã, quod in nulla alia veriùs, aut cõmodiùs impleri potuit. Iuxta quam ſententiam, Abdię ſenſus erit, fideles, qui Hiſpaniã habitaturi erant, † quam ob veri Dei cultũ & zelũ, tranſmigrationẽ Ieruſalẽ vocat, vel ob id, quod plures coloniæ Iudæorũ ad eam diverſis temporibus tranſmigrarũt, ut latè oſtẽdit Maluenda d. cap. 17. & Fr. Ioan, à Ponte de conveni. utr. Monarch. lib. 2. c. 16. §. 1. pag. 184. & cap. 17. §. 1. pag. 188. & cap. 24. §. 1. pag. 251. & ſeqq. & lib. 3. cap. 3. §. 4. pag. 21. & cap. 5. §. 4. pag. 36. &c. 13. §. 3. pag. 91. Civitates Auſtri poſſeſſuros, id eſt, Novũ hunc Orbẽ, qui Hiſpanię Auſtralis eſt, aut certè in plurimũ ſub Auſtrali plaga conſtitutus. Et ita demũ Evãgelio per universũ mundũ prædicato, ſupremi iudicij diẽ eventurum, quando † Deus publicè de ſingulorum vita, atque factis ſentẽtiam feret, Salvatoribus, id eſt, Apoſtolis, reliquiſq́ue Sanctis ad iudicium ſecum vocatis, quibus hoc Chriſtus promiſit apud Matth. cap. 19. verſ. 18. Quæ interpretatio manifeſtior redditur ex eo, † quòd iuxta Hebraicam lectionem, ubi Vulgata Boſphori nomen vertit & appoſuit, reponitur nomen Sepharad, quo Hebręi Hispaniam nominare ſolebant: & idẽ Chaldaica paraphraſis magis etiam apertè oſtendit, dum transtulit: Tranſmigratio Ieruſalẽ, quæ eſt in Hiſpania. Et quòd inter diverſa nomina, quibus Hiſpania † noſtra olim vocabatur, quorũ latè meminit Lud. Noni. in Hiſpan. cap. 1. Maluenda lib. 5. de Antichriſt. cap. 12. Gorop. Becanus lib. 4. rer. Hiſp. Mariana de reb. Hiſpan. lib. 1. cap. 1. Madera de excell. Hiſp. Monarch. cap. 3. Pineda de reb. Salom. d. lib. 4. cap. 14. §. 2. pag. 188. & 189. & Fr. Ioan. à Ponte d. lib. 3. cap. 28. §. 2. unum & ſatis nobile eſſet illud, Sepharad, quo Abdias uſus refertur, optimè ultra ſuprà dictos, de eiuſdem etiam Abdię expoſitione agentes, probant Biblioth. Hiſpan. tom. 1. cap. 1. Lyranus, Burgenſ. Pagnin. Vatabl. Clarius, Zamorenſ. Marin. Palac. Arias Montanus, & alij relati a Maluenda d. cap. 17. pag. 152. Fevardentius in notis ad D. Irenæum lib. 1. cap. 3. Paraphraſ. Chald. Rabbi Ionath. Abẽhuciel, &: Seder Holam Hebræorum, Minorita in triumpho Chriſti, tit. 19. fol. 211. Anton. Poſſevin. in Biblioth. 2. to. lib. 16. cap. 14. pag. 356. Zamalloa lib. 4. hiſt. Hiſpan. cap. 14. Fr. Ioan. à Ponte d. §. 2. & lib. 3. cap. 17. pag. 53. cap. 19. §. 1. pag. 122. & Didac. Matute in proſapia Chriſti, 2. ætate, cap. 3. fol. 78. & noviſsimè Fr. loan. Salaz. in Polit. Hiſp. annot. 9. pag. 391. Vbi aiunt, † Iudæos olim per varias Orbis regiones diſperſos, ex nomine Sepharad Sepharadios dictos, quòd illi ſe ab ijs, qui in Hiſpanias tranſmigrarunt, originem ducere, gloriarentur. Et †Arias Montan. ſuprà ſolerti ſatis ratione ductas, exiſtimat, tranſpoſitis litteris à Sepharad Heſperidam, ſive Heſperiam deduci, quo etiam nomine Hiſpania antiquitus vocabatur, ut advertũt ſup. citati, & diximus ſup. cap. 9. num. 63. Qvintò, in † eandem rem adducitur, & explicatur à Luiſ. Legionenſ. ſuper Cantic. c. 8. pag. 432. & ſeq. illud, quod habetur in eod. cap. verſ. 8. Soror noſtra parvula eſt, & ubera nõ habet: quid faciemus ſorori noſtræ in die quando alloquenda, eſt? Scribunt enim Hebræi quidam Doctores, hęc dici de gente ultra flumina Æthiopiæ ad Dominum tandem adducenda. Quæ certè gens hæc ipſa eſt, de qua agimus: eamq́ue ſponſa intelligit ſub perſona ſororis natu minoris, & parum forma præſtantis. De cuius collocatione ideò ſollicitari dicitur, quia in die quãdo alloquẽda eſt, id eſt, quando mediante Hiſpanorum prędicatione vocanda eſt ad Fidem, &: ad cœleſtes agni nuptias ſuadẽda parvula eſt, & ubera non habet, id eſt, imbecilla eſt, & mentis acumine, & rectę inſtitutionis, atque doctrinæ uberibus caret, quibus ali poſsit. Eò quòd homines iſti agreſtes, ac barbari, &: duris in plurimum moribus inſtituti, parũ apti Evangelio ſuſcipiendo videntur. Quod ſicut in bona ſatum terra ſructum edit uberrimum, ſic ineptæ commiſſum, ac ſentibus plenæ, malè provenit. Vnde † gens iſta, quę his omnibus malis laborare dignoſcitur, minus uberes fructus tulit, quàm olim tulerũt gentes, quibus principio Eccleſiæ annuntiatum eſt Evangelium. Atq; ideò ſubiungit: Si murus eſt, ædificemus ſuper eum propugnacula argentea: ſi oſtium, cõpingamus illud tabulis cedrinis; ſignificans, † ad prędictas difficultates tollendas, cùm earum gentium converſionis tempus advenerit, quod in eis, aut deeſt, aut pravum eſt, arte, & induſtriâ corrigendum eſſe, & interdum vim aliquam, & armorum terrorem adhibẽdum fore. Cuius rei, ut ipſe Legionenſis ſcribit, quædam ſignificatio, atque prædictio in prædictis metaphoris ineſt. Nã neq; muro addi propugnacula poſsũt, neque cedrinę fores confici ſine ferro, atque vi. Niſi dicere velimus, iſtis argenteis & cedrinis propugnaculis, atque oſtijs, † divitias harum Novi Orbis regionum ſignificari, quarum illecebrę maiores Hiſpanis animos addiderunt, & quotidie addunt, ut cõverſionis earum curam ſuſciperent, & ſuſceptam cõſervare, atque indies magis ac magis promovêre conentur, ut pulchris verbis ſcripſit Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procur. lnd ſalute, cap. 18. pag. 352. Dei bonitatem, ſummamq́; providentiam admirans: Qui pro noſtrorum hominum ingenio, ut gentes adeò remotas & barbaras Evangilio adiungeret, aurum argentumq́ue his terris tã copiosè donavit, hiſq́ue veluti illexit noſtrorum cupiditatem, ut ſi charitas non invitaret animarum, auri ſaltem cupiditas ineſcaret. Quo in ſenſu accipit etiam Thom. Bozius d. lib. 20. cap. 3. pag. 319. † illud vaticinium Iſaiæ cap. 60. Qui ſunt iſti, qui ut nubes volant, & quaſi columbæ ad feneſtras ſuas? Me enim inſulæ expectãt, & naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longè; argentum eorum, & aurum eorum cũ eis, nomini Domini Dei tui, & ſancto Iſrael, quia gloriſicavit te. His etenim verbis nihil propriùs ſignificare potuit Iſaias, quàm nova hæc, & inſolita, ac penè aërea Hiſpanorum itinera, qui ſuis celerrimis, & continuis navigationibus, veluti aërem ſecantes, columbarum more ad has Occiduas, & ad Eoas Indias properarũt, ut Chriſti doctrinam diſſeminarent, eiq́ue, & eius Eccleſię de populis adeò longinquis tot filios adducerent: & ſimul argentum & aurum, quo, ut ſatis conſtat, hę Provinciæ affluentiſsimè gaudẽt, & uberrimè Hiſpanas noſtras oras quotannis adimplent. Quinimò † aliud etiam expreſsius ſignum in verbis Iſaiæ reperiri poſſe conſiderat Bozius ubi ſupr. ſi tentare velimus Prophetam ſub vocabulo illo columbæ voluiſſe quodammodo alludere ad Chriſtophorum Columbum, qui nobis iter primus ad regiones illas aperuit Has enim alludẽdi formas Hebræis frequentiſsimas eſſe, ipſe Bozius oſtendit. Sexto, non † minus aptè eadẽ huius Novi Orbis converſio deſignata videri poteſt ab eodem Iſaia cap. 66. ubi cùm docêre vellet, ad mundi finem omnes gentes congregandas eſſe, ut ad Domini gloriam videndam accedant, ut oſtendat qualiter hoc ad effectum perducendum ſit, hæc in verba prorumpit. Venio ut congregem cum omnibus gentibus & linguis; & venient, & videbunt gloriam meam. Et ponã in eis ſignum, & mittam ex eis qui ſalvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam & Lydiam tendentes ſagittam, in Italiam & Græciã, ad inſulas longè, ad eos, qui non audierunt de me. Et annuntiabunt gloriam meã Gentibus, & adducent omnes fratres veſtros de cunctis Gentibus donum Domino. Etenim † ſigni nomine, ſub quo tot gentes congregandas eſſe, Iſaias vaticinatur, ſignum Crucis haud dubiè intelligitur, de quo idem Iſaias cap. 5. in ſimili dixit: Et elevabit ſignum in nationibus procul, & ſibilabit ad eum de finibus terræ: & ecce feſtinus velociter veniet, & Matt. cap. 24. Tunc parebit ſignum Filij hominis in cœlo. Vbi Hieron. inquit, ſignum eſſe Crucem. Et eodem † modo accepit gloſſa verba: Signum Dei, in 1. Titia 40. §. Seia, D. de auro & arg. leg. & in tit. C. nemini licêre ſignũ Salvatoris Chriſti humi inſculpere, aut pingere, ubi alia tradunt Cuiac. & Gothofred. idem Ghothofred. in notis ad Novell. Leon. 72. Bernard. Vvalth. lib. 2. Miſcel. cap. 2. & luſt. Lipſ. in notis ad lib. 3. de Cruce, cap. 15. In quo ſancto & ſalutifero † ſigno, ac ligno plures huius Novi Orbis Provincias vocatas, & plurima ibîdem miracula operata eſſe latè oſtendit Ioan. Barros decad. 3. cap. 11. & decad. 5. c. 2. Gomara in 2. part. hiſt. Ind. Occid. cap. 34. 46. & 81. & Alanus Cop. dialog. 4. cap. 16. & nos infrà lib. 2. cap. 5. ex numer. 12. alia Deo dante dicemus. Eorum autem nomine, qui ſalvati ſunt † Hiſpanos ſignificat Iſaias, quorum opera, ut notum eſt ad remotiſsimas quaſque nationes veræ Fidei lumen illatum videmus: præſertim ultimis hiſce temporibus ad Orientales & Occidentales, quarum miſeri habitatores nunquam Dei Optim. Max. gloriam agnoverant, & in cæca tot errorum caligine pererrabant. Quo factum eſt, ut plurimi a ſervitute peccati, in Chriſtianam libertatem afferti, ipſi Deo in donũ adducerentur, quo nullum ei gratius offerri poteſt. Quam expoſtionem expreſsè admittit Legionenſ. ubi ſup. Ioſeph. Acoſta de proc. Ind. ſalu. lib. 43. numer. 53. & Thom. Bozius d. cap. 3. pag. 320. qui ad eam magis conſtabiliendam, perpẽdit, in editione vulgata † ſic legi: Mittam ex eis evaſores ad gẽtes Tharſis, Phul trahentes arcum, Tubal & Iavan ad inſulas longinquas. Nam cũ Sanctus ſermo brevitatis amantiſsimus paucis multa etiam inter ſe diſsimillima complectatur, nimine † Iavan, non Ioniam modo, à qua Græci profecti ſunt, deſignavit, ſed quæcunque eo vocabulo regiones continentur. Conſtat porrò in his novis Provincijs ab Hiſpanis repertis, tres eſſe nominis illuis ampliſſimas inſulas, Iavam ſcilicet maiorem, ac minorem, quę Moluchis adiacent, & Iapam poſitam è regione Sinarum; de quarum ſitu, & deſcriptione aliqua diximus ſup. cap. 3. num. 45. In † quibus cultus Chriſti Hiſpanorum religioſorum prædicatione maxima incrementa fecit, & in donum Domino perductæ videntur: adeò, ut ſuperioribus annis plures legati Romam venerint, ut obedientiam Pontiſici Romano Iaponenſium Regum nomine pollicerẽtur, & dona pretioſiſsima aſportarent: de quibus meminit Bozius & Borrel. ubi ſup. num. 55. & peculiarem hiſtoriam ſcripſit Guido Gualter. Maluenda de Antichriſ. lib. 3. cap. 13. pag. 138 Petr. Matthęus in notis ad conſtitut. ſumm. Pontiſ. ſub Gregor. XIII. pag. 843. & ſeqq ubi huius legationis annũ hoc numerali diſticho eleganter deſignat: InDIa tres Reges fIDeI ſVb pIgnore Papæ ObtVlIt Iſta, IVbet, quI regIt aſtra DeVs. Et de alia ultima anni 1615. miſſa ab Idate Maſſamune Rege Voxij in Imperio Iaponico ad Paulum V.P.M. plenam relationem facit Fr. Abraham Bzovius in continuat. annal. Baronij tom. 13. in fin. Adſtipulatur his, † quod de Thubal ab Iſaia in prædicto loco ſubijcitur, quam vocem licèt Vulgata Italiã interpretetur, commodè tamen pro Hiſpania accipere poſſumus, quæ Thubalia verè dicta fuit, ut potè à Thubale nepote Noë, & quinto filio Iaphet coli & habitari cœpta, ut conſtat ex ijs, quæ diximus ſup. cap. 9. num. 58. & ex Floriano lib. 1. hiſt. Hiſpan. cap. 4. Pineda in Monarch. lib. 1. cap. 18. Paralipom. Hiſp. lip. 1. cap. de primis Hiſp. incolis Anacephaleoſis c. 3. Archiep. Roder. lib. 1. cap. 3. Tarapha de Reg. Hiſp. cap. 1. valera 2. part. cap. 1. Marian. de reb. Hiſpan. lib. 1. cap. 7. Madera de excell. Hiſpan. cap. 3. Camill. Borrell. de præſt. Reg. Cathol. cap. 68. num. 48. & plurimis alijs relatis à Fr. Ioan. à Ponte d. lib. 3. cap. 32. & 33. ubi in hoc eodẽ loco Iſaiæ explicando verſatur, quamvis ei alias expoſitiones accommodet. Septimo, † idem cum Iſaia annũtiare videtur Sophonias cap. ult. ubi eandem mundi conſummationem deſignans, & quomdo tunc omnes gentes congregandæ ſunt, ut Deo uno, ore & humero uno deſerviant, ita ſubdit: Vltra flumina Æthiopiæ inde ſupplices mei, filij diſperſorum meorum deferent munus mihi. Quibus verbis ſigniſicare voluit de ultimis Indiæ, Sinarum, Iaponiorum, & alijs huius Novi Orbis finibus ſupplices, oratores & legatos gentium diſperſarum, & à vera Dei cognitione alienarũ in Chriſti, & Eccleſię obedientiam venturos, magnificaq́ue ei munera allaturos. Nimirum ipſis Evangelij luce per Hiſpanos, ut videmus, aperta. Etenim † ad hos diſperſos in unum congregandos Iesvm moriturum eſſe Cayphas prophetavit, ut habetur Ioan. cap. 11. Sed cùm eſſet põtifex anni illius prophetavit, quòd Iesvs moriturus erat pro gente, & non tantùm pro gente, ſed ut filios Dei, qui erant diſperſi, congregaret in unum. Has autẽ gentes † ultra flumina Æthiopiæ eſſe, inquit Sophonias, prout & Iſaias d. cap. 18. in Hebręo tamen eſt, † Chus, quo Hebręi eas omnes regiones ſignificabant quas magnis terrarũ ſpatijs verſus Orientem filij Chus, & eius poſteri occuparunt; in quibus non ſolùm Æthiopia interior, ſed & aliæ iuxta Sinũ Perſicum, atque ultra ipſum poſitæ uſque ad Sinas, & Novi Orbis terras cõtinentur. Quod idem magis inſinuat paraphraſis Chaldæa, quæ ut teſtatur Arias Montan. Vatabl. & Ribera ibîdem, & Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 13. loco illorum verborum: Vltra flumina Æthiopiæ, vertit, ab ulteriori ripa fluviorum Indiæ. Et ita licèt Ribera huic Sophonię explanationi, quã tradimus, parum æquas aures adhibeat; illam tamen ſecurè probant Feder. Lumn. d. lib. 2. de extrem. Dei iudic. cap. 10. Ioſeph. Acoſta d. lib. 1. de nat. Novi Orbis cap. 15. pag. 41. Fr. Luiſius Legionẽſ. ſuper Abdiam d. cap. unico, pag. 667. Thom. Bozius d. cap. 3. circa finem, Maluenda d. cap. 13. pag. 138. Camill. Borrel. d. cap. 43. num. 57. in fine: & noviſsimè † Fr. Baſilius Pontius Legionenſis in docto illo variarum diſputationum libro, q. 8. expoſ. cap. 4. pag. 475. ad finem. Quo in capite, hoc idem argumentum converſionis Novi Orbis in veteri teſtamento varijs locis pręnuntiatę, ſibi tractandum propoſuit, & cùm in ſuprà dictis exponendis, parum aut nihil immoretur, ſolâ Luiſij Legion. Magiſtri ſui allegatione contentus, ex eiuſdem tamen doctrina & auctoritate ſubiungit, ad eandem prædictionem omnino ſpectare † Pſalm. 64. ubi cùm Regius Vates animo volveret Iudæorum ad Christi Fidem reditum poſtliminio, & Gentium extremis mundi temporibus vocationem, & ab omnibus in Eccleſia laudes Deo canendas, diceret; dum vocationis Gentium meminit, videtur has regiones Novi Orbis, & quod in earum converſione accidit mirificè in illis verſibus delineare: Exaudi nos Deus Salutaris noſter, ſpes omnium finium terræ, & in mari longè. Præparans mõtes in virtute tua, accinctus potentia, qui conturbas profundũ maris ſonum fluctuum eius. Turbabuntur gẽtes, & timebunt, qui habitant terminos à ſignis tuis: exitus matutini, & veſpere delectabis. Viſitaſti terram, & inebraſti eam: multiplicaſti locupletare eam, &c. Conſtat enim, Deum tamdiù expectatum his gentibus Americanis, læto Evangelij nuntio, ſe nunc manifeſtare voluiſſe, quæ in ultimis terræ finibus, & poſt longa maris intervalla occultæ iacebant. Et ad hoc † faciliùs conſequẽdum, conſtat etiam, eundem pijſsimũ Dominum ab antiquo virtute, & potentiâ ſuâ montes harum regionũ præparaſſe, id eſt, argento & auro, ac pretioſiſsimis quibuſque replêſſe, ut ſic homines ad eos perquirendos illicerentur, & Evangelium annuntiarent, ut etiam probavimus ſuprà hoc capit. num. 40. & dicemus infr. c. ſeq. n. 96. Quod in † cauſa fuit, ut profundum maris, & ſonus fluctuum eius conturbaretur, hoc eſt, ut vaſtiſsimus, & anteà impervius Oceanus, copioſis & frequentibus noſtrorum hominum caſibus & navigationibus adiretur. Ad quorum † primum adventum, & ſigni Crucis, & Evangelij oſtenſionem & prædicationem, nemo ignorat, quantũ hę Indorum gentes turbartę & commotæ fuerint. Necnon etiam alijs ſignis, id eſt, miraculis, ac portentis, quę in eiuſdem Evangelij comprobationẽ paſsim facta comperimus, de quibus alio loco tractabimus. Vnde † effectum eſt, ut exitus matutini, & veſpere delectabiles fuerint, id eſt, extremę Orientis & Occidentis regiones ad Fidem adductæ, Deo gratiſsimæ extiterint, & multis donis & beneficijs repletę, quæ in ſequentibus carminibus a Propheta Regio exponũtur, qui ſimul Evangelij curſum in illis locis ſub metaphora anni fœcundi, & ubertatis aliarum rerum temporalium elegãter deſcribit. Expendit quoq; & exornat idẽ auctor in eãdem rem † aliud vaticinium ex lib. Iob cap. 28. quod à nemine pręter Luiſ. Legionenſem animadverſum profitetur, cùm tamen illud olfeciſſe videatur Anton. Herrera in hiſt. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 1. Eo enim in loco cùm Iob oſtendere vellet, omnia quantumvis abdita, & ab oculis hominum remota fieri poſſe, ut aliquando vel temporis lapſu, vel hominum induſtriâ, & diligentiâ lucem accipiant, ſolam autem ſapientiam niſi à Deo donetur, nec pecuniâ emi, nec arte humanâ comparari poſſe, ſic ait: Dividit torrẽs à populo peregrinante eos, quos oblitus eſt pes egentis hominis & invios. Terra de qua oriebatur panis in loco ſuo, igni ſubverſa eſt, locus ſaphyri lapides eius, & glebæ illius aurum. Semitam ignoravit avis, neque intuitus eſt eam oculus vulturis. Non calcaverunt eam filij inſtitorum, nec tranſivit per cam leæna, &c. Quibus verbis, ſatis graphicè hic Novus Orbis, & eius gentes, & divitię depingi videntur, quæ cum ingentis Oceani ſpatijs (quem Iob metonymicè, vel per elatoſin, ſeu diminutionem torrentem appellat) a nobis diviſæ, tamdiù in oblivionis tenebris delituiſſent, & hominibus quantumvis curioſis, & navigationibus & negotiationibus deditis, ignoratæ eſſent: quinimo & avibus, & alijs animantibus imperviæ, tandẽ occultis & ſecretis Dei iudicijs, maiorum noſtrorũ ętate Hiſpanæ nationi patuerunt, auri & argenti, ſaphyrinorum, aliorumq́ue pretioſiorum lapidum, & margaritarum eximiam copiam habentes, licèt in aliquibus locis propter ignivomos mõtes, & vulcaneos flatus, qui in his regionibus reperiuntur, terras fructiferas flammis ſubverti contingat: de quo plura diximus ſuprà capite 7. numero 55. Atque hęc † de ſacrorum librorum vaticinijs, & oraculis tradidiſſe ſufficiat, quæ ſpecialiùs Fidei, & ſimul Imperij ſemina per Hiſpanos in Novo iſto Orbe iacienda eſſe, tot retrò ſæculis annuntiare videntur. In quibus cõgerendis & expendendis, non fruſtrà me laboraſſe arbitror; quoniam etſi aliqui collegerint aliqua, nullus tamen adhuc omnia propoſuit, & conſideravit ut ſingula. Et quì de Noſtrorũ Regum iure in eiuſdem Orbis occupatione & retentione muniendo & ſtabiliendo ſermonẽ paramus, non parum profeciſſe credemur, ſi hæc divinæ vocationis cœmenta firmaverimus. Præcipuè † cùm magni etiam momenti videatur, ut Indi faciliùs ad Fidẽ protrahantur, ſi cõcionatores noſtri eis inter reliqua has adeò antiquas ſacrorum Vatum prædictiones, de ipſorũ converſione loquentes, aperiãt, ut benè advertit Maluenda. d. lib. 3. de Antichriſt. cap. 10. in fin. adducens exemplum † Alexandri Magni relatũ à Iofeh. lib. 11. antiq. cap. 8. qui Iudæis admonentibus, ipſum eſſe, quem Daniel Propheta longè antè præviderat everſurum Perſarum Imperium, vehementer lętatus fuit. Cui addere licet ob eandem maximè cauſam divino conſilio factum eſſe, † ut Iudęi per omnes gẽtes uſquequaq; diſperſi habitent, ut, quæ à Chriſtianis prædicantibus Evangeliũ Prophetarum vaticinia proferrentur, ea ethnici in Iudæorum libris legentes, non eſſe Chriſtianorum figmenta intelligerent, quin potiùs Evangelium tot, tamq́ue manifeſtis antiquorum Vatum oraculis confirmatum, proniori aſſenſu, ſtudioq́ue amplecterentur, ut teſtantur D. Hieronym. ſup. Iſaiã cap. 16. Auguſt. lib. 18. de Civit. Dei, cap. 46. & 47. Theod. orat. 10. de provident. & Fr. Thom. à Ieſu de procur. om. gen. ſalute, lib. 4. c. 4. infin. pag. 143. CAPVT XVI. De ingenti gloria & maieſtate, quæ Hiſpaniæ Regibus & gentibus ob inventionẽ, luſtrationem & converſionem huius Novi Orbis acceſsit. SVMMARIVM Capitis XVI. -  1 Patria unicuique præſtantior alijs videtur. -  2 Patriæ amor quàm dulcis & potens ſit. -  3 Auctor cur non vereatur Hiſpaniæ gloriam extollere? -  4 Hiſpania non minus laudari ſolet ab exteris, quàm a proprijs. -  5 Hiſpania & Hiſpaniæ Reges ſummam laudem merentur ob ſolam detectionẽ, & converſionem Novi Orbis. -  6 Rebus arduis & eſtrenuis immortale nomen debetur. -  7 Gloria virtutem comitari debet, & eius veluti umbra eſſe. -  8 Auctores recenſentur, qui ſummè laudãt Hiſpanos ob detectionem & converſionem Novi Orbis. -  9 Ioan. Voërthuſij notanda verba de inventione Novi Orbis. -  10 Navigationes & peregrinationes Hiſpanorum in Novo Orbe admiratione digniſſimæ ſunt. -  11 Hiſpani ab antiquo bellicoſi, & navigationũ, ac rerũ novarũ ſtudioſi fuerunt. -  12 Navigationes, & navigantes, ac peregrinates multis nationibus exoſſi. -  13 Locrenſes res novas horrebant. -  14 Ægyptij nautas alloquio non dignabantur. -  15 Lacones, Sinæ, & aliæ nationes ſuos cives peregrinari vetabant. -  16 Regni Var incolæ navigantes à ferendo teſtimonio repellunt. -  17 Navigantes inſanire, aut mori cupere, aut mendicos eſſe, aliqui dixerunt. -  18 Navigationis in deteſtationem, plura remiſſivè -  19 Mare non fecit Deus ad navigandum ſecundùm ſententiam D. Ambroſ. -  20 Mare cur periculis plenũ fecerit Deus? -  21 Novarum rerum ſtudium, & experimẽtum laudatur. -  22 Heroës & ſapientes antiqui ad ſcientiã conſequendam peregrinabantur. -  23 Homerus cur in Hiſpania peregrinatus fuerit? -  24 Vlyſſes ob peregrinationum labores ab Homero laudatur. -  25 Abraham cur Deus peregrinum eſſe voluerit? -  26 Peregrinationum utilitas maxima eſſe ſolet, remiſſivè. -  27 Athenienſes minoribus, qui biennio nõ peregrinaſſent, rerum ſuarum adminiſtrationem interdicebant. -  28 Patriam interdum negligere expedit, ut ſapientiam, quis poſſit adquirere, cũ Caſſiod. & Lipſio. -  29 Antiſthenes Athenienſes, domi ſemper manentes, qualiter exprobraverit? -  30 Romani cur finxerint currum Cybeles à Leonibus trahi? -  31 Navigationum uſus utiliſſimus. -  32 Hiſpani ſuis navigationibus omnes alias antiquorum ſuperarunt. -  33 Navigationum priorũ ad Novũ Orbẽ audacia, & pericula carminibus exprimuntur. -  34 Regnũ nullũ reperitur, quod tot Provincias patefecerit, & luſtraverit, ac Hiſpanum. -  35 Vtilia, quæ alicui ſint reperire, magnã laudem meretur ex Ariſtotele. -  36 Deorum in numerum relati fuerũt plures apud antiquos, ob aliqua commoda, & beneficia, quæ invenerunt. -  37 Hiſpanis maxima laus debetur, ob inventionem Novi Orbis, & tot bona, & commoda hominibus inde conſecuta. -  38 Petri Martyris verba de laude, & utilitate invẽtionis Novi Orbis expẽdũtur. -  39 Maius nihil accidit à Mundi conſtitutione, quàm Novi Orbis detectio, ex ſentenia Fr. Luiſ. Legionenſ. -  40 Indis ipſis multa, & ingentia cõmoda attulit Novi Orbis detectio ab Hiſpanis facta. -  41 Divinitatis gloriam Romulo, Baccho, Opheo, Amphioni, Mercurio, & alijs cõmunicavit antiquitas, quòd Sylveſtres homines civiles, & politicos fecerint, & carmina Horatij ad hoc. -  42 Regũ Hiſpaniæ maieſtas & potẽtia valde aucta eſt ex acceſſione Novi Orbis. -  43 Regnum nullum fuit ab initio mundi, quod cum hodierna Hiſpaniæ Monarchia comparari poſſit. -  44 Auctores recenſentur, qui expendunt, & extollunt potentiam, latitudinem & divitias Regni Hiſpani. -  45 Regibus Hiſpaniæ inter reliquos primus locus debetur, & quare? & qui auctores de hoc tractent? Et num. 48. -  46 Regis dignitas conſiſtit in multitudine, potentia & divitij gentium, quibus dominatur. -  47 Franc. Petrarchæ carmina expenduntur de laudibus Regis Syphacis. -  49 Chaſſaneus videtur agnoſcere præcedẽtiam Regum Hiſpaniæ. -  50 Eliſabetha Angliæ Regina Regis Catholici Philippi II. inter omnes Chriſtianos Principes præſtantiam agnovit. -  51 Reges Hiſpaniæ quot Regna, & Provincias in utroq; Orbe poſſideãt, remiſsivè. -  52 Regum Hiſpaniæ Imperium maius eſt, quàm Sinenſiũ & Romanorũ. Et n. 67. -  53 Romanorum Monarchia fuit ampliſsima omniũ, & tamẽ viginti & pluribus partibus ab Hiſpana hodie ſuperatur. -  54 Hiſpanorum Regum Imperium circumdat totum Orbem. -  55 Orientis & Occidentis termini, & cœli à terra diſtantia in ſacra Scriptura, & alijs auctoribus hyperbolicè ponuntur. -  56 Imperij Hiſpani Monarchia verè pertingit terminos Solis Orientis & Occidentis, & excedit diſtantiam, quæ eſt inter cœlum & terram. -  57 Ortus ab Occaſu longius diſtat, quàm cœlum à terra. -  58 Perſarum Reges aquam, & terram ex omnibus fluvijs, & Provincijs ærario ſuo inferri iubebant, ut ſui Imperij magnitudinem oſtenderent. -  59 Hiſpaniæ Reges veriùs, quàm Perſæ de dominatione totius Orbis gloriari poſſunt. -  60 Hiſpani Imperij encomia cum Virgilio & Claudiano. -  61 Paulini carmina de laude, & finibus Regni Hiſpani, propheticè ſcripta vidẽtur. -  62 Regum & Ducum mos antiquus fuit, ex Provincijs ſubactis titulos, & nomina ſumere. -  63 Tituli ſuperbi, quos ſibi ſumit Turcarũ Imper. & alij Reges Gẽtiles, remiſsivè. -  64 Reges Hiſpaniæ nõ poſſunt facilè ſcribere, aut numerare omnes titulos ſuorũ Regnorum, aut Provinciarum. -  65 Caroli V. Imp. ſymbolum, & præſtantius trophæũ ex detectione Novi Orbis. -  66 Symbolum, quod in Ticinnenſi Academia poſitum fuit ad oſtendẽdã latitudinem & magnitudinem Imperij Hiſpani, & aliud Vlyſſipone. Et num. 67. M. Ægidius Gonçalez Davila Regius Chroniſta laudatur, & qualiter Ovidij carmina ad Hiſpanum Imperium detorqueat, ibidem. -  68 Regum Hiſpaniæ præcipua gloria ex cura converſionis Novi Orbis. -  69 Hiſpanorũ diligẽtia plures Christo nationes dedit, quàm omnes aliæ ſimul. -  70 Alanus Copus fatetur poſt Orbis cõditionẽ, & incarnationis beneficium, nullũ illuſtrius reperiri, converſione Novi Orbis. -  71 Iani Boiſſardi carmina de laudibus converſionis Novi Orbis. -  72 Auctores, qui laudant, & extollũt Novi Orbis ad Fidem converſionem. -  73 Eccleſia poſt converſionem Novi Orbis verè dicitur vitis abundans, & filios habere in circuitu menſæ. -  74 Hiſpanorum cura effectum eſſe, ut hodie omnibus horis, & locis Deo ſacræ preces fundantur, piè conſiderat, & evidenter probat Thomas Bozius. -  75 Scripturæ plura teſtimonia, quæ Deum laudandum omni loco, & ab omnibus gentibus dicunt, hodie impleta ſunt poſt -  76 Genebrardi teſtimonium, & conſideratio de initio converſionis Novi Orbis. -  77 Hiſpanorum opus eſſe videtur Mauros & Turcas profligare, & Indos cõvertere. -  78 Indiæ Occidentalis expeditiones fieri cœperũt à Regibus Catholicis poſt Maurorũ ex tota Hiſpania expulſionem. -  79 Novi Orbis ad Fidem Catholicã converſio fieri cœpit, quando plures hæretici ab ea diſcedebant. -  80 Reges Catholici per converſionem Novi Orbis plus Eccleſiæ dederunt, quàm hæretici adimere conati ſunt. -  81 Eccleſiæ nunquam defuturæ oracula quomodo impleantur? -  82 Eccleſia, ſumma Dei providentia ita diſponente, ubi in aliqua regione deficit, in alijs augetur. -  83 Auſtriaca domus & familia augeri cœpit, quando Turcarum Imperium initiũ habuit. -  84 Beatum Ignatium à Loyola, & eius Societatem videtur Deus contra Lutherum, & eius ſequaces præparaſſe. -  85 D. Hilarij verba elegantiſſima de Eccleſia in perſecutionibus floreſcente. -  86 Antichriſto obviam iri per converſionẽ factam ab Hiſpanis in Indijs Orient. & Occident. Genebrardus & Maluenda affirmant. -  87 Converſio Novi Orbis ubi in antiquo hæreſis dominabatur, carminibus celebrata. -  88 Hiſpanorum Regum maieſtatem, & potentiam Deus auxit, quòd ipſi divinam augeri, & ad Indos extendi curaverint. -  89 Machiavelli impium dogma dãnatur, tradentis, religionis curam Imperiorũ incrementis officere. -  90 Deus ſe eorum gloriam & potentiam aucturum promiſit, qui ſuam augeri curaverint. -  91 Ethnici etiam, Imperij fœlicitatem in religionis cura conſtituebant. -  92 Imperia nõ magis ſtare, vel augeri poſſunt ſine religione, quàm homines ſine uxorum conſortio. -  93 Auſtriaca domus ob religionis curam tot meruit incrementa; & quid eius inſignia ſignificent? -  94 Invidia gloriæ, & virtutis comes ſemper præclara aliorum facinora calumniatur. -  95 Hiſpaniæ Regibus, & nationi aliqui detrahunt, quòd magis avaritiæ, quàm religionis zelo Novi Orbis detectioni, & converſioni inſudaverint. -  96 Hieronymus Benzo in ſua hiſtoria Novo Orbis ingens odium Hiſpanorum oſtendit. -  97 Hæretici multum Hiſpanorum gloriã in converſione Novi Orbis evacuare conantur. Traianus Bocalinus Novi Orbis detectionem imprudenter irridet, ibid. -  98 Honorati Faſitelli, & alterius Poetæ carmina Hiſpanorũ avaritiã notantia. -  99 Calumnia eorum depellitur, qui Hiſpaniæ Reges avaritiæ notant. -  100 Reges Hiſpaniæ ſemper ardentiſſimè Indorum converſionẽ curarunt, & omni lucro præpoſuerunt. Et num. 104. -  101 Chriſtophori Columbi pia oratio, & proteſtatio, ubi primam Novi Orbis inſulam detexit. -  102 Converſionẽ Indorum, & Fidei exaltationem & dilatationem, ut ante omnia curarent Duces ad Novum Orbem miſſi, ſemper in mandatis habuerunt. Et num. 100. -  103 Reges Catholici ſi divitiarum tantùm amore in Indicis expeditionibus ducerẽtur, intra ipſa Hiſpaniæ regna non minores theſauros invenire poſſent. -  105 Zelum purum, & ardentem Reg. Cathol. in converſione Novi Orbis plurimi auctores adverſus calumnias hæreticorum defendunt, & extollunt. -  106 Philipp. II. Reg. Catholici pijſſimum dictum circa converſionem Indorum. -  107 Deus ad pia opera, & ſibi placitura gerenda, non eligit, nec iuvat Principes avaros, ſed pios & religioſos. -  108 Reges Catholici, quo tempore Columbum miſerunt ad quærendum Novũ Orbem, divitiarum, quæ in eo repertæ ſunt, notitiam non habebant. -  109 Pietati & gloriæ Hiſpanorum Regũ non detrahit, quòd divitijs in Novo Orbe repertis utantur. -  110 Vtilitatis ſpecie obiecta omnes natura etiam ad pia & honeſta, magis accẽdimur. -  111 Bella ſuſcipere pro terris, aut rebus inutilibus operæpretium non eſſe, Herodotus ſcribit. -  112 Laborem nemo ſuſcipit, ſi utilitatis, & commodi alicuius ſpem non habeat. -  113 Epigramma de Novo Orbe Hiſpaniæ Regibus à Deo meritiſſimè oblato. ETsi unicuiq; † propria patria maior, & pręſtãtior alijs videri ſoleat, ut ait text. & gloſſa in l. fin. C. ſi ſervus export. vęneat. Barbac. inter cõſilia Alex. cõſ. fin. n. 6. lib. 4. Chaſſane. in Catal. glor. mund. par. 11. cõſid. 24. Nimirum † quia dulcis eſt eius amor, & omni ratione valentior, ut canit Ovid. lib. 1. de Ponto, eleg. 4. adeò ut amori parentum, & liberorum præferri debeat, teſte Cicer. lib. 1. & 3. Offic. & lib. 1. & 6. de Repub. Valer. Max. lib. 5. cap. 6. in princip. cum alijs, quæ latè tradit Stobæus ſerm. 37. Fortun. Garcia in l. veluti, D. de iuſtit. & iure, Camill. Borrell. de præſtant. Reg. Cathol. capit. 32. numer. 92. Petr. Cened. collect. 20. ad Decretum, num. 4. & ego in meo tractat. de crimine parricidij, lib. 2. cap. 4. §. 123. & cap. 6. pag. 129. & noviſsimè Cardin. Tuſchus pract. concluſ. iur. litter. P. concluſ. 133. & Valençuela conſ. 36. Parum tamen † vereor, ne quis teſtimonium meũ in noſtra glorioſiſsima Hiſpania extollenda & prædicanda, ut domeſticum, & pro patria latũ reijciat, cùm exteri quoque auctores eam paſsim illuſtrent, & † omnibus cœli, & ſoli donis, incolarũq́ue virtute, induſtriâ, & laborum conſtantiâ beatiſſimã prædicent, eiq́ue primum locum inter alias Orbis nationes concedant, ut conſtabit ex ijs, quos plenè retulimus ſup. cap. 7. num. 21. Camill. Borrell. de præſtãt. Reg. Cathol. cap. 68. ex num. 64. & cap. 82. ex num. 15. & ex noviſsimo Ioan. Bapt. Valençuela in diſcurſ. ſtatus & belli. 2. par. conſid. 18. ex num. 54. Et † ut alia deficerent, hæc Novi huius Orbis detectio, cõverſio & ſubiugatio, de qua in ſuperioribus egimus per ſe ſola ſufficere poſſet, ut ſempiternis ad memoriam titulis, & monumẽtis conſignari debeant nomina Catholicorum Regum Ferdinandi & Eliſabeth, Caroli V. Imperatoris Optim. Max. & Philippi Secundi, Tertij & Quarti, ſub quibus res tanta fœliciter incœpta, fœliciſsimè continuatur, & adeò eximiũ incrementũ quotidie habêre dignoſcitur: ſimulq́ue ipſa Alma noſtra Parens Hiſpania, quæ tot præclaros duces, milites, nautas, & religioſos viros produxit, qui ſe tantis laboribus, & periculis exponentes, hoc ingens, & incõparabile facinus operati ſunt, & alterũ prope terrarum Orbem ipſi Orbi communicarunt, & in veri Dei lucem, & cognitionem adduxerunt. Rebus † quippe arduis, & ſtrenuè geſtis, perpetuum & immortale nomẽ debetur, ut doctè oſtendit Alciat. Emblem. 131. & 135. ubi Brocenſ. & Minoës alia notarunt, nullãq́ue † virtus aliam mercedem laborum, periculorumq́ue deſiderat, pręter hanc laudis, & gloriæ, iuxta ſententiam Ciceron. in orat. pro Archia Poëta, Senec. epiſt. 79. ibi: Gloria umbra virtutis eſt, etiam invitos comitabitur. Et alia, quæ adduximus ſup. cap. 5. num. 1. Et ita hanc tantæ detectionis laudem † multis nominibus extollunt, & omnibus encomijs maiorem eſſe fatentur Paulus Iovius libro 12. hiſtor. Genebrard. libro 4. Chronic. anno. 1492. Laurentius Surius in commentar. ab anno 1500. Adrian. Turneb. libro 20. adverſar. capit. 11. Natalis Comes in hiſtor. ſui tempor. lib. 1. folio 8. & libro 21. anno 1570. folio 445. Alanus Coppus omnino legendus Dialog. 6. capit. 36. pagina. 951. & 952. Hieronym. Oſſor. lib. 4. de gloria, Alphonſus Vargas de iuriſdict. Epiſcop. confirmat. 10. Fr. Luiſius Legionenſ. in commentar. ſup. Abdiam capit. unico, ex pag. 662. Anaſtaſ. Germon. de ſacr. immunitat. lib. 3. cap. 13. num. 30. Camillus Borrellus de præſtan. Reg. Catholic. capit. 46. ex num. 217. & cap. 79. ex numero 34. latè, & ſæpè Thomas Bozius Eugub. in tractat. Imperia pendere à virtutibus adverſus Machiavel. capit. 13. in fine, & capit. 14. de ſtatu italiæ libro 3. capite. 5. & de ruinis gentium libro 8. capit. 5. & ſignis Eccleſ. Dei, libro 4. capit. 3. & 5. libro 6. capit. 6. & 7. libro 8. capit. 1. libro 17. capit 4. pag. 212. lib. 21. cap. 3. lib. 23. cap. 14. pag. 554. & 557. & in prætermiſſ. pag. 633. Zurita lib. 1. hiſtor. Reg. Cathol. Gregor. Lopez Madera de excellent. Hiſpan. Monarch. cap. 6. fol. 44. & capit. 9. fol. 67. & ſequent. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hiſpa. cap. 12. num. 6. & cap. 19. num. 52. cum ſequentib. Marian. de reb. Hiſpan. lib. 26. capit. 3. Maluenda lib. 3. de Antichriſt. cap. 16. in fine, Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 4. in fine, & Fr. Baſil. Pontius Legionenſ. 1. part. variar. diſput. quæſt. 8. expoſit. capit. 2. & plurimi alij, quos retulimus ſup. cap. 5. num. 49. & capit. 11. num. 2. & ſequentib. Quibus addere licet † Ioan. Boërthuſium in Phœnice Auguſta, pagina 21. ſic loquentem: Occidentem porro, Mexicumq́ue, & auri divites Antipodum tot inſulas, quas Cæſaris ter Maximi virtus aperuit, quas fauſta, fœliciq́ue velificatione monſtrorum domitrix Hiſpania recluſit, orbis totius celeberrimi Scriptores, aut undante ſolutæ vocis eloquio, aut immortali Muſarum cantu illuſtrabunt. Vervm ut ſpecialiùs aliqua ex multis expendamus, quæ hoc ſingulare, & inſigne facinus æterniati commẽdant: merito imprimìs admirari debemus † navigationes, & peregrinationes, quas Regum Hiſpaniæ claſſes, & gentes, multoties numero paucæ, per adeò vaſta, & impervia maria, & per inſulas, ac regiones adeò incognitas, & remotas fœlicibus eventis fecerunt, & quotidie novis auſibus facere tentant. Antiquum nimirum morem eiuſdem † Hiſpanæ nationis proſequentes, cuius homines armis, & novis rebus inveſtigandis naturâ ipſâ aſſueti, nunquam otioſi eſſe potuerunt; quin potiùs ſemper huiuſcemodi curis, navigationibus, & laboribus inſudarunt, & ut conſtat ex verbis Titi Livij libro 22. cap. 21. Plin. libro 2. capit. 27. Agellij libro 1. noct. Atticar. capit. 22. Strab. lib. 1. & 3. Geograph. Iuſtini libro 44. & ex plurimis alijs antiquorum, & recentiorum Scriptorum teſtimonijs, quæ refert Nonius in Hiſpan. capite 9. P. Pineda de reb. Salom. libro 4. capit. 14. §. 5. pagina 193. Bernard. Aldrete libro 1. de origin. ling. Caſtellanæ capit. 3. & 15. & de antiquit. Hiſpan. libro 3. capite 27. pag. 443. Fr. Ioan. à Ponte in convenient. utr. Monarch. libro 3. capit. 3. pag. 19. & capit. 15. pag. 98. & 99. & capit. 17. & 18. ex pag. 116. & Valençuela in dict. diſcurſu ſtatus & belli confiderat. 18. num. 78. & ſequentib. Et quamvis aliquæ gentes † huiuſmodi navigationes, & peregrinationes odio habuerint, & ſuis finibus cõtentæ, novas res inquirere, mariáve traijcere, ſuis civibus non permitterent, † ut de Locrenſibus tradit Plutarch. lib. de curioſit. & Balduin. in §. ſed naturalia, num. 25. inſtitut. de iur. natur. De Indis Orientalibus Strabo lib. 15. & Cœl. Rhodig. lib. 18. lection. antiquar. cap. 31. De Ægyptijs, † qui hac de cauſa nautas alloquio non dignantur, Plutarch. in quæſt. convival. & Theat. vitæ human. volumin. 20. libro 1. pag. 3640. De † Laconibus, Seris, ſive Sinis, Tartaris & Moſcobitis idem Plutarch. in Laconi. Solin. capit. 53. Maffæius lib. 6. hiſtor. Ind. Boterus in relation. univerſ. 1. part. libro 1. pag. 198. & part. 2. lib. 2. in princip. & par. 3. pag. 154. & 239. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 10. & 12. pag. 137. Freitas de Imper. Aſiat. capit. 2. num. 8. & Fr. Ioan. à Ponte. d. lib. 3. capit. 3. §. 4. pag. 22. Vbi inquit, apud Anglos eandem conſuetudinem viguiſſe. Et de † incolis Regni Var in partibus Orientalibus M. Paulus Venetus lib. 3. de region. Orient. capit. 25. Vbi ait, apud eos in iudicio pro teſtimonio ferendo repelli, qui in mari navibus ſe committere auſi fuerint: nam aiunt homines illos deſperati animi eſſe. Quibus convenit † illud Alexis apud Stobæum ſerm. 19: Quiſquis navigat, aut inſanire, aut mori cupere, aut mendicum eſſe, & Plauti in Ruden. Qui homo ſeſe miſerum, & mendicum dolet, Neptuno credat ſeſe atque ætatem ſuam: & alia, quæ eleganter in deteſtationem † navigationis, vetitum nefas eam appellans, tradit Horat. 1. Carm. 3. Senec. in Medæa, act. 2. Propert. lib. 3. Eleg. 5. Claudian. in præfatio. 1. de rapt. Proſerp. & graviter, & Philoſophicê Franciſe. Petrarcha de remed. utr. fortu. Dialog. 54. & Menchaca lib. 1. controverſ. Illuſtriũ, c. 20. num 11. unde D. Ambroſ. in lib. de Elia, & ieiunio cap. 19. relatus à Gregorio Lopez in l. 24. tit. 9. part. 2. verb. Andar por ella, dicit, † quòd mare non fecit Deus ad navigandum: Sed propter elementi pulchritudinem pelagi fudit æquora, certè ut freto includeret terras, ne longiùs tu vagus exul errares. Et Maiolus 1. tom. dier. Canicul. colloq. 10. pag. 267. dicit, † quòd Deus poſuit pericula in mari, ne homines navigarent. Longè tamen utilior, † & laudabilior videri debet Hiſpaniæ noſtræ, & aliarum nationum conditio, quæ novarum rerum cognoſcendarum, & experiendarum deſiderio tenentur, & ut id opere compleant, navigationibus, & peregrinationibus uti ſolent. Sic enim legimus veteres † Heroas, ac ſapientes ſolo ſcientiæ, & Philoſophiæ ſtudio omnem Orbem circuiſſe, ut tradit D. Hieronym. in epiſtol. ad Paulin. & Strabo libro 1. dum inquit: Poëtæ Heroas illos ſingulari præditos ſapientia fuiſſe declarant, qui ad multa peregrinantes loca, longis vagabantur erroribus. Inter quos, eodem Strabo. lib. 3. teſtante, cognoſcimus, † Homerum in Hiſpaniam hac de cauſa perveniſſe, qui lib. 1. Odyſſeæ † ob id Vlyſſem extollit: Quòd mores hominum multorum vidit, & urbes. Et eadem ratio inter alias in cauſa fuit, ut Deus Geneſ. 12. † Abrahamum patriâ extorrem, & per varias nationes peregrinum eſſe voluerit, ut eleganter tradit Pererius ibîdem tomo 3. in princip. plura † alia de utilitate peregrinationum adducens, & Rutilius Benzonius lib. 6. de anno Iubilæi ferè per totum, & Petr. Andr. Canonherius in comment. Politic. ad aphor. Hippocr. pagina 347. & 528. Neque hoc latuit † Athenienſes, qui, ut refert Bladuin. in prolegom. ad tit. inſt. de curator. non aliter minoribus rerum ſuarum adminiſtrationem accipere permittebant, quàm ſi biennio vicinas regiones perambulaſſent, quia ſecundùm Philoſtrat. libro 1. de vita Apollonij cap. 13: Maximè adoleſcenti convenit non ſecùs ac ſi patria pulſus eſſet, quam longiſsimè peregrinari. Quod Aurel. Caſsiodor. non minus eleganter ſcripſit lib. 1. var. epiſtol. 39. Concludens, Vlyſsis exemplo, † expedire interdum, patriam negligere, ut ſapientiam quis poſsit adquirere, & illos ſemper ſapientiores habitos eſſe, qui multorum hominum converſationibus probantur eruditi. Natura ſiquidẽ humana ſicut duris inſtruitur, ita per otia torpentia fatuatur: quem imitatus Iuſtus Lipſ. in Cent. Miſcell. epiſt. 88. Peregrinatio, inquit, inſtrumentum eſt uſui rerum, & prudentiæ, & in Cent. 1. epiſt. 22: Humiles & plebeiæ animæ domi reſident, & adfixæ ſunt terræ, illa divinior eſt, quæ cœlum imitatur, & gaudet motu. Atque † ea propter Antiſthenes, ut refert Diog. Laërt. lib. 6. in princip. Athenienſibus, quòd indigenæ eſſent, gloriantibus, exprobrans, dicebat, illos brucis, & cochleis nihilo nobiliores, quæ in eiſdem, quibus naſcuntur, domibus commoriuntur. Neque omittendum eſt, quod tradit M. Varro, relatus à Pierio Valeriano lib. 1. Hierogl. pag. 13. ideò ſcilicet Romanos finxiſſe currum † Magnę Deæ, quam Cybelem, ſive Terram vocabant, à leonibus domitis trahi, quia leo utique terræ ſymbolum ſit, & cùm id animalium genus in longinquis, & à nobis remotis regionibus inveniatur, ſignificare volebant, nullam eſſe terræ partem tam remotam, quàm coli, ſubigiq́ue non oporteat. Navigationum † verò uſus, quàm ſit utilis, & neceſſarius, & quot bona ex eo conſequantur, ipſa rerum experientia ſatis oſtendit, & latè diximus ſup. cap. 8. num. 8. & ſequentib. & noviſsimè tangit Seraph. Freitas de iuſto Imper. Aſiat. cap. 11. num. 32. In quibus navigationibus tam ad Orientales, quàm ad Occidentales Indos ſuſceptis, † Hiſpanos noſtros Herculis, Bacchi, Oſsiris, Alexandri & aliorum omnium, qui uſquam navales expeditiones fecerunt, gloriam, induſtriam, & labores ſuperaſſe, multis probavimus ſup. cap. 3. ex num. 4. & paſsim cõmemorat Thomas Bozius. d. lib. 6. de ſign. Eccleſ. Dei, cap. 6. & 7. & in reliquis locis ſup. num. 8. relatis, Freitas ubi ſup. cap. 8. ex num. 3. & alij plures auctores, quorum ibîdem fecimus mentionem. Quibus † addo carmina Iani Iacobi Boiſſardi, quæ extant in princip. 4. part. hiſt. Amer. qui de eiſdem navigationibus Ioquens, ſic canit: Gloria prima tibi hæc debetur, magne Colvmbe, Fama Magellano deinde ſecunda venit. Ac tibi, qui invento feciſti nomina mundo Vespvsi Hetruſce laus celebrata plagæ, Hi primi curvis pelago ſe puppibus auſi Credere, & Occidui ferre pericla maris. Ignotam tentare Tethim, nec cognita cœli Antipodum adverſis aſtra ſubire polis. Quã ſæpè undiſonis bærentes fluctibus ipſa Exemit fida Doris amica manu! Exanimi quoties videre immania Cete Cæteraq́; æquorei mõſtra pavẽda freti. Proteaq́ue, & rauca ſquamoſum clangere concha Tritonem invita ſuſtinuere mora. Incolumes redijſſe, ſali ſoliq́ue pericla Iuvit, & emenſas tot ſuperaſſe vias Intrepidis poſt hæc verret vada cærula tonſis, Et claſſe aſſuetum nauta parabit iter. Secvnda verò ratio, quæ non ſolùm impellit, ſed cogit, ut immenſa gloria Hiſpanis debeatur ob prædictas navigationes & peregrinationes, ad detegendum & ſubigendum hunc Novum Orbem adhibitas, ex eo ſumi † poteſt, quòd nullum unquam Regnum ab Orbis conſtitutione reperiatur, quod ſuis auſpicijs tot regiones priùs incognitas, & inauditas hominibus aperuerit, & omnino exploratas, & pervias reddiderit, ad inſtituenda ſocietatis humanæ commercia, ſimulq́ue inde aditum patefecerit, ad exploranda immenſa alia terrarum ſpatia, longiſsimoſq́ue tractus perluſtrandos, quos explorari, & perluſtrari quotidie videmus. Quam conſiderationem piè & graviter proſequũtur omnes ferè auctores. d. num. relati, & præcipuè Thomas Bozius. d. lib. 6. cap. 6. pag. 236. & cap. 7. pagina 240. & lib. 21. cap. 3. pag. 377. Pro cuius confirmatione & illuſtratione perpẽdo, † quòd ſi iuxta doctrinam Ariſtotel. lib. 1. Ethic. cap. 10. pręclarè nobiſcum agitur, ſi quod uni ſoli ſit utile, reperire poſsimus, lõgè profectò id pulchrius, ac divinius cenſeri debet, quod omnibus gentibus, & civitatibus uſui eſt, quale ingens hoc beneficium fuiſſe conſtat, & reliqua, quæ illud inſequuta diſpiciuntur. Quòd ſi olim † ſecundùm ſententiã Ciceron. lib. 1. de nat. Deor. fructuoſa ſolertia alicuius præclari inventi divinitatem quibuſdam mortalibus communi gentium conſenſione adſcripſiſſe perhibetur, qualis contigit Cereri dum frumentum, & leges prima monſtravit, Herculi apud Eleos, quòd primus albas ulmos in Gręciam induxit, Pixidoro paſtori, quòd fortuitò in agro Epheſino marmorem album invenit, & aliquibus Regibus, qui utiles quaſdam, & ſalutares herbas mundo communicarunt, de quibus agũt Plin. lib. 35. cap. 7. Pauſan. libro 1. Eliacor. Lactant. Firmian. lib. 1. divin. inſt. cap. 15. Dioſcorid. lib. 3. capit. 3. Vitruvius lib. 10. capit. 7. Polid. Virgil. de invent. rer. in princ. Forcat. de Gallor. Imp. & philoſoph. lib. 4. fol. 284. & plures referens Tiraquel. de nobilit. capit. 31. per totum, & Maiolus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. & eleganter Franc. Petrarca lib. 1. de vita ſolit. capit. 6. his verbis: Inventores artium quarundã poſt mortem, Divinitatis honore cultos, audivimus, gratè quidem potiùs quàm piè. Nulla eſt enim pietas hominis, qua Deus offenditur; ſed erga memoriam de humano genere benè meritorum inconſulta gratitudo mortalium, humanis honoribus non cõtenta, uſque ad ſacrilegas proceſſit ineptias, hinc Apollinem cithara, hinc eundem ipſum atq; Æſculapium medicina, Saturnum, Liberũq́ue, & Cererem agricultura, Vulcanum fabrica Deos facit. Hinc Ægyptus Oſsirim, Athenæ docta urbs Minervã coluere, quòd ille lini, hæc olei uſum, artemq́ue lanificij reperiſſe fertur. Longum eſt ſingula proſequi, quòd apud veteres huiuſmodi vanitatum nullus eſt modus. Quantò maiorem † gloriam & laudem Hiſpaniæ noſtræ deberi neceſſe eſt, ſub cuius vexillis repertæ & detectæ ſunt tot provinciæ, tot gentes, tot maria & flumina, tot divitiæ, tot herbæ & fruges, & innumera alia bona ad vitam & ſalutem hominum valdè proficua, ut in proprijs terminis argumentatur Thom. Bozius ſup. Gregor. Lop. Madera. d. tract. de excellent. Hiſpan. Monarch. cap. 9. fol. 69. & ante omnes Petr. Martyr Angleira in ſuis Decad. Novi Orb. decad. 1. in princ. ubi ita elegãter ſcribit: † Solebat grata vetuſtas pro Dijs habere viros, quorum induſtria, & animi magnitudine ignotæ maioribus eorum terræ panderẽtur. Nobis autem, qui Deum habemus unicum ſub triplici perſona, quem colamus, reſtat, ut huiuſcemodi genus hominum ſi non coluerimus, admiremur tamen. Reges verò obſervemus, quorum ductu, & auſpicijs datum eſt illis cogitata perficere; utroſque etiam extollamus, & pro viribus illuſtremus iure merito. Idem quoque non minus eleganter obſervat Fr. Luiſ. Legionẽſ. ſup. Abdiã pag. 662. ubi ait: † Quamvis ſuperioris ævi omnem hiſtoriam evolvamus, tamẽ nos reperturos non eſſe aliquid, quod vel magis ſit, vel magis præter omnium opinionem & expectationem acciderit, quàm id quod patrum noſtrorum ætate accidit, cùm novus, & hoc Romano non minor, ſed latior fortaſſe, atque maior Orbis ab Hiſpanis, vaſtiſſimo navigato Oceano, repertus eſt. Alias enim terras eſſe, præter eas, quas colebamus, nemo putabat, & ut ſuſpiceretur aliquis, tamen incoli eas, & frequentari ab hominibus poſſe, nemo credebat. His addendum eſt, hoc tantæ detectionis beneficium, cùm nobis magnũ fuerit, ex ipſorum † quidem Indorum parte longè maius reputari debêre, quibus præter Fidei lucem, de qua ſtatim agemus, tot, & tam ingẽtia bona, ex noſtro Orbe traducta, communicavimus, & cùm omnes, ut plurimùm, diris, & efferatis moribus uterentur, & diſperſam, & incultam vitæ formam tranſigerent, ad humanitatem, atque omnem civilem cultum noſtrâ curâ perduximus, latiſsima loca prius horrentia exornare, terras excolere, oppida condere docuimus, & barbaros, & omnis diſciplinæ, litteraturæq́ue ignaros, bonis artibus inſtructos reddidimus. In quo nullam fuiſſe gentem, quæ tantum laboraverit, tantumq́ue de humano genere merêri debuerit, apertè fatetur Thomas Bozius lib. 7. cap. 4. per totũ, & d. lib. 21. cap. 3. pag. 337. & cap. 4. pag. 384. & lib. 22. c. 10. pag. 500. & in prætermiſſ. pag. 633. Atqui hæc, imò & alia leviora tantæ fœlicitatis ab antiquis habita fuerũt, † ut ob ea quoque divinitatis gloriam multis communicaverint, ut teſtatur Horat. ita ſcribens ad Auguſt. lib. 2. epiſt. in princip. Romulus, & Liber pater, & cum Caſtore Pollux, Poſt ingentia facta, Deorum in templa recepti, Dum terras hominumq́ue colunt genus: aſpera bella Cõponunt, agros adſignant, oppida condũt. Et in Arte Poëtica: Sylveſtres homines ſacer, interpreſq́; Deorum, Cædibus, & victu fœdo deterruit Orpheus: Dictus ob hoc lenire tigres, rapidoſq́ue leones, Dictus & Amphion Thebanæ conditor arcis Saxa movere ſono teſtudinis, & prece blanda Ducere quò vellet. fuit hæc ſapientia quondam Publica privatis ſe cernere, ſacra profanis Concubitu prohibere vago: dare iura maritis: Oppida moliri: leges incidere ligno: Sic honor, & nomen divinis vatibus, atque Carminibus venit. Et lib. 1. Carm. Od. 10: Mercuri facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formaſti catus, & decoræ More palæſtræ: Te canam magni Iovis, & Deorum Nuntium, &c. Tertia verò ratio, quæ eandem Hiſpanorum Regum & Regnorũ gloriã, de qua agimus, mirum in modum auget, † ex inſigni maieſtate, & potentiâ deſcendit, quam ob inventionẽ, & ſubiugationem huius Novi Orbis ſibi compararunt. Nam cùm anteà in Europa tot regna, & ſtatus obtinêrent, & Africę quoque magnam partem occuparent, & in Aſia Indijs Orientalibus dominarẽtur, adiectâ poſteà hâc quartâ totius Mundi parte, quæ una reliquas fermè omnes magnitudine, ubertate, & divitijs ſuperat, ut latè oſtẽdimus ſup. cap. 4. ex num. 52. & cap. 6. & 7. per totum, & noviſsimè oſtẽdit Ioã. Bapt. Valençuela conſil. 82. num. 69. pag. 603. & in diſcurſ. ſtat. & belli part. 1. conſid. 1. n. 22. & 29. manifeſtũ fit, nullum † unquam Regnum, aut Imperium ab Orbe condito extitiſſe, quod cum Hiſpano ullo modo conferri poſſit, & adeò longè, ac latè ſua confinia protulerit, tot gentes tam remotas, & inter ſe diſſentientes, in ſuam poteſtatẽ adduxerit, & tot denique locis auro, argento, metallis omnibus, ac gemmis quibus libet abundantibus, potitũ fuerit. Quæ omnia iure optimo † expendunt, & exaggerant auctores ſuprà relati, & præcipuè Laurent. Surius in comment. anno 1558. Alanus Copus Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. & ſequent. Tho. Bozius. d. lib. 21. cap. 3. pag. 377. & lib. 8. cap. 1. pag. 292. & capit. 7. ex pag. 325. Abrah. Ortel. in Theat. Orb. tabulâ de Hiſpan. Iacob. Mainold. in tract. de titulis Reg. Philippi, Garibai, lib. 10. hiſt. Hiſp. capit. 11. & 21. Menchaca in pręfat. quęſt. illuſt. per tot. Camil. Borrel. de præſtan. Reg. Cathol. c. 43. 45. 76. 78. & ſequentib. Madera de excellen. Hiſp. Monarch. cap. 9. fol. 63. & 70. Valdes de dignit. Reg. Hiſp. cap. 12. num. 7. & Fr. Ioan. à Ponte de conven. utr. Monarch. lib. 1. c. 2. §. 2. & 4. & cap. 9. pag. 54. & ſeqq. Ioan. Bapt. à Coſta conſ. 44. num. 22. Maſtrillus de magiſtrat. lib. 1. cap. 4. num. 18. & noviſsimè Fr. Ioan. de Salazar in Politica Hiſpan. propoſit. 1. per totam. Vnde multi ex prædictis auctoribus concludunt, † Potentiſsimis, & clariſſimis Hiſpaniæ Regibus, ac Dominis noſtris, vel hac de cauſa inter reliquos totius Mundi Reges primũ locũ deberi, cùm plures provincias, imò & regna poſsideant, quàm alij civitates, & oppida, ex celebri doctrina Baldi in l. 1. D. de offic. præfect. Prætor. & in l. ſed etſi milites, D. de excuſat. tut. Quæ † fulcîtur illo Proverb. cap. 4: In multitudine populi dignitas Regis, & in parcitate plebis ignominia Principis, & auctoritate D. Thom. lib. 2. de regim. Princip. cap. fin. Salluſt. D. Gregor. & aliorum, quos refert Chaſſan. in Catalog. glor. mund. 5. part. conſider. 37. & Alvar. Pelag. de planct. Eccleſ. art. 62. concl. 6. Quibus addo † Franc. Petrarch. lib. 3. Africæ, ubi Scipionem Africanum inducit, Syphacem Numidiæ Regum alijs ob prædictos titulos pręferentem: — Nomen fortaſſe Syphacis Audiſti, cunctos illum præcedere Reges Fama refert opibus, nec avorum ſanguine quiſquam Altior incedit, populis, vel ubere Regno. Et idem poteſt cõfirmari ex multis alijs, quæ de præcedentia, & excellentia eorundem Regũ agentes, † tradũt etiam Thom. Gram. in conſ. civil. 169. num. 10. Mar. Ant. Natta in conſ. 638. 19. in fin. vol. 3. Philipp. Portius conſ. 167. num. 85. Ioan. Bolognet. Conſ. 1. num. 209. in fin. qui dicit ob hoc Regẽ Catholicum eſſe maiorem Regẽ fortè, qui ſit in mũdo, & idem dicit, & proſequitur Pet. Lindebergius, rerũ Europ. memorab. lib. 2. Marzarius conſil. 26. Fulvius Pacian. de probat. lib. 2. capit. 35. & 38. Simon Maiol. in dieb. Canic. 4. tom. colloq. 5. ex pag. 324. & noviſſimè Hieron. Zevallos in tract. de las Fuerças 1. par. gloſ. 18. num. 2. Neque hoc † inficiari potuit Chaſſaneus in 5. part. conſid. 27. & 37. licèt Galliæ partes defenderet, & de hoc Americano Imperio mentionem non fecerit. Eliſabetha † quoque impia illa Angliæ Regina in edicto quodam anni 1591. de Philippo II. Prudentiſsimo & invictiſ. Hiſpaniæ noſtræ Rege ſermonem effundens, apertè profeſſa fuit, plures eum coronas, plura Regna, & nationes, plures etiam divitias poſsidêre, quàm ullus unquam Chriſtianus Princeps habuerit, ut refert Camillus Borrellus. d. cap. 45. num. 8. Et † qui pleniorem notitiam Regnorũ, quæ Hiſpaniæ Reges in utroque Orbe poſsidẽt, habêre voluerit, adeat Boter. in relat. univerſ. par. 2. lib. 2. Borrellum. d. cap. 46. Maluendã. d. lib. 3. de Antichriſt. cap. 15. in fin. Bernard. de Aldret. de antiq. Hiſpan. lib. 3. cap. 27. in princ. & Bozium lib. 8. de ſign. Eccleſ. Dei, cap. 1. pag. 291. & cap. 7. pag. 325. & de ruinis Gẽtium lib. 8. cap. 5. & de robore belli cap. 4. pag. 272. Caſtellũ de Bobadilla in Polit. lib. 3. cap. 5. num. 2. Anton. Cervera in lib. de obitu Reg. Philip. II. diſcurſ. 2. capit. 20. & noviſsimè Fr. Ioan. à Salazar in Politica Hiſpana per tot. præcipuè propoſit. 1. §. 5. † Vbi eos conferũt cum Sinenſibus, probantq́ue potẽtiâ, & maieſtate imperij præſtare, maximè poſtquàm illis hic Novus Orbis acceſsit, & cum Romanis, † quorũ Monarchia fuit omnium, quæ unquam extiterunt, ampliſsima, ut habetur Daniel. 2. & apud Dionyſ. Halicarnaſ. & Polyb. lib. 1. in princip. & concludunt, viginti ac pluribus etiam partibus ab Hiſpana ſuperari. Nam † circundat, ac planè cingit univerſum ipſum terrarum Orbem, & ab Oriente ad Occidentem diffunditur, ita ut poſsit quis totum Orbem circumnavigare Hiſpani ſemper Imperij terras pertingens. Et cum per modũ hyperboles † in Sacra Scriptura, & in profanis auctoribus Solis Orientis & Occidentis termini proponantur, vel cœli à terra diſtantia, cùm ingens aliquod intervallum deſignare intendunt ut patet ex Pſalm. 5. & 122. Senec. in Hercul. furen. Patrem probavit inde qua lucem premit Aperitq́ue Thetis. Virgil. 6. Æneid. Quantũ ad Ætherium cœli ſuſpectus Olympum. cum alijs traditis ab Eraſmo in adagio, Ingens intervallum, & Mart. Delrio in adag. ſacris 2. tom. adag. 112. & 113. pag. 101. hoc tamen † non ſolùm hyperbolicè, ſed verè de diffuſa Monarchia; Hiſpani Imperij affirmare poſſumus: nam naſcentis, & Occidentis Solis terminos, ut diximus, perſtringit, & conſequenter longè etiam maior eſt, quàm cœli à terra diſtantia. Etenim, ut rectè notat Eugubinus ſup. d. Pſal. 5. longiùs diſtat † Ortus ab Occaſu, quàm cœlum à terra: nam à cœlo ad terram eſt hemiſphærium, ac dimidiũ diametri, ab Ortu ad Occaſum tota diametros. Quòd ſi † Perſarũ Reges pro gloria ducebant, omnium fluviorum aquam, & omnium provinciarum glebam aliquam penes ſe habêre, ut ſic oſtenderent, ſe omnem terram, & mare imperio poſsidêre, veluti ex parte totum quærentes, ut prodit Plutarch. in vita Alexand. D. Cyrill. ſup. Iſaiam cap. 14. Gaſpar Sanctius ibîdem, num. 18. pag. 170. & Briſſonius de Imper. Perſarum lib. 1. pag. 61. Quantò † veriùs, & præſtantiùs Catholici noſtri Reges gloriari poſſunt, qui non glebas tantùm, & vaſcula aquæ, ſed integras provincias, & regna in omnibus ferè mundi partibus ſuo imperio poſsident, atque coërcent. Et ita † de Hiſpania noſtra non ſolùm illud prędicari poteſt, quod de Roma olim Virgil. hyperbolicè dixit: Imperium Oceano, famam qui terminet aſtris, Sed illud etiam encomium, quod Claudian. in 4. panęgyr. de Conſul. Honor. licèt in alium ſenſum ſcripſit: Subdidit Oceanũ ſceptris, & margine cœli Clauſit opes. Vel illud † Paulini Epiſcopi in epiſtol. 3. ad Auſon. Gallum, inter ipſius Auſonij opera, dum eandem Hiſpaniã celebrans, veluti propheticê dixit: Qua geminum fœlix Hispania tendit in æquor Lataq́ue diſtantis pelagi divortia complet Orbe ſuo, fines ponens in limite mundi. Non enim, ut anteà, Oceani tantùm & Mediterranei maris limitibus clauditur, ad quos Paulinus reſpexit, ſed imò ipſum quoque Oceanum, & tot in eo repertas inſulas poſsidet, & ultra illum, hũc Novum Orbem, adeò latè patentem & novum etiam æquor Oceano anteà cognito longè maius, quod mare del Svr appellatur, ut alibi diximus. Qua de cauſa ſi Reges noſtri hac in parte aliorum ducum exempla ſequerentur, quorum † antiquus mos fuit, à gentibus, & provincijs ſubactis nomina mutuari, ut conſtat ex princip. inſt. Iuſtinian. ubi Balduin. Hotmanus, Pichard. & alij, & ex latè traditis ab Alexan. ab Alexand. & eius additionat. Tiraq. lib. 2. dier. geni. cap. 11. Thom. Bozio de ſign. Eccleſ. lib. 11. capit. 2. pag. 439. Vbi † ſuperbos aliquos titulos adducit, quos ſibi Gentiles Reges adſcribunt, & Simon Maiol. d. 4. tom. Canicul. colloq. 5. pag. 337. & 338. Vbi de vanis Turcarum Imperatorum titulis loquitur, plures † profectò paginæ in illis ſpecialiter numerandis implendæ eſſent. Quis enim recenſeat, ut verba Poëtæ detorquam: — Victas longo ordine gentes Quàm varias linguis, habitu tam veſtis, & armis, Aut genus Occiduum, & diſcinctos numeret Indos. Vel ut alter non minus verè, & poëticè dixit: Oceani ingentes terras, vaſta æquora, linguas Hactenus ignotas, atq; aurea ſæcula noſces, Et gentes nudas expertes ſeminis atri Mortiferi nũmi, populiſq; auroq́ue feracẽ Torrentẽ Zonã. Parcat venerãda vetuſtas. Quod cernens † invictiſ. ille Rom. Imper. & Rex noſter Hiſpanus Carolus V. ſatis habuit inſignibus ſuis adijcere Herculis columnas cum nobili illa inſcriptione Plus ultra, circa cuius expoſitionem & illuſtrationem, plura congeſsimus ſup. cap. 4. ex num. 43. ad 51. & Alanus Copus Dialog. 6. capit. 34. pag. 942. addit, inter reliqua illa clariſsima, atque ornatiſsima eiuſdem Cęſaris trophæa, quæ in honoratiſsimis illis Bruxellenſibus exequijs memorię eius poſita ſunt, meritò primum locum illud obtinuiſſe, quod Novum Orbi noſtro Orbem patefecerit, exteris gentibus Chriſtiano nomini additis, & multis Regnis, provincijſq́ue aucto Hiſpano Imperio. Et in idem reſpicit † ſymbolum aliud, quod in Ticinnenſi Academia Regi Catholico Philippo 11. aptè appoſitum fuiſſe ſcribit Camillus Gallinius lib. 10. de verb, ſignificat. cap. 35. num. 18. & poſt eum Didac. Valdeſius de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 12. globus videlicet inferioris Orbis terrarum, à ſtellari octavæ ſphæræ cœlo ęquinoctiali circulo diſtinctus, hâc litterâ, ſive inſcriptione adiecta, Cum Iove, ut ſignificaret, quòd quemadmodum de Auguſto Cæſare aſſentatoriè à Virgilio dictum fuit, diviſum Imperium cum Iove habuiſſe, in illo diſticho, quod vulgariter circumfertur: Nocte pluit tota, redeunt ſpectacula mane Diviſum Imperium cum Iove Cæſar habet. Ita Deum, cuius omnia ſunt, & per quem Reges regnant, cœlum quidem ſibi ſumpſiſſe, Philippo verò, ut eius Vicario, totius Orbis temporalem gubernationem tribuiſſe, poſtquàm eum ultra alia, quæ poſsidebat, his Occidentalibus Regnis, & Provincijs pręfecit. Quod † non minùs egregiè Vlyſsiponæ expreſſum legimus in coronatione Deſideratiſsimi Philippi III. anno 1619. dum Cybeles, & Neptuni effigies in triumphali arcu collocatæ fuerunt, Solis & Lunæ radijs inſignitæ cum hac inſcriptione: Telluris, mariſq́ue ſimul, cui numina parẽt Lunaq́ue, Solq́ue ſimul, lex eſt, famulentur ut illi Quem colimus tuus eſt Sol quando illuminat Orbem Antipodas (gens iſta tua eſt) illuminat illa. Et poſt hæc ſcripta, ad meas manus pervenit liber, cui titulus: Theatro de las Grãdezas de Madrid, Auctore Mag. Ægidio Gõçalez Davila Regio Chroniſtâ, ſive Chronographo, viro ob morum probitatem, & omnigenæ litteraturæ, ac præcipuè hiſtoriarum cognitionem, quavis laude digniſsimo. Qui in præfatione hũc articulũ, relato dũtaxat Bocio Eugubino, breviter pũgit, & carmina illa Naſonis lib. 1. Faſtor. Iupiter arce ſua cùm totũ ſpectet in Orbẽ, Nil niſi Romanum, quod tueatur habet. Veriùs & Propriùs de Hiſpana Monarchia, paucis mutatis, ita Chriſtianè proferri poſſe eleganter animadvertit: Cùm Deus ex alto totũ proſpectet in Orbẽ Vix niſi Iberiacum, quod tueatur habet. Qvarta denique ratio, † quæ pręcipuè Hiſpanorum Regum, & Regnorum gloriam in hac tanti Orbis detectione commendat, inde peti poteſt, quòd videamus, eorum iugi curâ, & nũquam intermiſſâ pietate effectum eſſe, ut tot, ac tales provinciæ, quot, & quales ſuprà commemoravimus, in unam veri Dei religionem diviniq́ue cultus conſenſionem adducerentur, & coniungerentur; ita ut ex omnibus mundi partibus legati cum donis, ad obedientiam Romanæ Eccleſiæ præſtandam, advenerint, & † noſtrorũ diligentiâ, poſteriori hoc ſæculo, plures Chriſto nationes dederit, quàm ſuperiora ferè omnia ſimul, ut paſsim conſiderat & oſtendit Thomas Bozius in tract. Imper. pend. à virt. cap. 13. in fin. & cap. ſeq. & de Ital. ſtat. lib. 3. capit. 5. & in ſæpè citato tract. de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 4. capit. 3. in princ. pag. 131. & cap. 4. pag. 137. & capit. 6. pag. 140. & lib. 7. cap. 6. pag. 282. & lib. 8. capit. 1. pag. 292. & lib. 17. capit. 4. pag. 212. & lib. 20. cap. 6. Pag. 333. & 334. & libro 21. cap. 3. pag. 377. Alan. Copus † Dialog. 6. cap. 34. pag. 943. qui hanc religionis Novi Orbis immutationem his elegantiſsimis verbis ſublimat: Huius verò in Orbe Novo detegendo, & ad rectã Fidem traducendo, divini beneficij magnitudo tanta eſt, ut ſecundùm illud, quo mundi opifex atque ædificator Deus hunc condidit, & Incarnati Chriſti beneficium, nullum vel profanæ, vel ſacræ litteræ illuſtrius complecti videantur. Ianus † etiam Iacobus Boiſſardus, nõ inelegãter eiuſdẽ cõverſionis magnitudinẽ ſatetur, & laudat, ſic canens: Inter quos terra illa Notis Zephyriſq́ue ſubacta, Quæ toto à nobis diſſidet Oceno; Cui nunquam conſpecta Helice ſeptemq́ue Triones, Aut inſtat gelidis, quæ Cynoſura rotis. Gens Ogyge ſata antiquo, Ianiq́ue nepotũ Progenies, duris edita ſyderibus. Gẽs patribus priſcis incognita, ſuetaq́; duri Sub Dio quovis tempore corporibus. Nunc Chriſto aſſertam maiore ex parte videmus Puraq́; thuri cremis dona adolere focis, Nunc paſſim ingenijs melioribus eſſe politã Cernimus, & mores erudijſſe feros Artes, & cultum verſatæ diſcere terræ, & Martia cõſulta Pallade bella ſequi, &c. Et idem tractant, † & extollunt Paul. Iovius lib. 12. ſuæ hiſtor. zurita lib. 1. hiſt. Reg. Cathol. cap. 13. & 19. Camil. Borrell. de præſtan. Reg. Cath. cap. 43. ex num. 58. Anaſtaſ. Germon. lib. 3. de ſacr. immunit. cap. 13. num. 30. Didac. valdes de dign. Reg. Hiſpan. cap. 19. num. 52. Dom. Greg. Lop. Madera de excellen. Hiſpa. Monarch. c. 6. fol. 44. Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gẽt. ſalute lib. 2. 1. par. capit. 8. & alijs, quos adducimus inſrà, lib. 2. cap. 4. num. 25. Balthaſ Chavaſius de notis Eccleſ. lib. 3. cap. 3. pag. 738. & ſeq. Vbi ait, ſic impletum fuiſſe illud: A Solis Ortu uſque ad Occaſum laudabile nomen Domini. Et ſic Eccleſiæ † filios in circuitu menſæ Domini, per quatuor Orbis partes expanſæ, & præparatæ, ſedentes, Sacrorum Sacramentorũ, Catholicæq́; doctrinę ſructibus oppiparè, ac dulciſsimè perfrui. Et ſic denique Eccleſiã Romanã ſicuti abundantẽ vitim, omnibus in lateribus domus, ideſt, in univerſis terrarũ angulis, radices & ramos extẽdiſſe. Quibus † adijci poteſt aliud, quod nõ minori veritate, quàm pietate notavit Bozius lib. 9. de ſign. Eccleſ. Dei, ſigno 37. cap. 11. pag. 376. Videlicet mediãte Hiſpanorũ curâ, hodie effici, ut ſemper & in omni loco Deo piè preces ſundantur, & quòd omnibus horis laudẽt eũ omnes populi, ſacrarũ Miſſarũ ſolẽnia celebrent, & illũ verſiculũ canant: Gloria Patri & Filio & Spiritui ſancto, ſuppoſito, quòd ubi in una parte Orbis Sol illuceſcit Catholicis, & prima vocatur, alibi occidit, vel eſt Solis hora Tertia, aut Sexta, aut Nona, Veſperi, aut Matutini, & preces iſtis horis aſsignatæ recitantur. Quo in ſenſu † accipit, & impleri dicit illud Pſalmographi: Dies diei eructat verbum, nox nocti indicat ſcientiam: &: Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi, & Habacuc: Laudis eius plena eſt terra, & Iſai. cap. 6: Plena eſt omnis terra gloria eius, & Malach. 1: Ab Ortu Solis uſque ad Occaſum magnum eſt nomen meum in gentibus, & in omni loco ſacrificatur, & offertur nomini meo oblatio munda. Genebrard. † quoque eandem noſtrorum Regum curam, & diligentiam in Chriſti Fide extendenda, & diſſeminanda, multis nominibus laudat libro 4. Chronic. anno 1492. Vbi rectè inter alia conſiderat, quo anno bellum Hiſpanum perfectum eſt contra Mauros, initium habuiſſe † expeditionem ad Indos Occidentales: Quaſi Hiſpanorum opus ſit, expugnare Infideles & Paganos. Quod etiam, ut peculiari animadverſione dignum, notavit Antonius de Herrera in hiſto. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. c. 3. pag. 51. & Alan. Copus. d. Dialog. 6. cap. 36. pag. 952. Vbi cùm Regum Hiſpanię admirabilem in Fide conſtantiam commendaſſet, & quòd Mauros tandem prorſus totâ Hiſpaniâ Granatenſi bello fortiſsimè exegerint, ſubdit: † Qui glorioſus finis, initium fuit Novi Orbis perveſtigandi, ita ut in eos nova Deus in dies beneficia veteribus accumularit, & in perfidos Mauros, licèt ſeram, iuſtiſſimam tamen vindictam rependerit. Sed non minùs in eodem articulo expendenda, & attendenda eſt alia conſideratio † eiuſdem Alani Copi. dicto Dialog. 6. capit. 34. pag 945. & cap. 39. pag. 969. & 970. Thomæ Bozij dicto libro 4. de ſignis Eccleſ. Dei, capit. 4. pag. 135. & ſeq. Anton. Poſſevini 1. tom. Bibliothec. libro 1. cap. 7. pag. 5. in fin. Fr. Anton. de San Roman in hiſtor. Ind. Oriental. lib. 1. capit. 1. Fr. Thomæ à Iesv in prolog. ad librũ de procur. omn. gent. ſalu. pag. 2. & Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Indian. in prologo 3. tomi, & in libr. 18. cap. 2. Qui advertunt, hanc Fidei propagationem, & per adeò remotas & Barbaras nationes prædicationem eo tempore factam fuiſſe, quo maiores adverſus ſanctam Dei Eccleſiam per hæreticos, & alios eius hoſtes tempeſtates concitatæ ſunt, & quo plures ex antiquis eius aſſeclis à Fide ſemel ei data deſciverant. Idq́ue ad ſumma Catholicorum † Hiſpanię, Portugalliæq́ue Regum ornamenta, egregiamq́ue laudem referendum eſſe, per quos Deus Novum quendam Orbem oſtẽderit, non tam fœlicem gemmarum, & auri, quibus abundat, copiâ, quàm quòd idolis excuſsis, verum Chriſti Evangelium magna ex parte ſuſceperit, eòq́ue beatiorem, quò longiùs maximo maris, & terrarum tractu ab iſtis ſectis divulſus eſt. Vt † ſic divina oracula impleantur, quæ pollicentur, Eccleſiam nunquam deſuturam, & in locum eorum, qui ei perfidè oblatrant, & reſiſtunt, alios, atque alios colonos, & agricolas è Gentibus Deum evocaturum, quibus vinea ipſius, ſacrarum cilicèt rerum obſervatio, adminiſtratio, & cultus commendetur, ut habetur in Pſalm. 2. & apud Iſaiam cap. 6. & Matth. cap. 21. Eſt † enim in hoc, ut in reliquis, Dei providentia ſummè admirabilis, & quemadmodum in rebus naturalibus nihil interit, ut non aliud generetur, ſic in Chriſtiana religione, iam inde à fœlici ipſius ortu, uſu veniſſe obſervatum eſt, ut nunquam alicubi interverſa ſit Catholica Fides, quin alibi fœliciter ſuccreſcat, quod illam deceſsionem reſarciat, ut plurimis exemplis oſtendunt auctores ſuprà citati, præcipuè Thomas Bozius. d. capit. 4. per totum, & de ruinis Gentium lib. 6. cap. 9. Genebrard. lib. 4. Chronic. anno 1297. & 1521. & elegantiſsim. Fr. Ioan. Marquez in Gubernato. Chriſtian. lib. 2. capit. 24. in fine. Vbi inter alia obſervant, † glorioſiſsimæ Auſtriacę familię trophæa eo tempore in Occidẽte augêri cœpiſſe, quo in Oriẽte Turcarum Imperiũ radices agebat, & ubi Lutherus diram tot hæreſium labem per Germanians evomuit, † Beatiſsimum Hiſpaniæ decus Ignatium à Loyola ſuæ Societatis inſtituta, & milites pręparaſſe, qui adverſus perfidum illum Hæreſiarcham, & eius ſequaces, & verbo, & ſcriptis, ut faciunt, & fecerunt ſemper, acriter & fœliciter decertarent. Et hoc eſt, quod ante omnes monuiſſe videtur † D. Hilarius, dum inquit: Eccleſia, dum perſequitur, floret; dũ opprimitur, creſcit; dum contemnitur, proficit; dum læditur, vincit; dum arguitur, intelligit; tum denique ſtat, cùm ſuperari videtur. Idem etiam Genebrar. ſup. Pſal. 67. verſ. 37. mirabiliter oſtendit, † Antichriſto obviam iri per hanc Fidei in Orientalibus & Occidẽtalibus Indijs dilatationem, illumq́ue ab earum Regibus, & incolis eſſe conficiẽdum: Cui myſterio (inquit) Portugallenſes & Hiſpani in ſuis ad illos populos navigationibus, & converſionibus iam ab anno M.D. inſerviunt, Genebrardum refert & ſequitur Maluenda lib. 5 de Antichriſt. cap. 18. pag. 299. & lib. 4. cap. 16. pag. 432. ubi adducens verba Caietani ſup. Lucam cap. 18. dicentis, ſuo iudicio, Antichriſtum propè eſſe, cùm exiguus verè fidelium numerus iam apparêre videretur, & magna mundi pars Mahumetana eſſet, & parva Chriſtianis relicta, tot Hæreſibus & Schiſmatibus, ac pravis uſibus repleta eſſet, ſubdit Maluenda: Sed ut minus eius (Caietani ſcilicet) ceu vaticinium pertimeſcamus, facit ampliſſima per Novum Orbem Fidei propagatio, & quæ etiam hoc tempore paratur Sinarum converſio, plantato iam Evangelio in Iaponijs, Philippinis & innumeris novis, tum inſulis, tum regionibus, atque etiã noſtris temporibus Eccleſiarum Ægypti, & Æthiopiæ, at que Ruthenorum ad Eccleſiã mira Dei benignitate facta aggregatio. Sed ſubijcere libet † duo ad eãdem rem ſpectantia incertorum auctorum Epigrammata, quę extant apud Iacob. Gretſerũ in hortu S. Crucis, part. 5. pag. 289. & 291. & primum ſic habet: Poſt ſe Sol tenebras linquit, qua cedit ab ora Vmbris opacans hanc tegit caligine. Hinc ſyncera fides retrahit ſua lumina, quare Incumbit errorum gravis nox Ocyius. Partibus è noſtris ſenſim demigrat ad Indos Gloria Crucis, dum furit, & ardet hæreſis Antipodas ſed adit, qui grato pectore lucem hanc Captãt, honorãt mẽte pura, & ſimplice. Secundum verò ſic: Hæreſis heu pridem convicta eſt argumẽtis Impia, mirandis, Prodigijſq́ue Crucis. Et quia de templis inſignia ſancta ſalutis Suſtulit, & peſſum, quà potis illa dedit: En ex Orbe Novo mittit natura peregrè Noſtro Orbi ſobolem, munera rara ſuã. Hæc cùm ita ſe habeant, mirum videri non debet, Devm Opt. Max. † Hiſpanorũ Regum Maieſtatem, & potentiam extuliſſe, cùm ipſi Divinum eius nomen, numen, & cultum tot ſumptibus, & laboribus inter has incultas & ignoratas nationes ex tolli & propagari curaverint. Quod rectè & piè conſiderant Bozius & Thom. à Iesv in locis ſuprà relatis, idem thom. Bozius de ruinis Gent. lib. 2. per totum, Valẽçuela in monit. contra Venetos, 5. par. num. 207. Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 43. num. 60. idem Bozius lib. 20. de ſign. Eccleſ. Dei, ſigno 32. capit. 1. & de ruinis Gentium lib. 2. per totum, & magis in terminis lib. 7. cap. 4. pag. 636. & ſeq. Ant. Poſſevin. in Biblioth. 2. tom. lib. 16. cap. 9. pag. 270. Torquemada. d. lib. 18. capit. 2. P. Marquez in d. Gubernat. Chriſtian. lib. 2. cap. 30. & latè & elegãter P. Balthaſ. Chavaſius de notis veræ religio. lib. 4. cap. 4. Vbi vel hoc exẽplo † nefandum Machiavelli & Bodini dogma convincunt, qui religionis Chriſtianæ curam, & fidelem obſervationem inter præcipuas cauſas proponere auſi ſunt, quæ multa Regna, atq; imperia everterũt. Cõtra expreſſas divini Spiritus promiſsiones, † qui ſe eos honorificaturũ, & glorijs, victorijs, atque Imperijs aucturũ, ſępè pollicetur, qui Dei gloriã, & honorẽ quæſierint, & eius Fidei, ac nominis defenſionẽ, & dilatationẽ ſuſceperint, de quibus agitur 1. Reg. 2. Proverb. 1. Levit. 26. & ad Hebræ. 11. verſ. 32. 33. & 34. & dicam infrà lib. 2. cap. 16. num. 41. & 59. & cap. 22. num. 33. Neque † hoc ipſos etiam Ethnicos latuit, quorum veteres, ſi Athenæo credimus lib. 12. ita vaticinati fuerunt: Semper eris fœlix, venerans gens numina Divum, Donec plus ſuperis fueris venerata virum quem Intima ſeditio tunc, & tibi prælia ſurgẽt. Et Poëta alter diſſertiſsimus, † imperiũ ſine religionis cura nõ magis ſtare, vel augêri poſſe, quàm humanũ genus ſine uxorũ conſortio. Atque ob hanc cauſam † Auſtriacam domũ tot incrementa habuiſſe, & pro armorum inſignibus albam faſciam in campo ſanguineo geſtaſſe, ſic elegantiſsimè oſtẽdit: Humanũ cũ Plaſta genus ſibi cõderet unũ, Nõ vidit ſatis eſſe hominẽ, niſi iũgeret illi Conſortẽ, ſine qua nequeat cõſiſtere Regnũ, Quod Medus, quod Perſa habuit, quod Græcus, & inde Romanus, genuit Mavors ſine cõiuge prolẽ. At Medus ſic Perſa ruit ſic Græcus, & ipſe Romanus, Deus imperium ſine fine daturus Connubio Marti coniunxit Religionem; Auſtriacamq́ue habitare domum per ſæcula iuſſit, Et ſpargat cum Sole ſimul ſua ſceptra per Orbem. Candida Religio eſt, rubet alter ſanguine coniux, Auſtriacæ hinc inſigne domus cum ſanguine candor. Sed cùm invidia † ſemper virtutis, & gloriæ comes eſſe ſoleat, & præclara aliorũ geſta inſectetur, teſte Cicer. lib. 4. ad Heren. & lib. 2. de orat. Ammian. Marcellin. lib. 30. hiſt. Iuſt. Lipſ. in cẽt. 1. ad Belgas epiſt. 14. & in oper. crit. lib. 5. epiſt. 14. Auct. pictæ poëſis, pag. 41. & alijs, quorũ dicta copiosè refert Ioã. Bapt. Valençuela in diſcurſ. ſtatus, & belli, par. 2. conſid. 18. ex num. 42. non defuerunt †aliqui Scriptores parũ Regibus, & gẽtibus noſtris affecti, qui eorũ gloriã inde evacuare conãtur, quòd magis auri, & argẽti cupiditate, quàm religionis zelo in prædicto opere laboraverint. In quo præſertim nimis nos inſectatur † Hieron. Bẽzo in toto ſua hiſt. Novi Orbis, quã videtur ad Hiſpani nominis odiũ excitandum, dũtaxat ſcripſiſſe. Quapropter † hæretici eã feſtivè arripiẽtes quibuſdã proœmijs carminibus, & additionibus, quæ ſimiles, & maiores alias Hiſpanorum iniurias continent, locupletarũt, & Latino ſermone donatã, typis, & iconibus excuſſerũt in 4. 5. & 6. part. hiſt. Americę. In octava etiã parte repoſuerunt relationẽ quandã ſecundę navigationis factę à Britãnis in regionem Guianam ſub Gualthero Ralegh ann. 1596. ubi pag. 90. alia in eandem rem procaciſsima verba reperiuntur. Quæ omnia meritò expurgari iuſſa ſunt in ultimo indice librorum prohibitorum anno 1613. ut & ſuprà cap. 5. num. 48. monuimus. Idẽ odium non obſcurè detegit Traianus Bocalinus in ſuis nũtijs Parnaſi cent. 2. cap. 90. dũ futilibus quibuſdã rationibus motus, tãti Orbis detectionẽ, & detectores imprudentiſsimè (ne dicam impudentiſsimè)notat, & damnoſam potiùs, quàm utilem hominibus fuiſſe oſtendere nititur. Honoratus † quoque Faſitellus epigram. ad Scipionẽ Capycium, 1. tom. deliciarum Italorum poëtarum, pag. 959. eiuſdem avaritiæ crimen his carminibus Hiſpanis impingit: O ego quid ceſſo? populiq́ue, urbeſq́; valete, Et quæcunque levis cõpita vulgus amat Vulgus, in extremis quæſita Themiſtita terris Cui placet, incertis, & Calicuta vijs. Neſcio quæ Calicuta novo ſub Sole repoſta Æternum Hiſpanæ munus avaritiæ Nẽpe parũ fuerat, noſtris diteſcere regnis, Et verſare avida faſq́ue nefaſq́ue manu. Intactos niſi claſſe nova penetraſſet ad Indos, Intentata rudis Tethyos ad ſpatia, Scilicet à curvo miles digreſſus aratro Præceps trãs terras, & maria alta ruit; Iamq́ue ſuper solis curſuſq́ue æſtuſq́ue perennes, Audet in ignotum tendere vela ſalum. Sic alius nobis alio micat Orbe Bootes Merſaq́; ſub ſtygio gurgite terra patet, Quid facis ah demens? gemmas, aurumq́ue reconde, Muneribus perdis teq́ue, tuoſq́ue tuis. Alter etiam Poëta non minùs acutè, circa idem argumentum ſibi luſiſſe viſus eſt, dum ſcripſit: Celtiber Indorum ſitiens (ut fama) ſalutẽ, Et Chriſto multas quærere certus oves: It, redit, ædificat, templis imponit honorẽ, Corporaq́ue infuſis Barbara luſtrat aquis, Nec labor incaſſum, & quid ni converteret Indos Voce, manu montes vertere qui potuit? Verùm huic † calumniæ facilè reſponderi poteſt, quòd etſi plures vulgaris conditionis homines, qui in has olim regiones transfretarunt, divitiarũ deſiderio potiſsimè ducerẽtur, atque eis conquirendis intenti, plura mala miſeris Indis irrogaverint, † Glorioſiſsimi tamen & Pijſsimi Reges, & Domini noſtri, haudquaquam hũc ſibi ſcopum præpoſuerunt; ſed Divini nominis honorem, & Fidei exaltationem, ac propagationem imprimìs exoptantes, reliqua temporalia emolumenta acceſſoria eſſe iudicarunt: ad quod indeſinenti curâ, & nunquam intermiſſâ pietate, innumera mandata, inſtructiones, ordinationes, & leges ab initio huius conquiſitionis ediderunt, de quibus alio in loco ſpecialiùs agemus, & adverſus duces & milites, qui earum tranſgreſſores fuiſſe probati ſunt, ſeveriſsimè animadverti iuſſerunt. Cuius pietatis, zeli, & mandati memor † inſignis ille Dux Chriſtophorus Columbus, ſimul atque excẽdit in terram illius parvæ inſulæ Guanahani, in genua procidit, atque ſublatis ad cœlum manibus, fuſiſq́ue præ gaudio lacrymis, hanc ad Deum orationem habuit, ut narrat Petr. Martyr in decad. 1. Novi Orbis, & additionator Bẽzonis lib. 4. capit. 8. pag. 34: Domine Deus æterne, & omnipotens; ſacro tuo Verbo cœlum, terram, & mare creaſti. Benedicatur & glorificetur nomen tuum; laudetur tua maieſtas, quæ dignata eſt, per humilem ſervum ſuum procurare, ut eius ſacrum nomen agnoſcatur, & publicetur in hac altera mundi parte. Eandemq́ue † proteſtationem, ac profeſsionem reliqui ſequentes Duces & Archiguberni in ſuis detectionibus eorundem Regum Catholicorum nomine feciſſe reperiuntur, prout Anton. de Herrera in libris hiſtor. gener. Ind. Occident. paſsim oſtendit. Quòd ſi † hi ad divitias, & theſauros Indiæ mentis aciem duntaxat intenderent, intra proprios Hiſpaniæ limites alios profectò non minores invenire poſſent, iuxta ea, quę de uberrimis, & ditiſsimis eius auri & argenti fodinis latè tradit Pineda lib. 4. de reb. Salom. ferè per totũ, & nos alijs in locis opportuniùs diximus, & dicemus. Regnum igitur † Chriſti & Eccleſię magis quàm propriũ ampliſicare pręcipuè conati ſunt, & non avaritia, ſed religionis ardentiſsimus zelus, tantos animos occupavit, eximijs ſemper votis optantes, ut ſuo labore, ſumptibus & induſtriâ veri Dei cultus ubi coaluit, altas radices mitteret, utq́; eò protenderetur, quò antea nunquã pertigerat, & ut candidiſsimum Fidei Catholicæ lumen ad eos tranſitum faceret, qui in tenebris, atque in umbra mortis per tot ſæcula iacuiſſe, comperti ſunt. Quam certam & veriſsimam † aſſertionem adverſus malè feriatos nebulones illos, quorum ſuprà meminimus, optimè tuentur reliqui doctiſſimi & graviſsimi Auctores ſup. numero 69. 72. & 84. relati, & gnaviter pro ea pugnat Greg. Lopez Madera de excellen. Hiſp. Monarch. capit. 6. fol. 44. & cap. 9. fol. 74. Bartholom. Leonard. 2. pag. 84. & 85. & noviſsimè Regius Chronographus Ludovic. Cabrera in vita Philippi 11. lib. 7. cap. 8. pag. 419. & pag. 424. † Vbi huius Regis pijſsimum dictum enarrant, qui cùm Philippinis inſulis detectis, & plurimis indigenis aquâ baptiſmali luſtratis, de eis deſerendis ob terrę inopiam, & plures Regij ætarij ſumptus rogaretur, reſpondit, ſe pro unius tantùm ſacelli, aut Chriſtiani conſervatione, non ſolùm Indiarum proventus, verùm & Hiſpaniæ reditus omnes, ſi illi non ſufficerent, libentiſsimè expenſurum. Neque ullo pacto abſque Evãgelij luce quaſlibet provincias, quantumvis inopes & incultas, derelicturum, cùm Apoſtolici muneris vices ſibi, & ſuis in hac prædicatione iniunctas agnoſceret, quod re ipſâ completum tam in his inſulis, quàm in alijs provincijs, & plurimis Regijs ſchedulis cautum videmus, quarum alio in loco meminimus. Poteſtque ex ipſo opere, quod per actum eſt, ſatis evidenter oſtendi. Etenim † Deus ad facinora ita præclara nõ tam eos eligere & iuvare ſolet, qui divitiarum cupiditate, & Regni proprij amplificandi ardore ducuntur, quàm qui Religionem totis nervis defendere & extendere conantur, iniurias propellunt, & divinum amorem, & timorem mentibus & animis ſubditorum incutiunt, ut probavimus ſup. n. 89. & ſeq. & appere docemur Deuteron. cap. 7. verſ. 7. & auctoritate D. Proſper. in lib. Sent. ex Auguſt. c. 295. ubi inquit: Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem Chriſtianorum Dei charitas facit. Quibus alia adijcit P. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 2. cap. 30. & 31. Præterquam quòd eo tempore, quo Catholici Reges Ferdinand. † & Eliſabeth, Colũbo ductore, navales illas expenditiones cœperunt, divitiarum cumulos, qui in his regionibus latebant, penitus ignorabant, atque ita nihil de eorum gloria, & pietate † detrahere poteſt, quod illos poſtea ſorte oblatos acciperent, & in ſuſcepto propagandę Fidei voto huiiſmodi veluti illecebris, aut retinaculis diligentiùs, & alacriùs perſeverarent, cum Deus forſitan hoc etiam fine tales, divitias præparaſſe vidêri poſsit, ut notavimus ſup. cap. prox. num. 40. 41. & 58. Et † omnes homines eâ naturâ ſimus, ut etiam ad res pias & honeſtas magis accendamur, cùm aliqua ſimul ſpecies utilitatis obijcitur, ut præclarè docet M. Tullius lib. 3. offic. Ovid. lib. 2. de Põto, Eleg. 3: Nec facilè invenies, multis in millibus unũ Virtutem pretium, qui putet eſſe ſui. Ipſe decor recti facti ſi præmia deſint, Nõ movet, & gratis pœnitet eſſe probũ. Et de bellicarum † expeditionum materia loquens Herodot. lib. 5. inquit: Operæpretium nõ eſt, ſuſcipere prælia pro terra, neque multa, neque ita feraci, & pro exiguis finibus, adverſus eos, quibus nihil eſt, neque auri, neque argenti, quarum rerũ cupiditate quis inducitur ad mortem periclitandum, & Lactantius Firmianus lib. 7. cap. 4. de præm. Divin. ita ait: Quis eſt, † vel tam ineptus, vel tam otioſus, ut aggrediatur facere aliquid fruſtra, ex quo nullam utilitatẽ, nullum commodũ ſperet? Maneat ergo gloria & maieſtas Regum & Regni noſtri adverſus invidorum calumnias Dei providentiâ, directione, protectione, & tanti Orbis cõverſione, & acceſsione ſuffulta, & ut virulentis illis poëmatijs, num. 99. relatis, alio priori, & † veriori, ſatisfiat, caput, & librum iſtum, ſic Regem, & Hispaniam noſtam alloquentes claudamus: Magnus Alexander, quem fruſtra optaverat Orbem Æqualem meritis Dì tribuere tuis. Quem vincas, quem pace regas, cui ſydera monſtres, Æterno doceas ſacrificare Deo. IOANNIS DE SOLORZANO PEREIRA DE INDIARVM IVRE, SIVE De iuſta Indiarum Occidentalium inquiſitione, acquiſitione & retentione LIBER SECVNDVS, In quo de acquiſitionis titulis ſingulari ſtudio, & diligentia diſſeritur. CAPVT PRIMVM. Quàm ſit nobilis, & difficilis hæc de iuſta Indiarũ acquiſitione tractatio, & à quibus fuerit ſeriò, aut etiã perfunctoriè agitata. SVMMARIVM CAPITIS PRIMI. -  1 Auctor cur in primo libro Hiſtoricum, & Coſmographum egerit? -  2 Scriptores librorum omnibus diſciplinis uti debent. -  3 Apes imitari debent, qui libros legunt, & ſcribunt. -  4 Auctoris tractatio in hoc libro ſecundo circa quid verſari debeat? & qualiter inſtituenda. Et num. 50. -  5 Indiarum Occidentalium acquiſitionis diſputatio multis difficilis viſa eſt. -  6 Gloria maior ex arduis, & difficilibus comparatur. -  7 Labor maior impendi debet, ubi maior utilitas ſperatur. -  8 Regum Hiſpaniæ dignitas, & maieſtas, ob Indiarum acquiſitionem, temerè ab aliquibus calumniatur. -  9 Subditi debent famam, & honorem dominorum ſicut vitam tueri. -  10 Vaſſalli qualiter iurent defendere vitam, & honorem Domini. -  11 Auctor nunquam intẽdit aliorum ſcriptorum dicta ſupprimere, aut pro ſuis venditare. -  12 Scriptorum priorum laus poſterioribus quoque iuſtè aliquando debetur. -  13 Librum ſuum quis illum appellare poteſt, in quo aliorum dicta benè, & diſtinctè congeſſit, etſi de ſuo nihil adijciat. -  14 Accurſius in Iuris gloſſis pauca de ſuo habet. -  15 Speculator fatetur, ſe ex aliorum velleribus telam ſuam ordiri. -  16 Græci Philoſophi, & Poëtæ, plurima ab alijs dicta pro ſuis venditarunt. -  17 Macrobij elegans locus expenditur. -  18 Lucianus qualiter eos laudet, qui alienis ſcriptis commodè uti ſciunt. -  19 Auctores recenſentur, qui generaliter tractant de dominio Infidelium, & an ab illis auferri poſſit? -  20 Auctorum operoſa nomenclatura proponitur, qui de iuſtitia acquiſitionis Novi Orbis ex profeſſo, vel perfunctoriè tractarunt. Et numero 39. -  21 Ioannes Lupus de Palacios Rubios omnium primus de iure acquiſitionis Indiarum diſputare cœpit. Chiapenſis Epiſcopus laudatur, & plurima de eius vita, & virtutibus, & auctoribus, qui de eis agunt, ibid. Et n. 27. -  22 Bartholomæus de las Caſas in ſæculo manens, & poſteà Ordinem Prædicatorum profeſſus, & Epiſcopus creatus, pro Indorum libertate, & utilitate anxiè laboravit. Et num. 26. -  23 Epiſcopus chiapenſis, quos libros, ſeu tractatus de Indorum materijs ediderit? Et num. 25. -  24 Epiſcopi Chiapenſis tractatus de iure Indiarum, & præcipuè confeſſionarium, cur colligi iuſſi fuerunt? -  28 Ioannis Gineſſij à Sepulveda vita, & ſcripta, præſertim quæ de iuſtitia debellationis Indiarum vulgavit. -  29 Gineſij Sepulveda libri de iuſtis cauſis belli Indorum, cur à Regio Conſilio intercipi iuſſi fuerint? -  30 Licent. Frias de Albornoz ſcripſit tractatum parum conſtantem de converſione, & debellatione Indorum. -  31 Petrus Malferitus ſcripſit reſponſum Apologeticum pro iuſtitia debellationis Indorum. -  32 Marquardus de Suſanis ſpecialiter egit de iuribus acquiſitionis Novi Orbis. -  33 Franciſcus à Vargas aliqua tradit pro tuenda acquiſitione Novi Orbis, & refert ſe longiora commentaria de hac quæſtione edidiſſe, quæ auctor non vidit. -  34 Dominic. à Soto quid ſcripſerit, & ſcribere promiſerit de iuribus acquiſitionis Indiarum, & de ratione promulgandi Evangelij. -  35 Ioan. Matiençus quos libros ediderit, & qualiter referat ſe in uno eorum de Indorum debellatione defendenda latè tractare. -  36 Ioan. Matiençus ſcripſit librum Hiſpano ſermone de moderatione Regni Perù, & quid de eo auctor cenſeat? -  37 Fr. Franciſc. à Victoria doctas relectiones ſcripſit de Indis inſulanis, ſive de veris, & affectatis titulis dominationis eorum. -  38 Gregorius Lopez laudatur, & qualiter ſcripſerit de iuribus dominationis Indiarum, refertur. -  39 Acquiſitionis, & retentionis Novi Orbis iura, & titulos multi Doctores varijs in locis examinant, qui numerantur. -  40 Ioſephi Acoſta ſcripta laudantur. -  41 Iuſt. Heurnius ſcripſiſſe dicitur librum de legatione Evangelica ad Indos capeſſenda, quem auctor non vidit. -  42 D. Marta ſcripſit latè de dominio Infidelium, & Indorum, & Romani Pontif. poteſtate ſuper eos. -  43 Hieron. Zevallos laudatur, & qualiter ſcripſerit de iuſtitia acquiſitionis, & retentionis Novi Orbis. -  44 Novi Orbis acquiſitionis, & retentionis tituli à præſtantiſſimis Hiſpaniæ 1. C. tractari debuiſſent. -  45 Magnos in magnis occupari decet. -  46 Auctor ſperat, ſe aliquid in titulis acquiſitionis Novi Orbis congerendis, & illuſtrandis præſtiturum. -  47 Primum locum in ſcribendo qui aſſequi non poteſt, non ideò intenti ſui proventum continere debet, ex Cicerone. -  48 Mare liberum, titulus eſt cuiuſdam libri, ab Anonymo aliquo hæretico editi, contra iura acquiſitionis & retentionis Indiarum. -  49 Hæretici, & ſectarij contumelioſi, & procaces ſunt, ubi cum Catholicis certant. -  50 D. Seraphinus Freitas Luſitanus laudatur, & eius tractatus contra alterum Maris liberi. -  51 Bened. Ægidius etiam Luſitanus eidem libro, licèt non ita ex profeſſo, reſpondet. -  52 Mendax meretur, ut etiam cùm vera dicat, ei non credatur. -  53 Adulatores ſibi, & ijs, quibus adulantur, damnoſi ſunt. SVperiore libro ea omnia (ni fallor) ſatis dilucidè expoſui, & illuſtravi, quę neceſſaria viſa ſunt, ad cognoſcẽdum nomen, ſitum, naturam, hiſtoriam, ac gloriam detectionis Indiarum Occidentalium, de quarum iure ſermonem & tractationem inivimus. In quo † parum vereor Ariſtarchorum cenſuram, ſi qui fortè me potiùs Hiſtoricum, aut Coſmographũ, quàm Iureconſultũ egiſſe cauſentur. Suſceptum quippè opus id, ut apparet, deſiderabat, neque aliter eius compago conſtare poterit, quàm ſi ex ſeparatis, & diverſis diſciplinis, ædificij huius univerſitas cõſtruatur. Vt in † ſimili ſcribit Iabolen in l. eum qui ædes 23. D. de uſucap. & Senec. epiſt. 74. dũ ait: Invicem hæc ſtudia commutanda eſſe, & alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum eſt, ſtylus redigat in corpus, apum imitatione, † quæ vagãtur, & flores, ad mel faciendum idoneos, carpunt; deinde quidquid attulere diſponunt, ac per favos digerunt: & ut Virgil. noſter ait: — Liquentia mella Stipant, & dulci diſtendunt nectare cellas. Quâ etiam eleganti ſimilitudine uſos reperio Lucret. lib. 3. de nat. rer. in princip. Floriferis ut apes in ſaltibus omnia libãt. Omnia nos itidem depaſcimur aurea dicta, Aurea, perpetua ſemper digniſſima vita. Horat. lib. 4. Carmin. Ode 2. Simonidem apud Plutarc. in eius vita, Iſocrat. in fin. orat. ad Demonic. ubi ſic inquit: Nam ut apes videmus omnibus quidem floſculis inſidere, de ſingulis autem utilia carpere: ſic eruditionis comparandæ ſtudioſos, nihil inexploratum relinquere, ſed profutura quæ ſunt, undique colligere licet. Macrob. lib. 1. Saturnal. cap. 1. ubi verba Senecæ ad litteram mutuatur, & tetigi ego in meo tract. de crim. parric. lib. 1. cap. 13. Neque abeſt D. Hieronym. adverſus Vigilant. ſic ſcribens: Operis mei eſt, & ſtudij, multos legere, ut ex plurimis diverſas flores carpam: non tam probaturus omnia, quàm quæ bona ſunt, electurus: aſſumo multos in manus meas, ut à multis multa cognoſcam. Nunc † verò rerum ordine ita exigente, Nomocanonicum ſermonem (ideſt mixtum ex Civilis, & Canonici iuris diſciplina) & maxima etiam ex parte Theologicum inſtituemus, dum in ſecundo hoc noſtræ tractationis libro de iuribus, ſive titulis agere deſtinamus, quibus fœliciſsimi & potentiſſimi Hiſpanorũ Reges, & Domini noſtri has Novi Orbis Provincias tot laboribus, & expenſis (ut diximus) perluſtratas, ditioni ſuæ ſubijcere, & adijcere potuerunt. In quo planè agnoſco, † arduum me, & difficile onus meis humeris impoſuiſſe, cũ hęc diſputatio tot opinionum & argumentorum nodis, & anfractibus implicetur, & plures doctiſsimi & præſtantiſsimi viri eã ſuſcipere auſi non fuerint, vel ſuſceptam, non ſatis pro dignitate & utilitate tractaverint. Sed vel hoc ipſum movêre me potuit, & debuit, ut in hãc curam totis viribus & nervis intenderem. Nam, † ut ait Ovid. lib. 4. Triſt. eleg. 3. Ardua per præceps gloria vadit iter. Et Propert. lib. 4. eleg. 11. Magnũ iter aſcẽdo, ſed dat mihi gloria vires Non iuvat ex facili lecta corona iugo. Et Horat. lib. 1. Serm. ſatyr. 2. Leporem venator ut alta In nive ſectatur, poſitum ſic tangere nolit: Captat, & apponit: meus eſt amor huic ſimilis: nam Transvolat in medio poſita, & fugentia captat. Quibus adijcio verba D. Petr. Chyſologi ſerm. 91. dũ inquit: † Aurũ de terra legere qui noverunt, ubi divitem ſenſerint venã, ibi quidquid artis eſt, quidquid laboris impendunt. Accedit his noſtrorum Regum auctoritas & maieſtas, † quæ cùm huius acquiſitionis causâ ab exteris, & alijs nõ benè inſtructis, nec res, & hiſtorias Indiarum ſatis doctis hominibus labefactetur, pro ea vindicanda, & ſarta ac tecta tuenda, nõ minùs quàm pro aris, & focis pugnare debemus. Subditorũ quippè † munus, & veluti inſita à natura conditio requirit, ut ſicut vitã Domini, ita etiam honorem, famã & exiſtimationem tueantur: & ſi verbis aut ſcriptis proſcindi viderint, quibus poſſint modis calumniantium cavillationes repellant, ut habetur in cap. 1. de forma fidel. iũctâ l. iuſta, D. de manum. vind. & in cap. tibi Domino, diſt. 36. & cum communi feudiſtarum Schola latè tradit Henricus Roſenthal. 2. tom. cap. 10. concl. 17. & Matth. de Afflict. in cap. 1. num. 19. qualiter iurare deb. vaſſal. dom. fidelit. ubi inquit: † Sacramento fidelitatis contineri, quod vaſſallus dominum ſuum in totũ exaltabit, quantũ poterit, & nunquam vitam, aut membrũ, neque honorem, quẽ habet, ſua volũtate, cõſilio, vel exhortatione perdet, ſed in ijs omnibus adiutor eius erit ſecundũ ſuũ poſſe. Operi ergo manum admoventes, videamus imprimìs oportet, quid in hoc argumento ante Nos pręſtiterint alij, † ut ſua cuique gloria tribuatur, & ſicut latentia cum laude ſunt prodita, ita ab eis inventa cum vituperatione, aut ignoratione non videantur eſſe neglecta, ut utar verbis Caſsiod. lib. 4. var. epiſt. 34. ſemper enim in more habui, ſua cuique etiam minutiſsima reddere, & fateri malle per quos profecerim, quàm in furto deprehendi, iuxta conſilium Plinij in præfat. ad lib. nat. hiſt. Cùm pręſertim, ut ipſe inquit, ſors fiat ex uſura & † laus, quę primis Scriptoribus iuſſè conceditur, non minor interdum poſterioribus deferenda ſit, qui multa inventis addiderũt, vel quæ à primis arripuerunt, hauſeruntq́ue, illuminatiùs, & ordinatiùs poſteris tradunt, ut noviſsimè advertit, & probat Pat. Ioan. Pineda in Eccleſ. cap. 12. verſic. 12. num. 3. pag. 1206. & ante eũ ex noſtris, plura congerẽs, Sim. de Prętis proœmio ad lib. de interpret. ult. volunt. n. 16. ubi aſſerit, † hâc ſolâ ratione poſſe Doctorem, ſuũ appellare librum illum, in quo omnia dicta aliena repoſuit, de ſuo autem nihil adiecit, arg. l. 2. circa princ. D. de orig. iur. ibi: Non quia Papyrius de ſuo quicquam ibi adiecit, ſed quòd leges ſine ordine latas in unum compoſuit; auth. ut cùm, de appellat. cognoſc. §. aliud quoque capitulũ, ibi: Et diſperſas, † & eorũ, quę de gloſſis Accurſ. dicit Bart. in l. 2. D. de concuſsion. Paul. de Caſtro in auth. ceſſante, circa fin. C. de legit. hęred. & de ſuis operibus Speculator † in tit. de not. crim. §. ut autem, dicens: Vt autem ex aliorum ſparſis velleribus telam nobis ordiamur politam, &c. Quod ſumere potuit ex D. Hieronym. in pręfat. comment. epiſt. ad Epheſ. dũ ait: Nũquid aut Tertullianus Beatum Martyrem Cyprianum, aut Cyprianus Lactantium, aut Lactãtius Hilarium à ſcribendo deterruit? ſtamina & filannonum, quã ponũt priores, ut poſteri veſtem inde conficiant. Quibus addo † Clement. Alexand. lib. 6. Strom. cap. 1. ubi oſtendit Philoſophos & Poëtas Græcos, quorum variæ ſectæ fuerunt, confeſſos eſſe, pręcipua ſua de moribus dogmata à Socrate accepiſſe. Quin & plura alios ab alijs invicem ſurripuiſſe, & aliorum libros ab illis obletos tanquam ſuos ſibi vendicaſſe. Macrob. ubi ſupr. qui ait, quòd quemadmodum apes ſuccum varium in unum ſaporem miſturâ quadam, & proprietare ſpiritus ſui mutant: † Nos quoque quidquid diverſa lectione quæſivimus, committemus ſtylo, ut in ordinem eo digerente coaleſcat. Nam & in animo melius diſtincta ſervãtur, & ipſa diſtinctio non ſine quodam fermento quo conditur univerſitas, in unius ſaporis uſum libamenta confundit, ut etiã ſi quid apparuerit, unde sũptũ ſit, aliud tamẽ eſſe, quã unde ſumptũ noſcetur, apparet. Et Lucian. in Dialog. Piſcator, ſive reviviſcentes in princ. † qui cum antiquis Philoſophis loquens, ſic ait: Quin & hæc ipſa, quæ proloquor, unde quã à vobis accepi? ac inſtar apiculæ decerpens, hominibus oſtendo? At illi laudant, ac uniuſcuiuſque florem, unde, & a quo, & quemadmodum collegerim, cognoſcunt, meq́ue oratione ob floriferam hanc meſſem commendãt. Sed verius vos ipſos, ac prata veſtra amœniſſima, qui tam varia, & verſicoloria produxiſtis, extollunt. D. quoque Auguſt. q. de Trinit. cap. 3: Vtile eſt (inquit) plures libros à pluribus diverſo ſtylo etiam de eiſdem quæſtionibus fieri, ut ad plurimos res ipſa perveniat ad alios quidem ſic, ad alios autem ſic. Et Hippoc. in lib. de arte: Scientiæ, inquit, votum ac opus eſt, invenire aliquid eorum, quæ nondum inventa ſunt, ſimiliter & ſemiperfecta ad finem perducere & abſolvere. Et ut omittam † celebrem illam Hoſtienſis, Innocentij, Abbatis, & aliorum diſputationem in cap. quod ſuper his devoto, ubi generaliter tractãt de dominio rerum, quę ab infidelibus poſsidentur; & an, & quando ab illis auferri poſsit? de quo etiam latè agũt omnes Theologi poſt D. Thom. in 2. 2. q. 10. artic. 10. idem D. Thom. de regim. Princip. lib. 3. cap. 9. D. Anton. in 3. part. ſum. tit. 22. cap. 5. §. 8. Sylveſt. verb. Papa, q. 7. Franc. Topius in tract. de poſt Princip. ſæcul. §. 7. num. ſinal. Navarr. in cap. novit, de iudic. notab. 4. doctiſsimus Præſes Covarrub. in regul. peccatum, 2. part. §. 10. Ferdin. Menchaca lib. 1. quæſt. illuſt. cap. 24. Molina de iuſt. & iure, tract. 2. diſput. 106. Ludovic. Turrian. de Fide, Spe, & Charitat. q. 10. per duodecim articulos, ex pag. 619. ad 662. & plures alij relati per Thom. Sanchez in ſum. 1. part. lib. 2. cap. 1. & ſeq. & Sayrum in Clavi Regia, 2. tom lib. 9. cap. 4. Peculiariter † de his noſtris Indis Occidentalibus omnium primus diſputare cœpit inſignis ille † Doctor Ioãnes Lupus de Palacios Rubios, edito in hanc rem tractatu, cui titulum fecit: Inſularum maris Oceani, ad quem ſe remittit in tract. de obtemp. Regn. Navarr. 2. par. §. 1. in fin. cuius tamen copiam nuſquam habêre potui. Poſteà etiã in eodẽ argumento valdè inſudavit notiſsimus ille Chiapenſis Epiſcopus, D. Fr. Bartholomęus de las Caſas, qui Hiſpali bonis parẽtibus natus, & poſt ſacrorum Canonum ſtudium Sacerdotij ordinem adeptus, cũ ad inſulam Hiſpaniolam, ſive Sancti Dominici inter primos illius ætatis homines traieciſſet, & in ſęculo manens, ſæcularibus negotijs implicatus, militares adverſus Indos expeditiones obſervaſſet, & damna, & iniurias quas illis ſieri videbat, toto animo † dolêrat, pio ſemper, & ardenti eorum tuendorum zelo, & charitate flagravit, & cũ parum ſuis conſilijs, & ſermonibus proſicere cerneret, anno 1515. primũ, & iterum anno 1517. in Hiſpaniam redijt, & enixis ac repetitis libellis, & orationibus Indorum cauſam defendit apud Ferdin. Regem Catholicum, & eo paulò pòſt è vita diſcedente, apud Caroli Cæſaris, tunc Flandriæ cõmorantis, Gubernatorem & Conſiliarios, & poſteà eundemmet Carolum Barchinonę perſonaliter adiẽs, plura pro illorum libertate, meliori converſione, gubernatione, & tractatione propoſuit, & aliquibus pro voto impetratis, alijs per illius temporis cõperendi nationes ſuſpẽſis, rurſus inſulã S. Dominici repetijt, ibiq́; ordinẽ Prędicatorũ ingreſſus & profeſſus, & multa pro eiſdem Indis iuvandis conſtantiſsimè paſſus, ad Novam Hiſpaniam tranſitum fecit, in qua non minori curâ ſuſceptam Indorum clientelam proſecutus fuit. Poſteà verò Epiſcopatu de Chiapa donatus, prout maiori fulgebat auctoritate, maiori etiã ardore, & ſolicitudine in idem ſtudium incubuit. Sed cùm ob militum duritiam, & auri, atque argenti ſemper creſcentem cupiditatẽ, non ut oportebat, iuſtiſsimis & ſanctiſsimis Regijs edictis in regionibus adeò longinquis obtemperari videret, ſuaq́ue monita multis exoſa, alijs verò difficilia, aut impoſsibilia iudicari, Epiſcopatui, quem hâc tantũ cauſâ ſuſceperat, conſulto prius romano Põtifice, renunciavit, & iterum in Hiſpaniam reverſus, anno 1539. nullum non lapidẽ movit, ut verbo, & ſcriptis iniurias & calamitates Indorũ oſtenderet, & ut eis obviam iretur expoſtularet. Sumptâq́ue † hinc occaſione, & ut apologijs reſpondêret, quas eodẽ tempore Ioan. Gineſ. Sepulveda contra aliquas eius propoſitiones evulgaverat, libros quoſdam ſcripſit, quorũ primus continet tractatum comprobatorium ſupremi Imperij, & univerſalis dominij, quod Reges Caſtellę, & Legionis ſuper Indis Occidentalibus habent, eiq́ue triginta propoſitiones, & aliqua principia ad idem argumentum pertinentia ſubiunxit. Secundus, capita cuiuſdam diſputationis amplectitur, quæ anno 1550. coram Regio Senatu, & alijs doctiſsimis viris inter Epiſcopum & Gineſiũ habita fuit eiuſdem Senatus auctoritate, ab eruditiſsimo Fr. Mag. Dom. Soto, qui ibîdẽ interfuit, in sũmã redacta. Tertius, quartus & quintus de dãnis, quę Indi patiebantur, eorum libertate aſſerenda, commendiſq́ue tollendis pertractant. Sextus quoddam confeſsionarium continet, cuius terrore, ij, qui cum Indis verſabantur, à confeſſarijs examinandi eſſent. Hi libelli Hiſpali typis excuſsi anno 1550. & 1552. per omniũ ora, & manus vagari cœperunt. Sed poſteà † quia ſine Regij Senatus auctoritate editi erant, & alijs iuſtis de cauſis colligi, & aſſervari iuſsi ſunt, & præcipuè dictum confeſsionarium, ad quod intercipiendum Regia ſchedula expedita reperitur Valliſoleti 5. Septembr. ann. 1550. quę extat in 1. tom. ſched. impr. pag. 231. Vltra hos tractatus † aliũ ſcripſit, quem appellavit teſtamentum, & aliũ, cui codicilli nomẽ appoſuit, quos ante mortem Regi Philippo II. præſentaſſe, auctor eſt Fr. Eman. Roderic. 2. tom. quęſt. Regul. q. 99. art. 4. Refert etiam Fr. Aug. Davila Padilla in hiſt. Mexic. Ord. Prędic. lib. 1. cap. 99. aliũ librum ſcripſiſſe Latino, & Hiſpano ſermone de promulgatione Evangelij, & alium ingentis voluminis, cui de iuvandis & fovendis Indis titulum fecit, & Mexici in Biblioth. Dominicani Cœnobij aſſervatur. Et tandem ſummus hic vir, † libertatis Indorũ uſq; ad mortẽ propugnator acerrimus, plenus dierũ & virtutũ Valliſoleti occubuit, ut latiùs hæc omnia, & alia ad eius vitã, laudes & labores, quos pro Indis ſuſcepit, ſpectãtia, recẽſet † Hieron. Benzo hiſt. Ind. lib. 1. c. 16. Fr. Aug. Davila ubi ſup. ex c. 97. uſq; ad 107. Fr. Thom. Caſtell. in hiſt. Lat. Ind. 1. par. Fr. Vincẽt. de las Caſas in hiſt. Mexic. lib. 1. Fr. Alfonſ. Ferdin. in hiſt. Eccleſ. noſtri temp. lib. 1. cap. 6. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. p. lib. 3. pag. 63. Ant. Herrera in hiſt. gen. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 11. pag. 20. & lib. 2. cap. 3. pag. 33. & 34. & cap. 6. pag. 40. & cap. 15. & 16. & 21. & lib. 4. cap. 2. 3. 4. & 5. & decad 3. lib. 2. cap. 3. 4. & 5. ubi notabiles rationes cõtinẽtur, quas Barchinonæ ann. 1519. corã Imperatore Carolo V. Epiſcopus Darienis, & Licentiatus de las Caſas habuerũt, de quibus etiam agit Hieron. Bẽzo in ſua hiſt. Novi Orb. lib. 1. cap. 16. & aliqua tãgit Ludovic. Cabrer. in vita Philippi II. lib. 7. cap. 8. pag. 419. Epiſcopi Chiapenſis temporibus prædictus † etiam Ioan. Gineſius de Sepulveda floruit, qui, ut pręter alios refert Ant. Poſſev. in apparat. 1. tom. pag. 880. Cordubẽſis fuit, Theologiæ, & bonarum litterarũ impensè doctus, ac Caroli V. Imper Hiſtoricus. Hic annos 81. cœlebs, & in diverſis ſtudijs verſatus, inſumpſit, & obijt ann. 1572. ſepultus in Putalbani municipij æde maximâ prope Cordubã & varia opera ſcripſit, quæ cùm ſparſim varijs tẽporibus fuiſſent à Typographis evulgata, demũ ab Arnoldo Myllio cõquiſita, ſimul in lucem edita ſunt in officina Birmanica Coloniæ anno 1602. Et inter reliqua, ut audio, peculiarẽ librum elucubravit de iuſtis cauſis belli cõtra Indos ſuſcepti: cuius ratione, cũ in pluribus Epiſcopi Chiapenſis aſſertionibus cõtrairet, & inter illos, verbo & ſcripto, privatim & publicè multæ contentiones habitæ fuiſſent, apologiã quandã pro prædicti libri defenſione vulgavit. Horũ librorũ copiam uſque adhuc habêre non potui, † fuerunt quippe auctoritate Regiâ in Hiſpanię, & Indiarũ Provincijs interdicti, ſchedulâ ad id apud D. Martinum expeditâ 19. Octob. ann. 1550. quę extat in d. 1. tom. ſched. imp. pag. 230. ubi huius prohibitionis ratio ea eſſe dicitur, quia extra Regnũ typis excuſsi fuerant, & quia nõ convenit, ut materiæ eiuſmodi ſine expreſſa & peculiari Regis licentia pertractẽtur, & publicę factæ, vulgi linguis, & manibus conterantur. Accipio etiã ex relatione Fr. Aug. Davila in d. hiſt. Mexic. Ord. Præd. lib. 1. cap. 103. pag. 403. quendã † Licenciat. Frias de Albornoz in eodẽ argumento laboraſſe, & tractatum de converſione & debellatione Indorũ ſcripſiſſe, qui tamen, quoniã aliqua continebat, quæ Evangelicis pręceptis adverſabãtur, Quæſtorũ Fidei ſedulâ diligentiâ intercluſus fuerit. Viguit quoque eâdem ætate † quidam Pet. Malferitus I.C. Patricius Balearis, ad cuius manus cũ confeſsionariũ Epiſcopi Chiapenſis perveniſſet, & in eo aliqua perlegiſſet, quę iuſtitię Noſtrorum Regũ in occupatione harum Provinciarum nocêre poterant, copioſum quoddam, & non malè doctum conſilium, ſive apologeticum (ut ipſe vocat) iuris reſponſum commentus eſt, quo intrepidè illã defendit, illudq́ue ad potentiſs. D.D. Maximilianum Bohemię Regem, Auſtriæ Archiducem, direxit, qui eâ tempeſtate Carol. V. in Regnis Hiſpaniæ vices gerebat. Quod reſponſum extat inter conſilia Iacobi Mandeli Albani, vol. 2. & eſt 769. in ordine. Marquardus † etiã de Suſanis tractatũ eodẽ fermè tempore fecit de Iudæis & infidelibus, in cuius prima parte cap. 14. per tot. an, & quando infideles debellari, & proprijs bonis ſpoliari poſsint? pertractat, & de his noſtris Indis, & eorum ſubijciendorum titulis ſpeciatim nonnulla conſiderat. Idẽ etiã licèt magis perfunctoriè tetigit † Frãc. à Vargas in tract. de auct. Pontif. & Epiſcop. iuriſd. qui habetur inter tract. Doct. tom. 13. p. 1. ex pag. 113. ubi confirmatione 10. fatetur, multũ in hac re Scriptores ſuę ætatis ſuper conciliandis contrarijs Innocẽt. & Hoſtienſ. opinionibus diſſentire, ſe tamen omnium eorum ſententias omnibus collatis diſputationibus ad cõcordiam, meramq́ue veritatem reducere conatũ in ſuis commentarijs: quos tamen ego vidêre non potui, & an typis excuſſerit, prorſus ignoro. Doctiſsimus † itẽ Mag. P. Domin. Soto aliqua hũc articulũ concernẽtia doctè, & graviter pũgit in lib. 4. de iuſt. & iur. q. 4. art. 1. & ſeq. & in 4. diſt. 5. q. unicâ, art. 10. pag. 266. & ſeq. ubi addit, ſibi in animo eſſe in lib. 4. de iuſt. & iur. tractatum edere de ratione promulgandi Evangelij, primum in obſequiũ Fidei, deinde in gratiam Chriſtianorum Principum. Quem tamen tractatum an ediderit, neſcio; nunquã enim illius copiã aſſequi potui, licèt eum citari videam à Ferd. Menchaca, lib. 1. quæſt. illuſtr. cap. 10. num. 10. Idẽ mihi cõtigit in ſcriptis † Ioan. Matiẽço, qui fuit in his Peruanis Provincijs Argẽtini Prętorij pluribus annis Senator, & ultra Dialog. Relatoris & accurata commentaria, quæ edidit ſup. lib. 5. Recop. alium etiam librum, quem ipſe in illis citat, paraverat, ſub titolo de ſtylo Cancellarię, & refert ſe in eo plura pro defendẽda Indorum debellatione & ſubiectione dixiſſe in tit. 1. præeminẽtia 17. caſu 20. declar. 9. §. 1. gloſſ. 1. Adquem etiã ſe remittit nonnulla eiuſdẽ argumenti leviter tangẽs, in alio libro manuſcripto Hiſpani ſermonis, quẽ penes me habeo, & inſcribitur de moderatione, ſive gubernatione Regni Perù; † qui tamen iudicio meo tumultuariè ab auctore ſcriptus videtur, & pauca continet, quę nobis eandem rem pertractantibus uſui, & adiumẽto eſſe potuerint, ut ex utriuſque operis collatione patebit. Franciſcus † etiam à Victoria, Dominicani Ordinis fulgentiſsimum Sydus, ultra celebres illas diſputationes, quas de iure belli cõſcripſit, duas alias elucubravit, quibus de Indis inſulanis, titulum fecit, ubi plures rationes, ſive cauſas enumerat, ob quas illis bellũ infligi poſsit, & veros dominationis Regum noſtrorũ titulos à falſis, & affectatis magiſtrali reſolutione diſtinguit. Dom. quoque Gregorius † Lupecius Regius in ſupremo Indiarum Senatu Conſiliarius, & ob eximiã utriuſque iuris peritiam & indefeſſum laborẽ omni ſęculo commendandus, ut aurea, & ardua gloſſemata, ſive commentaria oſtendunt, quę circa Hiſpanas ſeptem Partitarum leges ſcripſit, ſine quibus manca profectò Hiſpani fori iuriſprudentia videri poſſet. Hic inquã talis, tantuſq́ue Præceptor, totis nervis in hoc idẽ argumentũ dominationis Indiarum intendit, & cùm plura hinc inde allata tẽtaſſet, tandem relectiones Victorię, de quibus diximus, ſummopere probans, eas ad litteram tranſtulit, & viginti colũnis conſumptis, vix, & ne vix quidem ſe ab hoc labyrintho extricare potuit in l. 2. tit. 23. part. 2. verb. Acrecentar el pueblo a ſu Fè. Alia quoque †alij tam Theologi, quàm utriuſque Iuris, atque etiam hiſtorię profeſſores de eodẽ articulo varijs in locis tetigiſſe reperiũtur, ut cõſtabit ex Ioan. Maior. in 2. Sent. diſt. 44. q. 3. Alfonſ. à Caſtr. de iuſta hæret. punit. cap. 14. Alfonſ. Guerrer. in ſpeculo Princip. cap. 3. num. 5. Pet. Bellino in tract. de bello, 2. part. tit. 12. Ioſeph. Acoſta in libris de procuran. Ind. ſalute, præcipuè lib. 2. cap. 2. Cuius doctiſsima † & elegantiſsima ſcripta meritò laudat Ant. Poſſevin. in apparat. 1. tom. pag. 964. Ferdinand. Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 10. n. 10. & 11. & cap. 24. per tot. Fr. Ant. à Corduba in ſuo quæſtionario, lib. 1. q. 59. Dominico Bañez, Aragone, Salone, Lorca, & alijs Theologis recẽtioribus in 2. 2. q. 10. art. 10. Lud. Molin. de iuſt. & iur. tract. 2. diſp. 105. & 106. Greg. de Valẽt. in 2. 2. diſp. 1. punct. 7. in reſp. ad 2. & punct. 8. per totum, Ioanne Azorio lib. 8. inſtit. moral. cap. 24. & 25. Eman. Roderic. 2. tom. quęſt. Regul. q. 99. art. 4. & tom. 3. quęſt. 32. art. 4. Anaſtaſ. Germonio de ſacror. immunit. lib. 3. cap. 13. per tot. præcipuè ex num. 29. Petr. Matthæo in lib. 7. Decretal. ſub t t. 9. de inſulis Novi Orb. pag. 74. & ſeq. illuſt. & eruditiſſ. Card. Bellarm 1. tom. controverſ. 3. de Rom. Põtif. lib. 5. c. 2. & in recognitione ſuorum librorum in addition. eiuſdẽ cap. §. 2. Camill. Borrell. de pręſtan. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 224. Ant. Poſſevin. in Bibliot. tom. 1. lib. 9. cap. 15. & ſeqq. ubi de converſione Indorum aliqua tradit Fr. Thom. à Ieſu in tract. de procuran. omnium gentium ſalute, lib. 2. par. 1. cap. 5. & lib. 5. p. 1. P. Lud. Turriano in tract. de Fide, q. 19. diſput. 51. & 52. & ſequentib. P. Ioan. de Salas de legibus, q. 95. diſput. 7. ſect. 4. pag. 120. & q. 96. diſp. 10. ſect. 3. pag. 227. Ioan. Boter. in ſuis relat. univerſ. 2. part. lib. 4. ex pag. 238. ad 240. & 4. part. lib. 3. per totũ, præcipuè pag. 72. Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. Lud. Cabrera in vita Philippi II. lib. 7. cap. 8. Ferdin. Rebell. de obligat. iuſt. lib. 18. q. 23. per tot. ubi licèt de titulis Indiarum Oriẽtalium dumtaxat pertractet, idem eſt ac ſi de Occidentalibus diſſeruiſſet, Lud. à Paramo de origin. Inquiſ. lib. 3. q. 1. opin. 3. n. 123. ubi citat, de eodem agentem quẽdam auctorem nomine Vazquez conſ. 8. quem invenire non potui; † ſicuti neque admonitionem quandam de legatione Evangelica ad Indos capeſſenda, quam audio his tẽporibus ſcripſiſſe Iuſt. Heurniũ Ioan. filium, & typis editam Lugdun. Batavor. apud Elzivericum in 8. Vidêre autem licuit, & iuvit, quod latiſsimè, & multũ in noſtris terminis ſcribit † D. Marta in tract. de iuriſd. lib. 1. cap. 24. ubi Romani Pontificis poteſtatem ſuper Regnis, & bonis infideliũ intrepidè admittit, & Hieron. Zevall. 1. tom. pract. cõmun. q. 735. ubi occaſione illius quæſtionis, quam diſputat, an filij infideliũ poſsint invîtis parentibus baptizari, de titulo ſubiectionis Indorum aliqua tangit. Quod idẽ † ipſe auctor, quæ eius eſt diligentia, & ſtudiũ de Republica litteraria, & Noſtrorum Regũ dignitate benèmerendi, in eorum, ut inquit, gratiã, latiùs proſequutus eſt in quarto tom. earundẽ pract. cõmun. q. ult. ex n. 168. uſq; ad num. 324. ubi num. 174. mutuatis verbis Petri Malferiti. d. conſ. 769. inſano labori ſe indulgêre velle teſtatur, ut veritas huius quæſtionis, & Indiarũ Regni retentio luce meridianâ clarior omnibus illuceſcat, quod an impleverit, aliorũ iudicio relinquo. Meritò † tamen ibîdẽ ex num. 175. ad 182. ad hoc opus ex profeſſo ſuſcipiẽdũ deſiderat, & appellat inſignes illos, & præſtãtes Iuriſconſultos, & Regis noſtri potentiſsimi Pręſides & Conſiliarios, quorũ nomina refert. Magnos † enim magna aggredi, & in magnis laborare ratio ſuadet, ut latè docet Ariſt. lib. 4. & hîc cap. 3. & egregio ſchemate oſtendit Lucianus in dialogo 4. Sed nos † eo tempore, quo Zevall. hanc ultimã quęſtionẽ in vulgus emiſit, ſcripta hæc, quæ nunc in publicum edimus, in privatis ſchedis continebamus, gaviſiq́; ſumus, & ingenio noſtro gratulati, quòd poſt tantos viros, qui in hoc ſtudio, ſive ſtadio certarunt, & in hanc uberrimam meſſem manũ miſerunt, prodire adhuc in lucem, Deo votis noſtris annuente, non uſquequaque contemnendi, poſsîmus, & piam illam Moabitidem imitati, ſpicilegiũ, neque ſterile forſitã, neque infructuoſum conficere. Et quamvis † ſumma illa eruditionis faſtigia, quę Zevallos exoptat, æquare non valeamus, neque in Orcheſtra, ſed in imis iſtis ſubſelijs locum habêre meruerimus, non ideò tamen ab incœpto itinere deſiſtemus. Poteſt enim non incõcinnè huc referri quod in Oratore Cicero ait: Si quem aut natura ſua, aut illa præſtantis ingenij vis fortè deficiet, aut minus inſtructus erit magnarum artium diſciplinis, teneat tamen eum curſum, quem poterit. Prima enim ſequentem, honeſtum eſt in ſecundis, tercijſq́ue conſiſtere. Nam in Poëtis non Homero ſoli locus eſt (ut de Græcis loquar) aut Archiloco, aut Sophocli, aut Pindaro, ſed horum vel ſecundis, vel etiam infra ſecundos. Nec verò Ariſtotelem in Philoſophia deterruit à ſcribendo amplitudo Platonis: nec ipſe Ariſtoteles admirabili quadam ſcientia & copia cæterorum ſtudia reſtinxit. Alacrior quoq; ad hãc pugnã capeſſendam inſurgo, quoniam audio etiam his ultimis annis librum quendã ſine Auctoris nomine pervulgatum eſſe, de his Indicanæ dominationis iuribus plura tractantem † cui titulus eſt, Mare liberum, cuius copiam hucuſque nanciſci non potui; nam in extremas iſtas mundi plagas rarò ſimiles libri perveniunt, & huius nundinatio, & relectio per ſanctę Inquiſitionis officium interdicta videtur, ut conſtat ex ultimo indice librorum prohibitorum ann. 1612. pag. 77. Nimirum, quia ut à viro docto & pio, qui Hiſpaniæ ante prohibitionem illũ legit, accepi, hæretici Auctoris manũ & ingeniũ redolebat impiè in Reges noſtros, & quod gravius eſt, in Romanã Eccleſiã debacchãtis. Pro accepta ſcilicet eiuſmodi † Sectariorũ inverecũdia, qui nullam veritatis, aut decori rationem in ſuis doctrinis aſſerendis & adſtruẽdis habentes, quidquid in buccam venit, affirmant, & contumelijs & iniurijs magis quàm rationibus certant, ut rectè obſervat Balth. Chavaſ. de not. veræ relig. lib. 4. cap. 2. ut planè ad eos pertineat illud Greg. Nazianz. in orat. 1.: Veritatis doctrinam adulterant, omnibus aſſentantur, ventriloqui ſanè, & vaniloqui, voluptatibus ſuis ſervientes, verbis è terra prolatis, & in terram peſſum euntibus, ut maximã apud vulgus gloriã, & nominis celebritatem conſequãtur. Cui † libro, poſtquam hunc noſtrũ typis cudendum tradidimus, plenè reſpondiſſe video, doctum pariter ac reverendum Patrem D. Seraphinũ Freitas Luſitanum in altero cui de iuſto Imperio Aſiatico, titulum fecit, ubi Indi Orientalis navigationem, & conquiſitionem per Luſitanos factam, eruditè defendit, & nonnulla etiam breviter pungit, quæ ego latiùs pro his noſtris Occidentalibus diſſerueram, ut Lectori facilè ex utriuſq; tractationis collatione patebit. Eundem laborem, licèt non ita ſerio, aggreſſus quoq; videtur alter noviſsimus Luſitanus, cui nomen Benedictus Ægidius, in commentarijs ad l. ex hoc iure, D. de iuſtit. & iur. 1. part. cap. 3. ex num. 13. ad 32. ſed neque hic noſtrum uſquequaque inutilẽ reddet. Pergam igitur macte animo, diſtinctis capitibus ſingulos titulos, qui mihi in hanc rem perpendi poſſe videntur trutinans, & exornans, obſoletis nitorem, ut cum Plinio loquar, faſtiditis gratiã, dubijs fidem, & vetuſtis novitatem adſtruere curans, & in unoquoque quid affirmandum, quid improbandum ſit ex animi mei ſententia citra omnem amoris, & lenocinationis ſpeciem reſolvens. Non enim ignoro, † mendacis hanc pœnam eſſe, ut etiam cùm vera dicat, ei non credatur, ſicuti apud Laërti. lib. 3. Ariſt. tradit, & D. Hieronym. epiſt. 37. ad Iulian. & habetur Eccleſ. 20. 26: Opprobrium nequam in homine mendacium, & in ore diſciplinatorum aſſiduè erit. Et adulatores † ſibi, & ijs, quibus arridere cupiunt, necem inferre, ut pręter alios optimè & noviſsimè probat Dom. Regens Valençuel. cõſ. 99. num. 76. & eleganti carmine oſtendit Iacob. Billius Carthuſ. in Antholog. ſacra, ſic inquiens: Lingua aſſentatrix vitium loquentis acerbat, Et delectatum crimine laude ligat. Nulla ſit ut lapſo reparandæ cura ſalutis Blanditur ſoniti dum malè ſuaſus honor. Libera ſit potius vox correctoris amici, Serpere ne fibris cæca venena ſinat. Nec credens medici verbis fallacibus æger, Noxia laudatæ vulnera peſtis amet. CAPVT II. De primo debellationis & dominationis Indiarum Occidentalium titulo, quem glorioſiſsmi Hiſpaniæ Reges ex divinæ voluntatis cõceſſione habere poſſe videntur, à qua omnium Regnorum iura dependent, & quibus illa vaticinijs, & prodigijs fuerit inſinuata? SVMMARIVM Capitis II. -  1 Deus omnium rerum eſt auctor, actor & moderator. -  2 Deus non ſolùm præeſt rebus omnibus ſed intereſt, & ineſt. -  3 Deus omnium Regnorum arbitrium in ſua manu habet. -  4 Regna & Imperia omnia immediatè à Deo proveniunt, & pendẽt, & plurima iura & auctores, qui de hoc tractant. -  5 Reges omnes, & Imperatores cur in ſuis titulis ſcribant, ſe Dei gratia regnare? -  6 Dei gratia ſe regnare dicunt aliqui Reges & Duces, ut oſtendant, ſe nullum alium ſuperiorem in terris agnoſcere, & plurimi auctores, qui de hoc tractant. -  7 Dom. D. Franc. de Alfaro, Senator Limenſis meritiſſimus, laudatur. -  8 Regna & Imperia omnia cur Deus caduca, & inſtabilia eſſe voluerit? -  9 Regnum a gente in gentem poteſt tranſferre Deus cum cauſa, & ſine cauſa. -  10 Regnorum innumeri caſus, & mutationes remiſſivè adducuntur, & plurimi auctores, qui de hoc agunt, latiſſimè recenſentur. -  11 Gens nulla reperitur, quæ certam ſuæ originis & Regni rationem & ſucceſſionem reddere poſſit, præter Hebræam. -  12 Romanorum Monarchia, ſicut aliæ, cecidit; quamvis ſe æternam futuram iactaret. -  13 Fortuna adverſus imperia, & civitates idem ius habet, quod adverſus imperantes. -  14 Regna ſuas ætates habent, ſicut homines, & internas cauſas pereundi. -  15 Manilij poëtæ elegantia carmina de imperiorum mutatione. -  16 Diogenis iocus in mutationem rerum. -  17 Imperiorum & Regnorum mutationes & caſus, qui Lunæ & Stellis tribuunt, graviter errant. -  18 Fati, fortunæ, & ſortis nomine Ethnici, Dei abſolutam voluntatem ſignificare volebant. -  19 Mundi æterna lex eſt, ut omnia in eo morti, & mutationi ſint ſubiecta. -  20 Deus ſolus mortis & mutationis eſt expers. -  21 Iuſti Lipſij elegantiſſima verba de rerum & Regnorum mutationibus expẽduntur. -  22 Hiſpaniam ſummum Imperium Orbis habituram Vaticinij in modum proponit Iuſt. Lipſius. -  23 Hiſpaniæ Reges titulum dominationis Novi Orbis ex promiſsione & conceſſione divina habere videntur. Et numer. 31. -  24 Rem ſuam quilibet poteſt ad aliũ tranſferre. -  25 Deo auctore & ductore quæ fiunt, iniuſta cenſeri non poſſunt. -  26 Cap. Dominus noſter 23. q. 2. expenditur, & illuſtratur. -  27 Moyſis bella contra Amorrhæos, & alios ex ſola divinæ voluntatis obſervatione excuſant Auguſt. Abulenſ. & alij, quorum loca expendutur. -  28 Sapientia locus cap. 12. verſ. 12. explicatur, & exornatur. -  29 Deus iuſtè poteſt, omnes gẽtes etiã innocentes perdere, imò & beatos damnare, ſi id ſibi placeret. -  30 Deus cur comparetur figulo, & creatura luto ab Iſaia, & D. paulo. -  32 Repetitionis & prolixitatis vitiũ fugiendum. -  33 Thom. Bozius ſecurè admittit conceſsionem Novi Orbis à Deo Hiſpaniæ Regibus factam, ob zelum religionis, & alias virtutes. Et num. 35. -  34 Cantic. cap. 4. de Auſtro perflante, & aromatibus fluentibus, intelligitur de converſione Indorum. -  36 Sibyllarum carmina à Virgilio relata, commodè de Hiſpaniæ Regibus applicãtur. -  37 Alanus Copus titulum, quem Reges Hiſpaniæ in utraque India habent, multum extollit, tanquam à Deo conceſſum. -  38 Reges Catholicos Hiſpaniæ videri electos, & vocatos à Deo ad reducendos, & gubernandos populos Indorum, ſicut olim Moyſis ad reducendum & gubernãdum populum Iſraelit. Camill. Borrel. apertè teſtatur. -  39 Benedictionem & pro miſſionem dilatationis Imperij ſui factã Eccleſiæ à Prophetis, poſſe etiam intelligi de Regibus Hiſpaniæ, docet D. Valdeſius. -  40 Indiæ Orientalis titulum Regibus Luſitaniæ ex divina approbatione, & quaſi conceſsione competere, docet Pet. Rebellus, & idem procedit in Occident. -  42 Novi Orbis Imperium, & converſionem Hiſpanis Deum reſervare, & cõcedere voluiſſe, multis prodigijs & oſtentis prædictum fuit. Et numer. 47. -  42 Regnorum calamitates & mutationes ſolet ſemper Deus prodigijs, & portentis oſtendere, quod plurimis exemplis, & auctotibus remiſsivè probatur, & quæ ſit cauſa? Num. 43. -  44 Calamitatum & ſuppliciorum imminentium Deus priùs homines monet, ut reſipiſcant. -  45 Pſalm. 59. verſus expenditur. -  46 Ieremiæ verba cap. 6. & 18. expenduntur. -  48 Evangelij propagationem inter Gentiles faciendam multis vatincinijs, & carminibus Sibyllarum Deus prædixit. -  49 Indi Inſulæ Hiſpaniolæ habuerunt notabile oraculum de Hiſpanorum advẽtu. -  50 Dæmon ſæpè compellitur à Deo veritatem dicere. -  51 Prodigia & oſtenta plura notãda, quæ Mexicani habuerunt de adventu, & dominatione Hiſpanorum & auctores, qui de illis ſcribunt. -  52 Mexici prædixit adventum, & dominationem Hiſpanorum quidã captivus, qui de more ſacrificabatur. -  53 Mexici ante adventum Hiſpanorum homines armatos, fleviles voces, cometes, igneos globos, & alia oſtenta apparuiſſe. -  54 Motezuma Monarcha Imperij Mexicani plura habuit oracula, & oſtẽta ſuæ calamitatis, & adventus, & dominationis Hiſpanorum. Et num. 55. & 56. & ſequentibus. -  56 Avis nimis peregrina, & prodigioſa Motezumæ adducitur. -  57 Papania Motezumæ ſoror, mortua revixit, & ei ſuum interitum, & Hiſpanorum adventum prænuntiavit. -  58 Quæcalcoati vir prudens, Novæ Hiſpaniæ incolis priſcis, temporibus, Hiſpanorum adventum, & dominationem prædixit. -  59 Mexicani quator ſæculis ante adventum Hiſpanorum, illius vaticinium habuerunt, & a maioribus in poſteros derivarunt. -  60 Iucatanenſes vaticinium habuerunt, bomines Crucis vexillum, & vaccas ſecũ afferentes, eorum dominaturos. -  61 Miſteca in regione reperitur notabile præſagium adventus, & dominationis Hiſpanorum à dæmonibus editum. -  62 Argentei fluminis in regione, Origuara prænuntiavit incolis adventum Hiſpanorum, & Novæ Religionis Prædicationem. -  63 Vaticinium, notabile adventus Hiſpanorum, quod Rex Tidore, ſe habuiſſe, illis ſignificavit. -  64 Rex inſulæ de Tidore voluntariè imperium ſuum Hiſpanis reliquit, ſe ita à Deo monitum dicens. -  65 Peruano in Regno multa vaticinia, prodigia, & oſtenta Hiſpanorum adventum, & dominationem prænuntiarunt, & quæ illa? -  66 Mures & locuſtæ Peruanis nunquam viſæ, in adventu Hiſpanorum, eos prodigiosè infeſtarunt. -  67 Potoſi montis argentei divitias Hiſpanis à Deo ſervari, vox cœlitus emiſſa prædixit. -  68 Pſalm. 64. verſus, qui de gentibus ſignis Dei turbandis loquintur, de Indis Novi Orbis accipitur. -  69 Fortunæ caſibus omnia mundi bona, & Regna, etiam tunc, cùm maximè florent, ſubiecta eſſe. DEvs † omnium rerum eſt auctor & actor, æterna & provida mens, quę cœlorum perennes orbes, quæ ſyderum inæquales curſus, quę elemẽtorum alternas vices, quę deniq; omnes res ſuperas, inferas, temperat, moderatur gubernat. Spargit quoquo verſum æterna illa lux ſuos radios, & uno eodemq́ue, ut ita dicã, ictu, ſive nictu, ſinus omnes, & abyſſos penetrat cœli, terræ maris. Nec † pręeſt ſolùm Divinitas hæc rebus omnibus, ſed intereſt, imò ineſt, res omnes inſpicit, adit, cognoſcit; & cognitas, immotâ quadã & ignotâ nobis ſerie dirigit, ac gubernat, ut pręclarè ſcriptum reliquit Iuſt. Lipſius lib. 1. de conſtant. c p. 13. Quo fit, ut pariter in ſua voluntatè & poteſtate habeat † omniũ Regnorum & Imperiorum arbitriũ, & diſtributionem, † nulluſq́ue temporalis ſtatus, aut principatus reperiatur, qui à Deo auctore naturæ immediatè non proveniat, atque dependeat, licèt ipſi Principes, & Monarchæ mediante humanâ volutate & inſtitutione ad eorum ſaſtigia provehantur, ut habetur 1. ad Rom. 13. Timot. 3. Proverb. 8. & egregiè probat l. 1. 1. inter claras, C. de ſumm. Trinit. l. 1. C. de veter. iur. enuc. in princ. l. ult. C. de quadr. præſcript. cum alijs, D. Auguſt. in cap. quo iure, 1. diſtinct. cap. Conſtantinus, cap. duo ſunt, cap. ſi Imperator. 96. diſtinct. cap. ſi ex bono de pœn. diſtinct. 4. D. Chryſoſt. hom. 23. in d. epiſt. ad Rom. l. 5. 6. & 7. tit. 1. par. 2. D. Thom. lib. 1. de regim. Princ. Dom. Soto lib. 4. de iuſt. & iur. q. 4. art. 1. Did. Perez in proœmio ordinam. col. 7. Minchaca in pręfat. controverſ illuſtr. num. 119. & 139. Covarrub. in pract. cap. 1. Mich. Salon. de iuſt. & iur. tom. 1. tract. de Dom. q 2. art 1. concl. 2. Omphali de civili Polit. lib. 2. cap. 1. num. 1. & plurimi alij relati à Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 17. num. 2. verſ. Puedenſe, Zevall. in pract. lib. 4 q. fin. ex num. 237. P.M. Fr. Anton. Perez in Laurea Salmantina, certamine 5. expoſit. de hom. præfect. pag. 296. & ſeq. Pat. Franc. Suar. omnino videndo in defenſ. cõtra ſect. Anglican. lib. 3. cap. 2. num. 10. & ſeqq. & Petr. Andrea Canonherio in Aphoriſm. Hippocrat. polit. 1. tom. pag. 1. & 2. Qua de † cauſa omnes benè cordati Reges & Imperatores ſuorum titulorum initio, ſe Dei gratiâ regna, quibus potiuntur, habêre, piè & humiliter profiteri ſolent. Quamvis † aliqui ambitioſiùs, ſimul etiam ſub hac præfatione oſtendere velint, nullum alium in terris ſupperiorem agnoſcere. Vt cõſtat ex ijs, quę latè notant Caſtell. & Burg. de Paz in proœm. leg. Taur. n. 30. Gregor. Lop. & eius additionat. Barth. Humada in proœm. part. gloſſ. 7. Paris de Puteo in tract. de Duell. lib. 7. §. an Comes, num. fin. Redin. de maieſt. Princ. in princ. n. 22. Chaſſan. in proœm. ad conſuetud. Burgun. verb. Par la grace, Franciſc. Marc. deciſ. 163. num. 1. part. 1. Petr. Foller. in tract. de cenſib. fol. 15. n. 8. cũ ſeqq. Carol. Tapia de conſtit. Princip. in rubr. num. 3. Anton. Scappus de iure non ſcrip. lib. 2. cap. 2. ex num. 3. Menoch. conſ. 2. num. 104. Anaſtaſ. Germon. de Indul. Apoſt. in initio, fol. 30. Camil. Borrel. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 2. Zevall. ubi ſup. num. 267. & noviſsimè alios citans Caldas Pereira in tract. de emption. & vend. cap. 1. num. 4. Et † illuſtris pariter, atque eruditus Dom. dõ Franciſc. de Alfaro huius Limani Conventus Senator meritiſsimus, mihiq́ue ſemper ob iuſtitię zelum, tuendorum Indorum ardorem, probatiſsimos & incorruptiſsimos mores, & alios neceſsitudinis, & familiaritatis titulos plurimum obſervandus, in ſuo eleganti tract. de offic. Fiſcal. gloſſ. 2. Et ad hanc ſupremam poteſtatem oſtendendam † eadem Dei providentia diſponit, ut Regna & Imperia ipſa caduca, & inſtabilia ſint, & ſub perpetua quadam mutatione, & volubilitate conſtituta, ne à nobis ipſis ſtare, ac perdurare in ſceptri ſemper dignitate exiſtimaremur, ſed ut ſtandi, ita & cadendi, reſurgendiq́ue fatur, ex eius nutu, & voluntate pendêre, † quæ cum cauſa & ſine cauſa, illa ab alijs ad alios, & de gente in gentem transferre poteſt, & ſolet, ut apertè docemur Eccleſ. cap. 10. Dan. cap. 2. verſ. 21. ibi: Deus mutat tempora, & ætates, transfert regna, atque conſtituit, & cap. 4. ibi: Dominatur excelſus in Regno hominum, & cuicunque voluerit, dabit illud, Sap. cap. 7. verſ. 27. ibi: Omnia innovat, 2. ad Corinth. cap. 6. ibi: Regnum à gente tranſfertur; & innumeris † exemplis ex ſacra Scriptura, quatuor Orbis Monarchijs, & omni antiquitate petitis, oſtẽdunt, & illuſtrant Doctores per text. ibi in cap. translato de conſtitut. cap. per venerabilem 34. de elect. auth. de non alienan. rebus Eccleſ. §. ut autẽ, Cicer. lib. 1. offic. elegantiſsimè Ovid. lib. 15. Metamor. Propert. lib. 2. eleg. 9. Plutarc. in paralel. & apophtegm. Valer. Maxim. lib. 2. cap. 7. lib. 6. cap. 9. Tacit. lib. 6. annal. Ammian. Marcell. lib. 14. Trogus Pomp. lib. 44. Luc. Florus lib. 2. cap. 19. Polyb. lib. 8. hiſt. Paul. Æmil. in Dione, Auſo. epig. 8. & in Lud. Sep. Sapian. in Solone, Tzetzes Chil. 4. Bocacius de caſib. Princip. & plurimos alios referens Petr. Gregor. lib. 18. Syntagm. c. 1. & lib. 21. de Rep. per totum, & lib. 6. cap. 3. num. 10. & in ſyntax. art. mirab. lib. 22. cap. 4. Menchac. lib. 1. quæſt. illuſtr. cap. 20. num 34. Balduin. qui eleganter loquitur in §. item ea, quæ ex hoſtibus, inſtit. de rer. diviſ. Thom. Bozius Eugubinus de ſign. Eccleſię Dei, lib. 24. cap. 3. cum tribus ſequentibus, & latiùs in prętermiſsis cap. 5. ex pag. 627. & in integris octo libris, quos de ruinis gentium & Regnorum ſcripſit, Theatr. vit. hum. vol. 3. lib. 4. pag. 734. & ſeq. Ant. Poſſ. in Biblioth. lib. 2. cap. 62. pag. 92. ubi ait † omnes mundi nationes, omniaq́ue regna ſæpè mutata fuiſſe, ita ut nulla ferè gens inveniatur præter Hebręam, quę certam ſui originis rationem, ſuorumve regnorum ſucceſsionem tradere valeat, doctè & copiosè Fr. Thom. à Maluenda lib. 1. de Antchriſt. cap. 4. & lib. 4. ex capit. 8. ad 16. Vbi inter alias † Monarchias, quæ peſſum ierunt, etiam Romanã conſtituit, quamvis ſtabilitatis, ac diuturnitatis ſuę plura teſtimonia, & vaticinia iactaverit, & ſe ęternam appellare auſa fuerit. Lælius Biſciola lib. 1. horarũ ſubſecivar. cap. 1. Petr. Faber. lib. 1. ſemeſt. cap. 8. & 9. Vbi eleganter † probat, fortunam adverſus urbes, & imperria idem ius habêre, quod adverſus Imperantes. Valdes de dignit. Reg. Hiſp. cap. 12. num. 9. Sim. Maiol. in dieb. canicul. tom. 2. colloq. 2. ex pag. 104. & tom. 3. colloq. 2. pag. 338. & ſequentibus, Mart. Delrio in adag. ſacr. 2. tom. adag. 286. pag. 335. Fr. Ioã. Torquem. qui in noſtris terminis loquitur in Monarch. Indian. lib. 4. cap. 105. & noviſſimè Pet. Andr. Canonher. in d. 1. tom. Aphoriſ. Polit. Hippoc. pag. 543. ubi poſt plures, quos reſert, † comparat Regna, & Regnorũ ſtatus cũ ætatibus hominũ, & ortũ, infantiã, adoleſcẽtiã, inventutem, virilitatem, ſenectutem, & interitum habêre, luculenter oſtendit. Quod inſinuavit etiam Iuſt. Lipſ. in centur. 3. ad Belgas epiſt. 31. dicẽs: Magna Imperia limites ſuos habent, quò cùm venerunt, ſiſtunt, retroëunt, ruunt; & meliùs lib. 1. de conſtan. cap. 15: Vt ferro conſumens quædam rubigo per naturã adgnata eſt: ligno exedens caries, aut teredo, ſic animalibus, oppidis, Regnis, internæ & ſuæ cauſæ pereundi. Sic adeò omnia verti, ut Poëta ille eleganter ſcripſit: Cernimus atque alias aſſumere robora gẽtes Concidere has. Et elegãtiùs † Manil. lib. 1. Aſtron. ſic iſtos Regnorũ caſus, & viciſsitudines canens, vel ut veriùs dixerim, lugens: Quot poſt excidium Troiæ ſunt eruta Regna? Quot capti populi? quoties fortuna per Orbẽ Servitium Imperiumq́ue tulit, varièq́ue revertit? Troianos cineres in quantũ oblita refovit Imperium, fatis Aſiæ iã Græcia preſſa eſt. Sæcula dinumerare piget, quotieſq́; recurrens Luſtraret mundum vario Sol igneus Orbe: Omnia mortali mutantur lege creata, Nec ſe cognoſcunt terræ vertentibus annis Exutas variam faciem per ſæcula gentes. Atque hùc etiam ſpectat † Diogenis iocus relatus a Laërtio lib. 6. Rogatus enim, quomodo ſepeliri vellet? in faciem inquit: Percontãti cauſam quoniam, inquit, paulò pòſt futurum eſt, ut inferiora fiant ſuperiora: eò alludens, quod id temporis Macedones rerũ potirentur, atq; ex humilibus fierent excelſi. Quòd ſi inverterẽtur omnia, fore, ut cadaver etiã ex prono fieret ſupinũ. Vnde apparet, † graviter errare eos, qui harũ mutationum & variationum cauſas ad cœleſtes circuitus, qui intra Lunã ſunt, referendas putarunt, ut ex Plat. & Socr reſolvit Ariſt. lib. 5. Polit. cap. 12. vel ad aliorum ſtellarum decreta, ut tenet Ptolom. lib. 1. quadripart. oper. cap. 2. & Peucerus in lib. de divinat. gen. Eſt enim verius ex divina, ut diximus, voluntate & providentia pẽdere, atq; ordinari, † quàm naturæ, fortunę, ſortis, ſive fati nomine Ethnici deſignabant, ut docet idem Ariſt. lib. de mundo, in fine, Arnob. lib. 2. adverſ. gent. D. Auguſt. & eius addition. Lud. Vives lib. 5. de Civit. Dei, cap. 9. & eruditè proſequitur Pet. Greg. d. lib. 21. de Repub. cap. 3. Mar. Ant. Muret. omnino legendus in orat. de fato apud Senecam pag. 279. & luſt. Lipſ. lib. 1. de conſtan. cap. 17. & 18. & ſic eſt explicandus Manil. lib. 4. Aſtron. dum ait: Fata regũt Orbem, certa ſtant omnia lege. Longaq́ue per certos ſignantur tempora curſus. Lucan. lib. 1. Pharſal. Invida fatorum ſeries, ſummis qui negatu Stare diu, nimioq́ue graves ſub pondere lapſus. Et Seneca in Octavio: Regitur fatis mortale genus, Nec ſibi quiſquam ſpondere poteſt Firmum, & ſtabile: perq́ue caſus Volvitur varios ſemper nobis Metuenda dies. Alterna † quippe lex, ut inquit Iuſt. Lipſ. d. lib. 1. de cõſtan. c. 16. à principio dicta eſt omni huic mundo, naſci, denaſci, oriri, aboriri: nec quidquam ſtabile, aut firmum arbiter ille rerum eſſe voluit, pręter ipſum, † cui Soli ut Sophocles dixit: Nunquã ſenectus, atra nec mors imminet Sed alia miſcet domitor ætas omnia. Sed audiamus eundem † Iuſtum Lipſ. qui in eodem cap. poſt alia, quæ in hãc rem graviter, & philoſophicè conſiderat, ſic cõcludit: O mira, & nunquã comprehenſa neceſſitatis lex! Abeunt omnia in hunc naſcendi, pereũdiq́ue fatalem gyrum: & longævum aliquid in hac machina eſt, nihil æternum. Attolle, & circumſert mecum oculos, & vide rerum humanarum alternas vices, & ut in Oceano æſtus. Tu ſurge, tu cade. Tu impera, tu ſervi. Tu occultare, tu emerge, & eas hic rerum in ſe remeantium Orbis, quamdiù erit ipſe Orbis. Germani feri olim fuiſtis? nunc miteſcite ante pleroſque populos Europæ. Britanni inculti, & inopes? Delicijs, ac divitijs Ægyptios provocate & Sybaritas. Græcia olim floruit? nunc iaceat. Italia ſceptrum tenuit? nunc ſerviat. Vos Gothi, vos Vandali, vos Fex Barbarorum prodite è latebris, & gentibus imperate per vices. Adeſte etiã pelliti vos Scythæ, & potẽti manu pauliſper habenas tẽperate Aſiæ, atq; Europæ. Sed iſti ipſi mox diſcedite, & ceptrũ relinquite illi ad Oceanum genti: fallor enim? an Solem neſcio, quem novi Imperij ſurgentem video ab Occidente. Hactenus Iuſt. Lipſ. † qui hoc vaticinium dominationis gentis, ad Occidentem ſitæ, quod de Hiſpanis intelligendum videtur, ſerio etiam repetijt lib. 1. de magn. Rom. cap. 3. ſic inquiẽs: Neſcio, quo providentiæ decreto res & vigor ab Oriẽte in Occaſum eunt. Hæc cùm ita ſe habeãt, † nemo planè dubitare poterit, pios & Catholicos Hiſpanorũ Reges, & dominos noſtros, iuſtũ & legitimũ titulũ ad inquirendos, convertedos, & gubernãdos Novi Orbis Indos habuiſſe, & habêre, ſi id ſibi ſummi, atq; omnipotentis Dei permiſsione, imò & promiſsione iniũctũ & conceſsũ oſtẽderimus. Nihil etenim tã † cõveniẽs eſt naturali æquitati, quàm voluntatẽ Domini volẽtis rẽ ſuam in alium transferre, ratã haberi, 1. quâ ratione. 9. §. hæ quoq; res, D. de adq. rer. dom. l. in re mandata, C. mandat. §. per traditionẽ, inſt. de rer. diviſ. Et ea, † quę Deo auctore, & veluti ductore fiũt, nullo pacto poſſunt, aut debent iniqua, aut iniuſta cenſeri, ut pręclarè inquit D. Aug. lib. 3. de lib. arbitr. c. 5. & lib. 6. cõtra adverſ. leg. & Proph. cap. 14. & magis in noſtræ quæſtionis propoſito lib. 6. quęſt. q. 10. relatus † in cap. Dominus noſter 23. q. 2. ſic ſcribens: Illud genus belli ſine dubitatione iuſtũ eſt, quod Deus præcipit, apud quẽ non eſt iniquitas, & novit, quid cuiq; fieri debeat: in quo bello ductor exercitus, vel ipſe populus, non tã auctor belli, quàm miniſter iudicandus eſt. Quâ etiã † ratione bella per Moyſen geſta, quæ Fauſtus Manichęus accuſabat, idem Aug. defendit lib. 22. cont. Fauſt. cap. 74. his verbis: Nec bella per Moyſen geſta miretur, aut horreat, quia in illis Divina ſequutus imperia, non ſœviens, ſed obediens fuit. Nec Deus cũ iubebat iſta, ſæviebat, ſed digna dignis retribuebat, dignoſq́ue terrebat. Et ſequitur Abulẽſ. ſup. Num. c. 21. & ſup. Ioſue cap. 11. ubi tractans, quo iure potuit Moyſes Amorrhæorũ tertas invadere, voluntatis Divinæ titulũ dumtaxat conſiderat: Cuius, inquit, in manibus omniũ Regnorum iura conſiſtũt, & tanquã omniũ Dominus ab alijs auferre, & alijs dare pro libito poteſt. Et poſteà ſubdit, quòd quãvis Amorręi ſe, & ſua defendẽdo nõ peccarent, quia invẽcibili ignorantiâ volũtatis Divinæ meritò excuſabantur, Iſraëliticus etiam populus nullũ crimen in illis debellandis & ſpoliandis admittebat, cùm Dei voluntatem implêret, quam ob tranſitũ ſibi negatũ, & alio quovis colore quæſito, iuſtiſsimè exequi potuit. Eandem ſententiam apertiùs comprobat † illud Sapiẽt. 12. verſ. 12. Aut quis tibi imputabit, ſi perierint nationes, quas tu feciſti? Vbi rectè advertit eruditiſs. P. Ioan. Lorin. † poſſe iuſtè Deũ, gẽtes, quas ipſe fecit, perdere, cùm mereantur poſſe id ipſum quoq; licèt nulla præcederent demerita, vel hoc nomine dumtaxat, quia dominium abſolutum habet: imò, ſi beatos omnes, nullo excepto, aut ad ęternas deijceret pœnas, aut redigeret in nihilum, nullam ijs iniuriam faceret. Michaël quoque Salon. in 2. 2. tract. de domin. q. 2. art. I. concl. 2. in fin ex eodem loco concludit, Deum eſſe Dominum abſolutum, poſſeq́ue rebus pro libito uti, naturas mutare, deſtruere, annihilare, & quocũq; volurit, vertere, nullamq́; alicui facere iniuriam, ſi vellet in nihilum redigere cuncta creata, aut occidere innocentes; hac nimirum de cauſa † Iſai. & D. Paul. Deũ figulo, & creaturas luto optimè comparaſſe; poteſt enim figulus ex lucto facere quidquid ſibi placuerit. Porrò Devm Opt. Max. hoc Novi Orbis Imperium, eiuſq́ue detectionẽ & cõverſionẽ † Hiſpanis Regibus deſignaſſe & conceſsiſſe, in quo pręcipua huius capitis argumentatio conſiſtit, non obſcurè oſtẽdere videtur Abdias Propheta, cap. un. dum dixit, Hiſpaniæ gentes civitates Auſtri poſſeſſuras, iuxta eius expoſitiones & tranſlationes, quas latè tradidimus ſup. lib. 1. cap. 15. ex num. 29. ubi etiam per totum illud caput plurimis alijs ſacrorũ Prophetarum vaticinijs, & graviſsimorũ auctorum teſtimonijs eandẽ prædictionem luculenter adſtruximus, quæ omnia hîc nõ incongruè perpendi poſſent, niſi repetitionis † & prolixitatis vitium vereremur, & in illud, quod Iuvenal. ſatyr. 7. ſcribit incidere: Nam quæcunque ſedens modò legerat, hæc eadem ſtans Proferre, atq; eadẽ cantabit verſibus ijſdẽ Occidit miſeros Crãbe repetita magiſtros. De quo Eraſmus, ſive Paul. Manut. in Adagio, Crambe bis poſita mors, pag. mihi 207. Quę vaticinia latè congerens, & exponens † Thom. Boz. de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 4. cap. 1. & ſeqq. & lib. 20. cap. 1. & 3. ſecurè probat, populos, qui in illis ad Eccleſiam adducẽdi dicuntur, eos eſſe, qui ex Orbe Novo Indiarum, ſive Orientalium, ſive Occidentalium hodie Pòntifici Romano parent, atq; humero uno, ut Sophonias inquit, Deo ſerviunt, & Hiſpanos noſtros eſſe illas nubes & colũbas, quæ divinitùs miſſę volarunt, ut ex inſulis longinquis filios novos ad Deum adducerẽt, & ſimul Divini Tabernaculi, & ſui Principatus pelles, tentoria, ſive fines extenderent, & plurimâ copiâ auri, & argẽti potirẽtur, quę ex his Orbis Novi regionibus, & Antipodũ locis adducitur. Et in eodem lib. 4. cap. 6. alias Prophetias ad idẽ adducit, & tandem cõcludit, † illud Cant. 4. Surge Aquilo, & veni Auſter, perfla hortum meũ, & fluent aromata, ſignificare eos omnes, qui ex Indijs, ſive Orientalibus, ſive Occidẽtalibus Christi doctrinam ſequũtur, & Hiſpanorum Regum curâ inſtar aromatum benè olentium cũctos Chriſtianos intimâ voluptatis ſuavitate, cęteros autem iucũdiſsimo exempli optimi odore perfundunt. Et lib. 2. de imper. virt. adverſ. Machiavel. cap. 12. in fin. hanc † tanti Orbis conceſsionem Hiſpanię Regibus à Deo factam affirmat, quod veris, & nõ ſimulatis virtutibus religionem colerent, & Pontifici Romano obſequentes, Crucis, heroicas, germanaſq́; virtutes deſignantis, vexillum Divinitùs acceperunt. Quod eſt ſignum, quod in nationibus procul elevandũ prædixit Iſaias cap. 5. & 66. ut latiùs oſtẽdimus. d. cap. 15. ex num. 43. Atque hoc nimirum † Sibyllas inſinuaſſe, dũ Christvm alloquentes, dixerunt: Aggredere, ò magnos aderit iam tempus honores, Chara Deũ ſoboles, magni Iovis incremẽtũ. Aſpice cõvexo nutantem pondere mundũ, Terraſq́ue tractuſq́ue maris, cœlumq́ue profundum, Aſpice, venturo lætentur ut omnia ſæclo. Quæ carmina cũ Virgil. Ecloga 4. de Auguſto Cæſare acceperit, lõgè verius & cõmodius ad inclytos noſtros Hiſpaniæ Reges trãsferre poſſemus, quibus Dei munere contigit, imperiũ ſuũ per utrunque Orbem extendere, & ut ille dixit: Solis in terra domibus negata. Eandẽ Dei benignitatẽ & conceſsionem utriuſq; Indię Caſtellanis, & Luſitanis Regibus ſactã, optimè conſiderat, & extollit † Alan. Cop. Dialog. 6. cap. 34. pag. 942. & ſeq. & cap. 36. pag. 951. & 952. dicens, hac de cauſa eorũ titulũ ſplendidiſsimũ cenſeri debêre, cùm Deus ipſe eorum potiſsimũ navibus ſtupendã, & inauditam fortè hactenus ad extremũ uſq; Orientẽ & Occidentẽ itineris rationẽ oſtenderit, neq; ab ullis Chriſtianorum, ſed infidelium regionibus expugnatis, & à totius navigationis, expeditionis, & maritimi cõmercij ab Oceano Occidẽtali ad Indicũ, & Auſtrale latiſsimè patenti dominio amplificari, gloriosè cõceſſerit. Camillus etiam Borrel. de præſtan. Reg. Cath. cap. 43. num. 60. apertè teſtatur, plurimas Prophetias, quas per totũ illud caput exponit, huic Novo Orbi per Reges Hiſpanos cõverſo, & occupato convenire, † videriq́; Regẽ Catholicum, tanquã Moſes, electũ, ad reducendos populos Indorum à ſervitute diaboli, cui hucuſque ſteterunt obſtricti. Eidemq́ue Regi conveniẽter dici poſſe verba Iſaiæ, cap. 49: Dedi te in fœdus populi mei, ut ſuſcitares terram, & poſsideres hæreditates diſsipatas, & diceres ijs, qui vincti ſunt, exite; & qui in tenebris ſunt, revelamini. Huic quoque ſentẽtiæ † ſubſcribit Didac. Valdes de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 12. num. 8. fol. 110. ubi Boziũ ſequutus advertit, ob Fidei zelum & cõſervationem conceſſam eſſe à Deo Regibus Hiſpaniæ hanc tanti Imperij dominationem, & illam multò antè annuntiatam & pro miſſam per Iſaiã cap. 43. & cap. 51. & in illa benedictione Eccleſiæ, quæ habetur Pſal. 71: Et dominabitur à mari uſque ad mare, & a flumine uſq; ad terminos Orbis terrarũ: & Pſal. 3: Poſtula à me, & dabo tibi gẽtes hæreditatẽ tuam: & poſſeſsionem tuã terminos terræ. Deniq; ut alios omittã, † eruditiſſimus P. Ferdin. Rebell. de oblig. iuſt. lib. 18. q. 23. ſect. 3. n. 10. pag. 885. quæ quęſtio adiecta eſt in libris impreſsis Lugdun. ann. 1608. & in alijs deſideratur, agens de titulo Regum Luſitanię ad conquiſtionem & commerciũ Indiæ Orientalis, cuius eadem prorſus ratio, & cauſa eſt, ac Occidentalis, de qua nos ſermonem habemus, apertè aſſerit ex Divina approbatione, & quaſi cõceſsione iuſtè ſibi illos Reges pręfatum conquiſitionis, & cõmercij titulum adſcribere: idq́ue eos, ultra alias rationes humanas, ex ſacris Litteris probare poſſe (ſi modè abſit verbo invidia) & ad hoc adſtruendum adducit, & latè exponit illum locum Iſaiæ cap. 18: Ite Angeli veloces, &c. de quo, & alijs plurimis Nos pleniùs locuti ſumus d. cap. 15. ex num. 29. Sed & præter ſacræ Scripturæ Oracula, quibus ut d. cap. oſtendimus, hãc Novi Orbis inventionẽ, converſionẽ, & ſubactionẽ Devs Opt. Max. Hiſpanis promiſiſſe, & præparaſſe videtur, afferri †quoq; poſſunt alia nõ contẽnenda prodigia & vaticinia, quæ eandẽ ſummi rerum, & regnorũ omnium Parentis, ac Domini voluntatem, & diſpoſitionem, manifeſtis quodammodo ſignis, demonſtraſſe videntur. Solet † quippè Deus, cũ aliquid novi, diri, vel adverſi alicui Regno, vel nationi, aut eorũ Regibus & Principibus imminet, portentis & prodigijs id ſuturum oſtendere, venturaſq́; mutationes & calamitates nuntijs, prophetijs, miniſq́ue cœleſtibus revelare, ut in excidio Ægypti ſub Pharaone apparet Exod. & Sap. 7. & in diluvio Noë, Gen. 6 & 7. & in everſione Perſici Imperij, & aliarum Monarchiarũ, Dan. cap. 8. & in adventu Antichriſti, 2. Machab. 5. & in alijs innumeris exẽplis, quæ ex ſacris & profanis hiſtorijs latè conmemorat Ioſeph. de bello Iud. lib. 7. cap. 12. Paul. Oroſ. Paul. Diacon. de geſtis Longob. lib. 4. cap. 4. Euſeb. Cęſarienſ. lib. 9. demõſtr. Evang. cap. 1. & de hiſt. Eccl. lib. 1. Alex. ab Alex. & eius addition. Tiraq. lib. 2. Genial. cap. 31. ad mediũ, & lib. 3. cap. 15. per tot. Theat. vit. hum. vol. 5. lib. 4. pag. 1479. cũ multis ſeqq. Pet. Gregor. lib. 21. de Repub. cap. 3. ex num. 37. Richard. Dinothus de dictis & fact. memorab. lib. 6. cap. 3. Bapt. Fulgoſ. lib. 1. memorab. cap. 4. de prodig. Simõ Maiol. in dieb. Canic. 2. tom. colloq. 2. ex pag. 19. & 4. tom. colloq. 4. pag. 269. Thom. Boz. de ſign. Eccl. Dei, lib. 24. cap. 5. pag. 603 & paſsim in libris de ruinis Gentiũ, pręcipuè lib. 4. cap. 1. Fr. Lud. Granatenſ. loquens de ſignis excidij Ieroſolym. in Symbolo Fidei, par 4. cap. 14. pag. 490. & de hoc ipſo Novo Orbe tractantes, Acoſta lib. 7. hiſt. Ind. cap. 23. Henric. Mart. in Repertor. Mexicano, tract. 2. cap. 24. pag. 119. & Fr. Ioan. â Torquemada in Monarch. Indian. lib. 2. cap. 90. & alij, quos ſtatim referemus. Et plura congerens noviſsimus Petr. Andr. Canonherius in aphoriſ. Polit. Hippocr. 1. tom. lib. 2. Aphoriſ. 5. pag. 609. Cuius † rei cauſam licèt quidam auctor, ab eodem Canonherio relatus ſe ignorare fateatur, Manil. tamen lib. 2. Aſtronom. de Cometis loquens, Dei miſerationi eleganter attribuit: Sive Deus inſtantis fati miſeratus in Orbẽ Signa per effectus cœliq́ue incendia mittit. Et idem ſentiunt alij ex ſuprà citatis. Neque enim † populum ferire, antequàm moneat, intendit, & quos punire parat, his veluti minis pro ſua pietate ad pœnitentiam, & reſipiſcẽtiam hortatur, iuxta † illud Pſal. 59.: Dediſti metuentibus te ſigna, ut fugiant à facie arcus. Et Ierem. † cap. 6. & 18: Repentè loquar adverſus gentem, & adverſus Regnũ, & eradicem, & deſtruam, & diſperdam illud. Si pœnitentiam egerit gens illa à malo ſuo, quod locutus ſum adverſus eam: agam & ego pœnitentiam ſuper malo quod cogitavi, ut facerem ei. Eodem igitur † modo, & ratione Deus hanc mutationem, & ſubiectionem Imperij Novi Orbis, & converſionem per Hiſpanos faciendam prænuntiaſſe, ut diximus, reperitur, quemadmodum † & olim Chriſtianæ Fidei, & Evangelij propagationem inter Gẽtiles multis Sacræ Scripturæ locis, Sibyllarum carminibus, & alijs portentis inſinuavit, quæ paſsim Iuſtin. Martyr. Lactant. Firmian. Athenagor. Arnob. Clemens Alexand. & Thomas Bozius ſuis libris interſerunt. Etenim † paulò antequàm Hiſpani de India cogitarẽt, & in inſulam Hiſpaniolam, ſive S. Dominici perveniſſent, Rex eius Guarionex Idolum Zemi conſuluit, ieiunio quinque dierum religiosè obſervato, flagellis etiam laceratus, quid de Regno ſuo poſt eius obitum futurum eſſet. Reſpõdit autem dæmon † (qui à Deo veritatem dicere ſæpè compellitur, ut apparet Matth. 7. Luc. 4. Actor. 16. & alibi paſsim) homines barbatos, & veſtitos ex Hiſpanis oris venturos, eòq́; potituros, & novum Deum, novamq́ue religionem introducturos. Quod Oraculum Rex ad placandum numen carmine comprehendi, & feſtis diebus pręſertim triſtibus, cum ſolemni cæremonia cantari iuſsit. Quapropter multi incolarum ubi primùm Hiſpanos adventantes viderunt, fuga ſibi cõſuluerunt oraculi memoriâ, ut narrat Petr. Zieza 2. tom. rer. Ind. cap. 23. Gom. in hiſtor. Ind. 1. part. fol. 18. Petr. Martyr de Angler. in decad. Novi Orb. lib. 10. Hieron. Benzon. lib. 1. hiſt. Novi Orb. cap. 8. pag. 35. Mores gent. lib. 3. capit. 8. Theatr. vitæ humanæ volum. 5. libro 4. pag. 1468. & 1479. Petr. Gregor. d. cap. 3. num. 41. Anton. Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 3. cap. 4. Fr. Alphonſ. Fernand. in hiſtor. Eccleſ. noſtri temp. lib. 1. cap. 2. pag. 18. & Fr. Ioan. à Torquem. in Monarch. Ind. lib. 18. c. 7. Mexici † quoque & Tlaſcalæ plura monſtra, & oſtenta circa Hiſpanorum adventum apparuiſſe, latè recenſent Ioſeph. Acoſta. d. lib. 7. de hiſtor. Ind. c. 23. & ſeqq. Henricus Martinez. d. tractat. 2. pag. 125. & ſeqq. Rutilius Benz. de anno Iubil. lib. 1. c. 10. pag. 53. Ioan. Boter. in relation. univerſ. 4. par. lib. 2. pag. 35. & ſeqq. Anto. de Herrera in d. hiſt. gener. Ind. decad. 2. lib. 6. cap. 15. & decad. 3. lib. 2. cap. 8. & 9. & latiſsimè Fr. Ioan. à Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 2. capit. 90. & ſeq. Vltra eos Cardanus lib. 13. de variet. rerum cap. 78. Theatr. vitæ huma. d. vol. 5. lib. 4. pag. 1484. & Thom. Bozius lib. 5. de ſignis Eccleſ. cap. 2. pag. 157. Inter quæ illud valdè notabile eſt, Mexici † nempe, ante invaſionem per Hiſpanos factam, captivo qui de more dæmonibus ſacrificandus, ubertim flebat, Deumq́; cœli invocabat, aſtitiſſe quẽdam, qui hortatus eſt eum, ne adeò mortẽ formidaret. Deum miſertũ eius eſſe, annuntiaret Sacerdotibus brevi deſiturum hoc genus ſacrificij, venire iam eos, qui terram eſſent mundaturi. Sacrificarunt illum eo loco, ubi nunc damnati ſuſpẽduntur, eoq́ue anno excidium urbis initium accepit, nam tertio pòſt capta eſt. Notata autem fuêre diligenter verba hæc: cùmq́ue Mexicani ab Hiſpanis victi, Angelos; more Chriſtiano pictos vidêrent, dixerũt; talem fuiſſe, qui à damnato viſus eſſet. Ijdem etiam auctores ubi ſuprà recenſent, eodem tempore † Mexici per aërem viſas ſuiſſe hominũ armatorum Hiſpanis ſimiliũ eſſigies, eòq́ue factũ, ut publicâ voce Regnũ ab his evertendum prædicaretur. Apparuiſſe quoque ex Orientis parte, ubi cõdita eſt Colonia Hiſpanorũ, Veracrux dicta, flãmas igneas aſcendentes, & hominẽ, qui capite cœlum attingere videbatur, quod nõ parum eos perterruit. Præſertim cũ eodẽ tẽpore duo præcipua maiorũ idolorum tẽpla ſubitò conflagraſſent, & à mari pluribus diebus exoriẽtem lucẽ, ſive cometem, duabus horis ante diem conſpicerent, qui cùm cœli medium obtinuiſſet, ſubitò evaneſcebat. Tertiò etiam antè captam Mexicum anno, mare inundaſſe, commemorant, effuſis maximis piſcibus, & lacum iuxta Mexicum poſitum ebulliſſe, vocem etiam quaſi mulieris lamentatis aliquoties inſonuiſſe, cum gravi fletu dicentis: Heu filij mei, veſtrum iam ante fores exitium, quonam vos agere? ubi vos miſera recondere potero, ne ita citò univerſim pereatis? Motezumæ † quoque huius Mexicani Imperij Monarchę, plura alia auguria, vaticinia, & oſtenta contigiſſe, quibus apertè Deus indicabat, ſe eum punire velle, & Imperium illius in Hiſpanos transferre, latè auctores ſupràdicti recenſent, præcipuè Acoſta dicto cap. 23. Herrera. d. capit. 9. & Torquemad. d. cap. 90. & lib. 18. capit. 7. Inter quæ illud valdè memorabile eſt. Agricolã quendam, ſeminationi intentum, repentè ab ingẽti aquila per aëra raptum, & in ſpelũcam, ſive antrum quoddam perductum, eiuſdem aquilæ vocẽ audiviſſe, dicẽtis: Potentiſsime Domine, en ad te detuli quem iuſsiſti. Nec vidiſſe agricolã cum quo loqueretur, vocem tamen ſe compellantem audijſſe, quæ eum rogabat, an hominẽ ibi humi iacentẽ agnoſceret? Tunc verò ſe oculos quoquo verſum contorquentẽ, hominem Regiâ veſte indutum, ſolo tenſum porrectumq́ue vidiſſe, qui gravi ſopore oppreſſus paſtillum, ſeu faſciculũ ſragrantem ellychiniorum manu premebat, & ſuffitum odoriferum, prout Indis in more eſt naribus admovebat. Quem cùm attentiùs cõſpexiſſet Motezumã eſſe cognovit, vocemq́ue iterũ dixiſſe: Vide, quàm vecors & ſupinus iaceat, & dormiat, laborũ & ærumnarũ, quæ brevi ipſum manẽt oblitus, atque ſecurus. Tempus tamen iam eſt, ut ſuperbi faſtus, ac tyrannidis ſuę in Divinæ Maieſtatis offenſionẽ commiſit, abundè luat, & expiet. Vt autẽ teſtari poſsis, quàm altè & ſecurè dormiat, nihil horũ ſentiens, aut timens, ardẽtem ellychiniũ è manibus eius evelle, & illud eiuſdẽ fœmori applica. Cumq́ue ruſticus, ob Regis metũ & reverẽtiam id facere recuſaret, vocẽ denuò clamaſſe: Nihil metuas, ego enim Motezumâ lõgè ſuperior & potentior ſum, quem vel delêre, vel ſervare mei arbitri eſt, & te ipſum deſtruere poſſum, niſi mandata mea illico exequaris. Quo audicto ignẽ fœmori Regis admovit, nihil planè ſentientis, nec quoquã ſe moventis. Tunc verò vocè dixiſſe, ut quando Regis veternũ, ſive læthargũ agnoſceret, eũ domi cõveniret, & à ſomno excitatũ, ipſi omnia, quæ viderat, ſigillatim enarraret. Hiſce dictis, iubente Domino, ictu oculi ab aquila in eundẽ locũ, ex quo aſportatus fuerat, reductum eſſe, indeq́ue Regem adijſſe, & ſuo ordine omnia, quæ viderat & audierat, enarraſſe. Qui his auditis, ſuum fœmur inſpiciens & recentis ignis ulcera, ſive ſtigmata idîdem inuſta deprehendens, triſtis admodum, & confuſus novo illo & admirando prodigio remanſit. Rurſus, † cùm iam inſignis ille Dux Ferdinandus Corteſius cũ ſuis militibus prope Mexicũ perveniſſet, Motezuma eius aditũ intercipere cupiens, plurimos ex ſuis Magis, ariolis congregavit, ut Corteſio obviã eũtes, cũ vi nõ poſſent, ſaltim maleficijs, & carminibus exitiũ inferrẽt. Quibus ad hoc in montem aſcendentibus, unum ex idolis, quod pręcipuè colebant, apparuit: Et quo tenditis? inquit, quídve Motezuma veſtris carminibus curat? ſerò iam pœnitentiam aget, decretum eſt quippe, ut Regno, & bonis omnibus, atque adeò vitâ etiam privetur, ob ſcelera, & tyrannidem, quibus ſubditos oppreſsit, atque vexavit. Et ut intelligatis, quid de Mexici urbe futurum ſit, in illam inſpicite. Cùmq́ue ita feciſſent, illam undique conflagrantem viderunt. Quo facto, dæmon ab oculis eorum evanuit, ipſi autem ad Motezumam reverſi, quæ acciderant, enarrarunt, qui inde tantam animo triſtitiã, & dolorem concepit, ut per multum temporis vocem edere non valuerit. Piſcatores † etiam lacus Mexicani avem in eo nũquam viſam Gruis magnitudine, ſpecie tamen omnino peregrinâ, & ignotâ comprehenderunt, quam Motezumæ oblatam, eũ triſtiorẽ reddiderunt. Habebat namque mõſtroſum, & infauſtum hoc animal ſupra caput cõcham quãdam, quæ pellucidi, & tranſparentis ſpeculi vicem exhibebat. In qua Motezuma mediâ diei luce pulchritudinẽ cœli, ac univerſas eius ſtellas, & aſtra cum ſtupenda admiratione primò conſpexit, & poſteà iterũ idẽ ſpeculũ inſpectans, illud ſtellis penitus orbum vidit, & grandem exercitũ, veluti ab Oriente ſurgentem, & fortiter cõtra Indos pugnantẽ, contuitus eſt. Quod cùm ipſe confuſus valdè perciperet, ariolos ſuos, & veneficos vocandos, & conſulendos putavit, qui licèt idem quod Rex, & cum eâdem admiratione conſpicerent, nullam tamẽ rationem tanti oſtenti reddere potuerunt, neque quid eſſet, aut ſignificaret, exponere. Avis autem illa, his viſis, ab eorum oculis magnâ Motezumæ contriſtatione diſparuit. His addit Torquemada. d. lib. 2. cap. 91. notabilem hiſtoriam † de Papania, eiuſdem Motezumæ ſorore, quæ mortua, & ſepulta revixit, & à multis viſa, fratrem ad ſe accerſiri iuſſum, plura de Hiſpanorum adventu, & Regni ſui internecione commonuit. Alia quoque portenta cõgeſsit Fr. Hieron. Roman in 3. par. ſuarum Rerũ public. lib. 1. de Repub. Ind. cap. 2. folio 128. Inter quæ tradit, † Novæ Hiſpaniæ incolas ſummâ veneratione priſcis tẽporibus hominẽ coluiſſe, cui nomen Quecalcoati, eò quòd prudentiâ, & reliquis virtutibus plurimùm eminêret, eiuſq́; auxilio, & gubernatione per viginti continuos annos ſœliciſsimè uſi fuiſſent. Quibus tranſactis, cùm ab eis diſcederet, & eò unde venerat, reditũ faceret, ſeriò illis prædixiſſe, futuris tẽporibus albos, & veſtitos homines, prolixiſq́ue barbis utentes, eſſe venturos, qui eorũ dominarentur. Quamobrẽ cũ primũ noſtros Hiſpanos conſpexerũt, vaticiniũ ſui Semonis impletũ fuiſſe reputarũt. Et hoc forſan eſt, quod ſcribit Torquemada. d. lib. 2. c. 90. † Mexicanis nẽpe quatuor ante Hiſpanorũ adventum ſæculis illũ innotuiſſe, adeò, ut parẽtes ſilijs hãc veluti prophetiã per manus traderẽt, & ſigna, atq; effectus eiuſdẽ adventus apertè commonêrẽt. In † Iucatania etiam provincia, ut tradit Herrera decad. 4. lib. 10. cap. 4. pag. 264. antiquus quidã Indus nomine Chilã Cãbal prædixit, Crucis vexillũ in eã pervẽturum, & homines ſub illo militãtes eius imperiũ cõſecuturos. Et alter vaccas depictas in quodam libro reliquit, poſteris ſuis tradens, tunc ſuorũ Idolorũ cultũ immutãdum, cùm homines in eas regiones penetraſſent, qui ſecũ magnos illos cervos portarẽt. In regione † quoque Miſteca circa oppidũ Cuextlavac, in abrupta, & eminenti adeò rupe, ut impoſsibilis fermè ad eã hominum aſcenſus videatur, repertos eſſe dicunt Hiſpanos milites ſatis eleganter depictos, equis inſidentes, & antiquo more veſtitos, & prope eos ingẽtem Gallinarum Hiſpanicarũ numerum. Memorãt autem indigenæ, picturam illam ibi ab eorũ dæmonijs, quæ tunc pro idolis colebãt, collocatam, decem & ſeptem annis antequàm Hiſpani in illas provincias perveniſſent, quod iuxta computationem Torquemadæ ubi ſup. fuit anno 1501. Quo etiam referente, comperimus, in † regione, quæ confinis eſt cum flumine Argenteo, vulgò; Rio de la Plata, virum quendã nomine Origuara, multis ornatum virtutibus, vaticinatum fuiſſe, citò illis gentibus novam religionem annuntiandam eſſe per extraneos homines, illuc proxime perventuros, atque id quibuſdam etiam carminibus expreſsiſſe. Sed longè præclarius illud † vaticiniũ eſſe videtur, quod ex Maximiliano Tranſilvano refert Camillus Borrellus de præſtan. Reg. Cathol. cap. 43. n. 64. Petr. Opmeer. in ſuo opere Chronog. pag. 455. Ant. Herrera decad. 3. lib. 1. cap. 11. pag. 22. & lib. 4. c. 2. pag. 141. & Barth. Leonard. de Argenſola in ſua hiſt. Malucar. lib. 1. pag. 4. & 20. Regẽ nimirum inſulæ de Tidore, ad quẽ Imperator Carolus Quintus cũ Ferdinãdo Magallano, & ſocijs dona quædã cum epiſtolis miſerat, legatione libẽter acceptâ, & in cœlum ſuſpicientẽ, dixiſſe; iã bienniũ agitur, cùm vos à Maximo Rege Regũ ad inquirendas has terras dimiſſos cognovi. Quare adventus veſter tam mihi gratior, iucũdiorq́ue eſt, quantò diutius animi mei dubitatione præſcitus. Et cùm nihil huiuſmodi evenire ſciã, quod non iã diu Supernorum decreto ſtatutum ſit, † non ero is, qui ſupernis nutibus adverſari moliar; ſed volens, libenſq́ue poſt hac, depoſito Regio faſtu, me tantummodò Regis veſtri nomine huius inſulæ procurationem gerere exiſtimabo. Hiſtorijs etiã huius † Peruani Regni proditũ eſt, Viracochã Incã eius Imperatorẽ, multis retrò annis Hiſpanorũ advẽtum per ſomniũ, vel oraculum accepiſſe, & inter eius poſteros hoc per manus traditũ eſſe, quouſque Guainacap moriens, & extraneas gẽtes ad has regiones appuliſſe ſciens, in illis Oraculum Solis impleri ſignificavit, & teſtamento cõprehendit, ut eis obediẽtiã, & famulitiũ præſtarent, utpotê qui armis, viribus, religione, & prudentiâ, cæteris nationibus antiſtarent, & à Sole, ipſorũ Incarũ parẽte, ad Imperiũ illud multis retrò ſæculis deſtinati viderẽtur, ut tradunt Petr. Zieza lib. 1. hiſt. Perù, cap. 44. Gomara cap. 115. & Garcilaſſus Inca in ſua hiſt. de Incar. orig. lib. 5. cap. 28. & lib. 9. c. 14. & 15. Vbi etiã tradit aliud augurium aquilæ, quæ ab accipitribus inſecuta, ad pedes eiuſdẽ Guainacapæ in urbe Cuzquenſi ſolemnia Solis feſta de more peragẽtis, implumis ferè, & ſcabioſa confugit, & brevi tempore expiravit. Quod omnes Arioli, exitiũ eius Imperij portendere, interpretati ſunt, citò ab exteris hominibus debellandi. Et eodẽ modo explicuiſſe diverſorũ cometarũ apparitiones, & tres circulos circa Lunã eo tẽpore viſos, quorum primus ſanguineus erat, ſecũdus ceruleus, tertius veluti fumoſus, ſignificantes, Regiũ Incarũ ſanguinẽ inteſtinis bellis inter ipſius Guainacapæ filios fundendũ, Regni ſtatum triſtes, & ingentes clades, ſtrages, & mutationes paſſurum, ac tandem omnia fumi inſtar diſparitura. Eandem † cladẽ, & vaſtationẽ Peruanorũ Indorũ ſignificaſſe ingentẽ, & nunquam illis viſum numerũ muriũ, & locuſtarũ, quæ repẽtè in eorũ regionibus apparuerunt ſub adventum Blaſci Nuñez Vela, qui eò à Carolo Quinto Imp. miſſus fuerat, auctor eſt Pet. Ziez. ubi ſup. ex quo ſumpſit Carda. & Thea. vitæ hum. d. vol. 5. lib. 4. pag. 1470. qui advertunt, non potuiſſe hæc animalia, navibus advecta, ita brevi adeò magnã in copiã multiplicari, ut maizũ, cãnas, arbores, cæteraq́; ſata corroderẽt. Mirabilis quoque eſt alia prędictio, quam ex Hieron. Rom. ubi ſup. obſervat Fr. Baſil. Põtius Legionenſ. 1. part. var. diſp. q. 8. expoſit. c. 4. pag. 476. Etenim † cũ Indi Peruani vellẽt celebrẽ illum montem effodere, cui nomen potoſi, & pretioſa argenti metalla, quę ſub eo claudũtur, eruere, vox quædam cœlitus ſonuiſſe narratur, quæ illos ab incœpto deſiſtere iuſsit, & Hiſpanis eas opes à Deo reſervatas admonuit. Vnde non ineptè idẽ Baſilius Pſalmũ 64. de hac inventione, & converſione Indorum xponens, cõcludit, Verſum †eiuſdem Pſalmi: Turbabuntur gentes, & timebunt, qui habitant terminos à ſignis tuis, ſic exponendum, quaſi ſenſus ſit, gentes huius Novi Orbis ſtupefaciendas eſſe prodigiorum multitudine, quæ antequam imperium illarum mutaretur, intervenerunt. Vt ſic appareat, † quàm incertis fortunæ caſibus omnia mundi bona, & imperia ſubiaceãt, & vel in ipſa eorũ fruitione, & poſſeſsione plura amara, & acerba ruinæ præſagia immiſcêre ſolitam eſſe. Vnde Ovid. ſic de ea meritò canit lib. 5. Triſt. Paſsibus ambiguis fortuna volubilis errat, Et manet in nullo certa tenaxq́ue loco, Sed modò læta manet, vultus modò ſumit acerbos, Et tantùm conſtans in levitate ſua eſt. Et non minus elegãter Politicus quidam: Quod Regnum eſt, cui non parata ſit ruina, & proculcatio, & Dominus, & carnifex? Nec magnis iſta intervallis diviſa; ſed horæ momentum intereſt inter ſolium, & aliena genua. CAPVT III. De ſecundo titulo, qui ex Divino impulſu, & inſpiratione colligi poteſt, qua Deus Hiſpaniæ Reges, & homines ad hunc Novum Orbem inquirendum, & acquirendum moviſſe videtur. SVMMARIVM Capitis III. -  1 Reges Hiſpaniæ ad Novum Orbem inquirendum & ſubiugandũ Divino impulſu, & revelatione ducti videntur. Et num. 16. -  2 Impulſus, inſpirationis, ſive revelationis magna eſt vis, & de plurimis auctoribus, qui hoc latiſsimè tractant. -  3 Revelatione, aut inſpiratione Divina mediante, quæ fiunt, non ſubiacent regulis ordinarijs. Et num. 12. -  4 D. Paul. ad Rom. 28. & in alijs locis de Divina inſpiratione tractantibus expenditur. -  5 Cap. licèt 18. de Regular. & capit. duæ ſunt 19. quæſt. 2. expenduntur. -  6 Facta multa ab hominibus improbari ſolent, quæ Dei teſtimonio approbãtur, & laudantur ſecundùm D. Auguſt. -  7 Cap. cum ex iniuncto 12. de hæretic. explicatur. Et num. 37. -  8 Electio Roman. Pontif. & aliorum Prælatorum, quæ per inſpirationem fit, unde deſcendat? -  9 Cap. quia propter, verſ. Niſi, de electio. exornatur. -  10 Lex 21. tit. 5. part. 1. explicatur. -  11 Romani Pontificis in electione quæ formæ, & ſolẽnia ſervari ſoleãt remiſsivè. -  13 Samſonis factũ dum ſe, & Philiſthæos in tẽplo occidit, ex Divina inſpiratione, aut miſsione à peccato excuſatur. -  14 Moyſis factum Ægyptium propria auctoritate occidentis, qualiter à peccato excuſetur? -  15 Phinees cùm Zambri interfecit, non peccavit, & quare? -  17 Henricus Luſitaniæ infans habuit expreſſam, & repetitam revelationem, ut navigationem, & conquiſitionẽ Indiarum Occidentalium proſequeretur. -  18 Reges Cathol. Ferdinand. & Eliſabeth Divina inſpiratione, & afflatu tentaſſe detectionem Novi Orbis, plures auctores tradunt. Et num. 29. -  19 Antonij Poſſevini graviſsima, & elegantiſsima verba expenduntur, quibus probat in inquiſitione & acquiſitione Novi Orbis Divinum impulſum adfuiſſe. Et num. 20. -  21 Signa plura, quæ oſtendunt opus, manũ, & impulſum Divinum interveniſſe in detectione & converſione Novi Orbis -  22 Thomas Bozius, Ioan. Boter. Rutil. Bẽzonius, & alij agnoſcunt Spiritus ſancti afflatum in Alexandro VI. dũ conceſsit Indiarum Oriental. & Occident. conquiſitionem Regibus Luſitaniæ & Caſtellæ magis quàm alijs. -  23 Chriſtoph. Columbum ad detegendum Novum Orbem Divinam ſpem, impulſum, ſive inſpirationem habuiſſe, ex teſtimonijs Bozij, & aliorum latè probatur, & quòd fuit ad hoc afflatus, & electus à Deo, num. 31. -  24 Chriſtoph. Columbus, & ſocij quot, & quantos labores ope Divina ſuperaverint in detectione Novi Orbis. -  25 Chriſtoph. Columbus habuit in ſomno mirandam viſionem de brevi conſpectu terræ Novi Orbis. -  26 Novi Orbis detectionem & acquiſitionem divinitus fuiſſe operatam, ex prævijs diſpoſitionibus viri graviſſimi coniectantur. -  27 Rutilij Benzonij verba graviſſima expenduntur, quibus latè probavit Divini conſilij, & impulſus argumenta in detectione, & converſione Novi Orbis. -  28 Indorum converſionem quàm appoſitè, & opportunè Deus ordinaverit tempore Reg. Catholicorum. -  30 Nauta ille, qui dicitur Columbo notitiam Orbis Novi præſtitiſſe, ab Angelis delatus eſſe ab aliquibus perhibetur. -  32 Pat. Mag. Victoria putat, non eſſe ſecurum titulum Divine revelationis, & quare? -  33 Inſpirationes & miſſiones, quæ Divinæ eſſe creduntur, multoties ſunt diabolicæ, & fallaces. -  34 Spiritus iuxta Verbum Domini ſunt probandi, an à Deo ſint? Et num. 44. -  35 Miracula nulla, vel pauca in detectione, acquiſitione, & cõverſione Orbis Novi interveniſſe Victoria, & alij putarũt. -  36 Miſsiones & inſpirationes, quæ non confirmãtur teſtimonijs Scripturarum, vel miraculorum, non ſunt ſecuræ. -  38 Chriſtus Dominus, D. Paulus, & alij ſuam miſſionem, & prædicationem ex miraculis comprobabant. -  39 Hiſpanis Novum Orbem quærentibus, & convertentibus aliqui cupiditatem, & curioſitatem, & damna Indis illata obijciunt. -  40 Cap. ſi quis præpopera, diſtinct. 50. expenditur. -  41 Iuſta tantùm quæ ſunt à Deo mandari, & procedere, credendum eſt. -  42 Titulus Divini impulſus, ſive revelationis in detectione & converſione Novi Orbis à Victoriæ impugnationibus defenditur. -  43 Inſpirationes & revelationes non ſunt reſpuendæ, quãdo circa res graves, ſanctas & utiles interveniunt. -  45 Deo vocanti & impellenti reluctari periculoſum eſt. -  46 Ariſtotelis elegans doctrina de cognoſcendis Divinis impulſibus, & inſpirationibus. -  47 Inſpiratio detectionis & converſionis Novi Orbis non deſtituitur Scripturæ, & miraculorum auctoritate, ut Victoria putavit. -  48 Vocationes & inſpirationes Divinæ multis modis contingunt, & confirmantur, neque ſemper miraculis egent. -  49 Miracula rara eſſe debent. Et cur in Novi Orbis converſione pauca intervenerint? Et num. 52. -  50 Indi ad ſuam converſionem non tam egent miraculis, quàm bonis, & prudentibus prædicatoribus. -  51 Miracula Deus ut plurimùm per viros bonos, & ſanctos operatur. -  53 Lex 68. tit. 4. part. 1. explicatur. -  54 Miracula aliquando fiunt à malis, & flagitioſis hominibus, & quare? -  55 Miracula vera, & proficua nunquam fiunt ab hæreticis, Magis, & diabolis, neque fient ab Antichriſto, ſed quædam tantùm illuſiones & præſtigia. -  56 Miracula plurima quæ olim præceſſerunt in fidei prædicatione, efficiunt, ut hodie plura paſſim fieri neceſſe non ſit. -  57 Hiſpanorum gloria, & pietas in detegendo, & convertendo Novo Orbe non obſcuratur ex avaritia, & maleficijs aliquorum militum. -  58 Chriſtiana profeſſio non ideò bona, & divina eſſe deſinit, quòd aliqui inter Chriſtianos vitioſi, & peccatores exiſtãt. -  59 Divina Sapientia laudatur ob religionem, & alia plura bona, quæ Novo Orbi ita brevi, & facilè communicavit. -  60 Orbis Novi detectio, & converſio ab Hiſpanis magis ob zelum religionis, quàm ob divitiarum cupiditatem operata eſt. -  61 Deus ſæpè ſolet per media humana, & aliquando humilia, & infirma, res magnas, & ſanctas perficere. Et num. 64. -  62 Deus ſumma providẽtia diſpoſuit Hiſpanorum Regum, & hominum militarium, & religioſorum animos ad converſionem Novi Orbis. -  63 homines multoties Dei cauſam agunt, dum ſuam ſe agere putant. -  65 Deus extenui principio res magnas operari, & deducere ſolet. -  66 Hoſtis ignarus cõſilium exequitur Dei. -  67 Deus etiam opera ſupernaturalia faciens, conſuetas naturæ leges, quatenus poteſt, tuetur. -  68 Miraculum illud magnum exſiccationis maris Rubri multa naturalia habuit. -  69 Deus ſuaviter omnia diſpoſuit. -  70 Anni tempora cur ita Deus ordinaverit, ut inter Hyemem, & Æſtum, Veris, & Autumni benignitas interveniat.PRSS SEd quoniam non defuturos video ſcrupuloſos aliquos Zoilos, parum rebus Hiſpanis affectos, qui ſuperiorem Divinæ cõceſsionis titulum minus plenè, & ſecurè probari contendent, quamvis tot Sacræ Scripturæ, & aliorum auctorum vaticinijs, & teſtimonijs munitum, & illuſtratum remaneat. Addere † libet ſecũdo loco titulum alium, qui ex Divino impulſu, inſpiratione, aut revelatione deſcẽdit, quæ, ubi intervenit, eandem cœleſtis Numinis voluntatem pleniſsimê aperit, & dubio procul Pijſsimos Hiſpaniæ Reges, Duces & vaſſallos ad egregium iſtud, & omni ęvo memorandum Novi Orbis inquirendi, & acquirendi facinus movit. Primum † enim apertè liquet ex ijs, quæ de Divini Imperij poteſtate, & executione in præcedenti capite diximus, & quæ de vi, & effectu cœleſtis impulſus, inſpirationis, aut revelationis doctê, & graviter diſputant Iuſtin. Martyr ad Orthodox. q. 2. & q. 146. Tertullian. in Apolog. cap. 20. D. Auguſt. de conſenſ. Evangeliſt. ex cap. 28. uſque ad finem, & lib. 12. de Civit. Dei, cap. 10. D. Chryſoſt. homil. 18. in Ioan. Bened. Pere. lib. 2. de magia, & lib. 5. commentar. ſup. Daniel. q. 4. Franc. Picus Mirandul. lib. 2. prænot. capit. 3. & fin. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 6. cap. 2. pag. 213. & ſeq. Mart. Delrio lib. 4. diſquiſit. magic. cap. 1. & 2. à quo habuit Franc. Torreblanca de magia divinat. lib. 1. cap. 1. ex num. 30. P. Suarez in D. Thom. part. 3. q. 30. art. 1. diſp. 9. ſect. 2. & noviſsimè in tract. de fide diſp. 1. ſect. 1. num. 3. & diſputat. ſect. 2. & 3. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 2. ex pag. 89. Rutil. Benzonius de ann. Iubil. lib. 6. cap. 19. & 25. Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 3. capit. 3. pag. 131. latiſsimè, & eruditiſsimè Fr. Raphaël de la Torre in 2. 2. tom. 2. q. 95. art. 3. diſput. 2. per totam ex pag. 177. & noviſsimè P. Roſignolus de diſcip. Chriſtian. religion. lib. 3. ex cap. 13. & P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Chriſt. cap. 25. pag. 129. & ſequent. Qui omnes, & alij ab eiſdem relati concludũt, † ea, quæ his inſpirationibus, vel revelationibus mediantibus fiunt, nõ eſſe ordinarijs aliarum rerum legibus, aut regulis æſtimanda, iuxta illud † D. Pauli ad Roman. capit. 28. verſ. 9: Vbi ſpiritus Dei eſt, ibi ilbertas eſt, & 1. Timoth. 2. Corinth. 5. ad Hebræ. 8. ad Roman. 2: Si ſpiritu ducimini, non eſtis ſub lege. Quod in optimo propoſito adducit Innocent. III. in † c. licèt 18. in princip. de Regular. & Vrban. III. in capit. duæ funt 19. quæſt. 2. ubi ſic eleganter ſcribit: Dignior eſt enim lex privata quã publica, ſpiritu quidem Dei lex eſt, & qui ſpiritu Dei aguntur, lege Dei ducuntur, & quis eſt, qui Spiritui ſancto poſſit dignè reſiſtere? Quiſquis igitur hoc ſpiritu ducitur, etiam Epiſcopo ſuo contradicente, eat liber noſtra auctoritate. Iuſto enim lex non eſt poſita, ſed ubi ſpiritus Dei, ibi libertas etſi ſpiritu ducimini, non eſtis ſub lege. Idem non minus eleganter tractavit D. Auguſtin. lib. 4. confeſ. capit. 9. ubi ait: † Multa facta, quæ hominibus improbanda videntur, teſtimonio Dei approbata ſunt, & multa laudata ab hominibus, Deo teſte, damnantur. Et magis in noſtris terminis Innocent. III. in capit. † cùm ex iniuncto 12. de hæretic verſ. Quòd ſi fortè, loquens de ijs, qui ſe officio prædicationis, & converſionis animarum immiſcent, ſcribit, quòd fæpè tales inviſibiliter mittuntur à Deo, & ſi non viſibiliter mittantur ab homine, cùm inviſbilis miſſio multo ſit dignior, quàm viſibilis, & divina longè melior, quàm humana. Atque hinc deſcendit uſitata † illa, & à iure approbata forma eligendi Romanum Pontificem, & alios minores Prælatos, quæ per inſpirationem, vel quaſi inſpirationem dicitur, de qua loquitur † text. in cap. quia proper verſ. Niſi, de elect. ubi Abb. Hoſtienſ. Ioan. Andr. & alij, & Oldrad. Conſilio 155. incip. Quia de forma, optimus text. † de iure noſtro Regio in l. 21. tit. 5. part. 1. ubi Gregor. Lopez, ibi: E eſta eleccion tienen por mas noble que las otras, porque non ay otro movedor de las voluntades de los omes, ſino ſolamente el Eſpiritu ſanto. Tradit Simon Maiolus in dieb. Canicul. 2. tom. colloq. 6. pag. 465. Vbi † omnia ſolemnia, quæ in electione, & in auguratione Romani Pontificis obſervari ſolent, plenè & planè recenſet. Svnt etiam plurima alia, † quę eiuſdem Divini impulſus, & inſpirationis ratione contra ordinarias iuris regulas defenduntur, de quibus latè agunt Doctores ſuprà relati, & exemplis ex Sacra Scriptura deductis abundè confirmãt. Inter quæ digniſsimum relatu videri poteſt illud, † quod de Samſone ſe ipſum, & populum Philiſthæorum ſimul occidente, habetur Iudic. cap. 16. & 17. In quo ſacto communis eſt Theologorum opinio, illum minimè peccaſſe. Nam tacitâ quadam Dei inſpiratione, & inviſibili miſsione ad id ductus fuiſſe videtur, ut tradunt D. Auguſt. lib. 1. de Civitate Dei, cap. 21. D. Ambroſ. lib. 1. offic. cap. 40. D. thom. 2. 2. quæſt. 64. art. 5. ad 4. & ibi Aragon & alij, latè Soto de iuſt. & iur. lib. 2. quæſt. 3. art. 8. & 5. quæſt. 1. art. 4. ad finem, Plaça de delictis capit. 23. num. 2. Ludovic. Lup. in inſtructor. 1. part. capit. 65. in ſin. Leſsius de iuſtit. & iur. lib. 2. cap. 9. num. 33. Gomez de Meſcua in tractat. de poteſtate in ſeipſum lib. 1. capit. 8. num. 28. & noviſsimè Franc. Torreblanca de magia divinatr. lib. 4. cap. 31. Afferri quoque poteſt aliud Moyſis factum Exod. 2. † Vbi narratur, propriâ, & privatâ quidem auctoritate Ægyptium occidiſſe quòd Hebræum hominem acerbè vexabat. In quo licèt, illum peccaſſe, expreſsè affirmet D. Hieronym. epiſt. 142. ad Damaſ. in fine, cui aſſentiri videtur D. Auguſtin. lib. 22. contr. Fauſt. cap. 70. & D. tho. 2. 2. quæſt. 61. art. ult. veriùs tamen eſt contrarium, ut magis communiter omnes Doctores Theologi ſentiunt, eò quòd in actu illo ſecretâ quadam Dei inſpiratione motus, & honoris eius zelo ductus Moyſes videatur. Sicut & Phinees † cùm Zambri ad meretricem Madianitam coram populo ingrediẽtem transfodit, cuius facinus non ſolùm ut licitum, ſed ut laude dignum Sacra Scriptura recenſet, ut patet ex Pſalm. 105. verſ. 31. 1. Machab. 2. 26. Numer. 25. 7. 8. & ita probant D. Auguſt. à priore opinione diſcedens, q. 2. in Exod. tom. 4. Ambroſ. lib. 2. de ofſic. capit. 36. Hieron. in qq. Hebr. ſup. lib. 1. Reg. in fine, D. Thom. 2. 2. quæſt. 61. artic. ult. Burgenſ. ſup. cap. 2. Exod. Pereira ſup. idem cap. quæſt. 10. & Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 6. Secvndvm autem, † videlicet quòd Hiſpaniæ Reges, Duces, & homines militares, & religioſi ad huius Novi Orbis detectionem, converſionem, & ſubactionem divinis impulſibus & inſpirationibus invitati videantur, plurimi, & doctiſsimi viri ſuis ſcriptis teſtatum reliquerunt. Etenim quẽadmodum † Henrico Luſitaniæ infanti, novas illas navigationes diſponenti, quarum medio Orientales Indiæ luſtratæ ſunt, fama eſt, per quietem cœleſti monito revelatum, ut cœpta perficeret, & iterum clementer increpitum, quòd cogitatâ cõquiſitione tamdiu ſuperſederet, remq́ue adeò piam, & laudabilem ultrà differret, ut auctor eſt elegantiſ. Ioan. Petr. Maffæ. lib. 1. hiſtor. Ind. Orient. pag. 4. & Fr. Anton. de San Roman in eâdem hiſtor. lib. 1. cap. 2. in fine. Ita alij † Scriptores nõ ſolùm ex noſtris, ſed etiam ex exteris, qui de his Indijs Occidentalibus, & earum inventione, & converſione ſermonem faciunt, eundem Divinum impulſum, & afflatum Ferdinando & Eliſabethæ Regibus Catholicis tribuunt, & opus hoc omni ex parte Deo adſcribendum eſſe, ſeriò & doctè proclamant, ut conſtat ex ijs, quæ tradit Antonius Poſſevin. † 1. tom. Bibliothec. lib. 1. cap. 7. pag. 5. ſic inquiens: At ut antiquiora omittamus, emerſus penè ex Oceano ætate noſtra Novus Orbis, quantam non gemmarum modò atque auri, verùm divitiarum ſapiẽtiæ Dei copiam exeruit? Inditum autem duobus Hiſpaniæ, ac Luſitaniæ Regibus deſiderium eos remotiſſimos tractus perveſtigandi, quantos veterum Philoſophorum errores ſuſtulit, & quot veritatis receſſus abditos patefecit, tot quidem animarum myriades per id deſiderium, tanquam per eſcam ad ſalutem allectæ, non tam fecerunt, ut Eccleſia ipſa quæ, hæreſibus contaminata, videri iam poterat moribunda, reviviſceret, quàm ut veriſſimum experiremur, quod vir ſanctus Hilarius olim ſcripſit. Eccleſia, dum perſequitur, floret; dum opprimitur, creſcit; dũ contemnitur, proficit; dum læditur, vincit; dum arguitur, intelligit; tunc denique ſtat, cùm ſuperari videtur. Idem † auctor apertiùs eandem inſpirationem, imò expreſſam Dei in hoc tam magno opere voluntatem, agnoſcit. d. Biblioth. lib. 9. capit. 21. & 22. ubi ait: Teſtantur autem plurima, factum infinita Dei clementia fuiſſe, ut fidem hoc ſæculo Chriſtianam Indi ſuſciperent, ut prorſus de ipſius voluntate nullus reſtet ambigendi locus, id quod & de medijs divinitus ad tam inſigne opus promovendum, negandum non eſt. Porrò illa Dei ſunt † propria, quæ in id ſimul concurrerunt, Verbi Divini prædicatio, Domini Iesv notitia, converſio plurium populorum, ſalus plurimarum animarum infantium, virorum, mulierum, ægrotorum etiam, qui diu lecto affixi; denique baptiſmo accepto ad cœlum illico evolarunt. Quæ omnia magno cum rerum variarum eventu, atque miraculis contigerunt, atque ad illos, ut audirent, & converterentur, miſit concionatores, atque ut hi eò proficiſcerentur, eos ipſe, & reliquos impulit, à quibus denique miſsi, tranſvecti per maria, conſervati, & cuſtoditi ſunt. Inde igitur univerſa huius converſionis moles, & ratio ortum progreſſumq́ue cœpit, ut quidquid ex ea boni manaverit, id divinitus factum ſit, quidquid autem mali acciderit, iuſtiſsimè id à Deo fuerit permiſſum, quippe qui hominibus ſemel traditam liberatem adimere non vult. Opus autem divinum fuit, quoniam hæc tanta res abſque eius voluntate, ac patrocinio nunquam fieri potuiſſet; tot enim maria, atque univerſæ terræ ambitum obire, ac ſanctum eius nomen, & Iesv Christi Domini fidem in tam adverſas gentes, eaſq́ue adeò barbaras & efferas, atque indomitas inferre, ut in toto terræ ſpatio nullus ſit locus, in quo Chriſti fama, & nomen non percrebuerit, certè non potuit non eſſe digitus ac dextera Dei, quæ tantam virtutem fecerit, ut habetur Exod. 3. & Pſalm. 117. & affirmandum eſt, in hoc imprimis Divinam cõcurriſſe voluntatem, quæ Summo Pontiſici deſiderium, Regibus zelum, Religioſis ſolicitudinem & labores permultis probis, ac pijs charitatem indidit, ut gentes quæ longiſſimæ aberant, fierent proximæ, &c. Hoc idem argumentum ſæpè repetic † doctiſsim. Thom. Bozius, & præcipuè lib. 10. de ſignis Eccleſ. Dei, cap. 13. cuius verba refert Fr. Thom. à Iesv lib. 2. de procur. omn. gent. ſalu. cap. 8. pag. 56. & latiùs proſequitur Ioan. Boter. in relatio. univerſal. 4. part. lib. 2. pag. 48. 49. & 50. & Rutil. Benzonius de anno Iubli. lib. 1. capit. 10. pag. 53. ubi Divino conſilio, ac Spiritus ſancti afflatu factum fuiſſe docent, & probant, quod Alexand. VI. Roman. Pontific. Orientales & Occidentales Indias inter Hiſpanię & Luſitaniæ Reges magis quàm inter alios diviſerit. Et † idem Bozius lib. 4. capit. 3. in princip. cuius etiam meminit Thom. à Iesv ubi ſup. capit. 6. pag. 52. eundem Divinum impulſum, & cœleſtem quãdam ſpem, ſive inſpirationem in Chriſtophoro Columbo, ſuprà dictam expeditionem tentante & exequente his verbis expreſsit: Anno milleſimo quadringenteſimo nonageſimo ſecundo Chriſtophorus Columbus natione Genuenſis, Divino, ut exitus oſtendit, impulſu afflatus, acceptis à Regibus Hiſpaniæ Ferdinando & Iſabella navibus tribus, Hiſpali ſolvens, poſt longam multorum menſium navigationem, tandem pervenit ad inſulam quandam, quam quòd ſancti Dominici die feſto inveniſſent, eiuſdem nomine nobilitarunt. Inde aditus patefactus ad ampliſſimas regiones, quæ proculdubio cõficiunt tertiam totius Orbis partem, in quibus longè, latèq́ue varijs temporibus per noſtros Chriſti cultus eſt diſſeminatus, & hodie maximè viget, floret, & uberrimos fructus producit. Idem proſequitur lib. 5. capit. 2. in princip. ubi mutuatis verbis à Petr. Martyre in hiſtor. Novi Orb. decad. 1. ſic inquit: Avorum noſtrorum memoria Chriſtophorus Columbus Indias Occidentales aperuit nobis anteà ignotas. Aggreſſus eſt † autem tantam rem, non niſi Divinitatis æternæ benigniſſimo impulſu, quamvis à multis uſu rerum prudentiaq́ue valentibus irrideretur, cùm Principes viros, potentiſsimoſq́ue Reges alioqueretur, petens, ut auxilio ſibi eſſent, cogitanti Orbem Novum, novaſq́ue terras priſcis ſæculis ignotas, in lucem quodammodo proferre, aggredi iter inſuetum, emetiri maria vaſtiſsima, ex obvijs quibuſque periculis enavigare. Vbi verò mari ſe cum ſocijs commiſit altumq́ue tenuit, & Oceani fluctibus, remotiſsimi ab omni terræ conſpectu, undique iam nautæ cuncti circundarentur, parum ſæpè abfuit, quin à vectoribus corriperetur, & in undas proijceretur, ſed mirabile viſu in ſommis confirmatus ſic & ipſe ſocios confirmavit, ut tandem voti compos ampliſsimas terras invenerit. Rurſus lib. 6. capit. 6. circa finem, & in lib. de robore bellico capit. 13. eiuſdem Columbi, Vaſquij Gamæ, & Ferdinandi Magallani longas, & priſcis ſæculis incognitas navigations multis nominibus extollens, ita concludit: Hi proculdubio omnes ſola ſpe Divini auxilij talia ſunt aggreſsi, qualia nemo ante illos, & quibus maiora nemo aperuit ad ineundam, coniungendamq́ue maximè totius humani generis ſocietatem, commerciaq́ue in illius bonum commune inſtituenda, barbariemq́ue, & feritatem ex innumeris nationibus tollendam. Nam cuius mens non horreat, ait Scriptor quidam, immẽſos à Columbo exhauſtos labores, cœli iniurias, atrociſſimas tempeſtates, quibus ſæpè penè eſt obrutus? Quis non admiretur incredibilem audaciam, conſtantem patientiam, nunquam infractum animi robur ad ea perficienda, quæ novis iſte conſilijs, atque auſibus eſt aggreſſus? Petrus quoque Martyr † in quadam narratione, quam Italico ſermone conſcripſit, cuius meminit additionator Hieronymi Benzonis lib. 1. hiſt. Ind. cap. 6. in 4. part. Americæ pag. 32. expreſsis verbis teſtatur: Columbum triduo antequàm ullam terram conſpiceret, mirandam in ſomno viſionem habuiſſe, ut excitatus lætabundus, & alacris omnes convocari iuſſerit, eoſq́ue confirmaverit, brevi terram conſpecturos. His conveniunt, † quæ aptè, & latè obſervat Nicola. Sander. libro 7. de viſib. Monarch. per totum, Ioſeph. Acoſta in hiſtor. Moral. Ind. lib. 7. capit. 28. & Ioan. Boter. in d. relat. univerſal. 4. part. lib 2. per totum, de prævijs diſpoſitionibus, quas Divina ſapientia, & providentia, cùm ex parte Regum, & Ducum noſtrorum, tùm ex parte Indorum ipſorum ordinavit, & præcedere voluit tanti Orbis converſionem, & conquiſitionem, ut facilius & commodiùs in eo Evangelium diſſeminaretur. Ex quibus apertè deprehendi inquiunt, Divino conſilio, & inſpiratione omnia, quæ illis temporibus acciderunt, ordinata, & determinata fuiſſe. Quod argumẽtum poſt eos urgens, & exornans † Rutil. Benzon. d. lib. 1. de ann. Iubil. cap. 10. pag. 52. & 52. ita concludit: Hæc autem commemoravimus, ut liquidò cognoſcatur, hanc Novi Orbis adinventionem Divino conſilio, ſummaq́ue Dei inſcrutabili providentia his temporibus reſervatam fuiſſe. Deſpiciens enim Deus, ut Act. 17. Areopagitis dixit Paul. tempora ignorantiæ, cæcitatis, & deceptionis illorum populorum, qui à dæmone per Idolorum cultum faſcinati erant, nunc illis annuntiare facit Evangelij veritatem, ut unuſquiſque illorum pœnitẽtiam agens, convertatur ad Dominum, qui fecit illos, quiq́ue in hunc mundum miſit Iesvm Christvm filium ſuum, ut ſalvos faceret omnes homines, & ad agnitionem veritatis veniant. In manibus enim tuis, inquit David Pſal. 30. tempora mea. Verù quàm appoſitè † & opportunè Indorum converſio hiſce temporibus acciderit, ac Divino conſilio determinata fuerit, deprehenditur ex multis prævijs diſpoſitionibus, quibus Divina ſapientia uti voluit, ut faciliùs, & commodiùs Evangelij prædicatio introduceretur, ac fides Chriſtiana ab illis populis cum fructu reciperetur, multa impedimenta ab illis removendo, ut eos idoneos, aptoſq́ue redderet ad lucem Evangelij recipiendam &c. Plvrima † quoque alia, ut hanc Dei voluntatem, ſive motionem, & inſpirationem cõfirmet, & omni ex parte miraculoſam, & ſoli Deo tribuendam horum Indorum inventionem, ſubactionem, & cõverſionem eſſe probet, optimè conſiderat Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 4. cap. 104. & ſequent. & lib. 15. capit. 45. & 46. & rurſus lib. 18. capit. 1. & 2. Vbi apertè † tradit, nautam illum, qui Columbo huius poſt Oceanum terræ notitiam præſtitit, de quo diximus ſuprà lib. 1. cap. 5. num. 6. & 7. non humano conſilio, nec caſu fortuito, ſed Divino myſterio ab Angelis fuiſſe delatum, ut tantæ converſionis iter aperiretur, ipſumq́ue Columbum ab eodem Deo afflatum, & electum, ut eius medio executioni mandari poſſet. Sed quoniam † eruditiſsimus noſter Theologus P. Franc. à Victoria in 1. relect. de Ind. inſulan. num. 38. verſ. Sed miracula, & num. 40. verſ. Septimus titulus, huic titulo parum fidendum eſſe monet, vidêre oportet, quibus ille argumentis & rationibus moveatur. Et primò quidem conſiderat huiuſmodi † miſsiones, & inſpirationes multoties fallaces eſſe, & per diaboli ſuggeſtionem immitti, ut tradunt auctores ſup. num. 1. relati, præcipuè Delrius, Maiol. & Roſignolus capit. 210. & Torreblanca. d. lib. 1. de Magia cap. 29. Vnde † meritò admonet Dominus apud Marcum cap. 13. Videte, ne quis vos ſeducat, & D. Ioan. epiſt. 4: Nolite credere omni ſpiritui, & Canon. 1. cap. 3: Probate ſpiritum an ſit à Deo. Secvndò ſubiungit, nulla † miracula proferri poſſe, quibus hanc Hiſpanorum miſsionem in Novum Orbem à Deo ordinatã, & occultis eius impulſibus & inſpirationibus fultam affirmare valeamus. Idemque, quoad paucitatem miraculorum, ſentire videtur Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalut. cap. 9. Vbi quærit, cur miracula in converſione Gẽtium nõ fiant nunc, ut olim à chriſti prædicatoribus, & Fr. Auguſt. Davila in hiſtor. Mexicanæ provin. lib. 1. cap. 80. pag. 320. Vbi affirmat, pauca miracula in his provincijs viſa fuiſſe. At verò † miſſiones & inſpirationes, quæ, vel ſpecialibus Scripturæ teſtimonijs, vel apertis miraculis non adſtruuntur, parum fidei & ſecuritatis habêre, latè etiam docent, & probant Theologi ſup. relati, & præcipuè Pat. Raphaël de la Torre in 2. 2. 2. tom. pag. 178. col. 2. & meliùs Innocent. III. quem ipſi non referunt in. d. capit. † cùm ex iniuncto, de hæret. inquiens: Quòd cùm interiores iſtæ miſſiones, inſpirationes, ſive revelationes ſint occultæ, & incertæ, non ſufficit cuiquam nudè tantùm aſſerere, quòd ipſe ſit miſſus à Deo, cùm hoc quilibet hæreticus aſſeveret; ſed oportet, quòd aſtruat illam inviſibilem miſſionem per operationem miraculi, vel Scripturæ teſtimomium ſpeciale. Vnde cùm Dominus Exod. 7. vellet mittere Moyſen in Ægyptum ad filios Iſraël, ut crederent ei, quòd mitteretur ab ipſo, dedit ei ſignum, ut converteret virgam in colubrum, & virgam iterum reformaret: Ioannes quoque Baptiſta ſpeciale ſuæ miſſionis teſtimonium protulit de Scriptura, dicens: Ego vox clamantis in deſerto: Dirigite viam Domino ſicut ab Iſaia Propheta capit. 40. &c. Qua etiam de cauſa Chriſtus † Dominus ut ſuam à Patre miſsionem confirmaret, ſępiùs obſtinatis Iudæis ſua obijciebat miracula, dicens: Si mihi non creditis, operibus credite, & iterum: Opera, quæ ego facio, teſtimonium perhibent de me. & D. Marcus cap. ult. de Apoſtolis à Chriſto miſsis ſermonem habens: Illi autem (inquit) profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, & ſermonem confirmante, ſequentibus ſignis; ut oſtenderet, illi miſsioni, & doctrinæ firmitatem fore cœleſtem, quam ſigna ſubſequerentur. Quod & Paulus Apoſtol. varijs in locis de ſua prædicatione reſtatur, & pluribus alijs Sacræ Sripturæ teſtimonijs illuſtrat D. Chryſoſt. tom. 3. in 2. Corinth. Tertullian. in Apolog. cap. 27. Arnobius lib. 1. adverſus Gent. D. Auguſt. lib. 10. de Civitate Dei, capite 12. & lib. 16. & 17. Thomas Bozius de ſignis Eccleſ. lib. 5. cap. 1. Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 4. cap. 3. Balth. Chavaſius de notis veræ religio. lib. 4. cap. ult. & Torreblanca. d. cap. 29. num. 25. Tertiò idem Victoria inſinuat, & alij magis apertè nobis obijcere ſolẽt, videri non poſſe ex Dei inſpiratione, ſive impulſu, aut voluntate, hanc Indorum detectionem, & converſionem ordinatam fuiſſe, cùm † in ea plurimi noſtrorum tot ſcelera, & damna in miſeros Indos commiſerint, & magis auri & argenti quærendi, Regni proprij ampliandi cupiditate, & rerum novarũ inveſtigandi curioſitate, quàm Dei, & animarum zelo ducti videantur. Pro quibus ego perpendo inſignem locum D. Cypriani in ſermone de lapſis, relatum † in cap. ſi quis præpopera 27. diſtinct. 50. Vbi tunc demum, quæ Martyres, ideſt, Sacerdotes & Religioſi viri mandant, ſacienda, & ſequenda eſſe tradit: † Si iuſta, ſi licita, ſi non contra ipſum Dominum à Dei sacerdote facienda, ſed ſi ſcripta non ſunt in Domini lege, quæ mãdant, antè eſt, ut ſciamus, illos de Deo impetraſſe, quod poſtulant, tunc facere quod mãdant: neque enim ſtatim videri poteſt de Divina Maieſtate conceſſum, quod fuerit humana pollicitatione promiſſum. Vervm Avtem verò, prædictis argumentis non obſtantibus, † defendi adhuc poteſt vis, & auctoritas tituli, de quo in hoc capite diſputamus, quẽ ſi Victoria videret tot graviſsimorum Sciptorum teſtimonijs, & rationibus comprobatum, forſitan de eius fide non dubitaret. Et ad primum reſpondemus, † certum quidem eſſe, magnum periculum, & fallaciam in his inſpirationibus, impulſibus & revelationibus imminêre, non ideò tamen prorſus, aut temerè damnandas, & reſpuendas eſſe, cùm negari non poſsit, quin aliquando à Deo deriventur, maximê cùm in rebus & perſonis ſerijs, & gravibus accidunt, & effectus, qui illas ſequuntur, in Dei obſequium, aut communem ſalutem, & utilitatem alicuius populi diriguntur, ut elegãter proſequitur D. Thom. & poſt eum Theologi omnes, pręcipuè Fr. Barthol. à Medina in 1. 2. quæſt. 9. art. 4. & quæſt. 22. art. 3. & Caietanus 1. par. q. 82. art. 4. circa tertium argumentũ: Dicit † enim D. Paul. ad Theſſalon. 5: Spiritum nolite extinguere, prophetiam nolite contemnere, omnia probate, quod bonum eſt tenete, ab omni ſpecie mala abſtinete vos. Et D. Ioan. Probate ſpiritus, utrum ex Deo ſint. Cui † vocanti, & impellenti reluctari, & non obedire, quàm ſit periculoſum, multis probat Gaſpar Sanctius in Iſaìam capit. 14. num. 8. Quibus arridens † Ariſtotel. lib. 6. Ethic. ad Eudemum circa finem, docet: Quod ſæpènumero nobis nihil cogitantibus venit in mentem cogitatio efficax, & impetuoſa, quæ ſecum trahit voluntatem, quam motionem non poſſumus nobis tribuere, neque in noſtram inventionem referre, cùm de hac re nihil unquã cogitaverimus. Neq; verò poſſumus eam referre in ſubſtantiam Angelicam, quæ non poteſt efficaciter movere noſtram voluntatem. Vnde talis cogitatio in Deum eſt reducenda. Ad ſecundum autem reſpondeo, hũc impulſum, † miſsionẽ, ſive inſpirationem Divinam, de qua agimus, non deſtitui Sacræ Scripturæ teſtimonijs, & prophetijs, ſi ea omia in memoriã revocemus, quę ſuprà cap. pręced. & lib. 1. cap. 15. cõgeſsimus. Et multo minus miraculis caruiſſe, ut Victoria, & alij malè putarunt, cùm potius innumera extiterint, & extent quotidie, quæ Divinam huius magni operis volutatẽ, & penè dixerim voluptatem, evidenter oſtendũt, ut ait Anton. Poſſevinus ubi ſup de quibus in cap. ſequenti copiosè tractabimus. Quinimò, ut daremus in huius Novi Orbis converſione, nunc tot, ac tanta miracula non operari, quot & quanta olim initio naſcentis Eccleſię à Chriſti prædicatoribus facta cernuntur, ob hoc tamen Divinæ vocationis vis excludi non poſſet, † quæ interdũ ſignis externis, aliquando etiam interno potiùs impulſu fit, & ſive in ſingulis hominibus, ſive in populis, atque in ipſo genere humano, per temporum opportunitates operatur, & altæ & profundæ ordinationis eſt, ut præclarè tradit, & Sacræ paginæ exemplis illuſtrat D. Auguſt. lib. 83. quæſt. q. 68. & † in lib. de utli. creden. ubi de eiſdem miraculis agens ſcribit: Cur iſta modò non fiunt? quia non moverent, niſi mira eſſent, at ſi ſolita eſſent, mira non eſſent. Et in noſtris terminis loquens Ioſeph. Acoſta. d. lib. 2. de procur. Ind. ſalut. cap. 9. & 10. Vbi doctè & elegãter hanc miraculorum parcitatem, partim naturæ, docilitati & ignorãtiæ Indorum, quibus nũc prædicatur, attribuit, qui † tot miraculis nõ egent, ut ad Fidei receptionem à noſtris ſuadeantur; ſed prædicatoribus tantùm, quorũ mores cum fide & lege, quam annuntiant, conveniant, ut optimè iam olim in ſimili ſcripſit D. Chryſoſt. homil. 6. in 1. ad Corinth. Partim † exiguo ipoſorum prædicatorum zelo, & merito, cùm dubium nõ ſit, ut quò quis fide, & ſanctitate magis eminuerit, eò aptius inſtrumentum ſit, per quod Spiritus ſantus tam præclara opera perpetret, qui ad ſuam potentiã, & gloriam declarandã, eius puritatis, atque humilitatis viros ut plurimũ exigit, & aſſumit, qui veris virtutibus, & incorruptis moribus niteant, & nihil ſibi ſumentes, totũ Deo, cuius eſt omne donum perfectum, & ſaluti proximorum ſyncerè refundant. Quas rationes, Acoſta nõ relato, ab eo deſumpſit Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. part. lib. 2. pag. 73. 74. Fr. Auguſt. Davila. d. cap. 80. pag. 320. addens forſitan † etiam in cauſa fuiſſe, quòd Evangelicæ prædicationis forma adamuſsim ſervata nõ fuerit. Martin. Delrius lib. 4. diſquiſ. magic. cap. 4. q. 5. ſectio. 2. pag. 331. in fin. Ant. Poſſevin. in Biblioth. 1. tom. lib. 9. cap. 24. pag. 402. Fr. Thom. à Iesv d. lib. 4. de procur. omn. gen. ſalut. cap. 4. pag. 147. & 148. Et conducit † lex noſtra 68. titulo 4. part. 1. quæ ex doctrina Hoſtienſ. in ſumm. de reliq. & vener. Sanct. inter reliqua, quæ ad veri miraculi comprobationem requirit, merita ſanctitatis, & bonitatis illius apponit, per quẽ Deus miraculũ operatur. Reſpiciens nimirũ ad id, quod magis cõmuniter accidere diximus. Aliquando † enim à profanis & flagitioſis hominibus vera miracula fiunt; fed non niſi Divinâ virtute, & ad confirmationem veræ fidei, vel Dei laudem, & voluntatem oſtendendam, aut exequendam, ut Nos ſæpè in his ipſis regionibus contigiſſe, cap. ſeq. probabimus, latè proſequitur D. Auguſt. lib. 10. de Civit. Dei, cap. 16. & lib. 83. quæſt. q. 79. & habetur in capit. multæ, cap. teneamus, cap. prophetavit 1. q. 1. cap. 1. de reliq. & vener. Sanct. D. Tho. 1. par. q. 110. art. 4. ad 2. & 2. ad Theſſalonic. cap. 2. lect. 2. & 2. 2. q. 178. art. 2. D. Chryſoſt. hom. 2. in Matth. capit. 7. Viguerius inſt. Theol. tractat. de virt. Dei, cap. 10. Sotus 4 Sentent. diſt. 43. q. 2. art. 23. Bapt. Fulgoſius lib. 1. memorab. cap. 6. de miraculis, Malleus malef. q. 61. art. 10. ad 8. Acoſta. d. cap. 10. in princ. Zerola, qui plures refert, in praxi Epiſcop. verb. Miraculum, num. 3. & ultra eos Pet. Gregor. lib. 13. de Repub. cap. 24. & 25. Rutil. Benzonius de anno Iubil. lib. 6. cap. 24. Franciſc. Tolet. ſup. Ioan. & Maldonat. ſup. Matth. cap. 7. Martin. Delrius lib. 2. diſquil. magic. q. 7. pag. 63. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 2. pag. 112. & ſeq. Maluenda de Antichriſt. lib. 6. cap. 1. q. 5. & ſeqq. & lib. 7. cap. 15. & feqq. Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cath. cap. 55. Annæus Robert. lib. 1. rer. iudic. cap. 5. fol. 18. Raph. de la Torre in 2. 2. quæſt. 9. artic. 2. diſp. 4. pag. 751. & in 2. tom. de vitijs oppoſitis Religioni. q. 95. in prælud. diſp. 2. Torreblanca de magia divinatr. lib. 2. capit. 11. & 26. Pat. Suar. de ſide. diſput. 4. ſect. 3. num. 8. & ſect. 4. Vbi de his miraculis agunt, quæ per profanos homines, aut malos, & peccatores fieri ſolent. Et † ſimul concludunt, ab hæreticis in comprobationem falſæ fidei, & à magis, & diabolis, & ab Antichriſto nunquam vera, ſolida, conſiſtentia, aut proſicua miracula facta fuiſſe, nec fieri poſſe, fed quædam duntaxat præſtigia phantaſtica, & ſimulata, ſemper pernicioſa, aut inutilia, ad ludificationem ſenſuum humanorum: de quo etiam præclarè tractat idem D. Auguſt. in d. capit. teneamus 1. quæſt. 1. & lib. 3. de Trinitat. cap. 8. & lib. 18. de Civitate, Dei. cap. 17. Orig. lib. 2. cõtra Celſum Auctor vitæ D. Bernardi, lib. 3. capit. 6. & elegantiſsimè D. Iſidor. libro 8. Etymolog. cap. 9. cuius verba habentur in cap. nec mirum 26. quæſt. 5. & Theatr. vitæ humanæ volum. 5. libro 4. ex pag. 1512. ad 1531. Vbi plura exempla verorum, & fictorum miraculorum congeſsit. Suprà dictis † adijcere poſſumus, prædicationem, & converſionem huius Novi Orbis pluribus miraculis nõ eguiſſe, ſi attendamus celebrem illam doctrinam D. Chryſoſtom. 1. Corinth. 2. dum mõſtrat, ſigna Evangelicæ prædicationis iam olim patrata, non illo tantùm ſæculo, ſed & futuris fidem peperiſſe. Quod etiam D. Thom. luculenter expreſsit lib. 1. contra Gent. cap. 6. dicens: Hæc autem tam mirabilis mundi converſio ad fidem Chriſtianam, indicium certiſſimum eſt præteritorum ſignorum, ut ea ulteriùs iterari neceſſe non ſit, cùm in ſuo effectu appareant evidenter, quamvis non ceſſet Dominus, noſtris etiam temporibus, ad confirmationem Fidei, per ſanctos ſuos miracula operari. Vnde meritò diſputat D. Gregor. in homil. Aſcenſion. & Ioan. Gerſon. in 2. quæſt. an hodie ſint neceſſaria vel utilia miracula? Denique † tertio argumẽto, deſumpto ex delictis, & exceſsibus ab aliquibus Hiſpanis in detectione, & converſione huius Novi Orbis cõmiſsis, & ex humanis medijs & finibus, qui hãc miſſionẽ præceſsiſſe & promoviſſe videntur, ultra ea, quę de hoc articulo latiùs inferiùs lib. 3. cap. 5. dicere deſtinamus, nunc facilè reſpondemus cũ Ant. Poſſevin. 1. tom. Bibliothec. lib. 9. cap. 22. pag. 401. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. par. lib. 2. ferè per totũ, Thom. Bozio de ſign. Eccleſ. lib. 7. cap. 5. in fine, non proptereà negari poſſe hoc opus Dei fuiſſe, & ex Divino eius impulſu manaſſe, quod zelũ, & pietatẽ, quæ in eo requirebatur, ſcelus avaritiæ, crudelitas, & impietas aliquorũ militũ maculaverit. Alioqui † etiã inter Chriſtianos nõ licêret, vim ullã Divinã agnoſcere, inter quos vivunt tot peccatores, hæretici multi, plurimi vitioſiſsimi, meretrices innumeræ. Sanè etenim, † quorum mens in Divinæ Sapiẽtiæ vias acutiùs inſpicit, flores inter ſpinas, triticũ intra paleas, aurũ ſub terra dignoſcens, Divinã eò magis bonitatẽ commẽdat, quò magis ille tectam & ſartam tuetur apud nos Fidem, pietatem Regum & Principum, diſciplinam Antiſtitum, virtutem bonorum Chriſtianorum, uſum frequentem ſanctorum Sacramentorum, Divini Verbi prædicationem, ſtudia ſcientiarum, lucem atque notitiam Dei, hoc eſt totius boni. Nec reprobãdus eſt hortus, qui totus nõ ſit floridus nec palea abijcienda, quæ tota non ſit triticum, nec terra illa exiſtimanda eſt inutilis, quæ univerſa non ſit aurum. Quin & hinc tantò maior de miſericordia Dei concipienda ſpes eſt, quòd inter gentes adeò barbaras tantam fidem plantaverit, fodinas, ut ita dicam, tot animarũ aperuerit, Eccleſiam tot Archiepiſcopis, Epiſcopis, Clericis, Religioſorum Ordinibus munitam excitaverit, tot item paræcias, Doctrinam Chriſtianam, Scholas & Academias, totq́ue Principes viros ibîdem conſtituerit. Et idem reſpondêre poſſumus † ad id, quod de avaritia, & divitiarum cupiditate nobis obijcitur. Nam omiſsis ijs quæ ſup. lib. 1. cap. 16. num. 94. tradidimus, verius eſt, Chriſti amorem, & animarum zelum in hoc opere primas partes tuliſſe, ut fatetur Thomas Bozius lib. 12. cap. 21. circa finem, ſic inquiens: Primumq́ue horum ſit hoc, nũquam tot homines ad exteras & ignotas terras è Chriſtianis abijſſe, ut Chriſti cultum latè propagarent, ut ſæculo hos noſtro contigiſſe certò videmus. Id verò non niſi ab ardentiſſimo, ac longè diffuſo Chriſti amore naſci poteſt. Et cùm hac de cauſa totus Orbis circumnavigatus ſit, ventumq́ue iam propè ab extremo Arcto ad Auſtrum ſupremum, igitur longiſſimè pertinet amor noſtrorum in Chriſtum. Et ut aliquatenus † verum eſſe fateamur, divitiarum ſtudio noſtros permotos fuiſſe, non quidem ideò Divinę inſpirationis, & miſsionis vis excludetur; ſed longè admirabilior Divinâ providentiâ & ſapientiâ iudicari debebit, quæ tam infirmis uſa ſit medijs, ut tantam rem ſuaviùs, ſecretiùs, pacatiùs, ſine multis miraculis ac prodigijs, ac quaſi ſine ſenſu, quod ferè facit promovêret. Et † quanquam dena leucarum millia itineris, quina per Orientem, totidem per Occaſum, & tot maris & terræ pericula ſuperaſſe, ſola ipſa videatur humana cupiditatis, certiſsimum tamen eſt, in hoc imprimìs Divinam concurriſſe voluntatem, quę Summo Pontifici deſiderium, Regibus zelum, nautis & militibus animum & ſpem, religioſis ſolicitudinem & labores, permultis probis ac pijs viris charitatem indidit, ut gentes, quæ longiſsimæ aberant, fierent proximæ. Ac dum alijs maria cupiditas æquabat, ut aurũ conſequerentur, eadem inſerviebat Deo, ac ſervis ſuis, ut ipſamet illa maria traijcerent ad animas Chriſto lucrandas, ut etiam tetigimus ſup. lib. 1. capit. ult. ex num. 99. & cap. 15. ex num. 40. Quibus † enim medijs homines ſua negotia agunt, ijſdem nec cogitantes Divinum agrum excolunt, & findunt terram, ex qua cœleſtis horrei ſeges Deo ſemper ſerente, & operante matureſcat ad frugem. Quam † eandem ſententiam, licêt aliud agens, benè proſequitur & illuſtrat Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. cap. 44. num. 54. & 56. pag. 446. & cap. 51. n. 7. pag. 513. & cap. 13. n. 8. docens Deum multa, & magna per infirma inſtrumẽta, & interdum indigna præſtare ſolitum, & † ex tenui principio opera mirabilia, & eximij momenti futura deducere, & aliquando † per hoſtes ſuos, etiam ignaros, ſua conſilia exequi. Neque abeſt, quod ex communi omnium Theologorum placito reſolvit eruditiſsimus Pat. Ioan. Pineda lib. 4. de reb. Salom. cap. 13. pag. 184. † Videlicet, ita naturæ Auctorẽ res ſupra naturam efficere, ut quoad fieri poſsit, conſuetas naturæ leges & ordinẽ tueatur. Vt ſatis demonſtravit in exſiccatione maris Rubri, ut tranſitum per illud Hebræis Pharaonẽ fugiẽtibus aperiret. † Quo in facto cùm ingentia miracula ederet parciſsimum ſe miraculorum patratorem præbuit, ut ipſe auctor benè conſiderat. Et eandem † Dei providentiã & in rebus magnis, atque arduis diſponendis, & exequẽdis ſuavitatem in noſtris terminis rhetoricè extollit Ioã. Botet. d. lib. 2. in princip. adducens illud Sapient. 8: Attingit à fine uſque ad finem fortiter, & diſponit omnia ſuaviter. Et anni † tempora, inter alia, exempli gratiâ perpendens, quæ ordinante Deo ex Æſtate ad Hyemẽ deducuntur; ſed ita tamen, ut hinc Veris, inde Autumni benignitas interveniat, ne de uno extremo in aliud cum hominum damno prolaberentur. Quod benè agnovit Poëta, dum cecinit: Nec res hunc tantæ poſſet perferre laborẽ Si non tanta quies inter friguſq́; calorẽq́ue Iret, & exciperent cœli indulgẽtia terras. PRSS CAPVT IV. De pluribus miraculis, quæ in Novi Orbis detectione, converſione, & acquiſitione intervenerũt, & Divinã tãti operis voluntatẽ, inſpirationem & vocationem manifeſtarunt. SVMMARIVM Capitis IV. -  1 Deus miracula neceſſaria in Novo Orbe non prætermiſit, quamvis in illis edendis parciſſimus ſit. -  2 Deus ſemper res novas & magnas, novis & magnis miraculis iuvat, ex inſigni loco D. Auguſtini. -  3 Eccleſiæ primitivæ, & prædicationis Apoſtolicæ fundamenta Deus multis miraculis communivit. -  4 Miracula ſi deficiant, rarò prædicantibus creditur. -  5 Miracula tot ac tanta cur Deus initio naſcentis Eccleſiæ patraverit, ex Auguſt. & Gregor. -  6 Miracula multa & magna ſemper Deus edidit in converſione novarum provinciarum, & exempla Angliæ, Flandriæ, Holandiæ & aliarum. -  7 Eccleſia Dei ſemper habuit, & habebit poteſtatem & cõtinuationem miraculorum, & eſt unũ de præcipuis eius ſignis. -  8 Fidei Chriſtianæ Deus tribuit, ut montes transferre poſsit. -  9 D. Gregor. Tbaumaturgus, & alij ſancti viri multoties montes de uno loco in alium miraculoſè tranſtulerunt. -  10 Fides naturam ſuperat. -  11 Miracula in Novi Orbis converſione Deum omiſiſſe credibile non eſt, cùm illis ſemper egeant tyrones in Fide. -  12 Infideles non tenentur fidem ſibi prædicatam credere, niſi rationibus, aut miraculis convincantur. -  13 Credentes citò, leves ſunt corde. -  14 Fidei myſteria an, & quatenus evidenter credibilia ſint? -  15 Miracula multa, & maxima in detectione, converſione, & acquiſitione Orbis Novi interveniſſe, latè probatur cõtra Victoriam, & alios. -  16 Miracula aperta, & repetita Eccleſiæ qui negat, maius ipſe miraculum facere dicitur, ex Auguſt. & alijs. -  17 Indorũ Novi Orbis ita facilis, & brevis ad fidẽ converſio, vicẽ obtinet plurimorũ miraculorũ, ex Balt. Chavaſio, & alijs. -  18 Hiſpani non potuerunt ſine ope, & vocatione Divina, ita facilè & breviter Novum Orbem detegere, & convertere. -  19 Eccleſiæ primitivæ Dei ſignum, & argumentum fuit facilis, & ſuavis multiplicatio credentium. -  20 Indi innumeri breviſſimo tempore Fidẽ, & Baptiſmum receperunt Mexici, & in alijs Novi Orbis provincijs. -  21 Sacerdos quidam ſolus baptizavit ſepties centena Indorum millia. -  22 B. Fr. Mart. Valẽcia Franciſcanus, & ſocij innumerabiles Indos converterunt & baptizarunt. -  23 S. Franc. Xavier. ſolus plures homines ad Fidẽ cõvertit & baptizavit, quã hæretici omnes ad ſuas ſectas traduxerũt. -  24 Converſionis Indorum curſus & progreſſus ſemper Regibus Catholicis maximè in votis fuit. -  25 Auctores recenſentur, qui narrant, & extollũt mitaculoſum incrementũ Chriſtianitatis Novi Orbis. -  26 Indos hyſſopo aliquãdo ab Hiſpanis Sacerdotibus baptizatos fuiſſe, an verũ ſit? -  27 Hiſpanã gentẽ ob eximiã curã dilatãdæ Fidei inter varias Indorum nationes, multum laudat Thom. Bozius. -  28 Miraculi inſtar videri debent præviæ diſpoſitiones, quibus Deus ordinavit detectionem & converſionem Novi Orbis. -  29 Regum Catholicorum in audiendo, & iuvando Columbo manſuetudo, & liberalitas, miraculoſa videtur. -  30 Chriſtophori Columbi conſtantia in proponenda & exequenda navigatione, & detectione Novi Orbis miraculum ingens à plurimis iudicatur. -  31 Oceanus veteribus inacceſſus, poſt Columbi ad Novum Orbem navigationes, miraculo quodam mitis, facilis, & navigabilis redditus eſſe videtur. -  32 Põtus Euxinus, olim Axenos, ideſt, inhoſpitalis dictus, poſteà ſe navigantibus hoſpitalem & placidum præbuit. -  33 Mare Pamphylium portentoſo naturæ miraculo receſsiſſe, & ſiccum iter præbuiſſe dicitur, Alexandro Magno cõtra Perſas exercitum ducenti. -  34 Cangio Cham Tartarorum Regi, & exercitui eius, dicitur mare miraculoſum novem pedum tranſitum aperuiſſe. -  35 Hiſpani Divino beneficio, & quaſi per miraculũ, ea omnia in detegẽdo, & ſubigẽdo Orbe Novo conſecuti vidẽtur, quæ adulatoriè de ſuo Traiano Plin. recẽſet. -  36 Eccleſiæ, & Fidei Chriſtianæ veritas probari ſolet ex fœlicitate bellorũ, quæ pro eius defenſione, aut extenſione ſuſcepta ſunt, & auxilijs de cœlo per miraculum miſſis. -  37 Theodoſius Imperator auxilijs cœleſtibus victoriam reportavit, & carmina Claudiani de hoc. -  38 Auctores recenſentur, qui plura exempla, & teſtimonia adducunt de proſperitate bellorum, & auxilijs cœleſtibus à Deo Catholicis datis. -  39 Hiſpaniæ, in bellis contra Mauros ſuſceptis, omnia miracula contigerunt, quæ olim Deus Iſraelitis indulſit. -  40 Bellis iuſtis, & ad Dei vocationem, & exaltationem ſuſcepits, ſemper ipſe exitus fœlices concedit. -  41 Deus non ſecundùm armorũ potentiã, ſed, prout ipſi placet, dat dignis victoriã. -  42 Cauſa pugnandi, ſi bona eſt, pugnæ exitus malus eſſe non poteſt. -  43 Miracula, & auxilia cœleſtia in bellis nullibi magis frequentia fuerunt, quàm in expeditionibus Hiſpanorum, ad Novum Orbem factis. -  44 Promiſſio Levit. cap. 26. in. Hiſpanis in Novo Orbe præliantibus ſæpiſſimè impleta fuit. -  45 Milites Hiſpani duodecim in inſula Hiſpaniola fugarũt duo millia incolarũ -  46 Ferdin. Corteſius exigua valdè Hiſpanorum militum manu plurimas victorias reportavit, Motezumã cepit, & totius Novæ Hiſpaniæ Imperium adeptus eſt. -  47 Franc. Pizarrus miraculoſas victorias in Peruani Regni conquiſitione habuit, & qualiter Atahualpam eius tyrannum ſuperavit. -  48 D. Iacobus Hiſpanorũ Patronus multoties pro eis contra Mauros pugnare viſus fuit. -  49 D. Iacobus ſæpiſſimè Hiſpanorum partes defendere viſus eſt in bellis, quæ cũ Indis Novi Orbis, & etiã cum Orientalibus habuerunt: & ideò in illis regionibus religioſiſsimè veneratur. -  50 Hiſtoria mirabilis & peculiaris D. Iacobi pro Hiſpanis pugnantis apud Cintiam Novæ Hiſpaniæ oppidum, cùm ab Indis maximopere premerentur. -  51 Beatiſsima Virgo MARIA Hiſpanis ſæpè in Novo Orbe præliãtibus opẽ tulit, & præſertim cũ Mexici obſeſſi eſsẽt. -  52 Tacubano in monte apud urbem Mexicum templum B. Virginis extructum fuit, & quare? -  53 Cuzquenſi in urbe Hiſpani numero pauci ab innumeris Indis obſeſsi, & graviter impetiti B. Virginis præſentiſsimo auxilio liberantur. -  54 Araucanorũ exercitus, qui Hiſpanos in urbe Imperiali Regni Chilẽſis obſidere tẽtabat, ad cõſpectũ B. Virginis retroceſsit -  55 Miraculum ingens, & notabile, quod initio detectionis Regni Peruani contigiſſe narratur. -  56 Tumpiz, ſive Tumbez oppidum Regni Peruani Indorum tempore erat nobiliſſimum, & munitiſsimum. -  57 Petrus Candia unus exſocijs Fr. Pizarri Crucis ſigno Tumbecinorũ inſidias, & ferociſsimũ leonẽ, & tigrim ſuperavit. -  58 Victorias ferè omnes, quæ ab Hiſpanis in Novo Orbe partæ ſunt, cœleſtibus auxilijs tribuũt plurimi, & graviſsimi Auctores, qui de illis ſcripſerunt. -  59 Caſtellus à Bobadilla tribuit victorias Hiſpanorum in Novo Orbe militari eorum diſciplinæ. -  60 Impoſsibile fuiſſe oſtenditur, Hiſpanos tot, & tam fœlices victorias in Orbe Novo habuiſſe, niſt Divina Voluntate, & miraculoſis auxilijs iuvarentur. -  61 Vicotrias de Indis ab Hiſpanis partas quidam malè ex eo extenuant, quòd Indi Barbari, inermes, & puſillanimi eſsẽt. -  62 Ferdinan. Corteſium eques quidam apud Argeriam deriſiſſe narratur, quòd putaret, ſe cum Indis pugnare. -  63 Indi noſtrorum comparatione puſillanimi ſunt. -  64 Meridionales omnes gentes timidæ ſunt; Septentrionales animoſiores & robuſtiores. -  65 Indi quàm plures non adeò timidi, & inermes erant, ut quidam generaliter tradunt. -  66 Deus Indos magis politicos, & robuſtos inter ſe bellis inteſtinis diviſit, ut à Noſtris faciliùs ſubigi poſſent. -  67 Deus hoſtes ſuos ſuis ipſorum manibus ſternit. -  68 Deus Hiſpanorum vires, & animos auxit, & Indis terrorem immiſit. -  69 Samſoni vires Deus miraculosè reſtituit, & auxit, ut de Philiſthæis vindictã ſumeret. -  70 Amorrhæos, & Chananæos Deus timidiſsimos reddidit, ut terram eorum Iſraëlitæ faciliùs occupare poſſent. -  71 Deuter. 2. verſ. 25. verba expenduntur. -  72 Panicus terror qualis eſſet, & plura de eo -  73 Terror Divinus etiam fortes, & ſtrenuos fugat. -  74 Dæmon non poteſt alicui vires ſupra naturales contra alios concedere. -  75 Indi plures ex fœlicitate & proſperitate Hiſpanorum in bellis, Deum verum pro illis ſtare agnoverunt. -  76 Caretæ Reguli Terræfirmæ notabile dictum. -  77 Hiſpanorum gloriæ nihil detrahitur ex eo quòd plures Novi Orbis victorias cœleſti auxilio, vel miraculosè partas dicamus. -  78 Succeſſus fœlices rerum omniũ, & maximè bellorum ſemper Deo à viris, & Ducibus pijs, & prudẽtibus tribuũtur. -  79 Superbia execrabilis Aiacis, Capanei, Mezentij & aliorum, qui à ſe ipſis victorias ſperabant. -  80 Titus Imper. victoriam à ſe de Iudæa partam in Deum omnino retulit, qui ſuis manibus Iudæos punire voluit. -  81 Dæmonũ expulſio, & Oraculorũ defectus fuit in primitiva Eccleſia ſignum veræ fidei, & Divinæ vocationis ad eã. -  82 Indiarum Occidentaliũ miſſio, detectio, & converſio à Deo eſſe probatur ex dæmonũ, & idolorũ expulſione, & ruina. -  83 Dæmonæs poſt adventũ Hiſpanorũ in Novo Orbe ab Oraculis, & illuſionibus ceſſarunt, quibus anteà Indos fallebant. -  84 Crucis ſignum ſemper fuit dæmonijs terrificum. -  85 Virgilij carmina de exceſſu Oraculorũ accommodantur. -  86 Auctores plurimi referuntur, qui agũt de exceſſu dæmonũ, & defectu Oraculorũ in Novo Orbe poſt advẽtũ Hiſpanorũ -  87 Euchariſtiæ Sacramentum, ubicunque in Novo Orbe conſecratum fuit, ſtatim dæmones fugavit. -  88 Terræmotus & tempſtates Novi Orbis magna ex parte ceſſarunt poſt Chirſti Fidem in eo receptam. -  89 Sacerdotes in Indijs maximè ab incolis reverentur, & quare? -  90 Cumanenſium Sacerdotum ritus in dæmonibus conſulendis. -  91 Pat. Fr Petrus Corduba qualiter dæmonem apud Cumanenſes cõvicerit, & eiecerit? -  92 B. Fr. Aloiſ. Bertrandus miraculum in cuiuſdam dæmonis expulſione. -  93 B. Fr. Ioan. à S. Frãciſco notabilis hiſtoria circa cuiuſdam dæmonis expulſionẽ. QVamvis † certum ſit, Devm Opt. Max. in patrãdis miraculis parciſsimum eſſe, adhuc tamen nõ minus certè affirmare poterimus, eâ in detectione & converſione iſtarum gẽtiũ Occidentalium neutiquam omiſsiſſe, ſicubi ad fidem introducendam, ſtabiliendam, & propagandam, neceſſaria eſſe iudicavit. Semper † quippè Divina eius providentia, res novas & magnas, novis etiam & magnis ſignis iuvare & fulcire conſuevit, ut in Solis eurſu ad Ioſue vocem ſubſiſtente videmus, & in conflagratione montis, in quo Moyſi legis tabulas dedit; de quo D. Aug. lib. 10. de Civit. Dei, cap. 13. ſic habet: Cũ enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur Deus, in cõſpectu ipſius populi mirabilibus rerum ſignis ac motibus apparebat Creatori ſervire creaturã. Et † quemadmodũ intitio naſcẽtis Eccleſiæ eius incremẽta, & Apoſtolorũ, atq; aliorũ prędicatorũ auctoritatẽ miraculorũ poteſtate, & frequẽtiâ diſpoſuit, & cõſtabilivit, ſine quibus rarò prædicãtibus † creditur, c. cũ ex iniũcto de hæret. Matt. 10. Marc. ult. Actor. 2. Paul. ad Hebræ. 2. & 2. ad Corint. 12 & alibi paſsim. Quo † reſpiciẽs D. Auguſt. lib. 22. de Civ. Dei, c. 8. neceſſaria Inquit, miracula ſuiſſe, priuſquàm crederet mundus, ad hoc ut crederet mũdus; & in lib. de utilit. creden. cap. 14: Chriſtus afferens medicinã humano generi primũ miraculis conciliavit auctoritatem, deinde auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinẽ, multitudine obtinuit vetuſtatem, vetuſtate roboravit religionẽ. Et. cap. 16: Ac primũ quidẽ facta ſunt miracula, cùm Deus ipſe in vero homine huic mundo apparebat, ut ijs tandem multitudine creſcentium congregata, atque propagata in ipſos mores utilis converteretur auctoritas. Et D. Greg. hom. 29. in Evãg. Sed hæc ſigna in exordio Eccleſiæ fuerunt, ut enim ad fidem creſceret multitudo credentiũ, miraculis fuerat nutrienda. Ita pariter † in remotis quibuſq; provincijs, quę poſterioribus ſæculis Evãgelij nũtios audire meruerunt, eiſdẽ miraculis incolarũ animos pręparavit, ut in Anglia cõtigiſſe refert idẽ D. Greg. lib. 9. epiſt. cap. 58. Beda lib. 1. hiſt. Ang. c. 31. & lib. 2. cap 2. & ſeqq. & in Flandria, Hollandia, & alijs incultis nationibus Illuſtr. Cardin. Baron. in annal. Eccleſ. ann. 632. n. 6. & ann. 666. n. 9. & 12. Semper namque † hæc miraculorũ poteſtas, neceſsitas, & cõtinuatio in ſancta Dei Eccleſia viguit, & vigebit; eſtq; unum ex pręcipuis ſignis, quod ad eius veritatẽ & auctoritatẽ confirmandã præſtãtiſsimũ quiq; illius aſſertores notare, & perpendere ſolent. Vt conſtabit ex adductis ab illuſt. Cardin. Bellarm. tom. 1. lib. 4. de not. Eccleſ. cap. 14. & tom. 2. de Sacram. Cõfirm. cap. 2. Ioan. Lorin. in Acta Apoſt. cap. 2. n. 44. Thom. Boz. de ſign. Eccl. Dei, lib. 3. cap. 6. pag. 107. lib. 5. cap. 1. lib. 20. cap. 1. pag. 310. in ſin. Ant. Poſ. ſev. in Biblot. 1. tom. lib. 2. cap. 37. pag. 77. Fr. Lud. Granat. in ſymb. Fidei, 1. p. cap. 27. cum ſeqq. ex pag. 260. ad 287. & 5. p. pag. 80. Balth. Chavaſ. de not. verę Relig. lib. 4. cap. ult. per tot. Bern. Aldrete, de antiq. Hiſp. lib. 2. cap. 15. Fr. Ioan. à Torquem. in Monarch. Ind. lib. 15. c. 45. & Iuſt. Lipſ. in Diva Virg. Hallenſ. cap. 1. ubi ait: Omni ævo fuere miracula pleriſque omnibus locis: & erunt in ævũ, etſi parciùs, denſiùſve, ut divinæ providentiæ viſum. Adeò † ut propagationi, & cõprobationi Chriſtianæ Fidei hoc ſit à Deo tributũ, ut mõtes ex uno loco in alium transferre poſsit, Matt. 17. & Marc. 11. quod † à D. Gregor. Thaumaturgo, & ab alijs ſanctis viris multoties factũ eſſe, hiſtoriarũ monumentis proditum eſt. Vt apparet ex relatis à D. Greg. Magno lib. 1. Dialog. cap. 7. Nicephor. lib. 6. cap. 17. Euſeb. Cęſariẽſ. lib. 7. hiſt. Eccl. cap. 2. Speculo exẽpl. exẽp. 145. Rutil. Benzon. de ann. lubil. lib. 6. cap. 2. & Simone Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 16. pag. 375. & colloq. 4. pag. 79. Vbi inde cõcludit † quòd fides naturã ſuperat, & efficit, quę nulla ars, naturàve poteft. Vnde † credibile non eſt ſubigẽdis, & convertendis tot, ac tantis infideliũ huius Novi Orbis provincijs, miracula defuiſſe. Nã planè, ut Iuft. Lipſ. ſcribit in Diva Virg. Sichemienſi cap. 2: Sicut pueris lac neceſſarium eſt ad alimentum, viris etiam utile, & iuvat: ſic tyrones, aut errones in fide miraculis nutriuntur, viri, & robuſti etiam oblectantur. Et in Hallenſ. cap. 2: Miracula cõmuniter religionem in animis excitant, & Deum credere, Deum colere ſuadent, & inducunt. Pręſertim cùm Catholici omnes Doctores, & ipſe † etiam Mag. Victoria in d. relect. de Ind. num. 34. concludant, exteras gentes, quales Indi iſti Occidentales erãt, & quoſcunq; quę Noſtri de Fide Catholica prędicãt, niſi aut apertiſſimis argumẽtis credibilia fiant ea, quę proponũt, aut ſi hæc argumẽta deſint, miraculis, vel vitæ prædicantium illuſtriſsimâ puritate doctrinam commendẽt; quia † qui citò aliter credũt leves corde dicuntur Eccleſiaſt. 19. & in multis alijs locis ex omni litteratura congeftis à Tiraq. in tract. de pœn. tẽp. cauſ. 51. & Neviz. in ſylv. nup. lib. 4. De quo articulo, & an & quatenus ſidei † myſteria evidenter credibilia ſint, vidẽdus eſt D. Thom. 2. 2. q. 1. art. 4. Bañez, q. 10. art. 1. dub. 3. concluſ. 2. Aragon ibîd. art. 1. pag. 255. verſ. sed dubitabit, Tolet. in ſum, lib. 4. cap. 2. n. 2 Petr. de Ledſm. in ſumm. 2. tom. tract. 1. cap. 5. concl. 4. Azor. lib. 8. inſt. mor. Cap. 7. q. 6. Gab. Vazq in 1. 2. q. 76. art. 2. diſp. 120. cap. 1. num. 4. pag. 162. Fr. Thom. à Ieſu, de procur. omn. gen, ſalu. lib. 4. cap. 3. pag. 130. & cap. 4. pag. 141. Fr. loan. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 2. cap. 34. pag. 362. noviſsimus P. Thom. Sanch. in ſumma lib. 2. cap. 1. ex. n. 4. & Nos inſr. cap. 10. in ſin. Sed ne coniecturis tantùm niti videamur, age precor, † & quoniã Victoria nullum, & alij pauca miracula in tanto hoc opere interveniſſe ſcripſerunt, ac proinde Divinę voluntatis, & vocationis titulos, de quibus egimus, in dubiũ revocarũt: ex hiſtoriarũ ſide, non quidem omnia (quod nimis prolixum eſſet) ſed nobiliora tantùm proferamus, & referamus, quibus eorũ convincatur opinio, & prędicti tituli magis ac magis, cœleſtibus ſignis muniti, corroborentur. Quorum ſi quis adhuc inficiator vel contemptor exiſtat, maius † ipſe miraculum feciſſe videbitur, ut in ſimili ſcripſit D. Auguſt. lib. 22. de Civit. Dei, cap. 8. Scotus in 2. q. prolog. ſup. lib. Sent. Ioan. Maldonat. ſup. Matth. cap. 7. col. 180. & in noſtris terminis Fr. Ioan. Torquem. in Monarc. lib. 15. c. 46. & Balth. Chavaſ. de not. veræ Relig. lib. 4. cap. ult. pag. 938, Vbi ipſam † adeò brevẽ ac facilẽ tot animarũ converſionẽ plurimorũ miraculorum vicẽ obtinêre poſſe, & debêre, his elegantiſsimis verbis oſtendit: Tertiũ ſit, recens infinitorum Indorũ tam Orientaliũ, quã Occidentaliũ converſio, quæ niſi admiratione digna videatur, quid videri poſſit neſcio? Nã profectò minimè humanarum eſt virium homines, qui terræ toti prius affixi erant, & cupiditatum ſuarũ inveterata mancipia, totos ſe dare contrarijs ſtudijs, videlicet Chriſti obſequio, atq; ut ſignificantius loquar, ſe ipſos exuere in ſe ipſos armari, ſibi ipſis bellum indicere, de ſe ipſis triumphare. Hæc profectò mutatio eſt dexteræ Excelſi, digitus Dei eſt hìc. Hãc mundi converſionem reponit D. Auguſt. inter præcipua miracula. Et certè dilemmate iſto uti poſſumus; Aut populi illi barbari ad Chriſti fidem nullo interveniente miraculo converſi ſunt, aut aliquo interveniente? Si aliquo, eſt mihi quod volo: ſi nullo, hoc ipſum magnum eſt miraculum, potuiſſe converti ſine miraculo, cùm multi eo etiam poſito non convertantur, ſicut ſcriptum eſt, Ioan. 12. Cùm tãta ſigna feciſſet coram eis, non crediderunt in eum. Eandem conſiderationẽ, & argumẽtationem fecerunt, & nõ minùs graviter illuſtrarũt Ant. Poſſev. Thom. Boz. Ioan. Boter, Rutil. Bonzon. & reliqui Auctores, quorũ verba ſup. cap. precedenti exnum. 18. retulimus. Etenim, ut ipſi rectiſsimè animadvertunt, †non poteſt non Divinæ vocationis, & operationis miraculo tribui, quòd Hiſpani noſtri adeò numero pauci per terras ſibi prorſus ignotas, & linguis, ac moribus admodũ varias incedẽtes, ita ingentes progreſſus in diſſeminãda & inducenda vera Dei Fide breviſsimo tẽpore fecerint, & tot barbaros, & incultos homines relictis patrijs religiouibus, ad Chriſtianã diſciplinã cõverterint. Hoc enim † ſigno & argumẽto tanquam fortiſsimo & evidentiſsimo veritatem ipſius Fidei Catholicæ in exordio naſcentis Eccleſiæ, & voluntatem Dei, ut mundus eam amplecteretur, apertè comprobavit D. Paul. Cotint. 2: Videte fratres vocationem veſtram, quia non multi ſapientes, non multi nobiles. Et eodem latè utuntur Iuftin. in Apol. 2. D. Chryſoſ. hom. 34. in Mat. D. Aug. d. lib. 22. de Civit. Dei, cap. 5. Damaſcen. lib. 4. de Fide orthod. cap. 4 & latifsimè & eruditiſsimè Thom. Bozius de ſign. Eccl. Dei, lib. 4. per totũ, Maiol. to. 3. colloq. 1. pag. 265. chavaſ. d. lib. 4. c. 1. & Fr. Ioã. Bap. Fernãd. Frãciſ. in demõſt. Cath. lib. 2. diſcur. 6. & 7. In ſolo namq; † Mexicano Regno, paulò poft eius detectionem, baptiſmum ſuſceperunt quater, vel, ut aliqui aſſerunt, octo aut decem decies centena hominum millia. Et in archivijs Caroli V. Cæfaris habetur, quendã † Sacerdotem baptizaſſe ſepties centena millia, alium tercena millia, alium cẽtena millia, & alios plures, alios pauciores. Cùmq́ue poſteà in eaſdẽ oras delatus ſuiſſet B. Fr. † Martinus à Valencia ex Ordine Franciſcano cũ duodecim ſocijs ahn. 1524. incredibile eſt, quot ipſe cũ ſuis Indos ad Christi cultum perduxerit. Nemo enim ex illis duodecim fuit, qui uſque ad annos 1531. plus quàm centum millia hominũ baptiſmali lavacro non luſtraſſet. Quod mirum videri non debet cùm de † uno Beato, & iam meritò inter Divos relato S. Franciſco Xaviero referat Thom. Boz. lib. 6. de ſign. Eccleſ. Dei, cap. 3. pag. 221. in inſulis Mauri ultra Malluccum in ſolo uno oppido, cui nomen Tholo, Chriſtianorũ omnis ætatis amplius viginti quinque millia ab eo facta & in alijs Indię Oriẽtalis, Sinarum & Iaponiorum locis plures homines ad Christi Caulã annis undecim reduxiſſe, quàm innumera hæreticorũ millia ex omni gente & natione, & toto Orbe terrarum per annos 1500. ad ſuas fectas traduxerint: & dixi alia ſup. lib. 1. cap. 3. num. 58. Qui Converſionis † curſus atq; progreſſus fœlici ętate Catholicorũ Regũ Philippi Secũdi, Tertij & Quarti haudquaquam intermiſſus eſſe videtur; ſed potiùs eorum prudent â, piâq́ue, & ſingulari gubernatione radia lucis Evangelicæ undique per inauditas anteà regiones diffunduntur, & Epiſcopis, Presbyteris; alijſq́; egregijs, & Religioſis viris indefinenti ſtudio, & expenſis maximis cõmẽdãtur; qui, iuvãte Deo, quotidie colligũt fructus maximos & uberrimos, ut pręter alios tradit Torque. in Monarc. Ind. lib. 17. c. 19. & 20. Et poſſem quidem latiùs in hoc argumẽto vagari, † niſi prædicti Auctores pluribus encomijs, & exemplis miraculoſum & magnum hoc Chriſtianitatis Novi huius Orbis augmentum ſuis ſcriptis plenisimè prodidiſſent, præcipuè Thom. Boz. Boter. & Poſſevin. & alij de quibus ſup. lib. 1. cap. 16. n. 69. & ſeqq. & ultra eos idẽ Ioan. Boter. in d. 4. p. lib. 3. pag. 55. & pag. 76. Nicol. Sander. de viſib. Monarch. lib. 7. Laurent. Surius in comment. an. 1518. fol. 515, Alanus Cop. Dialog. 6. cap. 9. pag. 783. & cap. 34. pag. 943. & ſeqq. Simon Maiol. I. tom. colloq. 23. pag. 506. Didac. Vald. de dignit. Reg. Hiſp. cap. 19. n. 53. & ſeqq. Fr. Alfonſ. Ferd. in hiſt. Ecclef. noſtri tempor. in prologo lib. 1. pag. 3. & cap. 10. 11. & 44. Fr. loan. à Ponte de convenient. utriuſq; Monarch. lib. I. pag. 54. & Fr. Ioan. à Torquem. in. d. Monarch. Ind. lib. 15. cap. 45. & 46. & lib. 16. cap. I. & 8. Vbi tractat † poſt Boterum. d. pag. 76. an verum aliquando fuerit, quod quidam Sacerdotibus noſtris impingunt, tradentes, eos hyſſopo Indos interdum baptizaſſe. Vnde rectè † dicere potuit idem Thom. Boz. lib. 8. cap. 1. Nulla unquam gens, ex quo Adamus habuit liberos, tot nationes moribus ac ritibus diſſimiles ad unius Religionis cultũ, vel earundem legum ſtudium perduxit, ut Hiſpana. Vix enim quiſquam poſſit enumerare gentium varietatem, moreſq́ue illarum prorſus inter ſe diſſidentes, quas Hiſpani ſub Imperiũ ſuũ miſerunt, & ad Chriſti venerationẽ perduxerunt, uniuſq́; Dei cultũ. Sunt in prõptu hiſtoriæ, legat qui volet; & idem repetit lib. 12. cap. 21. circa fin. & lib. 21. c. 3. Sed ut pergamus ulteriùs, meritò etiã eiſdẽ auctoribus † pro miraculo ſunt, pręviæ illæ diſpoſitiones, quas Deus ſummâ providentiâ ad faciliorẽ huius cõverſionis, & acquiſionis exitũ ordinavit, ut in cap. pręced. tetigimus: necnõ Catholicorũ † Regũ Ferdinãdi & Eliſabeth in audiẽdo Chriſtophoro Colũbo mãſuetudo, & in eo iuvando & claſſe, & militibus inſtruendo liberalitas, eo præſertim tẽpore, quo Granatenſi bello totum fiſcum exhauſerant, & quo à multis uſu rerum, prudentiâq́ue valentibus viris irridebatur, & ab alijs Regibus, quos priùs adierat, tanquàm nugator, & delirus expulſus fuerat. Miraculoſam † quoque, nec immeritò, iudicant ipſus Columbi in cõcepta Novi Orbis inveniendi, & detegendi cogitatione conſtantiam, & per vaſtum, inuſitatum, & procelloſum Oceani pelagus navigationes. Quod † non minori miraculo, cũ antiquis prorſus inacceſſum, & impervium exiſtimaretur; & reverâ eſſet, ut multorum experientia monſtravit, iuxta ea, quæ latè diximus ſup. lib. 1. cap. 11. ex num. 47. Poſteà Deo ita diſponente, mite, facile, & permeabile redditũ eſſe videtur; ita ut de eo illud dicere poſsimus, quod de † Nigro, ſive Conſtãtinopolitano Ponto refert Strab. lib. 7. Carol. Stephan. & Ioan. Funger. in ſuis dictionarijs, verb. Euxinus, qui cùm olim nullis navigationibus patuiſſet, ac proinde Axenos, ideft, inhoſpitalis diceretur, poſteà, Ionibus eas oras habitantibus, frequentari, & veluti domari cœpit, ita ut deinceps Euxinus vocatus ſit, quod hoſpitibus placidum, cõmodum, & pervium eſſe ſignificat. Vnde Ovid. lib. 5. Triſt. Frigida me cohibent Euxini littora Põti, Dictus ab antiquis Axenus ille fuit. Magno † etiam Alexandro, & eius militibus Pamphylium mare, portentoſo naturæ miraculo, ceſsiſſe, ſicut olim Rubrum filijs Iſraël, Exod. 1. & Sapient. 19. & illàc inter aperuiſſe, cũ aliam viam non haberent, antiquitas tradit, & ſeriò affirmant Ioſeph. lib. 2. antiquit. cap. 7. & Genebrard. lib. 2. Chron. eam rationem reddentes, quòd Deus eius operâ ad deſtruendum Perſarum Imperium uti decreviſſet. Licèt vita eiuſdem Alex. Strab. lib. 14. Petr. Crinit. de honeſt. diſcipl, lib, 17. cap. 13. & Maluend. de Antichr. lib. 5. cap. 16. pag. 295. Vbi cũ Haithono in hiſt. de Tartar. cap. 17. aliud non minus fabuloſum ſimile refert † de Cãgio Chã Rege Tartarorum, cui mare per novẽ pedes à montibus, quibus anteà adhęrebat, retroceſsit, ut latam viã ad trãſeundum cum exercitu ſuo verſus Occidentem relinqueret. At verò † noſtris Hiſpaniæ Regibus, & eorum militibus, ſi Oceanus ſiccum tranſitum non dimiſit, ita tamen (Divino ut diximus beneficio) ſe placidum, & facilem præbuit, ut verè illis in detegendis, conquirendis, & convertendis his Barbarorum provincijs illud applicari poſsit, quod adulatoriè Plinius de Traiano ſuo in Panęgyric. ſcriptum relîquit: Quòd ſi quis Barbarus Rex eo inſolentiæ, furoriſq́ue proceſſerit, ut iram tuam indignationemq́ue mereatur, ne ille, ſive interfuſo mari, ſeu fluminibus immenſis, ſeu præcipiti monte defenditur? Omnia hæc tam prona, tamq́ue cedentia virtutibus tuis ſentiet, ut ſubſediſſe montes, flumina exaruiſſe, interceptũ mare, illataſq́ue ſibi non claſſes noſtras, ſed terras ipſas arbitretur. Rurſus † nemo eſt, qui neſciat inter pręcipua figna & miracula, quę Fidei Catholicæ, & Eccleſię Romanæ veritatem oftendunt, conſtitui etiam, & perpendi ſolere proſperitatem & fœlicitatem, quam ferè ſemper eius ſectatores, & favitores habuerunt in bellicis expeditionibus pro eius defenſione, aut propagatione fuſceptis: & auxilia cœlitus miſſa, quibus Deus cum paucis plurimos fudit, & alia multa miraculosè operatus eſt, quæ mortales vires aſſequi non valêrent, ita fimul oſtendens, eiuſmodi bellorum cauſas iuſtas, & ſanctas eſſe, & victorias tales nõ ſolùm permittere, ſed iubêre. Vt in illa † Theodoſ. Imper. cõtigiſſe videmus, cùm adverſus Eugeniũ prope Aquileiam pugnaret, de qua Claudian. vates, quamvis nõ Chriſtianus, ſic cecinit in Panęgyric. ad Honorium: Te propter gelidis Aquilo de monte procedis Obvius, adverſas acies revoluta, quæ tela Vertit in auctores, & turbine repulit haſtas: O nimium dilecte Deo, cui fundit ab antris Æolus armatas acies, cui militat Æther, Et coniurati veniunt ad claſſica venti. Et in multis † alijs exemplis, & graviſſimorum Auctorum teſtimonijs, quę latiſsimè ad prædicta ſigna comprobãda, & exornanda tradunt Tertullian. & eius additionat. Pamelius in lib. contra Scapul. D. Chryſoſt. orat. 3. contra Iudæ. Medina lib. 2. de recta in Deum fide, Thom. Boz. de ſign. Eccleſ. lib. 8. cap. 7. lib. 17. cap. 7. per tot. & lib. 20. cap. 10. & lib. 21. & 22. per tot. Bapt. Fulgoſ. lib. 1. cap. 6. Theatr. vitæ hum. vol. 3. lib. 3. pag. 1048. & ſeqq. Fr. Lud. Granat. in Symbol. Fidei, lib. 3. pag. 1. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 19. pag. 436. verſ. Et quidquid fœlici, & 3. tom. colloq. 2. pag. 302. & 362. Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gen. ſalu. lib. 2. cap. 3. pag. 136. Balth. Chavaſ. de not. ver. Relig. lib. 4. cap. 4. per tot. Fr. Ioan Marquez in Gubern. Chriſt. lib. 1. cap. 17. Pag. 97. & lib. 2. cap. 25. pag. 310. Zevall. in practic. 4. tom. q fin. ex num. 149. noviſsimè & eruditiſsimè Dom. Ioan. Bapt. Valençuela in diſcurſu de iure ſtat. & belli. part. 2. conſid. 22. & Fr. Ioan. à Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 1. & meliùs lib. 2. cap. fin. pag. 370. Vbi vel † in ſolius Hiſpanię prælijs omnia miracula interveniſſe oſtẽdit, quæ olim Deus populo Iſraëlitico clemẽter indulſit. Eſt enim sẽper † in bellis fœlix ſucceſſus eorũ, ad quæ Deus vocat, qui nõ ſecundũ † armorũ potentiã, ſed prout ipſi placet, dat dignis victoriã, ut habetur 2. Machab. cap. 15. & 2. Paralip. 13. & 16. Vnde D. Bernar. ſerm. ad Milites Templi, cap. 1. rectiſsimè inquit: † Si bona fuerit cauſa pugnandi, pugnæ exitus malus eſſe non poterit, & D. Auguſt. epiſt. 194: Quando pugnatur, Deus ſpectat, & partem, quam inſpicit iuſtam, ibi dat palmam. Quibus conveniunt alia, quę ultra auctores ſuprà relatos tradit Sim. Maiol. 3. tom. colloq. 2. de bellor. eventib. pag. 359. P. Gaſpar Sãctius in Iſai. cap. 44. num. 66. pag. 447. Pat. Fr. Ioa. Marq. d. lib. 2. cap. 27. Pag. 324. & Nos tetigimus ſupr. lib. 1. cap. ult. num. 89. & 90. & 107. & inſr. lib. 3. cap. 2. ex nume. 22. Quæ cùm ita ſe habeant, † dubitari quidem non poteſt, hæc eadem miracula nullibi apertiùs, & frequentiùs cõtigiſſe, quàm in Indicis iſtis expeditionibus & debellationibus: cùm paſsim legamus, Hiſpanos noſtros pauciſsimos numero, omni ſociorum auxilio deſtitutos, in terris ſibi prorſus incognitis, innumerabiles Indorum exercitus, quos vel ipſi adoriebantur, vel à quibus adorti erant, facilè Deo auxiliante fudiſſe, & eorum inſidias, obſidiones, & incurſus fœliciter ſuperaſſe. Ita † ut in illis impleta videatur promiſsio, quæ Deo inſervientibus facta eſt in Levit. cap. 26. verſ. 7. & 8: Perſequemini inimicos veſtros, & corruent coram vobis: perſequentur quinque de veſtris centum alienos, & centum de vobis decem millia: cadent inimici veſtri gladio in conſpectu veſtro. Quod, vel exemplo † illorum duodecim militum comprobari poteſt, qui in inſula Sancti Dominici in provincia Higuei duo incolarum millia fugarunt, & alibi ducenti, cẽtena millia, ut tradit Herrera decad. 1. lib. 2. cap. 17. & lib. 6. cap. 9. pag. 202. Et inſignis illius, nunquamq́ue ſatis laudati Ducis † Ferdin. Corteſij, qui exiguâ valdè militum manu tot nobiles victorias ſępiſsimè reportavit; & tandem maximum illum Mexicani Imperij Monarcham Motezumam, tercentis & ampliùs ſuorum millibus ſtipatum, intra propriam urbem proſtravit, & in vincula coniecit, totiuſq́; Imperij ſummâ pari brevitate, ac fœlicitate potitus fuit. Quod idẽ † in hoc Peruano Regno ſtrenuo alteri Duci Franciſco Pizarro cũ Atahualpa ſupremo eius dominatore apud Caxamarcã contigiſſe comperimus, de quibus & ſimilibus alijs evẽtibus pleni ſunt libri Pet. Martyr. Pet. Ziezæ, Gomaræ, Oveti, Ioan. Metelli, Levini Apollonij, Ant. de Herrera, Garcil. Incæ, & aliorum quampluriũ, qui de rebus Novi Orbis ſcripſerunt: & aliqua in noſtris terminis notat Thom. Bozius. d. lib. 8. cap. 7. pag. 329. Illeſcas in hiſt. Põtiſ. lib. 6. §. 8. fol. 212. & §. 14 fol 337. Caſtill. de Bobadilla in Politica, lib. 4. cap. 1 num. 6. & Fr. Ioan. à Torquem. in d. Monarch. Ind. lib. 4. per totum. Et ſimiliter certum eſt, auxilia cœlitus miſſa in eiſdem bellis frequentiſſimè interveniſſe. Nam † D. Iacobus Hiſpaniæ noſtrę glorioſiſsimus fidiſsimuſq́ue patronus, ſicut in antiquis eius cõtra Mauros expeditionibus pro Hiſpanis Potenter pugnare ſolebat, ut apertè teſtatur Rex Ranimirus in diplomate cuiuſdã donationis Eccleſiæ Metropolit. eiuſdem Apoſtoli ſactæ Epiſcop. Palent. in anacephaleoſi rer. Hiſpan. par. 3. cap. 26. Ambroſ. de Moral. lib. 9. c. 7. Th. Bozius ubi ſupr. Sic † etiam multoties in his Indijs Occidentalibus viſus eſt, non minori curâ dimicare, pro noſtris, valdè a Barbaris opreſsis, & in maximo periculo conſtitutis, enſem, quem manu geſtabat, adverſus eos acerrimè movens, & illorum animis ingentem terrorem incutiens: unde ſanctiſsimus hic Apoſtolus in omnibus his regionibus religioſiſsimè veneratur, ut reſert Alanus Copus Dialog. 3. cap. 29. pag. 437. & ſeqq. & alij Auctores ſtatim citandi. Et idẽ in Orientali India accidiſſe tradunt Lud. Roman. Patricius, lib. 6. ſuar. navigat. cap. 40. pag. 289. Petr. Maffei. in hiſt. Ind. Orient. lib. 4. pag. 106. & lib. 8. pag. 182. & Fr. Anton. de SanRoman. in eâd. hiſt. lib. 1. cap. ult. pag. 194. & lib. 3. cap. 23. Pag. 560. Freitas de Imp. Aſiat. cap. 18. num. 10. Sed libet † peculiarem hiſtoriam ſubijcere, quam ex noſtris Scriptoribus accepit, & ut mirabilem recoluit Cardan. lib. 15. de rer. var. cap. 81. & Theatr. vit. hum. vol. 3. lib. 3. pag. 1051 Nam. cùm Hiſpani pedites vix numero ducenti, à quadraginta Indorum millibus premerentur iuxta Cinciam, Novę Hiſpaniæ pagum, partim ob loci inæqualitatem, partim ob arborum copiam, ſupervenire viſus eſt eques quidam, qui cuiuſdam militis (nomine Franc. Morla) aſpectum referebat, qui tot, tantaq́ue urgendo, terrendoq́ue peregit, ut Indi pedem retraherent. Mox & ipſe abijt, & cùm Indi multitudine freti, iterũ premere Hiſpanos tentarent, cùmq́ue iam in manifeſto diſcrimine poſiti eſſent, ſupervenit denuò idem eques, ac Indos reſilire coëgit; quòd cum tertiò feciſſet, abijſſetq́ue, rurſus inſtãtibus Indis ſupervenit Ferdin. Corteſius Dux Hiſpanorum cum tredecim equitibus, Indoſq́ue in fugã compulit, exercitumq́; diſsipavit. Cũ autem Hiſpani ad urbem quam occupaverant, redijſſent, conſtavit, equitẽ illum non ſuiſſe Franc. Morlam, cùm ob viarum difficultatem illuc pervenire nõ potuiſſet. Equo vehebatur eques ille rubeo, & maculoſo, & eius auxilio nullus ex Hiſpanis in tam diuturno prælio cęſus fuit, ſed ſeptuaginta tantùm vulnerati: ipſe quoque eques nullum ex Indis occidit, nullum vulneravit, ſed ſolùm turbavit, & perterręfecit, eumq́ue Hiſpani Div. Iacobum communem ipſorum Patronum, Corteſius D. Petrum proprium eius tutelarem, & dominum eſſe affirmabat. Idem † quoque cœleſte, ac ſupernũ auxilium Hiſpani noſtri non minus frequenter, & Opportunè Beatiſsimę Virginis Dei Matris Mariae interventione experti ſunt, & tunc Præſertim cùm Novę Hiſpanię debellatores multitudinem, & obſidionem Mexicani exercitus ferre non valentes, clanculum à civitate exierunt, ad Tacubanum montem confugientes, ut ſe ibi cõmodiùs defendere poſſent. Alma quippe hæc, & ſanctiſsima Domina ante Hiſpanos adſtans conſpecta eſt, illos tanti numinis auxilio defendens, & in adorientes Indos terrã puriſsimis, & Virgineis manibus iactans, quâ eorum oculos excæcavit, & in ſugam convertit. In cuius beneficijs memoriam Hiſpani poſteà † templum eximiâ hodie devotione, conſpicuum, ſuper dictum montem ædificarunt, ſub advocatione, De nueſtra Señora del Socorro. Similiſq́ue, propemodum caſus † in urbe Cuzquenſi, quæ huius Peruani Regni caput, & Incarum ſedes habebatur, contigiſſe comperitur. Nam cũ innumerabilis Indorum turba Hiſpanos inopinatò obſediſſet, ipſi qui vix ducẽti erant, in domum quondam ſe receperunt, ubi nunc Cathedralis Eccleſia ędificata eſt, & poft varios in curfus, & conflictus, in quibus D. Iacobi Apoſtoli viſibili patrocinio miraculosè liberati ſunt; cùm tandem Indi in tecta domus, quę ex palleis conſtabant, ardentes tædas validiſsimis conatibus mitterent; nullum tamen dãnum, neque incendium inferre potuerunt, eò quòd mulier quȩdam, ſpecie decorâ, ſupra tectum reſidens, ignem, mox ubi ardêre cœperat, extinguebat, & pulverem, ſive rorem in Indorum oculos ſpargebat, quo excæcati, ubi eſſent, aut quò irent, penitus ignorabant, ut ipſi poſteà teſtati ſunt, & cum magno ſimul timore, & admiratione prædicarunt. In † Chilenſi etiam Regno eadem Domina, venerabili Sene comitata, retrocedere fecit ingentem Araucanorum exercitum, qui ad expugnandam urbem Imperialem, tunc omni auxilio, & munimine deſtitutam, alacriter properabant, & hâc Divinâ ope liberata fuit; cuius miraculum poſteà ex ipſorum Araucanorum relatione cõſtavit. His aliud † non incongruẽter adijcere poſſumus, quo Deus initia converſionis & acquiſitionis huius Peruani Regni diſpoſuiſſe videtur. Etenim cũ primò Franc. Pizarrus, & ſocij eius oras pręter navigãtes ad oppidũ Tumpiz, ſive Tumbez, nomine pervenerunt: quod † tunc munitiſsimam arcem habebat, & a plurimis Indis plebeis, & militaribus incolebatur, ad tanti populi conſpectum anxij animo ſubſtitêre, quidnam facerent dubitantes: quouſque unus ex illis, † Petr. Candia vocatus, ſe in terram iturum obtulit, & Indorum vires, mores, & divitias exploraturum. Ad quod faciendum, ſuis armis indutus, Crucem prętrereà ligneam haſtæ loco dexterâ ſumpſit, & ſcaphâ in littus delatus, intrepidè per medias Indorum turmas progredi cœpit; qui hominis proceritatem, habitum & audaciã mirati, illum impetere auſi non ſuerunt, Divinum quidpiã eſſe verentes. Sed poſteà, mutato conſilio, ut hoc ſecurius experirentur, ferociſsimum leonem & tygrim, quos in prędicta arce (& ad hunc effectũ, ut fama eſt) à Guainacapę temporibus aſſervabant, in advenam immiſerunt, exiſtimantes illicò rabidis animalium dentibus, & unguibus dilaniandum, ut in alijs ſępè viderant cõtigiſſe. At Cãdia illorum impetum impavidus ſpectabit, Christi Domini nomẽ, & auxilium fideliter invocans, & Crucis eius ſignum illis obijcens. Quo adeptus eſt, ut animalia, naturali feritate depoſitâ, pedibus ipſius proſternerentur, & inſtar domeſticorum canum blandiẽtia, & adulantia, eiuſdem manibus per dorſa, & ora tractari, & demulcêri permitterent. Quod cernentes indigenę in priore opinione confirmati, illum quaſi Solis filium genibus flexis venerati ſunt, & oſtenſâ arce, templo & Regiâ gazâ, quæ ibîdem cuſtodiebatur, ſalvum, & donis onuſtum ad ſuos redire permiſerunt. Quas miraculoſas † cœleſtis auxilij in bellis Novi Orbis narrationes, & alias eis ſimiles, paſsim recenſent Auctores, quide eiuſdem Orbis hiſtorijs ſcripſerunt, & præcipuè Gomara 2. p. lib. 2. Petr. Zieza 1. part. cap. 54. Ioſeph. Acoſta in hiſtor. moral. Ind. lib. 7. cap. 7. & ab eo tranſcribens Ioan. Boter. in 4. part. ſuar. relat. univerſ. lib. 3. pag. 84. & ſeqq. Anton. de. Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 2. lib. 10. cap. 9. & alibi ſæpè, Thom. Boz. d. lib. 8. cap. 7. & lib. 17. cap. 7. Alan. Cop. Dial. 3. cap. 29. ex pag. 437. Henric. Mart. in repert. Mexic. tract. 2. pag. 151. Fr. Ioã. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 4 cap. 69. pag. 542. Garcilaſ. Inca in 2. part. commẽt. Reg. Perù, lib. 1. cap. 11. & 12. & lib. 2. cap. 24. & 25. Vbi ſimul concludunt, minimè dubitandum eſſe, omnes ferè victorias, quas Hiſpani in his provincijs habuerunt, per miracula partas. Quamvis † eas militari diſciplinæ tribuere videatur Bobadilla in d. Polit. lib. 4. cap. 1. num. 6. Nam licèt hæc, ut ipſe ibîdem probat, efficere ſoleat, ut à paucis ſtrenuis adverſus multitudinem benè pugnetur: impoſsibile tamen † erat, noſtros adeò paucos, advenas, & maris ac terræ ſibi incognitæ mutationibus fatigatos, tot diſcrimina ſuperare, & tot, ac tantas victorias, ita facili, ac fœlici exitu de innumerabilibus Indorũ miriadibus cõſequi, pręvalidis quidem, & in proprijs & natalibus ſedibus conſtitutis, atque ita ęſtui, frigori, & ſimilibus cœli, & Soli climatibus aſſuefactis, niſi Deus id miraculosè pro eximia ſua ſapientia, & potentia diſponeret, cùm ut Religionem Chriſtianam extenderet, tum etiam ut Indorum peccata, & abominationes puniret, ut benè conſiderãt Auctores ſuprà relati, præſertim Acoſta d. lib. 7. cap. 7. &c. 24. 25. & 28. Thom. Boz. d. lib. 8. cap. 7. pag. 329. Henricus Mart. d. pag. 151. & Torquem. d. lib. 4. cap. 69. & cap. 105. Qui † eodem modo obiectioni aliquorum reſpondent, qui prædictas victorias ignavię, barbariei, & puſillanimitati Indorum adſcribunt. In quo adeò delirat Hieron. Benzo, male ſemper in res Hiſpanas affectus, lib. 1. ſuæ hiſtor. Americ. cap. 24. ut aſſerere auſus fuerit, Hiſpanos in Occidente nihil præter bruta animalia, & beſtias ſubegiſſe. Idq́ue † quemdam Hiſpanũ equitem optimè intellexiſſe videri, qui cùm in Africa ad Argeriam ſub Carolo V. militaret ſimul cum Ferdinando Corteſio, qui Mexicanum Regnum aperuit, & ſubegit & reliquis fugientibus ob Maurorum multitudinem, quibus impares ſe eſſe cognoſcerent, Corteſium vidêret, clamore fugientes ſiſtere, & hortari ſocios, ut in hoſtem verſi, eum ſtrenuè exciperent. Bellua iſthæc inquit, putat ſibi rem eſſe cum ſuis Indis, quorum viginti quinque millibus fundendis decem equites ſuffecerint. Etenim † licèt negari non poſsit, Indos noſtrorum comparatione puſſilli animi eſſe; quod † omnibus Meridionalibus accidere tradit Cęl. Rhodig lib. 18. lect. antiq. cap. 20. cum cõtrà Septentrionales robuſtiores, & animoſiores ſint. Adhuc † tamen, ut re ipſâ in primis illis expeditionibus cõſtitit, & quotidiano experimento cognoſcimus, Indi non adeô imbecilles, ignavi, & inermes erant; ſed in multis provincijs ſatis armati, fortes, & bellicoſi, reiq́ue militaris peritiâ ſuo more ſufficienter inſtructi, & ubique copiâ, numero, ac præliandi commoditate adeò noſtris portẽtiores & ſuperiores, ut pro quolibet Hiſpano milite decies centena millia Indorum numerarentur. Vnde ſi noſtris obſiſtere, & aditum præcludere cognoviſſent, vix multis annis in eorum regionibus pedem figere poſſent. Sed † DevsOmnipotens, qui illas (ut ſæpè diximus) Hiſpanis Regibus tradere deſtinârat, ipſoſmet Indos bellis inteſtinis inter ſe diviſos, in Mexicano præſertim, & Peruano Regno, propriâ ipſorũ manu proſtravit: † ut contigit in Madianitis ſub Gedeõ, Iud. 7. verſ. 12. mutuò ſe ferro perimentibus, & in Philiſthęis 1. Reg. 14. verſ. 20. & in Ægyptijs, iuxta Propheticũ Iſaiæ ſermonem cap. 19. verſ. 3. ubi Gaſp. Sanch. num. 7. pag. 206. plura notavit. Et ſicut † tam in his provincijs, quàm in alijs, Hiſpanorum vires, & audaciam ſupra modum adauxit; ita Indorum cordibus adeò magnum terrorem immiſit, ut ad equi conſpectum, vel ænei tormenti tronitum, formidarent, & facili invaſione manus, & colla ſubmitterent. Non ſecùs atque † Sãſoni vires reſtituit, & corroboravit, ut de Philiſthęis vindictã ſumere poſſet, Iud. c. 7. & è contrario † Amorrhęos & Chananæos timidiſsimos reddidit, ut filijs Iſraël eorum terram dare poſſet, quam illis iam inde ab Abrahami temporibus pactus erat, ut habetur Geneſ. cap. 15. & † Deuter. 2. verſ. 25. ubi Deus ad Moyſen hæc verba locutus proponitur: Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant ſub omni cœlo, ut audito nomine tuo paveant, & in morem parturientium contremiſcant, & dolore conterantur. Quibus alia ſimilia habentur Exod. 23. verſ. 27. & Ioſue 2. verſ. 9. & 11. & cap. 5. verſ. 1. Eſt enim exploratiſsimum animum cadere ijs, contra quos Deus pugnat, ut benè proſequitur Gaſp. Sanctius in Iſai. cap. 13. num. 14. pag. 153. & cap. 17. num. 8. pag. 194. Martin. Delrius in adag. ſacr. 1. tom. adag. 41. pag. 39. Vbi † hunc terrorem ei ſimilem facit, quem vetuſtas, falſo Deorum cultu ſeducta, Panicũ appellabat; de quo Orph. in Panis hymno: Panicum immittens æſtrum in fines terræ. Et Pindar. in Nemeis, qui † etiam impavidis, & aliàs bello ſtrenuis, cõtingere aliquãdo ſolêre, his verbis inſinuat: In Divinis enim terroribus Etiam filij Deorum fugiunt. Cum alijs, quę in hanc rem tradũt Angel. Politian. in Miſcellan. cap. 26. Eraſm. in adag. Panicus caſus, pag. mihi 933. Lilius Giral. de Dijs Gẽt. ſytagin. 15. & Theatr. vitę hum. vol. 1. lib. 1. pag. 92. Quo in facto Dei virtus, atque poteſtas mirè conſpicitur; † Dęmõ quippè non poteſt alicui vires ſupra naturales ad alios profligandos concedere, ut latiùs probat Martin. Delrius in diſquiſ. mag. lib. 2. q. 12. pag. 77. & poſt eum Franc. Torrebl. de magia, lib. 2. cap. 13. num. 40. Et hoc ita ut dicimus verum eſſe, vel ipſi † Indi agnoverũt, quandoquidem ex hac fœlicitate, & proſperitate Hiſpanorum in bellis, ad agnoſcendam, & ſequendam fidẽ Dei, quem prædicabant, ſe valdè provocari faſsi ſunt, ut de Nigritis loquens tradit Aloyſ. Cadamuſt. in relation. ſuar. navig. cap. 16. & 25. & de Careta regulo Terræ firmę, poſt Over. Ant. de Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 2. lib. 1. cap. 10. Vbi † illum dixiſſe narrat, ſe planè agnoſcere, magis à Sole amari Caſtellanos, quàm Indos, cùm eis tot victorias conceſſerit, & cœli fulmina ad inimicos occidẽdos tradiderit, & muſicę artem, quâ languentes amicos levare poſſent. Neque † exiſtimet aliquis quidquã officere, aut detrahere virtuti, & glorię, quàm Hiſpani noſtri tot præclaris facinoribus in detegendo, & ſubigendo hoc Novo Orbe ſibi compararũt, quòd victorias ab illis partas, ut plurimùm, in Dei ſpecialem favorem, & cœleſtium Numinum pręſentiſsimum auxilium referamus. Nam ſatis ipſi laudandi videntur, cùm ſe tot, ac tantis periculis impavidis animis ſemper obtulerint. Et ut ſuperiora Divini auxilij teſtimonia & argumenta deficerent, pij omnes, † & prudentes Duces, ac viri omnium rerum ſucceſſus, & pręcipuè bellorum, in quibus fortuna, ut adagiũ ait, plurimum dominatur, Deo tribuere debent, ut habetur Iſai. 14. verſ. 31. Eſdræ lib. 1. cap. 1. & 2. Paralipom. cap. 16. ubi Hannani Propheta ad Aſam Regem Iuda inter alia ita ait: Oculi Domini contemplantur ſuper univerſam terram, & præbent fortitudinem bis, qui in corde perfecto credunt in eum. Item illud: Hi in curribus, illi in equis: nos autem in nomine Domini ſpem repoſitam habemus: ipſi confracti ceciderunt: nos autem erecti victoriam reportavimus: & multis alijs exemplis, & ſacrę Scripturæ locis probat Simon Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. pag. 361. & ſeqq. Gaſp. Sanct. ſup. Iſai cap. 14. n. 52. pag. 175. & doctiſs. Mart. Delr. in adag. ſacr. 1. tom. adag. 57. pag. 52. & 53. Ne in execrabilem Aiacis, & † aliorum Imperatorum ſuperbiam incidere videantur, quos Poëtę à ſuis dextris, & armis victorias præſumẽtes, etiam Dijs iratis, & adverſis inducunt, ut conſtat ex illo Sophoclis in Aiace: Adiuvante, mi pater, Deo Victoria potitur ignaviſſimus: At deſtitutus ope Deorum ſcio Belliq́ue me confido habiturum decus. Papin. 2. Thebai. de capaneo loquẽs: — Virtus mihi numen, & enſis, Quem teneo. Et rurſus lib. 10. iactantiùs: — Ades ò mihi dextera tantùm Tu præſes bellis, & inevitabile numen Te voto, te ſolam Superior contẽptor adoro Sic ait, & voti ſeſe facit ipſe potentem. Et Mezentius apud Virgil. lib. 10. Æneid. Dextra mihi Deus, & telum quod miſſile libro. Quibus † planè longè cordatiùs, & ad rẽ noſtrã accõmodatiùs Titus Imper. cũ de Iudæis, Ieroſolymâ captâ, ſe victorem vidêrat, admiratus tantã urbem, tamq́; munitam fuiſſe ſuperatam, dixit: Planè Deo adiuvante pugnavimus: ut tradit Ioſeph. de bello Iud. cap. 16. Et ut refert Philoſtrat. lib. 6. de vita Apollonij, propter illam victoriam coronari noluit, quia Divinâ virtute opus illud perfectum eſſe videbat, non ſuâ. Sic autem Philoſtr. Finitimæ gentes ob victoriam coronare ipſum voluerũt: ille verò tali honore indignum ſe eſſe reſpondit: non enim ſe talium operum auctorem, ſed Deo, iracundiam contra Iudæos demonſtranti, manus ſuas præbuiſſe. Deniq; † cùm dæmonum expulſio, & Idolorũ, ſive Oraculorũ ſilentiũ, & ruina, evidens ſignũ Divinæ vocationis, & prædicationis veræ fidei in primitiva Eccleſia pręſtiterit, quod ipſi quoq; dæmones, vel invîti, fateri cogebãtur, ut vidêre licet apud D. Chryſoſ. hom. 26. in Matt. Hieron. cap. 9. Matt. Lactan. Firmian. lib. 3. divin. inſt. cap. 23. Niceph. lib. 1. hiſt. Eccl. c. 17. Ruffin. lib. 10. c. 10. & 19. Porphyr. in lib. de elogijs Philoſoph. Thom. Boz. de ſign. Eccl. lib. 14. cap. 3. & 4. & lib. 23. cap. 1. Maiol. d. tom. 3. colloq. 1. pag. 307. & Fr. Thom à Ieſu de proc. omn. gent. ſalu. lib. 3. cap. 3. pag. 135. ubi notanda oracula, hoc apertè teſtantia, recenſent, & Nos infrà cap. 13. num. 38. Sic † pariter in his Indijs Occidentalibus, ubi primùm Noſtrorum prędicatione Evangelicæ veritatis lumen illuxit, dæmones, & idola eos a Deo miſſos declaraunt, ut vidimus ſupr. hoc lib. cap. 2. n. 49. Et has † provincias cõtinuò relinquentes, nullum amplius Oraculũ reddiderunt, & ab ſpectris, & illuſionibus ceſſarũt, quibus anteà miſeros indigenas fallebãt, & deterrebãt: videlicet tenebras diſpelit lux, mendaciũ veritas, & ſanctę † Crucis ſignum, magnum illicò ſilentium dæmonum, magnam fugam induxit, quod ſemper illis terriſicum fuit, ut, præter alios, pluribus probat Petr. Fab. lib. 3. ſemeſtr. cap. 1. pag. 20. ita ut cõmodè † hùc Virgilian. illud applicare poſsimus: Exceſſere omnes adytis ſacriſq́ue relictis Dij quibus imperium hoc ſteterat. Vt pluribus exemplis ſcitu iucundiſsimis oſtendũt † Pet. Martyr in decad. de Novo Orbe, Gonçal. Ovetus in ſua hiſt. Ind. lib. 5. cap. 10. Gomara lib. 3. cap. 6. Ludovic. Vives lib. 2. de verit. Fid. Chriſt. quẽ refert Teatr. vitæ hum. vol. 5. lib. 4. pag. 1468. Hieron. Benzo in hiſt. Ind. lib. 1. c. 27. pag. 119. Thom. Boz. d. lib. 23. cap. 1. pag. 504. & rurſus lib. 2. cap. 11. pag. 81. & lib. 5. cap. 2. & lib. 12. cap. 21. pag. 143. & lib. 15. cap. 17. pag. 146. Mart. Delr. lib. 6. diſquiſ. magic. cap. 2. ſect. 3. q. 3. Thom. à Ieſu lib. 4. cap. 5. pag. 143. & Torquem. in d. Monarch. Ind. lib. 18. cap. 7. Vbi inter alia referunt, † hoc miraculum cõmune fuiſſe, ubicunq; Colũbus, & eius ſocij, & ſucceſſores in his Occidentalibus inſulis, & provincijs pedẽ fixerunt, & ſacroſanctũ Euchariſtiæ Sacramentũ collocarũt, aut Chriſtianę doctrinę magiſtris uti cœperũt; nam continuò dæmones obmuteſcebant, cũ anteà frequentiſsima reſpõſa præſtare ſolêrent: & † terrę motus ac tẽpeſtates etiã ceſſarũt, quibus prędictę provinciæ ab eiſdẽ dæmonibus cõquaſſari, & miſerè deformari ſolebant. Idem in Sinarum, & Iaponiorũ regionibus cõtigiſſe narrãt libri Societ. Iesv, & Fr. Ioan. Gõçal. de Mendoça, & Thom. Boz. ubi ſup. referentes, dæmones ibi acerbè, & miris cruciatibus obſeſſos vexaſſe, nec inde priùs diſcedere ſolitos, quã obſeſsi iureiurãdo firmarent, ſe illis Divinos honores in omnibus præſtaturos; quod ceſſavit † ubi Chriſti Sacerdotes in eas provincias pervenerũt, & minis torquêre, ſanctiſq́ue verbis dæmones fugare cœperũt: ob quod ab incolis in honore maximo habiti ſunt. Narrat etiam Fr. Aug. Davila inhiſt. Mexic. Ord. Prędic. lib. 1. cap. 40. Ant. Herrer. in. d. hiſt. gen. Ind. decad. 3. lib. 4. c. 11. pag. 164. & Fr. Alfonſ. Fernãd. in hiſt. Eccl. noſt. temp. lib. 1. cap. 3. in fin. apud † Cumanẽſes, Sacerdotes eorum, Piaches dictos, in ſpelũcas intrare ſolitos, & poſt longã invocationem, & magicorum carminum recitationẽ veluti à dęmone obſeſſos, & conſtrictos in terrã cadere, tuncq́; interrogãtibus Oracula præbêre. Quod cũ intelligeret † Religioſus ille Pat. Fr. Petrus à Corduba, velletq́ue rẽ hanc penitus aperire, cruce, ſtolâ & aquâ benedictâ munîtus in ſpeluncã cum multis Caſtellanis ingreſſus, Piachẽ correptũ exorciſmis liberavit, dæmonẽq́; de pluribus interrogatũ, & aptè reſpondẽtẽ, tandem fateri cõpulit, ſe miſeros illos eouſq; ſuis impoſturis fraudaſſe, eorũq́ue animas in barathrum deduxiſſe. De Beato quoq; † Fr. Aloiſio Bertrando, qui maximè Religionẽ noſtrã in his Occidẽtalibus provincijs amplificavit, & mortuos ad vitã revocavit, aliaq́ue plura miracula edidit, refert Tho. Boz. lib. 5. de ſign. Eccl. Dei, c. 2. pag. 157. quòd cũ incolæ cuiuſdã vici ad eum cõfluerent, nomẽ Chriſto dare parati: interrogati quid eos ad hoc adduceret: reſpõderent, in publico quodã atq; univerſali eorum cõventu dæmonem adſtitiſſe, quẽ cuncti ſpecie horribili viderũt, ac dixiſſe; Quid me adſtãtibus duobus Chriſtianis invocatis? (aderant quippè fortè duo ab Aloiſio ad fidẽ perducti) abripite eos hinc. Vbi hæc dixit, homo quidam ab Aloiſio miſſus, repentè in mediũ cõventũ proceſsit, & in cõſpectu omnium, diſputatione initâ, dæmonem cõvicit; quibus actis ex oculis adſtantium evanuit. Et idem Bozius lib. 12. cap. 21. narrat † de B. Ioan. à S. Franciſco, quòd cũ in provincia Mexicana plurima idola Indorum multitudine ingenti vidẽte à pueris Chriſtianis confringi iuſsiſſet, eâdem die dęmon facie deturpatâ, mẽbriſq́; mutilatis apparuit Indo cuidam, qui aberat paſſuum millibus ſexaginta, dicens: En, ut à Ioanne malè habitus ſum: remq́;, uti geſta erat, explicavit, efflagitans, ut adverſus Ioannẽ ſuam contumeliam ulciſceretur, ſe ipſi opẽ laturũ, docuitq́; rationẽ, quâ flagitiũ perpetraret. Aggreſius eſt rẽ Indus, expectatumq́; Ioannem per inſidias adortus, prægrãdi fuſte percuſsit, aufugienſq́ue, irrito eventu, & a perſequentibus nonnullis comprehenſus, rem detexit, & Christo ſe dedit, ſic dæmone tanti viri meritis & pietate, templis & famulis ſpoliato. CAPVT V. De alijs magis peculiaribus, notandiſq́; miraculis, quæ in Indiarũ Occidẽtaliũ cõverſione, & cõquiſitione acciderũt. SVMMARIVM Capitis V. -  1 Miracula oſtendũt favorẽ, inclinationẽ, & vocationem Divinã, cum Lipſio. -  2 Miracula plura, & ſpecialia Novi Orbis congeruntur: & oſtenditur, idem in eius converſione contigiſſe, quod olim in primitiva Eccleſia. -  3 Spiritus ſãctus dona ſua partitur, ut vult. -  4 David Pſalm. 64. prænuntiaſſe videtur miracula quæ in converſione Novi Orbis facienda erant. -  5 Auctores recenſentur, qui plura miracula in Novo Orbe facta commemorant. -  6 Linguarũ variarũ locutio, & intellectio fuit donum Dei Apoſtolis conceſſum. -  7 Linguarũ donum, & miraculũ multis Novi Orbis prædicatoribus cõceſsũ fuit. -  8 B. Franciſcus Xavierius habuit donum linguarum. -  9 B. Aloiſius Bertrandus, Martinus à Valentia, & alij Novi Orbis prædicatores habuerunt donum linguarum. -  10 Chriſtus Dominus, Apoſtoli, & D. Vincent. Ferrer, una lingua loquentes, à varijs diverſarum linguarum populis intelligebantur: & idem accidit aliquibus concionatoribus Novi Orbis. -  11 B. F. Ioan à S. Frãciſco, & Fr. Hieron. de Mendieta linguã Mexicanã repẽtè, & nullo ſtudio adhibito aſſecuti, & locuti ſunt. -  12 Crucis Chriſti ſigno plurima miracula in Novo Orbe operata ſunt, & in India Orientali. Num 14. -  13 Crucis ſanctæ laudes, & effectus mirabiles ex D. Ioan. Damaſceno. -  15 Auctores enumerãtur, qui agunt de miraculis S. Crucis in Novo Orbe. -  16 Crucis inſulæ Hiſpaniolæ notabilis, & miraculoſa hiſtoria. -  17 Crucis Chriſti fruſtrà quæ præcidũtur, ſtatim in ea ſuccreſcunt. Et idem cõtigit in Cruce Hiſpaniolæ. -  18 Crucis à Magallano in inſula Zebu poſitæ, & alterius provinciæ Nicaraguæ miracula. -  19 Cruces in ſuis agris odio Hiſpanorum defodiunt Indi Hiſpaniolæ, & fruges ibi natæ Crucis ſignum habuerunt. -  20 Iſabella Roderici ſolo Crucis ſigno plures Corteſij milites ſanavit, in Mexicano bello graviter ſaucios. -  21 Lanzerus Peruanus miles Crucis ſigno ægris, & ſaucijs adhibito, magnas curationes exercuit. -  22 Alvarus Nunius Cabeça de Vaca, & eius ſocij ad Floridã naufragium facientes multa miracula in ægrorum curatione patrarunt. -  23 Crucis invocatione & adoratione ingẽtẽ pluviã Indis impetrat miles quidã facinoroſus in provincia Sanctæ Crucis de la sierra. -  24 Indorum Sanctæ Crucis de la Sierra miraculoſa converſio. -  25 Miles, qui miraculum fecit, poſteà furcæ damnatus fuit. -  26 Ferdin. Corteſius in Mexicana provincia imbrem deſideratiſſimum Indis, oratione ad Crucem habita, impetrat. -  27 Imbrem, & alia bona miraculosè cõſequuntur aliqui Religioſi viri in Nova Hiſpania per invocationẽ Sãctæ Crucis. -  28 Crucis de Carabuco miracula remiſſivè. -  29 Indi cuiuſdã miraculoſa ultio, quòd tẽplo in Chriſtianorũ cũ uxore rẽ habuit. -  30 Indi cuiuſdam notabilis, & miraculoſa hiſtoria & converſio, qui in faciem Crucifixi imaginis expuere auſus fuit. -  31 B. Fr. Pet. à Corduba, & eius ſocius miraculosè ab Indorum inſidijs liberãtur, & mare crucibus innixi traijciunt. -  32 B. Virginis Mariæ imago, & devotio plura miracula in Novo Orbe fecit. -  35 Reguli cuiuſdam inſulæ Cubæ notabilis, & miraculoſa hiſtoria, & victoria ob ſolam invocationẽ Virginis Mariæ. -  34 Indus quidã, invocato nomine Virginis Mariæ, à fulmine liberatur, tribus alijs ſocijs eius ictu pereuntibus. -  35 Deiparæ imaginem ex altari, ubi eam Corteſius collocaverat, Indi nullo modo deturbare potuerunt, & conantes, cœleſtibus ſupplicijs puniti ſunt. -  36 Baptiſmi, & aliorum Sacramentorum ſuſceptio plura miracula in Novo Orbe cauſavit. Et Auctores, qui de eis agũt. -  37 Ferdinan. Magallanius in Zebu inſula Regis nepotem, & plures alios infirmos aqua baptiſmali ſanavit. -  38 Miraculoſa hiſtoria fœminæ cuiuſdam Indæ, quæ baptiſmum ſuſcipere uſq; ad mortis articulum recuſaverat. -  39 Indi cuiuſdam Mexicani baptiſmus, & qualiter eius ſuſceptione fuerit à dæmonis unguibus liberatus. -  40 Euchariſtia evolare è manibus Sacerdotis, & in os devotæ cuiuſdam Indæ ingredi viſa eſt. -  41 Indus Chriſtianus, pro mortuo iam deploratus, ſurrexit, & plurima, & miranda de vita futura narravit. -  42 Curmacurialis, & Steelſius in ecſtaſi multa de gloria, & inferno viderunt. -  43 Miraculum, quod Mechoacani accidit Indo cuidam confeſſionem paranti. -  44 Inda quædam, quia peccata gravia in confeſsione celaverat, graviter à dæmone vexata & afflicta fuit. -  45 Miracula plura operata in Novo Orbe per varios omniũ ordinũ religioſos remiſſivè ad Auctores, qui de illis ſcribunt. -  46 Martyrum confeſsio, & paſsio eſt unũ ex ſignis veræ Fidei, & Eccleſiæ Dei. -  47 Ioan. 2. 3. verba explicantur. -  48 Martyres plures in Novo Orbe fuiſſe probatur. -  49 Hieronymi Badeſij epigrãma refertur de Martyribus Novi Orbis. POssem quidẽ ſignis, & miraculis, quę in cap. pręcedẽti recenſui, Victoriæ ſcrupulo, atq; obiectioni ſatis feciſſe videri, & Divinę voluntatis & vocationis in hoc egregio opere cõverſionis, & acquiſitionis Novi Orbis nõ levia argumenta conſideraſſe, atq; † appoſitè cum Iuſt. Lipſ. in Virg. Hallenſ. cap. 2. & 5. exclamare: Vbi ea miracula video, & tã certa, & crebra video, quid niſi favorẽ, & inclinationẽ Numinis agnoſco? Quid etiã, niſi velut tubã, & claſsicũ audio, quod ad talẽ Fidem, & cœtũ appellat. Nõ certius Divinæ volũtatis argumentũ, quam a miraculis, quæ Deus ipſe homo factus, ut talẽ ſe oſſereret, atq; oſtẽderet, palã exhibuit, & vulgavit. Sed tamen †adhuc alia non minus certa, & magis ſpecialia cõmemorare operæpretiũ exiſtimavi, quæ Lectorẽ, ut arbitror, recreabunt, & evidentiùs oſtendent, ſigna & miracula, quę olim in primitiva Fidei prædicatione innotuerunt, his etiã temporibus & regionibus non defuiſſe, quãvis charitas uſque adeò refrixit, & ita exactè, ut oportebat, Evãgelicę prædicationis forma alicubi ſervata nõ fuit. Spiritus † quippè ſanctus dona, & chariſmata ſua partitur, ut vult: & ſi credimus Fr. Baſil. Põtio Legion. in 1. p. ſuar. diſp. q. 8. expoſit. cap. 4. iã † hoc olim per Davidem prędixerat Pſal. 64. dũ ait: Turbabũtur gentes, & timebunt, qui habitant terminos à ſignis tuis. Quẽ Pſalmum de gentibus huius Novi Orbis accipiendũ contendit, ut latiùs diximus lib. 1. cap. 15. n. 57. & ſic verſum illũ exponit; quaſi Regius Vates cõmovendas dicat Indorũ gentes ad Chriſti Fidẽ amplectendam ſignis, atq; portentis, quę dũ eis annũtiatur Evangeliũ, & facta ſunt, & hodie fiunt a religioſiſsimis viris. Ioſeph. etiam † Acoſta, & Fr. Aug. Davila, qui pauca miracula in hac cõverſione interveniſſe dixerunt in locis relatis ſup. cap. 3. num. 35. plura quidem ſuis in libris recenſent, & plurima alia Alanus Copus, Thom. Bozius, Ioan. Boterus, Anton. de Herrera, Fr. Alphonſ. Fern. Fr. Ioan. Torquemad. & alij graviſsimi auctores, quorum peculiarem mentionẽ in huius capitis diſcurſu faciemus. Et ut hinc eius initium ſumamus, nemo planè ignorat, † diverſarum linguarum ſcientiam, & extraneorum ſermonum intellectionem, & interpretationem donum Dei eſſe, quo maximè Apoſtolorum miſsionem, ac Fidei prędicationem per eos factam confirmavit, ut patet Marc. 16. Paul. 1. Corint. 12. verſ. 4. Act. 24. & ultra Scribentes in his locis præcipuè Maldonat. Cornel. à Lapide, Lorin. & alios, latè proſequitur Thom. Bozius de ſignis Eccleſ. Dei, lib. 6. capit. 5. & Bernard. Aldrete omnino legendus de antiq. Hiſpan. lib. 2. cap. 16. pag. 288. & ſequent. & cap. 25. pag. 326. At verò, † hanc quoque miraculoſam gratiam in primis huius Novi Orbis cõcionatoribus inveniri, idem Thom. Bozius ſignãter advertit. Nam omiſſâ admirandâ huius doni abundantiâ, quam Deus † B. Franciſco Xaviero in India Orientali communicavit, de qua etiam aliquid notat Acoſta lib. 1. de procur. Ind. ſalu. capit. 9. in fin. Idem ętate noſtrâ † in hac Occidentali contigiſſe legimus B. Aloiſio Bertrando ex Ordine Prædicatorum; & Martino à Valencia ex Ordine Minorum, qui nullo ſæpè interprete, nullo adiumento, diverſarum linguarum populos, ſimul atque ad eos acceſſerãt, alloquebantur, & ita Deus per illos innumeros ad verum pietatis cultum traduxit, & plurima ſuæ liberalitatis beneficia his populis eſt impertitus. Et quod † magis mirabile eſt, cùm unâ linguâ loquerentur, ad innumeros diverſarum linguarum homines in unum coactos, quorum multi haud percipiebant aliarum vim, nihilominus ab omnibus adſtantibus intelligebantur, & quilibet ex audientibus cum ſono vocis aſſequebatur etiam ſenſa verborũ, ut de Christo Domino affirmat Arnob. lib. 1. contra Gent. & de Apoſtolis D. Cyprian. Chryſoſt. Oecume. Baſilius Seleucenſ. Arator, & alij, quos refert Lorin. ubi ſup. & de D. Vincen. Ferrer, Vincẽt. Iuſtin. Antiſt. in eius vita. De † Ioanne etiam à Sancto Franciſco, & Fr. Hiero. de Mendieta narrat idẽ Thom. Bozius lib. 12. cap. 21. pag. 548. Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 4. capit. 5. pag. 146. & Fr. Ioan. à Torquemad. in Monarch. Ind. ſolis precibus, ac nullo prorſus ſtudio aſſecutos fuiſſe linguæ Mexicanæ cognitionem, ita ut maximè cunctis admirationi fuerit, cùm repẽtè auditi ſunt, eâ linguâ innumeris præſentibus concionari. Per † Crucis etiam ſignum, ac reverentiam innumera miracula Deus in Indiarum regionibus operatus videtur. Et meritò quidem, nam ut piè, & eleganter ſcribit D. Ioan. Damaſcen. lib. 4. de Fide Orthod. cap. 4: Nulla alia re peccatum † deletum, primi parentis delictum extinctum, infernus ſpoliatus, reſurrectio donata, vis contemnendarum rerũ præſentium, atque ipſius quoque mortis nobis conceſſa, reditus ad veterem beatitudinem comparatus eſt, Paradiſi portæ patefactæ ſunt, natura noſtra ad Dei dextram conſidet, filij denique Dei, & hæredes facti ſumus, quã Crucis Domini noſtri Ieſu Chriſti beneficio. Et ut ea, † quæ in Oriẽtalibus, & in Regno Congiano acciderunt, ſilentio præteream, de quibus ſolitâ eloquẽtiâ ſcribit Maffeius libro 1. pag. 11. & 15. pag. 121. & 122. Ioan. Barros decad. 3. cap. 11. Alanus Copus dial. 4. cap. 16. pag. 557. & Thom. Bozius lib. 5. cap. 2. pag. 160. plurima alia in his Occidentalibus reperiemus † apud Franc. Lop. Gomar. in ſua earum hiſt. 2. part. capit. 34. 46. & 81. Theat. vitæ huma. vol. 5. lib. 4. pag. 1468. Tho. Boziũ de ſign. Eccleſ. lib. 4. c. 2. pag. 157. Idẽ de robore bellico c. 12. Ant. de Herrera in hiſt. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 8. c. 10. pag. 314. & lib. 10. c. 12. pag. 361. Illeſcas in hiſtor. Pontific. lib. 6. §. 5. fol. 283. Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 4. cap. 5. pag. 144. Camil. Borrel. de præſt. Reg. Cathol. cap. 43. ex num. 27. Fr. Alphoſ. Fernand. in hiſt. Eccl. noſt. temp. lib. 1. capit. 2. pag. 18. & Fr. Ioan. à Torquem in Monarch. Ind. lib. 16. cap. 26. & ſeqq. & lib. 18. cap. 7. Inter quæ † legimus, quòd cùm Columbus in inſula Hiſpaniola ſuper excelſam collem ligneam Crucem altiſſimam deſixiſſet, ut ab itinerantibus procul inſpici poſſet, & ſub tali munimine urbs dicta la Concepcion de la Vega, quam ibi ædificavit, magis tuta conſiſteret, indigenę quamdam die, eam validiſsimis ictibus & funibus cõvellere, & in terram proſternere conati ſunt, nimis quippe Chriſtianis infeſti, maximam iniuriam ſe illis facturos exiſtimabãt, ſi lignum illud penitus extirparent, quod ab eis magnâ veneratione coli ſolitum viderant. In quo cũ nihil proficere potuiſſent, terrã ad illud eruendum excavare cœperũt, quæ tamen miraculosè ad locum, ubi educebatur, ſtatim redibat, & maiori ſoliditate cõſtipabatur. Vnde cùm ſe hoc etiam labore fruſtratos viderent, multis undique lignis congeſtis, Crucem comburere tentarunt. Quæ tamen, licèt ſatis arida eſſet, non conflagravit, neque admoti ignis aliquod veſtigium exhibuit, niſi quãdam veluti maculam fumi, quæ in eius inferiori parte remãſit. Procedentes verò Indi, eoq́ue maiori furore perculſi, quo magis ſuis conatibus ludi cernebant, tandem ſecuribus, & gladijs ſiliceis, quibus tunc tẽporis pro ferreis utebantur, Crucem ſecare, & in fruſta dividere propoſuerunt, nihilo tamen magis voti compotes evadentes: nam quantum ex illa ſecabant, tantum miraculoſâ Dei operatione creſcebat. Quibus ſignis permoti multi eorum ad veri Dei fidem converſi ſunt, Hiſpanis narrarunt, in Crucis brachio venerabilem quandam fœminam ſtantem vidiſſe, quæ eã evellere, comburere, & ſcindere prohibuerat. Eademq́; Crux multis alijs poſteà miraculis claruit, & per annos plures, quidquid ex illa fuit Chriſtianâ devotione præſciſſum, iugiter ſuccerſcebat; ut de † ipſa Chriſti Cruce narrat S. Paulin. epiſt. 11. S. Cyril. cathec. 10. Cæſ. Baron. in Annal. Eccleſiaſt. anno Chriſti 326. num. 50. Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 21. pag. 477. & Pat. Iacob. Gretſer. in comment. de Cruce lib. 1. cap. 78. qui etiã plura tradit de fruſtis eiuſdem Chriſti Crucis diverſis Principibus dono datis, & miſſis in 2. part. Horti S. Crucis pag. 127. De alia † etiam Cruce, quam Hiſpani, qui cum Magallano ad Zebu inſulam pervenerunt, in eâdem inſula ante Eccleſiam, quam ibi conſtruxerant, collocarunt, refert Anton. de Herrera decad. 3. lib. 1. cap. 9. pag. 18. ab Indis nullo modo convelli potuiſſe, licèt expulſis Chriſtianis id maximopere niterentur. Et idem narrat de alia in provincia Nicaragua eâd. decad. 3. lib. 5. capit. 12. pag. 216. cuius cauſâ, inquit, indigenas Cruces ſpontè petere, & baptiſmum deſiderare cœpiſſe. Illud quoque mirabile eſt, quod refert idem Herrer. decad. 1. lib. 3. cap. 4. pag. 88. in prædicta ſcilicet † inſula Hiſpaniola, quoſdam Indos Cruces, & alias Sanctorũ imagines è tẽplo Chriſtianorum ſubripuiſſe, & in ſuis agris defodiſſe, dicentes, maiores nunc erũt veſtri fructus, illiſq́; in locis ſemina radices egiſſe, Crucis in modũ formatas, quod nuſquam anteà ab Indis viſum erat, quapropter miraculo tributum fuit. Et cùm † Ferdin. Corteſius cũ Tlaſcalenſibus ſocijs adverſus Mexicanos pugnaret, plureſq́ue ex noſtris, & auxiliaribus, multis lethalibuſq́ue vulneribus ſauciati, ſeſe in caſtra reciperẽt, & ob medelæ defectum perirent, Dei beneficio, & ingenti miraculo factum fuit, ut Caſtellana quædam mulier, Iſabella Roderici vocata, ſanctiſsimum Crucis ſignum manu ſuper vulnera faciens, & Divinæ Trinitatis auxilium implorans, illicò eos priſtinæ ſanitati reſtitueret, & bello aptiores, & fortiores remitteret, quod ſatis comprobabat huius pugnæ cauſam Deo gratiſsimam eſſe, ut hanc hiſtoriam narrans advertit idem Anton. de Herrera. d. decad. 3. lib. 1. cap. 22. pag. 49. Eâdem † curationis formâ in Peruano Regno uſum fuiſſe militem, cui nomen Lanzero, tradit Acoſta in hiſt. Moral. Ind. lib. 7. cap. 27. & Ioan. Boter. in d. 4. part. ſuar. relat. lib. 3. pag. 85. Vbi † etiam enarrant, in admiranda illa peregrinatione, quam fecit, & ſcripſit Alvarus Nuñez Cabeça de Vaca continêri, quòd cùm ipſe, & alij duo, vel tres ſocij, quorum unus Æthiops erat, ex claſſe remanſiſſent, quę ad Floridam naufragium fecit, ibiq́ue inter Barbaros per decennium vitam agerent, quouſque ad oppoſitum mare del Svr penetrarunt, compulſos ſæpè ab eiſdem Barbaris ſub necis interminatione fuiſſe, ut illis in varijs, quos patiebantur, languoribus & ægritudinibus mederentur. Quod cùm ipſi principio aggredi non audêrent, quia nec artem medicam noverant, neque remedia morbis neceſſaria ſecum portabant, metu tamen perculſi, Evangelicum medendi modum capeſſerunt, & ſignum ſanctæ Crucis ſuper ægros facientes, aliaſq́ue Eccleſiæ orationes recitantes innumeros ſanavêre, Domino mirabiliter eorum votis, & precibus annuente; ita ut ipſi de ſe ipſis maximè dubitarent, cùm nihil in ſe dignum tanto favore conſpicerent, ſed communem profanorum militarium hominum vitam egiſſent. Propter quas ſanitatum operationes, vitæq́ue quam eo tempore ſervaverant, innocentiam, tantum admirationis, & gloriæ apud Barbaros ſunt conſecuti, ut propemodum pro Dijs adorarentur, & quicquid imperarent, non aliter quàm de cœlo profectum acciperetur. Quam hiſtoriam repetijt idem Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 9. in princip. & latiùs narrat Anto. de Herrera decad. 4. lib. 5. cap. 5. pag. 106. & Garcilaſ. Inca in hiſt. Floridæ lib. 1. cap. 3. Idem quoque Acoſta, & Boterus ubi ſuprà commemorant, † in remota huius Peruani Regni provincia, cui ab eventu nomen ſanctæ Crucis de la Sierra ab Hiſpanis inditum fuit, antequàm plenè detegi, & converti cœpiſſet, facinoroſum quendam militem, metu Argentini Senatus iudicum, inter Indos delituiſſe, qui cùm eos nimis anxios ob annonæ & pluviæ defectum vidêret, & varijs pro more, ſuperſtitionibus uti, ad iram ſuorum idolorum placandam, bono animo eſſe iuſsit, & ſi imperata peragerent, præſentiſsimum ærumnarum ſuarum levamentum promiſit. Cùmq́ue illi annuiſſent, Crucem ingentem fabricari, & in eminenti loco conſtitui præcepit, utq́ue genua ante illam flecterent, pluviamq́ue poſtularent, admonuit. Quo facto, dictu mirum, imber adeò ingens deſcendit, ut pro votis ſibi Crucis numen reſpondiſſe profiterentur, tantamq́ue ei in poſterum fidem, & venerationem exhibuerunt, ut in reliquis publicis, & privatis laboribus ad illam accederent, & quæ petebant, facili negotio conſequerentur. Vnde † idolis relictis, & humi proſtratis Crucis inſignijs condecorati incedebant, ac paulò pòſt Divini Verbi prædicatores voluntariè petierunt, à quibus doceri, & baptizari poſſent. Atque ut appareat, quo medio & modo Deus hæc miracula operabatur, † ille idem miles antiquam vitę conſuetudinem repetens, & ſcelera ſceleribus addens, tãdem comprehenſus fuit, & in Potoſienſi oppido furcæ pœnam meritiſsimè pertulit. Simile † miraculum in Mexicana urbe accidiſſe tradit Fr. Ioan. Torquemada in d. Monarch. lib. 4. capit. 53. pag. 510. Nam cùm præſtãtiſsimus ille Dux Ferdin. Corteſius à Rege Motezuma, & eius ſacerdotibus ægrè obtinuiſſet, ut in maioris tẽpli fano Chriſti Crucifixi imago ſublatis idolis collocaretur, & poſteà Indi queruli ad eum accederent, cauſantes magnam, quam patibantur, ſiccitatem, & fructuum ſterilitatem eâ ratione contingere quòd Dijs patrijs ſpretis, alienũ venerari cœpiſſent. Corteſius bono animo eos eſſe iuſsit, & ad diem craſtinum facturos periculum, quantum ſua illos opinio deciperet. Vocatiſq́ue ad ſe ſocijs, & ſacris ſolemnibus de more peractis, cùm omnes cœleſtium imbrium copiam ad Spiritus ſancti ignem in Indorum cordibus accẽdendum, enixis, & devotis precibus poſtularent, vix oratione finitâ, cœlum anteà ſerenum nigris nubibus obſcuratum, ingentes nimbos per aliquot dies effudit, quibus terra fœcunditatem deſideratam accepit, & uberrimos eo anno fructus exhibuit. Beati † quoque Toribius Motolinia, & Fr. Martinus à Valencia, ut refert Thom. Bozus lib. 12. capit. 21. in provincijs Tezcuco, & Tlaſcala eadẽ miracula in imbribus impetrandis, & alijs calamitatibus depellendis per invocationem, & ſupplicationem ſanctę Crucis, ſeciſſe reperiũtur. Crucis † quoque oppidi de Carabuco, quę in Peruano Regno religioſiſsimè colitur, notabilem hiſtoriam, & plura antiqua, & recentia miracula latè commemorat Fr. Alphonſ. Ramos Gavilan in hiſt. Virginis de Copacabana lib. 1. cap. 9. 10. & 11. Rurſus † ſecundùm eundem Thom. Bozium. d. lib. 5. cap. 2. & Torquemad. d. lib. 18. cap. 7. cùm quidam è regulis Novæ Hiſpaniæ auſus fuiſſet cum ſua cõiuge, ne quidquam repugnante, habêre rem in templo ubi Crucẽ, & alias imagines ſacras Chriſtiani collocaverant, quibus illa orationem faciebat, protinus uſu linguæ, ac membrorum ſpoliatus eſt. Ad mentem reverſus, inde nunquam voluit egredi, neque ſivit à quoquam templum verri; ſed omnia à ſemetipſo perficere volebat, ut omnibus palàm fieret, quid accidiſſet. Et iterum, † cùm fortè in manus Principis cuiuſdam, qui non longè aberat à finibus Regni Perù, effigies Chriſti Crucifixi veniſſet, ille acceptã conſpuere, ac multis modis irridêre cœpit in conſpectu plurimorum. Ibi mirabiliter imago, quaſi verè ſpiraret, cœpit ex oculis lumẽ emittere, caput motare, & aſpectu minaci Regem, cunctoſq́ue terrêre. Quo circa pavore perculſi omnes, & tremore correpti, partim cecidêre in terram, partim cùm ſe vidêrent obrigeſcere, neque poſſe loco recedere, exclamare cœperunt, factiq́ue pœnitentes, miſericordiam ſuppliciter implorare. Ob id priſtino ſtatui protinus reſtituti, magnum Chriſtianorum Deum palàm confiteri, & altiſsimâ voce rem cunctis, ut acciderat, enarrare. At Princeps unà cum multis è numero ſuorum, ſe Cuzcum contulit, & factum divulgans Chriſto devovit. Quã hiſtoriam latiùs narrat P. Anton. Valera in ann. Ind. Occid. ſoc. Iesv, & Speculum Magn. exemplorum, verb. Imago, pag. 426. & ſeq. Memorandum eſt etiam † miraculũ aliud relatum à Fr. Auguſt. Davila in hiſtor. Ordin. Prædic. Mexic. provinc. lib. 1. cap. 40. & Fr. Alphonſ. Fernand. in hiſtor. Ecceleſ. noſtr. temp. lib. 1. cap. 3. pag. 21. de B. Fr. Petro à Corduba, & eius ſocio, qui cùm ex inſula S. Dominici ad Margaritã Evangelij prędicãdi gratiâ, transfretaſſent, & ibi Indorũ inſidijs Hiſpani omnes occiſsi eſſent, duo illi religioſi viri, ſingulas Cruces manibus capientes, & ita mortẽ ſuaviter expectantes, ab illis nunquã interfici potuerũt, quin potius ſalvi, & illæſi ad oras pelagi perveniẽtes, in navẽ deſertã & diſsipatã, quæ ibi fortè relicta erat, & ſolũ malũ habebat, aſcẽderunt, & nullo humano ductore, intra viginti quatuor horarũ ſpatiũ, ducentarum leucarum iter egerunt. Sed internavigandum Chriſtum Dominum in roſtris navis, & B. Dominicum in puppi ſedentes conſpexerunt. Hoc quoque ſæpiſsimè in his ijſdem Occidentalibus Indijs contigiſſe, ſcribit idem Thomas Bozius libro 9. cap. 10. pagina 369. Vt † per imaginem Beatiſsimæ, & puriſsimæ Virginis Mariæ, maxima item miracula efficerentur, quibus latiùs Chriſtiana religio propagaretur. Et inter alia recenſet quòd † in inſula Cuba Regulus quidam multas victorias conſequutus fuit adverſus finitimos populos, non aliâ ratione, quàm quòd uſus eſt Chriſtiano quodam copiarum ſuarum duce. Is enim pergebat in hoſtes, portans in pectore imaginem Virginis, ac protinus illos in fugam verſos ſuperabat; cùmq́ue diſſenſione ortâ inter Indos, præſtantior ne foret imago Mariæ, an verò Indicorum Deorum, idcirco ad arma veniretur, convenêre, ut in lata quadam planicie duo iuvenes hinc inde brachijs ad terga ligarentur arctiſsimè, & duo quidem nomine Mariæ ab adverſaria parte vinculis obſtringerentur, duo verò Indicorum Deorum nomine ſimiliter ab alia parte, quorum verò manus ſpontè ſolverentur, ij victores eſſent, ac pro veritate crederentur pugnare. Res ita acta, & continuò innumeris videntibus inclamante Regulo, Ave Maria, aſtitit Matrona mirabili maieſtate, quę ad ſuos adpropinquans, & virgâ manus tangens illos exolvit, vinculaq́ue ſe ad alios duos ex adverſo poſitos devinciendos, continuò cõtulerunt. Quo peracto viſum eſt idem certamen renovari, ac rurſus idem mirabiliter evenit. Hoc paſsim divulgatum plurimos ad Chriſtum traduxit. Torquemada item dicto lib. 18. capit. 7. tradit, iterum accidiſſe, † quòd cùm quatuor Indi ob imminentem pluviæ, & fulgurum tempeſtatem, in ſpeluncam ſe recepiſſent, eorum unus fulminum metu Deiparæ nomen, & auxilium frequẽter invocabat, quod cùm ſocij riderẽt, ecce tres omnes uno ictu fulminis perierunt, Mariæ tantùm devoto illæſo manente. Et in illo Mexicano conflictu, cuius ſuprà cap. præcedent. num. 51. meminimus, cùm Indi † Deiparæ imaginem ex altari templi, ubi eam Corteſius collocaverat, deturbare voluiſſent, id nullo modo conſequi potuerunt, quin potiùs conantibus illam apprehendere, manus hærebant, aut brachia rigebant, vel crura tumeſcebant, ita ut per templi gradus, multis modis ſauciati conciderent, ut refert Herrera decad. 2. lib. 10. cap. 9. & Torquemada lib. 4. cap. 69. pag. 542. Commune etiam in eiſdem provincijs fuit, ut per † baptiſmalis aquæ ſuſceptionem, confeſsionemq́ue & communionem ſacramentalem multi à varijs languoribus ſanarentur, & plura alia miracula fierent, quorum aliqua recenſet Alanus Copus Dialog. 3. capite 29. pagina 437. & ſequentibus, & Dialog. 2. capite 28. pagina 296. & ſequentib. A coſta libro 1. de procur. Ind. ſalu. cap. 6. Thom. Bozius lib. 1. cap. 15. pag. 38. & lib. 5. cap. 2. pag. 159. Illeſcas in hiſtor. Pontific. lib. 6. pagina 535. Fr. Auguſtin. Davila in d. hiſtor. Ord. Prædicator. lib. 1. cap. 27. & capit. 71. pag. 177. & Torquemad. d. lib. 18. capit. 7. Ferdinandus † enim Magallanius cùm novum Iſthmum, ſive Euripum reperijſſet, quo duo maria coniungerentur, & ad Zebu inſulam perveniſſet, Reguli eius nepoti, quem valdè ægrum, & anxium invenit, bonam valetudinem pollicitus eſt, ſi ad veram Dei fidem converſus, baptiſmali aquâ luſtraretur; cùmq́ue ille annuiſſet, ſtatim ab ardentiſsimis febribus, quibuis tenebatur, liber evaſit, & poſteà retulit cœliſtia multa à ſe in ſomnijs maximâ animi iucunditate conſpecta. Quocirca Rex, innumeriq́ue alij tum Chriſto nomen dederunt, & Magallanius, quæ fauſto initio cœperat proſequuturos, plurimos alios morti proximos eodem baptiſmalis aquæ myſterioſo beneficio ſanavit. Fœmina † quoque in hoc Regno Peruano ſecundùm Acoſtam dicto capit. 6. in ſuę infidelitatis errore obſtinata, & ſuperſtitioni cuidam veneficæ addictiſsima, quæ, cæteris omnibus in illa familia baptizatis, ſola repugnaverat, morbo iam ultimo laborans, miſit ad Sacerdotem, ut ad ſe feſtinaret, non enim ſe poſſe exire de vita, niſi aquâ prius ſalutari perfunderetur. Semel atque iterum accerſitus, tandem venit, invenitq́ue anum in extremis agentem, & baptiſmum magno affectu poſcentem, rogat, cur tam diu diſtulerit? reſpondet illa, ſibi nihil minus fuiſſe ſemper in animo, quàm fieri Chriſtianam, oderat enim vel ipſum nomen; ſed tamen morti iam propinquanti, aſtitiſſe ſibi iuvenem candidum, qui anteactam vitam acriter reprehenderit, & Chriſti religionem quantocyùs ſuſcipere perſuadêret; contrà verò tetrum quendam Æthiopem ex altera parte patriam ſuperſtitionem diu inculcaſſe, & cùm anxia diu hęrêret, tandem viciſſe iuvenem Chriſti, ſtatimq́ue tantum ſibi baptiſmi deſiderium accenſum, ut nihil aliud lamentaretur, quàm ſe à prima ætate non fuiſſe Chriſtianam. Quid multa? interrogata de fide pro more, & pœnitentiam anteactæ vitę, magno dolore ſignificans, baptizatur, & baptizata protinus animam efflat, ipſo Sacerdote cum cæteris, qui aderant, vehementer admirante. In Mexicana provincia † alium ſermè ſimilem caſum cuidam Indo ægroto accidiſſe refert Fr. Auguſt. Davila dicto libro 1. capit. 39. Nam cùm hic baptiſmum ſuſcipere diſtuliſſet, & morti proximus eſſet, dæmon ei teterrimâ ſpecie comparuit, inferni pœnas eam ob cauſam minatus. Quod æger animadvertens, humi ſerpens, ut potuit, ſe ad Monaſterium contulit, & quæ viderat parocho narrans, ubi ab eo baptiſmum accepit, lætus admodum ſpiravit. Idem auctor † eodem libro 1. capit. 29. ex fidedignis teſtimonijs commemorat in Mechoacana provincia anno 1540. ſacratum Chriſti Euchariſticum corpus ex Sacerdotis manibus evolaſſe, & in os Indiæ miraculosè ingreſſum, quæ ſacram ſynaxim ardentiſsimè præſtolabatur. Indus † alius baptizatus, & teſtimonium bonum habens in ſimplicitate, & ſobrietate ſua, ut narrat Acoſta dicto capite 6. cùm mortuus omnino crederetur, triduum integrum iacuit, panno coopertus ab uxore, quæ in loco ſatis remoto degens, adiutorium alicuius ad ſepulturam expectabat: tunc repentè movêre ſe cœpit, & uxorem admirantem, ac paventem vocans, vera eſſe dixit, quæ à Chriſtianis dicerentur de vita futura; nam ſe, perductum à quodam, multa ac ſtupenda vidiſſe, quæ poſteà coram Archiepiſcopo, & alijs viris ſapientibus interrogatus, ita aptè & apertè narravit, eâq́ue vultus conſtantiâ, lacrymis, ac profundo quodam affectu, ut evidenter patêret, illa omnia non aliter ſibi potuiſſe innoteſcere, quàm factâ ſuper eum manu Domini, per mirabilem ecſtaſim, ut in illo † Curmacuriali, de quo Auguſtin. ſcribit in lib. de cura pro mort. agen. cap. 12. vel altero Steelſio, de quo Beda in ſua hiſt. Angl. lib. 2. Neque abeſt notabilis relatio † alterius miraculi, quod in Mechoacana provincia cuidam Indo confeſsionem paranti accidiſſe, latè ſcribit Ioan. Boter. d. 4. par. lib. 3. pag. 86. & 87. Et pag. 91. & ſequentib. multò latiùs enarrat aliud exemplum cuiuſdã † Indiæ dictæ Catherina in provincia Sanctę Crucis de Monte, quæ quia protervè nimis in confeſsionis Sacramento gravia aliqua peccata conticuit, multis magniſq́ue dæmonum viſionibus, & ſupplicijs in morte, & poſt mortem afflicta fuit. His nõ ineptè addere poſſem † plurima alia miracula, quæ paſsim operata legũtur à multis religioſiſsimis omnium Ordinum, & alijs Eccleſiaſticís viris, qui ad has provincias animarum zelo, & piâ Regum noſtrorũ curâ primis converſionis temporibus transfretarunt, & præcipè à venerandis patribus Torïbio Motolinia, Ioanne à Sancto Franciſco, Martino à Valencia, Andrea de Olmo, Ioanne ab Oveto, Franciſco Colmenario, & alijs eorum ſocijs, & ſequacibus ex Ordine Minorum, & Fr. Petr. à Corduba, Dominico Betanços Aloiſio Bertrando, Iuliano Garces, Dom. à Cruce, Domin. à S. Maria, Thom. à Roſario. Ludovic. Cancel, & alijs ex ordine Prædicatorum, niſi plenè ſatis & eleganter de eis ſcripſiſſent Franc. Gonçaga Epiſcopus Cæphalenus in hiſtor. Minorit. ad ſinem, Marcus Vlyſsipon. Epiſcopus Porti in 3. par. Chronic. eiuſd. Ord. lib. 8. Thom. Bozius lib. 12. de ſign. Eccleſ. Dei, ſign. 57. cap. 21. Fr. Auguſt. Davila in tota ſua aurea hiſt. fundat. Ordin. Prædicat. provinciæ Mexicanæ, Ioan. Boter. in ſuis relationib. univerſ. 4. par. lib. 3. ex pag. 51. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 4. cap. 5. paſsim Anton. de Herrera in d. hiſtor. gener. Ind. Fr. Alphonſ. Ferdinand. in hiſtoria Eccleſ. noſt. temp. lib. 1. per totum, & noviſsimè, ac multum copiosè Fr. Ioã. à Torquemada in d. Monarch. Ind. lib. 17. ex capit. 14. uſque ad 19. & lib. 18. cap. 8. & lib. 20. & 21. per totum, & Fr. Anton. Remeſal in hiſtor. provin. Guatemalæ, & Fr. Ioan. Nuñez de Torres in inſtructione ſtatuum Eccleſ. tracta. 6. cap. 4. §. 2. & 3. ex pag. 551. Neque † eidem converſioni, & vocationi ad eam factæ, defuit aliud ſignum, & teſtimonium quod Eccleſiæ Dei fidem inter alia confirmat, & Spiritus ſancti aſsiſtentiam oſtendit, ſcilicet continuata Martyrum ſeries, & proprij ſanguinis effuſio pro Chriſti cultu inter gentes diſſeminãdo, † iuxta illud 1. Ioan. 3: Tres ſunt, qui teſtimonium dant in cœlo Pater, Verbum & Spiritus ſanctus, & hi tres unum ſunt, & tres ſunt, qui teſtimonium dant in terra, ſpiritus, aqua, & ſanguis. Et alia quæ de prædicto martyrij ſigno eleganter congerit Thomas Bozius lib. 7. ſign. 27. cap. 3. Suarez in tractat. de fid. diſputat. 4. ſectio. 3. num. 6. Nam idem Thom. Bozius ibídem, verſ. In Occidentalibus verò Indijs † aliquos numerat, qui conſtanti animo, & religione pro Fide in illis prædicanda, & propaganda, martyrij coronam meruerunt, & alios quindecim addidit in lib. 12. cap. 22. & plures præter eos commemorat Torquemada dicto capit. 8. & dicto lib. 21. & Fr. Alphonſ. Ferdinan. d. lib. 1. cap. 4. pag. 23 & capit. 5. & capit. 45. pag. 156. & pagina 183. Et de his Martyribus ſic Hieronymus Badeſius † apud Boziũ. dicto capit. 22. nimis verè, & poëticè cecinit: Vos ò qui primùm extremos properaſtis ad Indos, Vt noſſent verum pectora cæca Deum. Quàm benè pro tali veſtrum pietate cruorẽ Fudiſtis! maior ſe feret inde ſeges. Nec quicquam ferro proſcinderet arva colonus, Semine ni gravidos ſpargeret imber agros. Cernitis ut magno creſcat iam fœnore meſſis, Et veſtra uberior ſit labore ille nece? CAPVT VI. De tertio titulo, qui ex iure inventionis, & occupationis huius Novi Orbis, per Hiſpanos primùm factæ, deſumitur. Et an, & quatenus iuſtus, & legitimus cenſeri debeat? SVMMARIVM Capitis VI. -  1 Divina voluntas ubi certa eſt, pleniſsimum titulum Regnorum inducit. -  2 Dei providentia, & diſpoſitione etiamſi aliqui puniantur, & ſuis Regnis ſpoliẽtur, non tamen ob id à culpa excuſantur punientes, vel ſpoliantes. -  3 Babyloniæ Reges populum Dei ex Divina providentia, & conſilio captivum duxerunt, & nihilominus in eo facto peccarunt. -  4 Ieroboam peccavit avertendo populum à Roboam, quamvis Deus id præordinavit. -  5 Deus aliquando victorias concedit, non tam ob merita vincentium, quàm ob peccata eorum, qui debellantur. -  6 Dona dantur ab Spiritu ſancto ad perficiendas virtutes. -  7 Fides, vel auctoritas ſacra ubi oſtendit, quid agendum ſit, non eſt recurrendum ad dona. -  8 Miracula Divina facilè ad exemplum humanarum actionum producenda non ſunt. -  9 Hiſpani omnium primi Novum Orbem detexerunt, & occuparunt. -  10 Titulus primæ inventionis, & occupationis iuvat Hiſpanorum Regum cauſam in dominatione Novi Orbis, eiuſq́ue meminerunt Victoria, & Gregorio Lopez. -  11 Pat. Ferdinand. Rebellus in conquiſitione Indiarum Orientalium per Luſitanos facta, multum probat titulum primæ occupationis. -  12 Dominia rerum à naturali poſſeſſione cœperunt. -  13 Primò invenientes, & occupantes res aliquas mobiles, vel immobiles naturali iure earum domini fiunt. -  14 Occupationis primæ alicuius rei titulus, omnibus alijs acquiſitionis modis antiquior, & excellentior eſt, ſecundùm Ariſtot. Ciceron. & alios. -  15 Libera quæ ſunt, tranſeunt in ius occupantium. -  16 Omnibus, quod naſcitur, induſtriæ præmium eſt. -  17 Inventionis primæ titulus ſolus non ſufficit ad rem aliquam acquirendam, niſi eius etiam apprehenſio, & occupatio ſequatur. -  18 Statuta quæ inventos cum armis puniri iubent, an etiam apprehenſionem requirant? -  19 Inſulæ maris, & quæ poſteà in illis ædificantur, primò invenientium, & occupantium fiunt. -  20 Venetorum Reſpublica ſemper libera fuit, & quare? -  21 Inſulæ maris dominium, licèt primo occupanti quæratur, ſuprema autem eius iuriſdictio ei competit, qui in illo mari imperium habet. -  22 Mari ille imperare videtur, qui in continenti proxima imperium habet. -  23 Bello ab hoſtibus capta communi omnium gentium iure capientium fiant, & plurimi auctores, qui de hoc articulo agunt. D. Melchior de Valentia citatur & laudatur, ibid. -  24 Bellicam artem ſecundùm naturam acquſitivam eſſe Plato, Ariſtotel. & alij Philoſophi tradunt. -  25 Victoria, inter præcipua genera rerum acquirendarum, à Cicerone connumeratur. -  26 Bello capta capientium fiunt, etiam inſpecto iure Divino ex doctrina D. Ambroſij. -  27 Virgilij locus 9. Æneid. expenditur. -  28 Novi Orbis plures regiones titulo iuſti belli Hiſpanorum Regum effectæ ſunt. -  29 Reges & Principes ſupremi, licèt perſonaliter bellis non interſint, quæ à ſuis vaſſallis geruntur, earum tamen terrarum, quæ ab illis conquiruntur, dominium acquirunt. -  30 Conquiſitores Novi Orbis ſemper pacti ſunt, provincias à ſe detectas, & ſubiugatas, Regum Hiſpaniæ Imperio, veluti eorum procuratores, acquiſituros. -  31 Proteſtatio facta à Columbo, & alijs ubi primùm novas provincias occupabant. -  32 Feciſſe non tam videntur, qui iuſſis parent, quàm qui iubent. -  33 Teſtis dictum valet dicentis, Titium ligna amputaſſe, quamvis Titius id per alium fecerit. -  34 Regis Fiſco, aut Demanio cedunt terræ omnes, quæ à vaſſallis bello quæruntur, etiam ſi bella vaſſallorum expenſis fiãt. -  35 Bello capta qualiter dividantur, & plures auctores, qui de hoc agunt. -  36 Lex ſi captivus 20. §. expulſis, D. de captivis explicatur, & illuſtratur. -  37 Præda quælibet poſt exitum belli capta publicari ſolet. -  38 Belli in ipſo conflictu quæ capiuntur, qualiter dividantur? -  39 Prædarum dividendarum varij modi, & mores, remiſſivè. -  40 Princeps ſupremus ultra immobilia debet habere quintam partem prædarum moventium & ſemoventium, quæ bello capiuntur. -  41 Regale ius eſt habere quintam partem moventium, & ſemoventium bello captorum. -  42 Princeps non poteſt in perpetuum alienare regale ius ſibi competens in bonis, quæ bello capiuntur. -  43 Imperia & Regna mundi ferè omnia bello parta ſunt. -  44 Monarchia Romanorum & aliæ, quæ in Orbe maximæ fuerunt, per tyrannidem partæ ſunt. -  45 Auctores plures referuntur, qui exempla adducunt Regnorum ambitiosè, & per bella captorum. -  46 Regnorum iam diu conſtitutorum origo repetenda, & diſcutienda non eſt. -  47 Imperium, ut inter animalia, valentioribus, & robuſtioribus ſui generis datur: ita etiam inter homines, victores, & potentiores victis imperare debere, quidam docuerunt. -  48 Legitimum dici non debet, niſi quod de iure, & legibus venit. -  49 Bella ob nullam omnino cauſam movere licere, hæreſis eſt, à multis pijs, & doctis viris damnata. -  50 Bella, quæ iuſtè & legitimè inferuntur probari debent, & ius acquiſitionis victoribus præbent. -  51 Bella iniuſta, & per ſolam violentiam illata, nullo iure probantur, neque legitimum dominium præſtant. Et auctores qui de hoc agunt. -  52 Bellum ut iuſtum ſit, quibus ex cauſis, & qua intentione inferri debeat? Lex ut vim, D. de iuſtitia & iure exornatur, ibidem. -  53 Cap. diſpar. 23. quæſt. 8. & cap. militare 23. quæſt. 1. exornantur. -  54 D. Iſidor. & Auguſtin. qualiter bellum iuſtum definiant? -  55 Cap. Dominus 23. quæſt. 2. explicatur, & illuſtratur. -  56 Alexandri Magni bella magna latrocinia vocantur à D. Auguſt. -  57 Herodoti elegantiſſima verba adverſus eos, qui iniuſta bella inferunt. -  58 Senecæ locus de latrocinijs Alexandri Magni expenditur, & emendatur. -  59 Cineas qualiter Pyrrhum bella iniuſta ſola inani gloria moventem diſſuaſerit. -  60 Antigonus expreſsè docuit, bella iniuſta inferentes, iuſtitiæ amatores eſſe non poſſe. -  61 Titulus primæ inventionis, & occupationis Novi Orbis parum ſufficiens iudicatur à Victoria, & Greg. Lopez. -  62 Regula iuris gentium, quæ primò invenientibus, & occupantibus dominia rerum concedit, qualiter ſit accipienda. -  63 Novi Orbis regiones & provinciæ non erant vacuæ & deſertæ, quando ab Hiſpanis detectæ ſunt. -  64 Indi multò antè quàm Hiſpani provincias Novi Orbis invenerunt, & occuparunt, ac per conſequens veri illarum domini effecti videntur. -  65 Indi ſi fortè inveniſſent, & occupaſſent terras ab Hiſpanis anteà poſſeſſas, earum domini non efficerentur. -  66 Ius naturale, & gentium omnibus nationibus commune eſt & æquale. -  67 Lex 1. §. ius naturale, & §. ius gentium cum ſimilib. perpenditur, & illuſtratur. -  68 Ius gentium quibus nominibus deſignetur à varijs auctoribus? -  69 Iure gentium introductæ ſunt diviſiones hominum, provinciarum, Regnorũ, & dominiorum, & quare? -  70 Communio ſemper rixas, & diſcordias producit. Et num. 73. -  71 Gentium, Vrbiũ, & Imperiorum ſeparatio, & conſtitutio ante, & poſt diluvium quomodo cœperit? -  72 Lex ex hoc iure, D. de iuſtit. & iure, & ſimiles illuſtrantur. -  73 Lex cùm pater 69. §. dulciſſimis, D. de legat. 2. exornatur. -  74 Auctores Philoſophi, Theologi, & Iuriſperiti, qui tractant de gentium, imperiorum, & dominiorum diſtinctione. -  75 Dominiorum, & provinciarum diſtinctio ab aliquibus iure Divino conſtituta eſſe dicitur. -  76 Fabula notabilis à Platone relata de dominiorum, & provinciarum diſtributione. -  77 Ius Divinum immutabile, & invariabile eſt. -  78 Iuris Divini præceptum eſt aliorum bona, & poſſeſſiones non concupiſcere. -  79 Lucra honeſta appellat Caſſiodorus ea, per quæ nemo læditur, nec ſuis bonis exuitur. -  80 Invẽtionis, & occupationis primæ titulus, licèt non proſit Hiſpanis ad provincias Novi Orbis, quas ab Indis poſſeſſas, cultas, & habitatas invenerũt, proderit tamen quoad deſertas, & vacuas. -  81 Provinciæ, & loca aliqua Novi Orbis deſerta reperta ſunt ab Hiſpanis. -  82 Victoriæ, & Molinæ verba referuntur de iuſta occupatione inſularum, & provinciarum deſertarum Novi Orbis. -  83 Inſulæ de Caboverde, quas Heſperides aliqui appellant, & inſula D. Thomæ ſub Æquinoctiali vacuæ, & deſertæ à Luſitanis inventæ ſunt & aliæ, n. 85. -  84 Deſertarum inſularum, & regionum habitatio & cultura eſt unum ex ſignis, ſive argumentis excellentiæ Chriſtianæ religionis ſecundùm Thom. Bozium. -  86 Iſaiæ Prophetia cap. 32. 35. & 59. de locorum deſertorum habitatione, & cultura in Eccleſia Novi Orbis impleta eſt. -  87 §. Feræ, inſt. de rerum diviſ. expenditur. -  88 Loca. deſerta, & inculta hodie etiam primo occupatium fiunt. -  89 Fundi qui apparent nunquam fuiſſe culti, præſumũtur nullius in bonis fuiſſſe, & occupantis fiunt. -  90 Loca, quæ non conſtat per aliquem fuiſſe occupata, & culta, nullius in bonis cenſeri, & occupantis fieri, cenſuit Aretin. etiamſi iaceant intra territorium alicuius civitatis, vel Principis: ſed contraria opinio magis verior, & receptior eſt. -  91 Poſſeſsione ex antiqua alicuius territorij, vel caſtri quidquid intra illud eſt terrarum, vel locorum ad caſtri dominum pertinere videtur. -  92 Terræ omnes ſive ſint zerbidæ, & incultæ, ſive montuoſæ ad Regem in dubio ſpectare cenſentur. -  93 Rex fundat ſuam intentionem in omnibus terris, quæ in ſuo Regno deſertæ, & incultæ reperiuntur. -  94 Aelius Pertinax Imperat. quidquid in Italia, aut alibi incultum, & deſertum erat, occupantibus conceſſit. -  95 Agrorum deſertorum nomine, qui ad culturam redigebãtur, decima pars fructuum Reipubl. pendebatur. -  96 Terræ & provinciæ, quæ à prioribus dominis deſeruntur, occupantis fiunt. -  97 Res ſuas, qui pro derelicto habet, eas primo occupanti donare videtur. -  98 Res eiſdem modis amittuntur, quibus acquiruntur. -  99 Terras deſertas, & incultas ex conſuetudine in multis Caſtellæ partibus acquirit is, qui primo eas occupat, & ad culturam redigit. -  100 Conſuetudo immemorabilis, ut terræ zerbidæ fiant occupantiũ, ſervari debet. -  101 Locorum deſertorum, & zerbidorum alienatio facilior eſt, quàm aliorum. -  102 Lex quicunque, & aliæ plures tit. C. de omni agro deſerto, lib. 11. explicãtur. -  103 Agri deſerti novis poſſeſſoribus, & cultoribus poſt biennij lapſum in perpetuũ applicantur, & quare? num. 105. -  104 Agros deſertos qui invadit, & colit, nõ incidit in pœnam l. cùm quærebatur, & l. ſi quis in tantam, C. unde vi. -  106 Agri deſerti præſcriptio quo modo, & tempore currat? -  107 Auctores recẽſentur, qui agunt de materia titul. C. de omni agro deſerto lib. 11. -  108 Invẽtionis & occupationis titulus quo ſenſu acceptus ſecurus, & legitimus ſit. PAtet ergo ex ſuperioribus ſatis abundè, nec leves, nec improbabiles eſſe titulos acquiſitionis, & dominationis huius Novi Orbis, quos ex Divina conceſsione, aut ſaltem inſpiratione deduximus, tot ſignis, & miraculis inſinuata. Et planè † ſi de expreſſa Dei voluntate omnino conſtaret, nihil ampliùs quærere opus eſſet, cùm in ea omnium Regnorũ iura conſiſtant, ut latê probavimus ſup. cap. 2. ex num. 3. Atverò cùm argumenta, cõſiderationes & teſtimonia, quæ ad illam oſtendendam, & comprobandam perpẽdimus, etſi efficaciſsima ſint, poſſint tamen ad ſolam providentiam, & diſpoſitionem Divinam referri, & evidenter probari prædicta conceſsio nõ poſsit, ulteriùs nos procedere convenit, & alios atque alios titulos indagare, quibus prędicta occupatio, & dominatio magis iuſta, & ſecura reddatur, ut in ſimili, de occupatione terræ Amorrhæorum loquens, tradit D. Aug. quæſt. 20. in Ioſue, relatus à Suarez in tractat. de charit. diſputat. 13. de bello ſectio. 5. num. 2. Etenim † quamvis Deus ſuo peculiari iudicio iſtorum Barbarorum punitionem, & converſionem decreverit, atque ut in manus & poteſtatem Hiſpanorum inciderent, ex eo tamen nõ ſequitur, quòd illi, qui eos punirẽt, & ſuis provincijs, & imperijs privarent, eſſent ſine culpa, aut occupationem, vel invaſionem hoc colore factam, iuſtam reddere poſſent, ut patet exemplo † Regum Babyloniæ, qui ex Dei providentiâ, & conſilio contra Ieroboam pugnarunt, filioſq́ue Iſraël in captivitatem duxerunt; & eiuſdem Ieroboam, † qui eodem modo avertit populum à Roboam, & tamen graviter peccaſſe, & puniti eſſe dicuntur, Reg. 3. cap. 12. & 4. 17. & 34. & ex alijs traditis à Marquard. in tractat. de Iudæ. & Infidelibus 3. part. capit. 1. num. 41. & in noſtris terminis advertit Victoria. d. relectio. 1. de Indis circa finem, verſ. Septimus titulus, Covarru. in regu. peccatum, 2. part. §. 10. num. 2. verſ. Non obſtat primum, M. Dom. Bañez in 2. 2. quæſt. 10. artic. 10. col. 530. verſ. Sed eſt argumentum, & proœm. hiſt. Indiarum Hieron. Benzonis in 4. part. Americæ pag. 5. & 6. Solent † quippe aliquando Principum, & populorum peccata ita Dei animum commovêre, ut magis propter eorum punitionem, quàm ob merita debellantium, victorias largiatur, iuxta celebrem doctrinam D. Auguſt. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 43. ubi ſic inquit; A moyſe, & Ieſu Nave duobus mirabilibus Ducibus bella proſperrima, ac mirabiliter geſta ſunt, Deo conteſtante, non tam propter merita Hebræi populi, quàm propter peccata earum, quæ debellabantur, gentium, illas eis proveniſſe victorias. Rurſus. ne prædictis titulis uſquequaque fidamus, idem Victoria perpẽdit, quòd ex doctrina D. Thom. 1. 2. quæſtio. 68. dona † dantur à Spiritu ſancto ad perficiẽdas virtutes, ac proinde ubi † fides, aut auctoritas, aut providentia oſtendit, quid agendum ſit, non eſt recurrendum ad dona, neque Divina † & admiranda miracula ad humanarum actionum exemplum, vel excuſationem facilè produci debent, capite ultim. §. ultim. in fine 4. quæſt. 3. cum alijs traditis à Corraſ. in paraphraſ. Sacerd. 1. par. cap. 1. num. 4. & Mainard. deciſ. Tholoſ. 93. num. 5. lib. 4. Quamobrem ipſe idem Mag. Victoria in d. relect. de Indis num. 31. verſic. Et ideò alius titulus, ex aliorum opinione, alium titulum breviter refert, qui dicebant, † iure inventionis, & occupationis ad eos rectiſsimè pertinêre, cùm Hiſpani primi fuerint, qui ipſorum Regum iuſtu tot, ac tantis periculis ſuperatis, has regiones detegere, luſtrare, & occupare cœperunt, quas neque de nomine antiquitas noverat, ut docet Thomas Bozius in libro de robore belli cap. 9. pag. 312. & capit. 13. pag. 337. & latiſsimè oſtendimus ſup. lib. 1. cap. 11. Subditq́ue Victoria, nullum alium † titulum initio huius detectionis prætenſum fuiſſe, eoq́ue ſolo inſignem illum Columbum Ianuenſem primò navigaſſe. Et eiuſdem tituli verba Victoriæ ad litteram referens meminit Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. part. 2. gloſ. mag. colum. 3. & colum. 9. verſ. Subdit etiam, & probare videtur Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 2. cap. 8. pag. 54. inquiens, rationi conſonum fuiſſe, ut Hiſpanię Regibus à Roman. Pontificibus Indiæ concederentur: Cùm & illorum auſpicijs, atque ope primùm inventa utraque India ſit, & navigationi Oceani opportuniſſima Hiſpania ſit. Denique primi illi eam provinciam, & petiverunt, & ſtudiosè curarunt. Et ipſum Alexand. VI. huius conceſsionis diploma, quod (huc nimirum, ut apparet reſpiciens) ſæpè ſæpiùs repetit, has inſulas & terras firmas ab alijs Chriſtianis Principibus hactenus cognitas, repertas, & poſſeſſas non fuiſſe. Neque abeſt † eruditiſsimus P. Ferdinand. Rebellus lib. 18. de iuſtitia & iur. quæſt. 23. ſectio. 4. in princip. ubi agens de ſimili indagatione, & occupatione Indiarum Orientalium à Luſitaniæ Regibus facta, eam iuſtam, & legitimam eſſe dicit: Vel ex iure ipſo primæ conquiſitionis, primæq́ue occupationis non multò ſecus ac primi illi terræ habitatores, & occupatores in diviſione terræ ius habebant ad maria, & provincias, quas indagabant, & primò occupabant; præſertim cùm longè difficilior fuerit Luſitanis Oceani omnino anteà clauſi apertio, & complurium Barbararum gentium, Chriſto Domino hoſtium, debellatio. Idemq́ue de eiſdem Luſitanorum conquiſitionibus agens noviſsimè probat Seraphi. Freitas de iuſt. Imper. Aſiat. capit. 3. adducens Pet. Nanium in epiſt. ad Damianum à Goës, quæ habetur in princip. ſuæ Hiſpan. 1. tom. hiſtor. Hiſpan. pag. 1160. Vbi poſt alia ſic habet: Denique Antipodum munera duplici ratione Hiſpanorum ſunt, vel quòd ipſi hunc Orbem invenerunt, vel quòd ſoli inde omnia reportant in ſuas apothecas, &c. Quæ omnia quanto magis validè, & ſecurè procedant in hac Caſtellanorum Regũ Novi Orbis detectione, converſione, & occupatione, nemo non videt. Poteſtq́ue cum ipſis, & ultra ipſos non inefficaciter idem titulus confirmari ex vulgata illa iuris regula, quâ docemur rerum † dominia à naturali poſſeſsione cœpiſſe, l. 1. D. de acquir. poſſeſ. quæ poſſeſsio illis, naturali etiã & gentium iure inſpecto, tribuitur, qui primi inſulas, † vel alias terras, aut res quasliber invenerint, & occupaverint, d.l. 1. de acquir. poſſeſ. l. 1. §. 1. & legib. ſequentib. D. de acquir. rer. dom. §. feræ, & §. inſula, inſt. de rerum diviſ. cap. ius naturale, cap. ius gentium, ibi: Sedium occupatio. 1. diſtinct. l. 17. cum ſeq. tit. 28. part. 3. Et hunc eſſe † primum, & præcipuum rerum omnium acquirendarum modum, eleganter agnoſcit Ariſtotel. lib. 1. Polit. Cicer. lib. 1. Offic. Quint. de clamat. 13. his verbis: Multa, † quæ libera fuerant, trãſeunt in ius occupantium: &, † Quod omnibus naſcitur, induſtriæ præmium eſt. Et tradunt alia Balduin. & Vulteius in d. §. feræ, & in d. §. inſula, Gifanius in d.l. 1. de acquirend. rer. dom. num. 13. Alexand. Turaminus lib. ſingul. de legib. 2. part. capit. 10. num. 27. Anton. Faber in Iuriſp. Papinian. tit. 2. princip. 4. illat. 4. & Oſualdus in Donello Enucleato lib. 4. cap. 7. & 8. Ideò autem diximus † invenerint, & occupaverint, quia ſolam inventionem non ſufficere ad hunc naturalẽ quærẽdi modum, niſi & occupatio accedat, tenet Bart. Alexand. Iaſ. Ripa, Romuleus, & alij in dict. l. 1. de acquir. poſſ. arg. eiuſdem text. in ultim. verb. l. 3. §. Neratius, D. eod. & l. ſi Barſatorem, C. de fideiuſſor. reiectâ ſentẽtiâ gloſ. quæ contrarium exiſtimavit in §. item Lapilli, & §. theſaurus, inſtit. de rer. diviſ. Inde inferentes † ad ſtatuta, quæ inventos cum armis puniri iubent, ut verè, cum eiſdem captos, & apprehenſos eſſe, requirere videantur. Quam doctrinam, etſi in dubium revocet Iaſ. in l. 1. §. hæc verba, num. 7. ff. quod quiſque iuris, & abſolutè reprehẽdat Cuiacius lib. 12. obſervat. capit. 38. ſub aliquibus tamen diſtinctionibus cæteri magis communiter recipere ſolent, ut conſtabit ex Socino in d. § Neratius, Hippol. de Marſil. ſing. 303. & ex plurimis alijs relatis per Anton. Gomez in l. 45. Tauri num. 48. Redin. de maieſtat. Princip. verb. Armatam ex num. 193. Iul. Clar. & eius additionatore Baiardo recept. ſenten. §. fin. quęſt. 82. ſtatut 6. verſic. Quæro, ſtat ſtatutum, Tiber. Deciano lib. 8. criminal. cap. 4. n. 5. verſ. Quid ſi fiat, Menoch. de arbitr. caſu 394. num. 50. Bobadilla in Polit. lib. 4. cap. 5. num. 12. Flores de Mena in addition. ad Anton. Gamam deciſ. 167. Hieronym. Zevallos pract. commun. quæſt. 651. & noviſsimè Ludov. Rodolphino lib. 2. quæſt. q. 34. Et eſt adeò verum, † inſulas, maris invenientium & occupantium fieri, ut nõ ſolùm inſulæ ipſæ, ſed etiam urbes, & oppida, quæ in illis poſteà conſtruũtur & ædificantur, proprię incolentiũ fiant, & ab omni iuriſdictione, liberę maneant, ut de † Venetorum inclyta urbe, & ſui ſemper iuris aſſerta Republica tradit Salicet. in l. 3. C. de naut. fœno. Cœpola in tractat. de ſervit. ruſtic. tit. de mari, cap. 29. Iaſ. Ripa, & alij in l. ſi inſulam, D. de verb. obligat. idem Iaſ. in l. ex hoc iure num. 26. D. de iuſt. & iur. & Pereg. de iure fiſci lib. 8. num. 62. & 63. & Freitas d. tractat. de Imp. Aſiat. cap. 10. num. 32. & ſeq. Licèt alij doceant, † dominium quidem occupantibus quæri, ſuperioritatem verò & iuriſdictionem huiuſmodi locorum ad eum pertinêre, qui in illo mari imperium habet. Mari † autem imperare videri, qui in continenti proxima imperat, ut argumento l. venditor, D. cõmun. præd. apertè ſcribit gloſ. in capit. ubi periculum, de elect. in 6. ubi Dominic. Angel. Aretin. in d. §. inſula; arg. l. decernimus, C. de ſacroſ. Eccleſ. Bart. in tractat. Tyberiadis, verb. Inſula, Caſtrenſis in l. inſulę, D. de iudicijs, Felin. in cap. cùm olim de except. Decius in cap. licèt cauſam, de probation. Cœpo la ubi ſup. num. 14. Corneus conſ. 322. vol. 1. & conſ. 152. num. 1. vol. 4. Ant. Corſet. in ſing. verb. Iuriſdictio, Hiero. de Monte in tract. finium regundor. c. 39. Angelus Matthæatius de via & ratione iuris lib. 1. cap. 36. Pereg. de iure fiſci lib. 8. num. 25. Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 46. n. 234. & noviſsimè alios citans idem Borrel. in ſumma deciſ. tit. 41. de iuriſd. & imp. num. 125. fol. 158. pag. 2. Dom. Ioan. Bapt. Valençuela conſ. 100. num. 55. & Nos infrà cap. 25. num. 70. Accedit his, quòd ſecundùm communem aliam eiuſdem iuris gentium introductionem, † ea etiã quæ ab hoſtibus bello capiuntur, propria capientium fiunt. d.l. 1. verſ. Item capta, D. de acq. poſſ. l. naturalem 5. §. ult. l. transfugã 51. D. de acq. rer. dom. l. hoſtes 24. l. ſi quid in bello 28. ff. de captivis, §. item ea, quæ ex hoſtibus, inſt. de rerum diviſ cap. ius gentium, 1. diſtinct. l. 1. & per tot. tit. 26. part. 2. l. 20. tit. 28. par. 3. cum latè traditis à D. Thom. 2. 2. quæſtio. 40. artic. 1. & lib. 3. de regim. Princip. cap. 11. Sylveſt. in ſumm. verb. bellum, Alphonſ. à Caſtro de iuſta hæret. punit. lib. 2. capit. 14. Victor. in relat. de iure belli, num. 51. & ſequentib. Covarru. in reg. peccatum 2. part. §. 9. & §. 11. num. 1. Menchaca lib. 1. de ſucceſ. creat. §. 1. num. 43. Alciato in 1. hoſtes num. 7. de verbor. ſignif. Vaconio lib. 1. declarat. iur. cap. 21. & lib. 2. cap. 35. Conano lib. 1. commentar. iur. cap. 3. num. 4. Anto. Concio lib. 1. diſput. cap. 12. Romuleo in d.l. 1. de acq. poſſeſ. ex num. 23. eruditiſ. Petr. Faber. lib. 2. ſemeſt. cap. 3. & 4. Oſualdo in Donel. Enucl. lib. 4. cap. 21. Cardin. Tuſch. pract. concl. iur. tom. 1. verb. Bellum, cõcluſ. 39. 40. & 41. Petr. Cenedo collectan. 59. ad Decretũ, pag. 84. Camillo Borrello omnino videndo in tract. de præſt. Reg. Cath. cap. 47. ex num. 135. Caliſt. Remirez de lege Regia, §. 26. num. 64. & noviſsimè D. Melchior de Valencia illuſt. tract. iur. tract. 2. cap. 5. num. 24. & ſequent. Qui bellorum originem & effectus ſatis eruditè recenſet, & ſe dignum Primariæ Cathedræ Iuris Civilis in Salmanticenſi ſchola Nomodidactem oſtendit, in qua ego eundem olim auditorem habuiſſe, & exercuiſſe, non parum lætor & glorior, Ægid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iur. tom. 1. cap. 1. per totum, & Seraph. Freitas de iuſto Imp. Aſiat. cap. 9. num. 11. Et ante omnes † docuit Plato lib. 1. de legib. Ariſtot. lib. 1. Polit. cap. 4. & 5. Thucydides lib. 5. Cyrus apud Xenoph. lib. 3. & Menalaus apud Libaniũ, quorum Græca verba refert Balduin. in d. §. item ea, & Ioan. Borcholt. in §. ſervitus, inſt. de iur. perſon. Vbi hac de cauſa bellicam artem ſecundùm naturam acquiſitivam eſſe inquiunt, & hãc legem omnibus hominibus eſſe communem, & ex iure gentium profectam, Cicer. d. lib. 1. offic. Vbi inter † præcipua rerum acquirẽdarum genera, poſt occupationem, victoriam numerat, & D. Ambroſ. lib. 1. de Abraham, cap. 3. Vbi inſpecto etiam iure † Divino Geneſ. 14. ad illum pertinuiſſe ait res illorum Regum, quos bello ſuperaverat, quamvis eas accipere noluiſſet, cuius ſententia refertur in cap. dicat aliquis 23. quæſtio. 5. Neque † abeſt Virgil. 9. Æneid. ſic inquiens: Si verò capere Italiam ſceptriſq́ue potiri Cõtigerit victori, & prædæ ducere ſortem. Vnde † cùm hæ Occidentales & Meridionales regiones, non ſolùm invẽtæ & occupatæ, ſed in multis etiam partibus per bellum, iuſtis de cauſis illatum, ab Hiſpanis ſubiugatæ fuerint, ut in capitibus ſequentibus oſtendemus, multò planius affirmare poſſumus, illarum poſſeſsionem, & mediante poſſeſsione dominium, iuriſdictionem, & imperium communi omnium hominum iure Noſtris Catholicis Regibus acquiſitum fuiſſe. Nam † licèt ipſi huiuſmodi occupationibus, & militaribus expeditionibus perſonaliter non interfuerint, Chriſtophorus tamẽ Columbus, & reliqui Duces, qui poſt illum ad has provinhcias navigarunt, veluti procuratores Regũ Hiſpanię erãt, & eorum nomine acquiſierunt, quidquid uſpiam terrarum occuparunt, & debellarunt. d.l. 1. §. adipiſcimur, D. de acq. poſſ. l. 1, C. eod. l. 1. C. per quas perſonas nob. acq. l. 3. §. cùm igitur, D. de vi & vi armata, cum ſimilib. Sub † his quippe pactis, & conditionibus ad eas inquirẽdas ſemper miſsi ſunt, ut refert Ant. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 10. capit. 1. & 2. & decad. 2. lib. 3. cap. 11. pag. 99. & conſtat ex plurimis ſchedulis, mandatis & inſtructionibus Regijs, quæ habentur in tomo 4. ex pag. 236. Et ita † ipſi Duces proteſtari ſolebant, ubi primùm eaſdem provincias ingrediebantur, ſequentes eiuſdem Columbi exemplũ, qui ſimulatque in primam Novi Orbis inſulam Guanahani dictam excẽdit, deiectâ arbore, Crucẽ ex ea factam in nomine D. Ieſu Chriſti cruciſixi in littore ſtatuit, eiq́; debitas pro tanto beneſicio gratias agens, illius Novi mundi ius, ac poſſeſsionem Regum Catholicorum nomine coram tabellione publico cepit, cuius actus, formam, & aliorum ſimilium tradunt Pet. Martyr in decad. 1. Hieron. Benzon. & eius additionator lib. 1. hiſtor. Americæ cap. 7. Ant. de Herrera in hiſtor gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 12. & alibi paſsim. In quo, ut in alijs, magnam Hiſpanorum erga ſuos Reges fidelitatem meritò extollit idem Herrera decad. 4. pag. 114. Vnde mirum non eſt, ſi hæc omnia Regali iuri Noſtrorum Principũ ceſſerint, † quia feciſſe non tam vidẽtur, qui iuſsis parent, quàm qui iubent, & alicuius expeditionis faciẽdę auctores ſunt, l. qui mandat. l. cum iuſſu, D. de ſolution. l. 1. §. penult. & fin. D. de legat. 1. l. 1. §. deieciſſe, D. de ijs qui deiec. l. unum ex familia 72. §. ſi de Falcidia, D. de legat. 2. cap. qui facit per alium 72. de regul. iur. in 6. cum alijs, quę notanter congerit Menchaca in præfat. cõtroverſ. illuſt. num. 112. Petr. Pechius in d. capit. qui facit, & Marian. Socin. conſ. 135. lib. 2. Vbi ex hoc concludit, valêre † dictum teſtis dicentis, Titium ligna amputaſſe, etiamſi ipſe Titius per ſe hoc non fecerit, ſed per alium. Præter quam quòd, ut iſthæc omnia deſicerent, Regali iure, quod Noſtri potentiſsimi Reges in vaſſallos utuntur, idem conſqui poſſent. Certiſsimum namque † eſt ad Reges, & eorum ſiſcũ ac Demanium pertinêre provincias, populos, arces, agros, & terminos, qui à ſubditis ſibi hominibus occupantur, vel militari manu acquiruntur, etiamſi ipſi ſubditi id proprijs expenſis effecerint, † mobilibus duntaxat, & ſemoventibus bonis ſub militum occupantium iure manentibus, ut elegãter docet Pompon. 1. C. in † l. ſi captivus 20. §. expulſis, ibi: Publicatur enim ille ager, qui ex hoſtibus captus ſit, D. de capt. & poſtlimin. reverſ. l. penult. D. ad leg. Iul. pecul. tradit gloſ. per tex. ibi in l. Divus 31. D. de iure fiſci, l. 20. tit. 18. part. 3. l. 28. tit. 26. part. 2. ubi Gregor. Lopez. d. cap. dicat aliquis 23. q. 5. cap. ius militare 1. diſtinct. Bart in l. ſi quid in bello, D. de capt. idem Bart. Alexan. Iaſ. & Romuleus num. 25. in d.l. 1. de acquir. poſſ. Martin. Laudenſ. in tract. de bello. §. 4. Roderic. Suarez alleg. 7. à num. 13. Menchaca de ſucceſ. 1. part. lib. 2. §. 17. num. 13. Valaſcus de iure emphyteut. q. 8. ex num. 38. Camill. Borrel. d. cap. 47. n. 139. & eſt communis Theolog. ſecundùm Victoriam, & alios ſup. Petr. Navarram, qui plures allegat in tract. de reſtit. lib. 2. capit. 3. num. 287. Armillam in §. bellum num. 23. Greg. de Valencia tom. 3. diſputat. 3. q. 16. de bello, puncto 3. col. 701. verſic. Quarta propoſitio, & Iuriſtarum ſecundùm Covarru. in d. reg. peccatum, 2. par. §. 11. num. 6. Avendañ. de exequen. mand. 1. part. cap. 4. num. 2. Azeved. in l. 20. tit. 4. lib. 6. Recopil. Vaconium. d. cap. 35. Pet. Fabr. d. lib. 2. ſemeſt. cap. 4. & Ant. Pichard. in §. quod ſi fugerit, num. 10. inſtit. de empt. & vendit. Quinimo † & quamlibet prædam, etiam rei mobilis, vel ſemovẽtis in ipſo prælio non captam, ſed exitu belli poſteà occupatam, publicari ſolêre, & in fiſcum redigi, aliquibus exẽplis oſtẽdit Agellius lib. 7. noct. Atticar. cap. 4. & lib. 13. cap. 24. Et ea † etiam, quæ in ipſo belli conflictu capiuntur, non aliter capientium fieri quàm ſi ante Principem, vel Ducem exercitus afferãtur, ut is ea ſecundùm virtutes, & merita militum inter illos diſtribuat, communis eſt omnium Doctorũ aſſertio poſt Bartolum in d.l. ſi quid in bello, ut teſtatur Balduin. in d. §. item ea, num. 7. & 8. Pet. Bellinus in tract. de re milit. par. 2. cap. 12. & 18. Romuleus in d.l. 1. de acq. poſſ. n. 26. licèt ipſe ſolus ab ea diſcedere tentet. Et iure noſtro apertè deciditur in d.l. 4. 5. & ſequent. tit. 26. part. 2. Vbi † varij prædarũ partiendarum modi connumerantur, de quibus ſolitâ eruditione fusè agit Per. Faber. d. lib. 2. Semeſtr. cap. 3. & 4 Pet. Gregor. lib. 2. Syntagm. cap. 4. num. 6. Pat. Suarez in tract. de Charit. diſput. 13. ſect. 7. num. 2. & 7. Ægid. Benedict. d.l. ex hoc iure capit. 1. num. 9. & ſeqq. Oſualdus in Donello Enucleat. lib. 4. cap. 21. & Melchior de Valencia dict. cap. 5. num. 25. & ſeqq. Ad ſupremum † autẽ Principẽ ultra immobilia, de quibus iã diximus, quinta quoque pars aliarũ prædarũ moventium & ſemoventiũ pertinet, ut in prædictis legibus Partitæ diſpoſitum eſt, & in l. 20. tit. 4. lib. 6. novæ Recopil. Quæ pars † adeò ad Imperij dignitatem ſpectat, ut inter Regalia computetur, & à Principe in perpetuum † alienari non poſsit, ut cavetur in d.l. 4. part. ubi Gregor. verb. Non lo podrian fazer, & in d. l. 20. recopil. Palac. Rubeus in repetit. cap. per veſtras notab. 2. verſic. Sed eſt pulchra dubitatio, num. 43. Rolandus à Valle conſ. 1. num. 101. vol. 2. & Ioan. Garcia de nobilit. gloſ. 1. §. 1. num. 21. Ex quibus videmus † omnia ferè mũdi Regna & Imperia bellorũ quidẽ evẽtibus parta, & ex alijs gentibus, & dominis ad alios translata. Quod Tertul. in Apolog. relatus ab Hotma. lib. ſing. qq. illuſt. cap. 1. adeò verũ eſſe exiſtimavit, ut ſcribat, ſe arbitrari, Regnũ omne, vel Imperiũ armis quæri, & victorijs propagari. Et idem tradit Thucydides lib. 1. ubi Principatibus Græcorũ hoc initiũ attribuit & Cicer. lib. 3. Rhetor. c. 3. Vbi ait, † Romanos partim enſe partim conſenſu potentiam adquiſijſſe, & idem generaliter de reliquis Regnis, & inſignibus illis quatuor Orbis Monarchijs docet D. Auguſt. lib. 4. de Civit. Dei, cap. 6. Claudian. Panęgyrico 3. ad Stiliconem, his verſibus: Sic malè ſublimes fregit Spartanus Athenas Atque idem Thebis cecidit, Sic Medus ademit Aſſyrio, Medoq́ue tulit moderamina Perſes, Subiecit Perſem Macedo, Ceſſurus & ipſe Romanis, &c. Et innumera † exempla ex Divinis & humanis antiquis, & recẽtibus omniũ gentium hiſtorijs petita refert Theat. vitæ human. vol. 11. lib. 4. ex pag. 2597. Oldrad. conſ. 68. Tiraq. de primog. q. 17. opin. 4. num. 25. Caſtaldus in tract. de Imperat. q. 4. n. 3. Pacianus de probat. vol. 2. cap. 35. num. 53. Metienç. in Dialog. Relat. 2. part. cap. 4. ex num. 2. Balduin. in § item ea, inſt. de rer. diviſ. ubi hac de cauſa cõcludit, † Regnorũ iã diu conſtitutorum initia repeti non debêre, Simõ Maiol. 3. tom. dier. Canicul. colloq. 2. de bellorũ evẽtib. ex pag. 333. & tom. 4. colloq. 4. de orig. ſociet. humanę ex pag. 252. & noviſsimè alios referens Hieron. Zevallos in tract. de cognitio. per viam violent. gloſſ. 18. ex num. 88. & Doct. Melchior de Valenc. d. tract. 2. cap. 5. num. 9. & ſequentib. Vnde quidã in ea opinione fuerũt, ut † quemadmodũ neceſſariâ naturæ lege in taurorũ, aprorũ, gallinaceorum cæterarumq́ue animantium genere, quæ corporis robore, atque audaciâ alias ſui generis vincit, & excellit, eas huc illuc ducit, ipſæq́ue velut imperiũ habenti obſequuntur, & parẽt: ſic etiã inter homines is potiſsimum imperet, regatq́ue cæteros, qui corporis, animiq́ue robore præſtantiſsimus ac valentiſsimus eſſe videatur. Id quod his omnino verbis à Polybio vetuſtiſsimo, & graviſsimo auctore Græcè traditur in initio lib. 6. & Brennus Gallorum Rex ferociter Romanis reſpondit apud Livium lib. 5. & Plutarch. in Camillo, & Tencterorum legati apud Tacit. libro 20. Annal. & Ioſeph. Ieroſolymitanis deditionem ſuadens lib. 5. de bello Iudai. capit. 26. & Ariſtid. in pluribus locis, quæ ſolitâ eruditione cõgeſsit Pet. Fab. lib. 2. Semeſtr. Cap. 2. pag. 25. & 26. & lib. 3. cap. 14. in princip. pag. 191. Sed licèt prædictæ iuris regulæ, & auctorum ſententiæ, ita generaliter ſumptæ veriſsimæ ſint, & titulum, de quo agimus, ſufficienter probare, & fulcire videantur: Nos tamẽ, qui illud tãtùm † iuſtum, & legitimũ iudicamus, quod iure, legibus & ratione ex omni ſui parte ſubſiſtit, l. quemadmodum 7. C. de agric. & cenſ. lib. 11. l. legitima, D. de pactis, l. nec ex Prętorio, D. de reg. iur. Caſsiod. lib. 9. epiſ. 2. nullatenus volumus, huius Novi Orbis imperium ob ſolam acquiſitionem bellicã, de qua ultimo loco tractavimus, Regibus noſtris aſſerere, niſi prius eadem bella iuſtè, & legitimè Indis inferri potuiſſe probaverimus; quod argumentũ in tota huius libri diſputatione proſequimur. Etenim † licèt damnemus & explodamus, ut re ipsâ damnamus & explodimus Manichæorũ hęreſim, à Lutheranis renovatam, qui ob nullã cauſam bellum etiam adverſus Turcas, hęreticos, & alios Fidei hoſtes inferre licêre afſirmarunt, quã evidentibus rationibus, & teſtimonijs convincunt Alſonſ. à Caſtro lib. 3. adverſ. hæreſes, verb. Bellum, Sebaſt. Medices in ſum. omn. hęreſ. 1. p. eod. verb. Lanzelot. Conrad. in templo omn. iud. lib. 1. §. 4. verb. Infidelibus, Ant. Rubeus lib. 2. aſſert. Cathol. adverſ. Eraſm. errore 2. Gregor. de Valencia, qui latiſsimè, & elegantiſsimè loquitur, 3. tom. diſp. 3. quæſt. 16. punct. 1. Iulius Ferret. in integ. tract. de iuſt. & iniuſt. belli, Thom. Boz. de ſign. Eccl. lib. 17. cap. 7. Suar. tract. de charitat. diſput. 13. ſect. 1. Cam l. Borrel. de pręſtã. Reg. Cathol. cap. 32. num. 113. cum multis ſequẽtibus, Pat. Lorea in 2. 2. D. Thom. ſect. 3. diſp. 52. num. 8. & plures alij ſtatim citandi, & relati à Cenedo in. d. Collectanea 59. ſuper Decretum, & a Ioan. Baptiſt. Valençuela in diſcurſ. ſtat & bell. 2. p. conſider. 3. ex num. 16. & in Monitorio contra Venetos, 7. part. num. 56. & ſeqq. & a Nobis infrà hoc lib. cap. 19. num. 37. & Freitas d. tract. de Imp. Aſiat. cap. 9. n. 10. Rectè † tamẽ, & certè affirmare poſſumus, & debemus, regulam illam iuris, quę ſtatuit, ex cõmuni & naturali omnium gentiũ lege & introductione bella originem, & approbationem habuiſſe, & ut ea, quę in illis ab hoſtibus capiuntur, victoribus cedant, de bellis utique iuſtis, & legitimè indictis accipiendam eſſe. Bella etenim † iniuſta, & innocentibus atque immerentibus per ſolã violentiam, aut cupiditatem illata, nullo modo ius Divinum, Gentiũ, vel Civile approbavit, neque dominium, aut imperium aliquod legitimum inducere poſſunt, ſed potiùs magna latrocinia reputari debent, & reſtituendi neceſsitatem important, ut latiſsimè probant, & reſolvunt Theologi omnes poſt D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. Lucas de Pena in l. un. C. ut arm. uſus, lib. 11. Petr. Malferit. apud Mandell. conſ. 769. num. 13. cum ſequentib. vol. 2. Alfonſ. à Caſtro de iuſt. hæret. punit. lib. 2. cap. 14. per totum, Victoria in relect. de iure belli, Bañez 2. 2. q. 4. art. 1. Covarr. in. d. reg. peccatum. §. 10. n. 3. Lanzelot. d. lib. 1. §. 3. verb. Bellum, Petr. Navarr. de reſſitut. 1. part. lib. 2. cap. 3. num. 258. Gregor. de Valencia ubi ſup. punct. 2. per totum, Balth. Ayala de iure & offic. belli, lib. 1. cap. 2. reliqui Auctores, qui de bello ſcripſerunt in tract. Doct. tom. Borrel. d. cap. 32. ex num. 38. Cuiacius in l. ut vim, D. de iuſt. & iure, Molin. in eod. tract. diſput. 99. & ſequentib. Lorca d. diſp. 52. Cenedo d. collectan. 59. Gabr. Vazq. in 1. 2. diſtinct. 64. cap. 3. Cardin. Tuſchuspract. cõcluſ. iur. tom. 1. verb. Bellum, concl. 34. & 35. Ioan. Bapt. Valençuela in monit. contra Venetos, 7. part. n. 60. 61. 65. 120. & ſeqq. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 2. de bellor. event, ex pag. 359. Hieronym. Campanil. in diverſorio iuris Canon. rub. 11. cap. 24. num. 11. & noviſsimè plures alios recẽſens Zevall. in commun. opin. tom. 4. q. ult. ex num. 117. & Caliſt. Remirez in tract. de lege Regia §. 30. num. 55. & P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Chriſt. lib. 2. cap. 35. pag. 369. & ſeqq. & D. Melchor de Valẽc. d. cap. 5. num. 13. & 14. Quapropter † Vlpian. in. d.l. ut vim, ita demũ bella probare videtur, ſi iniurias & damna, quæ nobis inferuntur, propulſent, vel illatas vindicent, & reſartiant. Et idem docent † Pontifices in cap. diſpar. 23. q. 8. cap. militare 23. q. 1. ubi eam intentionem in bellis deſiderant, ut ad malum vitandũ, & bonum promovendũ irrogẽtur; quod mirè cõvenit ſentẽtiæ † D. Iſidor. lib. 18. Etymol. cap. 1. ubi bellum iuſtum definit: Quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulſandorũ hominum cauſa: & D. Aug. lib. 6. quæſt. q. 10. † relati in cap. Dominus 23. q. 2. ubi ſic ait: Iuſta autem bella diffiniri ſolent, quæ ulciſcũtur iniurias, ſi qua gens, vel civitas, quæ bello petẽda eſt, vel vindicare neglexerit, quod à ſuis improbè factũ eſt, vel reddere quod per iniurias ablatũ eſt. & lib. 22. cõt. Fauſt. Adverſus iniuriam reſiſtentium gerenda ipſa bella ſuſcipiuntur à bonis, ſive Deo, ſive aliquo legitimo Imperio iubente. Et non minus verè, & †eleganter idem D. Auguſt. lib. 4. de Civitat. Dei, cap. 6. reprehendens Alexandri Magni inſatiabilem imperij ſui propagandi cupiditatẽ, & bella, quibus iniuſtè totum Orbem hâc ſolâ conſideratione vexabat, ſic inquit: Inferre enim bella finitimis, & inde in cætera procedere, & populos ſibi non moleſtos, ſola Regni cupiditate conterere, & ſubdere, quid aliud, quàm grande latrocinium, nominandum eſt? Et poſteà illud vulgatum Pyratæ dictum commemorat, qui coram eodem Alexandro adductus, cùm interrogaretur, qua de cauſa mare infeſtaret? reſpondit: Quid tibi Orbem terrarũ habes infeſtum? ſed quia ego exiguo navigio facio, latro vocor; tu autem, qui magna claſſe id facis, Imperator, quod & narrat Policrat. lib. 4 in princip. & Palac. Rub. de obten. Navarræ in fine proœmij. Quam ſententiam mutare potuit D. Auguſt. † ex verb. Herodot. lib. 3. ubi ſimiliter ait: Qui iuſtus eſt, non alienam regionem affectat, ſed ſua eſt contentus; nec homines, a quibus nihil laceſſitus eſt, in ſervitutem redigit. Neque longè eſt † Seneca lib. 1. de beneſic. cap. 13. ubi de eodem Alexandro loquens, ſic habet: At hic à pueritia latro, gentiumq́ue vaſtator, tam hoſtium pernicies, quàm amicorum; qui ſummum bonorum duceret terrori eſſe cunctis mortalibus. Vbi melius eſſet, ut legamus, vel ſaltem intelligamus: Tam amicorum pernicies, quàm hoſtium, iuxta animadverſionem Petr. Fabri lib. 1. Semeſtr. cap. 23. pag. 152. Eaq́ue propter prædonis iudicium & infamiã nũquam effugiet, ut rectè obſervat Noſter Matthæus Lopez Bravo in terſo illo, & eleganti tractatulo, quem de Rege & regendi ratione conſcripſit lib. 1. fol. 7. ubi adducit illud Poëtæ: Illic Pellæi proles veſana Philippi Fœlix prædo iacet terrarum, vindice fato Raptus, ſacratis totum ſpargenda per Orbem Membra viri poſuere adytis. Et conducit elegans oratio, quam Cineas † ille, magni ingenij, & eloquentiæ vir, apud Pyrrhum habuit, eum à bellis diſſuadêre intẽdens, quibus nullo iure, aut bono, ſed ſolâ inanis glorię voluptate Italiam primò, mox Siciliam, ac deinde totam Africam bello ſibi ſubijcere conabatur, ut reſert Plutarc. in vita eiuſdẽ Pyrrhi, & ex noſtris Borrell. dict. cap. 32. numero 87. Et illud † Antigoni Macedonũ Ducis, de quo apud eundẽ Plutarch. lib. 4. apophthegm. qui Sophiſæ cuidam librum de iuſtitia ſcriptum prorrigenti: Deſipis, inquit, qui cùm me videas alienas urbes armis vexantem, tamen apud me de iuſtitia diſſeris. Sentiens, nimirum illos, qui bellum inferunt, nec poſſe, nec velle tueri iuſtitię leges; prout etiam ex Noſtris obſervat Menchaca libro 1. cõtroverſ. illuſtr. cap. 10. n. 6. & ſeqq. unde Salluſt. in Catil. lib. 1. hoc vitium notans eleganter dixiſſe videtur: Libidinem dominandi cauſam belli habẽt & maximam gloriam in maximo imperio putant ſua retinere privatæ domus, de alienis certare Regiam laudem eſſe. Qvod verò † ſpectat ad aliã rationẽ primo loco à nobis ſuprà relatã, & exornatã, inventionis ſcilicet, & occupationis iſtarũ regionum, quâ mediãte legitimum earũ Imperium, quidam Noſtris Regibus tribuunt, parũ quoq; ſufficiens M. Victoriæ, & Greg. Lopez eſſe videtur; eò quòd illa iuris cõmunis † & naturalis regula, quæ dominiũ rerum omniũ primis inventoribus, & occupatoribus præbet, de rebus quidẽ, & inſulis, aut provincijs deſertis intelligenda eſt, & quæ anteà in aliorum hominũ poteſtatẽ, & poſſeſsionẽ neutiquam perveniſſent, ut conſtat ex d.l. 1. D. de acq. rer. dom. cum ſimilib. ſup. relatis, & ex d. §. feræ, inſt. de rer. diviſ. ibi: Quod enim antè nullis eſt, id naturali ratione occupanti conceditur: quod in his † Novi Orbis inſulis, & regionibus practicari non potuit, quę deſertę nõ erant, ſed ut plurimùm Barbaris iſtis habitatoribus plenæ, & ab illis, primò quàm a noſtris, inventę, occupatę, cultæ, & poſſeſſæ. Qui ob hoc † verum, & proprium earum dominiũ acquiſijſſe cenſendi erant, cùm iam inde à primis Mundi temporibus, Deo ita diſponẽte, eis in ſortem obtigiſſent. Quapropter dicere non poſſumus, eas in nullius bonis eſſe, vel Noſtrorum Regum dominationem hoc dumtaxat titulo ſecurè defendere, non magis, quàm † ſi ipſi Indi nos, & Regna noſtra inveniſſent, & occupaſſent. Ius enim naturale, † & gentium omnibus hominibus, & nationibus commune eſt, & ęqualiter inter omnes obſervari & conſervari iubetur, † l. 1. §. ius naturale, & §. ius gentium cum ſequentib. D. de iuſt. & iur. l. quod attinet 32. D. de reg. iur. ibi: Quia quod ad ius naturale attinet, omnes homines æquales ſunt, l. hos accuſare 12. §. penult. ibi: Sed cùm natura communis eſt, ſimiliter & in eos animadvertitur, D. de accuſationib. capite ius naturale, 1. diſtinctione. Qua de cauſa † ius iſtud ab Iſocrate, Seneca, Apuleio, Lactantio, & alijs bonis Auctoribus, quorũ verba latè refert Petr. Faber. lib. 2. Semeſt. cap. 7. in fin. paſsim appellatur: Communis omniũ hominum lex, cõmune ius totius generis humani, & commune ius humanitatis. Et ex † hoc iure ſeparationem gentium, provinciarum, Regnorum, atque urbiũ occupationem & conditionem, dominiorumq́ue introductionem & diviſionem initium habuiſſe, certiſsimum eſt, rerum uſu, & humanis neceſsitatibus ita exigentibus, quę colluvionem multorum in unum locum coactam ferre non poterant, neque eorundem bonorũ cõmunionẽ, quę † ſemper rixas, & diſcordias producere ſolet, ut conſtat ex † diviſione urbium, & poſſeſsionum facta per Cain ante diluvium, & per Nembroth poſt diluvium, quę habetur Geneſ. 4. & 10. & ex alia, quæ interceſsit inter Abraham & Lot, Geneſ. 13. & ex traditis à Beroſo lib. 4. de florib. Chald. Ioſeph. lib. 4. antiquit. D. Aug. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 17. Tertul. lib. de pallio, cap. 2. Pineda in Monarch. Eccleſ. lib. 1. cap. 11. §. 3. fol. 37. & ex noſtris Iuriſconſ. † in l. ex hoc iure, D. de iuſtit. & iur. ubi noviſsimus Ægid. Benedict. 1. tom. cap. 3. ex n. 5. §. us autem, inſt. de iur. natur. cap. ius naturale, & cap. ius gentiũ, 1. diſtinct. iunctâ †. l. cùm pater 69. §. dulciſsimis, D. de legat. 11. ibi: Cùm diſcordijs propinquorum ſedandis proſpexerit, quas materia communionis ſolet excitare, & alijs, quę circa hoc congerit Tiraq. de primogen. q. 4. num. 27. Roxas in epit. ſucceſſ. cap. 5. num. 37. Hieron. Savaro in notis ad Sidon. Apollinar. pag. 223. & Caſtel. de Bobadilla in Polit. lib. 1. cap. 1. num. 19. Idemq́; obſervat, & ex profeſſo diſſerit † Ariſtot. lib. 1. Polit. cap. 1. & 2. & lib. 2. c. 3. lib. 3. cap. 11. & lib. 5. cap. 10. & ex Theologis, D. Thom. in 1. 2. q. 95. art. 4. & lib. 1. de Regimin. Princip. cap. 1. & in 2. 2. q. 66. art. 2. ubi Caiet. & alij, Soto lib. 4. de iuſt. & iur. q. 3. art. 1. cõcl. 3. Molin. in eod. tract. diſp. 20. P. Ferdin. Rebell. de oblig. iuſt. lib. 1. q. 2. ſect. 4. pag. 12. P. Ioan. Salas de legibus, dip. 2. ſect. 3. P. Fr. Ioan. Marq. in Gubern. Chriſt. lib. 1. cap. 12. & 13. & alij plures relati per Greg. Sayrum in Clavi Regia, lib. 9. cap. 8. num. 15. Ex iuris interpretibus, Bart. n. 9. Iaſ. 14. & eleganter Cuiacius, & alij antiquiores, & recentiores in. d.l. ex hoc iure, Innocent. in capit. quod ſuper, de voto, Bald. in l. in rebus, C. de iure dot. Alex. in l. cùm hęredes, De. de acq. poſſ. Romuleus in l. 1. n. 16. eod. tit. Felin. n. 49. Decius n. 122. Beroi. 145. in cap. quę in Eccleſiarum de conſtit. Greg. Lop. in l. 2. tit. 1. p. 2. gloſſ. 6. Hieron. de Monte de finib. regund. cap. 3. & 4. Tiraq. d.q. 4. n. 27. Navarr. in cap. novit de iudicijs, notab. 3. n. 150. cũ ſeqq. elegantiſsimè Franc. Conanus lib. 1. comment. cap. 5. 6. & 12. Pinel. in rub. C. de reſcinden. vend. 1. p. cap. 1. n. 16. & cap. 2. n. 4. Menchaca in præfat. cõtroverſ. illuſt. num. 105. & cap. 1. n. 25. Alvar. Valaſc. de iure emphyt. 1. p.q. 3. num. 4. Pet. Greg. lib. 1. de Repub. cap. 2. Molin. de primog. lib. 2. cap. 7. n. 29. Menoch. conſ. 1. n. 396. & conſ. 181. n. 54. & de præſumpt. lib. 3. præſumpt. 10. à num. 12. Carol. Tapia in rub. de conſtit. Prinicip. à n. 50. Bobadilla in Polit. d. lib. 1. cap. 1. n. 4. & ſequent. & n. 19. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 4. colloq. 4. pag. 255. & noviſsimè Caliſt. Remirez intract. de lege Regia, §. 30. n. 17. & 19. & in noſtræ quæſtionis terminis Epiſc. Chiapẽſis in tract. comprobat. ſump. dominj Indiarũ, fol. 39. & ſequent. M. Victoria d. relect. 1. de Ind. inſulanis ex n. 4. & n. 29. verſ. Et ideò alius titulus, Greg. Lop. in. d.l. 2. tit. 23. p. 2. Hieron. Zevall. in pract. cõmun. to. 4. q. fin. ex n. 19. & Ant. Scappus lib. 2. de iur. non ſcript. cap. 2. Vbi diſputat, an hęc dominiorum diviſio etiam infidelibus ſit ſervanda? Quòd ſi quis † altiorẽ, & antiquiorem originem dictæ diviſionis provinciarum, & dominiorũ ſumere velit, eã non ſolùm naturali hominum iure, ſed Divino potius conſtitutam, & inductã exiſtimans, ut ex Geneſ. cap. 1. Eccleſiaſt. cap. 17. Sapient. cap. 9. & alijs ſacræ Scripturæ locis noviſsimè præter alios probare conatur D. Marta in tractat. de iuriſdict. 1. par. cap. 1. & ante eũ Epiſcop. Chiapenſ. in d. tract. comprobat. fol. 41. & ſequent. Quibus alludit fabula † illa Platon. in lib. Sophiſtæ, dũ tradit, quòd cùm fatale tempus generationis hominũ adveniſſet, Dij, qui eos ex igni, terraq́ue finxerunt, Promethæo, Epimethęoq́ue mandarunt, ut ſuas cuique generationi provincias, urbeſq́ue diſtribueret. Hoc † divinum ius multo magis innumerabile, & invariabile eſt, & omnibus, & ab omnibus æqualiter obſervandum, cap. ſunt quidam 25. q. 1. cap. 1. dict. 5. cap. quę cõtra mores, diſtinct. 8. cap. iubemus 16. q. 3. cap. celebritatẽ, de conſecr. diſtin. 3. §. ſed naturalia, inſt. de iur. natur. cũ alijs, quæ tradũt Doctores ibîd. Claud. Prat. lib. 3. gonſ. gen. iur. tit. 2. cap. 1. pag. 158. Pat. Suar. de legib. 2. cap. 13. & P. Salas in eod. tract. diſp. 5. ſect. 7. ex pag. 81. Atque adeò terras, quas infideles iſti Divinâ providentiâ ſortiti ſunt, eis auferre non debuimus: ſed potius † ſecundùm pręcepta eijſdẽ Divini iuris liberas, & ſalvas relinquere, iuxta illud Exod. 20. & Deuteron. 5: Non furtum facies, non concupiſces domũ, aut agrum proximi tui, nec deſiderabis uxorem eius, non ſervum, non ancillam, non bovem, non aſinum, nec omnia quæ illius ſunt. Cui conveniũt alia ſacræ Scripturæ, & ſanctorum Patrum teſtimonia à Gratiano congeſta in cauſa 14. q. 5. & 6. & verba Caſsiodori lib. 9. epiſt. 3. ubi ait: † Aurum per bella quærere, nefas eſt, per maria periculũ, per familiaritates opprobriũ; in ſua verò natura honeſta ſunt lucra, per quæ nemo læditur, bona benè quærũtur quãdo de nullo domino abrogãtur. Sed quamvis † ſuperior inventionis, & occupationis titulus per ſe ſumptus, parũ, ut diximus, prodeſſe videatur, quoad illas Indiarum provincias, & regiones, quę tũc, cùm ab Hiſpanis detectæ, & occupatæ ſunt, certos Reges, & dominos habuerunt. Cùm tamẽ in † lato hoc, & immenſo terrarum ſpatio, quod eorundem Hiſpanorum labore, & induſtriâ repertum, & perluſtratum eſt, multa loca inhabitata eſſent, ad quę vel Indi ipſi nondũ pervenerãt, vel deſerta & inculta reliquerant, ut paſsim quotidianis experimentis cognoſcimus, & narrant auctores, qui de eiſdem provincijs ſcribunt: Affirmandum utique eſt, ſaltẽ quoad hæc pręfatum titulum, utilem & legitimum eſſe, ut idem † Mag. Victoria concludit in relect. 2. de Indis, circa finem, dũ ait: Item multa etiam ſunt, quæ ipſi pro deſertis habent, vel ſunt communia omnibus volẽtibus occupare, & Pat. Molin. de iuſt. & iur. tract. 2. diſp. 34. col. 165. & 168. ubi de Luſitanorum navigationibus agens, ait: † eos anno 1446. reperiſſe inſulas Viridis Promontorij, quas veteres Heſperides appellarunt, eaſq́; vacuas inveniſſe, & colere, atq; habitare cœpiſſe: Quo fit, inquit, ut gentium iure Luſitanorum dominio, tanquã primò occupantiũ legitimè acceſſerint. Et ann. 1473 ſuis navigationibus progredientes reperiſſe ſub libea Æquinoctiali inſulam D. Thomę ſimiliter vacuam: Quam colere, & inhabitare, gentiumq́ue iure tanquam primò occupantiũ legitimè poſſidere cœperunt. Idem quoque tradit, † & illuſtrat Thom. Boz. de ſign. Eccl. Dei, lib. 20. cap. 7. ſig. 88. pag. 338. ubi inter alia argumenta, quibus Eccleſiam Dei excellere probat, illud urgentiſsimum eſſe inquit, quòd per eius alumnos, ac ſtudioſos innumera terrarũ ſpatia prius deſerta, inculta, & horrẽtia, quæ ferarũ potius erant cubilia, quàm ſedes hominũ, perluſtrata, & occupata fuerint, & caſtris, urbibuſq́ue ædificatis ornata, & omni agriculturæ ratione exculta. Videriq́; Deũ iter Catholicis oſtẽdere, ut quas ipſe terras habitabiles effecit, ipſi habitationibus repleãt. Et ad hoc probandũ, poſt enumeratas alias regiones, luculentiſsima huius veritatis exẽpla relucêre inquit, † in inſulis Tertiarijs, Canarijs, Capitis Viridis, & in latiſsimis etiã regionibus Indiarum, ſive Orientem, ſive Occidentẽ, Solem vel Auſtrum, Boreâmve ſpectantibus. Sicq́; † impletũ fuiſſe illud Iſai. 58: Et ædificabuntur in te deſerta ſæculorũ, fundamẽta generationis & generationis ſuſcitabis: & cap. 32: Erit deſertũ in charmel, & charmel in ſaltum reputabitur, & habitabit in ſolitudine iudicium, & iuſtitia in charmel ſedebit: & cap. 35: Lætabitur deſerta, & invia, & exultabit ſolitudo, & ſtorebit quaſi liliũ. Germinãs germinabit, & exultabit lætabunda, & laudãs: Gloris Libani data eſt ei, decor Carmeli, & Saron. In cuius veriſsimę doctrinæ cõprobationem, ultra prędictos Auctores, & ea, quæ generalier de iure primæ invẽtionis, & occupationis ſuprà retulimus, † expendi poteſt magis ſpecialiter reg. tex. in. d. §. feræ, inſt. de rer. diviſ. ubi Balduin. quęrit, an eadẽ ſemper manſerit libertas occupandi loca deſerta, & inculta, cuiuſmodi paſsim multa ſunt? & ſubdit: † Et ego quidem crediderim, & adhuc eſſe debere induſtriæ præmia, ut fiant occupantis, & excolentis, idq́; Reipub. utilius eſt. Quibus adſtipulatur, quod notãter inſinuat Bartol. in l. rem quæ nobis, num. 4. D. de acquit. poſſ & in l. ſi duo, in fine princ. D. uti poſsid. nimirũ, ſundos, † qui nunquã apparent fuiſſe culti, pręſumi debêre, in nullius bonis fuiſſe, & ſic primò occupanti concedi. Quã doctrinã ſequitur Iaſ. ibîdem num 32. Bald. in rub. de præſcript. col. 3. & eius auctoritate motus tenuit magis notabiliter Aretin. in l. 1. in princ. 2. notab. D. de acq. poſſ. Quod † etiã ſi res immobiles ſint intra territorium vel diſtrictũ alicuius civitatis, vel Regni, ſi tamen nõ extat memoria, quòd prędicta bona fuerint per aliquem culta, & occupata, non dicentur eſſe populi, vel Principis, ſed potius in nullius bonis eſſe iudicabantur, & ſic primo occupanti concedentur. Atq; ita dicit ſe conſuluiſſe in cauſa Epiſcopi Mantuani, & de hac doctrina multum gloriatur, in. d.l. rẽ, quæ nobis, & in conſ. 15. incip. Reverẽdiſ. Domine. Quę tamen in ſpecie ab eo propoſita, & generaliter accepta, falſa quidẽ videtur, & ideò ſemper in praxi damnatur, ut reſolvunt Paul. Caſtrenſ. & Bart. Socin. in. d.l. 1. ex num. 17. idẽ Craſtrenſ. cõſ. 259. in cauſa quę vertitur, idem Socin. conſ. 89. & conſ. 127. Quia † ex antiqua poſſeſsione, vel cõceſsione territorij, vel caſtri, quidquid intra illius fines includitur, ad Principem, vel urbẽ, cuius eſt caſtrum, pertinêre videtur, ut colligitur ex l. ęde ſacrâ, §. ſin. D. de cõtrahend. empt. Ioan. Fab. in l. cunctos populos, C. de ſacroſ. Eccleſ. Bald. in rub. C. de contrah. empt. verſ. 22. quæro, Corneo conſ. 247. vol. 2. Oldrad. cõſ. 121. Chaſſan. in cõſuetud. Burg. rub. 9. §. 4. Gregor. Lop. in l. 7. tit. 20. p. 3. Avendañ. de exequend. mand 1. p. cap. 4. num. 4. & 5. Bobadill. in Polit. lib. 2. cap. 16. n. 52. & 53. & latiſsimè Mieres de maiorat. 4. p.q. 20. ex n. 48. ubi practicabiliter docẽt, quòd † ſi civitas, aut villa, vel dominus vaſſallorũ non habet territorium ſpecialiter deſignatum, omnes terræ, ſive ſint zerbidæ & incultæ, ſive montuoſæ ad Regem in dubio ſpectabunt, quas Hiſpano vocabulo, Realengas, nominare ſolemus: & in eis Reges † ſuam intentionem fundatã habêre vidẽtur. Quod & † apud antiquos obtinuiſſe nõ malè conijcere poſſumus ex Herodiano in vita Imp. Ælij Pertinacis, ubi refert, eũ quidquid in Italia, aut uſquam gentium inculti ſoli eſſet, permiſiſſe occumpantibus, colentibuſq́; donata ſingulari beneficio immunitate decẽ annorum. Et ex Appian. Alexand. lib. 1. cum ſcribit, † decimã partem fructuũ Reip. ſolitam pendi pro vectigali eorũ agrorum, qui deſerti ad culturam redigerentur. Planè † ſi huiuſmodi terras à Regibus, civitatibus, vel alijs inferioribus dominis omnino derelictas fuiſſe, probari poſſet: tunc abſq; dubio dicendũ eſſet, liberè & ſecurè occupantibus cedere. Qui enim res ſuas † deſerit, aut pro derelicto habet, donare videtur: ideoq́; continuò occupantiũ fiunt, l. 1. D. pro derelict. eiſdem quippè † modis noſtræ eſſe deſinũt, quibus adquirũtur, l. 2. & 4. §. hoc amplius, l. quicunq; & l. quâ ratione, §. ult. D. de adq. rer. dom. §. pen. & ult. inſt. de rer. diviſ. l. quẽadmodũ, §. 1. D. de noxal. action. l. quod ſervus, ubi Bartol. D. de ſtipul. ſervor l. 36. tit. 5. p. 1. l. 49. tit. 28. p. 3. ubi Gregor. Lop. & in l. 26. tit. 31. p. 3. verb. Poblaſſen, Rip. in. d.l. rem quæ nobis, num. 37. Aymo Parmenſ. in tract. de iure alluvion. lib. 1. cap. 6. num. 9. Petr. Greg. lib. 20. Syntag. cap. 2. n. 3. Petr. Gilkenius in tract. de pręſcript. 2. par. mẽb. 1. cap. 20. Caliſtus Remir. de lege Regia, §. 26. num. 55. Borrell. de Magiſtr. lib. 4. cap. 12. Avendañ. d. cap. 4. n. 7. verſ. Hodie verò. Vbi reſolvit † in multis Caſtellę partibus vigêre cõſuetudinẽ, quòd primò occupãs terras, quas deſertas, incultas, ſive, ut dicũt, zervidas invenit, ſibi eas in perpetuũ acquirat. Eamq́; † conſuetudinẽ ſi immemorialis ſit, ſervandam eſſe affirmant plurimi Auctores, quos refert Aym. Crav. in tract. de antiq. tomp. 4. p. num. 148. Covarrub. in regul. poſſoſſor. de regul. iur. in 6. 2. p. §. 3. n. 7. Guid. Pap. & eius additionator, deciſ. 408. Burgos de Paz conſ. 15. num. 12. cũ ſequent. Maſcar. de probat. lib. 1. concl. 279. n. 11. & Mieres d. 4. par. q. 20. num. 52. in ultima impreſsione. Et eſſe † faciliorem alienationem, & acquiſitionẽ huiuſmodi locorum, quàm aliorũ, tradit Felin. in cap. ad audientiã, de pręſcrip. & Mandell. conſ. 62. numer. 33. lib. 1. Eâdem quoq; ratione ſubſiſtit, quod de agris deſertis habetur † in l. quicũque 7. l. iura 14. C. de omni agro deſerto, lib. 11. dum † ſtatuunt, novis poſſeſſoribus, & cultoribus poſt biennij lapſum perpetuo, ac privato iure applicandos eſſe, velùt ſi eſſent domeſticâ & avîtâ ſucceſsione quæſiti, ubi Bartol Ioan. de Platea, Iacob. Rebuſ. & alij, & Anton. Corſet. in ſingul. verb. Occupatio, meritò notant, in eorũ iurium ſpecie non incidere † occupantem in pœnã l. cũ quęrebatur, & l. ſi quis in tantã, C. unde vi, cũ à prioribus dominis derelicta, & quoad poſſeſſionẽ, & dominũ amiſſa, impunè ab alijs occupari potuerint. Et † quia agriculturæ favor, & tributorum, quæ ex illis prędijs ſolvenda erant Principi, vel Reipublicę, ſuadebat, ne ea vacantia, & inculta relinquerentur. Quapropter † & illud inductũ fuit, ut etiam cum mala fide, aut ſaltem cũ ſcientia novi cultoris, qui alienũ prædium occupavit, retentio, & præſcriptio illius per ſpatium biennij cõcedatur: etſi admonitio veteris poſſeſſoris præceſſerit, ſex tantùm menſes habet ad repetendũ agrum, quẽ incultum dimiſerat. Vt habetur in. d.l. locorũ, & in alijs ſup. citatis. Circa quas † ultra Doctores ibîdẽ, ita notanter ſignavit Bart. in l. Celſus, D. de uſucap. Felin. & Doct. per tex. ibi in cap. 1. de pręſcrip. & in rub. eod. col. 4. verſ. Nonò fallit, Iaſ. n. 33. Rip. 37. in. d.l. rem quę nobis, idem Rip. in tract. de peſte, num. 20. col. 2. idem Iaſ. in §. omnium, num. 72. inſt. de action. Balbus in tract. de præſcript. fol. 231. col. 2. Montalv. in. l. 1. tit. 11. lib. 2. fori, & in l. 9. tit. 29. par. 3. Gregor. Lop. in. d.l. 49. tit. 28. part. 3. Covarr. in Reg. poſſeſſor. 2. part. §. 11. num. 8. Cuiac. de diverſ. pręſcript. cap. 18. & 21. & Petr. Gikenius, d. tract. de præſcript. 2. par. mẽb. 2. cap. 2. n. 7. Et hoc † modo ac ſẽſu acceptus hic titulus inventionis & occupationis, de quo ſermonem inivimus, ſatis quidem ſecurus & legitimus eſſe videtur. Neque ei officiunt levia quædam & communia argumenta, quæ opponit Incognitus in libro, Maris liberi, cap. 5. quibus aliter etiã reſpõdet Seraph. Freit. de Imp. Aſiat. cap. 3. 10. & 11. quem Lector adire, & cũ his noſtris ſcriptis componere facilè poterit. CAPVT VII. De quarto titulo, qui ex barbaris, & incultis Indorum moribus ab aliquibus ſumitur, ob id iuſtè debellari & ſubiugari potuiſſe cenſentibus. Pro quorum opinione plurima latè, & novè conſiderantur. SVMMARIVM Capitis VII. -  1 Barbariem & feritatem Indorum iuſtũ titulum præbere, videri, ut bello domari, & ſuis Imperijs privari poſsint. -  2 Auctores citantur, qui hunc titulũ barbariſmi, & feritatis Indorum probare videntur. -  3 Barbarus nomen varias habet ſignificationes. -  4 Barbaria provincia, quæ hodie dicitur Berberia, unde ſic dicta? remiſsivè. -  5 Barbari propriè dicuntur, qui ingenio nimis obtuſo & fero ſunt, & à naturalis rationis regulis deviant. -  6 Barbarus nominis etymologia. -  7 Barbari, ut bruta furioſo impetu ducuntur ad ea, quæ appetunt. -  8 Ferarum nomen cur impoſitum ſit brutis animantibus? -  9 Bruta animalia nihil habẽt rationis, aut prudentiæ, ut falsò quidã exiſtimarunt. -  10 Rever. P.M.F. Ant. Peretius Benedictinus, laudatur. -  11 Bruta an loqui poſsint, vel humanum ſermonem intelligere? remiſsivè. -  12 Brutis propriè non dicitur inferri vis, aut iniuria. -  13 Barbari, & impoliti homines brutis æquiparatur, & ſub eorum appellatione in Scriptura, & alijs Auctoribus deſignantur. -  14 Saracenos beſtias appellavit Oldrad. -  15 Alfonſus Aragoniæ Rex barbaros non homines, ſed homones cum Ennio appellabet. -  16 Homines non ex ſolo adſpectu, aut forma, ſed ex ratione potius iudicãdi ſunt, quæ eos Deo ſimiles, & aliorum animalium dominos reddit. -  17 Homo dicitur parvus mundus, quia de natura omnium creaturarum mũdi participat: & quomodo? -  18 Auctores plures congerũtur, qui de natura, & diffinitione hominis agunt. -  19 Lex in pecudum, D. de uſur. lex iuſtiſſimè de ædil. edict. & §. in pecudũ, inſt. de rer. diviſ. exornantur, & numer. 55. Blaſis Robles de Salzedo citatur & laudatur, ibidem. -  20 Natura varias quotidie formas edere conatur. -  21 Monſtra plura, humanam effigiem referentia, reperta ſunt, tum terreſtria, tũ marina, & aërea, & qui de eis agant. -  22 Ciceron. locus expenditur, ubi hominũ, & belluarum diſcrimen eleganter proponit. -  23 Homines barbari, & indocti appellatione hominum digni non videntur, & lignis ac lapidibus comparantur. Et numer. 25. -  24 Pœna tolerabilior eſt, vivere non poſſe, quàm ſcire. -  26 Boëtij carmina referuntur, in quibus hominum, & belluarum diſcrimen apponit. -  27 Indi Occidentales ut plurimùm barbari, ſylveſtres, & belluis ferè ſimiles erant. -  28 Indorum Occidentalium barbaries, feritas, & ruſticitas teſtimonijs plurimorum auctorum comprobatur. -  29 Ioſephi Acoſtæ de Indorum Occidentalium ruditate, & feritate iudicium. -  30 Ludov. Legionenſis graviter exprimit feritatem, barbariem, & incultos mores Indorum Occidentalium. -  31 Ioan. Boterus plura de Indorum Occidentalium barbarie, & incapacitate recenſet. -  32 Indi aliqui reperti ſunt, qui ultra quinque numerare neſciebant. -  33 Thom. Bozius Eugubin. Indorum Occidentalium barbariem, & incultos, ac ferinos mores ſæpiſſimè exaggerat. -  34 Indos omnes Occidentales barbaros, ſqualidos, & abiectiſſimos eſſe ſcribit Fr. Gregor. Garcia Dominican. -  35 Ant. Herrera multa paſſim prodit de barbarie, & feritate Indorum Occidentalium. -  36 Indi inſulæ Hiſpaniolæ & Cubæ & alij, ob ruditatem & memoriæ defectum nihil, aut parum in diſciplina Chriſtiana proficiebant. -  37 Indi plures in montibus, & ſpeluncis ſe abdebant, ne ad Chriſti doctrinam ſuaderentur. -  38 Indos olim nonnulli veros homines non eſſe, nec Fidei Chriſtianæ capaces, ſibi perſuaſerunt. -  39 Indorum eximiam, & inſuperabilem barbariem, ac feritatem, & alia plurima animi, & corporis vitia coram Imper. Carolo V. Epiſcopus Darienis F. Thom. Orticius, & alij vehementer exaggerarunt. -  40 Indi barbas ſibi expilabãt, corpora pingebant, ægrotos deſerebant, & ab humanis & politicis moribus adhorrebant. -  41 Caribes, Canibales, Chichimeci & Chõtales omnium feriſſimi, & barbariſſimi ſunt. -  42 Indi navigia Hiſpanorum valdè mirati ſunt. -  43 Equos, & Hiſpanos eis inſidentes Indi unum corpus eſſe putarunt: & qualiter hunc errorem agnoverint? -  44 Bombardæ, & ſcopleti magno terrori Indis fuerunt. -  45 Indorum de litteris, & ſcriptura Hiſpanorum admiratio, & iudicium. -  46 Hiſpanos ſaltantes Indi vehementer mirabantur. -  47 Indorum ſimplicitas, & barbaries multum aliquando Hiſpanis profuit. -  48 Eclypſis Lunaris obſervatione qualiter Indos deluſerit Columbus. -  49 Hiſpani ab Indis immortales habiti, & Solis filij reputati ſunt. -  50 Hiſpani cur ab Indis Peruanis dicti fuerint Viracochæ. -  51 Barbaries, & feritas antiqua Indorum Occidentalium cuiuſdam Poetæ carminibus explicatur. -  52 Barbari homines, ex ſententia Ariſtot. & aliorum, ſervi ſunt & ad ſerviendũ nati, & cogi poſſunt, ut prudentioribus pareant. -  53 Venatoriam bellicæ artis partem concedit Calcagninus adverſus barbaros, qui feros mores deponere nolunt. -  54 Ariſtotelis doctrinam, Barbaros natura ſervos eſſe, tradentis, plurimi Auctores explicant, qui recenſentur. -  55 Homo ob excellentiam mentis, & rationis cæterorum animalium dominus à Deo conſtitutus fuit. -  56 Stulti & barbari ſapientioribus, & politioribus ſubijci debent. -  57 Servitutem naſci in manu imprudẽtis, quo ſenſu dicatur Proverb. 1. & 26. -  58 Sapientes ſolos vera libertate gaudere, & inſipientes eorum ſervos eſſe, graviter oſtendit D. Ambroſ. -  59 Cham cur effectus fuerit ſervus fratrũ ſuorum? -  60 Iacob ſapientiæ meritò prælatus fuit fratri ſeniori. -  61 Eſau idem ſignificat, quod ignorans. -  62 Inſipientiam deteriorem ſervitute eſſe, quibus rationibus probet D. Ambroſ. -  63 Populis ſemper præficiendi ſunt Rectores ſapientes, & quare? -  64 Bella licita dicuntur ea, per quæ victis conſulitur & pietatis, ac iuſtitiæ obſervatio procuratur. -  65 Improbis, & barbaris hominibus melius, & utilius eſt ſervire, quàm dominari, ex D. Auguſt. -  66 Indorum barbarie, & feritate ſuppoſita iuſtum, & ipſis valdè utile fuit Hiſpanorum Imperio gubernari. Et num. 79. -  67 Indi, qui nunc ſunt, fortunatiores antiquis dici poſſunt. -  68 Barbari ab Alexandro victi beatiores fuerunt ſecundùm Plutarch. quàm qui eum effugerunt. -  69 Æthiopum, qui à Luſitanis adſportantur, ſervitus, multis alijs bonis compenſatur, quæ ea mediante recipiunt. -  70 Iniuriæ ſunt, quibus gratiæ debentur. -  71 Manumiſſionis alapæ, & iniuriæ fœlices vocantur Claudiano. Lex ult. C. de emancip. liber. illuſtratur, ibidem. -  72 Romani multum laudantur ob gentes barbaras, & efferas, quas belluis domuerunt, & politicas reddiderunt. -  73 Romani ſui Imperij augmentum ob bonos mores, & leges, quibus ſubditos gubernabant, & excolebant, meruiſſe dicuntur. -  74 Romanorum Imperium legitimum, & Dei permiſsione quæſitum, & ab Eccleſia approbatum fuiſſe, plures affirmant. -  75 Gothi cur nome & gloriam Romani Imperij abolere deſierint? -  76 Hiſpani longè ſuperant Romanos in bonis, quæ ſubactis à ſe Indis communicarunt. -  77 Indi, anteà barbari & efferi, hodie Hiſpanorum cura, Religione, & bonis moribus, atque artibus admodum pollent. -  78 Hiſpana gens plures barbaras, & eſſeratas nationes excoluit, quàm reliquæ mundi. -  80 Indi ſuppoſito quòd natura ſervi eſſent, iuſtè ſuis imperijs, & bonis ſpoliari potuiſſe, videntur. -  81 Servi nihil proprium habere poſſunt. -  82 Servi ſine domino, & pro derelictis habiti, a quocunque occupari poſſunt. -  83 Lex quod ſervus, D. de ſtip. ſerv. & lex ſi uſumfructum, D. de lib. cauſ. exornantur. -  84 Indi etiam ſub proprijs Regibus conſtituti ab illorum imperio eximi potuerunt. -  85 Regere qui ſe ipſos non valent, alios regere non debent. -  86 Lex ſic evenit, D. de adult. lex homo liber, §. fin. de acquir. rer. dom. lex ult. C. de legit. tut. expenduntur, & exornantur. -  87 Cap. indecorum, de ætat. & qualit. ord. illuſtratur. SVperiori titulo † ille alter à nonnullis ſubijci ſolet, qui ex ipſa Indorum, has Auſtrales, & Occidentales regiones habitantium, natura & conditione deſcendit. Aiunt nãque ita feros, barbaros, incultos, & agreſtes, ut plurimùm, repertos fuiſſe, ut vix hominum appellatione digni viderentur; ac proinde & potuiſſe, & oportuiſſe Noſtris Regibus ſubijci, & ſupremo Imperio, iuriſdictione, & gubernatione ſuarum provinciarum, ac perſonarum privari, ut ſic tandem ad humanitatem, & civilitatem adducti, Chriſtianæ Fidei & Religionis capaces reddi valêrent. Quem † titulum inter præcipuos Apologiæ ſuę conſideraſſe dicitur Ioan. Gineſius Sepulveda, & expreſsè refert & ſequitur Marquard. de Suſanis in tract. de Iudæ. & & Infidel. 1. part. cap. 15. num. 1. Ioan. Maior. in 2. Sentent. diſtinct. 44. opin. 3. Alfonſ. Guerrer. in Specul. Princip. cap. 31. num. 5. & ſequentib. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. par. lib. 3. ex pag. 65. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 8. cap. 5. pag. 309. & lib, 10. cap. 13. Et de eius veritate ſub quibuſdam diſtinctionibus inquirunt Victoria in 1. relect. de Indis, num. 4. & num. 20. cum ſequentibus, Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. part. 2. gloſſ. 3. col. 2. verſ. Subdit etiam, & col. 3. verſ. Præterea, &col. 6. verſ. Et poſteaquàm, & col. 14. verſic. Alius titulus, Dom. Bañez in 2. 2. q. 10. artic. 10. col. 533. verſ. Arguitur tertiò. Egoq́ue pro eius comprobatione, & illuſtratione hæc, quæ ſequuntur, argumenta, ſatis, ni fallor, efficacia perpendo. Primum, † quia licèt veteres hoc nomine Barbarus variè uti ſolêrent, pro ijs, qui linguam Græcam, vel aliã, quam loqui conabantur, nõ benè callebant, nec pronuntiabant: vel pro ijs, qui Gręci non erant, aut Imperio Romano non parebant, ut conſtat ex D. Paul. ad Roman. 1. & 1. ad Corinth. 14. Platon. in Polit. Varrone lib. 6. de ling. Latin. Strab. lib. 14. Agellio lib. 5. noct. Atticar. cap. 2. l. penult. D. de bonis damnat. 1. nulli 26. C. de Epiſcop. & Cler. l. ult. C. de poſtlimin. reverſ. cũ alijs, quę tradit Alciat. in l. ſcrinij, C. de Palatin. ſacr. largit. lib. 12. Turneb. lib. 9. adverſar. cap. 18. Gent. Hervet. in not. ad Clem. Alexan. pag. 4. Lorin. in Act. Apoſt. cap. 1. verſ. 1. Ioan. Ferdin. in Theſaur. Script. verb. Barbarus, Ioan. Fũger. in Etymol. eod. verb. pag. 119 & Bernar. Aldrete de antiq. Hiſp. lib. 3. cap. 28. Vbi agit † de cauſa nominis provincię Barbariæ, quę hodie Berberia dicitur. Propriùs tamen, † & frequentiùs ad eos referri ſolet, qui rudes, & imperiti ſunt, vel naturali quadam feritate, aut cæcitate ducti, à cõmunibus humanę vitæ regulis deviãt, rectum rationis uſum non habent, nec ligibus & moribus naturali rationi cõſentaneis utuntur, ut apertè docet D. Thom. 1. Polit. lect. 1. & 9. ubi inquit: Barbarus hoc ſigno declaratur, quòd homines non utuntur legibus irrationalibus, Albert. Magn. 7. Ethic. tract. 1. cap. 1: Barbari dicuntur, qui nec lege, nec civitate, nec alicuius diſciplinæ ordine diſponuntur ad virtutẽ, Carolo. Steph. in diction. verb. Barbarus: Barbari etiam dicuntur illitterati, malis moribus, feri, crudeles, & idem tradit D. Sebaſt. Covarrub. in ſatis docto theſauro linguę Hiſpanæ, eod. verb. & de his noſtris Indis agentes Ioſeph. Acoſta in proœm. ad lib. de procur. Ind. ſalu. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. par. lib. 3. pag. 65. & Fr. Ioan. Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 28. Quibus favet † eiuſdem nominis etymologia, quam quidam deducunt ex Hebręo nomine Bahar, quod brutũ ſignificat, vel ex verbo Bahar, ideſt furenter agere, † quaſi Barbari quoque furenter agant, &, ut bruta ſolent, furioſo impetu ducantur ad ea, quæ appetunt. Vnde † & ipſa bruta ferarum etiam nomen acceperunt ſecundùm M. Varronem relatum à Balduin. in §. feræ, num. 1. inſt. de rer. diviſ. quod naturali ſuo impetu ferantur, & ruant, nullo hominum commercio, manſuefacta, vel imperio domita. Et † licèt aliqua faciant, quæ rationis & prudẽtię ſpecimen habêre videãtur, inſtinctu tamen magis quàm intellectu ad ea diriguntur, & finem propter quem operantur, non aſſequuntur. Vt contra vanam aliquorum opinionem, qui brutis aliquid rationis & prudẽtię ineſſe docuerunt, ex rectę Philoſophię, & Thelogiæ regulis concludũt Ariſtot. lib. 3. de anima, ubi Alber. Magn. Philopon, & Cardin. Tolet. q. 6. D. Thom. 1. 2. q. 13. art. 3. Gregor. l.d. 3. q. 1. Hieron. Fracaſtor. lib. de intellect. à fol. 191. Andr. Libanius in diſp. de cõtemp. intellect. beſtia. par. 2. eruditiſs. Mart. Delr. lib. 2. diſquiſ. magic. q. 20. pag. 101. Menchaca controverſ. illuſt. lib. 1. cap. 21. num. 14 & ſequẽt. † Reverend. P.M. Fr. Anton. Perez, Benedictinæ congregationis fulgentiſsimũ decus, in laurea Salmãt. certam 7. per totum, ubi etiam tractat, † an bruta loqui, aut ſermonem humanum intelligere poſsint? & Sim. Maiol. in diebus Canicul. 4. to. colloq. 1. de dignit. hom. pag. 105. ubi reſolvit, † brutis hac de cauſa iniuriam & vim propriè inferri non poſſe, utpotè quę rationis iuris, atque dominij capacia non ſint. Quibus ſimiles † eſſe, meritò iudicantur prędicti Barbari, qui vel omnino rationis lumine deſtituuntur, vel illud ferociâ, aut ſtoliditate ſuâ adumbratum, & obſcuratum habent, ut conſtat ex Iſai. cap. 11. 43. & 65. ubi eos ſub appellatione beſtiarum agri, luporũ, pardorum, urſorum, leonum, draconum & ſtruthionum deſignat, & ex Horat. lib. 1. epiſt. 2. à quo canes immũdi, & ſues, vel porci nominantur: Sirenum voces, & Circes pocula noſti, Quæ ſi cum ſocijs lætus, cupiduſq́ue bibiſſes, Vixiſſes canis immundus, vel amica lutoſus. Et alibi: Cùm videre voles Epicuri de grege porcũ. Et † eâdem ratione, multũ in noſtris terminis, Saracenos, beſtias appellavit Oldrad. conſ. 72. num. 3. in princip. relatus ab Ant. Scapp. de iure nõ ſcrip. lib. 2. cap. 2. num. 17. & Caliſto Remir. de lege Regia, §. 32. num. 5. Et † belliſſimè † Alfonſus Aragonię Rex, ut in eius dictis & factis refert Ant. Panormit. lib. 1. §. 54. eos, quos videbat ex homine nihil pręter effigiem poſsidêre, non homines, ſed homones appellandos eſſe dicebat, Ennianum illud adducens: Vulturis in ſylvis miſerum mandabat homonem. Et Socrates homines ſine ratione ſimias vocabat, ut Ego notavi in libello de crim. parric. pag. 79. Non enim † ex ſolo adſpectu, & forma homines iudicandi ſunt, ſed ex ratione potiùs, quæ eos ab alijs animãtibus diſtinguit, & ſeparat: & ob quam ad imaginem & ſimilitudinem Dei homo formatus dicitur, Geneſ. 1. reliquorum animalium dominus, & Imperator cõſtitutus fuit, & † μιϰρόϰοσμ, ideſt, Parvus mundus, appellatur, quaſi de omnium mundi creaturarum natura participans; habet enim commune eſſe cum lapidibus, vivere cum plãtis, ſentire cum brutis, & intelligere cum Angelis, ut benè † in hominis diffinitione conſideravit Plato, relatus à Theatr. vitę hum. volum. 4. lib. 4. pag. 1177. col. 1. Ariſt. lib. de mundo ab Alex. Plin. lib. 7. nat. hiſt. cap. 1. D. Greg. ſup. Marc. c. 16. homil. 29. Cæl. Rhodig. lib. 1. lect. antiq. cap. 2. & 39. & lib. 24. cap. 50. Guillelm. Benedict. in cap. Raynutius, verb. Adiectæ, num. 19. de teſtam. Chaſſan. in Catal. glor. mun. 2. part. conſid. 1. & 2. Petr. Greg. lib. 7. Syntagm. cap. 1. n. 3. Gentian. Hervet. in Scholijs ad Clem. Alexand. pag. 8. in princip. Doctores per text. ibi † in l. in pecudum 28. D. de uſuris, l. iuſtſsimè 44. D. de ędil. edict. §. in pecudum, inſt. de rer. diviſ. Navarr. in cap. novit. num. 83. col. 104. de iudicijs, M. Ant. Camos in Microcoſmia, 1. par. dial. 2. & 3. Raimun. Sebundius in tractat. de nat. & cond. hom. dial. 1. per totum, Caſtillo de Bobadilla in Politic. lib. 2. cap. 21. num. 1. & noviſsimè alios allegans Caliſt. Remirez in. d. tract. de lege Regia in initio, num. 3. & ſeqq. & eruditiſsimus Blaſius Robles de Salzedo in egregio tractat, de repræſentatione, lib. 1. cap. 1. Quapropter licèt Natura, † quę varias temper conatur edere formas, l. 2. §. ſed quia, C. de vet. iur. enucl. inter alia monſtra, † quædam etiam, humanam effigiem referentia, confinxerit, hæc tamen, ſi intellectu, & ratione carent, inter homines computari nõ debẽt, ut poſt Plin. d. lib. 7. obſervat Aul. Gellius lib. 9. noct. Atticar. capite 4. Strab. lib. 1. ad medium, D. Auguſt. lib. 16. de Civit. Dei, cap. 8. D. Iſidor. lib. 11. Etymol. cap. 3. D. Antonin. 1. par. hiſt. tom. 1. cap. 1. §. 2. Ioan. Bohem. de morib. omn. gent. lib. 2. cap. 8. & de Satyris, Faunis, Sylvanis, Hypocẽtauris, Syrenis, Tritonibus, Nereadis, Harpijs, & alijs monſtris terreſtribus, marinis, & aëreis, idem Plin. lib. 10. cap. 49. Ælianus lib. 10. cap. 18. Alex. ab Alex. & eius locupletiſsimus additionator Tiraquel. lib. 3. Genial. cap. 8. Bapt. Fulgoſ. lib. 1. memorab. cap. 6. Petr. Mexia in ſylva var. lection. 1. p. cap. 8. & 21. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 1. colloq. 2. pag. 55. & multis ſequent. & tom. 2. colloq. 1. pag. 40 & 41. & noviſsimè Franc. Torreblãca lib. 2. de Magia, cap. 34. Sed præſtat, † ur Ciceronem audiamus, qui lib. 3. Offic. prædictum diſcrimen belluarum, & hominum ita elegãter expreſsit: Inter hominem, & belluam hoc maximè intereſt; quòd hæc tantum quãtum ſenſu movetur, ad id ſolùm, quod adeſt, quodq́ue præſens eſt, ſe accõmodat, paulùm admodum ſentiens præteritum, aut futurum: homo autem, quoniam rationis eſt particeps, per quam conſequentia cernit, principia & cauſas rerum videt, earumq́; progreſſus, & quaſi anteceſſiones non ignorat, ſimilitudines comparat, & rebus præſentibus adiungit, atque adnectit futuras; facilè totius vitæ curſum videt, ad eãq́ue dirigendam præparat res neceſſarias. Eademq́ue natura rationis hominem conciliat homini, & ad orationis, & ad vitæ ſocietatem, ingeneratq́ue imprimìs præcipuum quemdam amorem in eos, qui procreati ſunt: impellitq́ue, ut hominum cœtus & celebrari inter ſe, & à ſe obiri velit, ob eaſq́ue cauſas ſtudeat parare ea, quæ ſuppeditent & ad cultum, & ad vitam: nec ſibi ſoli, ſed coniugi, liberis, cæteriſq́ue, quos charos habeat, tueriq́ue debeat. Quæ cura exſuſcitat etiam animos, & maiores ad rem gerendam facit. In primiſq́ue hominis eſt propria veri inquiſitio, & inveſtigatio. Hoc idem non † minus eleganter notarunt Salluſt. in princip. coniurat. Catilinæ, Horat. lib. 2. Serm. ſatyr. 6. & Ladislaus Rex Hungarię ac Bohemię relatus ab Æn. Sylv. lib. 3. comment. in Panorm. & in Theatr. vitæ hum. vol. 5. lib. 1. pag. 1198. col. 2. ubi homines barbaros, ſegnes, & indoctos appellatione hominum indignos, & brutis ſimiles vocãt: & Senec. in Proverb. dũ † ait: Tolerabilior eſt pœna vivere non poſſe, quàm ſcire, & D. Clemens Alex. in epiſt. adhort. ad Gent. pag. 2. Vbi † inquit; non ſolùm belluas, verũ lapides, & ligna eſſe homines inſipiẽtes, & quod lapidibus eſt minus ſentiens, qui eſt tinctus ignorantiâ, idem etiam ſentit Boëtius de conſolat. Philoſoph. lib. 5. metro. 5. Vbi † ex recta hominis figura, animum quoque eius rectum, & cœleſtium ſpectatorem eſſe debêre, & in hoc à brutis differre, ſic piè & graviter ſcriptum relîquit: Quàm varijs terras animalia permeant figuris, Namque alia extento ſunt corpore, pulveremq́ue verrunt, Continuumq́ue trahunt vi pectoris incitata ſulcum. Sunt quibus alarum levitas vaga, verberetq́ue ventos, Et liquido longi ſpatia ætheris enatet volatu. Hæc preſiſſe ſolo veſtigia greſſibuſq́ue gaudent, Vel virides campos tranſmittere, vel ſubire ſylvas Quæ varijs videas licèt omnia diſcrepare formis, Prona tamen facies hebetes valet ingravare ſenſus. Vnica gens hominum celſum elevat altius cacumen, Atque levis recto ſtat corpore, deſpicitq́ue terras. Hæc niſi terrenus malè deſipis, admonet figura, Qui recto cœlum vul tu petis, exeriſq́ue frontem. Inſublime feras animam quoque, ne gravata peſſum Inferior ſi dat mens, corpore celſius levato. Secvndò facit, † quòd Indi, de quibus loquimur, ſub prædictis Barbarorum & belluarum notis comprehendi videntur, cùm pro maiori parte, ut diximus, eis fimiles reperti ſint, & vix quidquam humanum pręter effigiem hominum retinentes. Quod benè oſtẽdit Adrian. Turneb. lib. 20. adverſ. c. 11. & omnes Auctores, qui de eiſdẽ Indis peculiares hiſtorias ſcripſerunt. Inter quos † Ovetus lib. 3. cap. 6. & Amer. Veſpetius relatus à Maiolo, d. tom. 1. colloq. 2. pag. 61. apertè teſtantur, gẽtem huius Antarctici Poli ſylveſtrem eſſe, ferarũ more vivẽtẽ, palàm, & ubique fœminis commiſcentem, nihil adorantem, nudamq́ue incedentẽ, & Pet. Martyr in decad. 1. Novi Orb. idem ſcribit de Indis inſulę Hiſpaniolæ, pręcipuè in provincia Guaccaiarima, quos inquit: Sylveſtres eſſe, antra, ſylvaſque habitare, abſque ullo hominum ſocietatis commercio, nudos, ſineq́ue loquela eſſe: captos, nuſquam cicures fieri, ſine ulla lege vivere, ſolaq́ue de facie homines rationales videri. Doctiſs. † etiam Pat. Ioſeph. Acoſta eorundem Indorũ propugnator acerrimus lib. 1. de nat. Novi Orb. cap. ult. in fin. rationem ipſam perſuadêre ait, hoc genus hominum ſylveſtre fuiſſe ex Barbaris, profugiſq́ue hominibus maximè propagatum, & quòd licèt tẽpore procedente in Mexicano, & Peruano Regno aliqua forma Reip. introducta fuerit, Barbara quoque ipſa, ſed à cætera barbarie Indorum plurimùm abhorrens, diutiſsimè tamen omnes nullos habuerunt Reges nullam certam conſtitutam Rempublicam, ſed promiſcuè turmatim habitaſſe, ut modò Floridi, Braſillenſes, & Chiriguani, & pleræq́ue gentes Indorum, qui nullos habent certos Reges, ſed prout belli, paciſve fortuna tulerit, ſubitò ac temerè Duces creant, atque eos mores probant, quos libido, furorq́ue perſuaſerit. Eandem ſententiã luculentiùs idem Auctor proſequitur in proœm. ad libros de procur. Ind. ſalu. ubi tres Indorum claſſes conſtituit, & barbariem earum ſigillatim expendit, de quibus Nos inferiùs agemus: & rurſus in eodem tractat. lib. 1. cap. 2. pag. 134. & 135. de omnium Indorum ruditate, & feritate, ex multorum iudicio, & opinione agens, & quàm difficilis ob id illorum converſio cenſeri debeat, At natio, inquit, Indorũ (etſi alij alijs præſtat) univerſa tamẽ eſt ab omni ingenuitate alieniſsima, tota ſordida, tota ſervilis, ingenio ut plurimũ obtuſo, iudicio perquam imbecilli, inconſtans prorſus, & lubrica. Moribus infidi, ingrati, metu ſolùm cedere, & vi, honoris viæ ſenſum habere, pudoris propemodum nullum. Neque ſervile tantùm ingenium eſt, verùm etiam quodammodo brutum: ut faciliùs putes feras cicurare quàm iſtorum vel frænare temeritatem, vel excitare torporem: adeò ad percipiendum rudes, ad cedendum ſunt duri, & pervicaces. Denique ut irrationalia pecora naturaliter in captionem, & in prædam apta in corruptione perpetua degunt: neque matrimonij leges, neque naturæ reveriti, libidine pro ratione utuntur. Et poſt alia his ſimilia, quę ibîdem commemorat, & in cap. ſequent. ſubdit: Videas pleroſque ferarum inſtar non urbes & oppida, ſed rupes, atque antra incolere, neque gregatim vitam degere, ſed ſparſim ſæpè incertis vagari ſedibus. Itinera cervis, aut ibicibus tantùm pervia. Domus nullæ, non tectum, non paries fundamento ſurgens, caulas pecorũ, aut vivaria dicas potius, quàm hominum cœtus. Idem non minus graviter, & diſſertè ſcriptum reliquit † M. Fr. Ludovic. Legionenſ. ſup. Abdiam, cap. ult. pag. 668. & ſequent. ubi exponens illud Iſaiæ cap. 18. de quo latiùs locuti ſumus ſup. lib. 1. cap. 15. ex numer. 20. Ite Angeli veloces ad gentem convulſam, conculcatam, & dilaceratam, ad populum terribilem, &c. ait, hæc verba propriè de noſtris Indis intelligi, qui convulſi dicuntur propter vivendi morem varium, & agreſtẽ: maxima enim ex parte nullo communis, aut unius Reipub. vinculo coniungebãtur, ſed vel per agros diſperſi ferarum more vitam degebant, vel qui urbes, & oppida colunt, pro urbium ferè numero, alij alios vitę mores, alias religiones, alia ſequuntur inſtituta Reipublicę. Dilacerati verò, & conculcati ob corporis ipſorum habitum, & cultum horridũ, & ſqualidum, imberbem, & depilatum, & propter ingenium, & conditionem vitę ipſorum: ſunt enim abiectiſsimi, & ingenio humili, & ad ſerviendũ nato. Terribiles autem ob incultos atque ferinos mores. Nam & humanis carnibus veſci ſoliti erant, & idolis humano ſanguine ſacrificabunt, & ad bellum procedebant ora picti coloribus horrendum in modum, iuſti porro, atque iniuſti diſcrimen non tenebant, ac plerique eorum promiſcuâ, & maſculâ venere palàm utebantur. Ipſe etiam Legionenſis idem repetit in comment. ſup. Cantic. cap. 8. pag. 433. de eiſdem Indis propter morum barbariem, & pravitatem exponens illud: Soror noſtra parvula eſt, & ubera non habet, de quo etiam egimus d. cap. 15. ex num. 37. Eandem quoque Indorum barbariem & feritatem adhuc magis in ſpecie proſequitur † Ioan. Boter. d. 4. p. relat. univerſ. lib. 3. pag. 66. & ſequẽtib. Vbi connumerat ridiculos, & ſimplices, ac feros etiam impios & crudeles mores, & ritus quamplurium nationum, veluti Hiſpaniolorum, Popaianorum, Mexicanorũ, Peruenſium, Chilenſium, Salomoniorum, & aliorum ſimilium. Et † in eâd. 4. p. lib. 2. pag. 23. in omnibus Indis, exceptis Mexicanis & Peruanis, eandem hebetudinem, & ſylveſtrem vivendi modum agnoſcit, ita ut eorum plures ultra quinque numerare neſcirent. Thom. † item Bozius Eugubinus in ſuis doctis, pijs, & ſæpè à nobis citatis libris de ſign. Eccleſiæ Dei, hoc argumentũ paſsim pertractat. Imprimìs enim lib. 7. cap. 4. ſign. 28. cùm oſtendere vellet, barbaras, indomitas, & efferas gentes, per Eccleſiam Christi, & eius Fidei ſuſceptionem, ad humanitatis cultum perductas fuiſſe, ut implerentur plures Prophetię, quæ id pręnuntiabãt: Accedamus, inquit, ad Indias occidentales, quarum ſi efferos omnes mores in medium adducere vellemus, nullus eſſet dicendi finis. Et poſteà aliquos valde notabiles recenſet, quorum peculiarem tractationẽ inſrà cap. 10. proſequimur. Et iterum lib. 8. cap. 5. pag. 309. de eiſdem ſeris, & inhumanis gẽtibus agens, per Rempub. Catholicam omnibus ſęculis pios, & humanos mores edoctis, ſic ait: Iam verò quis enumeret tot nationes in Africa, Aſia, Indijſq́; Orientalibus, & Occidentalibus? ut illæ nihil habebant plerumque, niſi humanam figuram: nam cætera belluina omnia. Quo circa neceſſe fuit Hiſpanis interdum facere, quòd illis agricolis, qui locum aliquem vepribus obſitum, dumetis undique implexum & obſeptum, arboribus infructuoſis, & venenatis abundantem, excolendum ſuſceperunt, ferro, & igne terram purgare. Et lib. 10. cap. 13. tractans, liberalitate Eccleſiaſticorum perſectum eſſe, ut efferatiſsimę gẽtes potuerint ad Christvm adduci, in imperio continêri, & ad omne bonorum genus excoli, apponit exemplum in eiſdem Indis Occidentalibus, quorum converſio mediãte Sedis Apoſtolicæ curâ, & Catholicorũ Regũ pietate, & liberalitate peracta fuit, & honeſtam contentionem inter Columbum, & Fr. Builium Catalanum ſæpè interveniſſe ait, an in gentes illas à noſtris aliquo modo ſęviri poſſet, cũ aliter ad veræ Fidei, imò nec ad rationis cultum adduci valêrent? Belluinis namque, inquit, factis belluas omnes ſuperabant. Nam quæ beſtiæ ſui generis beſtias devorant, ut illi mutuò ſeſe comedebant? quæ beſtiæ filios ſuos alunt, ut pinguiores & adultiores effecti, ſint parentibus (horrendum dicto!) pro cibo, &c. Quam eandem feritatem, & proprios filios comedendi inhumanitatem idem auctor repetit lib. 21. cap. 3. & lib. 22. cap. 1. ad medium, & in tract. Imperia pendêre a virtutib. cap. 12. in fine pag. 176. explicans eventa fœlicia proſapię Regum Caſtellanorum, eis à Deo ob Fidem Catholicę obſervationem & propagationem cõceſſa: & generaliter concludit, quòd inter Indos nulla lex, nullus mos paulò humanior, diſciplina nulla, aut ars nobilis vigebat. Denique lib. 20. cap. 7. ſig. 88. agens de locis deſertis per Catholicos cultis, & ornatis, in eiſdem Indijs exemplum proponit; in quibus ait: Oppida innumera, & civitates pulcherrimæ paſsim conduntur, in quibus conſtituuntur cœtus hominum, excitantur fundamenta generationis, & generationis eorum, qui beſtiarum modo prius incertis ſedibus vagabantur, & in ſtabulis ipſis habitabant. Notanda etiam hac in parte ſunt verba † Fr. Gregor. Garcię in tract. de origin. Ind. lib. 3. cap. 4. in princip. pag. 237. ubi ait, Indos omnes communiter admodum rudes, atque hebetes eſſe, corporeq́ue, & adſpectu ſqualidos, & magis ſervilis atque abiectæ conditionis quàm Æthiopes, aut aliæ mundi nationes. Sed qui plenius cæteris hoc pertractat, eſt † Ant. de Herrera in ſua hiſt. gen. Ind. ubi multa paſsim commemorat, ex quibus hęc barbaries ferè omnium Indorum coligi poſsit. Nam decad. 1. lib. 3. cap. 3. & 4. & lib. 9. cap. 7. de Indis inſulæ † Hiſpaniolæ, & Cubę agens, eorum feros, ſpurcos, & inconſtantes mores recenſet, & à dęmone poſſeſſos fuiſſe, ita ut rationis veſtigia vix tenêrent, neque ullo modo domari, aut corrigi poſſent: & quòd adeò rudes erant, ut ultra decem numerare neſcirent, ac multis annis nihil ex orationibus Chriſtianorum diſcere potuerunt, præter illa verba ſalutationis Angelicę, Ave Maria . Et decad. 2. lib. 2. cap. 3. pag. 35. de eiſdem Indis generaliter loquens, tradit, adeò rudes, & barbaros, & memoriâ fragiles fuiſſe, ut quod unâ aure à prædicatoribus accipiebant, aliâ exiret, & nihil in chriſtiana diſciplina, & politicis moribus proſicere poſſent. Et lib. 2. cap. 15. pag. 56. quod cùm reverendi illi, & pijſsimi Patres Ordinis D. Hieronymi ad Hiſpaniolam acceſſiſſent, miſsi à Rege, ut de Indorum ſalute temporali, & ſpirituali curarent, experiendo cognoverunt, eos, propter naturalem hebetudinem, & ferociam, ac memorię deſectum, parum aptos eſſe ad Fidem recipiendam, ſi liberi, & pro arbitrio ſuo vagantes, atque ab Hiſpanorum dominio, & communicatione ſeparati, relinquerentur. Quia eam † ſolã ob cauſam, quòd ad Chriſtianam doctrinam, & civiles mores audiendos, & imbibendos ſuadebantur, proſugi in montibus, & ſpeluncis latitabant; ita ut multi religioſi viri eo tẽpore extiterint, qui † illos veros homines non eſſe, nec capaces Euchariſtiæ, & aliorũ noſtræ Religionis myſteriorum opinarentur. Et lib. 4. eiuſdem decad. 2. cap. 3. & 4. eadem † Indorum vitia ex quamplurium affirmatione recenſet, & diſputationes illas proponit inter Epiſcopum Darienis, & Licentiatum Barthol. de las Caſas, coram Carolo V. Imperat. Barchinonę habitas; in quibus Epiſcopus ſeriò affirmavit, Indos omnes, quos ipſe ad id uſque temporis viderat, in inſulis, quas vocant de Barlovento, & in provincia Darienis, quam dicunt de Tierra firme, mirum in modum barbaros & ſervos à natura eſſe. De quo etiam agit Petr. Martyr in decad. Nov. Orb. fol. 95. Hieronym. Benzo in hiſtor. Ind. lib. 1. capit. 17. pag. 78. & ſequentibus, & eius additio, & Ioan. Boter. in dict. relat. univerſ. 4. part. lib. 3. ex pagina 64. Et rurſus idem Ant. de Herrera decad. 3. lib. 8. cap. 10. pag. 312. & 313. refert, in eâdem ſententia fuiſſe alios viros admodum Religioſos Dominicani & Franciſcani Ordinis, & inter eos Fr. Thom. Ortizium in ſupremo Indiarum Conſilio, cui eo tẽpore præſidebat Fr. D. Garcia de Loaiſa Epiſcopus Oxomenſ. oculato teſtimonio aſſeruiſſe, prædictos Indos antropophagos, & maſculę nefandæ veneri ultra omnes nationes deditos eſſe, nullo pacto iuſti, & iniuſti diſcrimen agnoſcere, nudos, & ſine aliquo pudore beſtiarum more vagari, nihili ducere alijs, vel ſibi ipſis necem inferre, ebrios, ignaros, ignavos, impios, irreverentes, inconſtãtes, infideles, ingratos, ſuperſtitioſos, religionis Chriſtianæ incapaces & mendaces ſupra modum eſſe, & adeò ſordidos, & ſine politia, ut pediculos, araneas, vermes, & his ſimilia comederent: † barbas ſibi expilarent, facies & corpora varijs modis pingerent, aut potius ſœdarent: ægrotos morti vicinos, quantumvis propinquos, in campis ſolos relinquerent: & denique nullam omnino gentem Deum creaſſe, tot vitijs imbutam, & ita a bono, & æquo, atque humanis & politicis regulis abhorrentem. Denique idem Auctor decad. 2. lib. 1. cap. 8. pag. 15. lib. 2. cap. 22. pag. 72. lib. 9. capit. 7. pag. 289. lib. 10. cap. 5. pag. 328. & ſequenti & in deſcript. Indiarum pag. 14. hoc ipſum † de Indis inſulæ Guadalupæ teſtatur, & de alijs eis vicinis, qui Antropophagi, & omnino barbari ſunt, & ob ingenitam ſerociam, & crudelitatem Caribes, & Canibales appellantur, & multis decretis Regijs debellari, & in ſervitutem redigi permittuntur. Et decad. 3. lib. 2. pag. 75. & lib. 7. cap. 3. & in d. deſcript. pag. 30. idem refert de Chichimecis, & alijs Chontalibus Novę Hiſpaniæ, inde etiã ſic dictis, quòd barbari, & ſylveſtres eſſent, & hodie ſint, nullam religionem, nullumq́ue ſuperiorem habentes. De quibus agunt etiam, & idem concludunt Boterus d. lib. 3. Acoſta in. d. proœm. lib. de procur. Ind. ſalu. Fr. Auguſt. Davila in hiſtor. Mexic. Ordin. Prędicat. lib. 1. pag. 243. Fr. Ioan. à Torquem. in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 29. & addition. Hieron. Benzoni in hiſt. Amer. lib. 1. c. 2. in ſin. pag. 13. ¶ Neque † omitti poteſt; ut generaliter omniũ Indorũ ſimplicitas, & ruditas denotetur, quantâ admiratione navigia noſtra ſine remis ambulãtia cõſpexerint: equos † itẽ, & equas, cum quibus inſidentes homines unũ corpus eſſe, cẽtauri ſpecie, etiam Mexicani putarũt quouſque equi duo cõfoſsi ſpatis, mactatiq́ue clavorũ ictibus cõciderunt, & deprehenſo errore, detractâ ſtatim equi ſcoriâ, uſq; adeò exactè tomento repleverũt, ut vivorũ effigiẽ repræſentarent, & in tẽplo tãquam admirabilis rei ſpectaculo ſuſpẽderũt. Bombardarũ † etiã & ſcopletorũ iacula, ut cœli tonitrua, & fulmina maximopere expaveſcebant: & † litterarũ uſum, quarum ſcripturâ, ſe veluti quodã veneficio illigari, multi cenſebãt, & alij id Divinitatis certiſsimũ argumentũ eſſe putabant, vel rẽ viventẽ & animatã, & in qua aliquis ſpiritus latêret, cũ chartæ ſcriptæ vocẽ occultã ineſſe vidêrent. Et pari † fermè modo terrebãtur, cũ Hiſpanos homines, aut fœminas ſaltãtes conſpicerẽt, eos inſanire putãtes, multòq́ue magis eos tam ſubitò ad ſeſe redire mirati ſunt. Quibus alia plura huiuſcemodi adijcere poſſem, quæ tradũt omnes huius Novi Orbis hiſtorici, præſertim Petr. Martyr. decad. 1. Pet. Zieza 2. tom. c. 34. Ovetus lib. 2. c. 6. Ant. de Herrera d. decad. 1. lib. 2. c. 3. & lib. 3. c. 6. & lib. 4. c. 2. & lib. 5. c. 7. & 8. & lib. 9. c. 8. & 15. & lib. 10. c. 1. & alibi paſsim, Garcilaſſus Inca in ſuis comment. 1. part. c. 12. & 2. par. lib. 9. c. 16. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 23. de reb. memorabil. pag. 548. Paul. Iovius lib. 34. hiſt. relatus à Theat. vitæ hum. vol. 1. lib. 1. pag. 28. Ludovic. Vives de Chriſtianæ fœm. inſtit. lib. 1. relatus ab eodẽ Theat. vitæ hum. vol. 7. lib. 6. pag. 2024. & vol. 15. lib. 1. pag. 2956. & Hieron. Benzon. lib. 1. hiſt. Americæ c. 13. Quæ Indorũ † ſimplicitas & barbaries multũ Hiſpanis aliquãdo profuit, ut alibi diximus, ut eos ad ſe faciliùs perducerẽt, & iuxta relationẽ Ant. de Herrer. d. decad. 1. lib. 6. c. 6. eâ in optimo caſu uſus fuit † Chriſtophorus Colũbus. Nã cũ Lunæ eclypſim proximũ eſſe obſervaſſet, id Indis prædixit, & ob eã rationẽ eventurum ſuaſit, quòd Luna eis irata erat, quia Hiſpanos grato hoſpitio non excipiebãt, neque annonæ copiã ſubminiſtrabant, quẽ illi tũc maximo riſu exceperũt; ſed cũ nocte, & horâ à Columbo ſignatâ Luna obſcurari cœpiſſet, pavidi & ululãtes nihil nõ ei promiſerũt, & exhibuerũt, ut pro eis Lunã exoraret: quod cũ is, ſimulãs ſe eorũ precibus flecti, libẽter cõceſsiſſet, & noſet, citò eclypſis vim tranſituram, oratione pariter ſimulatâ, bono animo eſſe iuſsit, & id quod petierant, breviſsimè impetraturos renuntiavit. Quod cùm ſtatim impletum viderent, magni poſteà Columbũ tanquã Deorũ amicũ æſtimare cœperũt. Imò † & in eã plures opinionẽ ſæpè delati ſunt, ut Hiſpanos immortales, & Solis filios exiſtimarent, ut prædicti auctores ſcribunt, & Hieron. Bẽzon. d. lib. 1. cap. 4. Vbi prolixè narrat, qualiter Indi inſulæ Borriquenæ occiſo quodam milite, cui nome Salzedo, contrarium deprehenderint. Et † eòdem ſpectat Peruanorum iudicium, qui Hiſpanos cœlitus miſſos reputantes, maximè venerati ſunt, & inde eos Viracochas appellarunt, ut tetigimus infrà cap. 12. num. 22. & noviſsimè tradit Fr. Alphonſ. Ramos in hiſtor. Virg. de Copacavana lib. 1. cap. 3. Quamvis alij alias huius nominis cauſas, & ſignificationes cõminiſcantur, de quibus plenè agit Michaël Balboa Cabello in Miſcellan. Auſtr. m.ſ. part. 3. capit. 14. & Garcilaſ. Inca in hiſtor. Incarum lib. 5. cap. 21. Et tandẽ, ut hoc argumentũ de barbarie † & feritate Indorũ claudamus, notatu digna videntur cuiuſdam Poëtæ de re hac carmina, quę ſic habent: Gens Ogyge ſata antiquo Ianiq́ue nepotũ Progenies duris edita ſyderibus: Gens patribus priſcis incognita, ſuætaq́ue nudis Sub dio quovis tempore corporibus, Quæ flavæ Cereris, nec Bacchi munera novit, Cruda ſed humana viſcera carne replet, Sola hominẽ facie referẽs riſu atq; loquela In reliquis ſimilis vita, habituq́ue feris. Divinũ numẽ cognoſcere neſcia, quãq́ue eſt Præſtigijs ſolitus detinuiſſe Satan. Tertiò in cõfirmationẽ tituli de quo agimus, fortiter urget, quod ſi huiuſmodi Occidentales Indi ita rudes, feri, & barbari erãt, ut ex ſuperioribus patet, iure optimo ab Hiſpanis debellari, & ſubiugari potuiſſe videntur, † cùm ſecũdùm doctrinam Ariſtot. lib. 1. Polit. cap. 1. 3. & 4. & lib. 7. cap. 14. Platon. in Dial. 3. de legib. Ciceron. parad. 5. ſimiles homines naturâ ſervi ſint, & ad ſerviendũ nati, ad idq́ue ferarũ more venari, capi, & etiã per vim, aut alijs modis adigi poſsint. Illa namque præcipitur, ut ſicut corpus ſubditur animę, ſic hebetiores ſapientioribus ſubijciãtur, & ut qui doctrinâ, & ratione ad bonũ & rectum duci non poſſunt, quaſi belluæ quædam ſub iugo ponãtur, & legũ auctoritate coërceantur, ut per hunc modum coacti recta operãtes, virtutũ actibus aſſueſiant, & tandem in bonos viros evadant, ut præclarè idem ipſe Ariſtot. tradit lib. 2. & 10. Ethicor. & d. lib. 1. Polit. cap. 5. ubi inquit: Bellũ iuſtũ eſt natura contra eos homines, qui cùm nati ſint ad parendum & obediendũ, nolũt tamen parere. Quæ loca explicans, & exornans † Cęlius Calcagninus in paraph. ad Polit. Ariſt. cap. 32. ait: Venatoriam bellicæ artis partem eſſe, qua nõ modò adverſus feras pugnemus; ſed in eos etiã homines arma vertamus, qui ad parendum nati parere detrectant, & per cõtumaciam mores nõ patiũtur. Huiuſmodi bellũ iuſtũ eſt, utpote quod auſpicijs naturæ geritur. Et circa eundẽ articulũ † eſt vidẽdus D. Tho. de regim. Princip. lib. 3. cap. 10. & 11. & quæ doctè tradunt, & proſequũtur Dominic. & Prępoſit. in c. ius gentiũ, n. 9. 1. diſt. & ibi Cardin. Turrecre. art. 4. Imola in proœm. Greg. n. 4. Cepola in tract. de ſervit. tit. de ſervit. perſon. c. 1. n. 2. Ægid. Roman. in 3. P. lib. 2. de regim. Princip. cap. 13. & 14. Domin. Soto lib. 4. de iuſt. & iure, q. 2. art. 2. Cagnol. in l. quod attinet, de reg. iur. Alphõſ. Guerrer. in Theſau Chriſt. relig. c. 41. & in Specul. Princip. c. 31. ad fin. Menchac. lib. 1. controv. illuſtr. c. 9. n. 3. Andr. Tiraq. in lege 1. cõnub. num. 48. Covarru. in regul. peccatum 2. par. §. 11. num. 5. Montalvus in l. fin. tit. 6. gloſ. fin. lib. 3. fori, Capicius deciſ. 130. à n. 35. Chryſoſt. Iabel. in epiſt. lib. 3. Polit. tract. 5. c. 1. verſ. Secũda ſpecies, pag. 193. Paleothus de ſacro Cõſiſ. 2. p.q. 3. verſ. Quibus addimus, Vacon. lib. 1. declar. iur. c. 26. n. 8. Ioan. Borcolthen. & alios in §. ſervitus inſtit. de iure perſon. ¶ Quibus etiã favet, quòd ſicut † reliqua bruta animalia hominibus natura, hoc eſt Dei ordinatione deſerviũt, ob id tãtùm, quia mẽte præcellũt, iuxta illud Pſal. 8. Omnia ſubieciſti ſub pedibus eius, oves, & boves, inſuper & pecora campi, l. iuſtiſsimè, D. de ædil. edict. l. in pecudum, D. de uſuris, & Ovid. lib. 1. Metamorph. dum canit: Sãctius his animal, mentiſq́; capacior altæ Deerat adhuc, & quod dominari inter cætera poſſet, Natus homi eſt. De quo plura tradit D. Aug. lib. 19. de Civit. Dei, c. 15. & Simon Maiol. in dieb. Canic. 4. tom. colloq. 2. pag. 97. & pag. 137. & Caliſtus Remirez de lege Regia, §. 1. Sic etiã † homines barbari qui brutis, ut ſuprà diximus, aſsimilantur, aliorũ prudẽtiorum imperio ſubijci debent, à quibus doceri, & politicè gubernari poſsint, ut præclarè ultra alios docet Petr. Fab. lib. 3. Semeſt. cap. 14. pag. 191. intelligens namque gubernacula poſsidebit, & qui ſtultus eſt, ſerviet ſapienti, † quia ſervitus naſcitur in manu imprudẽtis, ut habetur Proverb. c. 1. veſ. 10. & 26. Quæ verba exponens D. Ambroſ. lib. 2. epiſtolarum, epiſt. 7. ad Simplicium † elegãter oſtendit, ſolos ſapientes verâ liberatate gaudêre, & inſipientes eorum ſervos eſſe, exemplum † Cham adduens Geneſ. 9. qui quoniam inſipiens erat, & inſipienter nudatum patrem irriſerat, fratum ſuorum ſervus effectus fuit, qui ſapientiores, patris ſenectutem honorandum putarunt. Et † in Iacob, qui Geneſ. 25. Sapientiæ etiam meritò prælatus eſt fratri ſeniori, qui Eſaù vocabatur, quod † nomen, Philone teſtante, idem ſignificat, quod ignorans. Vnde ſufficienter oſtendi ſubdit idem Ambroſ. Deteriorem eſſe ſervitute † inſipientiam, ut remedio ei ſervitus ſit, quia ad virtutem ſtultus ſe proprijs viribus erigere nequit, nec ſpontaneum greſſum attollere, & niſi moderatorem habeat, præcipitatur proprijs voluntatibus. Ideò † inconſultis populis ſapientes quoque adhibentur rectores, qui plebeiam inſipientiam vigore proprio regunt, ut potentiæ ſpecie dominentur. Quo vel invitos auctoritate poteſtatis ſubijciant ad obediendum prudentioribus, & obſequendum legibus. Impoſuit igitur inſipienti veluti indomito iugum & cui in gladio ſuo vivendum dixerat, libertatem negavit, ne temeritate laberetur, præfecit ei fratrem, cuius autoritate, & moderatione ſubiectus proſiceret ad converſionem. Qvartò pro eodem titulo cõmuniendo, & illuſtrando conſidero, quòd regulariter † licita ea bella dicuntur, per quæ. ad pietatis, iuſtitiæq́ue pacatam ſocietatem, victis faciliùs conſulitur, & pacis ſtudio geruntur, ut mali coërceantur, & boni ſubleventur, ut in noſtris terminis obſervat Marquard. de Suſan. in tract. de Iudæ. & in fid. 1. part. cap. 14. fol. 57. & pręclarè ſcripſit D. Aug relatus à Gratian. in c. paratur, & in cap. apud veros 23. q. 1. & in lib. 19. de Civit Dei, cap. 21. ibi: Iuſtum eſſe, quòd talibus † hominibus ſit utilis ſervitus, & pro utilitate eorum fieri, eùm rectè fit, ideſt, cùm improbis aufertur iniuriarũ licentia, & domiti ſe melius habebunt, quia indomiti deterius ſe habuerunt. Quemadmodum eadem ratione Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini, cæteriſq́ue vitioſis animi partibus. Vnde poſitis ijs, quæ de iſtorum Indorum barbarie, & feritate retulimus, & quòd † non aliter ad humanos, & politicos vivẽdi mores reduci, nec naturæ, & Chriſtianæ diſciplinæ legibus aſſueſcere poterant, quàm ſub iugum miſsi, & Hiſpanorum ductu, & imperio manſuefacti, non erit mirum, aut novum, ſi iuſtum, licitum, imò & volũtate Dei quæſitum, eiuſmodi imperiũ aſſeveremus, quo mediante tot, ac talia animi, & corporis bona victis cõtigerunt, eorum cultâ barbarie, feritate frænatâ, mentis cæcitate Evangelij radijs illuminatâ, dæmonum captivitate depulſâ, præclaris, ac ſalutaribus legibus inſtitutis, fœdis ac ſpurcis moribus in politicos commutatis, & commercijs, & artibus adeò neceſſarijs, quibus anteà carebant, communicatis. Quare † iuſtiſsimè Thomas Bozius lib. 22. de ſig. Eccleſ. Dei, cap. 1. ad mediũ, Indos, qui nunc ſunt, præ antiquis illis fortunatiſsimos vocat ob cultũ, & diſciplinã, quã mediante Hiſpanorũ dominatione habuerũt. Et ut ante Nos advertit Otalora in tract. de nobilit. 1. part. cap. 2. n. 23. de his noſtris Indis meritò dici poteſt, quod Plutarch. in lib. de fortuna, & virtut. Alexand. † de Barbaris ab ipſo propugnatis ſcripſit, ſcilicet: Beatiores fuiſſe multo ab Alexandro victos & ſubactos, quàm qui eum effugerunt, cùm hos, perditiſſimè vitam agentes, nullus arcuit, nec à vitijs redemit, illos verò ad fœliciorem vitam, & ſtatum vel invitor traduxit, ut ipſi cum Themiſtocle dicere iam poſſint: Perieramus, niſi perijſſemus. Quam rationem generaliter ad excuſandam omnium Barbarorum ſervitutem expreſsit D. Auguſt. ubi ſup. & multo etiã conſiderare ſolent † pro captivitate Æthiopum, qui ex Africa à Luſitanis adſportantur, ut refert P. Ludovic. Molina de iuſtitia & iure, tractat. 2. diſputat. 34. col. 167. litt. C. Pat. Rebellus de obligat. iuſt. libro 1. quæſt. 1. ſect. 2. num. 16. P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 2. pag. 10. & Nos infrà lib. 3. capit. 6. n. 5. † Vbi iniurias eſſe, quibus gratiæ debeantur concludit, & illud Tertul. allegat lib. de Pallio capit. 1. num. 10. Poſt iniuriæ beneficium. Et potuit allegare Claud. in lib. de IV. Conſulatu Honorij, ubi † contumelias illas alaparũ & iniurioſa Rhapiſmata quæ olim in ſervorum manumiſsionibus interveniebant, de quibus agitur in Novel. 18. & in l. ult. C. de emancip. liber. iniurias fœlices nominat, quòd earum interventu libertas concederetur: Triſtis conditio pulſata fronte recedit In civicem, rubuere genæ, tergoq́; removit Verbera, promiſſi fœlix iniuria voti, prout benè obſervat Cuiacius lib. 5. obſervat. capit. 13. Pet. Fab. in l. 2. de orig. iur. & lib. 2. Semeſtr. cap. 20. pag. 304. Et Caſsiodorum lib. 12. epiſt. 9. Vbi de exteris agens, qui ad Romana beneficia admittebantur: Fœlix, inquit, & prædicanda captivitas, Romana civitate perfrui, & Afrorum privilegijs potuiſſe miſceri. Et non minus aptè atque urgenter perpendi poteſt, quòd profani, & ſacri Scriptores multis laudibus extollunt Romanos, † eò quòd barbaras nationes bello domuerint, & ad naturę leges & politicam vivendi normã reduxerint, ut conſtat ex D. Auguſt. lib. 5. de Civit. Dei; cap. 12. 15. & 17. relato in capit. omnes § ecce 28. quæſt. 1. & ex D. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 4. 5. & 6. Thom. Bozio de Imper. virtut. lib. 2. capit. 6. Rutil. Benzonio lib. 3. de anno Iubil. cap. 7. pag. 340. & ſeq. Iuſt. Lipſius de magn. Roman. Imper. lib. 4. capit. 1. & fequentib. Simon Maiol. 1. tom. colloq. 19. pag. 436. Bernard. Aldrete de antiq. Hiſpan. lib. 1. capit. 2. & alijs noviſsimè congeſtis à Ioan. Bapt. Valençuela in diſcurſ. ſtat. & belli, part. 2. conſid. 22. Vbi † propter præcalros mores, & inſtituta, quibus ſe, & ſubactos populos gubernabant, meruiſſe inquiunt, ut Deus verus, quamvis eum non colerent, ſed dæmonijs, ut aliæ gentes immolarent, illorum augêret imperium, ipſiſque gentibus dominari voluerit, iuxta illud Virgil. Tu regere Imperio populos Romanæ memento, Hæ tibi erunt artes, paciq́ue imponere nomen, Pacere ſubiectis & debellare ſuperbos. Et Sulpiciæ Poëtriæ relatæ à Pet. Fab. lib. 1. Semeſtr. cap. 19. pag. 119. — Duo ſunt, quibus extulit ingens Roma caput, virtus belli & ſapiẽtia pacis. Quinimò, quod plus eſt, † prędictũ Imperium, his rationibus comparatũ, legitimum fuiſſe, & permiſsione Dei ob egregias Romanorum virtutes eis in mercedem temporalem cõceſſum, & poſteà ab Eccleſia approbatum, idẽ Auguſt. & Thom. definire videntur, & ultra eos Baldus in l. Barbarius, 3. lect. ad finem, D. de offic. Pręt. Greg. Lopez in l. 1. verb. Las gentes, tit. 1. part. 2. latiſsimè Anton. de Roſellis in tract. de Cõcilijs fol. 96. Covarru. in Reg. peccatum 2. par. §. 9. num. 5. verſ. Tertiò, à iure divino, Mieres de maiorat. 4. par. q. 1. num. 46. Bobadilla in Polit. lib. 1. capit. 2. num. 14. & noviſsimus Doct. Marta in tract. de iuriſdict. 1. part. capit. 5. Quod adeò verum fuit, ut teſte D. Hieron. apud Paul. Oroſ. lib. 7. cap. 43. ipſi † Gothi. quamvis Barbari & Romano Imperio admodum infenſi, illus nomen, & gloria, abolêre deſierint, proper iuſtitiam, & utilitatem legũ, quas eo vigente in univerſum Orbem ſparſas agnoverant. In quibus omnibus, † quãtũ Hiſpani Romanos excellãt, & quãto utiliores, ac ſalubriores leges, mores, artes, & plurima alia ad humanam vitam humaniter ac civiliter tranſigendam Indis communicaverint, apertius eſt, quàm ut probatione aliquâ egeat, & vel ex ſuprâ relatis liquidò conſtat, & ex alijs, quæ adduximus ſuprà libro 1. capit. ult. ex num. 34. & expreſsè docet † eruditiſsim. Thomas Bozius libro 7. de ſignis Eccleſ. Dei, capit. 4. ad finem, ubi concludit: At nũc populi omnes (ſcilicet Barbarorum Indorum) ad Chriſti cultum Hiſpanorum cura traducti, ſuperant, vel æquant prope Europeos cunctis humanitatis ac religionis officijs, ut ex illis, qui diu per illas regiones vagati ſunt, Romæ audivi, & uſu percepi; cùm noverim nonnullos ex ijs oriundos, & indigenas, eorumq́ue cofeſſiones in urbe audiverim, & lib. 8. cap. 5. poſt princip. ubi eandem curam commendans, ſic inquit: Ac ſanè nunc illi populi manſuetudine, docilitate, religione, ac bonis moribus nos ſuperant, & lib. 21. capit. 3. ubi ait: † Neque legitur ulla gens tot nationes tam diris, & efferatis moribus ad humanitatem perduxiſſe, & excoluiſſe ad omnem civilem cultum, ut Hiſpanica. Quin ſi coëant cunctæ nationes, haud poterunt oſtendere tot populos, tam belluinis moribus horrentes ad humanum vivendi genus expolijſſe, ut Hiſpani fecere. Qvintò & ultimò, pro eâdem opinione conſiderari poteſt, † quòd ſi Indi ob barbariem, & dementiam naturâ ipsâ ſervi erant, ut ex Ariſtot. diximus, neque illis ratio ſufficiebat, ut ſe ipſos regere poſſent, iuſtius fuit, eos ſervire, quàm imperare: quinimò, † & dominio particulari rerum ſuarum privari potuiſſe videbantur. Tum quia illius ſolùm eſt capax intellectualis creatura, ratione liberi arbitrij, ut infrà cap. ſequent. dicemus: cùm etiam, † quia, ut argumentatur idem Victor. ſup. numero 4. ſi ratione inſipientię erant ſervi, ea planè eſt ſervorum cõditio, ut neque rerum dominium, neque aliquid proprium habêre poſsint, ſed quidquid acquirunt, illico ad eorum dominos tranſeat, 1. placet. D. de acquirenda hæreditate, princip. inſtit. de ijs qui ſunt ſui, §. item vobis, inſtit. per quas perſon. Atque ita † ubi diffuſi per agros, & ſine certo Rege, aut Principe, vel forma Republicæ reperti ſunt, meritò tanquam ſervi ſine domino ab Hiſpanis occupari, & imperio ſuo ſubijci potuerunt, † l. quod ſervus, ubi Bartol. D. de ſtipulat. ſervor. l. ſi uſumfructum, ubi gloſſa, D. de liberal. cauſa, circa quas plura notat idem Bartolus & Baldus in l. ſi ſervus, D. de noxal. act. Forcatul. in rub. D. de ſervit. num. 6. & 7. & Morla in empor. iur. tit. 6. in rub. num. 18. Quòd ſi † proprios Reges & Imperatores habebant, ut in hoc Peruano & Mexicano Regna, & in alijs provincijs habuiſſe cognovimus, adhuc non minus licitè à barbaro & tyrannico eorum iugo eximi potuiſſe videntur. Nam cùm † hi quoque Reges, iuxta eandem doctrinam Ariſtotel. naturâ ſervi eſſent, & ſapientiorum dominio, & gubernatione egêrent, alios ſub ſe habêre non poterant, neque eorum feritati, aut facilitati tanti Orbis imperium, & moderatio relinqui debuit, argument. † l. ſic eveniet 21. D. de adulter. ibi: In ſua enim poteſtate, non videtur habere, qui non eſt ſuæ poteſtatis, l. homo liber, 54. §. fin. D. de acquirend. rer. domin. ibi: Quia nec poſſidere intelligitur, qui ipſe poſſidetur. Quibus arridet Seneca declamat. 1. dum ait: Nec filio, qui eſt in patris poteſtate adoptate licet. Nec enim quiſquam poteſt alium in manum ſuam recipere, qui ipſe in aliena manu eſt. Melior text. in l. ult. C. de legitim. tut. ibi: Et naturalis ordo per omnia conſervabitur, cui enim ferendum eſt, eundem eſſe tutorem, & ſub tutela conſtitui, & iterum eundem eſſe curatorem, & ſub cura agere, † cap. indecorum 3. de ætat. & qualit. ordin. ibi: Indecorũ eſt, ut ij debeant Eccleſias regere, qui nõ noverunt gubernare ſe ipſos. Facit illud Paul. 1. ad Timoth. 3. Qui domui ſuæ præeſſe neſcit, quomodo præerit alienis? Vbi D. Chryſoſtom. & D. Ambroſ. epiſt. 82. Quis ferat, inquiens, ſi ipſe ſe gubernare nequeat, qui alios gubernandos receperit? Et alia ſimilia, quæ tradit Ioan. Nevizan. in ſylva nuptia. lib. 5. num. 100. Simancas lib. 5. de Republ. cap. 14. Caſtillo de Bobadilla in Politica lib. 1. cap. 1. num. 29. & Nos infrà cap. 9. ex num. 57. repetimus & lib. 3. cap. 4. num. 5. CAPVT IIX. De auctoribus, & argumentis quibus ſuperior barbariſimi Indorum titulus inſufficiens videtur, & qualiter Aristotel. & alij, qui contrarium tenent, accipi debeant? SVMMARIVM Capitis IIX. -  1 Barbaries, & feritas Indorum abſolutè conſiderata non præbet iuſtum, & ſufficientem titulum ad eos debellandos, & ſpoliandos. -  2 Auctores plures adducuntur, qui negant, infidelibus ob ſolam barbariem bellum inferri poſſe. -  3 Dominij eſt capax ſolùm naturalis, & intellectualis creatura. -  4 Homines licèt alicubi multum barbari, ſylveſtres, & corpore deformes reperiantur, ſi tamen habent aliquem intellectum, inter creaturas rationales computari debent. Et num. 6. -  5 Monſtra omnia hominũ rationaliũ reformatis corporibus reſurrectura ſunt. -  7 Hominum monſtroſorum variæ ſpecies connumerantur. -  8 Homines quantumvis ſylverſtres, & mõſtoſi, ſi lumen aliquod rationis habent, doceri, & excoli poſſunt. -  9 Barbaris, cùm veri homines ſint, ius gẽtium ſervari debet, & dominiorum diſtinctio eo introducta. -  10 Deus fecit nos, non ipſi nos. -  11 Homini imputari non debet, qua forma, regione, vel docilitate naſcatur. -  12 Homines ex natura ſoli, vel cœli, ſub quo naſcuntur, animi & corporis temperiem ut plurimùm ſumunt. -  13 Lex quod ſi nolit, §. qui mancipia, D. de ædil. edict. illuſtratur. -  14 Nationem cœlo, & ſolo fœlicem ſortiri glorioſum eſt. -  15 Indis ſi ob barbaram, & ſylveſtrem vitam bellum inferre liceret, idem licuiſſe dicendum eſſet in alijs plurimis nationibus, quæ olim non minus barbaræ fuerunt. -  16 Homines initio mundi ſylveſtrem vitam egiſſe, & ſermonis uſum non habuiſſe, quidam falsò affirmarunt. -  17 Adam fuit ſapientiſſimus, & eloquentiſſimus. -  18 Cain Adæ filius materialem civitatem ædificavit. -  19 Humanum genus ubi augeri cœpit, & in varias regiones dividi, multi homines ſylveſtrem, & erraticã vitã egerũt. -  20 Homines quo pacto ad urbes, & ſociabilem ac politicum vivendi modum reduci cœperint, cum Cicerone, & alijs. -  21 Lucretij carmina referuntur de ſtatu, & conditione hominum antiquorum tractantia. -  22 Nationes plurimæ barbaræ etiam hodie reperiuntur, quarum comparatione paucæ ſunt, quæ politicè vivunt. -  23 Barbari nominis communem definitionem non ineptè notat Ioan. Boter. -  24 Nationes aliæ alijs ſemper barbaræ viſæ ſunt. -  25 Anacharſis apophthegma. -  26 Græci, omnes nationes Barbaras, & Barbariam appellabant. -  27 Latini Barbari, & Italia Barbaria dicitur à Plauto. -  28 Germani, & aliæ quamplures nationes Septentrionales olim non minus feræ, & barbaræ, quàm Indi Occidentales fuiſſe perhibentur. -  29 Saxonum & Hungarorum priſca feritas, & barbaries. -  30 Scytharum quanta fuerit olim ruditas, & barbaries. -  31 Scythas cur Horatius profugos & campeſtres appellet. -  32 Batavi, qui hodie Hollandi dicuntur, olim nimis truces, & agreſtes reputabantur. -  33 Auris Batava proverbium unde? -  34 Bæotiorum ruditas, & craſſities tanta olim fuit, ut in proverbium abierit. -  35 Beodos Hiſpanè cur ebrios appellemus. -  36 Aſiæ præcipuæ provinciæ Phrygia, Myſia, Caria & Lydia nimis barbaræ erãt, & plura adagia hoc denotantia. -  37 Phryges per anthonomaſiam Barbari dicti fuerunt. -  38 Tibia Barbara quæ? -  39 Barbaricarij dicebantur, qui veſtibus Phrygio more acu pictis & auratis utebantur. -  40 Lex 1. C. de excuſat. artiſic. lib. 10. lex 1. C. de privileg. ſchol. lib. 12. & l. 1. de fabricenſ. in C. Theodoſ. exponuntur. -  41 Phrygiones dicti, qui veſtibus auro intextis induebantur. -  42 Franjas & Frãjones Hiſpanæ voces, unde originem ducant? -  43 Turcarum barbaries, & morum feritas maxima eſt, & fuit. -  44 Afros, Gallos & Hiſpanos inter Barbaros, & feros collocat Cicero. -  45 Hiſpanos antiquos tanquam agreſtes, & inhumanos notat Strabo, & Trogus Pompe. & quare? Et num. 65. -  46 Aſturianorum barbaros mores refert Ammian. Marcellin. -  47 Iberi, Cantabri & Galleci, quibus olim moribus fuerint? -  48 P. Ioan. Marianæ elegantiſſima verba de agreſtibus, & feris moribus Hiſpanorum antiquorum. -  49 P. Ioan. Mariana laudatur, & à reprehẽſione Fr. Ioan. à Põte defenditur. -  50 Indos non eſſe veros homines, nec capaces Fidei Chriſtianæ, aliqui falsò, & erroneè principio detectionis Novi Orbis diſſeminarunt. -  51 Indorum primo detectorum feritas effecit, ut illis, & reliquis multa damna inferrentur, & de omnibus in ſuſceptione, & progreſſu Fidei, & morum politicorum parum ſperaretur. -  52 Indorum natura, & differentia penitius animadverſa, fidei, & quarumlibet artium capaces reperti ſunt. -  53 Indorum capacitas, & docilitas, & in Fide ſuſcepta pietas, & progreſſus multorum Scriptorum teſtimonijs, & argumentis confirmatur. -  54 Indi poſſunt dicere multis ex noſtris illud Iob capit. 15. Ergo vos eſtis ſoli homines, &c. -  55 Fr. Iulianus Garces Tlaſcalenſ. Epiſcopus laudatur. -  56 Epiſtola F. Iuliani Garceſij Epiſcopi Tlaſcalenſis ad S.P. Pauli III. pro Indorum defenſione piè, & eleganter ſcripta ad litteram ponitur. -  57 Indorum parvuli bonam, & ſuavẽ indolem habent, & Hiſpanis pueris dociliores, & frugaliores ſunt. Et num 63. -  58 Evangeliũ ex præcepto Domini omnibus indiſtinctè gentibus, & nationibus prædicari iubetur. -  59 Eccleſiæ porta nulli eſt claudenda, qui ex fide ſpontanea baptiſmum petat. Et num. 80. -  60 Satanica eſt vox eorum, qui Indos incapaces faciunt ſalutis æternæ, & quo fine introducta. -  61 Indos, qui incapaces eſſe dicunt, eos parum tractarunt, & agnoverunt. -  62 Indis graviſſima damna inferũt, & intulerunt, qui eos eſſe incapaces affirmãt. -  64 Indi maiores, quo magis feri, & vitioſi ſunt, eo magis ad fidem ſuaderi debent. -  66 Sertorius qualiter deluſerit Hiſpanos cerva fatidica? -  67 Hiſpani poſt Fidẽ Chriſti receptã verã, & politicam nobilitatẽ aſſecuti ſunt. -  68 Indi ſi, ut oportet, in Fide inſtruantur, forte non minores fructus, quàm Hiſpani præſtabunt. -  69 Indorum ruditas, & barbaries multis rationibus excuſatur. -  70 Indi Mexicani quibus picturis pro litteris uterentur? & plura de eorum artibus & ingenio? -  71 Indi in confeſsionibus ſacramẽtalibus, & alijs ad Dei cultum pertinentibus qualiter ſe habeant? -  72 Romanæ ſedis cura quanta eſſe debeat in procuranda Indorum converſione, & Fidei dilutatione. -  73 Vaticinia aliqua Prophetarum referuntur, quibus Eccleſiæ de remotis gentibus magnum incrementum promittitur. Et num. 81. -  74 Chriſtus Dominus quanta diligentia miſerit D. Thomam, & Bartholomæũ ad prædicandum Indis Orientalibus. -  75 Indi mexicani, & alij quàm faciles ſint ad Fidem audiendam, & recipiendam. -  76 Romanus Pontifex eſt velut Comes ſtabilis exercitus Dei, & Prædicatorum Verbi Divini. -  77 Paulus III. Roman. Pontif. pijſſimam conſtitutionem edidit pro capacitate, & libertate Indorum, cuius littera refertur, num. 79. -  78 Carolus V. Imperat. multa pro ſalute, libertate, & converſione Indorum pijſſimè ſanxit. -  82 Indi quantumvis barbari, non ſunt obliti à Deo, qui æqualiter omnium Pater, & Redemptor eſt. -  83 Apoſtoli non tantùm ſapientibus, verùm & Barbarus, ac ferociſſimis nationibus prædicarunt. -  84 D. Auguſtinus ſcribit, ſe hominibus mõſtroſis oculos in pectore habentibus prædicaſſe. -  85 Indorum barbaries, & ruditas miſerationem potius, quàm punitionem requirit. Et num. 90. -  86 Ingenia hominum miſerijs & calamitatibus ſtolida fiunt. -  87 Indorum hebetudo, & ruſticitas ex quo proveniat? -  88 Agros & rura habitantes ubique hebetiores ſunt. -  89 Idololatria excæcavit maxima ex parte Indorum ingenia, ſicut & aliorum, qui eam ſecuti ſunt. -  91 Educatio recta, & continuata doctrina, quoslibet homines, quantumvis barbaros, cultos & politicos reddere valet. -  92 Indis ſuccenſeri non poteſt, quòd primo adſpectu Hiſpanos, & eorum equos, navigia, litteras, & alia inventa mirati ſint. -  93 Nova quæque, & repentè conſpecta quamvis puſilla ſint, communiter admirationem incutiunt, & de cœlo miſſa creduntur, cum Seneca, & Tertulliano. -  94 Naturale eſt magis nova, quàm magna mirari. -  95 Litterarum uſu non ſolùm Indi Occidentales, verùm & Orientales, & aliæ nationes caruerunt. -  96 Mexicani litterarum loco picturis utebantur. -  97 Peruani chordis verſicoloribus, multis nodis diſtinctis, pro litteris utebantur, & Arithmeticam ſuo modo peritiſſimè callebant. -  98 Albani ultra centum numerare neſciebant, in reliquis, quæ ad urbanitatem, & culturam pertinebant, prorſus ignari. -  99 Thraces ad quatuor uſque numerare didicerunt. -  100 Meletides toto ingenij captu vix ad quinque numerare potuit. -  101 Vettones Hiſpaniæ populi, olim, Romanos ambulantes, valdè mirati ſunt. -  102 Eclypſi Lunæ Indos à Columbo deceptos mirum non eſt, cùm idem fermè militibus Romanis acciderit. -  103 Pannonicarum legionũ mirabilis caſus ex Lunæ eclypſi contingens verbis Cornelij Taciti recenſetur. -  104 Indi Mexicani, & Peruani compti, & politici erant. -  105 Huaynacapac Peruanorum Imperator à debellandis quibuſdam Indis abſtinuit, quòd nimis ſpurci, & ſqualidi eſſent. -  106 Inca Yupanqui cur Chilenſes ſubigere ſuo Imperio deſierit? -  107 Hiſpanorum quorundam quanta eſſet olim ruditas, & ſpurcities? -  108 Hiſpani olim capillorum longitudine oblectabantur, & illos, ut leonis iubam ſine ullo artificio quatiebant. -  109 Barbas, & pilos non ſolum Indi, ſed plures aliæ nationes expilant. -  110 Nationes plures corpora ad effectus varios pingunt, aut tingunt. -  111 Britanni præ cæteris corpora radebãt, & glaſto inficiebant. -  112 Martialis epigram. de cæruleis Britannis agens exponitur. -  113 Iulij Cæſar locus lib. 5. de bello Gallico exponitur, & emendatur. -  114 Romani Imperatores triumphantes corpora minio illinire ſolebant. -  115 Alphonſi Aragon. Regis dictum notabile. -  116 Zigantes Afri, Hiperborei, Æthiopes, Duci, & Sarmatæ, varijs coloribus copora pingebant. Nationes quædam natura imberbes, ibidem. -  117 Ariſtotelis ſententia, quæ docet Barbaros natura ſervos eſſe, qualiter accipienda ſit? -  118 Dominium verum rerum ſuarum habent infantes, pupilli, & furioſi. -  119 Barbaris natura neceſſitas ineſt, ut à ſapientioribus regantur qui tamen Barbarorum commodis magis, quàm ſuis proſpicere debent. -  120 Servitutem Barbarorum quomodo explicet D. Thom. & an à naturali, vel à gentium iure originem ducat. -  121 Auctores plurimi recenſentur, qui agunt de naturali ſervitute Barbarorum ab Ariſtot. conſiderata. -  122 Barbaros poſſe ut feras venari, & occidi, quomodo, & quando intelligendum ſit? -  123 Ariſtotelis ad infernum damnati, doctrina, legibus, & moribus chriſtianis prævalere non debet. -  124 Ariſtot. dum dixit homines barbaros, & ſervos venari poſſe, forſitan Alexandro Magno aſſentari voluit. -  125 Bella ab Alexandro Magno, & Romanis, ampliandi Imperij cupiditate innocentibus illata, non laudantur, nec laudari potuerunt Auguſt. & alijs. -  126 Naturalis ratio non patitur, alterum cum alterius iactura locupletari. -  127 Mala non ſunt facienda quamvis inde eveniant bona. -  128 Bellorum ſtrepitus, & ſtrages non præſtat congruum medium prædicationi, & converſioni Barbarorum. -  129 Romanorum bella, & Imperium vi, & injuria magis quàm iure & ratione conſtitiſſe, plurimi tradunt. HÆc ſunt, quæ pro fulciendo & defendendo prędicto titulo, qui ex ruditate, & incapacitate Indorum deſumitur, magis urgêre, & præſtare videntur; † ſed nihilominus graviſsimi alij, & eruditiſsimi viri reperiuntur, qui eum abſolutè, & generaliter ſumptum, parum firmum, & ſecurum eſſe arbitrantur. Inter quos caput extulit † Epiſcopus de Chiapa, prolixis, & repetitis apologijs, & antapologijs contra Gineſium Sepulvedam hoc erudite defendens præcipuè in replicat. octavæ obiectionis, & in tractat comprobat. fol. 66. Et in reſponſione, quam coram Imper. Carolo V. Barchinonæ fecit adverſus orationem Epiſcopi del Darien, quæ habetur apud Anton. de Herrera in ſua hiſtor. gener. Ind. decad. 2. lib. 4. capit. 4. & 5. & idem docet Caietan. in 2. 2. quæſt. 66. artic. 8. ad 2. Vbi deplorat damna ſub hoc barbariſmi prætextu miſeris Indis illata, Domin. Soto in 4. diſtinct. 5. quæſt. unic. art. 10. pag. 272. & libro 4. de iuſtitia & iure, art. 2. quæſt. 2. Victor. in relect. de Ind. 1. part. ex num. 20. Gregor. Lop. in l. 2. tit. 23. part. 2. gloſ. 2. col. 2. 3. 6. & 14. Ioſeph. Acoſta omnino videndus lib. 4. de procurat. Ind. ſalut. cap. 3. 4. & 5. & lib. 2. cap. 5. Fr. Anton. à Corduba in quæſtionario, Menchaca lib. 1. quęſt. illuſt. cap. 10. ex num. 4. uſque ad 14. & in præfatione à num. 5. Domin. Bañez in 2. 2. quæſt. 10. art. 3. col. 553. verſ. Arguitur tertiò, Fr. Eman. Roderic. in 2. tomo quæſt. Regular. quæſt. 99. artic. 4. pag. 292. Mich. Salon. in 2. 2. 1. tomo ſub tractat. de domin. quæſt. 2. art. 1. & 2. Pat. Ludovic. Molina de iuſtit. & iure, tractat. 2. diſput. 32. per rotam, & diſputat. 105. verſ. ult. Auctor tractatus Maris liberi, cap. 2. quem refert Seraphin. Freitas de iuſto Imperio Aſiat. capit. 3. num. 4. & noviſsimè eruditiſ. Pat. Franciſc. Suarez, qui poſt hæc ſcripta ad meas manus pervenit in tract. de Charit. diſput. 13. ſectio. 5. num. 5. pro cuius opinionis confirmatione, & exornatione ego ex eorundem auctorum mente ſequentia argumenta conficio, quibus ſimul contraria convelli videntur. Primvm, † quia licèt fateamur, falſam eſſe, & erroneam Gerſonis, Sylveſtri, Conradi, & aliorum ſententiam, qui verum dominium rerum, quas occupant, etiam in brutis animalibus conſtituebant, certum quippe eſt, illud tantùm in creaturis rationalibus, & intellectualibus conſiderari poſſe, ut docent communiter reliqui omnes Theologi poſt D. Thom. 1. 2. quæſt. 1. art. 1. & 2. & quæſt. 6. artic. 1. & lib. 1. contra Gent. capit. 110. Caietan. ubi ſup. artic. 1. Victoria. d. num. 20. Soto d. diſtinct. 5. quæſt. unic. artic. 2. & alij relati à Rebello de obligat. iuſtit. lib. 1. quæſt. 7. ſectio. 1. num. 4. & 5. Negamus tamen † hominibus, quantumvis Barbaris & Sylveſtibus, & colore, aut corporis habitudine, vel hebetudine deformatis, ob hanc ſolam cauſam rerum ſuarum dominium adimi poſſe, quia quamvis in multis ob ſuam feritatem, & ruditatem bellius aſsimilentur, ut concludunt rationes, & auctoritates in primo argumento contrariæ partis conſideratæ: interim tamen dum aliqualem rationis uſum, mentiſq́ue veſtigium habuerint, dubium non eſt, quin inter creaturas intellectuales, & veros homines cõnumerari debeant, ut expreſsè reſolvit D. Auguſt. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 8. ſic inquiens: Quiſquis uſpiam naſcitur homo, ideſt, animal rationale mortale, quamlibet noſtris inuſitatam ſenſibus gerat corporis formam, ſeu colorem, ſive motum, ſive ſonum, ſive quamlibet vim qualibet parte, qualibet qualitate naturæ, ex illo Protoplaſto uno originem ducere nullus fidelium dubitaverit. Et in Enchirid. ad Laur. cap. 87. & 91. † Vbi ſcribit, in die reſurrectionis reſurrectura eſſe monſtra omnia, reformatis membris in decora, cœloq́ue dignam formam. Idem quoque de varijs alijs † ſylveſtrium, & monſtroſorum hominum formis ſentire videtur D. Iſidor. libro 11. Etymolog. cap. 3. & Simon Maiol. omnino legendus in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 2. pag. 55. & ſequentibus. Vbi ait, † etiam eos, qui uſu linguæ carêre, vel equinis, aut lunatis pedibus, caudatis clunibus, ſylveſtibus, hirtis, & piloſis corporibus, caninis dentibus, labris pendulis, ſtidore terrifico reperti ſunt, etiamſi nihil adorent, & eò impietatis, & ſtoliditatis pervenerint, ut humani officij, & ritus obliviſcantur, & propria nomina non habeant, & ſine veſte, ac fruge, ſine pecore ac ſedibus per campos ferarum more reptantes potius quàm incedẽtes vagentur, ut de Atlantidis, Carmanijs, Arthabatritis, Mantopodis, & alijs ſcribunt, Mela lib. 3. cap. 4. Solin. cap. 32. & 33. † Non ideò ſtatim irrationales & belluinos eſſe cenſendos, ſed periculum fieri debêre, an rationis humanæ lumen agnoſcant, cùm poſſint ad meliorem frugem, ſi alliciantur, & edoceantur, converti, & ſenſim perſuaſi ad rationis plenum uſum traduci, Vt in Antropophagis (inquit) tam in Orientali, quàm in Occidentali Indicis regionibus hoc noſtro ſæculo Ieſuitarum opera factum videmus. Et idem oſtendit ipſe Maiol. eodem 1. tom. colloq. 19. pag. 439. docens, nulla adeò ſtupida ingenia naſci, quæ ſolertiâ non poſſint maximum in modum excoli, & ad tantam frugem pervenire, ut maximis ipsâ naturâ ingenijs comparari poſſint. Quo fit, † ut prædictis Barbaris, tanquàm proprijs, & veris hominibus naturale & commune omnium hominum ius ſervandum etiam eſſe videatur, quo inſpecto omnes æquè liberi, & rerum, ac provinciarum noſtrarum domini nati ſumus, l. ex hoc iure, l. manumiſsiones, D. de iuſtitia & iure, l. libertas 4. D. de ſtat. hom. cum alijs, quę in noſtra ſpecie conſiderat Domin. Soto. d. lib. 4. de iuſtitia & iure, art. 2. quæſt. 2. & Menchaca dicto capit. 10. num. 4. & 5. Etenim † cùm ſummus ille rerum Opifex, ac Parens Deus, nos omnes creaverit, non ipſi nos, ut habetur in Pſalm. 99. verſ. 3. Nihil † illis imputandum eſt, qui altiorem, aut acutiorem mentem arripere non potuerũt, vel meliorem, & elegãtiorem formam aſſumere, aut hanc, vel illam cœli, aut ſoli plagam ſortiri: † ex cuius ſitu, & intemperie multoties animi quoque vitia & morum feritas, aut ruditas generari ſolet, ut benè docet Ioan. Boëmus de morib. omn. gent. lib. 3. cap. 1. pag. 184. Et oſtendit † Vlpianus in l. quod ſi nolit. 31. § qui mancipia, verſ. Præſumptum, D. ędil. edict. dum ait. Præſumptũ etenim eſt, quoſdam ſervos bonos eſſe, quia nationis ſunt non infamatæ, quoſdam malos videri, quia ea natione ſunt, quæ magis infamis eſt. Circa cuius illuſtrationem plura more ſuo congerit Tiraquel. in l. 7. connub. num. 12 & ſequentib. & in tractat. de nobilit. capit. 12. per totum, Marcus Mantua in gloſſar. iur. claſsi. 17. capit. 32. num. 1. Chaſſan. in Catal. glor. mund. part. 2. conſider. 24. Menoch. de præſumpt. lib. 1. quæſt. 16. num. 28. & lib. 6. præſumpt. 58. ex n. 1. Fr. Ioan. à Ponte in convenient. Monarch. lib. 4. cap. 1. pag. 214. & Franc. Iuret. in notis ad Symmach. lib. 1. epiſ. 88. pag. 70. † Vbi adducit Ammian. Marcellin. lib. 14. hiſtor. qui cum Simonide Lyrico docet: Beatè perfecta ratione victuro ante alia patriam convenit eſſe glorioſam, & Rutil. Claud. lib. 1. itinerar. ubi de Romanorum laudibus agens, ſic inquit: O quantum, & quoties poſſem numerare beatos Naſci fœlici, qui meruere ſolo, Semina virtutum demiſſa, & tradita cœlo Non potuere alijs dignius eſſe locis. Secvndò facit, † quia ſi ob ſolam ſylveſtris vitę conſuetudinem, & ingenij feritatem, ruditatem, ſive barbariem licêret Indis bellum inferre, & eos in ſervitutem redigere, dominioq́ue & imperio ſuarum rerum, & provinciarum privare, idem quoque in reliquis ferè univerſi Orbis nationibus licuiſſe probandum eſt, ut benè advertunt Doctores ſuprà relati. Quoniam etſi † falſum ſit, atque à Chriſtiana religione alienum, quòd quidam nimis generaliter tradunt, homines ſcilicet initio naſcentis mundi per ſylvas, & campos erraticam vitam degiſſe, nec ullo inter ſe ſermonis, aut iuris vinculo cohæſiſſe, cùm ſacrâ docente Paginâ, † Adam, à quo omnes originem ducimus, ſapientiſsimus, & eloquentiſsimus fuerit, & ſine dubio non permiſerit poſteros ſuos beſtiarum more vagari. Quin potius † Cain eius filius materialem etiam civitatem ædiſticaſſe legatur, ut obſervat Lactan. Firmia. lib. 6. divin. inſtitut. cap. 10. & eo non relato Card. Bellarmin. tom. 2. contr. 2. lib. 3. de laicis cap. 5. in fine, Maiol. in dieb. Canicul. 4. tom. colloq. 4. pag. 252. & noviſsimè Caliſtus Remirez de lege Regia in initio num. 18. pag. 6. Adhuc tamẽ receptiſsimum, & vulgatiſsimum eſt, & abſque ullo periculo affirmari poteſt, † ſequentibus ſæculis, ubi genus humanum augeri, & in varias regiones migrare, & dividi cœpit, ita naturam rerum tuliſſe, ut homines in agris paſsim beſtiarum more vagarentur, & ſibi victu ferino, tectiſq́ue ſylveſtribus abditi vitam propagarent, nec ratione animi quidquam; ſed pleraque viribus corporis adminiſtrarent, nondum Divinæ religionis, non humani officij ratio colebatur, nemo legitimas viderat nuptias, non certos quiſquam inſpexerat liberos, non ius æquabile quid utilitatis habêret, acceperat. Ita propter errorem, atque inſcitiam cœca ac temeraria dominatrix animi cupiditas, ad ſe explẽdam viribus corporis abutebatur, pernicioſiſsimis ſatellitibus, † quouſque ab aliquibus, qui prudentiores, & ſapientiores eſſe cœperunt, reliqui rudiores, primò propter inſolentiam reclamantes, deinde rationem, atque orationem ſtudioſius audientes, edocti, & perſuaſi tandem ſunt in urbes congregari, ex feris & immanibus mites, & manſuetos reddi, & ad unamquamque rem utilem, atque honeſtam induci, ut his prope verbis M. Tul. Cicer. ſcriptum relíquit lib. 1. de invent. & in orat. 32. pro P. Sextio, poſt medium, pag. mihi 475. cui conſentiunt Plutarc. de placit. Philoſoph. libro 1. capit. 7. Virgil. lib. 8. Æneid. de primis Italiæ gentibus loquens, Horat. in arte Poët. circa finem, Vitruvi. libro 2. cap. 1. Ioan. Boẽm. in præfatio. ad lib. de moribus gent. Chaſſan. in Catalog. glor. mund. part. 12. conſiderat. 72. Simancas de Republ. lib. 1. cap. 3. num. 3. 6. & ſequentib. Tapia de vera hom. nobilitat. lib. 2. pag. 187. colum. 2. elegantiſsimè Ioan. Mariana de Rege & Reg. inſt. lib. 1. cap. 1. Forcat. in l. omnes populi, num. 1. de iuſtitia & iure, Aſinius in praxi Iudic. tit. de mod. proced. in civil. capit. 2. num. 2. Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. capit. 22. & lib. 3. capit. 1. & 2. & ante omnes † antiquiſsimus Poëta T. Carus Lucretius lib. 5. de natur. rerum ſic inquiens: Et genus humanum multo fuit illud in arvis Durius, ut decuit, tellus quod dura creaſſet: Multaq́ue per cœlum Solis volventia luſtra Volgivagam vitam tractabant more ferarum, Nec robuſtus erat curvi moderator aratri Quiſquam, nec ſcibat ferro molirier arva, Nec nova defodere in terram virgulta, nec altis Arboribus veteres decidere falcibus ramos. Quod Sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte ſua, ſatis id placabat corpora donum, Nec dum res igni ſcibant tractare, nec uti Pellibus, & ſpolijs corpus veſtire ferarum, Sed nemora atque cavos monteis, ſylvaſq́ue colebant, Et frutices inter condebant ſqualida membra, Verbera ventorum vitare, imbreiſq́ue coacti: Nec commune bonum poterant ſpectare, nec ullis Moribus inter ſe ſcibant, neque legibus uti, Quod cuique obtulerat prædæ fortuna ferebat Sponte ſua, ſibi quiſque valere, & vivere doctus. Et Venus in ſylvis iungebat corpora amantum, Et manuum mira freti virtute, pedumq́ue Conſectabantur ſylveſtria ſæcla ferarum Miſſilibus ſaxis, & magno pondere clavæ, Multaq́ue vincebant, vitabant pausa latebris, Setigeriſq́ue pares ſuibus ſylveſtria membra Nuda dabant terræ. nocturno tempore capti, Circum ſe folijs, ac frondibus involventes, &c. Quæ priſcorum hominum feritas, & cæca barbaries in aliquibus provincijs & regionibus prius, in alijs poſterius, & magis ac minus coli, & temperari cœpit. Plureſq́ue † etiam hodie reperiuntur, quæ vix humanæ rationis uſum percepiſſe videntur: ita ut non ineptè dicere potuerit Ioannes Boterus in relatio. univerſ. 4. part. libro 3. pag. 65. admitti nõ poſſe eorum Scriptorum definitionem, qui barbaros eos popolos nominant: Quorum mores longè à ratione, & communi hominum vita abeſſe reperiuntur. Nam ſi hoc, † inquit, ultimum verum eſt, Græci potius, Latini & ſimiles, qui nunc politicè vivunt, barbari appellandi ſunt, cùm ij numero pauci diverſam ab innumeris alijs gentibus vitam agant, quæ adhuc in antiquo illo barbariſmo perſiſtunt. Et reverâ † ſemper illud obtinuit, at aliæ nationes alijs barbaræ videantur, ut iam dudum apud Laërtium lib. 1. de vita Philoſoph. capit. 9. oſtendit Anacharſis, † qui cuidam obijcienti, quòd eſſet barbarus: Certè, inquit, apud Athenienſes, ſed viciſsim Athenienſes barbari ſunt apud Scythas. Quinimò † Græci omnes nationes generaliter Barbaras, & Barbariam appellabant, ut poſt Homer. Platon. & Epinom. obſervat Strabo lib. 14. Et quod plus eſt, Plautus ſæpè † ipſos Latinos, qui inter prudentiores, & ſapientiores habiti ſunt, eodem nomine donat, & Italiam Barbariam appellat, ut eruditè obſervat Lambin. in illud prologi Aſinariæ. Demophilus ſcripſit, Marcus vertit Barbarè, & Curculion: Peſſuli, heus peſſuli, vos ſaluto lubens, Fite mea cauſa Lydij Barbari, & Moſtellariæ: Non enim hæe pultifagus opifex opera fecit Barbarus, & in Pænulo: Hoc pingues fiunt auro in Barbaria boves. Germani † etiam, Saxones, & aliæ gentes Septentrionales, ut fuerunt Sarmatæ, Pannonij, Hungari, Poloni, Suevi, Eruli, Ruſsiani, Britanni, Gothi, Alani, & ſimiles, quæ hodie quantum ſpectat ad humanitatis cultum, meritò nulli natinoni cedunt, plurimas vincunt, adeò ſeræ, & barbaræ non multis ab hinc ſæculis cenſebantur, ut forſan ipſis noſtris Indis, Æthiopibùſve deterioris naturę viderentur, ut conſtat ex illarum Scriptoribus, & ex alijs, quæ latiſsimè poſt Cornel. Tacit. Strab. Procop. & alios tradit Cœl. Rhodig. lib. 18. lectio. antiq. capit. 21. Thomas Bozius lib. 7. de ſign. Eccleſ. cap. 4. lib. 10. cap. 13. lib. 20. cap. 7. & lib. 22. cap. 11. & Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 1. capit. 11. pag. 37. & lib. 4. 1. part. capit. 1. Inter quos Seneca lib. de gubernatio. mun. Germani, inquit, errant incertis ſedibus, ſunt apud eos perpetuæ hyemes, ſolum infæcundum, nullæ ædes, venationibus vivunt, ubicunque nox feſſos laboribus deprehendit, cubant ſub frondibus, aut in ſpeluncis foveiſvè: non habent domos, ſed caſas folijs, & culmis contectas. Incolæ circumaguntur chorizantium more in cõgelato mari victitantes carne ferina, gens nuda, & pellibus ſolum ferarum veſtita, & proptereà vilis deſpectaq́ue ab omnibus. Et Fortunat. libro 3. ad Fœlicem Epiſcop. Nannetenſ. † ſic de Saxonibus ab eo converſis, & manſuefactis ſcribit: Mitibus alloquijs agreſtia corda colendo Munere Fœlicis de grege nata ſeges. Aſpera gens Saxo, vivens quaſi more ferino Te medicante ſacram bellua reddit ovẽ. Rheginus quoque, qui ſub annum mlxxv . vixit, idem de Hungaris his verbis ſcribit: Vivunt Hungari non hominum, ſed belluarum more, carnibus, ut fama eſt, crudis veſcuntur, ſanguinem bibunt, corda hominum, quos capiunt, particulatim dividentes, veluti pro remedio, devorant; nulla ratione flectuntur, aut miſeratione afficiuntur. Et Eginarthus Caroli Magni ſcriba in eius bita, ſic de omnibus Germanæ nationibus loquitur: Saxones ſicut omnes ferè Germaniam incolentes nationes, & natura feroces, & cultui dæmonum dediti, noſtraq́ue religioni contrarij, neque divina, neque humana iura vel polluere, vel tranſgredi inhoneſtum arbitrantur. Cæteri quoque populi ad Boream poſiti, † qui Germanis Orientaliores ſunt, & ab antiquis communi nomine Scythæ vocabantur, ſecundùm Strabon. lib. 11. & Diodor. Sicul. lib. 5. cap. 9. eâdem barbarie, & ruſticitate laborabãt, teſte Herodot. lib. 4. qui ſic ait: Nullæ ſunt Scythis urbes, nulla mœnia ſtructa, domos ſecum ferunt ſinguli, equeſtraſq́ue ſunt ſagittarij, non pane victitantes, ſed ex pecoribus, pro domibus plauſtra habentes, quid ni imbelles alioqui futuri, & ad dimicandum inhabiles. Quò reſpexit † Horat. lib. 1. Ode 35. dum eos profugos appellat, & lib. 3. Od. 24. dum canit: Campeſtres melius Scythæ, Quorũ plauſtra vagas ritè trahũt domos Vivunt, & rigidi Getæ: Immetata quibus iugera liberas Fruges & Cererem ferunt: Nec cultura placet longior annua. Et † de Battavis eiuſdẽ Germanię populis, qui nunc, ut pleriſque placet, Hollandi nominãtur, narrat Cornel. Tacit. lib. 20. nimis agreſtes, inelegantes, tetricoſq́ue fuiſſe. Vnde natum eſt Proverbium † Auris Battava, quod Eraſmus pro pingui, craſſaq́ue, & indocta interpretatur, illud Martial. adducens lib. 6. epigram. 82: Tu ne es, tu ne ait, ille Martialis, Cuius nequitias, iocoſq́ue novit Aurem qui modò non habet Battavam. Vbi Domit. Calderin. Raderus & Marcilius plura notarunt, & conducit Lucanus lib. 1: Vangiones Battaviq́ue truces, quos ære recurvo Stridentes acuere tubæ. Bæotij † etiam, licèt in Græciæ finibus ſiti eſſent, eâ ingenij ruditate, & craſsitie fuiſſe commemorãtur, ut hoc nomine proverbiali ſigurâ ignavi, ſtolidi, & ſupini homines notari ſolêrent & quidquid inſulſum eſſet, ac ſtultum, ide Bæoticum diceretur, iuxta illud Horatij lib. 2. epiſt. 1: Bæotum in craſſo iurares aëre naſci. Et Plutarch. in comment. de eſu carn. qui ipſe Bæotus ſcribit, ab Atticis notatos Bæotos tanquam brutos & ſtupidos, ac pingues, tradit plura Eraſm. in adag. Bæoticum ingenium, & in adag. Bæotiſſare, & in adag. Bæotica aures, & Carol. Stephan. in. diction. verb. Bæotica. Vnde † non inani coniecturâ dicere poſſumus Hiſpano noſtro ſermone vocem illam Beodos inductam, quâ ebrios, & voraces homines ſignificamus, 1. 5. tit. 8. part. 7. ut benè obſervat Fr. Ioan. à Ponte in coven. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 4. pag. 27. quamvis D. Sebaſtian. Covarru. in Theſaur. ling. Hiſpan. aliam etymologiam comminiſcatur, & Beodo, quaſi Bevido dictum interpretetur. In Aſia quoque † præcipuę provinciæ erãt Phrygia, Myſia, Caria, Lydia, ut tradit Cicer. in oratio. pro Flacco, quæ tamen, eodẽ ibîdẽ teſtãte, barbariei, feritatis, & ruditatis nomine malè ſemper audierunt, ita ut nõ niſi flagris & verberibus ad doctrinam, & bonos mores allici poſſent, quod locum fecit adagijs Phryx verberatus melior, Myſiorũ ultimus, Cùm Caro Carizas. Lydus in meridiẽ, Lydus in planiciẽ provocas. De quibus optimè agit M. Varro lib. 6. de ling. Lat. Athen. lib. 12. Eraſm. in. eiſdem adagijs, Cœl. Rhodig. lib. 2. lect. antiq. cap. 14. Lorin. in Act. Apoſtol. cap. 28. verſ. 1. Puẽte in d. convenien. Monarch. lib. 2. cap. 11. §. 2. pag. 144. & cap. 26. §. 3. pag. 272. Vbi aiunt, has nationes † per anthonomaſiam Barbaras appellatas, iuxta illud Horatij: Græcia barbariæ lento colliſa duello: & Maronis: Barbarico poſtes auro ſpolijſq́ue ſuperbi: Quod de Phrygia rectè accipiũt interpretes. Ita † ut muſicum quoddam inſtrumentum ab eiſdem Phrygijs inventum, quo triſtitiæ tempore utebantur Tibia Barbara diceretur, quò reſpexit Horatius: Sonante mixtum tibijs Carmen lyra, Hac Lydium illis Barbarum. Et ſimiliter Imperatores † Barbaricarios eos nominarunt, qui veſtibus Phrygio more acu pictis & deauratis utebantur, ut apparet † ex. l. 1. de fabricẽſ. in. C. Theodoſ. l. 1. C. de excuſ. artif. lib. 10. ubi doctiſsimus Cuiacius l. 1. C. de præpoſ. agent. in reb. & l. 1. C. de privil. ſchol. lib. 12. & obſervat Pancirolus in notitia utriuſque Imperij lib. 2. capit. 83. ſol. 173. Donat. ſup. Virg. 2. Æneid. Briſſon. & Calinus de verb. iur. verb. Barbaricarij, & Turneb. lib. 5. adverſ. cap. 25. Vbi advertit, hos ipſos, † Phrygiones etiã dictos, quòd Phryges veſtes auro intexere, & acu pingere primi inſtituerint. Quod etiã notavit Alexan. ab Alex. lib. 4. Genial. cap. 8. Polidor. Virgil. lib. 3. de invent. rer. cap. 6. Chaſſan. in Catal. glor. mundi, par. 11. conſid. 34. & D. Sebaſt. Covarru. in d. Theſaur. ling. Hiſpan. verb. Franjas. Vbi † benè conſiderat, hinc ſortè apud Hiſpanos vocem Franjas & Franjones originem ducere. Has & alias plures maioris & minoris Aſiæ provincias hodie † occupant Turcæ, qui etiã tunc, cùm in Scythia pererrabant, & nunc quoque, cũ adeò late Imperij ſui terminos extẽdiſſe cõperiuntur, ita Barbari, & feroces naturâ ſunt, ut nulla gens magis efferata, crudelis, libidinoſa, infida, ac truculẽta reperiri poſsit, quæq́ue peioribus, & durioribus legibus ac moribus vitam agat, ut poſt Laonicum Calchocondilam, & alios qui de rebus Turcicis ſcripſerunt, benè narrat Fr. Hieron. Romanus in lib. de Republ. Turca, Ioan. Boter. in. relat. univerſ. 2. part. lib. 4. ex pag. 184. Busbequius in relat. ſuæ legat. ad Turcas, & Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 4. colloq. 5. pagina 337. cum ſequentib. Denique ne in his plus temporis cõteramus, Afri, † Galli, & nos ipſi Hiſpani olim non minori barbarie, ruditate, & feritate laborare dicebamur, quàm hodie Indi, quos quidã hac tantum de cauſa ſervos efficiunt; ſic enim de eis generaliter ſcribit Cicero in epiſt. ad Quint. Fratrem: Quòd ſi te ſors Afris, aut Hiſpanis, aut Gallis præfeciſſet immanibus, ac barbaris nationibus, tamen eſſet humanitatis tuæ conſulere eorum commodis, & utilitati ſalutiq́ue ſervire. Et de † Hiſpanis in ſpecie, præcipuè Aſturibus, Gallæcis, & Vaſconibus, agens Strabo. libro 3. geograph. eos agreſtes vocat, & inhumanos eâ ratione additâ, quæ longè magis pro Indis militare videtur, ſic enim inquit: Agreſtis autem eorum immanitas non ſolùm ex ipſo bellãdi uſu, verùm etiam ex alia locorum longinquitate provenit. Longinqua enim ad eos eſt navigatio, longinqua etiam itinera cùmq́ue nullis commiſceantur advenis, quæ inter homines cõmunia ſunt abiecere, & omnem exſuerunt humanitatem. Et poſteà eodem lib. immanſuetos, ſylveſtres & alienos à moribus humanis eoſdem Hiſpanos appellat. Idem facit Trogus Pomp. libro 44. ſuæ hiſt. in ſine, dum ait: Nec prius perdomitæ provinciæ iugum Hiſpani accipere potuerunt, quàm Cæſar Auguſtus perdomito Orbe victricia ad eos arma trãſtulit, populumq́ue barbarum, ac ferũ ad cultiorem vitæ uſum traductum in formam provinciæ redegit. Et Ammian. Marcellin. bella Leptitanorum cum Aſturibus memorans tempore Imper. Ioviani, & initio Valentiniani, quod fuit anno Chriſti ccclxiiii. & ſequenti, ſic ait: † Aſturiani bis cõtermini Barbari in diſcurſus ſemper expediti veloces, vivereq́; aſſueti rapinis & cædibus pauliſper pacati in genuinos turbines revoluti ſunt. Alia quoque ſimilia † de Iberorum, Cantabrorum & Gallæcorũ moribus reperiuntur apud Cœl. Rhodig. d. lib. 18. capit. 22. & alios, poſt quos noſter Ioan. Mariana † lib. 1. hiſt. Hiſp. cap. 6. ſic inquit: Veteres Hiſpani moribus fuere rudes ſanè, & ſine more, feris propriora quàm hominibus ingenia, ſecreti etiã inter tormẽta tenaces, inquieto animo, corporũ celeritate maxima, dediti religionibus, à ſapientiæ ſtudijs abhorrentes: tametſi ingenio maximo, quod tranſlati in alias provincias declararũt, neque mẽtis perſpicuitate, neq; memoriæ laude, ac ne orationis quidẽ copia ab ulla gente ſuperari. Armis aliquãto adverſus hoſtes, quàm cõſilio meliores fuerũt, cultu vitæ agreſti, victu copioſo magis, quã exquiſito vino parciſſimo, aquæ ſæpè potu contenti vitã propagabãt: adverſus ſontes ſeveri, in advenas humani & hoſpitales. Quæ omnia verba tranſcribere volui, quoniã priora tãtùm recẽſens, † hũc noſtrę ętatis auctorẽ, iudicio meo graviſsimũ & elegantiſsimũ, graviter hoc nomine reprehẽdit Fr. Ioan. à Põte in d. conven. Monarch. lib. 3. cap. 21. pag. 134. Quaſi propriæ nationi iniuriã irrogaverit, eã ruditatis, & feritatis incuſans. Quod ipſe multis argumentis depellere tentat, cum Alphonſo Matamoros in lib. de Academ. Hiſp. cùm tamẽ cõſtet eo in capite Marianã plura de laudibus, quàm de vitijs Hiſpanorũ dixiſſe. Nec verè vitio illa antiqua ruditas verti debeat, quę illi ætati magis quàm gẽti tribuẽda videtur, & tũc reliquis ferè nationibus cõmunis erat, ut ex ſuperioribus patet. Vt omittã hæc eadem, quæ in Mariana notat, & alia longè graviora, ipsũ Fr. Ioan. fateri, & Hiſpanis obijcere lib. 1. c. 2. §. 3. pag. 10. Tertiò † pro ſupradictæ ſentẽtiæ cõſirmatione, & contrarię reiectione cõſidero, falſum utique eſſe, & ſemper fuiſſe, quod quidà primis illis detectionis & cõquiſtionis huius Novi Orbis tẽporibus, pravâ ſuggeſtione diſſeminarũt, videlicet, Indos non ſolùm barbaros eſſe, ut aliæ nationes, de quibus diximus, ſed prorſus inhumanos, ſtupidos, atq; amẽtes, & per mõtes, & agros ferarũ more vagãtes, ita ut vix hominũ appellatione digni videri poſſent, & omnino incapaces eſſent Fidei Chriſtianę percipiẽdæ, & retinẽdæ. Etenim licèt † aliquid horũ primâ facie cẽſeri potuiſſet, inſpectâ naturâ, & feritate Indorum, qui in primis inſulis, quas dicũt de Barlobento, reperti ſunt, & aliorũ, quos Caribes, & Canibales appellamus, atque hoc colore multa dãna miſeris Indis generaliter à militibus irrogata fuerint, qui eos beſtiarum inſtar tractabant, onerabant, & ſpoliabant, graviſsimũ hac propter impedimentũ eorũ converſioni generantes. Re tamen † poſteà maturius, & penitius inſpectâ, & pijs ac religioſis viris à Regibus noſtris cõmiſsâ, manifeſtè cõſtitit, non eſſe omnes Indos eâdẽ lance trutinandos, cũ alij, & quidẽ numero plures, politicã vitã agerẽt, & pro captu ſuo proprijs legibus, ac Regibus civiliter gubernarentur, ut in cap. ſeq. dicemus, ac planè nullos adeò uſu rationis & intellectus carêre, ut ab hominũ appellatione, & Fidei prędicatione exclude debêrent; quin potius pleroſq; eorum, ſi rectè inſtituantur, faciles admodũ, & ſupra omnes alias gentes dociles eſſe ad Catholicã Fidẽ percipiẽdã, recipiẽdã & retinendã, & ad quaſlibet artes etiã liberales addiſcendas, quas etiã ante Hiſpanorũ adventũ ſuo more, ac modo in aliquibus regionibus pluſquàm mediocriter exercebãt. Quod † etiam multis exemplis, & argumentis latè probavit pijſsimus in Indos Chiapenſis Epiſcop. in fine ſuæ Apologię fol. 17. & in replicat. 8. ad obiect. Sepulvedæ, Ioſeph. Acoſta omnino legẽdus lib. 1. de procur. Ind. ſalu. cap. 1. & 8. 17. & 18. cum multis ſeqq. & lib. 4. cap. 3. 4. 5. & in hiſt. moral. Ind. lib. 6. cap. 1. 8. & ſeqq. Vbi concludit, nullam nationem hominũ obſequẽtiorem eſſe, nullam ſubiectiorem: eſſeq́ue Indos, præcipuè Peruanos, & Mexicanos, ingenio nequaquam duro & obtuſo, ſed potius docili & manſueto, imitandi quidquid viderint mirè cupidos. In quibus potentiam, & regendi auctoritatem conſpiciunt, nimis venerabundos, dicto citius obſecundantes. Bonorum, & Sacerdotũ amatores, & obedientes factus, opumq́; contẽptores, & quód multi minus credũt, ſi ſemel ſeriò, atque ex animo Religionẽ, virtutemq́; ſuſceperint, in ſententia conſtantes. Et † quòd fortè multis ex noſtris id dicere poſsint, quod Iob cap. 15. amicis ſuis dixiſſe narratur: Ergo vos eſtis ſoli homines, & vobiſcum moritur ſapientia, & mihi eſt cor, ſicut & vobis: neque inferior veſtri ſum: quis enim ea, quæ noſtis, ignorat? Idem oſtendit Th. Boz. de ſign. Eccl. lib. 7. cap. 4. & lib. 8. cap. 5. verſ. 58. ubi de efferatis Indorũ gentibus loquens, quæ per noſtros ad Fidem converſæ fuerunt, inquit: Ac ſanè nunc illi populi māſuetudine, docilitate. Religione, ac bonis moribus nos ſuperãt, & lib. 10. c. 13. verſ. Hinc ut legimus, ubi per Epiſcopos & Religioſos viros Indorũ ruditatẽ & feritatẽ emendatã fuiſſe commemorat. Idem tradunt Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. p. lib. 3. pag. 58. 96. & ſeqq. Dom. Bañez in 2. 2. q. 10. art. 10. verſ. Arguitur tertiò, F. Auguſt. Davila in. d. hiſt. Mexic. lib. 1. cap. 30. pag. 109. & cap. 42. Fr. Eman Roderic. in quęſt. regul. tom. 2. q. 99. art. 4. pag. 292. Fr. Alfonſ. Ferdin. in. hiſt. Eccleſ. noſt. temp. lib. 1. cap. 21. Fr. Greg. Garcia de Ind. orig. lib. 3. cap. 4. §. 5. & cap. 5. & 6. & noviſsimè ac latiſsimè Fr. Ioan. à Torquem. in Monarc. Ind. lib. 11. 12. 16. & 17. per tot. ubi Indos a tarditatis & feritatis nota defendunt, & plurimorũ facta, leges, mores, & inſtituta recẽſent, quæ cum pręceptis Decalogi, & aliorũ nationũ legibus in multis conveniebant, & eos nullo modo ingenij, & Catholicæ Fidei expertes fuiſſe cõvincunt, ſed, magna ex parte prudẽtes, ſubtiles, acutos, pios & religioſos, & regendi, ac gubernãdi arte uſquequaque nõ imperitos. Idem etiã in ſua generali huius Novi Orbis hiſtoria paſſim præſtat Ant. de Herrera, & præcipuè decad. 3. lib. 2. cap. 18. & ſeq. decad. 4. lib. 10. cap. 1. & 9. lib. 8. cap. 3. lib. 9. cap. 12. ubi politiam, & mores Mexicanorum, lucatanorum, Chiapenſium, Nicaraguenſium, & aliorum provinciarum Novæ Hiſpaniæ cõmemorat, & decad. 4. lib. 1. cap. 10. & ſeqq. ubi agit de Indis Terræfirmę, & lib. 5. cap. 9. ubi de moribus Malucorum, & decad. 5. lib. 4. cap. 1. & ſeqq. ubi de moribus Peruanorum. Et ante omnes luculenter de eodẽ argumento diſſeruit † Reverendiſs. Pat. Fr. Iulianus Garceſius ex Dominicano Ordine, Primus Eccleſiæ Tlaxcalenſis Epiſcopus, qui cùm maximâ religione, & eruditione pollêret, & pluribus annis inter Indos Novæ Hiſpaniæ verſatus ſuiſſet, ac proinde idoneitatẽ eorũ, & iniurias, quas ſub prætextu incapacitatis immeritò patiebantur, ſimul exploraſſet, & deploraſſet, piã † quondam, & elegantẽ epiſtolam miſit ad Paul. III. fœlicis recordationis S.R.E.P. anno 1536. in qua multa verè, ac graviter de eorundẽ Indorum moribus, ingenio, docilitate, & in Fidẽ Catholicã propenſione, & profectione recenſuit, quam non pigebit candidis & Chriſtianis Lectoribus ob oculos ponere, quoniam maximè ad noſtrum inſtitutum conducit, & cùm à ſuprà dictis Auctoribus multum laudetur, à Fr. Auguſt. Davila dumtaxat refertur d. cap. 42. ea igitur ſic habet. Sanctiſsimo D.N. Paulo III. Põtif. Maximo, Fr. Iulianus Garces Ordinis Prædicatorũ, Epiſcopus primus Tlaxcalenſis in Nova Hiſpania Indiarum Cæſaris Caroli, ſalutem ſempiternam dicit. QVÆ circa novellũ gregẽ, Eccleſiæ ſanctæ aggregatũ, tibi (Beatiſsime Pater) acquiſitũ noverim, declarare non pigebit, quatenus exultare valeat ſpiritus tuus in Domino ſalutare. Et ne prologi longâ enarratione, tibi præcipuè, qui tot, ac tantis totius Orbis negotijs providêre debes, faſtidiũ generẽ; rẽ ipſam in valvis aggredior. Nulla † ſunt obſtinatione orthodoxæ ſidei infeſti, aut pervicaces (ut Iudæi, & Mahumetani) Indorũ parvuli. Chriſtianorũ decreta non hauriunt modò, ſed exhauriũt, ac veluti ebibunt: citiùs hi, & alacriùs articulorũ Fidei ſeriem, & conſuetas orationes, quàm Hiſpanorũ Infantes ediſcunt, & tenent, quidquid à noſtris traditur. Alũtur intra Monaſteriorũ ambitũ per ſuas claſſes, & contubernia per ſcholas & doctrivia ex ditioribus trecenteni, quadrigẽteni, quingenteni, & ſic de ſingulis ordinatim, ſecundũ magnitudinẽ civitatũ, & oppidorũ. Non clamoſi, non iurgioſi, nõ litigioſi, non inquieti, non diſcoli, non tumidi, nõ iniurioſi: placidi, pavidi, diſciplinati, ad magiſtros obtẽperatiſsimi, obſequioſi ad ſodales, non queruloſi, non mordaces, non contumelioſi, omni prorſus vitio (quod noſtrates pueruli ſcatent) liberi: ſecundũ quod illa ætas patitur, ad liberalitatẽ propenſiſsimi; utrum uni, vel multis des, nihil intereſt, quia quod uni datũ eſt, ſingulis impartiendum currant. Parcimoni â mirabili, non bibaculi, nõ guloſi, ingenitâ, & velut innatâ modeſtiâ, ac diſciplinâ. Siquidẽ videri eſt, eos ordinatè, ſeriatimq; incedentes, ſeu ſedère, ſeu ſtare iubeantur, ſeu flexis poplitibus proſterni ad pulvinaria. Præter ſuum Tlacuali (ſic enim communẽ eſcã appellant) poſt panẽ, ſeu Tlaxcali, nihil obnixè flagitantes Habẽt enim & noſtrates fructus omnes, ideſt, quorũ ſemina ab Hiſpania allata ſunt: tanta eſt terrę feracitas, ac fœcundia. Habẽt & ſuos fructus. Iã verò ingenij docilitas ſupra modũ, ſeu cantare iubeas, ſeu legere, ſcribere, pingere, fingere, cæteraque id genus liberaliũ artiũ, & aliarũ, ad rudimenta omnia perſpicaces, & acutiſsimi intellectus dexteritate ſingulari, quod præter cœli clementiam, ac temperiẽ (ut ſępè mihi animo revolvẽti occurrit) pręſtat mira in cibo ſimplicitas ac parcimonia. Cũ intra monaſteria Fratrũ ad diſciplinã arceantur, nulla a maioribus querimonia quæſtióve fit, quòd inæqualiſparitate tractẽtur, quòd ſeveriùs caſtigẽtur, quod à pędagogis tardiùs ad domos dimittantur, quòd ęqualibus inæqualia, aut imparibus paria demandentur officia. Cõtradicit nemo, nullus obiurgat; ſed parẽtũ cura, ac ſolertia ad id tendit, ut quàm eruditiſsimus in Chriſtianiſmo ſuus natus evadat. Iam verò Eccſiaſticus cantus, ſeu organicus, ſeu harmonicus, ſeu rhytmicus abſolutiſsimè ab eis perdiſcitur: ita ut extranei muſici nõ magnopere deſiderentur. Qui in cãpo pugiles exercebantur, campeſtrati vocabãtur (teſte Auguſt.) quia fœmoralibus eorũ pudẽda velabãtur, quę cãpeſtria dicebãtur, & perizomata in litteris ſacris, Indi Tomaſtli dicunt: Apud quos tanta cura, & verecundię obſervatio, ut in publicũ etiã tantilli infantuli (de Mexico loquor) ſine Thomaſtli, ideſt, ſubligari prodeat nemo. ¶ Nũc cõtra eos, quos de indigenis malè ſenſiſſe, cõperimus, dicendũ erit: refellẽdo vaniſſimã opinionẽ illorũ, qui eos incapaces inſimulãt, inculpantq́; atq; ex Eccleſiæ gremio abijciendos aſſeverant. Prædicate (ait † Dominus) Evangeliũ omni creaturæ, qui crediderit, &c. de hominibus planè loquebatur, non de brutis, nullã excipiens gentẽ, nullã nationẽ excludens, quippè in rete Evãgelico omne piſciũ genus cõclauſuris Apoſtolis, quibus prędixerat: Faciã vos piſcatores hominũ. Nã quod dicit, elegerũt bonos, malos foras miſerunt: nõ de hac militantis, ſed de illa triũphantis Eccleſiæ piſcatione loquebatur, quãdo ſegregabit oves ab hœdis. Vnde in piſcatione Petri ante paſsionẽ retia rumpebantur prę multitudine piſciũ, etiam naviculæ penè mergebantur, ſed poſt Reſurrectionem (ait Ioannes) cùm tanti eſſent, non eſt ruptum rete, quia de piſcatione triũphantis loquebatur Eccleſiæ. Multi enim retia militantis Eccleſię piſces implent, rũpunt, & egrediuntur, ſive hęreſibus, ſive pravis moribus, qui triumphãtis retia nõ intrabunt. Vnde de piſcatione poſt Reſurrectionem Dominicam numerum determinatum appoſuit piſcium: quia novit Dominus, qui ſunt eius (ait Apoſtolus) quia hęc retia multi exituri intrant, illa nullus egreſſurus intrabit. Lauda Ieruſalem Dominum (ait Pſalmiſta) quia confortavit ſeras portarũ tuarũ: benedixit ſilijs tuis in te. Et ne putaremus in cœlum tantùm centũ quinquaginta tres, ideſt, beatorũ animas: myſticè uſque ad decem & ſeptẽ ab uno aſcendẽdo, ac intermedios numerando, is numerus ſurgit centum quinquaginta tres, quia decẽ præceptorũ obſervatores, & ſeptenaris numeri in donis Spiritus ſancti perceptores tantùm intrabunt: quia multi ſunt vocati, pauci verò electi. Reſtat igitur, ut nulli apertũ, quod vidit Ioannes in Apocalypſi, oſtium claudamus, quia ille, qui habet clavẽ David, qui aperit, & nemo claudit, ſolus novit numerum electorũ in fœlicitate ſuperna. Nulli ergo hominum, qui †ex ſide ſpontanea petat Baptiſmum, Eccleſiæ eſt porta claudenda, iuxta Auguſtini ſermonem 15. de verbis Apoſtoli, Cyprianũ ſuper hac re citantis. Nullum ergo retrahat, quæſo, ab hoc opera falſa talium aſſertio, qui diabolicis inſtigati ſuggeſtionibus, incapaces religionis noſtræ aſſerunt Indos iſtos. Hæc certè vox † Satanica eſt, & dolentis dæmonis ſuum ſubverſum iri cultum, ac ex avariſsimorum Chriſtianorum faucibus erumpens; quorũ tãta eſt cupiditas, ut ſitim eius explêre volentes, rationabiles creaturas ad Dei imaginẽ factas, beſtias, & iumenta eſſe contendant, nullo alio fine, niſi ut quibus illarũ cura cõmiſſa eſt, nulla ſit liberandi eas è rabidiſsimis minibus cupiditatis ſuæ: quin potius illarũ obſequio uti pro arbitrio permittant. Quis enim tã impudẽti animo, ac perfricatâ frõte incapaces fidei aſſerere audet, quos mœchanicarum artium capaciſsimos intuemur, ac quos etiam ad miniſterium noſtrorum redactos bonę Indolis, fideles & ſolertes experimur? Etſi quando (Beatiſsime Pater) tua ſanctitas aliquem Religioſum † virum in hanc declinare ſententiam audierit, etſi eximia integritate vitę, vel dignitate ſulgêre videatur is: non ideò quicquã illi hac in re præſtet auctoritatis, ſed eundẽ parũ, aut nihil inſudaſſe in illorum converſione certo certius arbitretur, ac in eorũ addiſcenda lingua, aut inveſtigandis ingenijs parũ ſtuduiſſe perpendat. Nã qui in his charitate Chriſtianâ laborarunt, non fruſtrà in eos iactare retia charitatis affirmant: illi verò, qui ſolitudini dediti, aut ignaviâ præpediti, neminem ad Christi cultum ſuâ induſtriâ reduxerunt, ne inculpari poſsint, quod inutiles fuerint, quod proprię negligentiæ vitium eſt, id infidelium imbecillitati adſcribunt, veramq́ue ſuam deſidiam falſæ incapacitates impoſitione defendunt, ac non minorem culpam in excuſatione committunt, quàm erat illa, à qua liberari conantur. Lædit † namque ſummè iſtud hominum genus, talia aſſerentium, hanc Indorũ miſerrimam turbã; nam aliquot Religioſos retrahunt, ne ad eoſdem in Fide inſruendos proſiciſcantur. Quamobrem nonnulli Hiſpanorũ, qui ad illos debellandũ accedũt, horũ freti iudicio, illos negligere, perdere, ac mactare, opinari ſolent non eſſe flagitiũ. Vnde apparet, quòd hoc Satan ille, humani generis hoſtis, in lucis Angelũ tranfiguratus invenit, ut gentium illarũ differendo ſidem, ſibi exhibitum cultũ conſervet. Nunc verò de horum ſigillatim hominum ingenio, quos vidimus ab hinc decennio, quo ego in patria cõverſatus, eorũ potui perſpicere mores, ac ingenia perſcrutari, teſtiſicans corã te (Beatiſsime Pater, Qui Christi in terries Vicarium agis) quod vidi, quod audivi, & manus noſtræ contrectarunt de his progenitis ab Eccleſia, per qualecunque miniſterium meum in verbo vitę, quod ſingula ſingulis referendo, ideſt, paribus paria. Rationis optimę compotes ſunt, & integri ſenſus & capitis; ſed † inſuper noſtratibus pueri iſtorũ, & vigore ſpiritus, & ſenſuum vivacitate dexteriori in omni agibili, & intelligibili præſtantiores reperiuntur. De maioribus, † quod barbarâ feritate, ac crudelitate ultra humanum modum fuerint, audivi: utpotè antropophagi, ideſt, humanarum carnium voratores, truces, ac cruenti: ſed quanto crudeliores, & immaniores ſuêre, tanto acceptius Deo holocauſtum offeretur, ſi benè convertantur: cuius pars maxima nos ſumus, ſi tales erga eos extiterimus verbo, & exemplo, manu, linguâ, quales eos nobis, ſi in ſimilem caſum incidiſſemus, voluiſſemus habêre. Lucrifacere animas eorum laboremus, pro quibus Christvs fudit ſanguinem. Barbariem eis, & idololatriã obijcimus, † quaſi meliores habuerimus patres noſtros àquibus ductamus originẽ, quouſque B. Iacobus Apoſtolus eiſdem prædicavit, eoſq́ue ad Fidei cultum convertit, ex peſsimis optimos reddens: unde tot clariſsima Martyrum, Doctorum, & Virginũ lumina emicuerunt, quos hîc longum eſſet, & non neceſſarium recenſere. Quis dubitat, durante ſæculo, multos ex his ſanctiſsimos futuros, & omni virtute conſpicuos? Numquid Sertorio † apud Hiſpanias res agẽte, ſubmiſſa eſt cerva, quæ fatidica putaretur? Ecce cervam, ideſt, brutum animal Hiſpani prophetiſſam, ideſt, fatidicam, ac Deam adorabant. Feritas Hiſpanorum quondam tanta erat, ut Silius Italicus ex Italica Bethicæ civitate oriundus, dicat de maioribus ſuis eulogium inclytum: Prodiga gens animi, & properare facillima morte: Namque ubi tranſcendit ſtorentes viribus annos, Impatiens ævi, ſpernens veniſſe ſenectam Et fati modus in dextra eſt. PRSS Viriatus ille, quem teſte Iuſtino (de Gentilitate loquor) Hiſpania habuit clariſsimum Ducem, paſtor erat armentarius. At poſt † Chriſtianiſmum ſuſceptum, cũ fide veram nobilitatem hęreditate poſsidemus, tot milites, tot Duces præclariſsimos, quibus & Roma Imperatoribus uſa, mirũ in modũ crevit, ac in id, quod de ea audivimus, provecta eſt. Si tam † inculta, & vepribus errorum obſita Hiſpania ante Apoſtolorum prædicationem, poſteà tales fructus, ſive in ſæculo, ſive in Eccleſia parturivit, quales futuros nunquam antè credidiſſent, quia hæc mutatio dexterę Excelſi: dent mihi tales pro eodem Omnipotentis Dei, ac Domini liberatoris cunctorum auxilio, favore, & patrocinio, mirabilẽ fortaſſe Indorum populum in hoc Novo mundo reperto futurum. Numquid (ait Iſaias) abbreviata eſt manus Domini, ut ſalvare nequeat? Quo tempore Sertorius in Hiſpania apud ſemiferos homines Romanorum Dux erat, litteras Hiſpani, & Græcas & Latinas noverant, ab his nationibus ſubiugati: verũtamen eſt, quòd ſi Hiſpania proprias vires agnoviſſet (ait Trogus) nunquã Romanis colla dediſſet: litteras ergo Hiſpani didicerant, nec eorum linguam minus callebant, & ſemibarbari adhuc erant. Quid mirum, † ſi miſelli iſti in extremo terrarum margine conſtituti, nullo cultorum hominum commercio, nullas uſque hodie litteras aſſecuti, belluarum inſtar eſſent, nullum animal habentes pro vectura, ipſi aſelli bipedes omnia ruri, domiq́ue vectitarent, nullâ exterorum hominum notitiâ, nullo cultu, aut victu, aut veſtitu, alijſq́; humanę vitę ornamentis præditi, nullo litterarum commercio, nullo vehiculorum, aut navigiorum uſu, inculti eſſent, ac pené barbari. Si omnibus ijs præditi Hiſpani, tales priſco tempore extitêre, quid de his deſperandum, cùm de nobis a noſtris minimè deſperatum ſit, cùm in ea regione tam illuſtres viri evaſerint in utroque homine? Ecce ſic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum, ait Pſalmiſta, & ſequitur: Et videas ſilios ſiliorum, qui ſunt homines Novi mundi indigenę, qui Fide, & virtutibus eos, quorum ſunt miniſterio, ad Fidem converſi, fortè ſuperaturi ſunt. Et quoniam eos penitus † litteras nõ didiciſſe prędixerim, palinodiam cano: pingebant enim, non ſcribebant, ideſt, non litteris, ſed imaginibus utebantur, ſi quid abſentibus ſeu tempore, ſeu loco memorabile vellent ſignificare. Quod & Lucanus inſinuat in hęc verba: Phœnices primi, famæ ſi creditur auſi, Manſuram rudibus vocem ſignare figuris, Nondum flumineas Memphis contexere Biblos Noverat, & ſaxis tantum volucreſq́ue feræq́ue, Sculptaq́ue ſervabant magicas animalia linguas. Nunc verò tãta eſt ingenij eorum fœlicitas (de pueris loquor) ut & Latiné, & Hiſpanè ſcribant, noſtris pueris elegantiùs: Latinè ſciant, atque loquantur non minùs quàm noſtri, qui ſe eius rei ſtudio dedidêre. Confeſsiones † ab eis ſunt, quæ vel maximè novellis in Eccleſia difficultatem aſferunt, & arduitatem pręſeferunt, ubi fides pręcipuum locum tenet, cùm ſecreta cordis extrinſecùs revelentur, ac alteri pandantur lapſos humani, & peccata non minori perſpicuitate ac veritate, quàm a Chriſtianis natis (ne dicam propenſiori) earumq́ue frequẽtiâ gaudent, imò aliqua vel minus enucleata, vel a confeſſoribus forſan non intellecta, quæ ſemel cõfeſsi ſunt, examuſſim repetere ſpontaneè non verentur columbinâ ſanè ſimplicitate; ita ut quoad confeſsiones apud illos totus annus habetur, ut Quadrageſima inter noſtros, diſciplinas ordinarias & à pueris, ideſt, flagella, non modò renuentes, ſed & ultrò ſuſcipientes, clam tẽpore & loco, ultra communes, quę fiunt in die Veneris ſancti, & omnibus ſextis ſerijs anni. Quodq́ue adhuc difficilius exiſtimatur à noſtris (qui nec in abijciendis quidem concubinis dicto pareant prælatorum) tãtâ facilitate uxorum pluritatem abijciant, quas in paganiſmo habuerunt, unicâq́ue continẽti, ut miraculi inſtar ſit. Furta, quorum confuetudo (de parvulis loquor) genti innata eſt, apertiſsimè pro confeſsione accuſant. Non reſtitutionem recuſant, aut procraſtinant. Conſtruunt Eccleſias magnas, quas armis Regijs adornant, conventus Fratrũ protectorũ ſuorũ, & domos devotarum mulierũ ab Imperatrice domina Eliſabeth miſſarũ, quibus bono animo dant ſuas ſilias, ſicut Fratribus filios, ut ex ipſis quantocius ſancta Eccleſia augeatur. Cum indigent aquâ, ad Fratres cũ oblationibus veniunt, proceſsiones petunt. Idẽ ſimiliter faciunt pro pueris infirmis, petentes Evangeliũ ſibi dici, & manus ſacras ſuper ipſos imponi. Cum infans naſcitur, ad Sacramentum Baptiſmi ſuſcipiendũ à patre, vel matre portatur, & quando moritur ad Fratres cõcurrunt, ut ſepeliatur. Cùm vir ſcit, uxorem nõ Chriſtianam, illam ad Baptiſmum ducit, & mulier virum, ut deſponſentur ad modum Chriſtianorum, & pater filium, mater ſiliam, frater ſratrem, & vicinus vicinã. Quo circa quę per me ipſum, & à ſidedignis Religioſis perſonis de fide, & moribus iſtorum acceperim, compendio dicam. Rogatus quidam, cur extra tempus Quadrageſimę conſiteri vellet? reſpõdit: Se ægritudine preſſum ſpopondiſſe conſeſsionem Deo, ſi evaderet, ideò voti reum conſiteri debere. Item alius, ad quid tam citò confeſsionem repeteret, à confeſſore rogatus, qui ſciret, eum paulò antè alij confeſſum: reſpondit: Verùm equidem eſſe; ſed quòd confeſſorem eum non plenè intellexiſſe, ſuſpicaretur, repetere ſe velle confeſsionem: inſuper & poſteà nonnullorum recordatum fuiſſe peccatorum, quæ faſſus anteà non fuiſſet. Petrus quidã, & Iacobus Neophiti ex primoribus eorum, poſt confeſsionem Sacramentalẽ, imaginariâ viſione, duas vidêre videbantur vias: olidã alteram, alteram odoramentorum, atque roſarum refertam: contemplatoſq́ue Magdalenam & Catherinam; quarum ſimulacra ex pictura didicerant, fœtida dicentes, quam antea tenebatis, via eſt; roſarum ſpiramine odora, quam ſequimini poſt Baptiſmũ. Quod in conſpectu decem millium animarũ animoſo & ferventi ſermone referentibus, multi Baptiſmum petierunt. Quâ nocte Salvator noſter, ſecundùm Eccleſię repręſentationem, natus eſt: Gloria in excelſis Deo à cantantibus linguâ ſuâ auditum eſt à pluribus. Cùm tamen hymnus iſte tunc in eorum linguam converſus non eſſet, ut pòſt: unde arguitur, nõ humanâ induſtriâ, ſed Divinâ virtute miraculum accidiſſe. Anhelanti cuidam violentiâ cõprimere puellam, ait illa: Numquid nõ Chriſtianus es tu? Cui reſpõdenti, ſum: hoc quod agis (addidit illa) Chriſtiana pietas prohibet. Quo audito, ille ab inCœpto protinus reſilivit. In quadrageſima admonitus pro Religione haberi ieiunium, cùm ægritudine laboraret, nullo modo perſuaderi potuit à Chriſtianis, ut carnibus veſceretur. In confeſsione ſe accuſavit eorum quidam quòd cùm propriã cognoſceret uxorem, alterius, cuius ardebat deſiderio, recordatione fuerit voluptuoſâ allectus. Rogatus fuit a quodam religioſus quiſpiam, utrum orare deberet in ſacris myſterijs, an ceſſare, atque attentius Verba Divina auſcultare? Alius ſimiliter audito, quòd Iudas inconfeſſus, & impœnitens laqueo vitam finiverit, ait confeſſori: Ego ſum Iudas, qui etſi confeſſus fuerim, non integrè tamen, ideò confeſsionem repetendam putavi. Duo alij ex rubore peccatum peſsimũ in cõfeſsione occultãtes, nimiâ ægritudine preſsi, faſsi Sacramentaliter crimẽ, cõpunctionis, & lacrymarũ imbre perfuſi, utroq; morbo abſoluti sũt. Chriſtiana eorũ, maritũ Gentilẽ ſortita, rogat, num Baptiſmum acceperit, illo abnuente? , debitum imò indebitũ maritale negat, quouſque lovacro ſancto perfuſum viderit. Plures confeſsi ex eis non abſoluti, vel quia in fornicatione erãt, vel quia reſtitutionem procraſtinarent, quãtociùs adimpleto confeſſoris pręſcripto recurrunt, & ſe repræſentant pro abſolutione: quod, mcâ opinione, fidei non exiguum argumentum eſt. Si cõfeſsio eiſdem ex occupatione confeſſoris, aliáve cauſa denegatur, dolent, flent, gemituq́ue oſtendunt Sacramenti famem, ſitimq́ue iuſtitiæ. Pluſculi poſt Baptiſmũ petunt baptizari, quibus, cùm Chriſtianâ religione id nõ licêre, dicatur, reſpondẽt: Scimus id quidẽ, ſed tunc nõ credidimus aut verba baptizatoris nõ intelleximus. Martinus vocabatur, qui in extremis paulò antequàm decederet, aſsiſtenti matri ait: Cede parens, nonne vides fraters advenire cum Cruce, & Dominam quondam per magniſicam lineam mihi Roſarij offerentem? Cùm in Thecoacan agerent Chriſtiani in hoſpitio primùm, eſſentq́ue aliò profecti, ait quidam eius oppidi indigena ſocijs: Nunc maximè Chriſtianâ religione fratres vivendum eſt, cùm ſoli ſimus, & teſtes Fidei noſtrę Chriſtianos non habeamus. Sed dices, nullo teſte res geſta probatur, quaſi & teſtes ipſi mentiri non poſsint. Rurſum in iudicio humano res eſt nullius ponderis, aut momenti. Quaſi verò ſuper hoc humanum iudicium requiramus, & non Divinũ potius admiremur, quo velit Omnipotens in novo naſcentis Eccleſię ceſpite, fructũ promittere, ac miracula ſuſcitare, quę apud Sanctos, quos ab antiquo veneratur Eccleſia, penitus floruere. Suffragatur tamen huic nationi, maximè hic mos duplici de cauſa: tenuitate victus, vilitate, & ſimplicitate veſtitus, humilitas & obedientia genti innata, quibus nullę regiones mundi abundant ſicut iſta. Quia explicuiſſe videor, † Beatiſsime Pater, quę mea dicere, quęq́ue tua audire intererat, ſuper emporio Indico, ideſt, earum commercio rerũ, quæ Creator, & Plaſmator omniũ ſuâ providentiâ præparaverat in termino iam labentis ſæculi, in quo fines ſęculorũ devenerunt; reliquum eſt, conteſtari Sanctitatem tuam, Paule Beatiſsime, Doctor Gentium, ne tantam nactus occaſionem, ſegnitiei, aut torpori locum des: quominus id agas, ut omnes nos commonefacias, exhorteris, excites, atque promoveas, ne in tam excelſi Opificis opere dormitare, ſed vigilare, & nõ ſegniter agereſ tudeamus. Hoc tibi ipſi imprimis perſuadeas, Sanctiſſime Pater, velim, ex quo Evangelij veritas in mundum effulgere cœpit, ideſt, noſtra ſœlicitas declarari, quoque Dei in filios per gratiam liberationis adoptati ſumus, poſt promulgatam per Apoſtolos duces, ac præceptores noſtros ſalutis viam, nihil unquã penſi maioris (quod ſciam ego) in Eccleſia extitiſſe Catholica, quàm hæc apud Indos talentorum diſpenſatio. Si enim pro caducis fragilibus huius miſeræ vitæ rebus tantopere laboramus, quanto magis niti debemus univerſi, te duce, Paule Beatiſsime Pater, ne oblatam in pręſentiarum opportuniſsimam benè gerendę rei facultatem deſidiâ, ac negliagentiâ noſtrâ perdamus? Videant univerſi in Apottolico pectore nihil gratiùs inſidere, quàm huic tanto negotio vi omni, & niſu, nutu, voce, voto, te velle fideles tuos excubare, adeſſe, vigilare. Quâ parte nobis Verbi oſtiam (ut ait Apoſtolus) apertum eſt, illuc plurimos operarios deſtinare, quò in ſœcundo huius Indię ceſpite centeno conſurgat ſpica fructu, quę divitem ſpem alat, charitatem augeat, ſidem ſuſtentet. Tanto idololatras alacriori animo & ampliori ardore certemus ad noſtrę profeſsionis vexilla colligere in Aſia, quanto Turcarum in Europa ſęvitiam in noſtros amplius cernimus debacchari. Hinc aurũ eruamus ex viſceribus ſidei Indorũ, iſtud aurum mittamus in ſubſidium militum noſtrorum, longè ampliores ab India terminos à diabolo arripiamus, quàm ipſe cũ Mahumetanis ſuis nobis ſubducat ex Europa. Duplici dæmonum muros ariete quatiamus, ut hinc ab eorum poſſeſsione antiqua indigenas eruamus, & iſtinc auro eruto, eoſdem ab Europæ finibus excludamus. Promoveantur, Rex Christe bone, fidelium tuorum termini, † Iſaiæ vaticinium impleatur iã. Ecce iſti de longè venient: ecce illi ab Aquilone, & mari: & iſti de terra Auſtrali. Laudate cœli, & exulta terra: iubilate montes laudem: quia conſolatus eſt Dominus populum ſuũ: & pauperũ ſuorum miſerabitur. Et dixit Siõ: Derelinquit me Dominus, & Dominus oblitus eſt mei. Et infrà: Leva in circuitu oculos tuos, & vide; iſti congregati ſunt, venerũt tibi. Ego vivo (dixit Dominus) quia omnibus his velut ornamẽto veſtieris, & circũdabis tibi eos quaſi ſpõſa: quia deſerta tua, & ſolitudines tuę, & terra ruinæ tuæ nunc anguſta erũt pro habitatoribus, & lõgè fugabũtur, qui abſorbebant te. Si tantâ diligentiâ † Dũs leſus Chriſtus, Deus ac liberator noſter, Thomam Indos adire perſuadet renuentem, ac dicentem: quocunque mitte me, pręter quã ad Indos: & Bartholomęum, qui ibîdem dęmones mirabiliter torſit, Indoſq́ue ad Fidem convertit, eorum divitias reſpuens, ac Fidei Evangelicæ potiores auro fodinas, quas ſequerentur, oſtendit: & te, ſanctiſsime Pater, Imperatorem tuum Deum imitari, ęmulari, comitari convenit, cùm illum milites ſuos Apoſtolos in Indos deſtinantes, ac penè urgentem videas. Sed dices: Non credent Idololatrę Christo, non parebunt Evangelio. Crediderunt (inquit in geſtis Apoſtolicis Lucas) prædicante Paulo, quotquot prædeſtinati erant à Deo ad vitã ęternam. Nullus certè non credidit ex prædeſtinatis. Quàm † verò libenter Fidem ſuſcipiant, prædicatores revereantur, & audiant, Eccleſias ędificent, religioſis ſubdantur Indi iſtius Novæ Hiſpanię, teſtes ſumus omnes, qui inter iſtos verſati ſumus: de valde autem diſtantibus ad huius provinciæ terminis, à venerabili Patre Fratre Bernardino de Minaya, nunc Priore ſancti Dominici huius civitatis Tenuxtitlan, ſec Mexico, verũ habemus teſtimonium, qui cum duobus ſocijs religioſis uſque in Provinciam de Nicaragua, viam trecentum leucarum, & ampliùs peragravit, idololatras docẽdo, idola confringendo, & cõburendo, vexilla Regis Chriti erigẽdo, & Eccleſias fundando. Ad quæ omnia libẽtiſsimos & promptos Indos (qui nunquam viderant Religioſos prædicantes eis) invenit: Baptiſmum ſpontaneè petentes, cum laureolis roſeis, cibo, & potu ei obviantes, viaſque ampliãtes, atque tergentes, & ſuo modo cum gratiarum actione dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Stabilem quippè † Comitem (quem Reges ſæculi appellant) te ſupernus cœleſtiſq́ue Rex conſtituit, ut circa ſtationem tuã pervigil ſemper inſiſtas, hûc tamen, & illûc, ubi maior neceſsitas poſcat, trãſmittendos milites, ac comites tuos, veſtimentaq́ue, & alimenta gregarijs tuis diſtribuere debeas, ne ſi ſtipendiorum inopiâ, equitum, peditumq́ue penuria res militaris ſegniùs agatur, minuſq́ue procedat, Imperatori culpa adſcribatur, id te agẽte, ut confidimus, coronam (ſicut par eſt) reportaturo beatam. Hactenvs epiſtola Epiſcopi Tlaxcalenſis, cuius & aliorum auctoritas, & fida relatio eiuſdem Romani Pontificis Pauli III. piam ſolicitudinem excitavit, † ut peculiare deplomate Indorum capacitatem, & libertatem aſſereret. Diviniq́ue, & humani iuris nõ ſecus ac nos, & reliquas Europæ, ſive antiqui Orbis nationes participes eſſe definiret. Idemq́ue † Pijſsimus, & Catholiciſs. Imp. Carolus V. pluribus legibus, edictis, & ſchedulis declaravit, contrarias abrogans, quæ illorum ſervitutẽ, aut vexationem quovis modo permittere videbantur, ut conſtat ex ijs, quæ ſcribũt Hieron. Benzo in hiſt. Amer. lib. 1. cap. 17. & ſequen. Ant. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. pag. 323. & 367. & decad. 2. pag. 7. 19. 91. 118. & 114. & decad. 3. pag. 312. & decad. 4 pag. 299. & 270. & ſeq. & alibi paſsim, & Fr. Ioan. à Torquem. in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 14. & lib. 17. cap. 19. & Nos infrà lib. 3. cap. 5. & 6. diligentius trademus. Paulianæ autem ſanctionis verba, quoniam graviſsima ſunt, & tractationi, de qua agimus, maximè conducentia, in lectorum quoq; gratiã hîc inſerere libet, quæ ſic habẽt. Paulus † Papa III. univerſis Christi Fidelibus, præſentes litteras inſpecturis ſalutem, & Apoſtolicam benedictionẽ, & infrà. Veritas ipſa, quæ nec falli, nec fallere poteſt, cùm Prædicatores Fidei ad officium prædicationis deſtinaret, dixiſſe dignoſcitur: Euntes, docete omnes gentes. Omnes dixit, abſque omni delectu, cùm omnes Fidei diſciplinæ capaces exiſtãt. Quod videns, & invidens ipſius humani generis æmulus, qui bonis operibus, ut pereãt, ſemper adverſatur, modum excogitavit hactenus inauditum, quo impediret, ne Verbum Dei gentibus, ut ſalvæ fierent, prædicaretur: ac quoſdam ſuos ſatellites commovit; qui ſuam cupiditatem adimplere cupientes, Occidentales, & Meridionales Indos, & alias gentes, quæ temporibus iſtis ad noſtrã notitiam pervenerunt, ſub prætextu, quòd Fidei Catholicæ expertes exiſtant, uti bruta animalia ad noſtra obſequia redigendos eſſe, paſſim aſſerere præſumant, & eos in ſervitutem redigunt, tantis affictionibus illos urgentes, quantis vix bruta animalia illis ſervientia urgeant. Nos igitur, qui eiuſdem Domini noſtri vices, lecèt indigni, gerimus in terris, & oves gregis ſui nobis commiſſas, quæ extra eius ovile ſunt, ad ipſum ovile tot nixu exquirimus: attendentes, Indos ipſos, ut potè veros homines, non ſolùm Chriſtianæ Fidei capaces exiſtere, ſed ut Nobis innotuit, ad Fidem ipſam prõptiſſimè currere: ac volentes ſuper his congruis remedijs providere, prædictos Indos, & omnes alias gentes ad notitiam Chriſtianorum in poſterum deventuras, licèt extra Fidem Chriſtianam exiſtant, ſua libertate, ac rerum ſuarum dominio huiuſmodi uti, & potiri, & gaudere liberè, & licitè poſſe, nec in ſervitutem redigi debere: ac quicquid ſecus fieri contigerit, irritum & inane: ipſoſq́ue Indos, & alias gentes Verbi Dei prædicatione, & exemplo bonæ vitæ ad dictam FidemChristi invitandos fore, auctoritate Apoſtolica per præſentes litteras decernimus, & declaramus, non obſtantibus præmiſſis, cæteriſq́ue contrarijs quibuſcũq́. Datũ Romæ anno 1537. quarto Nonas Iunij, Põtificatus noſtri anno tertio. Cuius decreti executio com3miſſa fuit Illuſtriſs. Cardin. Taveræ, ut videbis infrà lib. 3. cap. 8. num. 54. Qvartò facit, quia etſi concedamus, omnes omnino Indos obtuſo, hebeti, aut fero ingenio pręditos eſſe, cũ tamen veri homines ſint, valdè abſurdum, imò & impium iudicari debuit, & ſemper debebit eorum iudicium, qui illos a Fidei Catholicæ participio, & ſanctę Apoſtolicę Eccleſię conſortio excludere voluerunt, cuius ianua omnibus pariter aperta eſt, ut Epiſcopus Tlaxcalenſis, & Paulus III. meritò declararunt in epiſtolis ſuprà relatis. Etenim † cùm Prophetę, omnes inſulas gentium, & qui in extremis terrę habitant, Dominũ adoraturos, eiq́; laudem cantaturos, & dona adducturos prædixerint, ut apparet ex Sophon. cap. ult. & Iſai. cap. 42. & 64. & alibi paſsim, arbitrari non oportet † contemptos, ac ſempiternæ oblivioni datos hoc Indos apud pium Conditorẽ, & benigniſsimum Redemptorem, cùm ſit unus omnium hominum Pater, ut cum Lucretio rectè tradit Lactan. Firmian. lib. 6. Divin. inſtit. cap. 10. & eodem ſanguine, quo Græci, & Romani, iſti Indi, quantumvis barbari, redẽpti fuerint. Quapropter † ipſos Christi Apoſtolos ſcimus ad remotiſsimas quaſque, & ferociſsimas nationes Evangelij ſeminandi gratiâ penetraſſe, neque earum belluinis moribus deterritos, neq; ſenſus ſtupore pertæſos; ſe crediti talẽti debitores Græcis pariter ac Barbaris, ſapientibus atque inſipientibus agnoſcentes, ut ſcribit D. Paul. Rom. 1. & optimè proſequuntur Acoſta. d. lib. 1. de procur. Ind. ſalu. cap. 1. & ſequentib. Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſalu. lib. 1. cap. 11. pag. 37. & 38. & lib. 4. par. 1. cap. & lib. 11. in præfat. pag. 759. & Thom. Bozius lib. 8. de ſign. Eccl. cap. 4. & lib. 10. cap. 13. ubi latè agit de efferatis gẽtibus ad humanitatem, & Religionẽ diſciplinâ Chriſtianâ perductis, & noviſsimè poſt hęc ſcripta P. Suarez in tract. de Fide, diſput. 6. ſect. 9. num. 4. ubi indubitanter aſſerit, omnes viatores per ſe Fidei eſſe capaces. Quibus addere licet D. Auguſt. qui ſerm. 37. ad Fratres in Erem. tradit, ſe ad monſtra ſine capite, & oculos in pectore habentia, ſerendi Evangelij causâ profectum, cùm noſſet eos Gentilitatis errore implicitos, & ratione alicuius tametſi falſæ Religionis, duci. Quod etiam refert Bapt. Fulgoſ. lib. 1. memorab. capit. 6. de miraculis, fol. 53. & noviſsimus Alfonſ. Carranza in Diſp. de partu humano, cap. 17. num. 80. ubi eiuſmodi homines læmnios appellari, tradit, de quibus Agell. lib. 9. capit. 4. & D. Iſidor. lib. 11. Etymol. cap. 3. Et ſimiliter † prædictę ruditatis & hebetudinis Indorum cauſa ſufficiens iudicari non debuit ad eos debellandos, affligendos, onerandos, & ſpoliãdos, cùm potiùs ob eandem rationem illis ut hebetioribus magis miſerendũ, quàm iraſcendum ſuerit, magiſq́ue cõſulendum & ſubveniendum, quàm perſequendum. Conſtat † quippè ſtolida hominum ingenia miſerijs, ærumnis, & adverſis, ac calamitoſis rebus ſtolidiora fieri, ut Ovid. in epiſt. Sapho. his verbis oſtendit: Nunc vellem facunda forem, dolor artibus obſtat, Ingenium meis ſubſiſtit omne malis. Et certum etiam eſt, † eiuſmodi hebetudinem ruſticitatem aut feritatem Indorum nõ tã ex natalium, ſtirpiſve, aut aëris nativi cauſis deſcendere, quàm ex prava, & diuturna educatione, & vitæ agreſtis conſuetudine, auſteritate, doctrinęq́ue defectu, & ex nuditate, & ciborum craſsitie, atque intẽperie, quâ ut plurimùm utebantur, ut in noſtris ruſticis, & agricolis Hiſpanis quotidie experimur, & † generaliter de omnibus, qui rura, & agros inhabitant, tradit Ariſt. ſect. 30. probl. 1. Galen. in lib. de temper. capitis, & in lib. quòd animi mores corporis temperamenta ſequantur, latiſsimè Tiraq. de nobilit. cap. 2. ex. num. 57. & ultra relatos ab eo Otalora in eodem tract. p. 5. cap. ſin. num. 20. Doct. Huarte in tractat. de examine ingeniorum, cap. 4. & in ſpecie de Indis noſtris loquentes Ioſeph. Acoſta d. lib. 1. de procur. Ind. ſalu. cap. 8. Fr. Ioan. Bapt. in dict. advertent. confeſſ. 1. part. ſol. 59. & Fr. Gregor. Garcia de Indor. orig. lib. 3. cap. 4. §. 2. Quibus hebetudinis Indorum cauſis, addi etiam poteſt † idololatriæ cæcitas, cui maximè dediti erant, quâ interveniente, homines hebetari D. Paulus oſtendit, 1. Corint. 2. & 3. D. Greg. lib. 12. Moral. qui habetur incap. Salomon 32. q. 4. & veluti lapides fieri Clemens Alexand. in Orat. hort. ad Gent. ubi ſic eleganter ſcribit: Teſtis nobis accedat vox Prophetica veritati concinens: potens eſt enim Deus ex lapidibus ſuſcitare filios Abrahæ. Qui miſeratus multã neſcitiam, & cordis duritiem eorum, qui lapiduerunt adverſus veritatem, excitavit ſemen pietatis in Deum, virtutem ſentiens ex lapidibus illis, nempè Gentibus, quæ crediderunt lapidibus, & de noſtris Indis in ſpecie loquens Fr. Auguſt. Davila lib. 1. hiſt. Mexic. cap. 81. pag. 323. Quæ omnia † non ferro ac flagris, non ſervitute, & ſpolijs punienda fuerunt, ſed doctrinâ, manſuetudine, morumq́ue noſtrorum exemplo ſuaviter medicanda: cùm re verâ † nulla ſit tam Barbara natio, nulla tam ſtupida, quæ, ſi aliquâ temporis intercapedine accuratè, & generosè educetur, & inſtruatur, non deponat barbariem, induat humanitatem, & morum elegantiam, & ad tantam frugem perveniat, ut maximis ipsâ naturâ ingenijs comparari poſsit, ut videmus in ruſticis ad ſcholas, aut curiam, vel celebres urbes traductis, qui mirę ſolertiæ, & ingenij pręſtantis effici ſolent, & in Æthiopibus, & eorum liberis in palatijs enutritis, qui adeò ingenio prõpti, & ad quidvis parati frequenter evadunt, ut ſi colorem detrahas, ex noſtris putari poſſint, ſicuti obſervat D. Chryſoſt. hom. 4. epiſt. ad Titum, Acoſta d. cap. 8. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 19. pag. 439. & 4. tom. colloq. 3. de hominum educatione per totũ, & exemplo canũ, quos Lycurgus educavit, probat Plutarch. in eius vita, Cœl. Rhodig. lib. 20. lect. antiq. c. 28. & alia tradens Tiraquel. in lege ſeptima connub. Annęus Robert. lib. 1. rer. iudic. cap. 9. Caſtill. de Bobadill. in Polit. lib. 2 cap. 13. ex numer 62. & P. Ioan. Pineda de reb. geſt. Salomon. lib. 1. cap. 19. Atque huic nimirum doctrinæ, & politici defectui, & agreſtis vitę cõſuetudini adſcribenda ſunt, quæ ſupr. cap. proximo ex num. 27. pro Indorum barbarie exaggeranda conſideravimus. Neque † enim mirũ fuit, quòd primis adſpectibus Hiſpanorũ navigia, equos, bombardas, & litteras mirarentur, ac formidarent, & Hiſpanos ipſos, his & alijs utentes, de cœlo miſſos exiſtimarent: cùm hæc omnia verè in ſe admiranda eſſent, & ab Indis nunquam viſa, nec cogitata. Nam communiter accidit, ut † nova quæq;, etſi puſilla ſint, admirationem incutiant, & ut ea, quæ repentè, & ex inopinato videntur, tanquam de cœlo miſſa credamus, ut ſcriptum reliquit Seneca lib. 7. nat. quęſt. in princip. ſic inquiens: Nam quamdiù ſolita decurrunt, magnitudinem rerum cõſuetudo ſubducit. Ita eniam compoſiti ſumus, ut nos quotidiana, etiam ſi admiratione digna ſunt, tranſeant: cõtrà minimarũ quoque rerum, ſi inſolitæ prodierunt, ſpectaculum dulce fiat. Adeò † naturale eſt, magis nova quàm magna mirari, & Tertul. in Apol. cap. 10: Ex conſuetudine humana ignoti, vel ex inopinato apparentes, de cœlo ſuperveniſſe dicuntur: proinde Saturno repentino adventu ubique Cœlitem cõtigit dici. Mirandum etiam non fuit, † quòd omnes Occidentales Indi litterarum uſu carêrent; nam idem Orientalibus, & alijs nationibus commune fuit, ut tradit Alex. ab Alex. lib. 2. Genial. cap. 30. qui res geſtas, & memoratu digna Pythagorico more memoriâ tenuêre, illaſq́ue à parentibus traditas per manus poſteris dedêre, qui tamen haud multò pòſt in ſyndonibus ſcribere inceptarunt, totaſq́ue paginas monumẽtis rerum geſtarum impleverunt. Quod de Phœnicibus tradit etiam Lucanus, & in Mexicanis † noſtris experti fuimus, qui ſi non litteris, imaginibus tamen, & figuris ea omnia, quæ ſibi memoranda videbantur, ſigniſicabunt, & conſervabant. Et in Peruanis, † qui mirabili modo chordis verſicoloribus, multiſq́ue nodis inſignitis, & artificio ſingulari contextis, quarum domus ſunt perplenę, multorum ſæculorum res geſtas ſolerter involvunt, & ubi opus eſt, ſine ulla hæſitatione explicant, & declarant, ut cũ Ioan. Metello, & Petr. Zieza refert Theatr. vitæ hum. volum. 6. lib. 2. pag. 1593. & volum. 5. lib. 3. pag. 1275. Ioſeph. Acoſta lib. 1. hiſtor. Ind. cap. 24. & lib. 6. cap. 2. & ſequentib. Garcilaſ. Inca de Incarum hiſtor. lib. 2. capite 22. & 23. & libro 6. capite 8. & alij, quos citavimus ſup. libro 1. cap. 9. numer. 31. Idemq́ue in Arithmetica contingebant, quam ſuo more, ac modo, certis lapillis adhibitis, peritiſsimè callent, ut teſtatur Acoſta dict. lib. 6. cap. 8. Et ut eſſent alij, qui ultra quinque, vel decem numerare neſcirent, id valdè culpandum non fuit. Nam Bonfinius lib. 1. rer. Vng. decad. 1. ſcribit, † Albanis, Caſpij maris accolis, ſimplex ingeniũ fuiſſe, mercaturæ, & cupiditatis expers: & quod numerum ſupra centenarium non noverant; ponderum, menſurarũ, urbanitatis, agriculturæq́ue ignari. Et de † Thracibus refert Alex. lib. 2. Genial. capite 25. quòd ad quatuor uſque numerare didicêre: & quod † Meletides adeò vecors fuit, ut vix toto ingenij captu ad quinque numerare diſceret. Pari etiam ratione excuſari poteſt, quod de Hiſpanis ſaltantibus diximus, quos Indi furioſos putabant. Nam idẽ Vettones † Hiſpaniæ noſtræ popul feciſſe dicuntur, cùm primùm Romanorum caſtra intuentes quoſdam Centuriones, deambulationis cauſâ in via progredientes, reflecti cernerent, inſanire quippè homines ſuſpicati sũt, atq; ita eis viam ad tabernacula commonſtrabant, quaſi ſemper aut quieſcere, aut pugnare neceſſarium arbitrarentur, ut refert Strabo lib. 3. & poſt eum Theat, vit. hum. vol. 7. lib. 6. pag. 2024. & vol. 15. lib. 1. pag. 2956. Et longè minus, † quod de eclypſi Xamaicenſium retulimus, barbariem, & ignorantiam Indorum demonſtrat, cùm Romanis militibus, apud quos totius Orbis Imperium, & gubernatio reſidebat, idem fermè contigiſſe oſtẽdat Cornel. Tacitus lib. 1. annal. Dum legiones † Pannonicas iamiam ad ſeditionem, & alia ſęviſsima ſcelera prorumpentes, alio Lunari eclypſi turbatas, & a Druſo ſedatas, his verbis ſcripſit: Noctem minacem, & in ſcelus erupturam, fors lenivit. Nam Luna claro repentè cœlo viſa langueſcere. Id miles rationis ignarus omen præſentium accepit, ac ſuis laboribus defectionem ſyderis adſimulans, proſperèq́ue ceſſura quæ pergerent, ſi fulgor, & claritudo Deo redderetur. Igitur æris ſono, tubarum, cornuumq́; concentu ſtrepere: prout ſplendidior, obſcuriorve lætari, aut mœrere. Et poſtquàm ortæ nubes offecere viſui, creditumq́ue conditam tenebris (ut ſunt mobiles ad ſuperſtitionem perculſæ ſemel mentes) ſibi æternũ laborẽ portendi, ſua facinora averſari Deos lamentatur. Vtendum inclinatione ea Cæſar, & quæ caſus obtulerat, in ſapientiã vertẽda ratus, circumiri tẽtoria iubet, &c. Similiter in conſideratione non eſt, quod † quidam de ſordidis, & ſpurcis Indorum moribus circa corporis cultum obijciunt. Nam licèt plures ita comperti fuerint, alij tamen, ut Mexicani & Peruani magis compti, & politici erãt. Ita † ut Huainacapac Inca, Peruanorum Imperator, cum fœliciſſimis expeditionibus plurimas nationes ſibi ſubieciſſet, in eam tandem perveniens, quę eum tractum incolit, quem hodie Cabo de Passaos appellamus, ab indigenis debellandis, & imperio ſuo aggregandis, abſtinuerit, quòd eos ſordidos valdè, ſqualidos eſſe, comperiſſet, ut refert Garcil. Inca in ſuis commnentarijs, 1. tom. lib. 9. cap. 8. in fine. Et idem Auctor lib. 7. cap. 20. ſcriptum reliquit, † alium eorundem Peruanorũ Regẽ, nomine Incalupanqui, Chilenſium ferocitate conſpectâ, qui imperio ſuo facilè colla ſubmittere noluerunt, exercitũ ab illorũ finibus eduxiſſe; eò quòd diceret, nullo graviori ſupplicio eorum proterviam afficere poſſe, quàm ſi illos Imperij, gubernationiſq́ue ſuę moribus, & legibus non donaret. Etſi antiquitatis monumenta requirimus, fortè non minorem ſpurcitiem in † noſtris Hiſpanis, maximè Iberis, & Cantabris reperiemus, cùm de illis narret Cœl. Rhodig. lib. 18. lect. antiq. cap. 22. ferinos prorſus ac depravatos mores habuiſſe, quando non abnuebant ex lotio, quod intra cloacas aſſervatũ diutiùs fuiſſet, lavacra comparare: retrimentiſq́ue contuſis, dentifricia ſibi, atque coniugibus quærere, & humi cubitare. Et idem ſcribit Raviſ. Textor in offcina, 1. tom. tit. de diverſ. morib. popul. pag. 370. & 372. addens, quòd res minimas plurimi faciebant, & avaritię ſtudio ſemel tantùm inter diu cibum capiebant, hydropotæq́ue erant: quòd oblectabantur capillorum † longitudine, crinemq́ue ſibi, ſine ullo artiſice formoſi, quatiebant, non aliter quàm iubam generoſa animalia. ¶ Barbæ † etiam & pilorũ abraſio, & corporum † ad effectus varios pictura, & tinctura non Indis tantùm, verùm & pluribus alijs nationibus communis fuit, ut ipſe Rhodig. prodit d. lib. 18. cap. 21. & Maluenda lib. 8. de Antichriſt. cap. 20. Theatr. vitę hum. vol. 2. lib. 2. ex. pag. 298. Fr. Alphonſ. de Mendoza in quodlibet, q. 5. poſitivâ, & Fr. Ioan. à Ponte in conven. utriuſque Monarch. lib. 3. capit. 14. & præcipuè † Britannis, qui teſte Iulio Cæſare lib. 5. comment. de bello Gallico, capillo utentes promiſsiore, cæterum corpus curioſius abradebãt, præter labrũ ſuperius, & glaſto, quod (ut Cæſar inquit) cæruleum exhibet colorem, ſe totos inficiebant, ut eâ ratione horridiores hoſtibus ſe ſe in pręlijs ingererent. Vnde aliter quã † veteres interpretes acceperunt, interpretandi ſunt Martial. verſiculi lib. 11. epigram. 54. Claudia cæruleis quũ ſit Rufina Britannis Ædita, cur Latiæ pectora plebis habet? Et idem de eiſdem Britannis docet Gẽtianus Hervetus in notis ad Clem. Alex. lib. 3. Pędagog. cap. 3. pag. 259. & Petr. Fab. lib. 1. ſemeſt. cap. 20. pag. 137. qui † Cæſaris verba diligenter explicat, & emendat, poſt Petrum Victorium lib. 19. var. lect. cap. 3. & eodem lib. 1. cap. 6. pag. 36. notat ipſorum † etiam Romanorum Imperatorum triumphantium corpora minio illini ſolita, ſicq́; Camillũ triumphaſſe, ut memorat Plin. lib. 33. cap. 7. Quò reſpiciens, narrat Anton. Panorm. de rebus geſt. Alphonſi, quòd cũ Alphonſus † Aragonũ Rex triũphalẽ currum aſcenderet, non defuerunt, qui admonêrent, ut triumphantium Romanorum more vultũ minio illiniret. Quibus ille reſpondiſſe, fertur, minium Baccho ſoli convenire; qui non ſolùm triumphi, ſed vini etiam repertor extitiſſet. Zigantes † etiam Afri, qui ſimijs tantùm veſcuntur, corpus minio inficiunt, teſte Herodoto lib. 4. & Hyperborei Æthiopiæ populi, atri coloris, tota corpora rubricâ illinunt, & Daci, & Sarmatæ ea ſuccis herbarum inſcribebant, ut teſtatur Theatr. ubi ſup. pag. 301. & de Cathainis, ſive Sinẽſibus, quod naturâ imberbes ſint, litteris mandavit Ioan. Boëm. lib. 2. de morib. gent. cap. 8. pag. 112. Qvintò, pro eiuſdem ſententię cõfirmatione conſiderari poteſt, † id, quod ſup. cap. proximo, ex num. 52. pro contraria perpendimus, naturâ ſcilicet ſecundum ſententiam Philoſophi, & aliorum, quos ibi retulimus, quoſdã ſervos eſſe, hoc eſt, barbaros, & rudes homines naturâ ſapientioribus ſubiectos eſſe debêre, nõ eô ſpectare, ut verè ſervi ſint, & ob hanc cauſam libertate, & dominio bonorum ſuorum publicè, aut privatim ſpoliari poſsint, alioqui idem de infantibus, & pupillis, & multo magis de perpetuò furioſis affirmari debêret, † quos tamen nemo dubitat, verè liberos, & rerum ſuarum dominos eſſe, ut poſt alios, quos refert, concludit Victoria in relect. 1. de Indis, nu ner. 21. & 22. Greg. Lop. in l. 2. tit. 23. part. 2. gloſſ. 2. col. 5. verſic. Et poſtea quàm, & Michael Salon de iuſt. & iure, q. 2. artic. 1. verſ. Offert ſe hìc dubium, & inſinuat Iuſtinian. in §. 1. inſtit. de tutelis, ibi: Tutela eſt vis ac poteſtas in capite libero, &c. & ut Vlpianus in l. qui furere 20. D. de ſtat. hom. ubi dicit furioſum ſtatum, dignitatem, & magiſtratum, ac poteſtatem, in qua fuit, retinêre videri. Ex quo ibîdem Bartol. Bald. & Mornacius inferunt, iuriſdictionem æquè ac dominium retineri à furioſo: ſola enim adminiſtratio aufertur, quamdiù animus deeſt, cohibetq́ue inumbratę quietis timor. Sed id tantùm ſignificare voluit Philoſophus, huiuſmodi barbaris & ignorãtibus † hominibus naturâ neceſsitatem & indigentiam quandam ineſſe, ut ab alijs, qui prudentiores, ſapiẽtiores, ac magis politici ſunt, regantur, & gubernentur, oportereq́ue, ut eis hac de cauſa ſubijciantur, ſicut filios ante adultam ætatem parentibus, & uxores viris ſubijci convenit. Atque hoc ſanè, non ut prudentiores pro ſuo cõmodo in illos tanquam in ſervos dominationem exerceant, ſed potius ut hebetioribus conſulentes, illorum utilitatem omni modo curent, miſerijs, & imbecillitati provideant, & voluntarijs obſequijs utentes, abſque omnis laboris moleſtia, cum gaudio, cordiſq́ue lætitia ad obſervationem naturalis, & Divinę legis, ad ampliorem ſapientiam, diſciplínam, iuſtitiam & providentiam dirigant: & denique ad reliqua omnia, quę obſervant cæteri homines liberi, prudentes, atque politici. Quam expoſitionem verba Philoſophi, ſi adamuſsim perpendantur, nõ obſcurè recipiunt, & expreſsiùs idem oſtendit lib. 3. Politic. cap. 10. & lib. 7. cap. 14. D. † Thom. 1. part. quęſt. 96. artic. 3. & 4. & 2. 2. quæſt. 57. artic. 3. ad 2. dicens: Quòd hunc hominem eſſe ſervum abſolutè conſiderando magis quàm alium, non habet rationem naturalem, ſed ſolùm ſecundùm aliquam utilitatem conſequentem, in quantum utile eſt huic, quòd regatur à ſapientiori, illi, quòd hoc iuvetur: ut dicitur in 1. Polit. Et ideò ſervitus pertinens ad ius gentium eſt naturalis ſecundo modo, ſed non primo modo: hactenus Thomas. Qui optimè aperit, quò tendat hæc ſervitus minus prudentis ad ſapientiorem, & quamvis eam ad ius gentium referre videatur, idem tamen quæſt. 96. artic. 3. & 4. à natura inſtitutam, & ſtatui innocentię conveniſſe docet, ut ſic magis diſtinguatur à vili, abiecta, & miſerabili ſervitutis conditione, quæ poſteà iure gentium ob bella, & captivitates inducta fuit. Et hoc idem tradit eâdem 1. part. quæſt. 92. artic. 1. ad 2. his verbis: Duplex eſt ſubiectio, una ſervilis, ſecundùm quam præſidens utitur ſubiecto ad ſui ipſius utilitatem, & talis ſubiectio introducta eſt poſt peccatum: Alia œconomica, vel civilis, ſecundùm quam utitur ſubiectis ad eorum utilitatem; & iſta fuit etiam ante peccatum. Defuiſſet enim bonum ordinis in humana multitudine ſi quidam per alios ſapientiores gubernati non fuiſſent. Eandem doctrinam † probavit etiam Cardin. Turrecrem. in cap. ius gentium, art. 4. diſt. 1. Cepola in tract. de ſervitut. tit. de ſervit. perſon. cap. 1. Sotus lib. 4. de iuſt. & iur. q. 2. art. 2. Victoria ubi ſup. num. 23. verſ. Supereſt reſpondere, Ioan. Driedon. de libertat. Chriſt. lib. 1. pag. 8. cuius elegantiſsima verba refert & ſequitur Covarr. in regul. peccatum, 2. part. §. 11. num. 5. Ioſeph. Acoſta, omnino videndus lib. 2. de procur. Ind. ſal. cap. 5. Navar. in cap. ita quorundam, de Iudęis, notab. 2. gloſſ. penult. num. 5. Menchaca controverſ. illuſtr. in præfat. ex num. 5. & lib. 1. cap. 10. num. 4. 11. & 12. M. Bañez in 2. 2. quęſt. 10. art. 10. verſ. Arguitur tertiò, col. 533. Salon in d. tract. de dominio, q. 2. art. 1. in 3. concluſ. & q. 3. art. 1. per tot. Greg. de Valentia in 3. tom. diſp. 1. q. 10. pũct. 7. col. 417. & ſequenti, Molina de iuſt. & iure, tract. 2. diſp. 32. in princip. & diſp. 35. & Nos infr. cap. ſeq. & num. 21. & ſeqq. & lib. 3. cap. penult. Neque † obſtat, quod ex eodẽ Philoſopho, & alijs ſup. tradidimus, poſſe nempè huiuſmodi barbaros, & feroces homines coërceri, & etiam obtorto collo, ac reluctantes ſub iugum mitti, imò & ut feras venari, ut rectè, & innoxiè vivere diſcant. Nam hoc falſum, & abſurdum eſſe, multis argumentis pręcitati Auctores evincunt; & ſi aliquatenus verum eſſe poſſet, de illis tantùm debêre intelligi aiunt, qui ſunt prorſus veluti furioſi, aut amentes, vel ferarum more viventes, nullis legibus, vel inſtitutis, adducti, per alienas provincias præliando, latrocinando, & invadendo, graſſantur, & divagantur, quales olim Gothi, Scythę, & Alani fuiſſe, & hodie in Aſia, & Africa Arabes, & Alarabes eſſe dicuntur. Cuiuſmodi nuſquam totam ullam Indorum Rempublicam inventam eſſe cõtendunt, cùm neque amentes ſint, & in totum rationis expertes, ut ſuprà probavimus: neque nobis, aut alijs aliqua damna, vel iniurias intulerint, ob quæ ferarum inſtar venari, & occidi poſsint, aut ſuis provincijs, & pagis privari, in quibus ipſi quietiſsimè, manſuetiſsimèque vivebant. Quibus addere licet, quod utcunq; Ariſtot. verba accipiantur, † eis ſtandum non eſt, ſi Chriſtianæ diſciplinæ legibus, & moribus adverſentur: cũ ille ethnicus fuerit, & in inferno ſepultus, ut acriter coram Carolo V. Imp. Opt. Max. Chiapenſis Epiſcopus declamavit apud Ant. de Herrer. in hiſt. gen. Ind. decad. 2. lib. 4. cap. 5. pag. 119. & in replicat. contra Sepulvedam: & non obſcurè ſentiunt Sotus, Acoſta, Mẽchaca, & Bañez ubi ſup. † qui docẽt, fortaſsis Ariſtotelem aſſentari voluiſſe Alexandro Magno, qui eius diſcipulus erat, & tunc temporis totum Orbem ſibi ſubijcere, his, & alijs coloribus, ac mentitis rationibus conabatur; quas tamen merã potius tyrannidem, rapinam, & violentiam appellare poſſemus, ſicuti facit D. Auguſt. lib. 4. de Civitat. Dei, cap. 6. & diximus ſup. cap. 6. num. 56. & ſequentibus. Sextò, pro eâdẽ opinione facit, † ei contrarium non eſſe, quod ſimiliter in cap. præcedenti ex num. 66. cum Plutarc. D. Auguſt. Thoma, & alijs de Alexandri Magni, & Romanorũ laudibus diximus, dum ob id eorum imperium extollere & legitimum, ac volũtate Dei quęſitum docêre videntur, quòd feras, & barbaras nationes bellis domuerint, & optimis legibus ac moribus cultas, & manſuetes reddiderint. Etenim ſi attentè iſtorum Auctorum verba conſiderentur, procul dubio cõſtabit, longè aliam mentem habuiſſe, & id tantùm in illis commendaſſe, quòd ſubiectorum diſciplinę, & rectę inſtitutioni, ac gubernationi ſedulam operã dabant, & præclaris monitis, atque inſtitutis ad politicam vivendi formam reducere conabantur, ut benè ultra alios obſervat Ioſeph. Acoſta dict. cap. 5. ſic enim Auguſtin. ſcribit dict. lib. 5. de Civitat. Dei, cap. 17: An verò aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus ſubiugatis impoſuerunt leges ſuas, niſi quia id factum eſt ingenti ſtrage bellorum, quod ſi concorditer fieret, id ipſum fieret meliore ſucceſſu: ſed nulla eſſet gloria triumphantium. Bella igitur, & bellorum ſtrages, ac damna, iniurias, & ſpolia innoxijs nationibus quantumvis barbaris irrogata, non laudat, nec probat Auguſt. prout verè laudare, imò vel excuſare non poterat, cùm fuerint iuri, & naturali rationi contraria, quæ† non patitur alterum cum alterius iactura locupletari, vel in alios facere, quod nobis ipſis fieri nollemus, l. 1. §. iuris præcepta, D. de iuſtit. & iure, l. 1. D. quod quiſque iuris, l. nam hoc natura, D. de condict. indeb. cum alijs, quæ adducit Rebuff. in l. unica, C. de ſentent. quæ pro eo quod intereſt, num. 130. & eruditiſsimus Petr. Fab. in l. iure naturæ 206. D. de regul. iur. ubi illud Cicer. allegat lib. 3. offic. Detrahere aliquid alteri, & hominem hominis incommodo ſuum augere commodum, magis eſt contra naturam, quàm mors, quàm paupertas, quàm dolor, quàm cætera, quæ poſſunt, aut corpori accidere, aut rebus externis. Cui conveniunt ſimilia verba Lactant. in epit. Divin. inſtit. cap. 4. & Caſsiodor. lib. 9. var. epiſt. 3. Et addi poteſt illa altera, ſatiſq́ue efficax ratio, † quòd non ſunt facienda mala, quamvis inde bona evenire poſſe ſperentur, de qua in cap. fortè 24. quęſt. 5. cap. ſic non ſunt 32. quęſt. 4. cap. ult. 32. quęſt. 8. cap. ſuper eo de uſuris, cap. 3. ne clerici, vel monachi, cum alijs, quæ tradit Claud. Pratus Gnoſ. gener. Iur. lib. 5. tit. 1. cap. 3. pag. 282. & latè Dom. Regens Valençuela in monit. contra Venetos, 5. part. num. 200. & ſeqq. Atque etiã † quod bellorũ ſtrepitus, & damna, quę ex illis contingere ſolent, non videntur aptum mediũ illis pręſtare poſſe, qui agreſtes homines, & incultos meliores & politiores efficere volunt, & ad iuſtitię cognitionem & obſervationem ſuadêre, iuxta ea, quæ diximus ſup. hoc cap. n. 85. & de bellorum damnis alio in loco dicemus, & in noſtris terminis obſervat Acoſta dict. lib. 2. cap. 4. & 5. & Menchaca dict. cap. 10. num. 6. & ſequentibus. Atque ita † de ipſis Romanorum bellis aptè quidam ſcripſit: Non ius arma dedit, potius ius arma dedere. Et quod per vim ſedes alienas occuparunt, & Orbis Imperium aſſequuti ſunt, apertè concludit Innocẽt. in cap. quod ſuper his, de voto, Bald. & Alber. in l. 1. num. 20. C. de ſumma Trinit. Ioan. Fab. in §. ſed quod Principi, inſt. de iure natur. Angel. in l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, & alij relati à Caſtaldo in tract. de Imp. q. 4. num. 3. & Zevall. in tract. de violentijs, gloſſ. 18. num. 130. & ſequenti. CAPVT IX. De ſuperioris quæſtionis reſolutione, & Indorum in tres claſſes diſtributione: & quantum oporteat, quòd rudes, & inſipientes à prudentioribus, & ſapientioribus gubernentur. SVMMARIVM Capitis IX. -  1 Indi nullo modo belluarum numero haberi debent. -  2 Indi nulli in Novo Orbe reperti ſunt, qui omnino lumine rationis careãt, aut monſtroſas formas habeant. -  3 Indi etiam illi, qui magis politici reperti ſunt, noſtrorum comparatione eo tempore barbari appellari potuerunt. -  4 Indi alij ab alijs in plurimis, & plurimum differunt. -  5 Homo homini præſtat. -  6 Arabum quidam nimis barbari, alij nimis ſapientes, & politici ſunt. -  7 Lex inter artiſices 31. D. de ſolution. exornatur. -  8 Indi Occidentales ad tres claſſes optimè ubi de eorum capacitate agitur, redigũtur à Ioſeph. Acoſta, & alijs. -  9 Indi primæ claſſis cenſeri poſſunt Sinenſes, Iaponij & alij Orientales. -  10 Indi ſecundæ claſſis vocari poſſunt Mexicani, Peruani, & alij ex provincijs Novæ Hiſpaniæ. -  11 Indi tertiæ claſſis illi vocantur, qui ſylveſrem & omnino feram, ac barbaram vitam agebant, quorum plures nationes recenſentur. -  12 Indos, qui omnino barbaros, & brutis ſimiles affirmabant, de quibus intelligẽdi ſunt? -  13 Indi primæ claſſis, prætextu ſui barbariſmi licitè debellari non poſſent. -  14 Sinenſes putant, ſe cæteris mortalibus prudentia, ſapientia, & artium ſubtilitate antecellere. -  15 Sinenſis cuiuſdam Doctoris dictum. -  16 Indi ſecundæ claſſis ob ſolam barbariem non poſſunt debellari, & ſpoliari. -  17 Reges noſtri nunquam permiſerunt, Indos ſecundæ claſſis debellari, vel ſervos fieri. -  18 Indorum Mexicanorum, Peruanorum, & aliorum ſimillum capacitas, & conditio magnum fructum in Fide Catholica, & politicis moribus, ſi benè inſtituantur, promittit. -  19 Indorum ſecundæ claſſis barbaries, & ſtatus exegit, ut plantata inter eos Fide Reges noſtri ſupremam eorum gubernationem acciperent. -  20 Auctorum nomina, & verba recenſentur, qui Indis ſecundæ claſſis, ſemel ad Fidem converſis, Regum Catholicorum ſupremam ſaltim dominationem concedunt. -  21 Dominatio ſuprema Reg. Cathol. reſpectu Indorum, qui noviter ad Fidem Catholicam converſi ſunt, qualis eſſe debeat? -  22 Prælatio quæ inducitur ob utilitatem ſubditorum magis his, quàm illis utiles & proficua eſſe debet cum D. Thom. & Auguſt. -  23 Ariſtotelis ſententia de barbaris natura ſervis, quo pacto in Indis ſecũdæ claſſis practicari debeat? & qualiter in tertiæ? num. 25. -  24 Indis tertiæ claſſis, hoc eſt, omnino barbaris, & ſylveſtribus omnimoda coactio, iuriſdictio, & gubernatio Regibus Catholicis competit. -  26 Auctorum ſententiæ recenſentur, & expenduntur, qui Indos omnino barbaros, & feros debellari, & ſuis imperijs ſpoliari poſſe concedunt. -  27 Inferior ratio debet ſervire fortiori. -  28 Ratione qui excellunt, dominatione excellere debent. Et num. 35. -  29 Plato ſex cauſas dominandi alijs, eleganter conſtituit, & inter eas, ignorantium ſubiectionem reſpectu prudentiorum. -  30 Indorum & Hiſpanorum Reſpublica ubi iuncta eſſe cœpit, eorum gubernatio multis de cauſis Regibus Hiſpanis, concedi debuit. Et num. 42. -  31 Stulti non debent eſſe melioris conditionis, quàm ſapientes. -  32 Regum eligendorum inter varias formas illa uſitatior fuit, ut ex prudentioribus, & ſapientioribus eligeretur. -  33 Magi olim vocabantur Reges, ideſt ſapientes, & quare? -  34 Ezechiel. locus cap. 27. illuſtratur. -  36 Doctrina Moralis vocatur in l. 13. tit. 2. lib. 7. ordinam. ſapientiorum gubernatio & dominatio. -  37 Plato dicebat, tunc Reſpublicas beatas eſſe futuras, quum à ſapientioribus regerentur. -  38 Diomedes cur ſibi Vlyſſem in ſocium apud Homerum depoſcat? -  39 Tutela, & cura cur à iure inventa ſit? -  40 Regna qua de cauſa introducta fuerint? -  41 Oppidis ab ope mutua nomen inditum fuit. -  43 Mentis infirmitas ſemper in iure ſublevatur. -  44 Menti humanæ totius animi Regnum à natura tribuitur. -  45 Mentis languor damnum in bonis ſolet afferre. -  46 Amentibus quæcumque pietatis opera conferenda ſunt. -  47 Pupillorum, furioſorum, minorum, aut prodigorum tutelam, vel curam ſuſcipere, inter præcipua opera charitatis connumeratur. -  48 Res & perſonæ minorum, & furioſorum multis periculis, & captionibus expoſitæ ſunt. -  49 Tutela eſt munus publicum, & de tutorum poteſtate & dominatione. -  50 Parvuli & furioſi nihil à ſervis differre videntur, iuxta ſentẽtiam D. Pauli. -  51 Furioſi ex lege 12. tab. adminiſtratione, & veluti dominio rerum ſuarum privabantur. -  52 Proverbiũ, Ad agnatos deducatur, unde originem ſumpſerit? -  53 Homines barbari, & ignorantes ſemper pueri ſunt, & ut tales tractandi. -  54 Eccleſiaſtes locus cap. 10: Vę tibi terra, cuius Rex puer eſt, explicatur. -  55 Reges Catholici obligati erant ad recipiendam gubernationem Indorum. -  56 Apoſtolici muneris ratio, ius quoque regendi, & gubernandi animas, complecti videtur. -  57 Regibus Indorum gubernatio relinqui non potuit, cùm eiſdem vitijs, quibus Indi cæteri laborarent. -  58 Regni aut Imperij hæreditarij, vel alio modo quæſiti, gubernationi, ſi non ſit aptus is, qui illud habere cœpit, qualiter provideri debeat? -  59 Populus, qui habet facultatem magiſtratus ſibi creandi, debet illa privari, ſi malè ea ut cœperit. -  60 Rerum ſuarum dominio abutens, ipſo privari meretur. -  61 Gubernare alios non debet, qui ſe ipſum regere neſcit. -  62 Lex in quæſtione, §. minori, C. de ſent. paſſis, expenditur. -  63 Rex inſipiens perdet populum ſuum, & qualis ille tales ſubditi eius. Dom. Licent. Ioannes Ortiz de Cervantes Senaor meritiſſimus in Cancellaria Novi Regni Granatenſ. laudatur, ibidem. -  64 Indi omnino barbari, & efferati iuſtè coërceri, & imperio privari poſſunt. -  65 Furioſi & amẽtes non ſolũ ſuarũ rerũ adminiſtratione privari, verùm & puniri, & in vinculis contineri poſſunt. -  66 Humanum genus imperijs regi debet. -  67 Regibus qui non parent, nec politicè vivunt, ſordidi eſſe cenſentur, & Belial in ſacris Litteris appellantur. -  68 Gubernator ubi non eſt, populus corruet. -  69 Proverb locus cap. 26. exponitur cum D. Ambroſ. -  70 Inſipientis & ebrij comparatio, & quòd illis ſervitus convenit, & libertas recidenda eſt. -  71 Liberum aliquem relinqui ad malefaciendum potius eſt imperfectio, quàm libertus. -  72 Reges noſtri non ſolùm potuerunt, ſed omnino debuerunt barbarorum à ſe detectorum, & converſorum gubernationem accipere. -  73 Charitas, quæ erga proximos haberi iubetur, etiam Iudæis & infidelibus impendenda eſt. -  74 Charitas nulla maior Indis barbaris impendi potuit, quàm illos ad bonos mores, & Fidem convertere & Chriſtianis rectoribus gubernare. -  75 Reges Hiſpaniæ Indos omnes etiam impenſe barbaros ſumma charitate proſequuti ſunt, & liberos eſſe iuſſerunt. HÆc planè ſunt, quæ in ſuperiori articulo ad utramque partem diſputari poſſe videntur. In quo ego, ut meam tandem ſententiam libero & Chriſtiano, ut decet, iudicio proponam. Primò quidem agnoſco, Indos † omnes, qui huius Occidui, & Meridionalis Orbis plagas incolere hucuſque reperti ſunt, nullo prorſus modo belluarum numero aggregari debêre, ut contra imprudentem aliquorum opinionem, de qua egimus in capit. 7. defendunt cæteri auctores in capit. præcedenti relati, & egregiâ ſuâ conſtitutione Paul. III. meritò definivit. Etenim licèt aliqui Indi alijs barbariores, & efferatiores exiſtant, nullos † tamen invenimus, qui ad monſtroſas illas formas declinent, de quibus agunt D. Auguſt. Iſidor. & alij in eiſdem capitibus allegati, vel qui aliqualem mentis, rationis, & ſermonis uſum non habeant. Atque quoad hoc abſque dubio verior, & ſecurior eſt eorum ſententia, qui pro Indorum capacitate aſſerenda, & à brutalitatis ſpecie vindicanda declamant. Secvndò conſtituo, † quòd etſi Indi belluę non ſint, neque belluarum more tractandi, verè tamen negari nõ poteſt, noſtrorum & aliorum Europæorum comparatione Barbaros eos omnes vocari poſſe, quos Hiſpani, & Luſitani ſuis claſsibus, & terreſtribus expenditionibus invenerunt, utpotè non ſolùm ab Evangelica luce alienos, verùm ab humanis quoque inſtitutis in plurimum abhorrẽtes. Quamvis adhuc firma aliqua, & perpetua regula de illis tradi non poſsit, † cùm eorum provinciæ, & nationes plurimæ ſint, atque inter ſe diverſos mores, & ordines habeant, & Indus ab Indo, Barbarus à Barbaro ingenio, naturâ, doctrinâ, & inſtitutione longè, latèq́ue differat, ut † aliàs generaliter de omnibus hominibus à Comico dicitur, de † Arabis à Bernard. Aldrete in antiq. Hiſpan. lib. 1. capit. 41. & de artificibus ab Vlpiano † in l. inter artifices 31. D. de ſolution. & in noſtris terminis benè obſervat Ioſeph. Acoſta in proœm. ad lib. de procur. Ind. ſalu. quem meritò referunt, & cum laudis approbatione ſequuntur Ant. Poſſevin. in Biblioth. 1. part. lib. 9. capit. 15. & ſeqq. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. part. lib. 3. ex pag. 65. Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 28. & 29. & Fr. Thom. à Iesv de procur. omnium gent. ſalu. lib. 11. 2. part. capit. 1. pag. 819. & ſequentib. † Vbi rectè concludunt, ad tres veluti claſſes Indicas iſtas gentes, & nationes redigi poſſe. In quarum † prima eos conſtituũt, qui à recta ratione, & conſuetudine generis humani non ita multum recedunt, ſed conſtantes Reſpublicas habent, leges ſcriptas, civitates munitas, & operum magniſicentiâ conſpicuas, magiſtratus inſignes, certa, atque opulentia commercia, litterarum celebrem uſum, & ſtudiorum florentes Academias, quales Sinenſes & Iaponij eſſe reperiuntur, & pleræq́ue aliæ Indiæ Orientalis provinciæ, ad quas Aſiatica, atque Europæa inſtituta olim perveniſſe dubitari non poteſt. In ſecunda claſſe † eos Barbaros numerant, qui quamvis, neque litterarum uſum noverint, neque leges ſcriptas, neque Philoſophica, aut civilia ſtudia habeant; habent tamen ſuos certos Reges, aut Magiſtratus, habent Rempublicam, habent frequentes & certas ſedes, ubi politiam ſuam ſervant, habent militiæ duces, & ordinem, & religionis ſuæ celebritatem, ac denique ratione quadam humanâ reguntur. In quo genere collocant Mexicanos, & alias Novæ Hiſpaniæ provincias, & Peruenſes noſtros, ac etiam Chilenſes, quorum Imperia, Reſpublicas, leges & inſtituta, & numerandi, ac res & hiſtorias ſuas retinendi rationem meritò admirari in multis poſſemus, niſi plurima alia habêrent, & à recta ratione, & à conſuetudine generis humani prorſus aliena, & tot morum, rituum, & ſuperſtitionum monſtra, & tantam in ſubditos ſæviendi licentiam, ut vix pleno humani iudicij lumine affulſi viderentur. Tertiam verò, † atque extremam Barbarorum claſſem ex innumeris alijs huius Novi Orbis nationibus, & regionibus componunt, qui ſylveſtres, & feris ſimiles repertæ ſunt, & vix quicquam humani ſenſus habentes, ſine lege, ſine Rege, ſine fœdere, ſine certo Magiſtratu, & Republica ſedes identidem commutantes, aut ita fixas habentes, ut magis ferarum ſpecus, aut pecudum caulas imitentur. Et huc, inquiunt, imprimìs pertinent quicumque à Noſtris Carybes dicuntur, nihil aliud, quàm ſanguinolentiam exercentes, in hoſpites omnes ſævi, qui humanâ carne veſcuntur, nullâ veſte, vix ipſa virilia tegenges, & ſimiliter Chunchi, Chiriguani, Moxi, Iſcaycingæ, plerique ex Floridis & Braſilienſibus, & alij etiam Barbari, qui etſi atroces non ſunt, neque tigrides, aut pantheræ, tamen à pecudibus parum diſtant, nudi ipſi & timidi, fœdiſsimæ veneri, aut etiam Adonidi vulgò dediti, quales eſſe ferunt, quos Noſtri Moſcas vocant in Novo Regno, quale Carthaginis, omniſq́ue eius oræ promiſcuum vulgus, & qui per magnos Paraguai fluvij maximi campos incolunt. Tum etiam plurimæ gentes, quæ infinitum utriuſque Oceani medium tenent, nondum à nobis ſatis exploratæ, ſed famâ certæ. In Orientali quoque India inſulares permulti eius generis eſſe videntur, ut Malachiani. Huc etiam ſpectat aliud Barbarorum genus manſuetum, ſed ſenſu valdè exiguo, qui nõ nihil ſuperiores excellere videntur, quandam Reipub. imaginem præ ſe ferentes, ſed nugarum perſimiles & leges & cultus gerẽtes, cuiuſmodi eſſe narrantur, qui apud inſulas Salomonis dictas innumerabiles habitant, & maximæ continenti hærêre dicuntur. Quorum † Indorum huius tertiæ claſsis conſideratione habitâ, illorum ſcriptorum dicta accipienda videntur, qui nimis generaliter omnium Indorum barbariem & feritatẽ exaggerant, & eos brutis ſimiles faciunt, de quibus egimus dicto capit. 7. ex numero 27. Qvibvs ita præiactis, ſi de Indis prioris claſsis ageremus, † dubitandum non eſſet, nullum iuſtum, & legitimum titulum ad illos ſubiugandos, & gubernandos, ex eorum barbarie, & ruditate prętendi poſſe, quia quamvis barbari aliquatenus ſint, & à recta & naturali lege pleriſque in rebus diſcrepent, ut oſtendunt auctores ſtatim citandi, adhuc tamen non aliter iudicandi ſunt, quàm Græci & Romani, cæteriq́ue Aſiæ, aut Europæ populi. Nam & potentiâ (ut diximus) præſtant, & nonnullâ humanâ ſapientiâ, atque ſuâ ipſi ratione politicam vitam agere comperiuntur. Ita ut † Sinæ perſuaſum habeant, ſe præ cæteris mortalibus artiũ ſubtilitate, & ſciẽtiâ longè antecellere, & magno ingenij acumine, ſed iactantiâ maiori affirmare audeant ſe ſolos hominum duobus oculis cernere, reliquos mortales nullo, vel uno duntaxat, ut latiùs tradunt Ioan. Boëm. de moribus omnium gentium libro 3. cap. 8. pagina 112. Fr. Hieronym. Roman in Repub. Sinarum, Maginus in Geograph. 2. part. capit. 262. Ioan. Gonçal. à Mendoça in hiſtor. Sinar. Nicol. Trigautius in elegantiſsimis commentarijs de Chriſti in Sinas expeditione, Ferdinand. Mendez Pinto in ſuis admirandis ad Sinas, & alias gentes peregrinationibus; ex quorum libris plurima ſumpſit Licent. Franciſc. de Herrera in epit. hiſtor. Sinarum. Et idem Trigautius libro 4. capit. 5. refert † Sinenſem quendam Doctorem, cùm à noſtris aliqua accepiſſet, quæ anteà ignorabat, graviter doluiſſe, eâ ratione redditâ, quòd putaret, nos in ea claſſe Sinas omnes numerare, in quam ipſi Tartaros exleges, ac cæteros Barbaros redigunt. In Indis verò ſecundæ claſsis, qui proprius ad noſtram diſputationem ſpectant, † idem planè dicendum videtur, quoad hoc, ut ob ſolam barbariei cauſam, quæ in illis prætenditur, non poſsint, nec potuerint, libertate, & dominio rerum ſuarum exui, quas vel privatim, vel publicè poſsidebant, quemadmodum † nunquam ex noſtrorum Regum voluntate exuti, aut privati ſunt. Qui potius eorum favori, defenſioni, & conſervationi ſummis ſemper votis, & laboribus ſtuduerunt, ut in alio loco probavimus, & optimè advertit Ioſeph. Acoſta dict. lib. 1. de procur. Ind. ſalute capit. 15. ad finem. Eiuſmodi † quippè Indorum non talis, nec tanta eſſe feritas, & ruditas reperîtur, ut ſi patientiâ, & pio labore cum illis agamus, ſperari non poſsit, quòd Chriſtianis, & politicis moribus imbuantur, & Catholicæ Fidei ſemine in eorum cordibus ritè & religiosè diffuſo, maximi & uberrimi fructus quotidie colligantur, prout iam collectos eſſe experimur, & in poſterum uberiores etiam colligendos dubitare non licet. Erunt namque eorum nati, ut veroſimile eſt, parentibus politiores & ſuaviores, omni vetuſtatis & feritatis ſapore abolito: erunt fidei magis idonei, paternis ſuperſtitionibus minus imbuti, & religioni, ac bonis artibus diligentius innutriti, ut graviter etiam, atque eleganter advertit idem Acoſta dict. lib. 1. per totũ, præcipuè capit. 17. & 18. & reliqui auctores ſup. citati. Cæterùm, quia adhuc negari non poteſt † Indos iſtos eo tempore, quo primùm à noſtris reperti ſunt, eorum reſpectu & comparatione, velut amentes iudicari potuiſſe, ſive ea inſpiciamus, quæ œconomicam, ſive quæ politicam ſpectabant, & multa obſervaſſe, quæ à recta ratione, & à conſuetudine generis humani valdè abhorrebant, ac reverâ in plurimis; ut plurimùm Barbaros, incultos, ſordidos, & inhumanos mores profiteri, & cruenta, atque execranda ſacrificia, Satanicis illuſionibus & ſuaſionibus obcæcatos, multiſq́ue alijs vitijs laboraſſe, quæ perpendit idem Acoſta in præfat. ad dict. lib. de procur. Ind. ſalu. & lib. 1. capit. 2. & alij auctores, quos retulimus ſup. hoc lib. cap. 7. & referemus infrà capit. 12. Neceſſarium fuiſſe arbitror, & à iuris Divini, Naturalis, & Civilis regulis non alienum, ut Pientiſsimi & Catholiciſsimi Hiſpaniæ noſtræ Reges, mediantibus miniſtrorum & vaſſallorum ſuorum perſonis, qui inter Indos habitare, & fidem propagare cœperunt, ac unum veluti Reipubl. corpus cum ipſis Indis conſtituere, ſupremam eorum iuriſdictionem ac gubernationem, & reliqua, quæ his adnexa ſunt, ſibi vindicarent & exercêrent, quæ poſteà magis libera & abſoluta, & verè Regia reddi potuit, proprijs iſtarum provinciarũ dominatoribus deficiẽtibus, atque alijs & alijs titulis concurrẽtibus, quos in hac tractatione diſcutimus. Quam † docendi rationem nõ obſcurè inſinuavit Ioan. Maior. 2. Sentent. diſtinctio. 44. quæſt. 3. & optimè proſequitur, & defendit Epiſcopus Chiapenſis in tractat. comprob. Imp. Ind. folio 56. & 57. & licèt ſub dubio proponit Victoria in dict. relect. 1. de Indis, num. 23. in fine, & in relectio. 2. num. 18. & Gregorio Lopez, qui eius verba tranſcribit, in l. 2. tit. 22. part. 2. gloſ. 2. col. 14. verſ. Alius titulus, & apertè tradit Ioſeph. Acoſta in d. præfat. quem ſequitur Anton. Poſſevin. in d. Biblioth. 1. part. lib. 9. cap. 15. Vbi docent, rem ipſam depoſcere, & Eccleſiæ auctoritatem præcipere, ut his Indis, cum ad vitam Chriſtianam tranſierint, Chriſtiani Principes & Magiſtratus præficiantur, quorum ſuperiore potentiâ, & auctoritate regantur, quia alioqui, vix aut Evangelij lucem, aut dignam homine ingenuo vitam accipere poterunt, aut ſi ſemel acceperint non facilè in ea perſeveraturi intelliguntur. Sed ita tamen, ut facultatibus fortuniſq́ue ſuis, & legibus, nec naturę nec Evangelio contrarijs uti libere permittendi ſint. Acoſtę verba Italico ſermone trãſcribit, & ampliat Ioan. Boter. in relatio. univerſ. 4. par. lib. 3. pag. 72. ita inquiens: Ma perche ne gli uni ne gli alteri perſeverano nella fede una volta ricevuta ſoto i prencipi loro naturali, & perchee i Prencipi, è i ſubditi ritornano facilmente all' idolatria, è ail vomito, percio egli fa cimeſticri, Cheſtiano ſoto il governo, è la ſuperiorita de un Prencipe Chriſtiano. Che ne prenda quaſi tutela è cura, è tenga in officio, è in fede i populi, è i ſignoriloro immediati. Per che unicuique datum eſt de proximæ ſuo. Ne io vego incio materia di dubbio, o di ſcropolo pur che da tal impreſa è tutela ſi eſcluda l'ambitione, e l'avaritia. Idem etiam ſequitur M. Aragon. in 2. 2. quæſt. 10. art. 8. pag. 292. verſ. Tertia concluſio, M. Salon de iuſtitia & iure tom. 1. tract. de dom. q. 3. artic. 1. pag. 347. & M. Fr. Pet. de Lorca in 2. 2. ſectio. 3. quæſt. 49. diſput. 52. art. 4. num. 12. pag. 970. & ſequentib. Qui tamen recte ſubijciunt, † hanc dominationem, ſive gubernationem, quę ob prędictam cauſam inducitur, non deſpoticam, ſed politicam eſſe debêre, hoc eſt, nõ talem, quæ Indos ſervituti ſubijciat, cùm ſint naturâ liberi, ſed quæ ſuaviter eorum, qui gubernandi ſunt commodum, & utilitatem reſpiciat, & ad meliorem, & politiorem vitæ, & religionis ipſorum inſtitutionem dirigatur. Quod etiam obſervarunt Chiapẽſis & Acoſta ubi ſuprà, & Nos tetigimus in capit. præced. num. 78. & dicemus infrà lib. 3. cap. penult. Conducitq́ue ſententia D. Thom. 2. Sentent. diſtinct. 44. q. 1. art. 3. ad 1. & q. 2. artic. 2. ad 1. ubi ait: † Quòd illa prælatio, quæ eſt ad utilitatem ſubditorum, libertatem ſubditorum non tollit, nec ullum præiudicium affert libertati, dum ſubditi ad bonum Præpoſiti non ordinantur, ſed è converſo regimen Præpoſiti ad bonum ſubditorum: unde non incongruè ſe eorum ſervos appellant, D. etiam Auguſtin. lib. 4. de Civitat. Dei, cap. 3. Vtile eſt, inquit, ut boni longè, latèq́ue diu regnent. Neque hoc tam ipſis, quàm illis utile eſt, quibus regnant, & eleganter D. Gregor. Nazianz. in Apologetic. multum in noſtris terminis ait: Hic enim omnis ſpiritualis imperij finis eſt, ubique privata utilitate neglecta, aliorum commodis conſulere. Atque hoc modo, † & quoad hunc effectum in eo genere Barbarorum huius ſecundæ claſsis, de qua nunc agimus, intelligenda eſt illa Ariſtotel. doctrina ſæpè relata, quæ, ſi generalius accipiatur, ut eos verè ſervos, & irrationabiles faciat, aut dominij ſuarum rerum expertes, periculoſa quidem, aut potiùs falſa cenſeri debebit, iuxta ea, quæ in d. cap. præcedenti ex num. 117. notavimus. In reliquis autem † Indis, quos ſuprà in tertia claſsi conſtituimus, & omnino feros, ſylveſtres, antropophagos, & ſine certa lege, certóve Rege vitam agere diximus, & per campos palantes ferarum more oberrare, laxius quidem, aut latiùs procedi poſſe arbitror, ita ut non ſolùm circa eos concedatur ius illud ſupremæ gubernationis, quod in Indos ſecundæ claſſis concedi tradidimus; ſed etiam per vim capi, domari, & in ſervitutem redigi poſsint, imò & reluctantes occidi, ſi alijs medijs adhibitis ad eorum barbariem minuendam, & immanitatem cohibendam, fidemq́ue introducendam, nihil proficere valeamus, ut ſic ſuam feritatem, & ſtoliditatem deponant, & bonis moribus perpoliti, naturalem & Evangelicam legem ſuſcipere queant, iuxta † ea, quæ latè cum Ariſtotel. & alijs notavimus ſup. capit. 7. ex num. 52. Quæ in hoc Barbarorum genere accepta valdè probabiliter affirmari poſſe videntur. Pro qua ſententia ſtat † Ioan. Maior. in 2. Sentent. diſtinctio. 44. quæſtione 3. apertè docens in his Barbarorum terris, in quibus regimen Regale non erat, ſed vaga tantùm, & irregularis adminiſtratio, poſſe capientem, ipſorum politiam in melius mutare & dignum eſſe, ut pro plantatione Fidei ipſe Regnum accipiat. Mag. quoque Victoria & Gregorio Lopez ubi ſuprà in eandem ſententiam, licèt ſub aliqua hæſitatione, propendent; tradunt namque tali hebetudine ſuppoſitâ, poſſe Catholicos Principes eiuſmodi Barbarorum adminiſtrationem ſuſcipere, & conſtituere illis per oppida præfectos & gubernatores. Imò, quia ſemper manet iſta cauſa, conſtituere etiam illis novos dominos, dummodo conſtaret, hoc illis expedire. Idem probat Acoſta in d. proœm. ad lib. de procur. Ind. ſalu. quem ſequuntur, & tranſcribunt Poſſevinus. d. lib. 9. cap. 15. & Fr. Thom. à Iesv . d. lib. 11. 2. part. capit. 1. Vbi ſeriò affirmant, ad hos nimirum Barbaros tertiæ claſsis Ariſtotelis ſervitutem, & venationem omni modo pertinêre. Quod etiam ſequitur Ioan. Boter. dict. lib. 3. 4. part. pag. 71. ubi Italico ſermone ſic habet: Ma per che non tutti i popoli ſono d' una diſpoſitione, & capacita, non è anco bene l' ammaeſtrarli, è l' inſegnarli tutti a un modo Co Canibali divoratori di huomini, è con altri che mãgiano indifferentemente carne humana, ſi puo procedere come contra nemici del genero humano, ò come contra matti furioſi, è ſi debbono render prima capaci di raggione, è de humanita è poi addotrinare è inſtruire nella virtu, è nella via de Dio. Ne diſconviene uſare con eſſo loro de la forza, è delle arme affin che ſi riconoſchino per huomini, è poi ſi annontij loro l' Evangelio Anche Ariſtotele dize, che ſimil gente ſi debono tratar come fiere, è domar per forza, &c. Idem concludit M. Bañez 2. 2. quæſt. 10. art. 1. verſ. Ex hac concluſione, pag. 535. reſolvens, quòd Barbari, qui more ferarum carnibus humanis vitam propagant, poſſunt debellari, neque opus eſt admonitione, eſſet enim otioſa; ſed poſſunt occidi, etiam à Principibus non proprijs, pro defenſione innocentium, quia illi actu ſunt invaſores generis humani. Sed ſi ſperetur, quòd aliâ viâ abſtinerent ab hac immanitate, non poſſunt occidi, quia hoc eſſet punire non ſubditos. Aragonius etiam in eâdem 2. 2. quæſt. 10. art. 8. pag. 292. verſ. Tertia concluſio, apertiſsimè docet, quòd ſi qui infideles ſint adeò barbari, ut vivant more ferarum, & ſit illis pro lege ſui animi libido, vi, & armis poterunt compelli à quocunque Principe, ut feritate depoſtâ, vivant humano more. Nam talis vivendi modus neceſſariò debet eſſe coniunctus cum plurimorum innocẽtum iniuria, quibus opem ferre unuſquiſque pro ſua virili & poteſt & debet. Salonius item dict. tractat. de domin. quæſt. 3. artic. 1. pag. 347. eandem ſervitutem, ac ſubiectionem in huiuſmodi Barbaris probat, monet tamen cum Victoria ubi ſup. ſuavem eſſe debêre, & quæ maximè ad eorum ſalutem, & utilitatem reſpiciat. Idem probat Mag. Lorca in d. 2. 2. ſectio. 3. quæſt. 49. diſputat. 52. artic. 4. adijciens, hanc ſervitutem, & coactionem cedere in magnam eorundem Barbarorum utilitatem, cùm ſint inſufficientes, ut ſeipſos benè gubernent in politica & rationali vita, poſſeq́ue hac de cauſa bellum illis movère eum, cui primo, occurrat, & ſuppetat facultas, & auctoritatem Summi Pontif. multum iuvare, tanquam indicentis, & mãdantis opus pietatis. Neque abeſt eruditiſsimus Pat. Ludovic. Molina de iuſtitia & iure tract. 2. diſputat. 106. in fine, ubi tradit plerumque uſu evenire, ut poſsit Princeps Catholicus integrum dominium earum regionum aſſumere, quas anteà feri, & crudeles Barbari poſsidebant, nempe ſi id ad innocentum defenſionem, illiuſq́ue Reipub. bonum ſpectet. Et noviſsimè eandem ſententiam tenet Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 14. cap. 29. pag. 630. in Barbaris Chichimecis Novæ Hiſpaniæ exemplum apponens, & idem expreſsè concludens de omnibus, qui agreſtem, & incivilem vitam traducunt. Quos ait naturâ ſervos ſapientiorum eſſe, ut Philoſophus tradit, & venari, & capi uti feras non immeritò poſſe. Addere poſſumus P. Franc. Suarez in tract. de Charit. diſputat. 3. de bello ſect. 5. num. 5. Vbi concludit, quòd licèt hic titulus debellandi infideles ob ſolam barbariem, parum ſecurus ſit, dato tamen, quòd aliqua natio ita ingenij, & intellectus inops reperiretur, ut regulariter potius ferarum more, quàm hominum viveret, quales dicuntur ij, qui nullam habent humanam politiam, & nudi prorſus incedũt, carnibus veſcuntur humanis, &c. Etſi qui tales ſunt debellari poterunt, non ut interficiantur, ſed ut humano modo inſtituantur, & iuſtè regantur. Pro quarum opinionum cõfirmatione, dum in Barbaris ſecũdæ claſsis aliqualem, in tertiæ pleniorem, & abſolutiorem dominationẽ conſtituunt. Primò conſiderari poteſt, † quòd ſecundùm doctrinam D. Auguſtin. ſup. Geneſ. quem refert Covarru. in reg. peccatum 2. part. §. 11. num. 5. hæc in dominationibus, & ſervitutibus clara iuſtitia eſt, ut inferior ratio ſerviat fortiori, & † qui excellunt ratione, excellant dominatione. Vnde Plato Dial. 3. de legib. cuius dicta recoluit Ioan. Stobęus ſerm. 42. † ſcribit, primã dignitatis rectam rationẽ eſſe, ut genitores ubiq; natis imperẽt: ſecundã, ut ignobilibus generoſi: tertiã, ut iunioribus ſeniores: quartã, ut domini ſervis: quintam, ut potentioribus imbecilliores ſerviãt: ſextam autem, & omnium maximam eſſe, quâ ſecũdùm naturam ignorantes ſequi iubentur, prudentiores autem ducere, ac dominari. Ergo ubi ſemel hæc † Indorum & Hiſpanorum Reſpubl. iuncta eſſe cœpit, & ad Chriſtianum, & verè politicum vivendi modum inſtitui, induci etiam oportuit & debuit, ut illi à nobis, non verò nos ab illis gubernaremur, cùm Indi omnes, ut diximus, non ſolùm tertiæ, verùm etiam ſecundę claſsis, etſi aliquali iudicio præſtarẽt, longè tamen Hiſpanis imbecilliores, & imprudentiores exiſterent, & hoc fini prædicationis, & propagationis Evangelij, quæ deſiderabatur, omnino expediret † quæ docet, non debêre ſtultos melioris cõditionis eſſe, quàm ſapientes & peritos. De qua loquitur Pontifex in cap. eum cui de præb. lib. 6. capit. legi epiſtolam 16. quæſtione 1. l. nam & Servius, D. quod vi, aut clam. l. regula, §. antepen. D. de iur. & fact. ignor. l. non ſolùm D. de noxal. action. Quapropter inter varias † eligendorum Regum cauſas & formas, quibus variæ nationes utebãtur, quas latè recenſet Alexand. ab Alex. & eius addition. Tiraquel. lib. 4. Genial. cap. 23. de Ægyptijs legimus, primos Reges, ex magnis ſemper Sacerdotibus & Philoſophis eligere ſolitos fuiſſe, ut tradit Diod. Sicul. lib. 1. cap. 2. & Guardiola de nobilit. cap. 15. fol. 40. quos à Perſis eâdem ratione † Magos, ideſt, ſapientes vocatos agnoſcimus, teſte Cicerone de divinatione, ubi ait, Regem Perſarum eſſe non potuiſſe, qui non ante Magorum diſciplinam, atque ſciẽtiam percepiſſet & Illuſtr. Cardinal. Baron. anno Chriſti 1. num. 24. Vbi agit de Magis, qui ad Chriſtum adorandum venerunt, & an Reges Perſarum fuerint? Et inde † Ezech. capit. 27. meritò dicitur, Sapientes tui Tyri facti ſunt gubernatores tui, ubi D. Hieronym. addit: ad ſapientes enim propriè pertinet gubernatio, & idem † concludit text. in cap. Porrò 84. diſtinct. l. 2. § poſt originẽ, D. de orig. iur. & alia, quæ congerit Simancas lib. 9. de Republ. cap. 10. Lancelot. Conrad. in temp. iud. lib. 1. capit. 1. §. 3. num. 8. & capit. 2. §. 2. num. 5. & innumeri alij relati per Bobadilla in Politic. lib. 1. cap. 9. num. 32. & noviſſimus Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 4. Atque hæc eſt doctrina † moralis, cuius apud nos meminit lex Henric. IV. quæ extat in l. 13. tit. 2. lib. 7. ordin. dum ait: Porque ſegun dotrina moral los omes de buen entendimiento deven de ſer hechos ſeñores, è regidores de los otros: è quando eſtos tales los rigen y goviernan, entonces la Republica ſe llama bien aventurada. Ad illud nimirum Platon. reſpiciens libro 5. de Republ. † qui docêre ſolitus erat, tum denique Reſpublicas beatas fore futuras, cùm aut docti & ſapientes homines eas regere cœpiſſent, aut qui regerent, omne ſuum ſtudium in doctrina, ac ſapientia collocarent; cuius dictum maximè commendat Plutarch. in eius vita, M. Tul. ad Quint. frat. Valer. Maxim. lib. 7. de dict. ſapient. Boëtius lib. 3. de conſolatione, Simancas dict. lib. 9. capit. 9. & alij plures apud Bobadilla dict. capit. 9. num. 28. & ſequentib. Eo autem & ſpectat † quod ſcripſit Homerus Iliad. K. Vbi Diomedem inducit, anxiè depoſcentem, Vlyſſem ſibi in ſocium adſcribi: Præcellit enim (inquit) ingenio & conſilio. Quibus alia adijcimus infrà lib. 3. cap. 4. num. 5. Secvndò facit, quòd ut † tutela, & cura invẽta fuit, ut liberi homines, qui propter ætatem, aut iudicij, & rationis defectum ſe commodè tueri nõ poſſent, ab alijs maioribus, & prudentioribus tuerentur, & gubernarentur, l. 1. D. de tutel. princip. inſtit. eod. Ita Regnum, Regniq́ue prudens, & politica adminiſtratio in id inducta conſpicitur, ut potentiorum, ac ſapientiorum manu, & conſilio tueri, & dirigi cæteri valeant, qui quavis corporis, aut animi imbecillitate, ſibi ac fuis minus aptè conſulere poſſent. Humanis neceſsitatibus id exigentibus, quę hanc mutuam inter homines opem, & ſocietatem expoſcunt, ut præclarè concludit Iuſtinus in principio ſuæ hiſtoriæ, Bald. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, & in ſuo conſ. Schiſmat. Alphonſ. Guerrero in Theſau. Religion. Chriſt. cap. 54. in princip. Menchaca in præfat. ad lib. controver. illuſt. num. 120. & Rutil. Benzon. de anno Iubil. lib. 5. cap. 9. in princip. pag. 529. Quibus adijcio † Sophoclem in Aiace, qui Græcè in hunc ſenſum elegãter ſcribit: Parvi, ſine magnorum auxilio, dubium ſibi conſtituunt, quaſi in arce præſidium. Optima enim illa ſocietas qua qui divitior eſt, pauperiorem ſibi adiungit, & qui minor eſt, maiorem induſtria ſua erigit. Inde † & urbibus factun fuiſſe nomen oppidi, nempe ab ope mutua tradit non modò Pompon. 1. C. in l. pupillus, D. de verbor. ſignificat. ſed & D. Chryſoſt. ad cap. 13. epiſt. 1. Corinth. homil. 34. cuius verba refert Anto. Mornacius in l. 5. D. pro ſocio, & alia congerit Alciat. Bræcheus & Forner. in d.l. pupillus, & Ioan. Funger. in etymolog. verb. Oppidum, pagina 710. Quo fit, † ut quamvis Indi ſecundæ claſsis, de quibus locuti ſumus, liberi, & rerum ſuarum domini relinqui debeant, ut ſup. reſolvimus, cùm tamen ſe ipſos, & ſuas Reſpublicas non ſatis commodè, ac politicè gubernare comperti fuerint, etſi in libera ſua poteſtate relinquerentur, nec barbaros mores deponere, nec humanis & civilibus aſſuefieri, nec in Fide quicquam proficere poſſent, ut obſervant Acoſta, & alij ex ſuprà relatis, permittendum noſtris Regibus fuit, pro communi ipſorum Indorum utilitate, eorundem adminiſtrationem ſuſcipere & ſupremam iuriſdictionẽ ad illos tuendos, & imbuẽdos in his partibus exercêre, quâ ſimul, ſuos etiam Hiſpanos inter Indos commorantes, gubernare, & compeſcere poſſent. Semper enim † infirmitas mentis à iure ſublevatur, l. 3. D. de teſtament. l. 3. C. qui teſtam. fac. poſſ. l. ſanum mente, C. de tranſaction. Quia cùm ei regnum † totius animi à natura tributum ſit, cavendum eſt, ne eius † languor damnum etiam in bonis adferat, l. 4. D. de privil. credit. l. iuſto, §. eum qui, D. de uſucap. Atque eapropter † amẽtibus, quæcunque pietatis opera conferenda eſſe docet text. in cap. qui recedunt cum ſequentib. 26. quæſt. 6. & inter præcipua opera charitatis connumeratur, † ſi quis pupillorum, vel furioſiorum patrocinium, & curam ſuſcipiat, aut etiam adoleſcentium, vel prodigorum, qui licèt mentis & rationis capaces ſint, adhuc tamen propter ætatis, vel iudicij lubricum, ſuarum rerum adminiſtratione prohibentur, quia † multis captionibus, dolis & inſidijs expoſiti ſunt, l. 1. D. de tutelis, l. 1. D. de minor. l. 1. & per totum, D. & C. de curat. furioſi vel prodigi, l. 1. §. ſi quis tutor. D. quando appell. ſit, l. qui fundum, §. ſi tutor. D. pro empt. l. ad ea quæ non habent, D. de regul. iur. l. is cui bonis, D. de verbor. obligat. princ. inſt. de excuſat. tut. §. 1. inſt. de curat. Quibus † in locis munus hoc publicum eſſe docemur, & talibus tutoribus vel curatoribus ratione adminiſtrationis, quam exercent, quædam veluti poteſtas & dominatio in eos, quos gubernant, cõcedi videtur, prout & † D. Paulus expreſsit ad Galat. 4: Quanto tempore (inquit) hæres parvulus eſt, nihil differt à ſervo, cùm ſit dominus omnium, ſed ſub tutoribus & curatoribus eſt, & Cicer. 3. Tuſcul. ubi † de furioſo loquens: Qui ita ſit (inquit) affectus eum dominum eſſe rerum ſuarum, vetant duodecim tabulæ, illâ nimirum lege, quæ his erat verbis concepta: Si furioſus eſſe incipit, agnatorum gentiliumq́ue in eo, pecuniaq́ue eius poteſtas eſto. De qua idem Cicer. lib. 2. de invẽtione, & plura tradens Balduin. ad leg. 12. tab. capit. 23. & 24. Hotman. & Revard. capit. 13. Prateius cap. 27. Anton. Auguſt. cap. 11. pag. 229. & Budæus in notis ad leg. 2. D. de ædilit. edicto. Atque hinc natum † eſt proverbium illud, cùm veteres, quem inſanire, vel furere ſignificantes, dicebant, ad agnatos, & gentiles deducendum eſſe, ut oſtẽdit Varro lib. 1. de re ruſt. cap. 2. ibi: Qui ſalubrem locũ neglexerit, mentecaptus eſt, atque ad agnatos, & gentiles deducendus, & Horat. 2. ſerm. ſatyr. 3: Interdicto huic omne adimat ius Prætor, & ad ſanos abeat tutela propinquos. Porrò † homines Barbaros & ignorantes ſemper eſſe pueros, & licèt annis excedant, puerorum adhuc more tractari debêre, elegãter docuit Plato in Thimæo, Lucret. lib. 1. de natur. rer. & poſt eum Seneca epiſtol. 4. Vbi ait, quod quotidie vivere incipiunt, cùm plus quàm infantes non aſſequantur, & Strabo. lib. 1. Geograph. Vbi inquit, omnes Idiotæ, & doctrinarum expertes quodammodo pueri ſunt appellãdi. Eòq́ue magis in terminis ſpectat illud † Eccleſiaſt. cap. 10. verſ. 16. Væ tibi terra, cuius Rex puer eſt, & cuius Principes manè comedunt. Nam ut ibi benè advertit Pat. Ioan. Pineda non ſolùm de Rege verè puero Salomon intelligi debet, ſed de quocunque, qui ſenſu, & moribus etiam in maiori ętate laborat. Is enim planè ſtulteſcit, & repueraſcit, qui puerilibus vitijs, immaturo de rebus iudicio, petulanti ſenſu, & effrænatâ libidine omnia moderatur. Tertiò conſidero, quòd eiuſmodi ſuperioris gubernationis cura in Indis ſecundæ claſsis, aut etiam abſoluta, & omnimoda in alijs magis Barbaris, quos in tertia collocavimus, nõ debuit à Chriſtianis noſtris Principibus aliena cenſeri: † tenebãtur quippe ex charitatis præcepto, & iniuncto ſibi, & fœliciter inito Apoſtolicæ prædicationis officio, ea omnia diſponere, quibus id melius, ſecurius, & durabilius conſequi poſſet, iuxta doctrinam D. Auguſt. ad Macedon. epiſt. 52. relatam in cap. debet 53. 23. quæſt. 4. ubi ait: Debet homo diligere proximum tanquam ſeipſum, ut quem potuerit hominem, vel beneficentiæ conſolatione, vel informatione doctrinæ, vel diſciplinæ coërcitione adducat ad colendum Deum. Et ad perfectam rationem † muneris Apoſtolici, ius quoque regendi, & gubernandi animas, propriè ſpectare videtur, ut optimè tradit D. Thom. in 1. ad Corinth. cap. 12. & Rutil. Benzon. lib. 2. de anno Iubil. cap. 23. pag. 150. Nec † Regibus aut iudicibus, quos Indi eâ tempeſtate habuerunt fidelis, ac conveniens tanti muneris expeditio committi potuit, qui tyranni & crudeles ut plurimùm erant, & eiſdem ac reliquum vulgus, barbaris moribus & ignorantiæ tenebris involuti. Vnde ſuccedit altera iuris ratio, quæ habet quòd † quoties incidit caſus, in quo populorum gubernationi non poteſt per eos provideri, quibus electione, hęreditate, vel alijs modis uſus iuriſdictionis conceſſus eſt, ea ad populos, à quibus exierat, redit, vel aliter debet publicis neceſsitatibus ſubveniri, ut apertè docuit Bald. in capit. 1. colum. 2. lectio. 2. de iudicijs, & in tit. de allodijs, Iacob. Almain. in lib. de auctorit. Papæ, & alij, quos refert & commendat doctiſ. Navarrus in cap. novit, notab. 3. num. 120. pag. 108. & in noſtris terminis affirmat Epiſcop. Chiapenſ. in d. tractat. comprob. Imp. Ind. fol. 22. verſ. Lo ſexto, ubi adducit optimum locum D. Auguſt. lib. 1. de liber. arbitr. cap. 6. Qui † cùm docuiſſet, quòd licèt populo, qui benè & moderatè procedit permitti poſsit creare ſibi magiſtratus, per quos ſua res, id eſt publica, adminiſtretur, ſtatim ſubdit: Porrò ſi paulatim depravatus idem populus rem privatam Reipublicæ præferat, habeat venale ſuffragium, corruptuſq́ue ab eis, qui honores amant, regimen in ſe flagitioſis, ſceleratiſq́ue committat, nonne item rectè ſi quis tunc extiterit vir bonus, qui plurimum poſſit, adimat huic populo poteſtatem dandi honores, & in paucorum, vel unius redigat arbitrium? Eâ nimirum ratione, quia † rerum ſuarum dominio abutens, ipſo privari meretur, l. 1. D. de ijs qui ſunt ſui, cum alijs, quæ tradit Bald. in cap. 1. qualiter dom. ſeud. Peralta in l. 3. § qui fidei commiſſariam, num. 45. D. de hæred. inſtit. Palac. Rub. in tractat. de iuſta obtent. Reg. Navarræ 5. part. §. 2. & plures cumulans doctiſsimus, mihiq́ue amiciſsimus D. Ioan. Bapt. Valençuela Velazquez in monitor. comtra Venet. 4. part. num. 274. & ſequentib. Neque iuſtum eſt, † ut in aliorum gubernatione perſiſtat, qui ſeipſum regere neſcit, iuxta ea, quæ diximus ſup. hoc lib. capit. 7. ex num. 85. & latè exornat & proſequitur Bart. Philip. de Conſiliar. diſcurſ. 9. §. 6. fol. 68. Simancas de Republic. lib. 5. capit. 14. & Bobadilla in Polit. lib. 1. capit. 1. num. 29. P. Franc. Suarez in defenſ. fidei lib. 3. cap. 23. num. 22. & facit text. optimus † in l. in quæſtione. § minori, C. de ſent. paſſ. Vbi furioſo, dementi, prodigo, libidinum omnium vitiorumq́ue ſervo non eſſe committendam filij, vel minoris adminiſtrationem docemur, cùm ſua gubernare non poſsit. Vnde Eccleſ. 10. dicitur: Rex inſipiens perdet populum ſuum, & civitates inhabitabuntur per ſenſum prudentium. Iudex ſapiens iudicabit populum ſuum, & principatus ſenſati ſtabilis erit: ſecundùm iudicem populi. ſic & miniſtri eius: & qualis rector eſt civitatis, tales & inhabitantes in ea. Et in † noſtrorum Indorum terminis rectè noviſsimè adnotavit eruditiſsimus Licentia. Ioan. Orticius Cervantes, nunc pro meritis Senatoris munere in Cancellaria Novi Regni Granatenſis cohoneſtatus in allegatione typis excuſſa pro perpetuandis Indorum commendis numero 42. Qvartò, quia non debet novum, aut mirum videri, quod † Indi omnino feri & immanes, & ſine certo Rege, aut lege viventes, quales ſunt illi, quos in tertia claſsi cõnumeravimus, ſuarum provinciarum gubernatione, & iuriſdictione abſolutè priventur, & debellari, ac ſubiugari poſsint, donec vitæ humaniori, & Chriſtianæ diſciplinæ aſſuefiant. Nam idem contingere videmus in illis, qui prorſus † furioſi, aut amentes exiſtunt, quibus etiam iuſtè & licitè ſuarum rerum adminiſtratione interdicitur, ſub vinculis, & ſeveriori diſciplina contineri iubentur, quouſque ſanam mentem recipiant, l. 4. § ſin. cum legib. ſequentib. D. de privileg. cred. l. 1. §. fin. cum quatuor ſequent. D. de poſtulan. l. his qui, §. Divus Pius, D. de tutor. & curator. dat. ab his, auth. ut qui obligat. ſe perhib. habe. §. 1. in fin. collat. 6. Et cùm † humanum genus, ipſo communi omnium gentium iure ita dictante, imperijs regi, præſtantiq́ue aliquâ auctoritate, & poteſtate moderari neceſſe ſit, ut ex Philoſophorũ doctrinis reſolvit Petr. Fab. lib. 3. ſemeſt. capit. 14. Rutil. Benzon. d. lib. 5. de ann. lubil. cap. 9. & Mag. Fr. Anton. Perez Benedictin. in Laurea Salmantina certam. 5. expoſit. de hominum præfectura nu. 20. pag. 273. Vbi oſtẽdit, † quàm inſimæ notæ in ſacris litteris habeantur, qui Regibus non parent, & iugum ſocietatis politicę non patiuntur, & quòd hac de cauſa dicuntur Belial, ideſt, inutiles, temerarij, & iugi, ac diſciplinæ expertes. Meritò prædicti Barbari, qui eiuſmodi ferinis, & incultis moribus utebantur, Chriſtiani Principis Imperio frænari, & auctoritate protegi, & gubernari debuerunt. Nam ut Salom. Proverb. 11. ſapientiſsimè dixit: † Vbi non eſt gubernator populus corruet, & ut D. Ambroſ. notat lib. 2. epiſtol. 7. exponens alium locum eiuſdem Salomon. Proverb. cap. 26: † Recidenda inſipienti poteſtas, non adijcienda libertas eſt, ſervitus enim ei convenit. Ideòq́ue adiecit Salomon: Spinæ naſcuntur in manu inebrioſi, hoc eſt valdè ebrioſi, ſervitus autem in manu imprudentis, † quia ſicut ille ſuis vulneratur poculis, ita inſipiens ſuis factis. Ille bibendo ſe peccato inſerit, iſte operando ſe culpæ adiudicat, & factis ſuis trahitur in ſervitutem. Liberum † quippe aliquem relinqui ad malefaciendum, potiùs eſt imperfectio, & defectus libertatis, ut optimè in ſimili probat Pat. Ferdinand. Rebellus de obligat. iuſtitiæ lib. 2. quæſt. 14. ſect. 1. num. 9. pag. 293. Imò, quod plus eſt, † citra peccatum, & præcepti charitatis iacturam, tales Barbari à nobis detecti in ſua feritate, & cœcitate relinqui non potuerũt, cùm † omnes rationales creaturæ, quamvis Iudæi & infideles ſint, humanitatis ratione fovendi, & naturæ noſtræ participes, & proximi noſtri eſſe dicantur capit. proximos, & cap. charitas, de pœnitent. diſtinct. 2. cum traditis per Abbatem in cap. Iudæi de teſtibus, Pat. Suarez in tract. de Charitate diſputat. 1. ſectio. 1. num. 3. & noviſsimè per Docotr. Martam in tractat. de iuriſdictio. 1. part. capit. 24. num. 43. Vbi multum in noſtris terminis tradit: Quòd hæc † charitas procedit reducendo Barbaros infideles ad bonos mores, & vitam æternam, ut idem text. oſtendit in verſ. Proinde. Et quia charitas unicuique eſt impendenda ſecundùm eius conditionem, iuxta gloſſ ibidem verb. Participes, & infidelium Regna, & iuriſdictiones translata ſunt in Chriſtum, & eius Vicarium, ſumma charitas eſt dare illis rectorem, qui defendat prædicatores Verbi Dei illoſq́ue reducat ad Fidem. In quibus omnibus quantum effulſerit † Regum noſtrorum pietas, & fovendorum Indorum zelus & charitas, nemo planè ignorare poterit: nam etſi ſecundùm prædictorum auctorum opinionem, plures ex illis, propter eximiam barbariem & feritatem, quâ pręditi eſſe dicebãtur, debellare, & ut ſervos habêre & vendere poſſet, atque ita aliquando permiſſum fuerit contra Caribes, Canibales & alios, ut cõſtat ex his, quæ tradit Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 8. capit. 10. & decad. 2. lib. 1. cap. 8. & lib. 10. cap. 5. & decad. 3. lib. 8. cap. 10. poſteà tamen id abrogatum fuit, & omnium pariter Indorum libertati, doctrinæ & ſuavi gubernationi multifariam conſultum, ut oſtendit idem Herrera decad. 2. lib. 10. cap. 5. & decad. 4. lib. 6. capit. 11. & lib. 10. cap. 7. & ex alijs quæ tetigimus ſuprà cap. 8. num. 78. & inferiùs lib. 3. capit. penult. latiùs, Deo dante, dicemus. CAPVT X. De quinto titulo, qui ad debellandos, & ſubiugandos Indos ex eorum infidelitate à multis deſumitur, in quo latè aientis, & negantis ſententiæ auctores, & argumẽta referũtur, & illuſtrãtur. SVMMARIVM Capitis X. -  1 Indi ante adventum Hiſpanorum omnino infideles erant. -  2 Infideles ob ſolum vitium infidelitatis, verum dominium ſuarum rerum, & proviniciarum non habere, & licitè eis ſpoliari poſſe Hoſtienſis, & alij plurimi, & graviſſimi Doctores ſcribunt. -  3 Hoſtienſis fuit Divini, & humani iuris peritiſſimus, & alia de eius laudibus & auctoritate. -  4 Infideles debellari licitè poſſunt, maximè ſi interveniat auctoritas Papæ. -  5 Infideles ſunt hoſtes Chriſtianorum, & etiam in Eccleſia capi poſſunt. -  6 Iudæi ſervi ſunt Chriſtianorum, licèt ex pietate ſuſtineantur in libertate. -  7 Idololatræ & Pagani nullam unquam habuerunt iuriſdictionem. -  8 Iudicem qui quærit, debet eum eligere Catholicum. -  9 Iudæi & infideles habent bona, ut peculium, & inde licitè eis auferri poſſunt à Chriſtianis. -  10 Opinio quæ abſolutè imperium, & dominium infidelium negat, magis communis, vera, & Catholica appellatur à Doct. Marta, & alijs. -  11 Anton. Scappus probat opinionem Hoſtienſis, ſi infideles dominium Eccleſiæ recognoſcere nolint. -  12 Auctores recenſentur, qui ſpecialiter probant, Indos ob ſolum vitium infidelitatis debellari potuiſſe. -  13 Chriſti poſt adventum omnis principatus, & iuriſdictio ad fideles transferri cœpit. -  14 Chriſtus Dominus omnium creaturarum univerſalis Rex conſtitutus fuit. -  15 Pſalm. 8. in illis verbis, Oves & bobes, &c. expoſitio. -  16 Chriſtus Dominus Petro, & eius ſucceſſoribus, gentibuſq́ue fidelibus ſui ſacerdotij, & imperij poteſtatem communicavit. -  17 Infideles cùm extra ovile Chriſti reperiantur, nullum legitimum dominium, neque iuriſdictionem habere poſſunt. -  18 Conſtantinus Magnus Imper. cur enſem reſignaverit in manibus Pontificis? -  19 Eccleſiæ Catholicæ dominatio ſupra infideles in Sara & Agar ſignificatur. -  20 Infideles ſunt ſervi, & filij ancillæ, & ſic dominij incapaces. -  21 D. Bernardi verba expenduntur pro ſupremo dominio Chriſti in Eccleſiam translato. -  22 Innocentius etiam ſentire videtur infideles ad Papæ iuriſdictionem pertinere. -  23 Papa omnes mortales habet ſubditos, & eſt omnia & ſuper omnia. -  24 Catholici videntur licitè auferre poſſe bona infidelium. -  25 Iudæi Ægyptiorum bona citra peccatum abſtulerunt, & exportarunt. -  26 Cap. ſi de rebus, & cap. quemadmodum 23. quæſt. 3. expenditur & exornatur. -  27 Infideles ex ſententia D. Auguſtini, & Clementis non videntur habere poſſe veram Rempublicam, neque bona. -  28 Infidelitatis peccatum cæteris gravius reputatur. -  29 Cap. quid in omnibus 32. quæſt. 7. expenditur. -  30 Omne quod nõ eſt ex fide, peccatum eſſe, qualiter accipiatur? -  31 Iniqui apud D. Paul. ſumuntur pro infidelibus, & ſancti pro fidelibus. -  32 Infidelium omnes actiones eſſe peccata concludere videtur D. Auguſtin. & alij ſancti Patres, & Gregor. Ariminenſ. Infideles cur in Evangelio deſerti nonime ſignificentur, ibidem. -  33 Infidelium opera omnia ideò peccata eſſe dicuntur, quia in Deum non referuntur. -  34 Concilij Arauſicani locus expenditur. -  35 Infidelitas Deo maximè inviſa eſt. -  36 Bona non ſunt opera, quæ non innituntur Fidei fundamento. -  37 Eccleſia poteſt iuſtè ex ſententia D. Thomæ infideles meritò ſuæ infidelitatis iure dominij, & prælationis ſupra fideles privare. -  38 Infideles non debent habere fideles ſibi ſubiectos hodie aucta Eccleſiæ poteſtate, ſed potius è converſo. Et num. 40. -  39 Divi Pauli locus 1. Corinth. cap. 6. explicatur. -  41 Infideles ob ſolam infidelitatem ſuis Regnis, & dominijs privari non poſſe, multis rationibus, & auctoritatibus ſuadetur. -  42 Innocent IV. auctoritas qualis & quanta ſit? -  43 Innocentius IV. noluit ſua commentaria iuris deciſivi auctoritatem habere. -  44 Auctores plurimi referuntur, qui cum Innocentio tenent, ob ſolam infidelitatem ſuis bonis privari non poſſe. -  45 Princeps infidelium etiam ſibi ſubditorum bona, ſine cauſa auferre non poteſt. -  46 Indorum Occidentalium debellationem, & ſpoliationem prætextus infidelitatis multi auctores ſpecificè negant. -  47 Pauli III. Bulla Indis, quamvis infidelibus, ſua bona conſervanda eſſe ſtatuit. -  48 Dominia rerum, & provinciarum inſpecto naturali, & gentium iure, infidelibus æq́ue ac fidelibus competunt. Et num. 58. Et etiam iure Divino, numero 66 & 67. -  49 Orbem Deus ſubiecit rationabili creaturæ. -  50 Ordo principandi eſt beneficium naturæ ex ſententia Ariſtotelis. -  51 Homines cur Deus voluerit toti Orbi dominari? -  52 Homines ſumus quodammodo omnium rerum finis. -  53 Ius Divinum, quod eſt ex gratia, non tollit humanum, quod eſt ex naturali ratione. -  54 Dominij fundamentum aliqui erroneè ingratia, & charitate conſtituunt, & inde peccatores eo privari tradunt. -  55 Hæretici dicti Apoſtolici, & Vvaldẽſes, ſive Pauperes de Lugduno qui fuerint? -  56 Vvaldenſium hæreſis, quæ peccatores, dominium rerum ſuarum non habere dicebat in Concilio Conſtant. damnata fuit. -  57 Hoſtienſis opinio videtur aliquibus in errorem Vvaldenſium incidere. -  59 Natura & ratio hominis, quæ eſt fundamentum dominij, etiam in peccatoribus reperitur. -  60 Bona non ſolùm bonis dantur à Deo, ſed malis etiam, & interdum magis quàm bonis: & quare? Ex ſententia D. Auguſtini. Et num. 70. -  61 Infidelibus & impijs iure Divino dominia, & imperia concedi videntur, eiſq́ue parendum eſſe docemur. Et numero 67. -  62 Pſalm. 2. verſus expenditur. -  63 Nabuchodonoſoris, & Cyri, quamvis infidelium, Imperium in ſacris litteris probari videtur. -  64 Ioſeph, qui fidelis erat, totam Ægyptum Pharaoni infideli tributariam fecit, & in eo non peccavit. -  65 Tobias reddi iuſſit hœdum à Gentilibus captum, ne furti reus efficeretur. -  68 Cap. non fruſtra, & cap. Regnum 23. quæſt. 5. explicantur. -  69 Regna terrena Deus etiam impijs concedere ſolet. -  70 Capit. remittuntur verſ. perſcientes 23. quæſt. 3. expenditur & illuſtratur, & cap. ſequent. num. 26. -  71 Genitivus propriè dominium deſignat. -  72 Lex Chriſtianis 6. C. de Paganis, expenditur. -  73 Iudæi & Pagani quietè degentes non debent moleſtari, nec ſuis bonis ſpoliari. -  74 Paul. III. motus proprius expenditur circa bona, & tractationem Iudæorum, & infidelium qui ad Fidem convertuntur. -  75 Saracenis etiam ob ſolam infidelitatem iuſtè bellum inferri non poteſt, ex ſententia Pontif. m. cap. diſpar. 23. q. 8. -  76 Pœna ſina culpa eſſe non poteſt. -  77 Infidelitas in ijs, quibus fides annuntiata non eſt, non habet rationem peccati. -  78 Ignorantia invencibilis an poſsit admitti in ijs, quæ fidei ſunt? -  79 D. Pauli locus ad Roman. 10. Quomodo credent, niſi audiant? exponitur. -  80 Fidelis & ſalvus ſola natura nemo eſſe poteſt, niſi ei Divini Verbi ſplendor affulgeat, ex ſententia D. Clement. Alex. QVintvs & firmior quidem titulus, pro ſtabilienda, & defendenda huius Novi Orbis occupatione, & ſubiugatione, ex eo à multis deduci ſolet, quòd omnes Indi, eius regiones incolentes, non ſolùm barbari, & obtuſi erant, ut in ſuperioribus diximus, verum † omnino infideles, & ita à Chriſtiana, & Orthodoxa noſtra Religione ſeiũcti, ut ne veſtigium quidem illius apud eos repertum fuerit, ſicuti in lib. 1. cap. 13. manifeſtavimus. Quam † ob cauſam ipſo iure fidelibus principibus ſubiectos eſſe inquiunt, & poſſe rectè bellis laceſsiri, & dominio ac iuriſdictione rerum, & provinciarum ſuarum privatim, & publicè ſpoliari, tanquam iniquos & iniuſtos illarum detẽtatores, ſi requiſiti fidem, & imperium ſanctæ Catholicæ Romanę Eccleſiæ non accipiant, & recognoſcant. Quæ ſententia generaliter in omnibus infidelibus, & quod ij poſt adventum Chriſti nihil proprium habêre, nec iuſtê poſsidêre potuerint, apertè proponitur & probatur ab Henrico Cardinali Hoſtienſi in capit. quod ſuper his de voto; qui † humani, diviniq́; Iuris peritiſsimus fuit, floruitq́ue anno Chriſti 1255. & Alex. Pontifice ſuadente ſuper Decretalibus commẽtarios ſcripſit, & ſummam etiam compoſuit, ut refert Catel. Cotta in memorab. iur. verb. Iuriſperiti, & Valent. Forſterus in hiſtor. iur. civil. lib. 3. pag. 232. Vbi addit, quòd hoc proprium ſibi ſumpſit, ut Innocentij opiniones duras reprobaret. Et poſt Hoſtienſ. eandem opinionem ſequi videntur Abb. Panormit. & Ant. de Butrio in eod. cap. quod ſuper, Bald. conſ. 389. incipit, Conſuetudo eſt, num. 10. lib. 1. Vbi ait, † quòd contra Reges & Principes infideles auctoritas ſuſcipiendi belli maximè reſidet penes Papam. D. Antonin. in ſum. 3. p. tit. 3. cap. 2. col. 5. Oldrad. conſ. 72. incip. Centra Sarãcenos, ubi ait, quòd ſaluâ reverentiâ Innocentij videtur, quòd opinio Hoſtienſis ſit verior. Idẽ Oldra. conſ. 54. idem Bald. in l. fin. C. de captivis, & Franc. Aretin. in auth. navigia, C. de furtis, ubi docent † infideles eſſe hoſtes Chriſtianorũ, & etiã in Eccleſia capi poſſe, idem Abb. & latiùs Ioan. de Annania per text. ibi in cap. etſi Iudæos de Iudæis, Anchar. & Præpoſit. in capit. qui ſincera, 45. diſt. Henric. Boic in cap. ſicut col. 2. de Iudæis, & noviſsimè Phil. Paſchalis in tract. de virib. patr. poteſt. part. 1. cap. 7. num. 13. Vbi ex hac ratione concludunt, † Iudęos ſervos eſſe Chriſtianorum, licèt in libertate ſuſtineantur ex pietate, Albertin. in rub. de hęret. in 6. q. 8. concl. 1. Vbi dicit, † Idololatras & Paganos nullam unquam habuiſſe iuriſdictionem, & ideò Regna illorum omnia pertinêre ad Eccleſiam Chriſtianam, & per conſecutionem ad Papam, qui præfectus eſt illi, Alvar. Pelagius de planctu Eccleſ. lib. 1. art. 13. & 37. litt. 1. Vbi multis rationibus ex Theologia, & Iuriſprudentia petitis Hoſtienſis aſſumptum verum eſſe defendit Petr. Belluga in ſpecul. Princip. rub. 27. §. miles, num. 23. Vbi inquit, quòd † quicumque aveat habêre, vel quærere iudicẽ, debet habêre Catholicum, quia apud infideles nulla eſt iuriſdictio, vel dominium. Et iterũ rub. 39. §. nouiſsimè num. 3. ubi concludit, bona † Iudæorum, & aliorum infideliũ ab eis auferri licitè poſſe per Principes Chriſtianos, cùm illa ſolùm habeant, ut peculiũ, ut notat Archidiac. in cap. fraternitatem, 54. diſtinct. Idem ex eâdem ratione reſolvunt Alex. de Ales in 3. par. ſummę tract. de ſeptem præcept. Decal. q. 5. & noviſsimè Simon Maiol. in dieb. Canic. colloq. 1. de perfidia Iudæor. docentes quòd Indæi poſſunt ſpoliari à Princibus Chriſtianis omnibus præter neceſſarijs. Quod pariter affirmant, & ad omnes infideles extendunt Doctores in cap. cui eſt, 50. diſt. Card. Turrecremata in cap. diſpar. 23. q. 8. Mart. Laudenſ. & Ioã. de Fantuc. in c. ſi de rebus 23. q. 7. idẽ Laudenſ. in tract. de Principe, verſic. 49. incip. Italia alias fuit, Ioan. Maior. in 2. ſentent. diſt. 44. q. 3. Matth. de Afflictis in rub. quæ ſint Regalia, num. 26. verſ. Et pro iſta opinione, col. 4. Marquard. de Suſannis in tract. de Iudæ. & Infidel. 1. par. cap. 14. & latiùs 2. par. cap. 6. ex num. 26. & noviſſimè & latiſsimè Doct. Marta de iuriſdict. 1. par. cap. 24. ex num. 10. qui cõſtanter tradunt † hanc opinionem nõ ſolùm magis communem, ſed etiã magis Catholicam & Chriſtianæ Fidei magis utilem eſſe. Quod etiam admittit † Ant. Scappus de iure non ſcript. lib. 2. cap. 1. Vbi licèt primò dixiſſet, dominia rerum iure naturali, & gentium inſpecto, æquè infidelibus, ac fidelibus competere, poſteà tamen ſubdit cum Hoſtien. Oldrad. & alijs, quòd poſt adventum Chriſti hæc omnia mutata & translata ſunt, ita ut Infideles hodie, nec iuriſdictionem, nec dominium, nec honorem, nec poteſtatem habêre poſsint, & his omnibus licitè ſpoliari valeant, ſi dominium Eccleſiæ non recognoſcant. Et ſpecialiter † de ipſis Indis Occidentalibus & Auſtralibus, de quibus tractamus, & eorum infidelitate loquentes, & quòd propter illam iuſtè debellari, & ſpoliari poſsint, & potuerint, & iure optimo noſtris potentiſsimis Regibus quæri, latè olim diſputavit Gineſius Sepulveda in Apologia, quam de hac re ſcripſit ad Epiſcopum Segovienſem, & in reſponſione ad obiectiones Epiſcopi de Chiapa, & abſq; ulla hæſitatione reſolvunt Marquard. & Marta in locis ſup. relatis, Pet. Malferitus, qui ad hoc integrum, & ſatis copioſum cõſilium elucubravit, quod eſt 769. inter conſilia Mandelli Albani, vol. 2. ex num. 40. Alphonſ. Guerrerus in Specul. Princip. cap. 31. & Pet. Bellinus in tract. de bello. 2. part. tit. 12. num. 5. Vbi, quod plus eſt, concludit, eiuſmodi Indos hac de cauſa ab Hiſpanis bello ſubactos, meritò ab eiſdem in ſervitutem redigi potuiſſe. Pro cuius ſententiæ confirmatione, & illuſtratione, primò, cum Hoſtienſi & alijs auctoribus ſup. relatis, conſiderari poteſt, † poſt adventum Chriſti omnem Principatum, dominium, & iuriſdictionẽ ex iuſtis cauſis translatam fuiſſe ab infidelibus ad fideles, arg. cap. translato, ubi Doct. de conſtit. Eccleſiaſt. cap. 10. ibi: Regnum à gente in gentem transfertur propter iniuſtitiam, & iniurias & diverſos dolos; & Matth. 21. ibi: Ideò dico vobis, quia auferetur à vobis Regnum Dei, & dabitur gẽti facienti iuſtitiam, cum ſimilibus. Quia Chriſtus Dominus † propter ſuã paſſionem, humilitatem & obedientiam æterni Patris, & ob immenſam charitatem erga genus humanum, non Sacerdos tantùm cõſtitutus fuit, verùm & Rex univerſalis omnium hominum & Angelorum, & reliquarum creaturarum, quæ ſunt in cœlo & in terra & inferno, & eius imperio & obedientiæ Pater omnia ſubiecta eſſe voluit, iuxta illud Pſalm. 71. verſic. 11: Omnes Reges terræ adorabunt eum, & omnes gentes ſervient ei, de quo in cap. diſplicet. 23. q. 4. Iſaiæ 60: Gens & Regnum, quod non ſervierit tibi, peribit, Pſal. 23. Domini eſt terra, & plenitudo eius, de quo in capit. quo iure 8. diſt. cum multis alijs ſimilibus, quæ adducit Salon in 2. 2. tract. de dom. q. 2. art. 1. concl. 2. pag. 113. & melius † Pſal. 8. ibi: Omnia ſubieciſti ſub pedibus eius oves, & boves univerſas inſuper & pecora campi. Quo loci, per oves Chriſtiani, per boves & pecora infideles intelliguntur, ut cum Afflictis & alijs advertit Mart. d. cap. 24. num. 12. & ad eum reſpiciens, D. Paul. ad Hebræos cap. 2. inquit: In eo enim, quod omnia ſubiecit, nihil dimiſſum eſt, quod ei ſubiectum non fuerit. Et † hanc talem, ac tantam huius ſacerdotij, & imperij dignitatem, & poteſtatẽ ipſe Chriſtus Dominus Petro, & ſucceſſoribus eius, gentiq́ue Chriſtianæ conceſsiſſe, & communicaſſe videtur, ut probatur in capit. in ſcripturis 8. q. 1. & expreſsiùs in cap. 1. diſtinct. 22. capit. per venerabilem, §. rationibus, qui filij ſint legit. cap. pro humani, de homicid. lib. 6. cum alijs, quæ dilucidè de hac translatione, & conceſsione loquens tradit Præpoſ. Mediolan. in cap. cùm ad verum 96. diſtinct. & in capit. 1. 15. diſtinct. col. 3. in fine, Malferitus dict. conſil. 769. ex n. 46. & exactè proſequitur Paramus de orig. Inquiſit. lib. 3. q. 1. opin. 3. n. 26. Valẽçuela in monit. cõtra Venet. 4. par. n. 177. & ſeq. & noviſsimè plurimos referens Camil. Borrel. in ſum. deciſ. tit. 4. de ſumm. Pontif. num. 1. 2. & 3. Quo fit, † ut infideles cùm extra ovile Christi, & Eccleſiæ reperiantur, & ab hoc limpidiſsimo fonte dominium, & iuriſdictionem ſuorum Regnorum non ducãt, neq; Christvm, & eius Vicarium recognoſcãt, ſed potius offendãt; meritò iudicari poſsint iniuſti, & intruſi eorum detentatores, & non veri, & legitimi poſſeſſores ac domini, prout & † Magnus ille Conſtantinus Imp. ſignificavit, de quo refert Bald. in 1. conſt. Cod. & in l. cùm multa, C. de bon. quæ liber. quòd in reſignatione Regalium, quam poſt Baptiſmum fecit in manibus B. Sylveſtri R.P. inter alia enſem illi reſignavit, oſtendens, ſe illuc uſque gladij poteſtate legitimè uſum non fuiſſe, nec iuſtè imperium, & iuriſdictionem exercuiſſe, quod etiam refert Matth. de Afflict. in dict. rub. quæ ſint Regalia num. 6. & Maſtrill. de Magiſtratib. lib. 1. cap. 9. num 9. Quibus addere poſſumus aliam cõſiderationem Alfonſi Guerreri ubi ſuprà, dum ait, de † Eccleſia Catholica intelligi poſſe illud Geneſ. 16. quod Abraham uxori ſuę Sarę, conquerenti de illa infideli ancilla Agar, dixiſſe, memoratur: Ecce ancilla tua in manu tua, utere ea. Per Saram enim noſtra ſancta Catholica Eccleſia ſignificatur: per ancillam ſecta infidelium. Vti ergo poteſt domina ancillâ, prout Sara fecit, illam affligendo, &, ut pręcepit Dominus, eijciendo, & expeliendo filios eius ab hæreditate & poſſeſsione, ne partem habeant cum filijs liberæ. Nam † cùm ſint filij ancillæ, & ſic ſervi, non ſunt capaces dominij, iuriſdictionis, vel honoris. Et pro eâdem translatione nõ abs re erit, † verba D. Bernardi ad Eugenium referre cum Præpoſ. in ſum. diſt. 15. col. 15. & Malſerito d. conſ. 769. num. 54. quæ talia ſunt. Tu, qui es Sacerdos Manus, Pontifex ſummus, Princeps Epiſcoporum, hæres Apoſtolorum primatu Abel, gubernatu Noë, Patriarchatu Abraham, ordine Melchiſedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyſes, iudicatu Samuel, poteſtate Petrus, unctione Chriſtus. Conducunt † etiam mirum in modum verba Innocentij in cap. licet, de foro competent. qui, quamvis contrarię ſententiæ Dux, & Anteſignanus eſſe videatur, ut ſtatim dicemus, hanc non obſcurè probat, cùm dicat, quòd tempore Noë cœpit Deus creaturas regere per miniſtros, quorum primus fuit Noë, cui ſucceſſerunt in hac Vicaria Patriarchæ, Iudices, Reges, Sacerdotes, & alij, qui pro tempore fuerunt in regimine populi Iudæorum, & ſic duravit uſque ad Christvm, qui fuit naturalis Dominus, & Rex noſter, ut habetur in Pſalm 71: Deus iudicium tuum Regi da. Et ipſe Iesvs Christvs Vicarium ſuum conſtituit Petrum, & ſucceſſores ſuos, quando ei dedit claves Regni cœlorũ, & quando ei dixit Paſce oves meas; quibus verbis inſinuavit, etiam Iudæos, Saracenos, Gentiles, atque Sciſmaticos quoquomodo ad Papę iuriſdictionem pertinêre. Et idem ſentire, & docêre videtur Ludov. Gomecius ſup. regul. Cãcellar. de infir. reſign. q. 5. verſ. Sed prædictis, dum tradit, † quòd Papa omnes mortales habet ſubditos, & in cap. 1. de conſtitut. lib. 6. num. 28. 36. & 37. ubi poſt Bald. & alios ſcribit, quòd Papa eſt unus omniũ Princeps, & Rex Regũ, & Cauſa cauſarum, & Dominus dominantium, & maior omnibus ſanctis, excepto Petro: Afflictis etiam deciſ. 265. num. 14. concludit, quòd Papa eſt omnia, & ſuper omnia, & Iul. Clar. lib. 5. recept. §. fin. q. 35. verſ. Videndum, quòd Papa in terris vices Dei gerit, & eſt maior omnibus hominibus, de quo articulo infr. cap. 23. & 24. latiorem diſputationem inibimus. Secvndò, nec minus urgenter, pro eâdem opinione perpẽditur, adeò certum videri, impios infideles verum & legitimum dominium rerum, quas poſsident, non habêre, ut † ab eis citra ullius peccati labem, & reſtitutionis obligationem capi, & auferri à Catholicis poſsint, ut probatur Exodi capite 3. & 12. ubi † Iudæi exeuntes de Ægypto ſecum Ægyptiorum bona ex Domini præcepto exportarunt, quod licitè & ſine peccato ab eis fieri potuiſſe affirmat Nicol. de Lyra ibîdem, & ſequitur D. Thom. in 1. 2. quæſt. 10. artic. 8. ad. 3. & in 2. 2. quæſt. 66. artic. 5. Ad 1. & D. Auguſt. in lib. quæſt. Exod. quęſt. 3. cuius verba habentur in cap. dixit Dominus 12. 14. quæſt. 5. idem Auguſt. lib. 2. adverſ. litt. Petilia. cap. 43. cuius verba referuntur in † cap. ſi de rebus 23. quęſt. 3. ubi cùm hęretici quererentur, ablatas ſibi à Catholicis eas Eccleſis fuiſſe, quas ipſi ædificaverant, & alia bona, quę ſuo labore, & induſtriâ congeſſerant, ſic reſpondit: Si de rebus, & locis Eccleſiaſticis, quæ tenebatis, & non tenetis, querimini, poſſunt Iudæi ſe iuſtos dicere, & iniquitatem nobis obijcere, quia locum, in quo impiè regnaverunt, modò Chriſtiani poſsident. Quid ergo indignum, ſi ea quæ tenebant hæretici, ſecundùm parẽ Domini voluntatem Catholici tenẽt? Ad omnes enim ſimiles, ideſt, ad omnes impios, & iniquos illa vox Domini valet: Auferetur à vobis Regnum Dei, & dabitur genti facienti iuſtitiam. An fruſtra ſcriptum eſt, Labores impiorum iuſti edent? quapropter magis mirari debetis, quòd adhuc tenetis aliquid, quàm quòd aliquid amiſiſtis: hactenus Auguſtin. cuius verba in noſtrę quæſtionis terminis multum commendat Abbas in dict. cap. quod ſuper, col. 2. Et conducunt etiam alia, quæ ſcripſit in epiſt. ad Bonifac. relatâ in cap. quemadmodum eâd. cauſ. & quæſt. ubi citat illud Sapient. 10: Ideò iuſti tulerunt ſpolia impiorum, & illud quod legitur Proverb. cap. 13.: Cuſtoditur iuſto ſubſtantia peccatoris, ſive ſecundùm verſionem Septuaginta Interpretum: Theſaurizantur autem iuſtis divitiæ impiorum. Quibus adſentiens Cardin. Turrecrem. in. d. cap. ſi de rebus, ſic illud idẽ caput paraphraſticè, & his, quę probare intendimus, valdè conſequenter exponit: Auferetur Regnum, non ſolùm ſpirituale, & æternum, ſed temporale. Et dabitur genti facienti iuſtitiam in populo Chriſtiano, quid infideles utuntur dominio, & iuriſdictione ad offenſam Dei, & voluit Chriſtus, ut omnis homo eſſet Chriſtianus, ut conſtat per totam Evangelicam doctrinam. Neque abeſt elegans alia † eiuſdem Auguſtini diſputatio lib. 19. de Civit. Dei Cap. 21. ubi ex prędictis, & alijs argumentis concludit, apud infideles ius aut iuſtitam, vel verum populum ſive Rempublicam eſſe non poſſe, & D. Clem. Alex. lib. Pędag. 3. cap. 6. ubi poſt alia, hæc elegãtiſsima verba ſubnectit: Bona ſolùm poſsideri poſſunt à bonis: boni autem Chriſtiani ſunt, homo autem inſipiens, vel intemperans, nec boni ſenſum habet, nec paſsionis à ſolis ergo Chriſtianis bona poſſunt haberi. Tertiò facit, quòd mirum videri non debeat, ſi infideles ex Dei voluntate, rerum dominio carêre dicantur, & licitè eo à fidelibus ſpoliari poſsint, cùm † infidelitatis peccatum cæteris alijs, quę contra virtutes morales committuntur, gravius reputetur, ut probat D. Thom. 2. 2. quęſt. 10. artic. 3. & ibi communiter Theologi, præcipuè noviſsimus Pater Ludovic. Turrian. diſp. 50. dub. 2. col. 627. & Pat. Suar. poſt hæc ſcripta in tract. de Fide, diſp. 16. ſect. 1. ex num. 1. & ſect. 2. ex num. 2. Quibus ego adijcio nobilem † text. in cap. quid in omnibus 16. 32. q. 7. ibi: Quoniam quidem in pœnis primum illi obtinent locum, qui aberrant à Deo, etiam ſi ſobriè vixerint, & D. Paul. Hebręor. 11. ibi: Sine fide impoſsibile eſt placere Deo, & ad Roman. 14. dum † ait: Omne, quod non eſt ex fide, peccatũ eſt, quem etiam locum de fide, quâ credimus, & Chriſtiani ſumus, interpretatur Auguſt. lib. 1. contra duas epiſtol. Pelagij capit. 3. Fulgent. lib. de incarnat. & gratia Christi, cap. 24. & D. Proſper. in epiſtol. ad Ruffin. de grat. & liber. arbitr. Vnde † Divus Paulus 1. Corinth. 6. iniquos ſumit pro infidelibus, & ſanctos pro fidelibus, ut ſtatim dicemus. Et D. Auguſt. lib. 4. contra Iulian. cap. 13. concludere videtur, † omnes infidelium actiones eſſe peccata, nullaſq́ue in eis virtutes conſiſtere, quia ſine Fide Christi rectè vivere nõ poſſint, & ad nihil aliud liberum arbitriũ ſine gratia Christi valeat, niſi ad peccandum. Cui ſimile eſt, quod in eodem argumento ſcriptum reliquit D. Gregor. lib. 3. Moral. capite 33. D. Bernard. ſerm. 23. in Cantica, Beda in lib. de ſubſtant. D. Proſper. ad excerp. Genuenſ. reſponſ. 3. & 8. & melius in diſputat. contra Caſsian. dum ait: Nihil operis ex mortuis, nihil iuſtitiæ procedit ex impijs: & deinde: Nullus eſt bonæ voluntatis motus, niſi quem creaverit diffusæ per Spiritum ſanctum charitatis affectus, ſine fide enim impoſsibile eſt placere Deo. Quo fortè ſenſu eoſdem infideles deſerti nomine in Evangelio ſignificari, Magnus Aurelius Caſsiodorus his verbis ſcribit: Sæpè enim deſertum ponitur, ubi infideles populi convenire noſcuntur. Sicut in Evangelio dicitur. Vox clamantis in deſerto: ubi deſertum appellati ſunt, qui adhuc necdum fidei dona perceperunt. Divus quoque Hieronymus ad Galatas 3. explicans illa verba: Quia iuſtus ex fide vivit, ſic inquit: Faciamus & nos aliquid ſimile huic, quod dicitur iuſtus ex fide vivit, & dicamus, caſtus ex fide vivit, fortis ex fide vivit, & à cæteris virtutum partibus vicinam ſententiam proferamus adverſus eos, qui in Chriſtum non credentes, fortes & ſapientes, temperantes ſe putant eſſe, vel iuſtos: ut ſciant, nullum abſque Chriſto vivere, ſine quo omnis virtus in vitio eſt. Et eandem ſententiam mordicùs tenent, & latè defendunt ex Theologis Scholaſticis Gregor. Arimin. in 2. Sentẽt. diſtinct. 39. quæſt. 1. art. 2. corol. 3. Michaël Bayus aſſert. 26. & Catherin. in lib. Geneſ. cap. 2. aſſeverantes, infideles etiam, dum parentes venerãtur, ac de ſe benemeritis gratias agunt, habentq́ue, cùm indigentibus opitulantur, pacta ſervant, promiſſa exolvunt, depoſita reddunt, & in alijs ſimilibus operibus peccare. Non † quòd hęc opera ſint ex re obiecta, vel fine, vel aliquâ adiectâ circunctantiâ, peccata, ſed eò quòd circunſtantia debita careant: ſieri enim cauſâ, & amore Dei deberent, & proinde cùm in Deum minimè referantur, ſunt mala. Vnde Concilium † Arauſicanum ſecundum, Can. 17. inquit: Fortitudinem Gentiliũ mundana cupiditas, fortitudinem Chriſtianorum Dei charitas facit. Quod decretum deſumptum eſt ex D. Auguſt. lib. 2. de patientia, capit. 17. Atque hæc omnia eâ nimirum ratione nituntur, quam ſup. retulimus, nempè quòd infidelitas † Deo maximè ſit inviſa, & bonis careat operationibus. Bona † enim non ſunt opera, quæ non innituntur firmiſsimo, & ſtabiliſsimo fidei fundamento, ut pręclarè tradit Gentian. Hervet. exponens & exornans verba D. Clement. Alexandr. in epiſt. adhortat. ad gẽtes, pag. 14. & tradit alia pro eâdem aſſertione noviſsimè Pat. Suar. in. d. tract. de Fide, diſp. 17. ſect. 3. num. 1. Qvartò, & ultimò eidem ſentẽtiæ arridere videntur verba D. Thom. 2. 2. quæſt. 10. art. 10. dum expreſsè docet, † poſſe iuſtè per ſententiam, vel ordinationem Eccleſiæ, quę Dei auctoritatem habet, ius dominij, vel pręlationis ab infidelibus tolli, quia infideles meritò ſuę infidelitatis merentur poteſtatem amittere ſuper fideles, qui transferuntur in filios Dei. Etenim licèt ſecundùm eundem Angelicum Doctorem ibîdem, ante † diviſionem fidelium ab infidelibus nõ ceſſaſſet fidelium pręlatio in totum, propter converſionem limitatam aliquorum ad Fidem, non ſequitur quòd idẽ ſit, auctâ pòſt multitudine fidelium. Ideoq́ue D. † Paul. 1. ad Corint. cap. 6. in princip. reprehendit fideles Corinthios, quòd audêrent provocare proximos ſuos coram iudicibus infidelibus, dicens: Audet aliquis veſtrum habens negotium adverſus alterum, iudicare apud iniquos(ideſt, infideles) & nõ apud Sanctos, ideſt fideles, ut interpretatur Cardin. Turrecrem. in ſumm. de Eccleſ. lib. 2. cap. 96. verſ. Licèt enim, Arevalus de correction. fraterna, concluſ. 4. verſ. Ad hæ, Valençuela in monit. contra Venet. 4. part. num. 179. & ſequent. Pat. Suarez in defenſ. Fidei, lib. 3. cap. 4. numer. 6. & idem advertit Marta dict. cap. 24. num. 42. & 44. allegans inſignem D. Auguſt. locum in epiſtol. 204. ad Donatum, qui habetur in cap. diſplicet 23. q. 4. de quo latiùs agemus infr. cap. 16. ex num. 96. & proinde infideles † debent ſubijci fidelibus, & non è converſo ex notatis in cap. 1. cap. multorum, & cap. ſi index de Iudæis. Sed licèt ſuperior ſententia tot auctoribus & rationibus fulciatur, † cõtraria tamen à pluribus alijs non minoribus argumentis probari, & defendi ſolet; qui ſeriò affirmant, nullos infideles, atque adeò multo minus Indos iſtos, de quibus ſermonem habemus, ob ſolam infidelitatis cauſam bellis infeſtari poſſe, aut dominio, & iuriſdictione ſuarum rerum, & provinciarum privari. Pro qua imprimìs laudatur Innocentius in d. cap. quod ſuper, de voto, cuius † auctoritas talis ac tanta eſſe fertur, ut non ſolùm Hoſtienſem, ſed & alios omnes iuris Canonici profeſſores excellat, & pater, & organũ veritatis dicatur, ita quòd eius doctrina pro cõmuni ſententia pręvaleat, neq; adverſus eam diſputare fas ſit, ut tradit additio ipſius Innocentij in proœmio Decretaliũ, in princ. Felin. in cap. cùm olim, num. 9. de re iudic. Alex. Iaſ. Calcan. & alij, quos adducit Catel. Cotta in memorab. iur. verb. Iuris Civilis, pag. mihi 384. Valẽtin. Forſter. in hiſt. iur. Civil. lib. 3. pag. 231. Everard. loco 48. ab auctoritate, ſeu exẽplo maior. Petr. Malferit. apud Mandellũ d. conſ. 769. num. 44. ubi eius additio, Vivius deciſ. Neapol. 370. num. 2. lib. 2. & noviſs. Cæſar Barzius deciſ. Bononienſi 107. n. 5. Quinimo ipſe idem Hoſtienſis fatetur in cap. ſolet, de ſentent. excom. in 6. ſe multoties † ab eodem Innocẽtio audijſſe, nolle, ut ſua cõmẽtaria ius facerent, quaſi aliàs, tanquã à Pontifice ſcripta, & tali, ac tantâ eruditione ſuffulta, non tam opinionum, quam deciſionũ robur habitura eſſent, ut poſt alios refert Forſterus ubi ſup. P. Ioan. de Salas in tractat. de legib. diſp. 8. ſect. 13. pag. 170. & noviſsimè Chriſtoph. de Anguiano in eod. tract. lib. 2. controverſ. 29. num. 24. Poſt Innocentium autẽ † eandem opinionem defendunt, & ſequuntur Ioan. Andr. Cardin. & cõmunis Doct. in eod. cap. quod ſuper, Oldrad. conſil. 87. & 263. idem Ioannes Andr. in addition. ad Speculat. in tit. de Iudæis, Petr. de Ancharran. in reg. peccatum, in 3. quæſt. & in reg. ſine poſſeſsione, quæſt. 2. lib. 6. Baldus in l. cunctos populos in princip. C. de ſum. Trinit. & Bartol. in l. hoſtes, D. de captivis & poſtlim. reverſ. Abbas num. 22. Felin. & Decius num. 109. Beroius n. 134. in cap. quę in Eccleſiarum, de conſtit. ex quorum doctrina ſecurè concludit Carol. Tapia in rub. de conſtit. Princip. cap. 1. num. 54. quòd † Princeps infidelium etiam ſibi ſubditorum bona, ſine cauſa auferre non poteſt. Dominicus conſ. 96. idem Domin. & Archidiacon. in cap. ſi quis viduam in fine, 50. deſtinct. & in cap. cui eſt 11. q. 3. idem Archidiac. in cap. ult. 3. quæſt. 7. Cardin. Turrecrem. in cap. diſpar. 23. quęſt. 8. & in cap. qui nos 24. quęſt. 4. D. Thom. 2. 2. quæſt. 12. artic. 2. Durandus in 2. diſtinct. 44. quęſt. 3. Sylveſt. verb. Infidelitas, quęſt. 7. Caietan. 2. 2. q. 66. art. 8. Florent. 3. part. tit. 2. 2. cap. 5. §. 8. Petr. de Ferraria in praxi, tit. de form. libelli in act. reali, verb. Veris & legitimis, col. 7. verſ. Sed hìc quæro, Ant. Corſetus, qui plura conſiderat in tract. de poteſt. Regia, part. ultim. quæſt. 82. ex num. 20. Frãc. Topius in tract. de poteſt. Princip. ſæcul. §. 7. num. ult. ubi reſolvit, quòd infideles ſunt veri, & ſupremi Principes ſuorum Regnorũ, & allegat D. Thom. de regim. Princip. lib. 3. cap. 9. Sotus in 4. diſtinct. 5. quæſt. unic. art, 10. elegãter doctiſs. Covarrub. in reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 2. illuſtriſs. Cardin. Bellarm. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 2. Petr. Arag. 2. 2. quæſt. 10. artic. 10. verſ. Secunda concluſio, pag. 311. & ſequent. Ioan. Azorius lib. 8. moral. inſt. cap. 24. verſ. Sextò quæritur, col. 1276. Balthaſ. Ayala de iure & offic. belli, lib. 1. cap. 2. num. 29. Pat. Lorca in 2. 2. ſect. 1. diſp. 52. num. 10 pag. 970. ubi de cauſis belli iuſti agens, reſolvit, communem & certam reſolutionẽ eſſe, ſolam infidelitatem non eſſe cauſam iuſti belli, quia Eccleſia non habet iuriſdictionem ſuper infideles, & ideò non poteſt eos propter peccatum infidelitatis punire. Idẽ concludit Pat. Ludov. Turrianus de Fide, diſput. 52. dub. 1. col. 645. Gregor. Sayrus in clavi Regia, 2. par. lib. 9. cap. 4. ex num. 10. Pat. Fr. Ioan. Pineda Franciſcan. in Monarch. Eccleſ. lib. 16. cap. 34. §. 17. & noviſsimè eruditiſs. & laudatiſs. P. Franc. Suarez in defenſ. Fidei contra ſect. Anglican. lib. 3. cap. 4. num. 8. & in tract. de legib. lib. 3. cap. 10. Pat. Ioan. Salas in eod. tract. diſp. 7. ſect. 15. num. 72. & per totum, & D. Garſias Maſtrill. de Magiſtrat. lib. 1. cap. 9. idẽ Pat. Suar. in tract. de charitate, diſp. 13. ſect. 5. ex num. 1. Et ſpecialiter de noſtris Indis agẽtes † Epiſcopus de Chiapa in tract. cõprob. ſuprem. dom. Ind. fol. 36. & 37. & ſequent. & in Apolog. contra Sepulved. in replication. ad obiect. eiuſdem, ubi latè in hoc argumẽto diffunditur, & opinionem contrariam erroneam eſſe, & falsò Hoſtienſi tribui, probare conatur. Idem ſequuntur Victoria in dict. 1. relect, de Indis, ex num. 7. uſque ad 18. & de poteſtate civili num. 9. Gregor. Lop. in. d.l. 2. tit. 23. part. 2 gloſſ. 2. Fr. Anton. de Cordoba in quęſtionario lib. 1. quęſt. 57. dub. 4 ex pag. 497. Menchac. lib. 1. controverſ. illuſt. cap. 24. ex num. 2. uſque ad n. 11. elegãtiſs. Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſal. cap. 2. ubi hoc verum eſſe defendit, quamvis Indorum infidelitas omnino pertinax reperiatur, Domin. Bañez 2. 2. q. 10. art. 10. col. 530. verſ. Quinta concluſio, optimè Navar. in cap. novit, notab. 3. corol. 7. num. 58. & ſequent. pag. 101. ubi reprehendit Alvar. Pelagium, & alios contrariæ partis ſectatores, & ait, eorum errorem in cauſa fuiſſe, ut multi noſtrâ ætate in hoc Novo Orbe ſuis provincijs ſpoliati ſint: latiſsimè Michaël Salon 2. 2. 1. tom. tract. de domin. q. 2. art. 2. per totum, Gregor. de Valentia 3. tom. diſp. 1. quęſt. 10. pũct. 7. col. 413. verſ. Nunc his conſtitutis, Molin. da iuſtit. & iure, tract. 2. diſp. 27. in fin. cum novẽ alijs pręcedentibus, & rurſus diſp. 105. Hieron. Zevallos 1. tom. commun. q. 735. & latiùs, & copioſiùs in 4. tom. q. ult. ex num. 188. & rurſus ex n. 237. & ex num. 266. Fr. Eman. Roder. 2. tom. quæſt. regul. q. 99. art. 4. pag. 292. ubi etiam multum quęritur de damnis, ſub prætextu contrariæ opinionis, miſeris Indis illatis, & pro eis † expẽdit illam ſanctionem, ſive Bullã Pauli III. fœlicis recordationis, de qua egimus ſup. cap. 8. num. 79. ubi expreſsè deciditur, prædictos Indos, & omnes alias gentes, ad notitiam Chriſtianorum in poſterum deventuras licèt extra Fidem Christi exiſtant, ſuâ libertate, ac rerum ſuarum dominio privatos, ſeu privandos non eſſe, imò libertate, & dominio huiuſmodi uti, & potiri, & gaudêre liberè, & licitè poſſe: idem etiam noviſsimè tractat Aguſt. Barboſa in Paſtorali, 1. part. tit. 3. cap. 2. num. 32. & ſequentib. & Doct. Melchior de Valẽt. illuſt. tract. iuris, tract. 2. cap. 5. num. 22. & ſeq. Incognitus in lib. Maris liberi, cap. 2. & 4. & Seraph. Freitas, doctè contra eum ſcribens, de iuſt. Imp. Aſiat. cap. 3. num. 4. & cap. 9. per totum. Pro cuius ſententiæ comprobatione: Primò, cum prædictis auctoribus conſidero, † dominia rerum, provinciarum, & regionum, naturali, & communi omnium gẽtium iure, primis earum poſſeſſoribus competere, abſque ulla diſtinctione fidelium, & infideliũ, l. 1. §. ius naturale, l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iur. cap. ius naturale, 1. diſt. cũ alijs, quę latè congeſsimus ſup. hoc lib. cap. 6. ex num. 61. & tradunt Innoc. & Abbas ſupra Scappus lib. 2. de iure non ſcripto, cap. 1. num. 10. eam rationem reddẽtes, † quòd Deus ſubiecit Orbem rationabili creaturę, & nullam inter homines diſtinctionem fecit, ad quos pariter pertinet illud: Quidquid calcaverit pes tuus, tuum erit, & doctrina Ariſt. lib. 1. Polit. dum ait, ordinem † principandi unius ſuper alterum eſſe beneficium naturæ, hoc eſt Dei Opt. Max . qui ob id † tantùm, quòd homines ad ſui imaginem fecit, menteq́ue, & facultate liberi arbitrij donavit, omnibus rebus inferioribus dominari voluit, iuxta illud Geneſ. 1: Faciamus hominem ad imaginem, & ſimilitudinem noſtram, & præſit piſcibus maris, & volatilibus cœli, & beſtijs terræ, &c. Et infr. Replete terram, & ſubijcite eam, & dominamini. Quod aſſecutus idẽ Philoſoph. lib. 2. Ethic. † inquit: Nos ſumus finis quodammodo omnium, & utimur tanquam propter nos omnibus, quæ ſunt. Quæ omnia non minus militant, & reperiũtur in paganis, & infidelibus, qui nunquã Fidẽ receperunt, quàm in Chriſtianis, & fidelibus: ac proinde nõ minus illi, quàm iſti veri dominij rerũ ſuarum participes ſunt. Quam conſequentiam, & Divinæ, ac naturalis iuſtitiæ inter omnes homines diſtributionem, propoſuiſſe videtur † Dionyſ. lib. 8. de Divin. nomin. relatus per Epiſcopum de Chiapa in d. tract. comprob. fol. 37. ſic inquiens: Oportet videre in hoc ceram Dei eſſe iuſtitiam, quòd omnibus tribuit propria, ſecundũ uniuſcuiuſque exiſtentium dignitatem. Et uniuſcuiuſque naturam in proprio ſalvat ordine & virtute: & expreſsiùs D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 10. ubi de eâdem quæſtione agens ſcribit: Quòd dominiũ, & prælatio introducta ſunt ex iure humano, diſtinctio autem fidelium, & infidelium eſt ex iure Divino. Ius autem Divinũ, quod eſt ex gratia, non tollit ius humanum, quod eſt ex naturali ratione. Secvndò conſidero, † quòd etſi nõnulli olim exiſtimaverint, gratiã, & charitatem eſſe fundamentum dominij, iuriſdictionis, & poteſtatis tum Eccleſiaſticę, tum civilis, atq; adeò ſolos iuſtos, exiſtentes in gratia, ſuorum bonorũ dominos eſſe, eâ verò per mortale peccatũ amiſſâ, continuò etiã omne dominium, omnemq́ue poteſtatem amitti. In qua opinione fuerunt D. Bernardi temporibus quidam hæretici, qui † ſe Apoſtolicos vocabant, ut ipſe refert ſerm. 66. in Cantica, & poſteà Vvaldenſes, qui alio nomine vocabantur Pauperes de Lugduno, à Vvaldenſi quodam, cive Lugdunẽſi, temporibus Alex. Papę III. de quibus legendus eſt Æneas Sylvius de orig. Boëmor. cap. 33. & 35. Eamq́ue deinde ſequuti ſunt Ioan. Vviclef. & Ioan. Hus, & Armachanus, vir alioqui Catholicus lib. 10. quęſt. Armen. cap. 2. & 4. & in Dialog. inſcripto Defenſorium pacis. Hęc tamen opinio † meritò dãnata fuit in Concilio Conſtantienſi ſeſſ. 8. & ſeſſ. 15. & inter alias hæreſes cõnumeratur, & multis rationibus, & argumentis convincitur à pijs & Catholicis Scriptoribus, qui de hac materia tractarunt, ut conſtat ex D. Bernardo ubi ſup. D. Hieronym. in epiſt. ad Titum, D. Irenęo lib. 4. adverſus hęreſ. cap. 70. Tertul. in Apolog. cap. 31. D. Thom. 1. 2. q. 98. art. 4. Ioan. Maior. 2. Sentent. diſtinct. 42. Iacob. Almain in 4. diſtinct. 15. q. 2. col. 10. Gerſon. de vita ſpirit. lect. 3. Caſtro adverſus hæreſes, verb. Poteſtas, Epiſcopo Chiapenſ. Victor. Covarrub. Banez, Navarr. Bellarm. Valentia, Molina, Aiala, & Sayro ubi ſup. eodem Bellarm. 1. to. controv. 8. de laicis, lib. 3 in princip. eodem Bañez in præamb. ad tract. de domin. q. 1. in fine, Petr. Navarr. lib. 3. de reſtitut. cap. 1. in princ. Soto lib. 4. de iuſt. & iur. q. 1. & 2. Thom. Vvaldenſ. lib. 2. doctr. fid. cap. 81. cum ſeqq. Martin. de Ledeſma 2. 4. q 18. art. 1. dub. 9. fol. 224. Zevall. d.q. fin. ex num. 266. & P. Suar. in d. defenf. Fidei, lib. 6. cap. 4. num. 3. Quo fit, † ut pariter prædicti Auctores cavendum moneant ab opinione Hoſtienſ. & ſequacium, qui infidelibus negant dominium, & iuriſdictionem rerum, & provinciarum ſuarum, quam communi omnium gentium iure, & ante legem Evangelicam conſequuti ſunt. Hæc enim opinio in ſuperiorem errorem incidere videtur; nam nulla eſt ratio, ob quam infideles dominio privari poſsint, niſi peccatum mortale infidelitatis, quod eos extra Dei gratiam conſtituit. Concilium autem Conſtantienſe, nullam ſpeciem peccati mortalis excipiens, quoslibet peccatores, atque adeò etiam infideles, verum & legitimum rerum ſuarum dominium habere rectiſsimè definivit. Illud † quippè, ut ſuprà diximus, non ſolùm pro iuſtis, & fidelibus Deus induxit, ſed pro omni rationabili creatura. Qui, ut ipſe innocent. ſubdit in. d. cap. quod ſuper, Solẽ ſuum oriri facit ſuper bonos, & malos, ſuper iuſtos, & iniuſtos, & volatilia paſcit, & dat eſcã omni carni, ut habetur Matth. 5. & 6. & Pſalm. 135. Et ut ſuprà etiam tetigimus, fides, aut gratia non eſt fundamentum dominij; ſed natura, & ratio hominis, quæ † etiam in peccatoribus, & infidelibus reperîtur, licèt careant gratiâ. Quod egregiè confirmari poteſt ex inſigni loco D. Auguſtini in Pſalm. 67. ubi huius doctrinæ rationem ſcribens, ſic eleganter † ediſſerit: Non enim ſoli boni plenas habent domos rebus neceſſarijs, aut ſoli boni ſalvi ſunt, vel ab ægritudine convaleſcunt, aut ſoli boni filios habent, ſoli boni pecuniam, ſoli boni cætera bona apta huic vitæ temporali, aut tranſeunti. Habent hæc & mali, & aliquando deſunt bonis, ſed deſunt & malis, & plerumque illis magis, quàm iſtis, aliquando illis potius quàm iſtis abundant. Permixta temporalia voluit eſſe Deus, quia ſi ſolis bonis ea daret, putarent & mali, propter hæc colendum Deum. Rurſus ſi ea ſolis malis daret, timerent boni infirmi converti, ne illa illis deeſſent. Tertiò, pro eâdem opinione facit, quod, ut ijdẽ Doctores obſervant, & ante eos D. Auguſt. lib. 5. de Civit. Dei, cap. 1. non ſolùm naturali, & cõmuni omniũ gentiũ iure, † ſed Divino etiam atque Evangelico, non tantùm privata dominia, verùm Regna quoque, & Imperia hominibus impijs, & infidelibus, & quod magis eſt, idololatris concedi videntur, eiſq́ue parendum & obſequendũ eſſe docemur, ut apparet † ex Pſalm. 2: Adſtiterunt Reges terræ, & Principes convenerunt in unum. Ierem. 27. & Ezech. 26. ubi Nabuchodonoſor † Rex erat, nõ ſolùm malus, & in peccato mortali; ſed etiam idololatra & infidelis, & tamen, teſte ipſo Deo, dominium habuit ſuper gentes, & Regna: Deus eis, non ſolùm illum, verùm filium, & nepotem eius præfecit. Vnde Daniel. 2. dixit ei Daniel: Tu es Rex Regum, & Deus cœli dedit tibi Regnum, & idem dicitur de Cyro peccatore, & infideli, Iſaię 45: Hæc dicit Dominus Chriſto meo Cyro: Cuius apprehendi dexteram, ut ſubijciam ante faciem eius gentes, & dorſa Regum revertam, & dabo tibi theſauros abſconditos, & arcana ſecretorum. Et Geneſ. 47. Ioſeph, qui † fidelis erat, ſuo conſilio totam Ægyptum Pharaoni Regi infideli tributariam feciſſe dicitur: in quo procul dubio peccaſſet, ſi Pharao verus Rex, & dominus eſſe non poſſet. Et † Tobię 2. ubi Tobias iubebat reddi hœdũ à Gentilibus captum, tanquam furtivum; quod non eſſet, ſi Gentiles dominiũ non habêrent. ¶ Matth. † quoque 22. ait Dominus: Reddite quæ ſunt Cæſaris Cæſari, & Luc. 22: Reges Gentium dominantur eorum, & D. Paul. Roman. 13: Omnis anima poteſtatibus ſublimioribus ſubdita ſit, & 1. Petr. 2.: Subiecti eſtote omni humanæ creaturæ propter Deũ, ſive Regi quaſi præcellenti, ſive Ducibus tanquam à Deo miſſis: & ſtatim: Servi ſubditi eſtote in omni timore dominis, nõ tantùm bonis, & modeſtis, ſed etiam diſcolis. Quæ loca, † & alia ſimilia adducta per Auctores ſuprà relatos, præcipuè Sayrum dict. lib. 9. cap. 4. num. 11. ſatis oſtendunt, vera dominia, & principatus in peccatoribus, & infidelibus reperiri, cùm Principes, de quibus loquuntur, infideles eſſent: & † habẽtur in cap. non fruſtra, & in cap. Regum 23. q. 5. ex quibus expreſsè deducit Cardin. Turrecrem. in cap. indignitate diſtinct. 3. quæſt. 3. verſ. Reſpondeo, etiã Principibus infidelibus obediendum eſſe. Atque ad ea reſpiciens Auguſt. lib. 5. de Civit. Dei † cap. 21: Non tribuamus (inquit) dandi Regni, vel Imperij poteſtatem, niſi vero Deo, qui dat fœlicitatẽ Regni cœlorum ſolis pijs: Regnum verò terrenum & pijs, & impijs, ſicut ei placet, cui nihil iniuſtè placet: & infrà: Ille verè unus Deus, qui nec iudicio, nec adiutorio deſerit genus humanum; quando voluit, & quantum voluit Romanis Regnum dedit, qui dedit Aſsyrijs, vel etiã Perſis. Qui Imperium dedit Mario, ipſe etiam dedit Caio Cæſari: qui Auguſto, ipſe & Neroni: qui Veſpaſianis vel patri, vel filio ſuaviſſimis Imperatoribus, ipſe etiam Domiciano crudeliſſimo: & ne per ſingulos ire neceſſe ſit, qui Conſtantino Chriſtiano, ipſe apoſtatæ Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore dominandi ſacrilega, & deteſtãda curioſitas. Quod idem pulchrè oſtendunt D. Chryſoſt. Ambroſ. Origen. Epiphan. Iuſtin. Ignat. Optatus, Tertullian. Proſper. & alij relati à Petr. Aragon. in 2. 2. pag. 609 & à doctiſs. P. Suar. in d. defenſ. Fidei, lib. 1. cap. 4. per. totum. Quibus addere poſſumus eiuſdem Ambroſij locum lib. 2. de Cain & Abel. c. 4. relatũ à Gratiano † in cap. remittuntur, verſ. Per ſcientes 23. q. 5. ubi ait, per lſraëlitarum manus Deum punire voluiſſe peccata Amorrhęorum, & Chananæorum, & aliarum Gentium, quarum terram Iſraëlitis poſsidendam dedit. Quibus verbis oſtendit, apud prædictas gentes, quamvis infideles, & idololatras, non ſolùm poſſeſsionem, verùm & proprietatem illarum provinciarum ſtetiſſe. Nam ille † genitivus, Quarum, propriè dominium ſignificat, ex doctrina Bartol. quem ſequuntur Alex. Iaſ. & alij in rub. de novi oper. nuntiat. & plures alij relati à Mandello de Alba conſ. 151. num. 7. Menoc. de recup. poſſ. remed. 1. num. 51. & latè Cardin. Tuſchus pract. cõcluſ. litt. G. concluſ. 37. Qvartò, ſupradictę ſententię favet optimus † text. in l. Chriſtianis 6. C. de Paganis, ubi Honor. & Theodoſ. Imp. ſpecialiter prohibent Chriſtianis, qui verè ſunt, vel eſſe dicuntur, ne Iudęis, aut Paganis quietè degentibus, nihil tentantibus turbulentum, legiſq́ue cõtrarium, manus inferre audeãt, religionis auctoritate abuſi, & ſi cõtra ſecuros fuerint violenti, vel eorum bona diripuerint, non ſolùm ea, quæ abſtulerint, ſed convicti, in duplum, quę rapuerint, reddere compellãtur. ¶ Et idem † de illorum moleſtijs vitandis, & bonis conſervãdis habetur in l. nullus 6. C. de Iudæis, cap. ſicut extrà eodem, & per Apoſt. 1. Corinth. 10. in ſine, ibi: Sine offenſsione eſtote Iudæis, & Gẽtibus, de quorum praxi, & interpretatione plura tradit Marquard. in tract. de Iudæis, & infidel. 1. p. cap. 2. & Roland. à Valle conſ. 25. vol. 3. & Phil. Paſchal. de virib. pat. poteſ. 1. par. cap. 7. num. 14. Nos infr. lib. 3. cap. 6. num. 47. & ſeqq. & extat † Motus proprius Pauli III. de ann. 1542. cuius mentionem ſacit Poſſevin. in Bibliot. 1. tom. lib. 9. cap. 5. pag. 391. quo conceditur, ut Iudæi, cæteriq́ue infideles, ad agnitionem Catholicę fidei venientes, bona patrimonialia, maternaliaq́ue, & omnia eorum conſuetudine acquiſita, ſeu quæ verum dominium habere reminiſcuntur, etiam vivis, & invitis parentibus habere, tenere, & poſsidere valeant. Eodemq́ue diplomate iubetur, quâ charitate quiſque venientes ad lumen Christi fovêre, contumelias ab alijs prohibere debeat: quin & ut civitate, privilegijs, immunitatibus, libertatibus fruantur, quandoquidem per gratiam Baptiſmi cives Sanctorũ, & domeſtici Dei efficiuntur. Et non ſolùm in Iudæis, & Paganis, verùm & † in Saracenis, qui nobis magis infeſti ſunt, eandem ſententiam probat Alex. Papa II. ad Hiſpanię Epiſcopos ſcribens in cap. diſpar. 23. q. 8. dum docet, tunc demum adverſus eos iuſtè pugnari, ubi Chriſtianos perſequuntur, & ex urbibus, & proprijs ſedibus pellunt, ſic manifeſtè demonſtrans, ob id tantùm, quòd Saraceni, aut infideles eſſent, iuſtè bello infeſtari non poſſe, aut ſuarum rerum dominio, & poſſeſsione privari. De cuius dicti veritate, dum de Saracenis loquitur, alio loco tractabimus. Qvintò, & magis in Indorum noſtrorum terminis facit, quòd ſi, inſidelitatis tantùm contemplatione habitâ, hi debellari, & ſuis bonis ſpoliari poſſent, utique ſine fraude, & culpa pœnam, & quidem graviſsimam, ſuſtinêrent, † quod iura neutiquam patiuntur. l. aliud eſt fraus, cum ſimilib. D. de verb. ſignif. optimus text. in cap. cognoſcentes, cum allegatis ibi per gloſſ. de conſtitut. Etenim cùm ad eos nulla prorſus lux veræ, & Evangelicę Fidei pervenerit uſque ad Hiſpanorum adventum, ut ſup. lib. 1. cap. 14. luculenter probavimus, & vel ipſe Malferitus agnoſcit d. conſ. 796. num. 17. omni prorſus culpâ, & peccato infidelitatis caruerũt, quãvis in Christvm non crederent: ſive ut apertiùs loquar cum D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 1. † infidelitas in eis non habebat rationem peccati, ſed magis pœnę. Talis quippè ignorantia Divinorũ, ex peccato primi parẽtis ſequuta eſt. Vnde Ioan. 15. Dominus inquit: Si non veniſſem, & locutus eis non fuiſſem, peccatum non haberent, quod exponẽs D. Aug. de illo peccato intelligendum tradit, quo non crediderunt in Christvm . Et idem docere videtur S. Thom. 2. 2. q. 10. art. 6. & q. 34. art. 2. ad 2. Caiet. Valentia, & alij moderni expoſitores ibîdem, & in noſtra ſpecie probat Victoria d. relect. 1. de Indis inſul. num. 32. reprobatâ opinione Altiſiodorenſ. Guiller. Pariſ. Hugon. Gerſon. Adrian. & aliorum, qui contendebant, in † his, quę fidei, & iuris Divini ſunt, invenicibilem ignorantiam in neminem cadere, cùm facienti quod in ſe eſt, Deus ſemper aſsiſtat, paratus illuſtrare mentem quantum oportebit ad ſalutem, & erroris evitationem. Hoc enim eſt contra D. Thom. & auctoritatem ſuprà relatam, & expreſsiùs contra illud † D. Pauli ad Rom. 10: Quomodo credent, niſi audiant? quomodo audient ſine prædicãte? & latiſsimè & doctiſsimè proſequitur Pat. Gab. Vazquez in 1. tom. cõment. 1. 2. q. 76. art. 2. diſp. 120. per totam, Vega lib. 6. in Concil. Trident. cap. 18. Soto in 4. diſtinct. 1. q. 1. art. 2. Canus in relect. de Sacram. in genere 2. part. Maluenda de Antichriſt. lib. 3. cap. 32. verſ. Sed hic opportunè, Azor tom. 1. lib. 1. cap. 13. q. 2. Sanchez in ſumm. lib. 1. cap. 16. num. 32. Raphaël de la Torre, qui de eiuſdem loci D. Pauli explicatione optimè tractat in 2. tom. de Religione, q. 94. art. 2. diſp. 3. verſ. Ad ſecundum reſpondetur, & noviſsimè Pat. Franc. Suar. in tract. de Fide, diſp. 17. ſect. 1. per totam, & Nos inſr. cap. 15. num. 29. Quibus adſtipulantur, quæ contra Baſilidem, & Valentinũ egregie diſputat Clemens Alexand. lib. 5. Strom. in princip. docens, † neminem ſolâ naturâ fidelem, & ſalvum eſſe poſſe, niſi ei Divini Verbi aliquis ſplẽdor eſfulgeat. De quo vide quę optimè cõgerit Covarrub. in cap. Alma mater, 1. par. § 4. num. 3. Et conducunt alia, quæ ſupr. hoc lib. cap. 4. num. 14. poſt alios tradidimus, ad infideles excuſandos, qui fidem ſibi minus ſufficienter propoſitam & annuntiatam, nulliſq́; evidentibus ſignis, aut rationibus cõmunitam, credere & recipere nolunt. CAPVT XI. In quo vera prædictæ quæſtionis reſsolutio proponitur, & problematicè utranque partem defendi poſſe monſtratur, utriuſque argumentis peculiari reſponſione ſolutis. SVMMARVM Capitis X. -  1 Problematicè diſputari poteſt in quæſtione de infidelibus ob ſolam infidelitatem debellandis. -  2 Hoſtienſis opinio ab Eccleſia recipitur, & practicatur ſecundùm Martam, & alios. -  3 Chriſtiani Scriptores non deberent opinionem Hoſtienſis veneno afficere. -  4 Innocentij opinio reiecta eſſe, aliquibus videtur, & quòd ipſe ſibi contrarius fuerit. -  5 Dominatio unius hominis ſuper alterum non fuit ex iure naturali. -  6 Dominia & imperia licèt infideles habere poſsint, ea tamen illis Rom. Pontifex adimere poteſt. -  7 Infidelium Regna ad fideles ex iuſta cauſa auctoritate Pontificis transferri poſſunt. -  8 Charitas unicuique ſecundùm eius conditionem eſt impendenda. -  9 Oratio, quam Eccleſia pro infidelibus facit, arguit eos verum dominium non habere. -  10 Eccleſia errare non poteſt. -  11 Imperia & dominia illa tantùm legitima ſunt, quæ à Deo dantur, vel ab Eccleſia confirmantur. -  12 Nabuchodonoſoris, Cyri, & aliorum tyrannorum Imperium iniuſtum fuit, & cur à Deo permiſſum? -  13 Deus ex peccatis hominum multa bona operari, & dirigere ſolet. -  14 Imperia ad tyrannos, crudeles, & impios aliquando Deus transferre ſolet in punitionem peccatorum. Et numero 18. -  15 Cap. audacter 18. 8. q. 1. & cap. ex merito 6. q. 1. exornanur. Saul fuit electus per extortam à Deo voluntatem, ibidem. -  16 Iob locus cap. 34. de Regno Hypocritæ explicatur. -  17 Cap. his itaque, 6. diſtinct. explicatur. -  19 Proverb. locus, cap. 8. ibi: Tyranni per me tenent terram, explicatur. -  20 Tertulliani elegãs locus refertur de his, quæ à Deo veluit invito permittuntur, & non approbantur. -  21 Permittimus quod non approbamus, aliudq́ue eſt præcipere, aliud permittere. -  22 D. pauli, & alia Scripturæ loca, quæ Dominis, & Principibus infidelibus obediendum eſſe dicunt, qualiter accipiantur? -  23 Eccleſia hodie, cùm magis aucta ſit, multa facere poteſt, quæ olim non expedirent. -  24 Omnia ſuis conveniunt temporibus. -  25 Papa maior eſt adminiſtratione Paulo; & contra eum rectè diſpenſat in ijs, quæ Fidei non ſunt. -  26 Genitivus iuxta ſubiectam materiam aliquando ſolam poſſeeſſionem, vel detentationem ſignificat. -  27 Lex Chriſtianis 6. C. de Paganis, explicatur. -  28 Inſideles apud chriſtianos degentes Eccleſia ſuaviter tractari præcipit. Et quare? -  29 Chriſtus B. Petro terreni ſimul, & cœleſtis Imperij iura conceſſit. -  30 Cap. ſolitæ de maiorit. & obed. exornatur. -  31 Tolerantia Eccleſiæ circa dominia, & imperia infidelium, qualiter procedat? -  32 Puniri quis aliquando, & re ſua privari poteſt, ſine culpa ſua, non tamen ſine cauſa. -  33 Religionis favor, & ampliatio eſt cauſa cauſarum, & omnibus rebus præponitur. -  34 Voluntate ex mera quod dependet, ex eadem adimi poteſt. -  35 Innocentij ſententia auctori verior, & communior videtur. -  36 Hoſtienſis opinio, quæ infidelibus dominium adimit, debet intelligi de Saracenis. -  37 Eccleſiæ, & eius Pontificis ſumma, & univerſalis poteſtas debet intelligi in ſpiritualibus. -  38 Iſaiæ locus cap. 60. & alia, quæ loquuntur de dominio Chriſti, qualiter ſint accipienda? -  39 Infideles non ſolùm habent dominia, & imperia ex permiſſione Dei, ſed etiam ex eius conceſſione, & approbatione. -  40 Scripturæ ſacræ plura loca expenduntur, ad probandam veram dominationẽ, & iuriſdictionem infidelium. -  41 Dareverbum ſignificat dominiũ tranſferre. -  42 Iudæi potuerũt licitè auferre bona Ægyptiorum, qui Dei mandatum habuerunt, & in compenſationem damnorũ. Et num. 44. -  43 Dei auctoritate quæ fiunt, omni vitio, & ſcrupulo carent. -  45 Captivi Chriſtiani poſſunt licitè fugere a Saracenis, à quibus iniuſtè capti ſunt, & ſecum bona eorum adſportare. -  46 Cap. ſi de rebus 23. quæſt. 3. vera interpretatione donatur. -  47 Hæretici, & apoſtatæ à Catholicis puniri, & ſpoliari poſſunt. -  48 Scripturæ loca, quibus Deus impijs bonorum amiſſionem, & imperiorum trãſlationem comminatur, qualiter accipiẽda ſint? -  49 Deus licèt poſſit quoslibet impios & infideles punire; homines tamen ob hãc ſolam cauſam debellare, & deprædari nõ poſſunt. -  50 Infideles multa opera præſtare poſſunt, quæ ſint undecunque bona. -  51 Concil. Trident. ſeſſ. 6. de iuſtiſ. canon. 7. exponitur. -  52 Infidelium omnia opera qui peccata eſſe dicunt, qualiter accipiendi ſunt? -  53 D. Pauli ad Roman. 14. locus, Omne quod non eſt ex fide, &c. explicatur. -  54 Cap. omne 28. q. 1. & cap. quoniam omne, & cap. ult. de præſcript. explicantur. -  55 Infideles qui, & quando privari poſſint dominio quod habent ſupra fideles? Et num. 58. -  56 Lex 1. & ſimiles, C. ne Chriſt. mancip. explicatur & illuſtratur. -  57 Vxorem converſam poteſt Papa eximere a poteſtate mariti infidelis -  59 D. Thom verba difficilia 2. 2. q. 10. art. 10. qualiter accipi debeant? -  60 Infideles indirectè poſſunt privari dominio ſupra fideles. HÆC planè ſunt potiora, & urgentiora argumenta, quę in prędicta quęſtione ad utranque partem adduci, & expẽdi poſſevidentur, levioribus alijs omiſsis, quæ ab utriuſque ſectatoribus congeruntur. Et quidem in re † adeò ambigua, & quę tot, ac tãtis rationibus, & auctoritatibus hinc & inde corroboratur, nullum piaculũ admittet, qui pro hac, vel pro illa opinione pugnaverit, aut ſe utriuſque problematicum aſſertorem obtulerit. Nã prior † Hoſtienſis, & ſequacium, quæ abſolutè infidelibus dominium, & iuriſdictionẽ adimit, à ſancta quoq; Romana Eccleſia amplexatur, & ubi expediens videtur, practicari & exerceri ſolet, ut ſeriò affirmat D. Marta in. d. tract. de iuriſdict. 1. part. cap. 24. in fine, adijciens, quòd † non debêrent Chriſtiani Scriptores illam veneno aſſicere, & † quòd contraria Innocentij reiecta iam eſt. Et idẽ teſtatur Petr. Malferitus apud Mandellum d. conſ. 769. num. 93. lib. 4. addens, eundẽ Innocent. directò contrarium docuiſſe in cap. licèt, de foro compet. & quòd illius opinio, & auctoritas in dict. cap. quod ſuper, Scripturę & Canonum, & graviſsimorum Doctorum auctoritatibus eſt reprobata. Cuius argumentis, ſi quis reſpondere voluerit; ad primum de iuribus, & auctoribus, quibus probavimus, dominia rerum naturali iure indiſtinctè fidelibus, & infidelibus quęri, dicere poſſumus cum eodem Malferito num. 95. & Marta num. 34. & ſequentib. id, † quoad dominationem unius hominis ſuper alterum, locum non habêre, cùm potius Natura initio omnes homines liberos procreaverit, l. manumiſsiones, D. de iuſtitia & iure, cap. ius naturale, 1. diſtinct. cum traditis à D. Auguſt. lib. 19. de Civitat. Dei, capit. 14. & D. Thom. 1. part. quæſt. 69. art. 4. & à nobis infr. lib. 3. cap. 6. ex numer. 1. Aut quod planius, pleniuſque eſt, † verum quidem eſſe, dominium rerum, & iuriſdictionis propter infidelitatem nequaquam excludi, poſſe tamen Romanum Pontificem, ex poteſtate ſibi à Christo communicata, illud ab infidelibus ad fideles ex iuſta cauſa trãſferre, ubi Eccleſiæ convenire videbitur, & ſpolia impiorum pijs applicare iuxta text. in dict. cap. translato de conſtitut. cum alijs ſup. pro confirmatione opinionis Hoſtienſis adductis. Secundum autem, quo evicimus, dominia & imperia rerum, Regnorum, & provinciarum, non fundari preciſe in gratia & charitate Dei, ſed in libero arbitrio & ratione, ac proinde verum dominium etiam in peccatoribus, & infidelibus dari; eodem fermè modo diſſolvi poteſt. Hoc enim non tollit, quin † ſummus Eccleſię Romanæ Pontifex, uſtâ cauſâ interveniente, prædictâ poteſtate uti valeat, infidelium Regna, & iuriſdictiones ad Christi ovile transferendo, illiſq́ue rectorem aſsignando, qui Verbi Divini prædicatores defendat, & eoſdẽ infideles ad bonos mores, Catholicã Fidem, & vitã æternã reducat. Charitas quippè, † quâ proximos quoslibet naturæ noſtræ participes, atque ita etiã infideles, & Saracenos, ſicut nos ipſos diligere debemus, de qua agitur in cap. charitas, de pœnitent. diſtinct. 2. & diximus ſup. cap. 9. num. 74. unicuique ſecundùm eius conditionem eſt impendenda, ut ibîdem teſtatur gloſſ. verb. Participes, & in terminis noſtræ quæſtionis obſervat Marta dict. cap. 24. num. 32. ſubijciens in n. 45. quòd oratio † ſanctæ Matris Eccleſię quã facit contra infideles, & Saracenos, ſatis oſtendit, penes ipſos iuſtum & irrevocabile dominium non conſiſtere; habet enim in hunc modum: Deus, in cuius manu ſunt omnium poteſtates, & omnium iura Regnorum, reſpice in auxilium Chriſtianorum, ut gentes Paganorũ, quæ in ſua feritate confidunt, dexteræ tuæ potentia conterantur. Et quòd hæc ſola oratio ad hoc probandum ſufficeret, quia † Eccleſia errare nõ poteſt, cap. ſancta Romana, 15. diſtinct. & cap. 1. §. quibus 19. diſtinct. Tertiò verò argumento, ex locis ſacræ Scripturæ deducto, quibus dominia, Regna, & Imperia non ſolùm humano, verùm & divino iure in peccatoribus & infidelibus dari, & revereri, ſive agnoſci debêre, probavimus, reſponderi poteſt, ea † ſolùm dominia iuſta, & legitima appellari poſſe, quę ſunt à Deo data, vel ab Eccleſia confirmata: illa verò Nabuchodonoſoris, Cyri, & aliorũ, de quibus in prædictis locis Scripturæ ſit ſermo, iuſta non fuiſſe, neque ex Divina voluntate conceſſa, ſed † tantũ in illis tyrannis, & iniquis uſurpatoribus permiſſa, ut ex malis bonum aliquod eliceret, & ſupplicia, quæ operari decreverat, his veluti flagellis implêret. Eſt † enim Deus tam bonus, ut velit, tam potens, ut poſsit, tam ſapiens, ut ſciat, nec fieri hominum, quæ nec ipſe fecit, nec fieri vult, in bonum convertere, & ad aliquid, quod facturus eſt, mirabiliter dirigere, vel ad ſuam miſericordiam, & clementiam demonſtrandam, vel ad rectitudinem & rigorem iuſtitiæ ſuæ oſtendendum, dum illa temporalibus, aut æternis ſupplicijs caſtigat, ut copiosè oſtendit D. Auguſt. lib. 1. de Civitat. Dei, cap. 8. 9. & 10. Euſeb. lib. 3. de præpar. Evãg. cap. ult. Seneca in lib. cur bonis mala, & malis bona eveniãt, ſi eſt providẽtia? Pererius lib. 4. in Geneſ. to. q. 4. & Rutil. Benzon. de ann. Iubil. lib. 6. pag. 665. Et ita videmus † ad peſsimos interdũ, & crudeliſsimos tyrannos imperia transferri, non quòd Deus illos eligat, ſed quòd in ſui Numinis ultionẽ illorum electionem, & dominationem permittat, ſcelera ſceleribus puniens, & atrocia delicta atrocibus pœnis etiam per manus ſuorum inimicorum rependens, ut pluribus exemplis probatur in cap. remittuntur 23. q. 5. & in alijs locis congeſtis à Simon. Maiol. in diebus Canicul. tom. 2. colloq. 2. pag. 109. & tom. 3. colloq. 2. pag. 371. Et Fr. Ioan. à Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 6. cap. 8. Et hoc eſt quod D. Hieronymus inquit in † cap. audacter 18. 8. q. 1. iudices nempè, & Principes iniquos non per Dei arbitriũ dari, ſed prout noſtra merita depoſcunt, ut in Saule contigit, qui ſecundũ Archidiac. ibîdẽ, fuit electus per extortã à Deo voluntatẽ, nõ ſpontaneã, ut probatur 1. Reg. c. 8. & idẽ traditur in cap. ex merito 6. q. 1. ibi: Ex merito populi nonnunquã Epiſcopi depravantur, quatenus proclivius cadant, qui ſequuntur, & † lob cap. 34. dũ inquit: Facit Deus regnare hypocritam propter protervitatem popouli, ubi ſubintelligitur, puniendam, vel vindicandã, ut advertit additio Hugonis, & Laurẽtij in. d c. audacter, & † text. iunctâ gl. in cap. his itaq; 6. diſt. quæ illa verba: Vnde in Geneſi legitur, Nẽbroth robuſtus venator corã Domino, interpretatur, ideſt: Hominũ oppreſſor permittẽte Domino. Quod in noſtris terminis obſervat Petr. Malferit. dict. conſ. 769. num. 66. & 67. Marta dict. cap. 24. ex num. 37. Marquar. de Suſanis in tractat. de Iudæis & infidel. part. 3. cap. 1. num. 4. & ſequentib ubi latè † tradit cauſas, cur Deus imperia, & victorias infidelium, & hæreticorum aliquando permittat; & tetigit Matienz. in Dialog. Relator. 3. par. cap. 6. num. 5. Pet. Mexia in ſylva. 1. pat. cap. 35. Alfonſ. Guerrer. in ſpecul. Princip. cap. 54. Mẽchac. lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 21. num. 10. & ſeqq. Petr. Gregor. de Repub. lib. 21. cap. 3. num. 29. pag. 238. Maluend. latè explicans illud Iob. d. cap. 34. in tract. de Antichriſt. lib. 6. cap. 1. pag. 314. P. Pineda latiſsimè in commentar. ſup. Iob eod. cap. 34. Madera de excellent. Monarch. Hiſp. cap. 1. fol. 3. Torquemad. in. d. Monarch. Ind. lib. 11. cap. 6. pag. 338. Garcias Maſtrillus de magiſtrat. lib. 3. cap. 1. num. 100. pag. 142. Et pulchrè præſenſit D. Auguſt. lib. 19. de Civit. Dei cap. 14. ſic legens, & exponens † illud Proverb. cap. 8: Per me Reges regnant, & tyranni per me tenent terram, & Tertullian. in lib. de exhortat. ad caſtitatem ſub initium, ubi ſic † ait: Nam ſi quædam videntur volũtatem Dei ſapere, dum à Deo permittũtur, non ſtatim omne quod permittitur, ex mera, & tota voluntate procedit eius, qui permittit. Ex indulgentia eſt, quodcunq; permittitur, quæ etſi ſine voluntate non eſt, quia tamen aliquam habet cauſam in loco, cui indulgetur, quaſi de invita venit volũtate, paſſa causã ſui, quæ cogit voluntatem. Aliud namque eſt † pręcipere, aliud permittere, & id, quod permittimus, non approbamus, cap. nec mirum 26. q. 5. cap. hac ratione 31. q. 1. cum traditis à Præpoſito in cap. qui ſincera, col. ult. 45. diſtinct. Malſerit. Guerrer. Menoch. & alijs ubi ſupr. & illuſtriſs. Cardin. Bellarm. omnino videndus lib. 3. de laicis cap. 6. per totum. Neque obſtabit, ſi quis † loca D. Petri, & Pauli in eodẽ tertio argumẽto relata, nobis obijciat, quibus, obediendum eſſe dominis, & Principibus, admonemur. Nam imprimìs reſpondet Marta ubi ſup. numero 38. & ſequentibus, ibi de Ethnicis, & infidelibus non tractari. Et ut hoc excludamus ex rationibus & argumentis, quę in contrarium perpendit Pater Suarez in deſenſ. Fidei, lib. 3. capite 4. numer. 5. reſponderi etiam poterit, monitiones illas ad iuſtum dominium in perſonis infidelium fundandum nequaquam ſufficere, cùm ab Apoſtolis traditæ fuerint pullulantis Eccleſiæ temporibus, quibus verendum fuit, ne Gentibus ſcandalum præberetur, ſi ſuis bonis, aut ſervis ſpoliarentur, ut idem D. Petrus expreſsè ſubiungit. Quod non † excludit, quin poſteà Eccleſia magis auctâ, & extenſâ, aliud ſtatuatur, & Romanus Pontifex, qui non ſolùm Dei Vicarius dicitur, ſed Deus vivens in terris ſecundùm Ioan. de Annania in cap. quod olim de Iudæis, laudatum à Malferito dict. conſ. 769. numer. 51 & 52. ex facultate, quam ſibi à Christoconceſſam eſſe retulimus, dominia, & imperia infidelium auferre, & ad fideles transferre poſsit. Omnia quippè † ſuis conveniunt temporibus, ut eleganter probat D. Augutſt. in cap. ſi Eccleſia 23. q. 4. Malferit. ſup. n. 79. Anaſtaſ. Germon. lib. 3. de Sacr. immum. cap. 13. n. 107. & ſeqq. Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 17. num. 7. pag. 766. Corduba in quæſt. lib. 1. q. 53. dub. 5. pag. 502. & 503. & Nos infrà latiùs trademus. Et Pontificis, manus illis Pauli conſilijs alligari non potuerũt; Papa † quippè maior eſt adminiſtratione Paulo cap. 1. diſt. 2. cap. ſacroſancta, diſtinct. 22. & contra Apoſtolum rectè diſpenſat in ijs, quę non concernunt Articulos Fidei, ut docet gloſſ. in cap. ſunt quidã 25. q. 1. Hiſtienſ. in ſumm. tit. de bigamis, verſ. Et an cum bigamo, Præpoſt. in cap. lector. diſtinct. 33. Marta ubi ſupr. num. 40. & gloſſ & cæteri Canoniſtę in cap. propuſuit, de conceſ. præbend. Neque etiam obſtabit ponderatio tex. in cap. temittuntur, verſ. Perſcientes 23. q. 5. Nam † licèt genitivus, de quo ibi, plerumque dominium, & proprietatem ſignificet, aliquando tamẽ, iuxta ſubiectam materiam, ſolã adminiſtrationem, poſſeſsionem, aut uſumfructum, imò & violentã detentationẽ deſignat, ut in cap. pro illorum gloſſ. 2. de pręben. l. in venditione, in princip. de bon. auct. iud. cum alijs, quę congerit Malferit. ſup. num. 100. Menoch. de recuper. poſſeſ. remed. 1. num. 51. & Cardin. Tuſchus concl. 37. litt. G. Ad quartum argumentum conſtructum ex l. Chriſtianis 6. C. de Pagan. & alijs iuribus, & auctoritatibus, quibus Iudæis, Paganis, & alijs infidelibus quietè degentibus nullam iniuriã in perſonis, vel bonis faciendum eſſe decernitur. Reſponderi † poteſt cum eod. Malſerit. num. 88. ea iura de Iudæis dũtaxat, & infidelibus agere, qui apud fideles exiſtunt, & commorãtur, quos noſtris monitionibus, & prædicationibus ad Fidem ſuſcipiendã poſſumus exhortari. Quamobrẽ † voluit Eccleſia ita blandè, & ſuaviter cum illis procedere, & in quantum fieri poteſt, eos, eorũq́ue ritus permittere, ac tolerare, ut per huiuſmodi conſortium valeamus, eos Christo lucrifacere cap. infideles 24. q. 4. & cap. ad mẽſam 1. q. 8. Noſtram autem quæſtionem de illis infidelibus agere, qui non apud nos, ſed in ſuis provincijs degunt, numero, & divitijs potentes: quos poteſt Eccleſia, ut ſæpè diximus, ſi opportunum eſſe cenſuerit, ſuis Regnis, & dominijs privare, cũ † Christvs B. Petro ęternæ vitæ clavigero terreni ſimul, & cœleſtis imperij iura conceſſerit. Vt expreſsè dicitur in cap. 1. diſt. 22. & de eius ſuprema poteſtate intelliguntur illa verba Ierem. 1: Ecce conſtitui te ſuper gentes & Regna, ut evellas, diſsipes, ædifices, & plantes. Secundùm explicationem, & applicationem, quã facit † text. in cap. ſolitę, de maior. & obed. & alia, quę de poteſtate Romani Pontificis in concedendis, & gubernandis Regnis temporalibus fidelium, & infidelium alio loco trademus. Quibus adijcit Marta d. cap. 24. num. 55. tolerantiam, † ſive permiſsionem, quã Eccleſia in illis infidelibus facit, veluti à nolente procedere, quia malam voluntatem in totum cohibêre non poteſt dict. cap. hac ratione 31. q. 1. quòd in dominio, imperio, & iuriſdictione iſtorum non ſemper tolerandum fuit, cùm ſint eorum incapaces, & eſſet nimia, ac longa tolerantia in pręiudiciũ fideliũ, ad quos ex pręcepto Domini, Eccleſiâ iubente omnium Regnorum iura translata eſſe intulimus. Ad quintum ex eo deſumptũ, quòd Indi infideles, ſi ob ſolam infidelitatẽ Regnis, & dominijs ſuis ſpoliari poſſent, ſine culpa utique punirentur, reſpondet idem Malferit. ſup. numer. 91. quòd licèt vetum ſit, † neminem regulariter ſine culpa puniri, aut re ſuâ privari debêre, ut probant iura, & Doctores in argumento relati; multoties tamen contigit, ut quis privetur iure ſuo ſine culpa ſua, non tamen ſine cauſa, ut notanter dicit gloſſa cõmuniter recepta in dict. cap. cognoſcentes, de conſtit. & in cap. fin. ſchol. 2. de eo qui cognoſ. conſang. uxor. ſuę, Rebuf. in. d.l. aliud eſt fraus, pag. 688. & latè Petr. Pechius per text. ibi in cap. ſine culpa, niſi ſubſit cauſa, non eſt aliquis puniendus, de reg. iur. in 6. Quo fit, ut in quęſtione propoſita, ſecure & licitè dicta translatio fieri poſsit, cum tot cauſæ & rationes interveniãt, ut ſuprà tradidimus. Et † Chriſtianæ Religionis favor, & utilitas ad idem impellat, quæ cauſa omnium cauſarum appellari ſolet, & eſt res incomparabilis, & hominum vitę, cæteriſq́ue rebus anteponenda, l. ſunt perſonę. l. ſi quis ſepulcrum, D. de relig. & ſump. funer. l. ſancimus, C. de ſacroſ. Eccleſ. cap. recipimus 12. q. 2. ubi gloſſ. verb. Religionis, de dolo & contum. cũ latè traditis à Iaſ. in l. 1. lect. 1. num. 18. C. de ſacroſ. Eccleſ. & in auth. ſi qua mulier, n. 14. eod. tit. Mar. Mantua in Enchirid. cap. 242. Marc. Ant. Marſil. in tract. de Eccleſ. redit. orig. 3. p. cap. 13. num. 23. & 65. Beroi. q. 14. num. 2. & Rebuff. in concord. rub. de Regia ad pręlat. nomin. §. 1. gloſſ. conſanguineis in fin. Præſertim, quia, ſi (ut ſupponimus) hæc ademptio, & translatio ex Divina voluntate procedit, ubi per Põtifices declaratur, nihil eſt, de quo infideles querantur, aut ſe inſontes puniri cauſentur: † cùm id, quod ex mera & abſoluta alterius voluntate dependet, ex eâdem tolli, & adimi poſsit, l. iudicium ſolvitur 58. D. de iudicijs, l. 1. §. 2. l. & habet 15. D. de precario, l. 21. tit. 4. part. 3. cum alijs. Si quis autem pro Innocentij ſententia ſtare malit, quæ in infidelibus veram dominationẽ, & iuriſdictionem agnoſcit, † quam ego veriorem exiſtimo, & frequentiori ſcribentium calculo receptã invenio. Ad Hoſtienſis, & ſequacium argumenta ita ſatisfacere poterit. Ad primum, ſatis probabile eſſe, quod Epiſcopus Chiapenſis advertit in. d. tract. comprobat. fol. 42. & 45. Hoſtienſem † ſcilicet nõ generaliter de omnibus infidelibus eſſe locutum, ſed de Saracenis dumtaxat, qui Chriſtianos infeſtãt, & bona, quæ quõdam illorum fuerint, iniuſtè detentãt, in quibus diverſa ratio, quàm in alijs infidelibus militat, ut infrà dicemus. Et ut concedamus, illum indiſtinctè procedere, parum † tamen firmũ, & ſecurum eſſe quod aſſerit de dominio, & translatione Sacerdotij, & reliquis, quæ in Christo, & eius Eccleſia, & vicarijs poſt adventũ Christi cõſiderat, ut ob hæc infideles ſuis bonis, & poteſtatibus à fidelibus ſpoliari poſsint, cùm ea de ſpiritualibus tantùm intelligi debeant, ita ut iam extra Eccleſiam non ſint Sacramenta, nec ſacrificia; nec ulla via ad ſalutem, ut habetur in cap. firmiter de ſum. Trinit. & in noſtris terminis poſt alios obſervat Salon dict. tract. de domin. q. 2. art. 2. Sayrus in. d. clavi Regia 2. part. lib. 9. cap. 4. in fine, & latiùs diſputabimus inſr. cap. 17. Et hoc eſt, † quod tradere voluit Iſaias in. d. cap. 60. gentem, & Regnũ, quod Christo non ſervierit, periturum; & reliqua loca, quæ ad Christi Domini poteſtatem aſſerendam adduximus: ſpiritualem namque dominationem & iuriſdictionem reſpiciũt, ut prædicti Auctores defendunt, non verò temporalẽ, quã ante, & poſt adventum Christi, infidelibus ſartam, & illibatam manſiſſe, tot utriuſque teſtamenti, & iuris locis probatum reliquimus. Quæ non † ad ſolam Dei permiſsionem referenda ſunt, ut Marquard. Malferit. Marta, & alij opinantur; verùm etiam expreſſam Dei conceſsionem, & approbationem oſtendunt, ut benè advertit Sayrus ubi ſup. & P. Mag. Fr. Ant. Perez in Laurea Salmant. certam. 5. expoſit. c. 2. pag. 269. num. 11. Nã † & Ierem. 27. Ego, inquit, Dominus dedi omnes terras iſtas in manu Nabuchodonoſor Regis Babylonis ſervi mei, inſuper & beſtias agri dedi ei, ut ſerviant illi, & ſervient ei omnes gentes. Et Ezech. 29. de eodem loquens, ait: Dedi & terram Ægypti, pro eo quod laboravit mihi, ait Dominus Deus, & Daniel. 2: Tu es Rex Regum, & Deus cœli dedit Regnum tibi, & Sapient. 6: A Domino data eſt poteſtas nobis, & cùm eſſetis miniſtri Regni illius, non rectè iudicaſtis, & Ioan. 18. Dominus ſermonem habens cum Pilato, qui impius, & infidelis erat, inquit: Non haberes poteſtatem in me ullam, niſi tibi datum eſſet deſuper, & Matth. 23: Super Cathedram Moyſi ſederunt Scribæ & Phariſæi; omnia ergo quæcunque dixerint vobis, ſervate & facite, ſecundùm opera verò eorum nolite facere. Verbũ † autẽ dare, quod ſępè Scriptura in prædictis auctoritatibus repetit, plenam, & irrevocabilem dominij translationem ſignificare ſolet, l. ubi autem non apparet 75. §. fin. D. de verbor. obligat. ubi. Iaſ. & alij, numer. 2. l. quod quis 49. D. de condict. indeb. l. 1. ubi Cynus, & Salic. C. de fundo dotali, cum alijs latè traditis ab Ant. Gomez 2. tom. variar. capit. 10. num. 22. Ioan. Gæd. in tractat. de contrah. ſtipul. cap. 9. concl. 4. ex num. 17. & Card. Tuſch. pract. concl. iur. lit. D. concl. 17. Ad ſecundum verò reſpondetur, ſpolia, † quæ Iudæi fugientes ab Ægyptijs abſtulerunt, non ob id à peccati, & iniuſtitiæ labe defendi, quòd Ægyptij infideles eſſent, ſed quòd expreſſum Dei mandatum pręceſsit, qui id facere præcipiebat: † cuius auctoritas, ubi intervenit, omne vitium eluit, & omne crimen purgat, ut aliàs de præſcriptione longiſsimi temporis dicitur in l. ſicut, & in l. omnes, C. de longi temp. præſcript. & de lege in l. Gracchus, C. de adulter. & in noſtris terminis eleganter notavit D. Auguſtin. relatus à Gratiano in cap. Dominus noſter 23. q. 2. cum alijs, quæ adduximus ſup. cap. 2. ex num. 25. Præſertim † cùm illud pręceptum eo magis rationi cõſonum videretur, quòd Ægyptij Hebræos per tot annos duriſsimâ ſervitute compreſſerãt, cuius vindicta maiori quidem compenſatione digna videri potuit, ut benè obſervat Abulenſis in quæſtio. ſup. Exod. cap. 3. & 12. & ante eum B. Irenæus lib. 4. cap. 49. Vbi vide adnotationem Fevardentij, qui ſimiles allegat B. Auguſt. Theodoreti, & Alcimi Viennenſis locos, & elegantiſsimè Tertullian. lib. 2. contra Marc. c. 20. Vbi inquit, quòd etſi ſolo iniuriarum iudicio Hebræi Ægyptios reconvenirent, & ſcapulas ſuas, flagellorum contumeliosâ atrocitate laceratas, oſtenderent, non paucis lancibus, & ſcyphis pauciorum utique divitum, ſed totis, & ipſorum facultatibus, & popularium collationibus, eis ſatisfieri nõ poſſet. Et lib. 4. adverſ. eund. Marcionem capit. 24. eandem ſententiam non munùs eleganter repoſuit, ſic inquiens: Chriſtus dignos pronuntians mercede operarios, excuſavit præceptum illud creatoris de vaſis aureis, & argenteis Ægyptiorum auferendis, qui enim villas, & urbes operati fuerint Ægyptijs, digni utique operarij mercede, non ad fraudem ſunt inſtincti, ſed ad mercedis compenſationem, quam aliàs à dominatoribus exigere non poterant. Et eodem exemplo ac ratione defenduntur etiam † Chriſtiani, qui Saracenos, à quibus iniuſtè capti sũt, evadentes, non ſolùm proprio ipſorum ſervitio, ſed bonis, quibus poſſunt, ſpoliant, & ſecum in provincias Chriſtianorum adſportant, ut contra Ancharranũ in cap. peccatum, de regulis iuris in 6. tradit gloſſa & Doct. in cap. ius gentium 1. diſtinctio. Innocent. in capit. olim el 1. de reſtitutione ſpoliatorum, communis apud Martam dicto capit. 24. ex numero 46. P. Sà in ſumma, verb. Bellum, numero 1. Pat. Molina de iuſtitia & iure, tractat. 2. diſputat. 37. in princip. & noviſsimè Anton. Naldus in pract. quæſtio. verb. Chriſtianus, verb. Infidelis, & verb. Servus. Quâ ſolutione pariter reſpondêre poſſumus ad auctoritatem d. Auguſtini † in dicto cap. ſi de rebus. Apparet namque de hæreticis agere, qui Catholicis ipſo iure ſubduntur, † ab eiſq́ue puniri, coërceri, & bonis omnibus ſpoliari poſſunt, quouſque ad veram, & puram religionem redeant, à qua, ſemel promiſſa & profeſſa, protervè, & iniuſtè deſciverant, ut docet D. Thom. 2. 2. quæſt. 10. artic. 12. Alphonſ. à Caſtro de iuſta hæret. punit. cap. 12. & 14. per totum, Victor. dict. relect. 1. de Indis, num. 8. & ſeq. & Nos latiùs proſequimur infrà capit. 19. ex num. 47. & idem in reliquis infidelibus apoſtatis concludit gloſ. quam ibi ſequitur Archidiac. in ſum. 23. quæſt. 6. dicens, quòd non ſunt compellendi ad bonum non ſuſceptum, ſed ad bonum ſuſceptum. Et licèt † Scripturæ loca, à Divo Auguſt. in ſuæ ſentẽtiæ comprobationem expenſa, generaliùs loqui videantur, & omnes impios, & infideles indiſtinctè comprehẽdere, quibus Deus imperiorum, & bonorum translationem, & amiſsionem comminatur, intelligenda tamen ſunt quoad bona ſpiritualia, non quoad temporalia, ut advertit Menchac. dict. cap. 21. num. 5. vel meliùs, & elegantiùs ad punitionem Divinæ Maieſtatis referri debent, ut rectè notat Covarru. in dict. reg. peccatum 2. part. §. 10. num. 2. verſ. Non obſtat primum, quæ licèt † ob ſcelera, & crimina infidelium ab eis tollere poſsit Principatus & Regna, ut multoties ablata, & de gente in gẽtem translata eſſe oſtendimus ſup. capit. 2. ex num. 5. Nos tamen ob id iuſtè eiuſmodi homines ob hanc ſolam infidelitatis cauſam punire, bellari, & deprædari non poſſumus, nec à peccato, & reſtituendi neceſsitate excuſamur, interim dum illa Divina voluntas ſufficienter nobis revelata non fuerit, ut ſup. etiam capit. 6. ex num. 2. cum eod. Covarru. & alijs animadvertimus. Deinde tertio argumento fit ſatis, ſi conſideremus, eam aſſertionem, quę docet, omnia opera infideliũ eſſe peccata, etſi à multis recipiatur, quos ibi retulimus, magis tamen communiter à reliquis Theologis Scholaſticis impugnari, † quia multa præſtare poſſunt, quæ in genere moris, & virtutis bona undecunque ſint, ut deciditur in Concilio Arauſicano 2. circa finẽ, & poſt D. Thom. 2. 2. quæſt, 10. art. 4. probat Caietan. & alij Scribentes ibîdem, & in 1. Sentent. diſtinct. 41. Sotus lib. 1. de natura & gratia, cap. 19. 20. & 21. Medina in 1. 2. quæſt. 109. artic. 2. pag. 984. verſ. Ad 5. reſpondetur, Aragon. in 2. 2. quæſt. 10. art. 10. pag. 310. verſ. His tamen non obſtantibus, & latiùs art. 4. per totum, Bellarm. tom. 3. lib. 5. de gratia & liber. arbitr. ex capit. 9. Bened. Pereira ad Roman. 14. diſputat. 5. Valencia 3. tom. diſputat. 1. quæſt. 10. punct. 2. Vega libro 6. in Trident. capit. 34. & 40. Navarrus de finib. hum. act. §. 2. num. 15. pag. 356. Covarru. loquens generaliter de operibus extra charitatem factis, in capit. Alma mater 1. part. §. 4. num. 7. Ioan. Azor lib. 3. inſtit. Moral. cap. 29. quæſtio. 6. & lib. 4. cap. 25. quæſt. 14. Pat. Gabr. Vazquez ſup. 1. 2. tom. 2. diſputat. 191. num. 7. & ſequentib. P. Lorca in 2. 2. ſect. 1. diſputat. 35. per totam, P. Ludovic. Torres de Fide, Spe, & Charitate diſputat. 50. dub. 3. colum. 628. & ſequentib. P. Suarez in tractat. de Fide diſputat. 17. ſectio. 3. ex num. 2. & eruditiſsimus P. Ioan. Maldonatus in commentar. ſup. Matth. cap. 7. colum. 176. Vbi ait, meritò contrariam opinionem nuper eſſe damnatam † in Concil. Trident. ſeſſ. 6. de iuſtiſicat. can. 7. Vbi ita cavetur, Si quis dixerit, opera omnia, quæ ante iuſtificationem fiunt, quacunque ratione facta ſint, vera eſſe peccata, vel odium Dei mereri, aut quãtò vehementius quis nititur ſe diſponere ad gratiam, tantò eus gravius peccare, anathema ſit. Et quod D. Auguſtin. Gregor. Proſper. & alij in contrarium definire videntur, † dum in Ethnicis veras virtutes reperiri inficiantur, eò reſpicit ſecundùm auctores ſup. relatos, quòd illas ſteriles iudicabant, & abſque cœleſti, & æterno præmio, & fructu, ac plerumque ſtudio, & gratiâ humanæ laudis, honoris, vel gloriæ, & quia qui Fidem non habent, charitate quoque vacant, quæ ſine fide in hac vita eſſe non poteſt. Neque his adverſatur † Apoſtolus ad Roman. 14. dum ait: Omne quod non eſt ex fide, peccatum eſt. Nam licèt aliqui ex ſanctis Patribus, ut in argumento diximus, id de Fide, quâ in Deum credimus, explicent, communior tamen ſenſus eſt, & Apoſtoli verbis conformior, ut fides ibi pro conſcientia accipiatur, quaſi Apoſtolus dicat, omne, quod fit cõtra conſciẽtiam, aliquid ſuadentẽ, eſſe peccatũ, ut cũ Orig. Chryſoſt. Ambroſ. Theodor. Theophylact. Æcumen. Anſelmo, & alijs reſolvit Azorius dict. capit. 29. quæſt. 6. in fine, & latiùs lib. 2. capit. 8. quæſt. 3. Mag. Lorca dict. diſputat. 35. Et in hunc ſenſum prædicta Pauli auctoritas ſæpè à noſtris Pontificibus allegatur † in capit. omne 28. quæſt. 1. cap. quærat aliquis de pœnitent. diſtinct. 3. cap. per tuas 2. de ſimonia, cap. per litteras, de reſtitut. ſpol. capit. quoniam omne 9. & cap. ult. de præſcript. cum alijs, quæ benê notat Didac. Covarru. in Reg. poſſeſſor. 2. par. §. 6. num. 1. de reg. iur. in 6. Denique quarto argumento ex verbis D. Thom. deducto, reſponderi poteſt cum Mag. Bañez in 2. 2. quæſt. 10. artic. 10. in fine, col. 536. Angelicum Doctorem intelligendum eſſe † de infidelibus, qui habent repugnantiam ad fidem; hi enim causâ talis infidelitatis indigni ſunt, ut fidelibus dominentur, eorumq́ue dominio, & pręlatione ab Eccleſia iuſtis de cauſis privari, & ſpoliari poſſunt, maximè ſi infideles in terris fidelium degant, aut fidelium numerus augeri incipiat, illorumq́ue cõverſioni infidelium prælatio impedimẽto eſſe cenſeatur. Nefas quippe iudicatum eſt, religioſa mãcipia impijſsimorum inquinari dominio, ut ait † l. ult. ne Chriſtian. mancip. in C. Theodoſ. l. 1. & per totum, C. eodem cap. cùm ſit nimis, cap. multorum, capit. ad hæc, cap. nulli de Iudæ. cap. mancipia. 54. diſtinct. capit. etſi, cap. præſenti, cap. multos, capit. Iudas 17. quæſt. 4. l. fin. tit. 21. part. 4. l. 13. titul. 9. part. 6. l. 10. titulo 24. part. 7. Et quemadmodum poteſt Papa uxorem † converſam eximere à poteſtate viri pagani, iuxta doctrinam D. Pauli 1. ad Corinth. 7. capit. gaudemus de divortijs, ita poteſt fideles baptizatos à iure, & obediẽtia infidelium, & paganorum Principum liberare, ſi Chriſtianiſmum impediant, ut obſervant & reſolvunt D. Thom. in addition. 459. DD. in 4. diſtinct. 39. Caietan. 2. 2. quæſt. 66. artic. 8. Bertachin. in repertor. verb. Iudæus, num. 56. Gregor. de Valentia 3. tom. quæſtio. 10. punct. fin. Aragon in 2. 2. quæſtio. 10. artic. 10. concluſ. 1. pag. 310. Salon in 2. 2. tractat. de dominio, quæſt. 3. artic. 1. & Ioan. Azor. in ſumma lib. 8. capit. 26. verſ. Duodecimò quæritur, col. 1278. Cardin. Bellarmin. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 7. Fr. Eman. Roderic. in quæſt. Regular. tom. 3. quæſt. 32. artic. 4. & doctiſ. Pat. Suarez in defenſ. Fidei, lib. 3. capit. 4. num. 5. & ſequentibus, & cap. 23. num. 22. pag. 340. & noviſsimè in tractat. de Fide diſputat. 18. ſectio. 5. à num. 6. Vbi etiam poſt D. Thom. & alios ſuprà relatos ex eiſdem principijs deducit, non licêre fidelibus ſibi de novo Regem infidelem creare. His autem non intervenientibus verior, & communior ſententia eſt, infideles † ob ſolam infidelitatis cauſam non poſſe regulariter privari dominio, quod habent ſupra fideles, ut concludit D. Thom. Caietan. Bañez, Aragon, & alij ubi ſuprà, Sylveſter verbo Infidelitas, quæſt. 4. Driedon. libro 3. de liber. Chriſtian. capit. 9. in fine, Victor. dict. relectione 1. de Indis numero 6. & 7. Sotus in 4. diſtinctio. 5. quæſt. 1. artic. 10. ad 5. & lib. 4. de iuſtitia & iure, quæſt. 2. artic. 2. Bellarmin. 1. tom. controverſ. 3. lib. 5. capit. 2. Salmeron Actor. 13. tractat. 37. & 38. Pat. Torres de Fide, Spe, & Charit. diſput. 52. dub. 1. col. 645. Anton. Perez in dict. Laurea Salmant. certam. 5. expoſit. cap. ult. pag. 296. num. 61. latè & optimè Pater Suarez. d. lib. 3. capit. 3. per totum, & d. ſect. 5. num. 3. & 4. ubi fundamenta huius opinionis adducit, & P.M. Lorca in 2. 2. q. 10. art. 10. ex pag. 235. Vbi admonet, quòd licèt verba † D. Tho. in argum. relata difficilia ſint, nã Eccleſia nõ habet aliquã iuriſdictionẽ ſupra infideles nõ ſubditos Chriſtianis, reducẽda sũt ad bonũ ſenſum, ut dicatur, per ordinationem Eccleſiæ poſſe tolli ius dominij † indirectè, præcipiendo Chriſtianis, ne infidelibus ſerviant, & hoc iuſtè fieri; quia infideles propter infidelitatẽ occaſionem præbent, ut iuſtè fideles ab eorum dominio ſubtrahãtur, quia inconveniens eſt, fideles infidelibus ſervire. Et hoc eſſe inquit, quod D. Tho. tradit: Meritò infidelitatis merentur privari dominio ſuper fideles. Et eandem expoſitionẽ, licèt alijs verbis, præſenſit Aragon d.q. 10. art. 10. in fin. verſ. Vltima concluſio, dicens quòd quia regulariter, & ut plurimùm fideles, ſerviẽtes infidelibus, verſantur in maximo periculo amittendæ Fidei; proptereà Eccleſia, quæ reſpicit ea, quæ magis frequenter contingunt, ſine alio maiori examine poteſt condere legem, quâ tales ſervi à ſervitute liberentur, cum poſsit, & debeat, ea omnia prævenire & diſponere, quæ conveniunt ad ſalutẽ ſpiritualem. Et idẽ in effectu concludit, & latius probat P. Suarez in. d. lib. 3. defenſ. cap. 23. n. 21 & d. ſect. 5. num. 6. & ſeqq. CAPVT XII. De ſexto titulo, qui ad eoſdem Indos iuſtè debellandos, & ſubigendos ab alijs frequẽter adſtruitur, quòd plurima, fœdiſsimaq́ue peccata contra legem naturæ committerẽt, & tyrannidem exercerent, antropophagi eſſent, & idololatriæ, cruentiſq́ue hominũ ſacrificij simmaniſſimè dediti. SVMMARIVM Capitis XII. -  1 Indi, & alij infideles an poſſint debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam? -  2 Auctores plurimi recenſentur, qui generaliter affirmãt, licitè debellari poſſe infideles non ſervantes legem naturæ. -  3 Auctores plurimi recenſentur, qui ſpecialiter de Indis agentes, eos ob idololatriam, & crimina contra naturam debellari poſſe docuerunt. -  4 Indorum omnium Principes, & Reguli tyranni erant: & quomodo? -  5 Reges Indorum, præſertim Peruani & Mexicani, quàm tyrannicè & crudeliter vaſſallos ſuos vexarent, & gubernarent? -  6 Indi inter alia duriſſima, quæ à ſuis Regibus patiebantur, ſervilibus ſemper, & laborioſis operibus exerceri ſolebãt ne uſquam requieſcere poſſent. -  7 Ædificiorum, & aliorum ingentium operum, quæ olim Indi fecerunt, hodie plura veſtigia manent, quæ remiſſivè recenſentur. -  8 Pyramides, & Mauſolea Ægyptiorum & lateres à populo Iſraelitico facti, tyrannidem, & crudelitatem iubentium, & eximium laborem ædificantium oſtendunt. -  9 Tyrãnorum vitia, & proprietates quæ? -  10 Lex 10. tit. 1. par. 2. quæ apponit definitionem tyranni illuſtratur. -  11 Princeps rectus, & iuſtus magis ſubditorum commodis, quàm proprijs ſtudet, & qualiter à tyranno differat? Reges infideles ut plurimum tyrannicè dominantur, ibid. -  12 Tyrannis quàm grave peccatum ſit. -  13 Tyranni citò pereunt, & Regnorum brevi amiſſione & tranſlaltione puniuntur. -  14 Sapientiæ locus cap. 16. verſ. 10. expenditur. -  15 Iob verba cap. 15. verſ. 10. explicãtur. -  16 Eccleſiaſtes cap. 8. verſ. 9. explicatur. -  17 Iſaiæ locus cap. 16. verſ. 4. explicatur. -  18 Potentia nulla ſcelere quæſita poteſt eſſe diuturna. -  19 Tyranni pauci ſicca morte pereunt, vel ad poſteros ſuos Regna tranſmittũt cum Iuvenali, & Æliano. -  20 Indorum tyranni rarò in ſuis Imperijs conſenuerunt. -  21 Indi Peruani faſſi ſunt ob tyrannidem Atahualpæ ſe à Deo ſub iugum Hiſpanorum miſſos. -  22 Viracochas cur dicantur Hiſpani ab Indis Peruanis? -  23 Indi omnes plurima, & fœdiſſima peccata contra legem naturalem committebant. -  24 Auctores plures citantur, qui de vitijs Indorum latiſſimè tractant. -  25 Motezuma ſimul cẽtum quinquaginta uxores ex ſe gravidas habuit. -  26 Filios ſexcentos ex ſe genuit quidam Rex Indus alius 650. alius, 325. -  27 Indorum præcipua vitia aliquibus regijs ſchedulis comprehenduntur. -  28 Maſculæ veneris uſus apud omnes ferè Indos frequentabatur. -  29 Indorum in templis aſſervabantur, qui præpoſtera libidine uterentur. -  30 Indi adeò erant dediti ſodomiæ, ut pædiconis imaginem pro amuleto geſtarent. -  31 Sodomiæ peccatum quàm execrandum, & deteſtabile ſit. -  32 Sodomia antonomaticè appellatur peccatum contra naturam. -  33 Sodomitarum quorundam Indorum provinciæ Eſquaraguæ notabilis punitio, & hiſtoria. -  34 Indi omnes Occidentales, ut plurimùm antropophagi erant, etiam Mexicani, Braſilienſes & Peruani, num. 39. -  35 Canibales & Caribes Indi præa alijs, humanis carnibus veſcebantur. Et n. 38. -  36 Indus quidam Canibalis tercentum homines eſitaverat. -  37 Indi qualiter humanas carnes condirent & aſſervarent, & mirabantur, quòd eis non veſceremur. -  40 Indi qualiter ſe erga ſenes, & ægrotos haberent? -  41 Indi plurimi proprios filios, aut parentes epulantur. -  42 Indi filios procreabant & incraſſabãt, ut poſteà illis veſcerentur. -  43 Antropophagiæ vitium monſtroſum, & deteſtabile eſt. -  44 Pythagoras non ſolùm ab humanis, verùm ab aliorum animalium carnibus abſtinendum eſſe docebat. -  45 Carnibus quibus libet veſci, magis ferarũ, quã hominũ eſſe dicebat Pythagoras. -  46 Iuvenalis & Ovidij loca expenduntur de eſu carnium agentia. -  47 Paul. Oroſius explicatur, dum infames eſcas humanæ carnis eſum appellat. -  48 Humanis carnibus veſci Barbarum & Scythicum eſſe tradit Strabo. -  49 Carnibus humanis obſidionum neceſſitate urgente plures gentes uſæ ſunt. -  50 Carnium humanarum eſum, nullius neceſsitatis prætextu excuſari poſſe tradit Valer. Maxim. -  51 Indos carnibus humanis veſcentes Hiſpani occidere, & captivare ſolebant. -  52 Eliſabetha Regina Catholica Indis alioqui pijſsima, vehementer in illos eſcandeſcebat, qui humanis carnibus veſcebantur. -  53 Ferdinand. Corteſius crudeliſsimus fuit in indos, quos humanis carnibus veſcicomperiebat. -  54 Sacrificia varia, & hominum mactationes horrendæ ab Indis exercebantur. -  55 Auctores plurimi recenſentur, qui agũt de cruentis ſacrificijs Indorum. -  56 Mexici plerumque mille homines ſingulis diebus immolabantur, & aliquando quinque mille, quot annis pluſquàm ſeptuaginta millia. -  57 Carolinæ Inſulæ Indi qualiter infantes ſuis Idolis ſacrificarent. -  58 Indorum omnium crudeliſsima, & cruẽtiſsima hominum, & infantium ſacrificia ex relatione P. Acoſtæ. -  59 Peruani Indi etiam poſt Incarum Imperium utebantur ſacrificijs hominum, virginum & infantium, præſertim in Regum inauguratione, aut ſepultura. -  60 Vxores & famulos vivos ſimul cum defunctis regulis ſepeliebant Peruani. -  61 Schedula Regia ad litteram recenſetur, quæ vivos famulos, aut axores cum mortuis Indis tumulari prohibet. -  62 Hominum immolatio præceptis legis naturalis repugnat. -  63 Sacrificia hominum non Chriſtianis tantùm, verùm & Ethnicis execrabilia videbantur. -  64 Senatuſconſ. laudatur, quo hominũ immolationes à Romanis prohibitæ ſunt. -  65 Buſiris infamis habitus, & graviter ab Hercule punitus dicitur, quòd hoſpites Iovi immolaret. -  66 Illaudatus & monſtris dignus, cur dicatur Buſiris apud Virgiliũ & Statium? -  67 Buſiris in aris, quas hoſpitibus paravit, mactatus fuit, ex Claudiano. -  68 Buſiridis aræ adagium quid ſignificet? -  69 Imilcis vxor Annibalis qualiter queratur de ſacrificio filij ſui, apud Sil. Italicum? -  70 Quintiliani elegans locus expenditur in detſtationem humanorum ſacrificiorũ. -  71 Deus non lætatur, ſed potius offenditur humanis victimis, & quibus gaudeat? ex D. Clem. & Catone. -  72 Catonis diſticha, quæ circumferuntur, cuius fuerint? -  73 Arnobius graviter, & meritò excandet in eos, qui homines immolant, & ex ijs cibos capiunt. -  74 Indorum ſacrificia eò crudeliora erant, quòd etiam virgines, & infantes filios immolabant. -  75 Filios proprios idolis ſacrificare ſemper Deo infeſtiſſimum fuit, & pluribus locis ſacræ Scripturæ prohibitum. -  76 Sapientiæ locus capit. 12. verſ. 5. & 6. expenditur, & exponitur. -  77 Animæ inauxiliatæ in ſacra Pagina, cur dicãtur filij à parentibus immolati? -  78 Belluæ pro catulis ſuis defendendis uſque ad mortem pugnant. -  79 Iudæi quibus exemplis filiorum immolationes defendebant? -  80 Abraham dum Iſaac filium ſacrificare voluit, qualiter excuſetur. -  81 Iephte factum dum propriam filiam ex voto immolavit, an & qualiter à peccato excuſetur? -  82 Saturni in memoriam Gẽtiles filios ſuos immolare ſolebant, id tamen variè punitum fuit. -  83 Gello Siciliæ tyrannus ſub comminatione belli Carthaginenſibus hominum ſacrificia interdixit. -  84 Sacrilegium magis quàm ſacrum appellat Curtius puerorum immolationes. -  85 Tiberius in Africa graviter punivit ſacerdotes Saturni, qui ei infantes immolabant. -  86 Tertullia. & Lactan. graviter dolebãt, ſuo tempore ſacrificia infantium durare. -  87 Lex ſi quis necãdi penult. C. ad leg. Cornel. de ſicar. exponitur ex mente Rævar. contra Cuiac. -  88 Infans homo eſt, & eius occiſio lege Cornelia vindicatur. Abortum qui violenter facit, lege Cornelia punitur, ibidem. -  89 Piaculi nomen variè ſumitur, ſed proprius refertur ad infantum crudeliſſima ſacrificia. -  90 Piacularis, piatrix, vel expiatrix hoſtia quæ eſſet? -  91 Infantes ante ſeptimum diem necari ſolebant, & cur eo tempore baptizari, & nomina ſumere cœperint? -  92 Cataphrigarum hæreticorum Euchariſtia ex farina infantum ſanguine mixta conficiebatur. -  93 Infanticidia cur olim Chriſtianis impicta? -  94 Indi iam ferre non valebant cruenta ſacrificia, quæ à ſuis Regibus, & ſacerdotibus patrio more fiebant, & ideò Fidem noſtram facilius receperunt. -  95 Hiſpani vehementer commoti ſunt, ubi crudelia Indorũ ſacrificia conſpexerunt. -  96 Indi cuiuſdã immolati mirabilis caſus. 97 Animalia in ſacrificijs interfecta extracto iam corde, mugire, & reſpirare contigit. -  98 Angelus apparuit Indo ſacrificando. -  99 Victimas humanas Mexicanorum Deo odioſas, eſſe, & brevi deſituras, ingenti miraculo oſtenſum fuit. -  100 Ferdin. Corteſius natus fuit eodẽ anno & die, quo Mexici pluſquam octuaginta hominum millia immolata fuerunt. -  101 Indi omnes Occidentales ſummopere idololatriæ dediti erant. -  102 Indi non Solem tãtùm, & Stellas; ſed viliſſima quæque, & ſpurciſſima animalia, & dæmonẽ, ſub varijs & horrendis formis ſibi apparentem, adorabant. -  103 Auctores plures citantur, qui agunt de varijs idolis Indorum. -  104 Mexici duo idolorũ millia colebantur. -  105 Sacerdotes Indorum qualiter olim ieiunabant, & ſuis idolis ſacrificabant? -  106 Dæmon Indos excæcabat, & divinos honores, & ritus æmulabatur. -  107 Crocoton dæmon ſe mulieribus in Hiſpaniola miſcebat, & ex eo nati bicornes erant. -  108 Idololatriæ vanitas hebetudinem ingenij demonſtrat. -  109 Idololatriæ ſcelus ſemper Deo valdè infenſum, & multis ſupplicijs punitum fuit, & plurima alia de eius nomine differentijs & effectibus remiſſivè. -  110 Idololatriæ ad flagitium obſtupeſcunt cœli, & portæ eius deſolantur. -  111 Auctores innumeri adducuntur, qui idololatriæ crimen exaggerant. -  112 Simulacrorũ cultus extrema impietas & ſtultitia omnibus maior appellatur. -  113 Idololatra omnis hæteticus eſt cẽſẽdus -  114 Idololatriæ crimen ignorantia non excuſatur. -  115 Idolum unde dictum? -  116 Idololatria continet odium Dei, & blaſphemiã, & eſt gravior infidelitate. -  117 Antichriſtus idola auferet. -  118 Idololatria ſemel extincta, an iterum ſit ſub finem mundi reditura? -  119 Idololatria appellatur à Iob iniquitas maxima, & de alijs varijs nominibus quibus in eam invehitur ſacra Pagina. -  120 Carmina Sibyllæ, & Sedulij Paſchalis in deteſtationem idololatriæ. -  121 Deus ſemper occaſiones idololatriæ vitare curavit, -  122 Serpentem æneum à Moyſe in deſerto levatum, cur contriverit Ezechias? -  123 Moyſi cur denegatum in terram Promiſſionis ingredi? & cur eius ſepulchrũ occultum eſſe Deus voluerit? -  124 Terram, & alia elementa cur poſt diluviũ Deus minus perfecta reliquerit? PErgamvs verò ulterius, & inſtituti noſtri rationem proſequentes ſedulò diſquiramus, an Indis, de quibus agimus, bellum iuſtius inferri potuerit; quòd non ſolùm Barbari, & infideles ſimpliciter effent, ut in ſuperioribus capitibus demonſtravimus, † ſed eorum Principes impiè & tyrannicè dominarẽtur, & univerſi ut plurimùm Indorum populi feriſsimis, & fœdiſsimis moribus contra naturæ legem multifariam peccarent, humanis carnibus veſcerẽtur, & quod peius eſt, execrabili idololatriæ cultui mirum in modum dediti, falſis & portentoſis ſimulacris, quæ ſibi adoranda dæmonis ſuaſione confinxerant, crudeliſsimis, & infandis hominum ſacrificijs, & varijs alijs ritibus litare, & immolare ſolêrent. Et planè has † cauſas, non pias tãtùm, ſed omnino iuſtas, & legitimas eſſe, ut infideles bello infeſtari, & ſuarum rerum, & provinciarum dominio, & iuriſdictione privari poſsint, maximé ſi ad id Summi Pontificis auctoritas interveniat, intrepidè affirmavit Innocent. in cap. quod ſuper, de voto, num. 4. & 9. quem ibîdem ſequuntur Hoſtienſ. Petr. de Ancharran. & Abb. Panormitan idem Ancharran. & Hẽric. de Boich. in capit. gaudemus, de divortijs, Ioannes Andreas in reg. peccatum, de regulis iuris libro 6. Bartol. in extravagant. ad reprimendum, Cardin. Zavarela in Clement. 1. de teſtibus num. 6. gloſſa in extravagant. ſi fructum, ne ſede vacant. Ancharran. conſilio 15. Calderin. conſil. 2. ſub tit. de Iudæis, Auguſt. de Ancona, & Florentin. in ſumma 2 part. tit. 12. cap. 3. §. 1. & 3. part. tit. 22. capit. 5. §. 8. Sylveſter verb. Iudæus, numero 4. verb. Infidelitas. quæſt. 8. & 9. & verb. Papa, q. 7. ſum. Armilla in eod. verb. Infidelitas, ſumm. Tabiena verb. Inquiſitor, n. 32. & 33. Locatus in iudicial. Inquiſit. verb. Invocare à num, 2. Marquard. in tractat. de Iudæ. & Infidel. 1. part. cap. 14. Albertin. in rub. de hæretic. quæſt. 8. Brunus in eod. tract. cap. 2. & Zanchinus, & eius additionator Campegius cap. 36. Ioan. de Lignano in tractat. de bello capit. 9. Alvar. Pelagius de planct. Eccleſ. lib. 1. art. 37. colum. 5. Ioan. Maior in 2. Sentent. diſtinct. 44 quæſt. 3. & in 4. diſtinct. 15. quæſt. 20. Gabr. in 4. diſtinct. 15. quæſt. 4. art. 1. Caietan. 2. 2. quæſt. 10. artic. 8. & 9. Nicol. de Lyra ſup. Num. cap. 31. Abulenſ ibîdem, quæſt. 6. Turrecremat. de poteſt. Eccleſ. lib. 2. capit. 114. Holcoth. in Sapient. lect. 65. Honcala in peculiari huius argumenti tract. Petr. Belluga in Specul. Princip. rub. 39. §. noviſsimè, num. 1. Director. Inquiſit. Eimerici. 2. part. quæſt. 46. ubi Franc. Peña in comment. 71. idem Repertor. verb. Iudæus, §. item quod Iudæi, Rojas de hæreticis 1. par. num. 557. & ſingul. 211. num. 1. Simancas in Cathol. inſtitution. tit. 35. nu. 10. & 11. & in Enchirid. tit. 17. nu. 2. Paramus obiter rem attingens, & ſolum Sylveſtr. allegens de orig. Inquiſit. lib. 3. quæſt. 1. opinio. 4. num. 144. & D. Garcias Maſtrillus de Magiſtrat. lib. 1. capit. 9. num. 10. Et in ſpecie & quæſtione † iſtorum Indorum Occidentalium eandem doctrinam expreſsè defendunt, & copiosè illuſtrant Gineſ. Sepulveda in Apolog. ad Epiſcop. Segovienſ. & in reſponſione ad obiection. Epiſcopi de Chiapa, ferè per totum, Ioan. Maior d. quæſt. 20. Lucas de Penna in l. unica. C. ut armor. uſus lib. 11. colum. 4. verſ. Prima eſt, & verſ. Tertiadecima, & col. 6. in princip. Vbi quæſtionem movens, utrum Indi, qui in Occidente Regna, & terras non ab Imperatore habêre reperti ſunt, eas licitè, an illicitè poſsideant? & iuſtè ob prædicta peccata puniantur? & quid ſupra illos Roman. Pontifex diſcernere poſsit? ſe remittit ad ſententiam Innocentij in dict. cap. quod ſuper, & inter alia reſolvit, tyrannidem præſidentium, iuſtam bellandi cauſam præſtare, argum. eorum, quæ habẽtur 1. Machab. & apud Policraticum de Curialium nugis lib. 3. cap. ult. Doctiſsimus etiam Alphonſus à Caſtro lib. 2. de iuſta hæretic. punitione capit. 14. fol. 127. poſt longam diſputationem cõcludit, iuſtum eſſe bellum, & Divini teſtimonij auctoritatibus niti, quod Catholici Hiſpaniarum Reges contra Barbaras gentes & Idololatras, quæ Deum ignorabant, verſus Occidentem & Auſtrum inventas, ante aliquot annos geſſerunt, & nunc etiam gerunt, ob tollendam idololatriam, & alia crimina contra legem naturæ, dummodo prius blandè moneantur, ut falſorum Deorum cultum relinquant, & ab illis delictis abſtineant. Idem nõ minus apertè docet Marquard. dict. cap. 14. Vbi abſque aliqua difficultate reſolvit, quòd etſi concederemus, bellum infidelibus indici nõ poſſe ob ſolam infidelitatem, ſecus tamen eſſet, ſi etiam legem naturæ non ſervarent, & idola colerent peccando cõtra legem naturalem, contemnendo verum Deum, & immolando innocentes, & hac ratione Bullam Alex. VI. defendit, & conceſsionem ac debellationem Novi Orbis eius virtute Hiſpaniæ Regibus factam. Idem tradit, & latiùs proſequitur Petr. Malferit. apud Mandellum dicto conſil. 769. ex num. 70. lib. 4. Vbi refert aliqua ſcelera, quæ ab Indis ferino more, & cõtra legem, & rationem naturalem perpetrabantur, & concludit, ad ea punienda, & extirpanda, non ſolùm potuiſſe; ſed debuiſſe à Romano Pontif. & noſtris pijſsimis Regibus illis bellum indici. Inſignis etiam noſter Senator Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. part. 2. gloſſa mag. col. 16. eius gloſſæ, verſ. Ego verò ſubmittens me, uſque ad finem, eandem ſententiam contra Victoriam multis argumentis defendit, & ait, communiter eſſe receptam à Doctoribus Canoniſtis & Legiſtis, & placêre etiam multis Theologis, neque videri ab ea recedendum, cùm non habeat contra ſe aliquam ſacræ Paginæ auctoritatem, ex qua convincatur. Hoc etiam probant abſque aliqua hæſitatione Alphonſ. Guerrer. in Specul. Princip. cap. 31. & Franc. Vargas in tractat. de Epiſcop. iuriſdictio. confirm. 10. num ſolùm excuſantes, verùm eximiè quoque laudantes Reges Catholicos, quòd Barbaros Indos, contra tot naturæ præcepta peccantes, & idolorum cultui ita pertinaciter deditos, ad meliorem vitæ, & religionis formam adduxerint. Extat quoque de eodem articulo optima diſputatio apud Fr. Anton. à Corduba in quæſtionario, quæſt. 57. dub. 5. per totum, ubi utriuſque partis argumenta recenſet. Quibus ſubſcribens D. Marta in tractat. de iuriſdict. 1. part. cap. 24. num. 28. 29. 30. & 32. mordicùs defendit, poſſe Romanum Pontificem iſtorum infidelium Indorum Regna, dominia & iuriſdictiones ab eis auferre, & alicui Principi Chriſtiano concedere, prout Alexand. VI. inſulas Occidentales mundi Novi Regibus noſtris conceſsit, ob id, quod illi idololatræ eſſent, & contra naturę legem peccarent, quæ qui puniunt, Deo ſervire dicuntur cap. fin. 23. q. 5. Et in hac eâdem ſententia, licèt ſub quadam diſtinctione, reſidêre videtur P. Ioan. Azorius 1. tom. inſtitut. Moral. lib. 8. cap. 24. quem refert & ſequitur Fr. Thom. à Iesv de procur. omn. gent. ſalu. lib. 5. part. 1. dub. 4. pagina 207. Plura item circa eundem articulum congeſsit magis quàm digeſsit Hieron. Zevallos lib. 4. practic. commun. quæſt. fin. ex num. 229. uſque ad 324. Vbi licèt de alijs titulis dubitet, hunc tamen vitandorum criminum contra naturam, & idololatriæ extirpandæ, ſufficientiſsimum putat ad Indos, de quibus loquimur, & alios quoſlibet infideles debellandos, ſi licentia & auctoritas Pontif. Maxim. ad id cõcurrat. Et noviſsimè P. Mag. Fr. Pet. de Lorca in 2. 2. ſect. 3. diſput. 52. num. 2. pag. 968. Vbi cauſas iuſti belli recenſens, inter eas ponit innocentium defenſionem & liberatione, & in noſtris Indis exemplam adducit, ſic inquiens: Et ex hoc capite potuit eſſe bellum iuſtum contra Indos Barbaros, apud quos frequenter in uſu erant cædes hominum innocentium ad ſacrificia, & ad veſcendum humanis carnibus. Et ex hiſtoricis idem probat Ioan. Boterus in relat. univerſal. 4. part. lib. 2. pag. 59. Anton. Herrera decad. 1. lib. 2. capite 4. pag. 51. Ludovic. Cabrera in vita Reg. Philip. II. Pag. 420. & Thom. Bozius omnino videndus in tractat. de Italiæ ſtatu, lib. 4. cap. ult. pag. 445. ubi citat D. Antonin. & Cardin. Toletum, quorum verba adducimus infrà capit. 23. num. 60. Pro qua ſententia tam in facto, quàm in iure fulcienda, & comprobãda à tyrannidis peccato initium capeſſentes, primò conſiderare poſſumus, † Principes & Regulos Indorum, de quibus tractamus, in omnibus provincijs hucuſque detectis, & præcipuè in Mexicanis & Peruanis, quæ magis politicæ erant, tyrannos proculdubio fuiſſe, non ſolùm quod ſua imperia metu magis, & crudelitate, quàm iure & legibus, ac ſubditorum conſenſu conſtabilierant, verùm etiã, quia in eorum gubernatione nihil niſi per fraudem, violentiam, & tyrannidem agere ſolebant, ut abundè conſtare poterit exijs, quæ Gundiſalv. de Oviedo, Franc. Lopez Gomara, Petr. Cieza, Ioſeph. Acoſta, Anton. de Herrera & alij huius Novi Orbis hiſtorici paſsim in ſuis commentarijs ſcribunt, quos pleniùs connumeravimus ſupr. lib. 1. capit. 5. num. 47. & ultra eos Fr. Hieron. Roman. in Republic. Mundi 3. part. lib. 1. de Republ. Indiana. Ioan. Boter. in dict. relat. univerſ. 4. par. lib. 2. ex pag. 25. ipſe Anton. de Herrera decad. 2. lib. 7. capit. 12. & Ioan. Arce ab Otalora in tractat. de Nobilitat. 1. part. capit. 2. num. 13. pag. 11. Vbi recenſent, † ſubditos ab illis non ut homines, ſed ut beſtias tractatos, & ſervitijs, tributis, angarijs, & parangarijs oneratos fuiſſe. Pro dijs namque coli, & adorari volentes, omne ius vitæ & necis ſibi in vaſſallos uſurpabant, nec ſolùm de bonis & prædijs, verùm de filijs quoque, & uxoribus ipſorum pro libito diſponebant, tertiam fructuum partem tributorum nomine vindicabant, & pœnis graviſsimis exigebant: auro argento, alijſq́ue metallis fodiendis, pannis fabricandis, theſauris cumulandis, ſine ulla requie, aut intermiſsione cõpellebant, plurimos pro victimis immolabant, vel maiorum ſuorum templis, & ſacrificijs in perpetuum devovebant, alios etiam ex alijs leviſsimis cauſis in magnum numerum occidebant, vel ex natalibus ſedibus in remotas, & incultas provincias transferebant, & ſæpè, ob unius culpam, omnes, qui illum vel remotiſsimo ſanguinis gradu contingerent, ſine ſpe venię trucidabant. Ac † prætereà ne unquam requieſcere poſſent, aut aliquid pro ſua libertate moliri, ſervilibus ſemper, & laborioſiſsimis operibus mancipabant, veluti montibus excidendis, vallibus cõplanandis, vijs ſternendis, ingentibus lapidibus extrahendis, & congerendis manſionibus, quas Peruani Tambos, monumentis, quæ Huacas vocabant, & alijs ædificijs, quamvis parum, aut nihil utilibus extruendis. Quorum veſtigia † hodie quoque in pluribus locis reperiuntur, eximium ac prolixum laborem & ſudorem ædificantium, & vanitatem ſimul, ac crudelitatem iubentium, ſatis oſtendentia, ut præter alios obſervat Ioſeph. Acoſta lib. 6. hiſtor. Ind. cap. 14. & Fr. Gregor. Garcia lib. 3. de Ind. orig. cap. 3. §. 1. pag. 221. & lib. 4. cap. 19. §. 8. pag. 459. Garcilaſ. Inca de Incarum orig. lib. 9. capit. 13. Ioan. Boter. in relatio. pag. 388. & Maiolus 1. tom. colloq. pag. 379. Prout in † antiquis etiam illis Ægyptiorum Regum Pyramidibus, & Mauſoleis, & in lateribus ab Iſraëlitico populo, ſimili ratione, & tyrannide per Pharaonem exactis, egregiè adnotavit Ioſeph. lib. 2. antiquit. cap. 5. Genebr. lib. 1. chronogr. & ante eos Ariſtot. lib. 5. Polit. cap. 11. Strab. lib. 17. Herodot. & Diodor. Sicul. lib. 2. & Plin. lib. 36. cap. 12. Quæ omnia quàm ſint † Tyrannorum propria, manifeſtè colligitur ex ijs, que de tyranni Principis indicijs, & diffinitione tradit Ariſt. lib. 8. Ethic. cap. 10. & lib. 4. Polit. cap. 10. Plutarc. in lib. de doct. Princip. D. Gregor. lib. 12. Moral. cap. 18. D. Thom. in tract. de regim. Princ. ferè per totum, gloſſ. verb. Regum, in Clem. 1. de baptiſ. Bartol. in tract. de tyrannide, Alberic. in 1. decernimus, C. de ſacroſanct. Eccleſ. Roland. à Valle conſ. 3. ex num. 104. Capicius deciſ. 130. num. 35. Pet. Gregor. lib. 6. de Repub. cap. 18. Bodinus in methodo hiſt. cap. 6. Theatr. vitæ hum. vol. 11. lib. 1. pag. 1613. & plures alij relati à Petr. Andr. Canonherio in aphor. Hippocrat. polit. pag. 277. & ſequentibus, & de iure noſtro Hiſpano † celebris text. & omnino legendus in l. 10. tit. 1. part. 2. ubi Gregor. Cùm contrà, is, † qui iuſtè, rectèq́ue dominatur, magis ſubditorum commodis, quàm proprijs ſtudeat, & tunc tantũ ad ſupplicia, ac neces ( & id quidem cum dolore) deſcendat, ubi aliquem puniri publica utilitas ſuadet, neque ſævitiam, ut tyrannus, cordi habeat, qui ad eam ex voluptate potius, quàm ex cauſa, ac neceſsitate movetur, ut graviter ſcripſit Seneca lib. 1. de Clemẽt. cap. 12. Fr. Barthol. à Medina in 1. 2. q. 90. art. 2. pag. 822. & copiosè, & eleganter proſequitur Stephan. Iunius in vindic. contra tyran. quæſt. 3. quem refert & tranſcribit Canonherius ubi ſupr. pag. 801. & alia tradit Mag. Fr. Ant. Perez in Laur. Salmãti. certam. 5. expoſit. de homi. præfect. cap. 4. num. 36. pag. 282. Petr. Fernandez Navarrete in diſcurſ. Polit. cap. 2. & illuſtriſ. Cardin. Bellarm. lib. 5. de Romano Põtif. cap. ult. §. Dico ſecundò, ubi ex his cõcludit, Reges ignorãtes Deũ, id eſt infideles, tyrannos potiùs eſſe, quàm Reges: quod explicat in recognitionibus ad illud cap. quoad modum dominãdi, ſive quoad uſum poteſtatis. Porrò † tyrannidem graviſsimum peccatum eſſe, & quaſi ſeminariũ crudelitatis, omnes hominũ iniurias, ſceleraq́ue complecti, præclarè ultra Auctores ſup. relatos tradit Polybius lib. 2. hiſtor. ac ea propter brevem ſemper & execrabilem fuiſſe, † & a Deo ipſorum tyrannorum morte, & Regnorum, quæ tyrannicè invaſerunt, vel gubernarunt, brevi amiſsione ac translatione, alijſq́ue ſupplicijs punitam, apertè conſtat † ex illo Sapient. 16. verſ. 10: Oportet illis ſine excuſatione quidem ſupervenire interitum, exercentibus tyrannidem: ex ſimili loco † Iob verſ. 10. & ſeqq. Cunctis diebus impius ſuperbit: & numerus annorum incertus eſt tyrannidis eius. Non ditabitur, neque perſeverabit ſubſtantia eius, neque mittet in terram radicem ſuam, &c. † Eccles. cap. 8. verſ. 9: Interdũ dominabitur homo homini in malum ſuum. Vbi noviſsimus & diligentiſſimus P. Ioan. Pineda plura congeſsit, & alia tradunt Seneca. d. lib. 1. de Clement. cap. 12. D. Auguſt. lib. 4. de Civ. Dei, cap. 3. & 4. D. Thom. de regimine Princip. lib. 1. cap. 10. Policraticus de Curial. nugis lib. 3. cap. ult. Petrarcha de proſp. & adverſa fortun. dialog. 95. Petr. Gregor. lib. 6. de Republ. cap. 19. & lib. 21. cap. 1. & ſeqq. Stephan. Iun. in d. tract. vindic. cont. tyran. & Mart. Delrius in adag. ſacr. to. 1. adag. 718. pag. 310. qui ſic explicat illud † Iſaiæ cap. 16. verſ. 4: Finitus eſt pulvis, conſummatus eſt miſer, defecit qui conculcabat terram. Quibus adſentiẽs Q. Curtius, † nullam inquit potentiam ſcelere quæſitã, cuiquam eſſe diuturnam. Et Iuvenal. Satyra 10: Ad generum † Cereris ſine cæde & vulnere pauci Deſcendunt Reges, & ſicca morte tyranni. Et Ælianus lib. 6. de var. hiſt. cap. 13: Pulcherrimè a Dijs immortalibus comparatum eſt, ut nullam tyrannidem uſque ad tertiam generationem propagent: ſed aut confeſtim tyrannos tanquam proceras piceas perdant, & extirpent, aut liberos eorũ viribus denudent, ac ſpolient. Et Conſtantinus Manaſſes annal. pag. 79: Accidere plerumque ſolet, ut Imperia non diù maneant apud illos, qui ea rapuerũt; ſed avolent citò, quaſiq́ue aufugiant, tanquam ſi paulatim dominos ipſos incipiant agnoſcere. Atque hinc factũ eſt, † ut prædicti Indorum tyranni rarò in ſuis Imperijs conſenuerint, vel illa ad liberos & nepotes tranſtulerint, ut ex eorum hiſtorijs, & monumentis obſervant Auctores ſuprà citati. Ipſiq́; † Peruani Indi profitebantur, ſe iuſto Dei iudicio ab Hiſpanis, ita numero paucis, ſub iugũ miſſos, quòd tyrannidem & fratricidiũ Atahualpæ Ingę eorum medio punire voluerit: quapropter & tunc, & hodie Hiſpanos † Viracochas appellant, eo nomine gentem à Cœlo miſſam ſignificantes, ut præter alios commemorat Ioſeph. Acoſta in hiſtor. moral. Indiar. lib. 6. cap. 22. Hieron Bẽzo lib. 4. cap. 21. pag. 73. in 4. par. hiſtor. Amer. Ant. Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 5. lib. 2. cap. 12. pag. 59. Michaël Balboa Cabello in Miſcel. Auſtr. 3. par. cap. 14. Henric. Martinez in Reper. Mexican. pag. 238. Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. par. lib. 2. pag. 39. Garcilaſ. in hiſtor. Incar. lib. 5. cap. 21. & noviſsimè Fr. Alphonſus Ramos in hiſtoria Beatæ Virginis de Copacavana lib. 1. cap. 3. in fine, & tetigimus ſuprà hoc lib. cap. 7. num. 50. Secvndò conſidero, † eoſdem Indos ultra vitium tyrannidis, alijs multis, fœdiſsimiſq́ue peccatis naturalem legẽ violare, & ipſum naturæ auctorẽ Deum Opt. Max. graviter offendere conſueviſſe. Nam etſi Epiſcopus Chiapenſis in tract. comprob. Imp. Ind. fol. 96. & 67. illos pro maiori parte his criminibus aſperſos fuiſſe inſicietur: reliqui tamen auctores graviter probãt, & exprobrant communem eorum ignaviam, ſtoliditatem, ingratitudinem, crudelitatem, nuditatem, ebrietatem, poligamiam, promiſcuam libidinem, quam cum matribus, & ſororibus exercebant, & plura alia vitia, quibus Indi ferè omnes dediti erant; de quibus aliqua † tetigimus ſup. hoc lib. cap. 7. & latè agunt Ant. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 2. lib. 4. cap. 3. pag. 115. & decad. 3. lib. 8. cap. 10. & decad. 4. lib. 6. cap. 11. Fr. Hieronym. Roma. d. lib. 1. de Repub. Ind. cap. 2. cum ſeqq. Fr. Ludo. Legionẽſ. in comment. ſup. Abdiam pag. 669. Ioſeph. Acoſta de procu. Indor. ſalu in proœm. & in hiſt. Ind. lib. 6. cap. 18. Fr. Greg. Garcia de Ind. origin. lib. 3. cap. 2. 3. & 4. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 7. cap. 4. 5. & 6. lib. 8. cap. 5. lib. 10. cap. 13. lib. 21. cap. 3. Maluenda de Antichr. lib. 6. cap. 22. pag. 347. Torquemad. in monarch. Ind. lib. 2. cap. 28. pag. 250. Vbi inter alia, de plurimis † Motezumę Mexicani Imperatoris uxoribus meminerunt, & quòd ſimul centum quinquaginta ex ſe gravidas habuit. Quod † mirari nõ debemus, cùm Ant. Pigaffeta tradat de Rege inſulæ Gilolo, ſexcentos filios ex ſe genuiſſe, eoſq́ue viventes omnes ſibi obſequi ſolitos: quin addit, & alium Regẽ ſexcentos & quinquaginta ſuo è corpore filios procreaſſe, eoſq́; vivẽtes vidiſſe. Et Marc. Polus lib. 3. capit. 6. prodit, Ziambæ Indiæ Orientalis Regi fuiſſe filios tercentos viginti quinque, quod & recolit Simon Maiolus in diebus Canicular. tomo 1. colloquio 4. pag. 101. Extatq́ue inter Regias ſchedulas 4. volu. pag. 269. ſummarium quoddam, quo † præcipua Indorum vitia pręnotantur, & Chriſtianis prædicatoribus iniungitur, ut eos ab illis dimovêre totis viribus pugnent: & idem habetur, & cavetur in inſtructione data Ferdinando Corteſio anno 1523. eod. vol. pag. 248. & in Epiſtola Caroli V. Imper. ad Occidentales, & Meridionales Regulos miſſa ann. 1543. pag. 221. Vbi adijcitur, quòd in pluribus provincijs maſculam † quoque venerem publicè & turpiter exercebant; prout etiam teſtantur multi ex auctoribus ſuprà relatis, præcipuè Anton. de Herrera decad. 1. lib. 3. cap. 4. pag. 88. Vbi loquitur de inſula Hiſpaniola, & decad. 4. lib. 6. cap. 1. ubi de inſula Coro, & decad. 2. lib. 4. cap. 3. pag. 115. ubi de alijs in communi, Garcilaſ. Inca in ſuis comment. 1. par. lib. 6. cap. 11. ubi tradit, Incarum tempore apud Peruanos hoc vitium puniri cœpiſſe; & Thom. Bozius d. lib. 7. cap. 4. Vbi ait, † quòd aſſervabantur in plurimis inaniũ Deorum templis, qui præpoſteræ libidinis uſibus neſandiſsimis publicè, & quidẽ, ut putabatur, religioſo decreto ſervirent: ſanctumq́; & pium reputabatur, tam immane facinus cũ ijs admiſiſſe. Et hoc adeò verum erat, ut ex Bodino libr. 3. dæmon. capit. 15. narret Theat. vitæ hum. volum. 17. lib. 1. pag. 3114. † quòd cùm ab Hiſpanis America ſubigeretur, compertum fuit, pederaſtiæ imaginem, pediconis inquam & cinædi, ab inſulanis, ſuſpenſam collo, geſtari pro amuleto, turpiſsimo inſtituto. Etenim circumfluebant (inquiũt) gentes illæ ſodomiæ turpiſſimis, & deteſtãdis ſceleribus, magiciſq́ue artibus omnis generis: ideoq́ue omnes ferè ſunt ab Hiſpano profligatæ. Quod † peccatum quàm deteſtandum, & execrabile ſit, ſatis conſtare poterit exijs, quæ congeſsit Gratian. in Docreto cauſa 23. q. 4. & 5. cap. flagitia. 32. q. 7. D. Thom. 2. 2. q. 154. art. 11. l. cùm vir, C. ad leg. lul. de adulter. authent. ut non luxurien. contra nat. cap. Clerici, de exceſsib. Prælat. cap. ſi gens Anglorum. 56. diſtinct. Vbi dicitur, quòd iram Dei, peſtilentias, & tẽpeſtates inducit, l. 1. & 2. tit. 21. part. 7. ubi Gregor Lop. l. 2. tit. 9. lib. 4. fori, ubi Montalvus, lib. 1. tit. 21. lib. 8. Recop. ubi Azeved. & plurimi alij relati ab Ægid. Boſsio in praxi crimi. tit. de ſtupro deteſtab. in maſculos, pag. 339. Menoch. de arbitrat. caſu 286. Maſcard. de probation. concl. 1313. Iul. Clar. & Baiard. §. ſodomia, Bermon. Choværoneo de publ. concubin. rub. de peccato ſodom. pag. 17. Salzedo in addition. ad praxim Bern. Diaz, cap. 86. D. Ioã. Vela de delict. cap. 33. Pet. Cened. in collectan. ad Decret. 130. num. 1. & feq. Bobadilla lib. 2. cap. 14. num. 20. & Farinac. in praxi criminal. q. 10. num. 414. Vnde † antonomaticè appellari ſolet peccatum cõtra naturam, ut præter ſuprà dictos Auctores obſervat Fr. Barthol. de Medina in 1. 2. q. 71. art. 2. pag. 624. Et extat † notabilis hiſtoria apud Petr. Martyr. decad. 3. cap. 1. Gomar. in d. hiſtor. gener. Ind. cap. 62. & additionator. Benzonis lib. 1. cap. 23. pag. 109. de Blaſco Nuñez Balboa, qui cũ provinciam Eſcaraguam, ſuperato & cæſo eius Regulo, & alijs Indis, occupaſſet, invenit Reguli fratrem, & alios quoſdam, muliebri veſtitu ornatos: quod valdè admiratus, cùm cauſam ab incolis ſciſcitaretur, reſpõderunt, cæſum Regulum, & omnes eius aulicos nefando hoc peccato, naturę adverſo, infectos; ideoq́ue Reguli fratrem, & omnes eius comites muliebri ornatu amictos incedere, quibus neq; arcus, neque ſagittas tractare licêret, ut reliquis viris, ſed in ſervilibus officijs, in quibus aliàs fœminæ ſolêrent eſſe occupatæ, vitam traducere neceſſe eſſe. Quam relationem Balboa ferè attonitus audiens, & ægrè dolens, adeò deteſtabile ſcelus ad iſtos Barbaros penetraſſe, corripi ſtatim omnes illos ſodomitas iuſsit, numero ferè quadraginta, & canibus, quos circũducebat, lacerandos obiecit. Pagi incolæ conſpectâ caſtigatione à Balboa factâ, cõprehenderunt etiam quotquot huic crimini obnoxios cognoverant, & illorum conſpuentes faciem ad Balboã adducunt, ipſum orantes, ut provinciã eâ peſte liberet. Atque inter reliquos, ſenex quidam, ſublatis ad Cœlum manibus, & oculis, & converſo ad Solem vultu, inquit; meritò adverſusillos iratum eſſe, ob nefandum hoc ſcelus: cuius rei cauſa, tam horrenda tonitrua, tam frequentia fulgetra & fulmina in eam provinciam iacere, tam crebras aquarum illuvies ex mõtibus cadere, quæ ipſorum agros eluerent, & Maizum corrumperẽt, unde fames per univerſam regionem ſubſequeretur. Nũc autem his monſtris ſublatis, ſperandũ eſſe, Solem iram mitigaturũ, & ſe fruges ſine noxa aliqua collecturos: omneſq́ue Chriſtianos, tanquam è Cœlo delapſos, venerari cœperunt. Tertiò perpendo, † quòd ijdẽ Indi antropophagi ut plurimùm erant, hoc eſt, humanis carnibus veſci ſolebãt, & ad hoc hoſtes, & captivos quærebant, & trucidabant, ut referũt auctores, & ſchedulæ ſuprà citatæ, & ultra eos Pet. Malferit. d. conſ. 769. nu. 72. & 76. Abraham. Ortel. in Theſaur. Geograph. verb. Antropophagi, & Sebaſtian. Covarr. in Theſ. ling. Hiſpan. eod. verb. ubi dicunt, eos hodie paſsim reperiri in Novo Orbe, Petr. Bemb. lib. 6. hiſt. ubi † de Canibalibus & Caribibus agit, Chriſtoph. Columbus in relat. ſuar. navigat. cap. 92. pag. 96. & cap. 111. pag. 118. quem refert Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. pag. 79. ubi de eiſdem Canibalibus tradunt, aliquãdo longa metiri itinera ſupra mille milliaria, ut carnibus veſcãtur humanis, Alberic. Veſpucius in relat. ſuar. navigat. cap. 117. pagina 125. Vbi ait, ſe vidiſſe in inſulis Barloventi † quendam Indum Canibalem, qui pro gloria non mediocri iactabat, ſe eſitaviſſe ſupra tercentum viros, & urbem, † ubi in contignatione humanas carnes, eaſdemq́ue ſalitas, perſiles habebant, uti nos carnes aprinas ſole, vel fumo ſiccatas, appendimus in culina trabibus, & in primis inſitia, & id genus alia. Imò mirabantur plurimum, quod nos non veſceremur hoſtibus, quorum carnes aiebant, appetentiam cibi facere, & miri ſaporis eſſe. Idem tradit Americus Veſpuc. de Indis Hiſpaniolæ in ſua navigatio. 1. pag. 161. & navigat. 2. pag. 170. & navigat. 3. pag. 178. dicens, † quòd alijs carnibus præter quàm humanis rarò veſcebantur, & quòd in his vorandis ſic erant inhumani, & immanſueti, ut omnem feralem, ac beſtialem modum ſuperarent. Omnes enim (inquit) hoſtes ſuos, quos aut perimunt, aut captos detinent, tam viros, quàm fœminas indiſtinctè cum ea feritate deglutiunt, ut nihil ferum, nihìlve brutum magis dici, vel inſpici queat. Indos quoque † Novæ Hiſpaniæ, quamvis magis politicos, in hoc idem vitium antropophagiæ delapſos, & quando id originem habuerit, latè recenſet Fr. Ioan. Torquemada in Monarch. Ind. tom. 2. lib. 14. cap. 26. Et quando, & quomodo Motezuma illorum Imperator his cibis uteretur, tradit idem auctor. 1. tom. lib. 2. cap. 18. pag. 249. Et de ſimili Braſilienſiũ feritate Herrera decad. 4. lib. 8. capit. 13. pag. 218 Et de Peruanis Petrus Cieza 1. parte capit. 26. & latè Garcilaſ. Inca in ſuis commentarijs 1. par. lib. 1. cap. 12. licèt poſt Incarum Imperium hoc deſijſſe tradat lib. 2. cap. 7. Et quod peius eſt, non ſolùm in hoſtes, & captivos ſævire ſolebant, ut eorum carnibus veſcerentur, verùm & ſenes † quoque parentes, & propinquos interficere, & edere conſueverunt, tanquam inter ſenes, & mortuos nullum eſſet diſcrimen, ut refert Ludovic. Gomezius in reg. Cancellar. de infirm. reſign. quæſt. 7. colum. 1. & ægrotantes, & moribundos in ſylvas deducere, ibiq́ue ſolos relinquere, aquâ, & cibo ad pauculos dies erga illos appoſito, ut recolit Americ. Veſpucius in d. ſua navigat. 1. pag. 160. Et de Bactrianis, & alijs Indis Orientalibus tradidit Cicero lib. 1. Tuſculan. quæſt. Valer. lib. 2. cap. 1. Alexand. ab Alex. lib. 3. Gen. cap. 2. Cœl. Rhodig. lib. 18. antiq. lect. capit. 28. & Theatr. vitæ humanæ vol. 19. lib. 2. pag. 3606. Quinimo (quod adhuc magis mirandum videtur) adeò huic nefario vitio dediti erant, † ut ſæpè pater filios epularetur, & viciſsim nati parentem, prout ſors tuliſſet, aut eventus, ut narrat Alber. Veſpucius ubi ſuprà, pagina 125. & Petr. Martyr, Ferdinand. Lupecius, & alij relati à Bozio dict. lib. 7. cap. 4. 5. & 6. in fine, & lib. 10. cap. 13. & lib. 21. cap. 3. poſt medium, & Garcilaſſus dict. cap. 12. Vbi his Indorum nationibus commune eſſe dicunt, ut ſeſe mutuò homines ederent, † & ut multas concubinas habêrent, ex quibus plurimos filios ſuſcipiebãt, & huic uni rei operam dabant, ut ij pinguibus alimentis infarcirentur, & adipe repleti, ad ætatem paulò adultiorẽ pervenirent, quam ſimul atque attigiſſent, in fruſta eos diſcerpabant, & aſſos, vel coctos (quod vel cogitatu horrendum videtur) proprios natos ſumma cum voluptate ipſimet genitores crudeliſsimè comedebant. Quod † antropophagiæ vitium Plin. lib. 7. natur. hiſtor. cap. 2. meritò incredibile, & monſtri inſtar videri ait; & portentoſum, ac immane vocat Clemens Alexand. lib. 2. Pędag. capit. 1. & lib. 3. cap. 3. & lib. 7. Stroma. cap. 3. Vbi eius additionator Gentianus Hervetus † Pythagoricũ illud dogma proſequitur, quo non ſolum ab humanis, verùm ab aliorum etiam animalium carnibus abſtinêre docebat: quia carnibus † veſci, magis eſſe ferarum, quàm hominum reputabat, ex ratione, quam in eius vita tradit Laërtius, & Eraſm. in adag. Amiclas ſilẽtium perdidit. Et eòdem reſpiciens Iuvenal. ſatyr. ultima, utrumque his elegantibus carminibus comprehendit: Adſpicimus populos, quorum non ſufficit iræ Occidiſſe aliquem, ſed pectora, brachia, vultum Crediderant genus eſſe cibi, quid diceret ergo, Vel quò non fugeret, ſi nunc hæc monſtra videret Pythagoras? cunctis animalibus abſtinuit, qui Tanquam homine, & ventri indulſit non omne legumen. Neque abeſt Ovid qui lib. 15. Metamorph. de eodem Pythagoræ præcepto loquens, ſic canit: Heu quantum ſcelus eſt in viſcere viſcera condi, Congeſtoq́ue avidum pingueſcere corpore corpus, Alteriuſq́ animantem animantis vivere lætho: Ergo ne pietas ſit victa cupidine ventris, Parcite vaticinor cognatas cæde nefanda Exturbare animas, nec ſanguine ſanguis alatur. Paulus † etiam Oroſius humanę carnis eſum infames eſcas appellat; ſic enim accipiendum eſt illud, quod lib. 5. cap. 23. de Calaguris obſidione ſcriptum reliquit: Vxamam Pompeius evertit, Calagurim Afranius iugi obſidione confectam, atque ad infames eſcas miſeranda inopia coactam, ultima cæde incendioq́ue delevit. Et Strabo lib. 4. Geograph. pagina 139. † Barbarum & Scythicum eſſe refert, carnibus humanis veſci, licèt id inquit, uſurpaſſe, † obſidionum neceſsitatibus urgentibus Galli etiam, Hiſpani, alijq́ue complures feruntur. De quibus plura exempla commemorat Theatr. vitæ humanæ volum. 14. lib. 3. pag. 2939. & eſt valdè memorabile illud, quod habetur lib. 4. Reg. capit. 6. quamvis Valer. Maxim. lib. 7. capit. 6. † etiam cuiuslibet neceſsitatis fato, hoc tam infandum crimen excuſare non audeat. Sic enim de Numantinis ſcribit: Numantini à Scipione vallo, & aggere circundati, cùm omnia, quæ famem eorum trahere poterant, conſumpſiſſent, ad ultimum humanorum corporum dapibus uſi ſunt: quapropter capta iam urbe, complures inventi ſunt, artus & membra trucidatorum corporum ſinu ſuo geſtantes: nulla eſt in his neceſſitatis excuſatio; nam quibus mori licuit, ſic vivere neceſſe non fuit. Et hac de cauſa narrat Anton. de Herrera in dict. hiſtor. gen. Ind. decad. 1. lib. 6. cap. 10. & decad. 2. lib. 1. cap. 8. & lib. 9. cap. 8. † primis temporibus detectionis huius Novi Orbis, hanc feritatem humanorum ciborum urgẽtiſsimam inter alias rationes reputatam fuiſſe, ut Indi eis veſcentes debellari, & in ſervitutem redigi poſſent. Pijſsimãq́ue † & Indis alioqui mirum in modum favẽtem Eliſabetham Reginam Catholicam, ubi audiebat, aliquos eorum hominivoros eſſe, ſic excandeſcere ſolitam, ut ad internecionem uſque deleri iuberet. De inſigni quoque illo Duce † Ferdinand. Corteſio narrat idem Herrera decad. 3. lib. 3. cap. 8. pag. 282. quòd cùm Mexici exiſtens, indigenam quẽdam videret, alterius occiſi crura mandentem, ita rei feritate, & illius abominandi vitij extirpandi deſiderio commotum, ut Indum ſtatim abduci, & vivum cremari iuſſerit. Et decad. 2. lib. 6. capit. 14. refert quantum cum Tlaſcaltecis pugnaverit ut eos ab humanarum carnium eſu diverteret. Et decad. 3. lib. 3. capit. ult. pag. 137. ſcribit, eundem Corteſium Panucenſes & Chilanos Novæ Hiſpaniæ funditus ſubvertiſſe, quòd huic vitio nimis dediti eſſent. Qvartò facit, quòd præter ſupradictam feritatem, & crudelitatem, alias, & quidem longè graviores, uſitabant, † occaſione ſacrificiorum, quæ dæmonis aſtu cæcati, varijs, modis in varijs provincijs peragebant, innumera innocẽtium hominum corpora, non ſolùm hoſtium, aut extraneorum, verùm propinquorum, atque etiam filiorum, nefarijs & cruentis ritibus ſuis idolis immolantes. De quibus † ultra ea, quæ habentur in dicto Sũmario pro extirpandis vitijs Indorũ, & in inſtructione Corteſij, & epiſtolâ Caroli V. quorum mentionem fecimus ſup. hoc cap. num. 27. ſigillatim tractant Petr. Martyr omnino videndus in decadibus Novi Orbis pag. 58. Fr. Hieron. Roman. dict. lib. 1. de Republ. Ind. capit. 11. & ſequentib. Marquard. in dict. tract. de Iudæ. & infidel. 1. part. cap. 14. fol. 57. Pet. Malferit. apud Mandel. dict. conſ. 769. ex num. 76. Acoſta in hiſtor. Moral. Ind. lib. 5. cap. 19. ubi de Peruanis, & cap. 20. & 21. ubi de Mexicanis, Ioan. Boter. in dict. relat. univerſ. 4. part. lib. 1. pagina 22. & lib. 2. pag. 28. Fr. Auguſtin. Davila in hiſto. Mexic. Ordin. Prædicat. lib. 1. cap. 24. & 25. Fr. Ludovic. Granatenſ. in Symbol. Fidei. 4. par. cap. 10. §. 1. pag. 461. Ioan. Magin. Patavin. in tab. Geograph. 2. part. tab. 32. Anton. Poſſevinus in Bibliothec. 1. tom. pag. 431. Vbi agit de varijs ſacrificijs Iaponiorum, & unde originem habuerint, Fr. Alphonſ. Ferdinand. in hiſtor. Eccleſiaſt. noſt. temp. lib. 1. per totum, ubi cap. 1. & 2. agit ſpecialiter de ſacrificijs Indorum inſulæ S. Dominici, & ex cap. 9. ad 36. de Mexicanis, cap. 42. & 43. de Guathemalenſibus, cap. 146. 47. & 48. de Novo Regno Granatæ, cap. 50. & 51. de Peruanis, & cap. 55. ex pag. 188. de Chilenſibus, Fr. Ioan. à Torquemada in dict. Monarch. Ind. lib. 6. cap. 33. & lib. 7. per totum, præcipuè capit. 17. ubi agit de Nova Hiſpania, Garcilaſſus Inca lib. 1. commentar. cap. 9. & ſequentib. & lib. 2. per totum, ubi de ſacrificijs Peruanorum, Anton. de Herrera decad. 2. lib. 6. cap. 15. ubi de Tlaſcaltecis, & lib. 7. cap. 12. & 18. & decad. 3. lib. 1. cap. 15. 16. 17. & 20. & lib. 2. cap. 11. & ſequentib. ubi de Mexicanis, & lib. 7. cap. 9. pag. 285. ubi de ſacrificijs multarum virginum, & decad. 4. lib. 10. capit. 3. & 4. ubi de Iucatanis decad. 5. lib. 1. per totũ, ubi de Peruanis, Laurent. Surius in commentar. anno Domini 1558. Simon. Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. pag. 79. & tom. 1. colloq. 23. Vbi inter alia tradunt, mille † plerũque homines uno die in civitate Mexicane dæmonibus immolari ſolitos, & aliquando quinque mille, diemq́ue extitiſſe, in quo diverſis locis pluſquám viginti hominum millia immolata fuerunt. Et communiter in ſola Mexicana urbe quot annis ſeptuaginta millia hominum ſæviſsimum in modum immolari, ſcriptis ſuis mandavit Thom. Bozius dict. lib. 7. de ſign. Eccleſ. cap. 4. in fine, & lib. 12. cap. 21. in fine, ubi alia miranda de eiſdem mactationibus tradit, & Pat. Ribadeneira lib. 2. de Princip. Chriſtian. capit. 35. & Pat. Marquez in Gubernat. Chriſtian. lib. 2. cap. 30. pag. 333. Lilius quoque Giraldus in hiſtor. Deor. ſyntag. 17. pagina 529. & Ludovic. Vives in annot. ad D. Auguſt. lib. 7. de Civitate Dei, cap. 19. pag. 362. ſe legiſſe tradunt, paucis ante annis ab Hiſpanis nautis Orbem luſtrantibus inſulam repertam, quam ipſi à Carolo Carolinam dixêre, † in qua frequentes viſebantur ſtatuæ æneæ ſuorum numinũ, quæ intrinſecùs cavæ, manibus iunctis, panſiſq́ue fuerant, in quibus infantes, & puerulos, quos dijs illis ſuis immolabant, includere ſolebant, & crudeliſſimè incendebant in caveis ſtatuarũ, & ſimulacrorum igne accenſo, & ære calorum concipiente, Ioſeph. etiam Acoſta idem omnibus ferè noſtris Indis commune fuiſſe repetit libro 2. de de procur. Ind. ſalu. capit. 3. in fine, ſic inquiens: † Manifeſtum verò eſt inter iſtos innumerabiles innocẽtium cædes perpetrari, cùm & obvios quoſque capiunt, & trucidant, & in ſuos quoque immaniter ſæviunt, pueros, fœminas, & miſerabile genus neci dantes, adeò ut cruore humano, macelli cuiuſdam inſtar, per multa loca redundare comperta ſint. Quorum teſtis locuples eſſe poteſt Mexicana Provincia. Et licèt Garcilaſſus Inca lib. 2. cap. 7. ex relatione Patris Valera † affirmet, Indos Peruanos poſt Incarũ Imperium his hominum ſacrificijs uſos non fuiſſe: contrarium tamen verius eſt, ut ex prædictis Scriptoribus conſtat, & præcipuè ea exercebant, ubi Rex inaugurandus erat, vel ubi ſepeliendus: quo tempore plus mille infantes maſculi, & fœminæ à quadriennio uſque ad decennium devovebantur: & †prætereà uxores & famulos, adhuc viventes, cum viris, aut dominis vita functis, in idem ſepulchrum intrare cogebant, ut teſtantur relationes Novi Orbis cap. 76. pag. 72. & cap. 139. pag. 151. Ioan. Boëm. de moribus omn. gent. pag. 110. 117. & 208. Acoſta d. lib. 5. hiſt. Ind. cap. 19. Ioan. de Betanzos in hiſt. Incarum, Gomara 1. p. hiſt. Ind. fol. 41. Fr. Gregor. Garcia de Ind. orig. lib. 3. cap. 3. §. 4. & Fr. Hieronym. Roman. d. lib. 1. de Rep. Ind. cap. 7. & 9. ubi etiam apud Mechoacanos hoc magno cum exceſſu uſitatum fuiſſe commemorat. Et adeò in omnibus ferè Indiarum regionibus, pręcipuè Peruanis, mos idem increbuit, ut etiam poſt Christi Fidem diſſeminatam, vix Indi ab hac ſuperſtitione deſiſterent; † unde emanavit Regia ſchedula Philippi Secundi, quæ id in poſterum fieri ſub graviſsimis pœnis interdicit, & habetur in volum. 4. pag. 351. data Tauri die 18. Ianuarij anno 1552. in hæc verba: El Principe. Preſidente i Oidores de la Audiencia Real de las Provincias del Peru, à Nos ſe ha hecho relacion, que los Caziques de eſſa tierra han tenido por coſtumbre al tiempo que mueren, mandar matar Indios, è Indias para enterrar con ellos, è yà que ellos no lo mandan, ſe haze. I comoquiera que no es de creer que coſa ſemejante ſe haga al preſente en eſſa tierra: i que ſi ſe ovieſſe hacho, ò hizieſſe deſpues que voſotros eſtais en ella, lo avriades mandado caſtigar i remediar como convinieſſe. Por ſer el negocio de la calidad que es, he acordado de mandar dar eſta mi cedula para vos: por la qual vos mando, que eſteis mui advertidos de no conſentir, ni dar lugar que en ninguna manera, ni por ninguna via ſe haga lo ſuſodicho: i ſi por caſo alguno lo hiziere, lo hagais caſtigar cõ todo rigor como convenga. Fecha en Toro à diez i ocho dias del mes de Enero de mil i quinientos i cincuenta i dos años. Yo el Principe . Por mandado de ſu Alteza. Franciſco de Ledeſma. Hæc autem † talis ac tanta tot ſacrificiorum humanorum feritas, & barbaries ſatis conſtat, quàm ſit contraria præceptis legis naturalis, quę homines ab hominibus iuvari, filios à parentibus procreari, atque educari, non autem trucidari deſiderãt: & quod nobis nolumus, alijs fieri prohibent, l. 1. §. ius naturale, & §. iuris pręcepta, §. ut vim, d. de iuſt. & iure, cap. 1. & cap. ius naturale, cum alijs, 1. diſtinct. Atq; ita † eiuſmodi ſacrificia, non ſolùm nobis, qui piam, & Chriſtianam religionem Dei beneficio colimus, verùm ipſis quoque Ethnicis, & infidelibus execrabilia, & abominabilia viſa ſunt, ut tradit Petr. Malſerit. dict. conſ. 769. num. 76. & Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. ex pag. 79. Indeq́; Gn. Cornel. Lẽtulo, & Pub. Licin. Craſſo Conſſ. † S. C. cautũ fuit, ne novam inducere religionem, néve hominem immolare, aut humano ſanguine litare licêret. Quod laudãs Plin. lib. 30. cap. 1.: Non ſatis, inquit, æſtimari poteſt, quantum Romanis debeatur, qui ſuſtulere monſtra, in quibus hominem occidere religioſiſſimum, mandi verò, etiam ſaluberrimum. & Cicer. in oratione pro Fonteio, quem refert Thom. Bozius lib. 7. de ſign. Eccleſ. capite 4. immanem ac barbaram hanc conſuetudinem immolandorum hominum vocat, & alia adducit Alex. ab Alex. lib. 6. Genial. cap. 26. ubi Tiraq. in addit. plura congeſsit, & Pat. Pradus in Ezechiel. cap. 20. verſ. 26. Lilius Girald. d. ſyntag. 17. in fine, Martin. Delrius in Troad. Senecę verſ. 297. Servius, Cerda, & Pontanus in illud Virgilij 3. Georg. — Quis aut Euryſthea durum, Aut illaudati neſcit Buſiridis aras. Vbi Buſiridem, & eius aras eximiè re[*]prehendit, quòd iſte crudeliſsimus Ægypti tyrannus, hoſpites omnes Iovi immolabat, quoſque ab Hercule unà cum Amphidamante filio, & reliquis aræ miniſtris interfectus fuit. Vt præter alios refert Agell. lib. 2. noct. Attic. cap. 6. ubi. † adiectivum, Illaudati, finem, & extremitatem malitię denotare inquit. Statius quoque Papin. lib. 12. Thebai. ob idem ſcelus, eundem Buſiridem trucibus monſtris dignum vocat: Non trucibus monſtris Buſirim infandũq́ue dediſti Cercyona. Et Claudian. libro 1. in † Eutrop. inventorem adeò infandi ſacrificij meritas luiſſe pœnas, ſic eleganter ſcribit: Quàm benè diſpoſitum terris, ut dignus iniqui Fructus conſilij primis auctoribus inſtet. Sic multos fluvio vates arente per annos Hoſpite qui cæſo monuit placare Tonantem Inventas primum Buſiridis imbuit aras, Et occidit ſævi, quod dixerat, hoſtia ſacri. Quod locum fecit † Adagio, Buſiridis aræ, de quo Ald. Manuti. in adagijs, & Martin. Delrius in adag. ſacris, 1. tomo, adag. 861. pag. 464. & 2. tomo, adag. 30. pag. 36. & latè Pat. Serarius ſuper Eſther cap. 7. verſ. 10. Atque hùc etiam reſpicit † elegans illa querela Imilcis, uxoris Annibalis, quæ cùm Aſpar, eius filius, eſſet mactandus, ſic dolens ait apud Silium Italic. in calce quarti libri Punicor. Quæ porro hæc pietas delubra aſpergere tabo? Heu primæ ſcelerum cauſæ mortalibus ægris Naturam neſcire Deum: iuſta ite precari Thure pio, cædiſq́ue feros avertite ritus: Mite & cognatum eſt homini Deus, hactenus oro, Sit ſatis ante aras cæſos vidiſſe invencos, Aut ſi velle nefas ſuperos, fixumq́;, ſedetq́; Meme, quæ genui, veſtris abſumite votis Cur ſpoliare iuvat Lybicas hac indolæ terras? Et † Quintil. in Fanatico eadem hominum ſacrificia non minus graviter dolens, quàm reprehendens: Iſtud, inquit, ſi Deus cogit, iratus eſt. Etiam ne hæc ſacrificia ſunt? Nonne ſatius eſt pecudum more vivere, quàm Deos tam impios, tam profanos, tam ſanguinarios colere? Nimirum, quia ut præclarè tradit Clem. Alex. lib. 3. Strom. cap 3. in fin. oportet, Deo † offere ſacrificia non fumptuoſa, nec ſplendida, ſed quę ſint pia, & ei accepta, & ſuffitũ illum in lege cõpoſitum, qui conſtat ex multis linguis, & vocibus in oratione, vel potius, qui ex diverſis gentibus, & ſexibus per donũ teſtamentorum conſtituitur in unitatem fidei, & in laudibus congregatur, mente quidem purâ, iuſtâ autem, & rectâ vitæ inſtitutione, ex fanctis operibus, & iuſtâ oratione. Nam quis tam ſtultus, ut ait Lepor Poëticus, & tam ignavi eſt animi: Tam credulus eſt vir quiſquam, ut ſperet Deos, Quæ non habent carnem oſſibus, toſta, & bile, Quæ eſurientes neque ipſi ederent canes, Lætarier, munus ſibiq́ue hoc poſcere. Quod præſentiens † Cato, ſive quiſquis ille eſt, qui vulgata Diſticha, certè Catone digna, compoſuit, de quibus, & eorum Auctore plura tradit Martin. Delr. in pręfat. ad cõment. ſup. Thren. Ierem. & Tiraquel. de nobilit. cap. 31. num. 386. pag. 302. nõ ſolùm hominũ, verum, & pecudum victimas Deo infenſas eſſe, his verbis oſtendit: Thure Deum placa; vitulum ſine creſcat aratro, Ne credas placare Deum, dum cæde litatur. Et graviter † Arnobius lib. 7. contra Gent. dum ait: Poſtremò, quod gaudium eſt innoxiorum animantium mactatione lætari, miſerabiles ſæpè exaudiri gemitus, rivos ſanguinis fluere, & ſemiferinos homines, quinimo feri, quos infœlix neceſſitas, & malus uſus docuit, cibos ex his capere. Miſeratione interdum commovemus illorum, arguimuſq́ue nos ipſi, penituſq́ue re viſa atque inſpecta damnamus, quòd humanitatis iure depoſito, naturalis initij conſortia reperimus. Augebaturq́ue † prędicta iſtorum Indorum feritas, & impietas ex eo, quòd ingentem etiam, ut diximus virginum, & infantium filiorum numerum immolare ſolêrent, quod ſcelus, etſi ab Hebræis quoque, & alijs nationibus aliquando uſitatum ſuerit, ut colligitur ex 4. Reg. 3. & 17. & Sapient. cap. 14. Semper † tamen Deo infeſtum, & hominibus nefarium reputatum fuit: & de eo queritur David Pſalm. 105. verſ. 37. & ſequent. dum ait: Et immolaverunt filios ſuos, & filias ſuas dæmonijs: & effuderunt ſanguinẽ innocentem ſanguinem filiorum ſuorum, & filiarum ſuarum, quas ſacrificaverunt ſculptilibus Chanaan, Ierem. capite 19. ubi cùm multa mala habitatoribus Ieruſalem comminatus fuiſſet, hoc ſcelus inter alia, ut graviſsimum, memorat: Et repleverunt locum iſtum ſanguine innocentum, & ædificaverunt excelſa Baalim, ad comburendos filios ſuos igni in holocauſtum Baalim, quæ non præcepi, nec locutus ſum, nec aſcenderunt in cor meum. † Sapient. 12. verſ. 5. & 6. ubi refertur ſupplicium, quod Deus Chananæis pro huiumodi criminibus irrogavit: Et filiorum ſuorum (inquit) necatores ſine miſericordia, & comeſtores viſcerum hominum, & devoratores ſanguinis à medio ſacramento tuo, & auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluiſti per manus parentum noſtrorum. Quibus in locis plura de hoc ſacrificij genere, & de illius forma, & ratione tradũt Expoſitores, pręcipuè Genebrard. Ianſen. Bellarm. & Ioan. Lorinus, idem Lorin. ſup. Acta Apoſt. cap. 7. verſ. 43. Inauxiliatę † verò vocãtur animæ, ideſt, corpora filiorum, qui à parentibus immolabantur, & comedebãtur, quòd omni ope, & auxilio deſtituerentur: cũ nec cæſi ſe defendere poſſent, nec parentes, qui ipſi cæſores, & comeſtores erant, tueri eos vellent, multò beſtijs peiores; quæ nõ † modò ſuos occidere fœtus non ſuſtinent, verùm etiam pro illis, dum pugnant, ſępè morti ſe offerunt, ut latiùs dixi in tract. de crim. parric. lib. 2. cap. 10. & inde Cantacuzenus loco illius verbi: Auctores, reponit, Solutos, quippè qui inquit, vincula naturæ perruperint, ut genitores deſijſſe viderentur eorum, quorum erant interfectores. Prætexebant † autem Hebræi Abraham, & Iephte exemplum Geneſ. 22. & Iudic. 11. 31. & ſequentib. quorum prior † aggreſſus eſt ſacrificare filium, & perfeciſſet, niſi Deus, qui pręceperat, progreſſum inhibuiſſet. Poſterior devotam filiam re ipſâ immolavit. Quod tamen quàm parum eis prodeſſet, ſatis apparet; nam Abraham, Auctore Deo, id tentavit, qui tamen perfici noluit, contentus pręparatione mentis ad obediẽdum; Iephte † verò factum nonnulli vel non excuſant, vel animum dumtaxat, & ignorantia, admittunt, ut advertit Lorin. ſup. d. cap. 12. Sapient. pag. 424. Ioan. Azorius 1. part inſtit. Moral. lib. 11. cap. 14. q. 2. & Doctor Ribera in epiſt. ad Hebr. cap. 11. num. 89. Gentiles quoque, etſi idem ſacrificium in † Saturni memoriam frequẽtarent, quem infantes filios ſuos devoraſſe, fabulę narrant: & apud eos etiam celebretur Iphigenię filię Agamemnonis mactatio, & filiarum Erichthæi Attici, filij Creontis; graviſsimis tamen pœnis, & edictis (ut diximus) ne id fieret, cautum eſt; ut pręter Plin. & alios ſuprà relatos oſtendit Plutarch. in Apophteg. dum † ſcribit, Gelonem tyrannum Siciliæ, cùm Carthaginenſes viciſſet, eis iuſsiſſe, ne homines immolarent, alioqui ſe illis bellum facturum. Et Quint. Curtius lib. 4. dum ait: Sacrum, quod quidem Dijs minimè cordi eſſe crediderim, noſtris ſæculis intermiſſum, repetendi Auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur. Quod † ſacrilegium veriùs, quàm ſacrum, & tradit alia D. Auguſt. ſup. Iud. q. 49. Et inde legimus, quòd cùm in Africa Saturno infantes palam à parentibus immolarentur, blanditijs, & oſculo comprimente vagitum, ne flebilis hoſtia offeretur, † Tiberius, cùm ibi Procõſulem ageret, hoc graviter vindicavit, eoſdem Sacerdotes in ijſdem arboribus templi ſui, obumbratricibus ſcelerum, votivis crucibus exponens, ut ſcribit Tertul. in Apolog. cap. 3. Qui † tamen dolebat, ſuo tempore in occulto, hoc ſacrum facinus perſeverare, prout refert etiam Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. inſt. cap. 25. Et ad huius cruenti, & infandi ſacrificij pravam conſuetudinem puniẽdam, & penitus extirpandam, reſpicere putat ( & meo iudicio rectè) Iacob. Ręvard. lib. 3. coniectaneorum cap. 1. quod ab Imperatoribus Valente, Valentiniano, & Gratiano ad Probum reſcriptum eſt in † l. ſi quis penult. C. ad leg. Cornel. de ſicarijs, dum inquiunt: Si quis necandi infantis piaculũ aggreſſus, aggreſſave ſit, ſciat ſe capitali ſupplicio eſſe puniendum. Nam quod Cuiacius exiſtimat lib. 6. obſervat. cap. 21. nempè ibi legem Corneliam extendi, ut licèt de homine tantùm loqueretur, ad infantis occiſionẽ trahatur, eo argumento diluitur, † quòd infans homo eſt, & eius occiſio lege Corneliâ vindicabatur, non ſolũ poſtquàm in lucem editus erat, verùm & dum viſceribus vis infertur, ut abigatur, l. ſi mulierem 8. D. ad l. Cornel. de ſicar. l. Ciceri, D. de pœnis, cumm alijs, quę Ego pleniùs congeſsi dict. lib. 2. de crim. parric. cap. 12. Atque hinc eſt, quòd † piaculi mẽtionem faciũt Impp. in. d.l. penult. quę vox etſi pro quolibet irreligioſo ſcelere ſæpè ſumatur. l. 7. §. ult. D. de iure deliber. ibi: Ea, quæ ſine piaculo non poſſunt præterire, Iul. Paul. lib. 1. Sentent. tit. 23: ibi: Piaculum admittit, qui corpus ſepulturæ traditum nudaverit, & Solis radijs oſtenderit; peculiariter tamen ad hoc impium, & triſte ſacrificiũ ſignificandum, eâ utitur Lanctantius ſup. ibi: Itaque ut diligentius piaculum ſolverent ducentos nobilium filios immolaſſe, & ad alia ſimilia refertur à Virgilio lib. 6. Æneid. Duc nigras pecudes, ea prima piacula ſunto. Et † piacularis hoſtia ea vocabatur, quam pro exolvendis populi peccatis devovebãt, precibus ſolemnibus à Saga, ſive Sacerdotiſſa conceptis, ut malum omne in eam converteretur. Quã eâdem ratione piatricem, ſive expiatricem vocabant, ut ex Barrone, Feſto Pompeio, & alijs doctè obſervat Girald. d. ſyntagm. 17. pag. 472. & Anton. Clarus Silvius in commẽt. ad leg. Reg. cap. 14. Et de his † infantibus, ante ſeptimũ diẽ necari ſolitis, alia notat Pet. Fab. lib. 1. Semeſtr. cap. 6. pag. 34. docens, ideò apud Gręcos receptum, ut ſeptimo die pueris imponerentur nomina, tanquam ſaluti, & incolumitati eorum hoc pacto magis conſuleretur, ut obſervat Ariſtot. lib. 7. de hiſtor. animal. ad finem. Eratq́ue huic errori, & impietati ſimilis alia † Cataphrigarum, & præpuciatorum, qui infantis ſanguinẽ, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquebant, farinã miſcebant, panemq́ue inde facientes, quaſi Euchariſtiam ſuam confeciſſe perhibentur. Quod forſitan dedit cauſam, † ut infanticidia Chriſtianis olim a Paganis obijcerentur. Quod dolet, & omnino falſum fuiſſe, convincit Euſebius lib. 4. hiſtor. Eccleſ. cap. 6. Tertull. in dict. Apolog. Marquard. in tractat. de Iudæ. & Infidel. 3. parte, capit. 11. numer. 7. & 8. & Martin. Delrius lib. 3. diſquiſit. magic. part. 1. quæſt. 2. pag. 188. & quæſt. 3. ſect. 2. pag. 207. Neque mirum eſt, Romanos omnium nationum prudentiſsimos, & politiſsimos eo tempore habitos, cruẽta hęc, & feralia ſacrificia abhorruiſſe cùm † & ipſos barbaros Indos, de quibus agimus, iam eorum tæderet, & maximopere ab illis eximi cuperent, atque aliam legem, & cęremonias amplecti, quamvis Sacerdotum metu, & reverentiâ cohiberẽtur. Et hoc in cauſa fuit, ut fidem noſtram ita facilè, & voluntariè reciperent, ut ex aliorum relatione teſtatur Acoſta dict. lib. 5. cap. 22. Ioan. Boter. d. 4. par. lib. 2. pag. 30. & 35. & Anton. de Herrera decad. 3. lib. 2. cap. 16. pat. 91. ubi narrat, Hiſpanos † diris iſtorum ſacrificiorum ſpectaculis motos, & quaſi Divinis impulſibus percitos, ſeriò deliberaſſe, uſq; ad mortem pugnare, ut execrandas illas innocentium cædes in poſterum impedirent. Præſertim cùm die quadam, nimis ob ſocios ab Indis immolatos, commoti, quemdam † eximiæ formę adoleſcentem Indum mactari viderent; qui, extracto iam corde, ubi per templi gradus de more iactus fuit, quaſi Hiſpanorum opem implorans, patrio ſermone clamavit: Heu Equites, miſerè me miſerum occiderunt. Quod non eſt cur alicui incredibile videatur, cùm † naturaliter contingere potuerit, iuxta ea, quæ tradit Galen. lib. 2. de Hippocrat. & Platon. placit. cap. 4. referens, aliquoties in animalium ſacrificijs accidiſſe, ut extracto eorum corde, iamq́ue ſuper aram, & rogum coniecto, reſpirarent, validèq́ue mugirent, & tantiſper hâc & illâc decurrerent, ut omittam alia, quæ de quibuſdam, qui poſt mortem locuti ſunt, tradit Martin. Delrius lib. 2. diſquiſit. mag. q. 19. Sed & alia expreſsiora argumenta præceſſerunt, quibus manifeſtiùs conſtitit, quantum hæc infauſta ſacrificia Dei ultionem provocaſſent. Nam ut prętereã illud, quod ex Cardano, & alijs retulimus ſuprà hoc libro capit. 2. numer. 52. de † Angelo, qui cuidam immolando adſtitit, & brevi deſiturum hoc genus ſacrificij, Deumque vindictam pro eo ſumpturum, fignificavit. Extat quoque aliud mirandum, & portentoſum teſtimonium apud Acoſtam lib. 7. cap. 23. pag. 511. Boter. dict. lib. 2. pag. 36. & Herreram decad. 3. lib. 2. capit. 8. pag, 70. qui † narrant, quòd cùm Motechuma, Mexicanorum Imperator, multis, & triſtibus augurijs anxius eſſet, quæ vitæ, & imperij eius interitum prænuntiabant, Deorum iram placare conatus, ingentem lapidem ad templum afferre curavit, ut ſupra illum plures, & ſrequentiores ſolito, hominum victimas immolaret: cùmq́ue primò lapis, multis licèt urgentibus, & funes validiſsimos adhibentibus, loco vel tantillum dimoveri non poſſet, & rurſus maioribus hominum copijs & validioribus vectibus urgeretur, vox prope illum intonuit, quæ eos, fruſtrà laborare, commonuit: quoniam iam cœli, & terræ Dominus eiuſmodi ſacrificia ſummopere haberer exoſſa. Quo audito, Motechuma, ibîdem victimas ſecari, & immolari præcepit: ſed iterum vox perſonuit, quę Domini prohibitionem repetijt; & ut certam, inquit, eſſe credatis, me paululum moveri ſinam, ſed poſteà vires, & conatus veſtros irritos reddã. Cùmq́ue hoc ita contigiſſet, & poſteà multis, & enixis Regis, & populi precibus, veluti perſuaſus uſque ad Mexici portas ferri pateretur; ibi tandem in aquæ canalem ſubitò cadens, penitus diſparuit, & ad locum, unde prius evolutus erat, confuſis, & paventibus omnibus, remeavit. His addo † notabilem conſiderationem Fr. Ioan. à Torquem. in Monarch. Ind. 1. tom. lib. 4. in prolog. pag. 374. ubi inquit, anno 1485. quo Ferdinand. Corteſius Hiſpanię natus fuit, Mexici optuaginta hominum millia ſolemnis cuiuſdam feſti occaſione, uno die immanitet idolis ſacrificata fuiſſe. Quaſi Deus Omnipotens tanti, & tam diri facinoris vindicem, & punitorem eodem illo anno, quo admiſſum fuit, & forſitan eâdem ipſa die, pararet, nec impium illud ſcelus, & gementis populi afflictionem ultra progredi vellet, ut in ſimili habetur Exod. 3: ibi: vidi afflictionem populi mei in Ægypto, & clamorem eius audivi. Sed veni, & mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum filios Iſraël de Ægypto, &c. Qvintò facit, quòd Indi non ſolũ prędicta ſcelera committebant, quæ adeò gravia eſſe oſtendimus, & naturali legi contraria: verùm & aliud adhuc peccatum, & quidem gravius, cõmuniter frequentabant, † idololatriã ſcilicet varijs, vanis, & interdum portentoſis nitibus exercentes, & cultũ, quem vero & ſoli Deo exhibêre homines debent, falſis & ſpurcis idolis deferentes. Etenim † non Solẽ tantùm, Lunam, aut Stellas colebant, quod alijs multis gentibus commune fuiſſe, doctè oſtendit Pet. Fab. lib. 3. Semeſtr. cap. 1. pag. 11. ſed arbores quoque, montes, fluvios, fonres, lapides, urſos, leones, tigres, angues, & viliſsima quæque ſibi obvia animalia, mortuorumq́; cadavera, & ſepulchra, atque horrifica dęmonum ſimulachra ſub diverſis, & planè ridendis, aut veriùs lugendis figuris, venerabantur: quibus ingentia templa conſtruxerant, & ſuperſtitioſis cæremonijs, cruentiſq́ue ſacrificijs, ut abundè oſtendimus, immolabant. De † quo peſsimo idololatriæ Indorum vitio latè agunt Pet. Martyr in ſuis Novi Orb. decad. Chriſt. Colũb. Amer. Veſpuc. Frac. Lop. Gomara, Gonzal. Ovetus. Petr. Cieza, & Ioan. Bapt. Ramuſius in eiuſdem Orbis relationibus, & navigationib. & reliqui Auctores, quos ſup. hoc cap. n. 55. citavimus; pręſertim Roman. lib. 1. & 2. de Rep. Ind. Hieron. Bezon. in hiſt. Ind. lib. 1. cap. 26. & ſeq. ubi eius Addition. & lib. 2. cap. 20. Acoſta in hiſt. moral. Ind. lib. 5. per totum, & de procur. Ind. ſalu. lib. 5. cap. 10. & 11. Boter. dict. 4. par. relat. lib. 1. Auguſt. Davila in. dict. hiſt. provin. Mexic. lib. 1. cap. 34. & 25. Fr. Alfonſ. Ferdin. in hiſtor. Eccleſ. lib. 1. per totum, Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 6. per totum, & lib. 8. 9. & 10. Garcilaſ. libro 1. capit. 9. & lib. 2. capit. 4. & ſequentibus, & paſsim Anton. de Herrera in ſua hiſtor. gener. Ind. pręcipuè decad. 2. lib. 7. cap. 18. pag. 253. Vbi † Mexici duo millia idolorum diverſorum fuiſſe commemorat, & de eis, & eorum Sacerdotibus aliqua tangit Bodinus lib. 1. dęmonomaniæ, relatus à Theatr. vitæ human. volum. 27. lib. 4. pag. 4189. ubi ita inquit: In america antequàm Hiſpani illa potirentur, † Sacerdotes ieiunia maxima, preces, & ſupplicationes celebraſſe conſtat; labaris idola circumgeſtaſſe eorumq́ue honores decantaſſe: tum occupatos à ſpiritibus malignis, res mirabiles pronuntiaviſſe. Illis uxores non erant, præterquàm ijs, qui peccata audiebant, pœnitentiam temperabant, & confeſſionem ſub gravi pœna non audebant retegere. Omnes perſæpè ieiunabant, maximè ſi quando facienda meſſis, aut bellum, aut Deus ipſorum, id eſt diabolus conſulendus. Vt autem vehementiùs raperentur, oculos occludebãt aut eruebant ſibi, cùm ſacrificandi eſſent homines, & omne genus animalia idolis ſuis: Multa puellarum habebant monaſteria, quas homines caſtrati, naſo, labiſq́ue præciſsis, aſſervabant, indicta adverſus inceſtã capitali pœna. Qui ambibant Sacerdotiũ, cum Sacerdotibus ſe in ſylvas, albis veſtibus indutos abdebant, ubi annos quatuor, aut quinque tranſigebant. Hoc facto cum litteris teſtimonialibus (ſyllabos Imperatores vocant) abire ſolebant. Maximum Deum adorabant Solem, quem vocabant Guaca, & Pachacamac Solis & Lunæ filiũ, &c. Nimirũ † quia dęmõ, infeſtiſsimus ſemper hoſtis generis humani, his, & alijs erroribus Barbaros obcæcabat, & ambiguis reſponſis illudebat, ut non ſolùm ſibi Divinos honores uſurparet, verùm & ritus, quibus Deus colitur, emularetur, ut benè advertit Acoſta ubi ſup. & Raph. de la Torre in 2. 2. quæſt. 85. art. 3. diſput. 1. pag. 418. 1. tom Eratq́ue illis adeò familiaris, & ſocius, ut legamus apud Petr. Ciezam 2. par. cap. 27. & Hieron. Benzonum, & eius additionatorem, dict. lib. 1. cap. 26. pag. 124. in inſula † Hiſpaniola Crocoton dæmonem miſceri ſolitũ mulieribus, & ex eo natos bicornes naſci: cuius dictum refert Martin. Delrius lib. 2. diſquiſit. magic. quęſt. 15. & eius epitomator Franc. Torreblãca lib. 2. de Magia cap. 31. num. 40. Quod † idololatriæ ſcelus ita abſurdè apud omnes Indos, & pertinaciter frequentatum, eorum ruditatẽ imprimìs coarguit: nã ut rectè, de Ægyptijs loquens, ſcribit Cęl. Rhodig. lib. 16. lect. antiq. cap. 4. Vt hebetiſſimus quiſque eſt, ita facillime ſuperſtitionum vanitatibus mancipatur, quas ingenium vegetũ, doctrinæ nitore defœcatum, excultũq́ue præcipuè averſatur, alliditq́ue. Quam verò idẽ iſtud idololatriæ crimen execrabile, & † Deo Opt. Max . ſemper infenſum fuerit, apertè conſtat ex maledictionibus, & ſupplicijs, quæ adverſus illud perpetrantes minatur Iſai. 41. & 42. Deuter. 27. Exod. 22. Pſal. 96. Ierem. 2. 11. Sapient. 14. 17. ubi dicitur, † quòd ad tantum flagitiũ obſtupeſcunt cœli, & portæ eius deſolantur vehementer, Apocal. 18. 1. Corinth. 6. & in alijs plurimis locis diligenter congeſtis à Petr. Nanio in Poliãthęa, verb. Idololatria, quæ † latè exornant, & proſequũtur D. Auguſtin. lib. 19. de Civit. Dei cap. 21. & 23. Tertullian. in peculiari libro de idololatria, Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. inſtit. cap. 3. D. Clement. Alexand. in Orat. adhort. ad Gentes pag. 52. & rurſus pag. 108. ubi † cultum ſimulachrorũ manifeſta probra ac dedecora, & impietatẽ extremã appellat, & Gẽtian. Hervetus ibîdem, ſtultitiam omnibus maiorem, D. Cyprian. in orat. contra idola, D. Athanaſ. in tract. de vanitate idolorum, Iuſtinus Martyr in Oratione Parænetica, D. Gregor. lib. 12. Moral. cap. 12. D. Thom. 2. 2. q. 94. art. 1. & ſequentib. D. Antonin. 1. part. cap. 3. tit. 2. §. 7. ubi inquit, quòd idololatria habuit initium Babylonię, tempore Beli, quamvis Suidas in dictionario aliam originem tradat, dicens: Seruch defunctos præſtantes viros quot annis adorari iuſsit, tanquam adhuc viventes, & memoriam eorum celebrari, & in ſacros commentarios referri, & Deos iudicari, tanquam benefactores. Hinc orta eſt idololatria, & multitudo Deorum, atque uſque ad Tharram Abrahami patrem duravit, Abulenſis cap 1. in Exod. quæſtion. 7. Pereira ibîdem diſput. 7. ubi tradunt, Hebræos propter idololatriam, quam inter Aegyptios didicerant, & exercuerant, tot divinis ſupplicijs afflictos, Marquard. d tract. de Iudę. & Infi. 3. part. cap. 1. num. 23. & ſeqq. Petr. Creſpecius in ſumma fidei, verb. Idololatria. Fr. Ant. à Corduba dict. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 500. Anton. Poſſevin. in Biblioth. 1. tom. lib. 10. cap. 5. pag. 431. & Anton. de Herrera in. d. hiſt. gen. Ind. decad. 3. lib. 2. cap. 15. pag. 85. ubi docẽt, quid ſit idololatria, unde provenerit, & quos effectus operetur; & aliqua de idololatria noſtrorum Indorum ſubiungunt Marta dict. tract. de iuriſdict. 1. par. cap. 24. ex num. 29. ubi quòd licitum ſit, idololatras debellare, Simancas in Cathol. inſtit. tit. 32. ubi de materia, & pœnis idololatrię. Et † quòd omnis idololatra hęreticus eſt cenſendus, Gregor. de Valencia tom. 3. diſp. 6. q. 11. Tolet. de inſtruct. Sacerd. lib. 4. cap. 14. rubr. de ſuperſtit. num. 2. verſ. Eſt igitur idololatria, Fr. Lud. Granatenſ. in Sym. Fidei, 4. par. cap. 10. & 5. par. cap. 26. Lælius Zechus in ſumma, part. 1. tit. de Fide, cap. 14. rubr. idololatria, per tot. Leonar. Leſsius de iuſt. & iure lib. 2. cap. 43. dub. 3. & 4. P. Frãc. Suar. de ſtatu Relig. lib. 2. cap. 3. ubi, quid ſit idololatria, & cap. 4. ubi quotüplex ſit, & cap. 5. ubi de eius origine, & cap. 6. ubi de eius gravitate, & pœna, Ioan. Azorius inſtit. Moral. par. 1. lib. 9. cap. 11. & ſeqq. ubi quid ſit idololatria: & quod † eius crimen ex ignorantia nõ excuſatur Thom. Sanchez in præcep. Decalog. lib. 2. cap. 37. Martin. Delr. in adag. ſacris, 1. tom. adag. 855. pag. 462. ubi † concludit, idolum inde dictum, quòd cultoribus nihil niſi dolorem, & turbelam adferat, & Deum ad iram provocet. Ludovic. à Paramo de orig. Inquiſit. lib. 1. tit. 3. cap. 2. per totum, ubi curiosè recenſet, eos omnes, qui idololatriæ crimen in mundo cõmiſerunt, Fr. Raph. de la Torre in 2. 2. D. Thom. tom. 2. q. 94. artic. 3. & ex pag. 98. uſque ad pag. 124. ubi † quòd idololatria continet odium Dei, & blaſphemiam, & eſt gravior infidelitate, & de eius cauſis, & initijs, & alia plura de ea Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſal. lib. 11. cap. 10. pag. 787. & ſequent. ubi quàm fuerit vana iſtorum Indorum, & aliorum idololatrorum ſecta, Fr. Thom. Maluenda de Antichriſto, lib. 1. cap. 3. pag. 6. & 7. ubi quòd Belial fuit Princeps idolorum, & quid ſignificet, & lib. 7. cap. 3. pag. 349. ubi † quòd Antichriſtus idola auferet, & alia plura de gravitate huius criminis, Torquem. in Monarch. Ind. lib. 6. cap. 5. &c. 33. ubi de idololattia diverſarum nationum, & Indorum, & quando cœperit, Simon Maiol. in diebus Canicul. tom. 2. colloq. 1. per tot. præcipuè pag. 22. & 23. ubi de varietate, & abominatione idolorum, Petr. Opmeerus in opere Chronograph. pag. 20. ubi quid ſit idolum, & de initio idololatrię, Illuſtriſs. Bellar. lib. 1. de Verb. Dei, cap. 13. pag. 17. ubi idem tractat, & lib. 4. de Roman. Pontif. cap. 19. pag. 340. ubi de idolatriæ punitione, Franc. Torreblanca de magia lib. 1. cap. 17. & 18. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Idololatria, pag. 448. & 449. Baſil. Pontius 1. part. var. diſp. q. expoſit. 6. & 7. ubi plura tradit de materia idololatrię, & an illa cœperit ante diluvium, tempore Henos? & † an ſeme extincta, ſit iterum ſub finem mũdi reditura, Fr. Ioan. à Ponte in cõven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 12. §. 2. & ſequentib. ubi plura omnino videnda de eâdem idololatria, & eius initio, & quando in Ægypto, & in Hiſpania ortum habuerit, & qualiter à Deo punita fuerit? eruditiſs. Pat. Ioan. Pineda in commentar. ſup. Iob, cap. 31. verſ. 26. 27. & 28. ubi pòſt quàm de hoc crimine multa ſatis curiosè congeſsit, oſtendit, meritò † a Iob. in illo loco appellari: Maximam iniquitatem, & quòd vix de alia tam graviter conqueritur Deus, atque de idololatria: vix alicuius improbitatis tam multæ, tamq́ue graves appellationes; iam enim appellantur idola: Offeſiones, & dolores oculorum, ut quæ Deus non ſuſtineat vidêre: iam abominationes, ut quas non ſine ingenti nauſea coram ſe videat: iam odium, ſpurcitiæ, immunditia, ſordes. Denique nihil eſſe immundum, cum quo maxima hęc iniquitas non comparetur. Circa quod plura alia etiam congerit, & conſiderat Dom. Valençuela in diſcurſ. ſtat. & belli, 2. part. conſid. 2. num. 17. & 18. & noviſsimus P. Mendoça ſup. lib. 1. Reg. cap. 2. verſ. 25. n. 12. pag. 503. Quam reprehendes † etiam Sibylla relata à Lactan. d. lib. 1. cap. 3. ſic ſcripſit: Græcia quid confidis in viros Principes? Ad quid dona inania mortuis ponis? Immolas idolis, quis tibi in mentem dolorem Impoſuit, ut hæc perficias, magni Dei ore Relicto? Et Sedulius Paſchalis, vetus & Chriſtianus Poëta, eandem cæcitatem, & ſtultitiam his elegantiſsimis verſibus carpit, qui iſtorum Indorum in hac parte vitia, & mores denotare videntur: Heu miſeri, qui vana colunt, qui corde ſiniſtro Religioſa ſibi ſculpunt ſimulachra, ſuumq́ue Factorem fugiunt, & quæ fecere verentur. Quis furor eſt? quæ tanta animas demẽtia ludit? Vt volucrem, turpemq́ue bovem, torvumq́ue draconem, Semihominemq́ue, canẽ ſupplex homo pronus adoret. Aſt alij Solem, cæcatis mentibus, acti Affirmant verum eſſe patrem, quia ritè videtur, Clara ſerenatis infundere lumina terris, Et totum luſtrare Polum, cùm conſtet ab iſtis. Motibus, inſtabilem rapidis decurſibus ignem. Officium non eſſe Dei. Et eſt ſummè notandum Concilium Illiberritanum, Canone 1. ubi hoc crimen capitale, vel principale dicitur, & ibîdem plura in eius deteſtationem graviter & eruditè congeſsit Nobilis noſter D. Ferdinand. Mendoça, cap. 4. & 5. citans inter alia Tertul. d. lib. de idololat. in princip. dum ait Principale crimen generis humani, ſummus ſæculi reatus, toto cauſa iudicij idololatria. Taliſq́ue, ac tanta fuit † Dei Opt. Max . cura in idololatriæ occaſione vitanda, ut ob hanc cauſam ęneum illum Serpentem quẽ Moyſes iuſſu Domini in deſerto levavit, Ezechias religioſâ poteſtate, Deo ſerviens, cum magna pietatis laude contriverit, † ne ab Iſraëlitis tanquam idolum coleretur, ut tradit D. Auguſt. lib. 10. de Civit. Dei, cap. 8. & eidem Moyſi in terram Promiſsionis populum introducere denegatum, illiuſq́ue ſepulchrũ occultum hominibus fuerit, ne † Iudęi omnia benficia, quę a Deo receperant, illis prorſus tribuerent, & Divinis honoribus inſervirent, ut optimè conſiderat Abulenſis, Gagneius, & Montan. ſup. Canon. Epiſt. Iud. Apoſtoli, & inſinuat Chryſoſt. homil. 5. in Matth. D. Auguſt. vel quiſquis ille eſt, qui de mirabil. ſacr. Scriptur. conſcripſit, lib. 1. cap. ult. gloſſ. Lyran. & Caietan. ſup. Deuteron. 34. Theodoret. q. 43. in Deuter. & noviſsimè proſequitur P. Franc. Suarez in defenſ: Fidei contra ſect. Anglican. cap. 13. n. 9. & 10. P. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Chriſt. lib. 1. c. 32. pag. 201. Quibus addo elegantiſsimũ locũ eiuſdem Theodor. lib. 3. de curat. Gręcar. affect. ubi, † ob eandẽ vitãdę idololatriæ rationem, Deũ poſt diluviũ in terra, & alijs elementis aliquid minus undequaque perfectũ reliquiſſe, his verbis oſtendit: Hominum errorem ſapientiſſimus Deus multò antè præſentiẽs, nonnullos defectus elementis adiunxit, ut illorũ quidẽ ſpecies ac magnitudo, intuẽtes homines ad Opificẽ demirandũ attolleret, ipſæq́ue viciſſim labes ac patientiæ, homines cohiberent, quominus ea, tanquam Deos adorandos, cenſerent. CAPVT XIII. De eodem titulo, & alijs varijs rationibus, & argumentis, quibus magis ac magis probari videtur, ad obſervandam legem naturæ, & idololatriam relinquendã, Indos, & quoslibet alios infideles rectè vi & armis compelli poſſe. SVMMARIVM Capitis XIII. -  1 Indorum vitia, & ſcelera ſummatim cõgeruntur verbis Pat. Ioſeph. Acoſtæ. -  2 Bellum rectè videtur inferri Indis, qui moniti deſiſtere nolunt à vitijs contra naturam. -  3 Pontifex Romanus habet poteſtatem in infideles peccantes contra naturam. -  4 Dei facta nobis exemplaria eſſe debent. -  5 Pius Quintus ſtatuit, ut omnes Indi ad legem naturalem ſervandam compellerentur. -  6 Princeps quilibet Chriſtianus, data ſibi opportunitate, poteſt compellere infideles ad ſervanda naturæ præcepta. -  7 Divinam in legem, vel naturalem quæ cõmittuntur peccata, in omnium iniuriam tendunt. -  8 Reſpublica aliqua ſi vergat ad idololatriã, vel innocentes afficiat iniuria, quilibet ei adverſari poteſt. -  9 Peccata contra naturam qui extirpant, Deo ſervire dicuntur. -  10 Bella iuſta dicuntur, per quæ victis ad pietatis & iuſtitiæ ſocietatẽ conſulitur, ex D. Auguſt. -  11 Cap. flagitia 32. q. 7. expenditur. -  12 Homo hominem vel ſola humanitatis ratione iuvare debet, & ad bonũ dirigere. -  13 Lex ut vim, D. de iuſtit. & iure, & l. nõ tantùm, de appellation. & ſimiles exornantur. -  14 Pater infidelis ſi velit occidere filium parvulum, ne baptizetur, quilibet ei reſiſtere poteſt. -  15 Cap. fortitudo, cap. non inferenda 23. q. 3. exornantur. -  16 Iniuriam, & peccatum alterius qui nõ excuſat, cùm poßit, tã eſt in vitio, quàm ille, qui facit. -  17 Cap. qui poteſt 23. q. 5. perpenditur. -  18 Proverb. locus cap. 24. Erue eos, qui ducuntur ad mortem, &c. explicatur. -  19 Moyſis facinus Ægyptium propria auctoritate occidentis, qui iniuſtè Iudæũ vexabat, qualiter excuſetur? -  20 Pſal. 81. Eccleſ. cap. 17. & Iob 29. verba expenduntur, de oppreſſorum liberatione tractantia. -  21 Cap. non eſt. & cap. Regum officiũ 23. q. 5. illuſtratur. -  22 Idololatriam compeſcere, quilibet tenetur, ſi id facere poſsit. -  23 Deus ſæpiſsimè facultatem debellandi, & puniendi idololatras conceſsiſſe comperitur. -  24 Deuteronomij loca cap. 12. & 20. expenduntur, & explicantur. -  25 Filijs Iſraël qualiter præceperit Domimus, Amorrhæis, & alijs idololatris bellum inferre. -  26 Idololatriam qui extirparunt Reges, plurimum in ſacra Scriptura laudãtur. -  27 Cap. qui vult, & cap. non invenitur 23. q. 3. illuſtratur. -  28 Nicolaus de Lyra, & alij inter iuſtas belli cauſas idololatriæ punitionem apponunt. -  29 Aſa matrem ſuam Maacham ob idololatriam Regno privavit. -  30 Mathathias idololatram interfecit. -  31 D. Paul. 1. ad Roman. dignos morte eſſe dicit eos, qui idololatriam non vindicant. -  32 Romanam urbem ob reliquias idololatriæ tot cladibus fuiſſe punitam, plurimi tradunt. -  33 Legis antiquæ præcepta de puniendis idololatris poſt Chriſti adventum magis ſtringunt. -  34 Cap. ſi nõ audieris 23. q. 5. explicatur. -  35 Chriſti poſt adventum idololatriã ceſſaturam, omnes ferè Prophetæ prænuntiarunt, quorum plura loca expenduntur. -  36 Idola plura Chriſti adventu corruerũt, & obmutuerunt. -  37 Coloſſus Rhodius Chriſti adventu diſsipatus fuit. -  38 Oracula aliqua recenſentur teſtantia, Chriſti adventu Gentium idola obmutuiſſe. -  39 Idololatria maius crimen eſt, quàm blaſphemia. -  40 Blaſphemiæ ratione poſſunt Chriſtiani infidelibus bellum indicere. -  41 Blaſphemiæ peccatum graviſſimum eſt, & de eius pœnis. Dom. Petr. Pantoja de Aiala citatur & laudatur, ibid. -  42 Subditos contra proprium Regem iniuſtè rebellantes quilibet etiam extraneus coërcere poteſt. -  43 Chriſtiani, præcipuè Pontifices, & Reges, debent Dei honorem tueri. -  44 Mali ſunt prohibendi ad malum, & cogendi ad bonum. -  45 Vindicta, quæ tendit ad peccantium correctionem, eſt actus miſericordiæ. -  46 Cap. ea vindicta, cap. mali 23. q. 4. & cap. Dominus noſter 23. q. 2. expenduntur & illuſtrantur. -  47 Lex 35. tit. 2. part. 3. quæ vocat amicos Dei eos, qui illius inimicos quomodolibet occidunt, perpenditur & illuſtratur. -  48 Cap. ſi is qui 23. q. 4. illuſtratur. -  49 Peccata, quæ in Dei iniuriam, & contemptum tendunt, nõ poſſumus impunita relinquere. -  50 Dei iudicia pro virili ſequi, & imitari debemus. -  51 Deus propter tyrannidem, idololatriã, & peccata cõtra naturam plura Regna ſubvertit. Et num. ſequentib. -  52 Regna transferri ob iniuſtitiã, & peccata pluribus Scripturæ locis probatur, quorum præcipua perpenduntur. Et numer. 54. -  53 Capit. ſi de rebus, & capit. quemadmodum 23. quæſt. 7. exponuntur & exornantur. -  55 Auctores plurimi recenſentur, qui ſubverſiones, & mutationes Regnorũ peccatis attribuunt. -  56 Regna ſine virtutibus inſtabilia eſſe Seneca tradit. -  57 Africanorum, & Sodomorum ſcelera qualiter Dei iram excitaverint? cum Salviano. -  58 Peccata videntur clamorem habere, quo Deum ad punitionem vocant. -  59 Regnorum mutationes, & declinationes non proveniunt ex vi Aſtrorum, ſed peccatorum. -  60 Religionem, & pietatem ſervare eſt fulcrum Imperiorum. -  61 Dei vindicta lenta, ſed certa. -  62 Habacuc verba capit. 23. expenduntur. -  63 Iuſti Lipſij elegentiſſima verba de Dei vindicta referuntur. -  64 Peccata numerantur, quæ Deus acerbiſſimè punire ſolet, etiam ſi ea uſque ad certam metam, vel periodum diſsimulaverit, cum Benedicto Pererio. -  65 Amorrhæorum iniquitates quando cõpletæ dicantur in Scriptura? -  66 Indorum ob maximas, & inveteratas iniquitates, & ut via aperiretur Evãgelio, Deus Hiſpanorum victorias, & dominationem diſpoſuit. -  67 Ignorantia non videntur excuſari poſſe Indi, qui contra legem naturæ peccabant. -  68 Lex naturalis eſt lumen rationis humanæ, natura ipſa omnium hominum mentibus inſitum. -  69 Indis, quantumvis Barbaris, non denegavit Deus lumen rationis naturalis. -  70 Lex Divina, & naturalis omnibus hominibus intrinſecùs à Deo communicata videtur, ex D. Paulo, Auguſtino & Caſſiano. -  71 Ignorantia invencibilis non admittitur in puris ac primis præceptis naturalibus, & exempla eorum. -  72 Cap. turbatur 1. q. 1. explicatur. -  73 Ruſticitatis excuſatio non admittitur in his, quæ naturali ratione ſuadentur. -  74 Conſuetudo non excuſat ab implemento præceptorum naturalium, & eò eſt peior, quò diuturnior. -  75 Natio nulla ita hebes, & Barbara eſt, cui permitti poſsit, ut Deum ſaltim generaliter non agnoſcat, & revereatur. -  76 Deum aliquem eſſe, cuius providentia regatur hoc omne, quod cernimus, nemo ignorare poteſt; & Auctores plurimi, qui de hoc argumento tractant. -  77 Idololatræ per ignorantiam non excuſantur. -  78 Deus eſt ultimus finis hominis. -  79 Proſperi Aquitanici elegantiſſima carmina de cognitione Dei. -  80 Indi, quamvis extranei, & remoti, ad cognitionem veri Dei, & obſervantiam legis naturalis ab Hiſpanis perduci debuerunt. -  81 Neceſſitate in extrema exiſtenti quilibet tenetur opem ferre. -  82 Inimicos etiam diligere, & iuvare debemus, cùm ſint naturæ noſtræ participes. -  83 Cap. charitas 5. de pœnitent. diſt. 5. explicatur & exornatur. -  84 Infideles corrigere tenemur, non ſolùm ut fidem recipiant, verùm & à peccatis contra naturam deſiſtant. -  85 Homines hominibus ex lege naturæ cõſulere debent, ex Cicerone, & alijs. -  86 Ciceronis locus lib. ultim. de finibus emendatur. -  87 Dei imago eſt homo benefaciens. -  88 Auxilium miſeris denegare turpe ſemper reputatum eſt, & talionis pœna punitum. -  89 Indi iuvari, & à ſuis miſerijs, & peccatis erui debuerunt, quamvis noſtrũ auxilium non peterennt, & ſua ſorte contẽti viverent. Et num. 92. -  90 Invito beneficium non confertur. -  91 Lex ult. D. de uſu & habit. perpenditur & illuſtratur. -  93 Indi non potuerunt tyrannidi, cruentis ſacrificijs, & alijs damnis, quæ olim patiebantur, conſentire. -  94 Vitæ alterius, imò nec propriæ nemo eſt dominus, niſi ad cuſtodiendum illam. -  95 Humanitatis, & pietatis officium exigit, ut proximis in periculo poſitis, etiã invitis, auxilium feramus. -  96 Lex non tantum, D. de appellat. & l. addictos, C. eodem, exornantur. -  97 Captum ab hoſtibus poſſumus etiam invitum redimere, & debet contractum ſervare. -  98 Vaſſallos a dominis crudeliter habitos, etiam auxilium non potẽtes debet Princeps liberare, & ab eorum iuriſdictione eximere. -  99 Invitos etiam ac nolentes ſervare, pulcherrimũ opus eſt, ex Seneca, & Caſſiod. -  100 Indos voluntariè conſenſiſſe in tyrannides, ſacrificia, & alia damna, quæ ſub antiquis dominis patiebantur, falſum eſſe probatur. HÆC quidem † omnia, & alia graviſsima, & fœdiſsima Indorum ſcelera, ultra Auctores ſuprà relatos, non ſolùm cõmemorat, verùm & re ipſâ comperiſſe teſtatur, & dolet diſertiſs. Ioſeph Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 3. dicens, longum eſſe ea recẽſere; quoniam pręter idololatriã, nefaria ſacra, dæmonũ frequentes collocutiones, concubitum maſculorum, inceſtuoſam pollutionem ſororũ, ac matrũ, & reliqua id genus flagitia: alij alios indictâ cauſâ enecabant: compotationes ac tumulentias ſuas cruore miſcebãt: humanis multi carnibus pro ſummis delicijs veſcebantur: alij pueros innoxios ſimulachris mactabant: alij ſuorum inferias aliorum ſanguine peragebant: plerique potentiã ad nihil aliud, quàm ad nocendum, & ſęviẽdum, ſibi datam arbitrabantur, perinde atque immanes ferę, quæ naturaliter gradu inferiores ac viribus imbecilles pecudes, prædę ſuæ vendicant: ut idem ſit apud iſtos dominari, & prædari: nihil aliud ſubditum eſſe, quàm potentioris libidini obnoxium eſſe, ita ut iuſt i volumen impleri oporteret, ſi exactè referre vellemus, quanta eſſent eorum vitia, & quàm latè patens, hæc feritas barbarorum in hoc vaſtiſsimo Orbe, qui ritus portentoſi, & quę denique legum, ac dominorum tyrannis. Quæ cùm ita ſe habeant, prædictorumq́ue criminum gravitas, & atrocitas adeò magna ſit, ut abundè probatum reliquimus: dubitandum non videtur, † quin noſtri Catholici Reges bellum adverſus Indos movêre potuerint, ut ab his ſceleribus abſtinêre, & legem naturæ ſervare compellerentur. Interveniente præſertim auctoritate romani Pontificis, qui † hoc in caſu adverſus omnes infideles iuriſdictionem habet, tanquam generalis Christi Vicarius, cap. 1. & 2. de trãſlat. Epiſcop. & eos, ſi detur facultas, punire poteſt, ad † Dei facta imitanda, quę nobis exemplaria eſſe debent, ut apertè tradit Innocent. Hoſtienſ. Ancharran. Florentin. Sylveſt. & reliqui Doctores, quos in præcedentis capitis initio retulimus, & in noſtris terminis definiſſe videtur Pijſsimus ille, & omni ævo venerandus, Pius Quintus † Rom. Eccleſ. P.M. qui cũ multa præclarè pro Indorum ſpirituali & tẽporali ſalute providiſſet, illud etiã expreſsè ſanxit, ut omnes Indi, quamvis Ethnici, ad legem naturalẽ obſervandam compellerentur, ne pravo exemplo alijs Indis iam converſis officerent, vel Hiſpanis inter eos degentibus ſcandalum generarent, ut tradunt Hieron. Cater. in eius vita, pag. 105. Anton. à Fuenmaior. in lib. 4. & Fr. Alfonſ. Ferdinand. in hiſtor. Eccleſ. noſtr. tempor. lib. 1. cap. 52. pag. 182. Quinimo † etiam ſine ſpeciali licentia Romani Pontificis quẽlibet Chriſtianum Principem hoc idem officium data ſibi opportunitate exercêre debêre, optime docet & probat Fr. Ant. à Corduba lib. 1. quæſtionarij, q. 57. dub. 5. in princip. pag. 498. & ſequitur Pat. Molina dict. diſp. 106. verſ. Tertia concluſio. Pro cuius ſententię maiori comprobatione, & illuſtratione, ultra ea, quæ in cap. præcedenti retulimus, rurſus primò conſiderari poteſt, † quòd id, quod in legem Divinam, & naturalem committitur, in omnium tendit iniuriam, l. Manichęos, verſ. Ac primum, C. de hæretic. l. 40. tit. 5. lib. 16. C. Theodoſ. Bartol. in l. Gallus, §. ille caſus, numer. 3. de liber. & poſthum. cap. urgentis, ubi gloſſ. de hæretic. Iuſt. Lipſ. lib. 4. civil. doct. cap. 3. Salvian. de Gubernat. Dei lib. 4. Melchior Iunius quęſt. Polit. p. 3. q. 94. Annæ. Robert. lib. 1. rerum iudicat. cap. 12. Lælius Zech. in tract. de Princip. cap. 5. n. 1. Ioan. Baptiſt. Valençuela in monitor. contra Venetos, 7. part. num. 117. & Petrus de Aragon in 2. 2. quęſt. 10. artic. 3. verſ. Secunda concluſio: ubi ait, quòd † quotieſcunque aliqua Reſpublica vergit ad idololatriam, vel in ea innocentes efficiuntur iniuriâ, licitum eſt unicuique, illos bello & armis defendere, lege naturæ id ordinante, ut eius obſervantia ſalva, & libera maneat. Et idem latiùs in noſtra ſpecie ſequuntur, & probant reliqui Auctores ſuprà rclati, pręcipuè Caietan. 2. 2. quęſt 40. artic. 1. Gregor. Lopez in dict. l. 2. tit. 23. par. 2. gloſſ. magna, verſic. Alium titulum, & verſ. Quinta concluſio, Marquard. dict tract. de infidel. 3. par. cap. 1. num. 39. Covarrub. in regu. peccatum, 2. part. §. 10. num. 1. verſic. Tertiò, in fine, Corduba ubi ſuprà pag 499. & Doct. Marta dict. tract. de iuriſdict. 1. part. cap. 24. num. 28. & ſequentib. docentes, † quòd qui talia crimina impediunt, vel puniunt, Deo ſervire dicuntur, argum. cap. ult 23. q. 5. cap. paratus, cap. apud 24. q. 1. ubi licita ea bella dicuntur, per † quæ ad pietatis, & iuſtitiæ ſocietatem victis faciliùs conſulitur, prout & D. Auguſtin. oſtendit epiſtol. 5. dum ait: Agenda ſunt multa etiam cum invitis benigna quadam aſperitate plectendis, quorum potius utilitati conſulendum eſt, quàm voluntati. Nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur: quoniam nihil eſt infælicius fælicitate peccatorum, qua pœnalis nutritur impunitas, & mala voluntas, velut hoſtis interior, roboratur, & lib. 3. confeſs. capite 8. relatus in † cap. flagitia 13. 32. quæſt. 7. ſic inquiens: Flagitia, quæ ſunt contra naturam, ubique & ſemper deteſtanda, atque punienda ſunt, qualia Sodomitarum fuerunt; quæ ſi omnes gentes facerent, eodem criminis reatu Divina lege tenerẽtur: quæ non ſic fecit homines, ut ſe illo uterentur modo. Violatur quippè illa ſocietas, quæ cum Deo nobis eſſe debet, cum eadem natura cuius ipſe auctor eſt, libidinis perverſitate polluitur. Debent namque † homines, vel ſolâ humanitatis, & cognationis naturalis ratione cogente, aliorum hominum mores ad bonum dirigere, inſignia ſcelera, & facinora vindicare, & iniurias, atque oppreſsiones, quas ſub tyrannorum iugo patiuntur, pro viribus impedire, ut optimis exemplis oſtenditur in lib. Machabæ. cap. 1. 3. & 4. Zachariæ cap. 14. & Oſeæ cap. 10. & communiter notant Bart. & Doctores per text. ibi † in l. ut vim, D. de iuſtit. & iure, l. 1. D. de ijs, qui ſunt ſui, l. ſi ſervus eâ lege, D. de ſervis exportand. l. metum 9. §. ſed licèt, D. quod met. cauſ. l. non tantum 6. ibi: Humanitatis ratione, D. de appellat. l. culpâ caret, D. de regul. iuris, l. 1. §. ſed in eo, D. ad Syllanian. cap. quantæ, de ſentent. excommun. cap. dilecto, eodem tit. in 6. iũctis alijs, quæ obſervant D. Ambroſ. lib. 3. offic. cap. 3. D. Auguſt. lib. de moribus, cap. 27. Marc. Mantua lib. 4. obſervat. 36. Tiraquell, de pœn. temper. cauſ. 24. Menchaca in præfat. controverſ. illuſtr. num. 2. & ſequẽtib. & lib. 1. cap. 8. ex num. 18. & cap. 16. num. 10. & cap. 21. num. 29. & ſequentibus, Pinelus in rubr. C. de reſcindend. vendit. 1. p. cap. 2. num. 26. Cuiacius in recit. poſthum. ad dict. l. ut vim, Bobadilla in Politic. lib. 5. cap. 2. num. 2. litter. D. dixi Ego in meo tractat. de crimin. parric. lib. 2. cap. 2. & in eleganti caſu reſolvit Dominic. Soto in 4. diſt. 5. q. 1. art. 10. inde concludens, † quòd ſi pater infidelis velit occidere filium parvulũ, ne baptizetur, licitè id ei prohiberi poſſet, & ab eius manibus filius abduci; quod etiam ſequitur Gabriel in 4. diſtinct. 4. quæſt. 2. artic. 3. Victoria in 2. relect. de Indis num. 15. & omnes Theologi communiter ſecundùm Cordubã ubi ſuprà. Atque ea propter D. Ambroſ. lib. 1. offic. capit. 27. & 36. relatus in † cap. fortitudo, & in cap. non inferenda 23. quęſt. 3. hanc veram fortitudinem & plenam iuſtitiæ vocat, quæ à latronibus defendit infirmos. Qui † enim non repellit à ſocio iniuriam, li poteſt, tam eſt in vitio, quàm ille, qui facit; quæ verba mutuatus videtur à Cicerone lib. 1. offic. dum ait: Qui enim non defendit, neque obſiſtit iniuriæ, ſi poteſt, tam eſt in vitio, quàm ſi parentes, aut patriam, aut ſocios deſeræt. Et à D. Anaſtaſ. & Damaſcen. relatis in † capite qui poteſt 23. quæſt. 5. dum inquiunt: Qui poteſt obviare, & perturbare perverſos, & non facit, nihil aliud eſt, quàm favere eorum impietati. Nec enim caret ſcrupulo ſocietatis occultæ, qui manifeſto facinori deſinit obviare. Quibus arridet Iuſtus Lipſius lib. 5. civil. doctr. cap. 4. ubi inquit: Nec ſimilis ratio in oppreſſis, quos ſi gravior aliqua vis, aut extrema tyrannis urget, videtur cogere te communis ſocietatis vinculum, ut adiutes. Et melius † Salomon Proverb. capite 24: Erue eos, qui ducuntur ad mortem, & qui trahuntur ad interitum, liberare ne ceſſes; quem locum exponens Gloſſa in dict. capite non inferenda: Erue, inquit, per vim ſi iniuſtè ducantur, vel per ſupplicationem ſi iuſtè, & eius auctoritate Div. Ambroſ. ibîdem, Div. Auguſtin. quęſt. 2. in Exod. tomo 4. Hieronym. in quæſtion. Hebrai. ſub. lib. 1. Regum, in fine, Div. Thom. 2. 2. quæſt. 61. articul. ultim. Burgenſ. ſup. capite 2. Exod. Pererius ibîdem diſput. 10. Primum illud Moyſis facinus, † non ſolùm Divinæ inſpirationis titulo liberant, ſed iuſtitiæ etiam ratione commendant: qui cùm vidiſſet Hebræum ab Ægyptio iniuriam accipientem, illum defendit, it ut Ægyptium proſterneret, atque in arena abſconderet. Nimirum, quia debuit Moyſes vim vi repellere, & pauperem & egenum oppreſſum de manu peccatoris liberare, ut † habetur Pſalm. 81. & Eccleſ. 17: Vnicuique mandavit Deus de proximo ſuo, & Iob 29. verſ. 17. ubi gloriatur, quòd ſemper ſe ſe his iniquitatibus opponebat: Cõterebam molas iniqui, & de dentibus illius auferebam prædam. Poteſt etiam ad idem adduci inſignis alter Div. Auguſtini locus ad Macedon. epiſtol. 54. relatus † in capite non eſt 23. quęſt. 5. ubi ait: Non eſt iniquitatis, ſed potius ſocietatis humanitate devinctus, qui proptereà eſt criminis perſecutor, ut ſit hominis liberator; & Div. Hieronym. ſup. Ierem. capite 2. relatus in capite Regum offcium, eâdem cauſ. & quæſt. ubi ſcribit: Proprium Regum officium eſſe, vi oppreſſos liberare, & contra potentes innocentibus, & imbecillis auxilium præbere, & ne quidem per conniventiam pati, ut ab alijs contriſtentur, & Pelagius Papa in cap. omnis 7. quæſt. 1. ubi ait, quòd qui negant miſericordiam, & oppreſsis favorem debitum, videntur negare Christvm . Circa quorum iurium illuſtrationem, & praxim in materia vitandi violentias, quas iudices Eccleſiaſtici ſæcularibus faciunt, plura noviſsimè congeſsit Hieronym. Zevallos in tractat. de violentijs, 1. part. gloſſ. 5. ex numer. 27. & magis in noſtris termis Azevedo conſil. 37. numer. 13. & Valençuel. in diſcurſ. ſta. & bell. parte 2. conſid. 2. ex numer. 99. idem Valençuela contra Venet. 7. parte, numer. 62. Petr. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 11. num. 3. & ſequentib. & Nos infr. lib. 3. cap. 3. num. 15. & ſequentibus. Secvndò facit, quia ſi defenſio, & vindicta, de qua ſuprà locuti ſumus, ita iuſtè permittitur, ut iniurię hominibus illatæ ceſſent, & vindicentur, multò † magis iuſtũ, & licitum eſſe videtur, infidelibus pro eorum idololatria compeſcenda, & caſtiganda, bellum inferre, cùm per eam ipſi Deo ita gravis iniuria irrogetur, & talis ſit, ac tanta (ut videmus) huius delicti gravitas, & impietas, † cuius puniendi, & cohibẽdi ratione ipſe Devs Optim. Maxim. hanc bellandi adverſus idololatras facultatem ſæpènumero permiſiſſe, imò & præcepiſſe comperitur, ut apparet ex pluribus locis expenſis à Corduba dict. quęſt. 57. dub. 5. verſic. Tertiò, pag. 500. & præcipuè ex: Levit. capit. 18. & † Deuter. capite 12. ubi filijs Iſraël, antequàm terram Promiſsionis intrarent, hoc veluti primum, & pręcipuum mandatum iniunxit: Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas poſſeſſuri eſtis, Deos ſuos ſuper montes excelſos & colles, & ſubter omne lignum frondoſum. Diſſipate aras eorum, & confringite ſtatuas, lucos igne comburite, & idola comminuite: diſperdite nomina illorum de locis illis. Et infrà: Omnes enim abominationes, quas averſatur Dominus, fecerũt Dijs ſuis, offerentes filios, & filias, & comburentes igni. Et eiuſdem Deuteron. cap. 20. ubi † ex promiſsis civitatibus omnes omnimo in ore gladij interficiendos eſſe, Dominus iubet, Hethæum videlicet, & Amorrhęum, & Hevæum, & Gebuſęum, ne fortè docerent populum facere cunctas abominationes, quas ipſi operati ſunt Dijs fuis. In alijs autem civitatibus non promiſsis eas belli conditiones apponit, ut ſi pacem prius oblatam accipere noluiſſent, ſed bello ſe defendere, omnes mares occiderent, omnem prędam exercitui dividerent, & de ſpolijs hoſtium comederent; Sic facies (inquit) cunctis civitatibus, quæ à te procul valdè ſunt, & non ſunt de his urbibus, quas in poſſeſſionem accepturus es: quò loci Gloſſa Interlinearis, verba: Quæ à te procul ſunt, interpretatur, ideſt: Religione diverſa, ſic apertè oſtendens, ob ſolam idololatriam urbes illas debellari permiſſas, & non ratione alterius iniuriæ populo Iſraëlitico illatæ. Et propter † hanc idolorũ, & idololatrarum debellationem & diſsipationem, multum laudari videmus Ezechiam, Ioſiam, & Nabuchodonoſorum lib. 4. Reg. capite 18. & 23. & Daniel. cap. 14. quorum exemplo D. Auguſt. epiſt. 48. & 50. ad Bonifacium Comitem, Chriſtianos Principes ad præliũ contra idololatras adhortatur. Omnes, inquiens, Reges, qui in populo Dei non prohibuerunt, nec everterunt idola, & alia, quæ contra Dei præcepta fuerant inſtituta, culpantur: & qui prohibuerunt, & everterunt, ſuper aliorum merita laudantur: quod recoluit Gratianus in † capite qui vult, & in capite non invenitur 23. quæſt. 3. Et † Nicolaus de Lyra ſup. Numer. capit. 31. eorundem locorum auctoritate permotus: Vna, inquit, belli iuſta cauſa eſt contra terram, in qua Deus per idololatriam blaſphematur. Idemq́ue expreſsè affirmãt Marquard. Lucas de Penna, Malferitus, Alſonſ. à Caſtro, Guerrerus, Marta, & plurimi alij utriuſque cẽſurę Doctores, quos initio capitis præcedentis retulimus. Quibus addere licet, quod † in lib. 3. Reg. capite 15. legimus de Aſa Iudæorum Rege, qui matrem ſuam Maacham, Abſalonis filiã, propter ædificatum Pani ſacellum Regno privavit. Et 1. Machab. 2. † de Mathathia, qui dicti, pręcepti, & vigoris memor, interfecit eũ, qui ad aras ſacrificarutus acceſſerat. Conducit etiam auctoritas † Divi Pauli 1. ad Roman. ubi cùm ſeriò idololatriam, & alia obſcœna crimina infidelium connumeraſſet, & ſupplicia, quę pro illis paſſuri erant, concludit: Quoniam qui talia agunt, digni ſunt morte: non ſolùm qui ea faciunt, ſed etiam qui conſentiunt facientibus, ubi D. Ambroſ. exponit, ideſt: Qui non vindicant. Romanam † quoque urbem ob reliquias idololatriæ ingentibus cladibus, & excidijs Alarici, Genſerici, Odoacris, & Totilæ Divino iudicio affectam fuiſſe, quouſque tandem Imperiũ Orbis in varios Reges, Regnaq́ue diſtractum atque divulſum, ipſa penitus amiſerit, piè & eleganter inſinuat, & lacrymatur Paul. Oroſ. lib. 7. cap. 37. & 39. D. Auguſt. in opuſc. de excid. urb. & paſsim in libris de Civit. Dei. & lib. 2. retract. cap. 43. Sozomen. lib. 9. hiſt. Eccleſ. cap. 6. Salvian. in ſeptem libris de vero iudicio, & providentia Dei, S. Gelaſ. in epiſt. cõtra Andromachũ, tom. 1. epiſtolar. Roman. Pont. & alij, refert Maluenda lib. 4. de Antichriſto cap. 6. Neque dixerit aliquis † ea legis antiquæ pręcepta, poſt Novi Teſtamẽti promulgationem, exoleviſſe; nã contrarium, & meritò quidem affirmat D. Cyprian. lib. de exhortat. martyr. cap. 5. relatus à Gratian. in † cap. ſi non audieris 32. 23. q. 5. ubi poſtquàm prædicta Deuteronomij, & Mathathię exempla commemoravit, hæc elegantiſsima verba ſubnectit: Quòd ſi ante adventum Chriſti circa Deum colendum, & idola ſpernenda, hæc præcepta ſervata ſunt, quantò magis poſt adventum Chriſti ſervanda ſunt, quando ille veniens non verbis tantùm nos æàhortatus eſt, ſed & factis? Etenim † omnes ferè Prophetæ prædixerunt, poſt adventum Christi idolalatriam exterminandam fore, ut conſtat ex illo Iſai. 2. Elevabitur Dominus ſolus in die illa, & idola penitus conterentur. Et Zachariæ 13: In die illa erit fons patens domui David, & habitantibus Ieruſalem, in ablutionem peccatoris, & menſtruatæ. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum. Diſperdam nomina idolorum de terra, & non memorabuntur ultrà. Idem etiam habetur Iſaiæ 31. Ezech. 6. & 30. Oſeæ. 10. Miche. 1. Daniel. & Sophon. 2. & latè obſervant Marquard. d. tract. de Iudæ. & Infid. 3. par. cap. 1. num. 24. Bellarmin. lib. 1. cõtroverſ. cap. 8. de Chriſt. pag. 105. lit. D. Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. in locis ſuprà; relatis, & Fr. Lud. Granatenſ. in Symb. Fid. part. 4. cap. 10. pag. 458. Et pluribus exemplis † idolorum, quæ Romæ, & in Ægypto, & alibi adveniente Chriſto corruerunt, & Oraculorum, quæ reſponſa ampliùs reddere non valuerunt, luculenter confirmant Nicephor. lib. 1. cap. 17. Porphirius, licèt ipſe fuerit magnus idolorum cultor, in lib. de deficientia Oraculorum, Pat. Ioan. Pineda ſup. Iob, tom. 2. pag. 634. & 1071. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 1. pag. 307. & ſequentib. & tom. 2. colloq. 1. pag. 78. & tom. 1. colloq. 21. pag. 476. Thom. Bozius lib. 14. de ſign. Eccleſ. cap. 3. & 4. lib. 23. cap. 1. Fr. Ioan. à Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 5. pag. 32. ubi ad hanc cauſam refert † ruinam, & diſsipationem magni illius idôli, Rhodij olim erecti, quod coloſſum appellarunt, & inter ingentia mundi miracula connumeratũ fuit, & Nos alia congeſſimus ſup. hoc libro, cap. 4. ex num. 81. Suntq́ue valdè notatu digna ipſorum † Oraculorum reſponſa, quæ de hac re apud prædictos auctores circumferuntur, quorum unũ ſic habet: Puer Hebræus iubet me Dijs beatis imperans, Has ædes relinquere, & ſtatim Orcũ abire. Cæterum abi tacitus à noſtris aris. Aliud ſic. Tripodes congemiſcite, abijt Apollo, Abijt, quia flammeum me cogit cœleſte Numen. Erat Iupiter, & nunc eſt, & erit, ò magne Iupiter. Hei mihi oraculorum defecit me claritas. Et Sacerdoti, qui ultimus Apollinem de vera religione conſuluit, reſpondiſſe narratur. Ne me extremum, & ultimum, velis ipſe rogare, Infœlix Sacerdos, de Divino genitore, Deq́ue charo, & unico Filio celeberrimi Regis, Et Spiritu, qui omnia circum affatim continet. Mentes, terram, fluvios, mare, Tartara, aërem ignem. Hei me etiam nolẽtẽ Spiritus ille his ædibus expellet. Ac tutumq́ue deſertum linquetur limen hoc fatidicum. Vt omittam vulgatum Virgilij locum Æneid. 6. quem in eundem ſenſum plures auctores accipiunt, dum canit: Huius in adventum iam nunc & Caſpia Regna Reſponſis horrent Divum, & Mæotica tellus. Tertiò, in maiorem ſuprà dictorum fidem, & comprobationem, illud etiam addere poſſumus, quod † idololatria, & infidelitas maiora, & graviora crimina ſunt, quàm blaſphemia, & eam in ſe includunt, in quantum ſubtrahunt Deo, ſingularitatem dominij, & fidem opere ipſo impugnant, ut docet D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 3. & q. 94. art. 3. ad 2. Fr. Raph. de la Torre ibîdem, ex pag. 98. Pet. de Aragon in eâd. 2. 2. q. 13. art. 4. pag. 369. & Ant. a Corduba dict. q. 57. dubit. 5. pag. 500. ubi aiunt, quòd idololatria ipſi fidei unius veri Dei, & Chriſti Redemptoris magis directè, quàm alia peccata, ipſo facto contrariatur, & fundamentum Chriſtianæ Religionis evertit. Sed ſic eſt, quòd propter † blaſphemiam poteſt bellum adverſus infideles indici, quoties hi fidem blaſphemijs, praviſq́ue perſuaſionibus impediunt, vel legis Evangelicę prædicatores etiam in eorum Provincijs infeſtant, ut colligitur ex D. Thom. 2. 2. q. 10. articul. 8. & 11. & Caietan. ibîdem, & notat Albertin. in rubr. de hæretic. q. 8. Albert. Pius Campenſis contra Eraſm. cap. 21. de bello. Covarru. in d. regu. peccatum, 2. p. §. 1. num. 3. verſ. Quartò licitum, & Victoria in relect. 1. de Indis n. 31. & Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. cap. 52. verſ. 7. pag. 544. ubi probat, quàm ægrè ferat Deus ſuum nomen blaſphemari: ergo multo magis propter idololatriam, adeò gravem, cruentam, & pernicioſam Indis, de quibus agimus, bellum iuſtè moveri potuit. Quod argumentum fortiſsimum reputat, & appellat Sepulveda in Apolog. contra Epiſcop. de Chiapa, & confirmari poteſt † ex his, quæ de pœnis cõtra blaſphemos, & huius criminis gravitate referunt Caſtro de iuſta hæretic. punit. lib. 1. cap. 12. Domin. Bañez d. 2. 2. q. 10. art. 10. verſ. Dubitatur, Iul. Clarus, & Baiard. lib. 5. Sentent. §. blaſphemia, Tiber. Decian. lib. 6. crimin. cap. 1. & ſequentib. Director. Inquiſit. 2. part. q. 41. commentar. 66. pag. 333. Aragon. ubi ſup. pag. 369. Azor lib. 3. inſtit. moral. cap. 38. D. Ioan. Vela in tract. de pœnis delictor. cap. 4. & innumeri alij relati a Farin. in prazi crimin. tom. 1. q. 20. Bobadilla in Polit. lib. 3. cap. 15. num. 11. & lib. 5. cap. 1. num. 108. cum ſequentib. & lib. 2. cap. 17. num. 77. Parlador. lib. 3. rer. quotid. cap. 18. Pet. Matthæus in notis ad ſummam conſtit. Pontif. circa conſtit. Iul. III. contra balſphem. pag. 355. Simon Maiol. in colloq. de perfidia Iudæ. pag. 54. & ſeqq. Camillus Borrel. de Magiſtrat. edict. lib. 3. cap. 1. & conſ. 43. per totum cent. 1. & noviſsimè Licentiat. Barnuevus de Moſquera in peculiari tract. de blaſphemia, & eius pœnis, & eruditus pariter ac nobilis D. Petr. Pantoja de Aiala in commentar. ad leg. fin. C. de aleatoribus, numer. 10. fol. 137. & ſequent. Qvartò, ſuprà dictis non incongruenter adijcio, quòd ſecundùm eundem D. Thom. 2. 2. q. 40. art. t. † iuſta cauſa bellandi contra aliquos eſt, quãdo hoc illi merentur propter aliquam culpam, quapropter ſi ſubditi negarent honorem ſuo Regi, poſſent etiam ab extraneis puniri, ut omnes cum Angelico Doctore concludunt, & expreſsè reſolvit Caietanus 2. 2. quæſt. 10. articul. 8. & 9. Quod cùm ita le habeat, longè † magis ex charitate, ſive pietate, quinimo & ex lege iuſtitiæ, Chriſtiani tenemur, & illi præſertim, qui Pontificali, aut Regali auctoritate præfulgent, unici & veri Dei, ac Domini noſtri honorem tueri, & iniurias, quas infideles Idololatræ ei quotidie ferunt, prohibere, ac vindicare. Mali † quippe ſunt prohibendi à malo, & cogendi ad bonum, eaq́ue vindicta, † quæ valet ad correctionem, non ſolùm non reprobatur, ſed imò ad miſericordiam pertinet, & ſi ea, de quibus Deus vehementer offenditur, inſequi, vel ulciſci deſerimus, ad iraſcendum utique Divinitatis patiẽtiam provocamus, ut ex varijs D. Auguſt. ſententijs recoluit Gratian. † in cap. ſi ea 50. cap. ea vindicta 51. cap. mali. 54. 23. q. 4. & docet idem Auguſt. lib. 6. quæſt. q. 10. relatus in cap. Dominus noſter 23. q. 2. Quam eandem ſententiam latiùs proſequitur D. Hieron. in cap. qui malos 23. q. 5. D. Chryſoſt. ſup. Matthæ. 5. q. 324. ad 4. & q. 338. Gabriel. in 4. diſt. 15. q. 4. Corduba in quæſtionar. lib. 1. quæſt. 57. dub. 5. pag. 499. & poſt hæc ſcripta D. Ioan. Bapt. Valençuela in diſcurſ. ſtatus & belli part. 2. conſid. 2. ex numer. 99. & conſider. 3. num. 41. Et conducunt † elegantiſsima verba legis 35. titul. 2. part. 3. ubi ex antiquorũ ſapientium doctrina hoc proverbium deducitur: Amigo de Dios es, quien enemigo de Dios mata en tiẽpo qualquier. Quod proſequitur Abbas in cap. 1. de ferijs, Albericus in l. provinciarum, C. eodem, & latè exornat Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 13. num. 38. & ſequentib. ubi etiam allegat opt. text. † in cap. ſi is qui 23. q. 4. vbi dicitur: Et licèt ea, quæ nobis committuntur, faciliè poſsimus indulgendo dimittere, † ea tamen, quæ in Deum commiſſa ſunt, cum magna diſtrictione, nec ſine pœnitentia poſſumus relaxare. Qvintò conſidero, quòd Innocent. & Doctores ſuprà citati, iure optimo tradere potuerunt, hanc vindictam, quæ de tyrannis, idololatris, & alijs peccatoribus ſumitur, qui contra legem naturalem delinquunt, ex Dei imitatione deſcendere, † quia iudicia Dei debent eſſe exemplaria iudiciorum noſtrorũ, ut docet Auguſt. in cap. 1. cap. qui peccant, cap. quoniam, cap. quando, cap. non invenitur 23. q. 3. & in terminis tradit Corduba dict. dub. 5. verſ. Maior autem, pag. 500. ubi ad idem D. Thom. Caietan. & alios allegat. Et videmus Deum ipſum, qui in ſua poteſtate, & voluntate habet omnium iura Regnorum, ut latè oſtendimus in cap. 2. huius libri, † propter eiuſmodi peccata, præcipuè ubi diuturna, & iterata ſunt, imperia evertere, mutare, & ab alijs in alios transferre, ſolitum eſſe: eorumq́ue Principes, & Reſpublicas, etiam tunc, cùm maximè florent, opprimere, & extraordinarijs modis punire, ubi ordinarij nõ ſufficiunt, ut præter ſacræ Scriptuæ loca, exempla, quorum ſup. meminimus, ſatis conſtat † ex illo Eccleſ. cap. 10. verſ. 8: Regnum à gente in gentẽ trãsfertur propter iniuſtitias, & iniurias, & contumelias, & diverſos dolos, Sapiẽt. 10. Ideò iuſti tulerunt ſpolia impiorum, & Proverb. 13. Theſaurizantur autem iuſtis divitiæ impiorum. Matthæi 21. Auferetur à vobis Regnum Dei, & dabitur genti facienti iuſtitiam. Quas Domini voces ad omnes impios, & iniquos valêre, graviter docet D. Auguſtin. adverſus litt. Petilia. cap. 43. & in epiſt. 50. ad Bonifac. cuius verba referuntur † cap. ſi de rebus, & in cap. quemadmodum 23. q. 7. Et re ipſâ oſtendit hiſtoria † Nabuchodonoſor, Balthaſaris Regis, Daniel. cap. 4. & 5. Saulis 1. Regis, Daniel. morrhæorum Deuteron. cap. 21. & Parabola vineæ, de qua apud Matthæ. d. cap. 2. Marc. cap. 12. & tranſlatio Imperij, quæ de Græcis facta eſt ad Germanos, de qua in cap. per venerabilem 34. de electione, & alia innumera teſtimonia, & exempla, quæ ab omni antiquitate petita † recolunt Nicolaus de Lyra, & alij noviores ſcribẽtes in dictis locis, Doctores in cap. trãſlato de cõſtitut. Oldrad. conſ. 69. & 72. Martin. Laudẽſ. in tract. de Principe, q. 155. Lãcellot. Conrad. in tẽplo iudicũ, lib. 1. cap. 1. §. 2. q. 2. n. 16. fol. 14. Ioan. Salisberienſis in Policratico, ſive de Curialium nugis, lib. 4. cap. 12. Pet. Greg. lib. 18. Syntagma. cap. 1. & lib. 5. de Repub. cap. 2. & lib. 21. cap. 1. Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. cap. 6. num. 1. pag. 74. & cap. 27. num. 6. pag. 276. & cap. 28. num. 46. pag. 290. Palac. Rubeus de obten. Navar. part. 5. §. 4. & 9. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. in prætermiſ. ad lib. 24. cap. 3. pag. 627. & de ruinis Gent. lib. 2. cap. 15. pag. 199. & in integro tract. de imperio virtutis, Pet. Fab. lib. 3. Semeſtr. cap. 8. pag. 101. & cap. 20. pag. 308. Simancas lib. 3. de Repub. cap. 9. n. 11. Iuſt. Lipſ. lip. 2. Politicæ, ſive civil. doctr. cap. 7. & 10. Pat. Ribadeneira in Princip. Chriſt. lib. 2. cap. 4. pag. 513. Rutil Benzon. de anno Iubil. lib. 6. cap. 17. Pat. Ioan. Pineda commẽtar. in Iob. cap. 34. verſ. 24. & de rebus Salom. lib. 7. cap. 2. num. 1. pag. 482. Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia, §. 8. n. 22. Simon. Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. de bellorũ eventib. pag. 341. Petr. Andr. Canonh. in Aphoriſm. pol. Hippocrat. pag. 643. & ſequentib. Valençuela in dict. monitor. contra Venetos, part. 5. n. 196. Bobadilla in Polit. lib. 2. cap. 2. num. 11. & 12. Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 2. cap. 26. pag. 318. & Fr. Ioan. Torquemad. in Monarch. Ind. lib. 4. cap. 106. Et ante eos hoc idem optimè præſenſit Demoſthenes in Oratione Olynthiaca 2. † & Seneca in Tyeſte, actu. 2. ſcena 1. dum ait: — Vbi non eſt pudor, Nec cura iuris, ſanctitas, pietas, fides, Inſtabile Regnum eſt. Et Salvianus lib. 7. de providen. Dei, ubi † cùm Afrorum graviſsima ſcelera recenſuiſſet, ea Deum quaſi reluctantem ad illorum internecionẽ moviſſe, his graviſsimis verbis oſtendit: Et cùm hæc omnia fierent, quid aliud talis populus agebat, niſi ut cùm eam Deus perdere adhuc fortaſſe nollet, tamen ipſe exigeret, ut periret? Vnde & quòd Vvandali ad Africam tranſierunt, non eſt Divinæ ſeveritati, ſed Afrorum ſceleri deputandum: gravi enim eos antequàm illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt, & lib. 1. de Sodomę, & Gomorrhæ peccatis ſic inquit: Clamor Sodomorum, & Gomorrhæ multiplicatus eſt. † Pulchrè clamorem, dixit, in ſe habere peccata. Grandis abſque dubio peccantium clamor eſt, quia terra aſcendit ad cœlum. Quare autem peccata hominum quaſi clamare teſtatur? Scilicet, quia cædi aures ſuas, Deus dicit, clamoribus peccatorum, ut non differatur pœna peccantium. Et verè clamor, & grandis clamor eſt, quando pietas Dei peccatorum clamoribus vincitur, ut peccantes punire cogatur. Oſtẽdit ergo Dominus, quàm invitus puniat etiam graviſſimos peccatores, dicens, quòd clamor Sodomorum ad ſe aſcenderit, hoc eſt, miſericordia quidem mea mihi ſuadet, ut parcam: ſed tamen peccatorum clamor cogit, ut puniam. Et ad hanc cauſam † (non ad aſtrorum vim, ſyderumq́ue influxus) mutationes, & declinationes Regnorũ referendas eſſe, piè, & doctè advertit Marquez ubi ſup. & Simon Maiol. quem tranſcribit Canonherius in locis citatis, ubi ſic ait: Cùm ergo cauſas periodorum, & mutationum in Imperijs quærimus, non procùl vagemur animis, nec ad ſydera evolemus, ſed quid in Eccleſia politijs, & œconomijs fiat, conſideremus. Si regnant in Eccleſia falſæ, impiæ, fanaticæ, blaſphemæ opiniones, aut idola, & conflictantur inter ſe docentes: ſi in politijs impunæ graſſantur tyrannides, ſeditiones, latrocinia, impoſturæ, fraudes, & licet cuilibet, quod libet: ſi diſsident coniuges, & vagis ac prohibitis libidinibus contaminantur œconomiæ, & adulterantur familiæ: non dubitemus, impendere triſtes, atroces, & propinquas pœnas. Etenim, ut præclarè inquit Iuſt. Lipſius in præfat. ad Poliorcert. † fulcrũ Imperiorum eſt, ſervare religionem & pietatem, & qui ſecus faciunt, rarò Dei vindictam effugiunt, † quæ certa ſemper eſt, licèt aliquando lentis, & laneis pedibus, ut eſt in adagio, incedere videatur, ut dixit Horatius lib. 3. Ode. 2. Rarò antecedentem ſceleſtum Deſeruit pœna pede claudo. Et † Habacuc cap. 23: Licèt viſus ſit procul, tamen apparebit in finem, & non mentietur. Si moram fecerit, expecta illum; quia veniens veniet, & non tardabit: Vigilat quippe Divinus ille oculus, † ut ait Iuſtus Lipſius lib. 2. de cõſtant. cap. 15: Et cùm dormire eum cenſes, connivet. Atque ut in uno, eodemq́ue homine iure in ſenecta ætate delictum aliquod punitur admiſſum in inventa: ſic Deus in imperijs, aut Regnis peccata vetera, quia externæ communionis ratione unum quiddam Deo ſunt, & coniunctum. Et ſicut in homine cùm manus furto pœnis libidine venter ingluvie peccavit, totum corpus id luit: ſic in communi aliquo cœtu paucorum delictum expetere, ſæpè in omnes, præſertim ſi ij, qui peccant, velut digniora quædam membra ſunt, ut Reges, Principes, Magiſtratus. Tradunt plura alia Caietan. & alij Patres, exponentes illud Geneſ. 15. Necdum completæ ſunt iniquitates Amorrhæorum. Inter quos Benedict. Pererius, cùm tres cauſas doctè admodum expreſsiſſet, ob quas ſolet Deus † peccata punire, quæ uſque ad certam aliquam metam, vel temporis periodum impunita reliquit, nempe multitudinem, inverecundiam, & conſuetudinem, ſive incorrigibilitatem peccantium, quartã tandem cauſam, & valdè ad rem noſtram convenientem, his elegantiſsmis verbis ſcribit: Quando improbitas, & impietas alicuius gentis eò uſque procedit, ut ſit admodum exitialis humanæ ſocietati, ipſam hominum communitatem, & ſocietatem pervertens, ac deſtruens. Humana verò ſocietas tribus maximè rebus, & initio coaleſcit, & deinceps continetur, atque conſervatur: ante omnia Religione, pietateq́ue adverſus Deum, tum erga homines æquitate, ac iuſtitia, ac demum recta vivẽdi diſciplina, & rationabili quadam morum inſtitutione, & compoſitione. Contra primum facit atheiſmus, & fœda ac peſtilens idololatria, qualis fuit olim quarundã gentiũ, quibus vel proprios ſuos filios, aut iugulãdo, aut igne cõburẽdo, Dijs immolare moris erat. Quòd ſi hæc ſcelera in ipſum etiã Dei populum invaſerint, mirum dictu! quantum iram Dei provocent, & contra ſe vindictam eius accelerent. Huius criminis ſæpè accuſatos eſſe Iudæos à Prophetis, legimus in ſacris Litteris. Alterum humanæ ſocietatis vinculum, iuſtitiam dico, planè deſſolvunt frequentes, & immodicæ bonorum rapinæ, tyrannicæ oppreſiones, frequentes bonorum, & innocentium cædes: tale fuiſſe legimus peccatum Ægyptiorum adverſus Hebræos: idem crimen ſæpènumero Hebræis ipſis exprobrarunt Prophetæ, extrema eis mala ob eam cauſam comminantes. Contra tertium humanæ ſocietatis caput faciunt promiſcuæ, atque indifferentes virorum, atque mulierum coniunctiones, nulli diſtinctione, ac reſpectu cognationis, vel affinitatis, ut patris & filiæ, filij & matris, fratris & ſororis, & quod multò deteſtabilius eſt, nefandæ commixtiones marium cum maribus, & hominum cum iumentis: atque † hoc fuiſſe complementum iniquitatum Chananæorum, ad quod ubi pervenère, punitos eſſe eos à Deo, & eiectos de terra ſua, nec obſcurè, nec uno tantùm loco docet Scriptura. Et in ſpecie † iſtorum Indorũ Occidentalium, de quibus loquimur, ſimiliter cõtigiſſe, antiquaq́ue eorum Regna, & Imperia ob graviſsima, quæ cõmittebãt, peccata, tunc, cùm maximè florebant, concidiſſe, & Deum Opt. Max. tum ut illa puniret, cùm etiam ut Divini Verbi prædicationem inter ipſos Indos diſſeminaret, Hiſpanorum adventum, & dominationem diſpoſuiſſe, apertè docet, & multis argumentis oſtendit Ioſeph. Acoſta lib. 7. de hiſt. moral. Ind. cap. 24. & ſequentib. & Fr. Ioan. Torquemad. in Monarch. Indian. lib. 4. cap. 105. & 106. Secreta Dei iudicia laudantes, qui ſimul his gẽtibus & ſupplicium, & ſalutem paravit, iuxta dictum D. Pauli ad Roma. cap. 11. verſ. 11. & 12. & idem obſervat Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 24. cap. 3. & Ioan. Boter. in relat. univerſal. 4. part. lib. 1. ex pag. 25. ubi tyrannides, & alia ſcelera Indorum recenſet, & ea in cauſa fuiſſe, tradit, ut Regnis ſuis ſpoliarentur, & Divinæ voluntatis decreto ad Hiſpanos tranſirent. Quod ipſi quoque Peruani Indi ſibi perſuaſerunt, ut diximus ſuprà cap. 12. num. 21. Neque obſtabit, ſi ſuprà dictis obiecerit quiſpiam, † Indos iſtos, ut plurimùm, rudes, & barbaros fuiſſe, ut ſuprà hoc. lib. cap. 8. latè probavimus: ac proinde ob ingenij hebetudinem, & morum feritatem excuſari, ſi Deum, ut oportebat, non agnoverint, nec coluerint, & alijs delictis, & ſceleribus legis naturalis præcepta fœdaverint. Etenim cùm † lex naturalis ſit lumen rationis humanæ, quod Deus naturæ conditor unà cum natura inſeruit mẽtibus hominum ad aliquid faciendum, vel non faciendum, ut obſervãt Theologi poſt D. Thom. 1. 2. q. 94. ubi Medina artic. 1. Raphaël de la Torre tom. 1. de Religione, q. 85. artic. 1. diſput. 2. Suarez de legib. lib. 2. cap. 5. cum ſeqq. Sayrus in Theſaur. 3. par. cap. 2. a num. 6. & plures alij relati à Salas in eod. tract. diſput. 5. per tot. non eſt credendum, † Indis quantũvis barbaris, cùm verè homines ſint, hoc lumen à Deo negatum fuiſſe, nec ea ignoraſſe, ad quæ natura ipſa inclinat, & amplectenda, vel fugienda eſſe docet, etiam nullâ inſtitutione, aut ordinatione præmiſſâ, † iuxta illud D. Pauli ad Roma. 2: Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis ſunt, faciunt, D. Auguſt. lib. 2. confeſſ. cap. 4. Lex tua, Domine, in cordibus hominum ſcripta eſt, quam nec ulla unquam delet iniquitas, quod exponens Caſsianus collat. 8. cap. 23. Sic excellentiſsimè inquit: Deus hominem creans, omnem naturaliter ei ſcientiam legis inſeruit, quæ ſi fuiſſet ab homine ſecundùm propoſitum Domini, ut cœperat, cuſtodita, non utique neceſſarium fuiſſet, aliam dari, quæ per litteram poſteà promulgata eſt: erat enim ſuperfluum extrinſecùs offerri remedium, quod adhuc intrinſecùs tenebatur inſertum. Atque ita † in eiuſmodi puris, ac primis præceptis naturalibus, qualia ſunt, Deum colere, bonum ſequi, malum fugere, quod tibi non vis, alteri nõ facere, & ſimilia, non cadere, nec admitti ignorantiam invencibilem, tradunt Alex. de Ales. 2. par. q. 153. num. 3. Durandus in 3. diſtinct. illat. 25. q. 1. ad 1. Alfonſ. de Caſtro lib. 2. de lege pœnal. cap. 14. Cardin. Tolet. in ſumma. lib. 4. cap. 6. num. 9. & plures alijs, quos refert Pat. Gabr. Vazquez in 1. 2. 1. tom. q. 76. art. 2. diſpu. 122. pag. 1049. Ioan. Azor. tom. 1. lib. 1. inſtit. moral. cap. 13. q. 1. Valentia tom. 2. diſput. 6. quæſt. 6. puncto 1. corol. 7. Sanchez lib. 1. Decalog. cap. 16. num. 33. & poſt hæc ſcripta P. Fran. Suarez in tract. de Spe, diſput. 17. ſect. 2. num. 7. & expreſſe probat Gratian. † in cap. turbatur 12. 1. q. 1. ubi naturalis iuris ignorantiam omnibus adultis damnabilem eſſe, docet. Quem locum exponẽs gloſſa ibidem, allegat text. & gloſ. in l. 2. C. de in iur vocan. † ubi quod plus eſt, non ſolùm in his, quæ merè iuris naturalis ſunt, verùm in his quoque, quæ naturali tantùm ratione ſuadentur, veluti benefacientibus benefacere, ruſticitatis excuſationem admittendam non eſſe docemur. Quemadmodum neque † conſuetudinis excuſatio admittetur, quæ reatum potiùs auget, quàm minuit, & cùm mala ſit, & ſacris ac naturalibus inſtitutis contraria, nullo tempore convaleſcit, & nullius momenti debet iudicari, l. capitalium, §. ſolent, D. de pœnis, cap. ex litteris, cap. cùm venerabilis, cap. fin. ubi gloſ. de cõſuetud. cap. mala. 8. diſtinct. cum multis alijs, quæ de perfidia, & blaſphemijs Iudæorum loquens, tradit Simon Maiol. 3. tom. dier. Canicular. colloq. 1. pag. 55. & 56. Et generaliter tam de Indis, quàm de alijs gentibus, & nationibus tractantes, † nullam ita rudem, & hebetem fuiſſe, cui permitti poſsit, ut laboret ignorantiâ invencibili unius Dei, cùm ad illum ſaltim generaliter cognoſcendum, ac colendum, tanquàm principium omnium rerum, excedens omnia, & à quo omnia dependent, & gubernantur, omnes ſolo lumine naturali ducantur, & teneantur, latè † poſt Epicurum comprobat Cicero. lib. 1. de nat. Deor. Ariſtot. lib. de cœlo, & lib. 8. Phyſicor. Ælian. lib. 2. de varia hiſt. Plutarc. de placitis Philoſoph. cap. 6. & 9. Lactan. Firmian. lib. 3. Divin. inſtit. cap. 11. & lib, 1. cap. 2. ubi ait: Nemo eſt enim tam rudis, tam feris moribus, quin oculos ſuos in cœlum tollens, tametſi neſciat, cuius Dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen eſſe intelligat ex ipſa rerum magnitudine, motu, diſpoſitione, conſtantia utilitate, pulchritudine, temperatione? nec poſſe fieri, quin id, quod mirabili ratione conſtat, conſilio maiori aliquo ſit inſtructũ Boëtius lib. 3. proſa 10. D. Cyprian. lib. de idol. vanitate, ubi ait: Hanc eſſe ſummam delicti, nolle agnoſcere, quem ignorare non poſſis. D. Gregorius Naziãzenus orat. 34. concludens, hoc adeò verum eſſe, ut vel oculis corporeis videri poſsit, D. Thom. & poſt eũ Theologi, lib. 3. contra Gentes, & in 1. par. ſummæ, quæſt. 2. & 2. 2. quæſt. 85. & plures alij, quos refert Mag. Medina lib. 4. de rect. in Deum fide, cap. 8. Auguſt. Eugubinus de perenni Philoſophia lib. 3. Cæſar Baronius lib. 1. Annal. anno Christi 82. num. 40. & ſeq. Petrus Malferitus loquens in noſtris terminis, inter conſilia Mandelli, volum. 2. conſ. 769. num. 72. Torquemada in Monarch. Ind. lib. 6. in Prologo, & cap. 1. & 2. Fr. Lud. Granatenſ. in Symb. Fidei, 1. part. cap. 3. pag. 9. Fr. Ioan. Marquez in Gubern. Chriſt. lib. 2. cap. 23 pag. 294. & 295. & doctè Raphaël de la Torre de Religione tom. 2. quæſt. 94. art. 2. diſp. 3. ubi ex hoc concludit, † idololatras non excuſari per ignorantiam ab idololatriæ crimine, cùm neque a cognitione unius veri Dei excuſentur. Et † quòd Deus ſit ultimus finis hominis, & ad id homo creatus, & de rationibus, quibus tenetur Deum colere Fr. Thomas a Iesv de procuran. omnium gent. ſalute, lib. 11. cap. 3. 4. 5. 6. & ſequentib. ex pag. 761. ad 797. Tradit etiã alia noviſsimè circa hoc Caldas Pereira de emptione & venditione, cap. 1. num. 1. Et optimis carminibus expoſuit † Proſperus Aquitanicus lib. de providentia Dei in hęc verba: Quà iacet extremo tellus circundata põto: Et quà gens hominum diffuſa eſt corpore mundi: Seu noſtros annos, ſeu tempora priſca revolvas, Eſſe omnes ſenſere Deum: nec defuit ulli Auctorem natura docens, et ſi impius error Amiſit, multis tribuens quod debuit uni: Innatum eſt cunctis genitorem agnoſcere verum; Hic auctore carens, & tempore permanet idem Semper, & immenſum nec ſæcula, nec loca claudunt. Hic nullis mundi cauſis extantibus in ſe Quidquid vellet habens cùm viſum eſt, omnia ſolus Condidit ut voluit formas, numeroſq́ue, modoſq́ue, Et genera, & vitas ſtatuens, & ſemina, rebus, Quidquid ineſt cœlo, quidquid terraq́ue, mariq́ue, Quidquid quocunque eſt in corpore, ſive, animatum, Sive expers animæ, calida, humida, frigida, ſicca, Vno extant auctore Deo: qui divite Verbo (Quod Deus eſt) rerum naturas, atque elementa Protulit, & ſummis opifex intentus, & imis. Eſt igitur Deus, & bonus eſt, & quidquid ab illo Effectum eſt, culpa penitùs vacat, atque reatu, Omnem autem hanc mundi molem, qui cõdidit ipſe. Rvrsvs nõ obſtabit, huiuſmodi infideles, de quibus agimus, prorſus à nobis & fide, & ſolo, & imperio extraneos fuiſſe, † atq; ita tanquã foris poſitos Chriſtianorũ diſciplinâ cõpeſci non potuiſſe, quantũvis prædicta crimina perpetrarent, ſed Dei iudicio reſervari debêre, iuxta locũ Pauli. 1. Corint. 5: Quid mihi de his, qui foris ſunt, de quo ſtatim latiùs tractabimus. Nã cũ ſcelera illa in adeò magnã Divinæ, & naturalis offenſionẽ, & innocẽtũ oppreſsionem prolaberẽtur, & ut ſuprà latè probavimus, commune ſocietatis humanæ vinculum eorum vindictam, & liberationem expoſtularet, etiã ad extraneos & infideles extendi poteſt, & debet, ut expreſsè affirmant omnes Doctores, quos pro hac opinione citavimus, & tetigimus ſupr. cap. 11. in fine, & graviſsimis verbi illuſtrat Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 6. pag. 232. Quoniam † exiſtẽti in extrema neceſsitate quilibet tenetur opem ferre, ut docet gloſ. verb. Eſuriẽtium, in cap. ſicut, 47. diſtinct. & plures referens Petr. Cenedo in collect. 27. ad Decretũ, num. 1. Pet. Roicius deciſ. Lituanica 3. n. 296. Corduba de Lara in l. ſi quis à liberis, §. etſi impubes, num. 37. D. de liber. agnoſcend. & Caliſtus Remirez de lege Regia, §. 30. num. 23. Et non ſolùm infideles extraneos, verùm † & inimicos (quod plus eſt) diligere & auxiliari debemus; & eis eleemoſynas præbêre, cùm ſint naturæ noſtræ participes, iuxta doctrinam D. Clem. Alexandr. lib. 2. Stromatũ, cap. 9. D. Proſperi lib. 3. de vita contempl. qui refertur † in cap. charitas 5. de pœnitent. diſtinct. 2. ubi gloſ. verbo, Participes, Alexan. conſ. 130. ſuper eo, num. 3. lib. 7. ubi loquuntur de Iudæis, Saracenis, & alijs Infidelibus, ſequitur Abbas in cap. Iudæi, de teſtib. Decius & Cagnolus in l. culpâ caret, de regul. iur. Sylveſter in ſumma, verb. Charitas, §. 5. Marta de iuriſdict. 1. par. cap. 24. num. 49. Cardin. Tuſch. pract. concl. iur. lit. l. concl. 125. pag. 491. & exornat Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtri. cap. 2. num. 29. Pat. Franc. Suarez in noviſsimo tract. de Charit. diſp. 5. ſect. 5. per totam, Mag. Pet. de Aragon in 2. 2. quæſt. 10. art. 8. pag. 292. verſ. Tertia concluſio, art. 9. pag. 625. & in q. 33. art. 2. pag. 788. Vbi ait, quòd † tenemur infideles corrigere, quãdo adeſt ſpes emendæ: & quòd quamvis nõ ſit ſpes, quòd infidelis corrigetur quãtum ad fidem falſam, quam habet, ſi tamẽ eſt ſpes, quòd ceſſabit ab alijs peccatis, quæ contra naturam committit, adhuc tenemur, illum, de illis corrigere. Et conveniunt verba Ciceron. lib. 1. Offic. dum inquit: † Homines hominũ cauſa ſunt generati, ut ipſi inter ſe alij alijs prodeſſe poſſent; & lib. 3: Hoc Natura præſcribit, ut homo homini, quicunque ſit, ob eam ipſam cauſam tantùm, quod is homo ſit, conſultum velit, & lib. 5. & ult. de Finibus, ubi hanc coniunctionem hominum inter homines, ſive ſocietatẽ, communicationem, & charitatem generis humani à primo ſtatu natã, eleganter philoſophatur. Ita † enim legẽdum eſt, non ſtatu, ut vulgò corruptè legitur, ut benè advertit Tiraquel. de pœn. temper. cauſ. 24. num. 3. Ac re verâ, ut ait D. Clemens ubi ſupr. † Dei eſt imago homo benè faciens, qua in re ipſe etiam beneficio afficitur, ſicut gubernator ſimul ſervat, & ſervatur. Vnde ſemper † turpe, & indecorum iudicatum eſt, miſeris auxilium denegare, & talionis pœnâ punitum, ut eleganter canebat Ovidius lib. 13. Metamorphoſ. Et eget auxilio, qui non tulit, utq́ue reliquit, Sic linquendus erit, legem enim ſibi dixerat ipſe. Deniqve non obſtabit, ſi replicetur, † hos Indos Hiſpanorum opem, axuilium, vel vindictam nunquam expoſtulaſſe, quin potiùs ſuâ ſorte contẽtos, in Reges, ſive Tyrannos, quibus ſuberãt, ritus & leges, ſive mores, quãtumvis feros, aut fœdos, quibus gubernabantur, & cruenta ac immania ſacrificia, quæ exercebant, voluntariè conveniſſe, & conſenſiſſe videri, ut ait Epiſcop. de Chiapa in Apolog. contra Sepulved. fol. 15. & ſequen. & in reſpõſion. ad obiectiones eiuſdem, replic. 11. ſol. 45. Ac proptereà ſub prætextu liberationis, & inſtructionis eorum, bello & armis compeſci non potuiſſe, cùm ſecundùm Caſsiodor. lib. 1. var. epiſt. 38. & lib. 5. epiſt. 39. non † ſit beneficium, aut defenſio, quæ præſtatur invitis, nec cuiquam videatur utile, quod adverſâ voluntate conceditur, ſuſpectumq́ue reddatur, quod patiuntur nolentes. Vnde Horatius in Arte Poëtica rectiſsimè inquit: Invitum qui ſervat, idem facit occidenti. Et Lesbonius apud Plaut. in Trinum. act. 3. ſcen. 2. Nullum beneficium eſſe duco id, quod cui facias, non placeat. De quo extat egregia regula iuris in l. invito 69. D. de regul. iur. & optimum exemplum † in l. ult. D. de uſu, & habita, ubi in perniciem meam id omne fieri dicitur, quod fit contra meam voluntatem, etiam ſi in meliorem ſtatum res cõmutetur, cum latè adductis ab Alexand. in l. cùm quid, num. 1. D. ſi cert. petatur, & conſ. 55. in fin. vol. 2. Iaſ. in l. 2. num. 99. C. de iur. emphyteut. Tiraquel. in præfat. de retract. n. 25. & Sarmiento lib. 3. ſelectar. cap. 7. n. 3. Nam † huic argumento reſponderi poteſt cum Victoria. d. relect. de Indis 2. par. num. 15. in fine; Gregor. Lop. in dict. l. 2. part. verſ. Alium titulum, in fin. Bañez in 2. 2. q. 10. art. 10. verſ. Tertia concluſio, col. 535. Lorca in 2. 2. ſect. 3. diſp. 52. num. 2. pag. 968. & Molina de iuſt. & iure tract. 2. diſp. 106. verſ. Tertia concluſio, Indos † non ita ſui iuris fuiſſe, ut ſe ipſos, vel filios ſuos morti tradere poſſent, vel tyrannis vexantibus, & occidentibus conſentire: † cùm nemo ſit dominus vitæ alterius, nec etiam propriæ, niſi ad cuſtodiendum illam, l. liber homo 13. D. ad leg. Aquiliam, cap. diſplicet 22. q. 4. cum alijs, quæ tradunt Theologi poſt D. Thom. in 1. 2. q. 73. art. 9. ad 2. & in 2. 2. q. 59. art. 3. Victor. in relect. de homic. num. 23. Soto lib. 4. de iuſt. & iure q. 2. art. 3. Corduba dict. lib. 1. q. 57. dub. 3. verſ. Neque valet dicere, pag. 499. Gregor. de Valencia, Michaël Salon, Aragon, & plures alij, quos plenè congeſsit Gomez de Ameſcua in tract. de poteſtate in ſeipſum lib. 1. cap. 1. & 5. Ac proptereà voluntas Indorum pium & debitum humanitatis officiũ non potuit excludere, † quod exigit, ut proximis in periculis, ærumnis, & neceſsitatibus poſitis, licèt invitis, & reluctantibus, ſubveniamus; ut in eo contigit, qui laqueo aut alio modo vult ſibi ipſi manus inferre, mortemq́ue conciſcere: & in eleganti exemplo ab Vlpiano relato † in l. non tantum. 6. D. de appellat. & ab Impp. in l. addictos, C. eod. ubi humanitatis ratione omnis pro altero provocans in capitali ſupplicio, audiendus eſſe dicitur, etiam ſi adverſus provocationem damnatus reſiſtat, eamq́; admitti nolit, perire feſtinans. Tradunt alia his ſimilia Decius Mayner. Cagnol. Pet. Faber, Rævard. & cæteri in d.l. invito: inter quæ illud † de capto ab hoſtibus, quẽ etiam invitum redimere poſſumus, & compellere, ut contractum de hac re geſtum ratũ habeat, Auth. ſi captivi, ubi Cynus & Salicet. C. de Epiſcop. & Cler. Alexand. num. 7. in l. fin. C. de negot. geſt. Decius conſ. 691 num. 6. Carrocius de locato in tit. de Medico, quæſt. 2. num. 5. Et idem obtinet in eo, qui non patitur, ſe à ſervitute, vel carcere liberari, & generaliter in omnibus, qui ſuam perſonam, vitam, libertatem, aut etiam civitatẽ defendere negligunt, ut arg. l. 1. & 2. D. de liberal. cauſ. concludit Bald. in dict. l. fin. Bart. in l. Stichus num. 1. D. de pecul. legat. Decius num. 2. Mayner. in. d. l. invito num. 15. Ioan. Andr. & Francus in cap. cùm C. laicus, de for. compet. lib. 6. Imola in cap. ex litteris, de pignor. Tiraquel. de nobilit. cap. 6. num. 39. Carrocius de locato, tit. de locat. ad long. temp. quæſt. 6. n. 145. fol. 62. & Gomez de Ameſcua in d. tract. de poteſtate in ſeipſum lib. 1. cap. 16. num. 10. & ſeq. Quibus arridet alia doctrina, quæ habet, † quòd ſi dominus ſubditum enormiter, & atrociter oneraret, quilibet alter Princeps, viribus, & auctoritate ſuperior, poſſet, & deberet talẽ vaſſallum omnino à crudelis domini poteſtate, & iuriſdictione eximere, etiam tacente ipſo ſubdito, & nihil petente, ut argum. tex. in l. 1. D. de his qui ſunt ſui, vel alieni iur. §. ſed & maior inſtit. eodem, loquentium in ſervis a dominis malè tractatis reſolvit Ioan. Faber ibîdem. Guido Pap. deciſ. 62. incipit, Si quis Baro. Thom. Grammat. in addition fin. ad Matth. de Afflict. deciſ. Neapol. 265. Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 8. nu. 18. & lib. 3. de ſucceſſ. creat. §. 26. nu. 47. & elegantiſ. Fr. Ioan. Marq. in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 6. pag. 31. & lib. 2. cap. 15. in fine. Etenin † ut ait Seneca lib. 2. de benefic. cap. 14. Pulcherrimum opus eſt, etiam invitos, nolenteſq́ue ſervare. Et eleganter Caſsiodor. lib. 1. var. epiſt. 5. fic inquiens: Cogi enim debet ut ſit quietus, qui ſuo vitio renuit eſſe paciſicus. Nam & medendi peritus invitum frequenter ſalvat ægrotum: dum voluntas recta in gravibus paſſionibus non eſt, ſed potiùs illud appetitur, quod a ſalutis iudice gravare poſſe ſentitur. His addere poſſumus, quod, ut ego conſidero, non poteſt ſecurè affirmari Indos † prædictis malis voluntariè conſenſiſſe, cùm vel cæcitate & ignoratione ſuâ, vel tyrannorum metu ita oppreſsi eſſent, ut non poſſent ad meliorem ſtatum aſpirare; cùm tamen reverâ plurimi ipſorum tyrannidis dominantium, & legum, & ſacrificiorum crudelitatis, & aſperitatis maximè pertęſi reperirentur, cuperentq́ue, ſi poſsibile eis fuiſſet, adeò gravi onere liberari, ut refert, & teſtatur Pat. Ioſeph. Acoſta lib. 5. hiſt. Ind. cap. 22. affirmans, ſe ita à multis antiquis Indis audiviſſe, atque hac præcipuê de cauſa ita facilè Indos in omnibus ferè huius Novi Orbis provincijs ſanctiſsimam & mitiſsimam Christi Domini legem recepiſſe, neq; magis gravatè Hiſpanorum dominationem, & gubernationem ſubijſſe. Quod eã iuſtiorem reddere poteſt, ut tradit Victoria. d. relectione de Indis, 2. parte, num. 16. & Nos alio in loco diligentiùs examinabimus. CAPVT XIV. De auctoribus, & argumentis, quæ in ſuperiore articulo pro negativa ſententia urgere videntur, & contrariorum ſolutione. SVMMARIVM Capitis XIV. -  1 Homines ad diſſentiendum, & variè opinandum faciles ſunt. -  2 Infideles non poſſe debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam, multi Doctores affirmant. -  3 Auctores plurimi referuntur, qui titulum debellationis Indorum ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam admittere nolunt. -  4 Bellum, ut ſit iuſtum, debut eſſe defenſivum, vindicativum, aut punitivum. -  5 Indi non videntur iuſtè debellari poſſe ex cauſa defenſionis, vindicationis, aut punitionis. -  6 Bellum punitivum propriè ad executionem imperij, & iuriſdictionis ſpectat, & inter ſubditos exercetur. -  7 Princeps nullus, etiam Papa, & Imperator, in alienis Reginis temporalem iuriſdictionem exercere poteſt. Et nume. 18. -  8 Civis unus non habet poteſtatem puniẽdi alium, quantumvis vitioſum. -  9 Reſpublica una nõ acquirit poteſtatem in aliam ſibi non ſubditam ratione ſcelerum, quæ in ea committuntur. -  10 Iuriſdictionem nemo habet extra ſuum territorium. -  11 Territorium quid ſit, & unde dicatur? -  12 Siculi Flacci locus refertur, & emendatur. -  13 Imperij, & iuriſdictionis propriæ terminos excedere etiam charitatis, aut pietatis ratione non licet. -  14 Bonum, & rectum excedere nullatenus licet, etiam propter ſalutem alterius. -  15 Mendacium quantumvis leve dicere non licet pro totius mundi conſervatione. -  16 Pontifex Roman. ex ſententia D. Bernardi ſe in temporalibus Principum ſæcularium negotijs immiſcere non debet. -  17 D. Pauli ad Romanos 14. locus expenditur. -  19 Deus peccata, & iniurias contra ſe factas facilè, ſi vult, vindicare poteſt, prout ſæpiſsimè fccit. -  20 Vindictam peccatorum, quæ cõtra Maieſtatem divinam committuntur, ſibi relinquendam Dominus tradit. -  21 D. Pauli locus 1. Corinth. 5. Quid enim mihi de his, qui foris ſunt, iudicare? de infidelibus exponitur à D. Hieronym. Anſelm. Athanaſ. Thom. & alijs. Et num. 23. & 27. -  22 Infidelium extra Eccleſiam poſitorum peccata, Divino iudicio punienda relinquuntur. -  24 Vicario Chriſti directè non fuit cõceſſa poteſtas ſuper non baptizatis. -  25 D. Theodoret. qualiter exponat locum D. Pauli Coloſſ. 4. In ſapientia ambulate ad eos, qui foris ſunt. -  26 Trident. Synodus ſeſſ. 14. declarat Eccleſiam non iudicare de non baptizatis. -  28 D. Auguſt. elegantiſsima verba in ſermone 6. de verb. Dom. referuntur, & perpenduntur. -  29 Ritus infidelium non eſſe ab Eccleſia tolerandos, ex doctrina D. Thom. qualiter accipiendum ſit? -  30 Infidelium etiam nobis ſubditorum ritus tolerandi ſunt, ſi Chriſtianæ religioni non adverſentur. -  31 Indi ſi puniri poſſunt pro peccatis contra naturam commiſsis, pro omnibus puniri poſſe videntur. -  32 Peccata omnia, legi, ſive rationi naturali repugnant, & ſic contra naturam eſſe videntur. -  33 Pontifex non ſolùm infideles, verùm neque fideles debellare poteſt propter peccata legi naturali contraria. -  34 Ignorantia aliqua invẽcibilis iuris naturalis dari poteſt. -  35 Fidei prædicatio continet etiam prædicationem pœnitentiæ. -  36 Prædicationis Chriſti Domini, & D. Ioannis Baptiſtæ propoſitũ, quod fuerit? -  37 Infidelibus fidem prædicare, & peccata eorum velle punire, contraria videntur. -  38 Chriſtus non venit iudicare, ſed ſalvare mundum. -  39 Indorum vitia, religionis & doctrinæ inſinuatione, magis quàm armorum terrore tollenda fuerunt. -  40 Homo ſecundùm Plutarch. non ita efferum animal eſt, ut diſciplina, & alijs modis cicurari non poſsit. -  41 Religio Chriſtiana, quàm potens ſit, ad hominum barbariem, feritatem, & vitia tollenda? -  42 Clem. Alexandr. elegans locus expenditur: & alter num. 45. -  43 Lactantij Firmiani elegantiſsima verba de effectibus veræ Religionis. -  44 Iuſtus Lipſius optimè tradit, nulla re magis mores componi, quàm Religione. -  46 Indorum Reges legitimè ſuo more creati, ob ſolum tyrannidis vitium ſuis imperijs ab Hiſpanis privari potuiſſe non videntur. Et num. 48. -  47 Princeps fidelis reſpectu infidelis ſibi non ſubditi, perinde ſe habet ac privatus cum altero privato. -  49 Tyrannum iuſto titulo regnantem nemo privata auctoritate occidere, vel ſpoliare poteſt. -  50 Auctores plurimi referuntur, qui diſputant, an & quando liceat tyrannũ privata auctoritate interficere? -  51 Pat. Iacobi Gordoni verba de occiſione Regis Galliæ Henrici III. -  52 Indi, & alij infideles non videntur iuſtè debellari poſſe ob eſum carnium humanarum, & alia peccata contra naturam. -  53 Indis quæ imputantur ſcelera, aliæ plures nationes commiſerunt, quæ tamen ob ea debellatæ non leguntur. -  54 Sodomiæ vitium Iudæis, & Romanis olim frequentiſsimum fuit. -  55 Adrianus Imperator Antinoo, Ganymedi ſuo, divinos honores indulſit. -  56 Ieroſolymis iuxta templum effœminatorum ædiculæ ſtructæ fuerunt. -  57 Amorrhæi, & cæteri Palæſtini graviſſima peccata committebant: ob quæ tamen citra præceptum Domini debellari non poſſent. -  58 Afrorum vitia, vitijs Indorum longè maiora, verbis Salviani connumerantur. -  59 Carpocratianorum, ſive Gnoſticorum hæreticorum nefanda flagitia. -  60 Leſtrigones antropophagi erant, & ideò ſtriges eò nomine dictæ. -  61 Carnium humanarum convivia plures gentes exercuerunt. -  62 Britanni, & Poloni carnes humanas edere ſolebant. -  63 Braſilienſes, Æthiopes, & aliæ gentes Orientales hodie edunt carnes humanas. -  64 Carnes humanas palato gratiſsimas dicebant Braſilij, & querebantur, quòd baptizatorum non tanti ſaporis eſſent. -  65 Romani maximas turpitudines in ſuis Deis & eorum feſtis admittebant. -  66 Lupercalibus in feſtis qualiter fœminæ verberarentur? -  67 Aſsyriorũ, & Lydorum obſcœnus mos in virginibus maritandis. -  68 Turcæ, & aliæ nationes quàm feros & fœdos mores hodie habeant, & olim habuerint? -  69 Auctores multi citantur, qui agunt de varijs valdè feris ac fœdis variarum gẽtium moribus & ritibus. -  70 Indi etiam ob defenſionem innocentum, quos in ſacrificijs immolabant, debellari poſſe non videntur, & quare? -  71 Eccleſia quatenus tolerare ſoleat ritus infidelium? -  72 Conſuetudo etiam improba excuſat à pœna temporali. -  73 Barbaros quoſdam, qui ex conſuetudine homines immolabant, impunitos reliquerunt Romani, ex Plutarcho. -  74 Sacrificia humanarum victimarum nõ videntur naturali iure prohibita, cùm eis olim omnes ferè mundi nationes uſæ reperiantur. -  75 Idolum Moloch, & Baal quale? & alia plurima, quæ Hebræi coluerunt, eis humano ſanguine litantes. -  76 Carthaginenſes, & generaliter reliqui Africani qualiter filios ſuos Saturno immolarent. -  77 Romani etiam olim hominum immolationes exercuerunt. -  78 Suetonij locus in Octavio perpenditur. -  79 Virgilij carmina exponuntur. -  80 Captivi in ſepulchris virorum fortium à Romanis necari ſolebant. -  81 Gladiatores Romæ unde originem habuerint, & cur buſtuarij dicti? -  82 Gladiatorum ſpectacula crudeliſsima erant, & Traianus uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuit. -  83 Lex unica, C. de gladiator. lib. 11. qua gladiatorum ſpectacula prohibita ſunt, declaratur, & illuſtratur. -  84 Marius filias ſuas Dijs Averruncanis immolavit. -  85 Achaz Hebræorum Rex filium immolavit idolo inimicorum ſuorum. -  86 Hoſtia, & victima quid ſignificent, & de horum nominum etymologia. -  87 Romani frequenter ſe ipſos occidebant, vel occidendos vendebant. -  88 Tauri, Theſſali, Cretenſes, & alij humanis victimis utebantur. -  89 Galli, Franci, Germani, Britanni, & alij populi Septentrionales homines immolabant, & quomodo? num. 92. -  90 Lucani locus exponitur. -  91 Theutates erat Gallis Mercurius, & Mars Hæſus. -  93 Hiſpanos antiquos humanis victimis in ſacrificijs uti ſolitos, plures ſcribunt. -  94 Concilium Illiberitanum exponitur. -  95 Religionis vanæ pretextu multoties gravia peccata fiunt. -  96 Infideles nobis non ſubiecti idololatriæ cauſa non videntur poſſe puniri, aut debellari. -  97 Romani antiqui maximè idololatræ fuerunt, & pluſquàm triginta deorum, ſive potius dæmoniorum, millia coluerunt. -  98 Ægyptij fuerunt idololatriæ magiſtri: & de multis ridendis, & contemnendis rebus, quas adorabant. -  99 Iuvenali locus expenditur de vana idololatria Ægyptiorum. -  100 Dij, ſive idola diverſarum nationum qualia? -  101 Hebræi quàm varia idola coluerint. -  102 Abrahamum aliquando idololatram fuiſſe, aliqui tradunt, qui ab alijs reprobantur, remiſsivè. -  103 Contumelia, & Impudentia pro Deabus ab Athenienſibus colebantur. -  104 Morti, Senectuti, & Paupertati Lacedæmonij ſacrificabant. -  105 Romani adverſæ Fortunæ, Pallori, febri, & Rubigini peculiaria templa, & ſacrificia erexerunt. -  106 Arbores, & ſerpentes cur olim pro Dijs ab aliquibus gentibus colerentur? -  107 Indi Zeilani Simiæ dentem adorant. -  108 Chriſtianos quoſdam accuſat D. Paulus, quòd ſimul cũ Chriſto idolo colerẽt. -  109 Auctores plurimi recenſentur, qui de idolalatria diverſarum nationum latiſsimè agunt. -  110 Blaſphemia, quæ in idolalatria ineſt, qualis fit, & quòd ob eam tantùm infideles debellari non poſsint? -  111 Blaſphemia vera, & propria requiritur, ut infideles ob eam puniri poſsint. -  112 Idolalatriæ in ſacra Scriptura punitæ exempla quatenus imitanda ſint? -  113 Legis veteris exempla admiranda interdum potius quàm ſequenda. -  114 Iſraelitæ quibus rationibus potuerũt debellare, & ſpoliare Amorrhæos, Chananæos, & alios? -  115 Amorrhæorum, & Chananæorum tẽpla, & idola cur Deus ad Iſraelitis ſubverti præceperit? -  116 Deuteron. locus cap. 20. de civitatibus procul poſitis explicatur. -  117 Infideles idolalatræ qualiter convincendi, ſive expugnandi ſint, iuxta gloſſam Interlinealem? -  118 D. Auguſt. & Cypriani loca de punitione idolalatrarum, qualiter accipienda? -  119 Idololatras qui punientes laudantur, de ſubditis intelligendi ſunt. LVcvlenter ſatis, ut opinor, oſtendimus, quàm multis ac magnis auctoribus, & argumentis nitatur titulus iſte debellationis Indorum, qui ex peccatis contra naturam, cruẽtiſq́ue ſacrificijs, & idololatrijs eorum colligi ſolet. Verum autem verò † cùm nihil ita certũ ſit inter homines, quod dubitationem aliquam, & opinionum diſcrimina non recipiat, ut præclarè inquit Iuſtinian. in authen. de tabellionib. collat. 5. Vlpian. in l. itẽ ſi unus 19. §. principaliter, D. de arbitris, & in l. 1. & 2. D. de acqui. poſſ. gloſ. verb. Diverſas, in cap. ſuper litteris, de reſcript. Terent. in Phorm. act. 2. ſcen. 4. ibi: Quot homines, tot ſententiæ, Horat. ſaty. 2. ibi: Tres mihi convivæ prope diſſentire videntur, Quintilianus declamatione 9. in Gladiat. Polybius lib. 4. ibi: Vſque adeò natura hominum non ſolùm corpora, verum etiã animos diſsimiles finxit. Ioan. Sambucus in ſuis Emblemat. pag. 63. ubi hoc etiam ad mortuos, ſub lepida quadam anus fabella, extendit, ſic inquiens: Quædam anus in Sacrum portabat crania collem. Oſsibus humanis ne minuatur honos: Sed titubans ægris pedibus cùm verticem adiret, Concidit, ac varium crania verſat iter. Illa videns labi diverſè cuncta retrorſum, Quodq́; adeò diſcors ſemita ferret onus: Quid mirum ſi tot ſenſus, quot in orbe figuræ Sunt, ait, invivis, nũ oſsibus una via eſt? Cum alijs, quę tradit Edmun. Meril. lib. 1. obſ. cap. 2. Seraphinus de virt. iuramen. privil. 71. num. 4. Fran. Connan. lib. 1. commen. iur. civi. cap. 1. Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 21. num. 144. Antonius Faber. in Iuriſprud. Papin. pag. 4. & Hieronym. Zevallos in præfat. comm. opin. ex num. 113. noviſsimè Alphonſus Carrança de partu human. cap. 9. num. 79. Plurimi alij, graviſsimiq́ue Doctores reperiuntur, qui non minus validis argumentis, & conſiderationibus moti, contrariam ſententiam veriorem, & tutiorem eſſe contendunt; expreſsè docentes, † infidelibus, qui Principibus Chriſtianis ſubiecti non ſunt, etiam cum auctoritate Pontificis, bellum moveri non poſſe, quantumvis ſub tyrannorum imperio detineantur, idolis inſerviant, & peſsima, ac nefanda crimina contra legem, & rationem naturalem admittant: & etiam ſi prius admoniti, ut ab his ſceleribus abſtinerent, id facere recuſaverint. Quam ſententiam † in primìs probaſſe videtur Caietan. 2. 2. q. 66. art. 8. & nervosè defendit Epiſcop. de Chiapa in Apolog. contra Sepulved. & in tract. comprobatorio fol. 66. & 67. Victoria in 1. relect. de Indis, num. 40. & ſequentib. Soto in 4. diſtinct. 5. q. 1. art. 10. pag. 266. Covarru. in regul. peccatum, 2. part. §. 10. num. 4. & 5. Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 24. & licèt ſub dubio, in ea magis reſidêre videtur Gregor. Lop, in d. l. 2. tit. 22. part. 2. gloſſa magna, col. antepen. ad medium, Corduba in quæſtionar. 1. part. q. 57. dub. 5. per totum, & ſequitur Mag. Bañez in 2. 2. q. 10. art. 10. col. 531. verſ. Sexta concluſio, & ſequent. ubi illam confirmat, & reſpondet argumentis, quæ in contrariũ adducuntur; docetq́ue, eam ſecuros fuiſſe omnes Magiſtros Theologos in Cathedris ſuis uſque ad noſtra tempora. Idẽ latè probat Ioſeph. Acoſta de procur. Ind. ſalu. lib. 1. cap. 5. & lib. 2. cap. 3. 4. 5. & 6. Gregor. de Valencia, 3. tomo, diſput, 1. q. 10. puncto 7. verſicul. Nihilominus contraria, col. 414. Molina de iuſt. & iure, tract. 2. diſput. 106. per totam, Ioan. Azorius lib. 8. inſtit. moral. cap. 26. verſicul. Octavò quæritur, col. 1276. in fine, Fr. Auguſt. Davila in hiſt. Mexicana lib. 1. cap. 24. & 25. pag. 95. & 96. Pat. Ludovic. Turrianus de fide, articul. 11. diſput. 52. dub. 2. colum. 646. & 647. multa tamen commiſcens, quæ ſigillatim tractari, & expendi debuiſſent Fr. Thomas à Ieſu de procur. omn. gent. ſalute lib. 4. part. 1. dub. 4. pag. 207. Et tãdem in eandem opinionem magis inclinare videtur Hieron. Zevallos 4. tom. commun. q. ſin. num. 189. cum ſequentib. videndus, ex num. 129. & noviſsimè poſt hæc ſcripta Pat. Suarez in tract. de Charit. diſput. 13. ſect. 5. num. 1. & ſequentibus, & Auctor libri Maris Liberi cap. 2. quem refert. Seraph. Freitas de Imp. Aſiatico, cap. 3. num. 4. & idem Freitas magis ex profeſſo de hoc titulo diſputans. eod. lib. cap. 12. & Ant. Ricciullus de iur. perſon. lib. 2. cap. 31. Pro qua ſententia hæc potiſsima argumenta conſiderari poſſe videntur. Primum, † quòd cùm ea bella dumtaxat iuſta & legitima eſſe definiãtur, quæ defenſiva, vindicativa, aut punitiva ſunt, hoc eſt, quæ iniurias, & damna, quæ nobis inferuntur, propulſant, vel illatas vindicant & reſarciunt, aut ſubditorum proterviam, delicta, & exceſſus compeſcunt, & puniunt, iuxta ea, quæ tradunt Doctores in l. ut vim, & in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, Doct. Melchior de Valencia, tract. 2. cap. 5. num. 15. & ſequentib. & Nos latè exornavimus ſup. hoc lib. cap. 6. ex num. 52. Non videtur ullo modo † bellum, quod infidelibus infertur, licitum eſſe poſſe, cùm ipſi nihil in noſtrum damnum, & offenſionem meditarentur, neque aliquid uſurpaſſent, quod ab eis repetere, & recuperare poſſemus. Necnon etiam cùm tertium illud genus belli punitivi dificiat, quod propriè † ad executionem imperij, & iuriſdictionis ſpectat, ut præter alios obſervant Covarru. & Soto ubi ſup. & Molina d. diſput. 106. verf. Sit prima concluſio, atque ita inter ſubditos duntaxat exerceri debet, & ad extraneos, quãtumvis impios & infideles, extendi non poteſt, † adverſus quos nullus Princeps, quamvis ſit Imperator, imò nec etiam Summus Pontifex, iuriſdictionem temporalem habent, neque item ſpiritualem, niſi quatenus ea neceſſaira eſt ad Chriſtianæ Reipublicæ quietem, & utilitatem, prout idem Covarru. vbi ſuprà reſolvit, & Acoſta d. lib. 2. cap. 4. & Molina d. tract. 2. diſput. 110. de quo Nos in capitibus ſequent. pleniùs agemus. Et † ſicut unus civis poteſtatem puniendi alium civem quantumvis vitioſum nõ habet: ita † ſimiliter una Reſpublica nullũ ius in alia, ſibi nõ ſubditã ob id acquirere poteſt, quòd in illa graviſsima quævis ſcelera perpetrẽtur. Etenim diſcretis gentibus, & Regnis conditis, ut in d. l. ex hoc iure, iuriſdictiones quoque, & imperia diſtingui cœperunt, † ultra quæ nemo alijs ius dicere potuit, l. ult. D. de iuriſdict. omn, iudic. cap. novit de iudicijs, cap. ſi duobus de appellation. cap. cauſam el 2. qui filij ſint legiti. cap. quoniam, diſtinct. 10. cap. duo, diſtinct. 96. cap. celebritatem in fine de conſecrat. diſtinct. 3. Et inde † territoria dicta, eſſe ſcribit Pompon. I. C. in l. pupillus 239. §. territorium, D. de verb. ſignif. quòd magiſtratus intra fines cuiuſque civitatis, ſive univerſitatis, terrendi, ideſt, ſubmovendi, & puniendi ius habeãt. Quod † Siculus Flaccus in lib. de conditionib. agrorum his verbis expreſsit; Bellis enim geſtis victores populi terras omnes, ex quibus victos eiecerunt publicè atque univerſaliter territorium dixere, intra quos fines ius ducendi eſſet. vbi malim legere: Iuris dicundi ius eſſet, cum Briſſonio & Ioanne Calino de verb. ſignif. verb. Territorium. Hanc autem † naturalem, & legitimam imperiorum diviſionem turbare, & in alienos & extraneos homines iuriſdictionem exercêre, etiam ſub prætextu Charitatis, ſeu pietatis, non oportet, cap. cùm ad verum, cap. ſi Imperator 96. diſtinct. cum notatis à Baldo in l. 1. in princip. colum. 2. D. de conſtitut. Princip. Decio in dict. cap. novit. 2. notab. & in noſtris terminis à Ioſeph. Acoſta dict. lib. 2. cap. 4. Quia nullatenus eſt † à bono, & recto ne tantulum quidem diſcedendum, vel propter ſalutem alterius, cap. 1. verſicul. Septimum genus, cap. mihi autem, cap. ne quis, cap. faciat, & cap. ſi quis ad te 22. q. 2. & tradunt Theologi omnes in 3. Sẽtent. diſtinct. 38. & Tiraquel. de pœnis temper. cauſa 24. in princip. Et conducit, † quod de levi mendacio, etiam ob conſervationem totius mundi non excuſando, piè, & graviter docet F. Auguſt. lib. de mendacio ad Conſentium cap. 3. Alexan. 111. in cap. ſuper eo de uſuris, Theologi communiter in 3. diſtinct. 37. & 38. Leſsius lib. 2. de iuſt. & iure cap. 47. dubit. 6. num. 37. Caſtrus adverſus hæreſes, verb. Mendacium, Canus lib. 2. de locis Theol. cap. 2. Corduba lib. 1. quæſtionarij, q. 29. Suarez in tract. de bonit. & malitia, diſput. 7. ſect. 1. & lib. 2. de legibus, cap. 16. num. 12. & in tract. de Fide, diſput. 3. ſect. 5. num. 8 & Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 14. & lib. 2. cap. 7. Quâ ratione D. Bernard. lib. 1. de conſiderat. ad Eugenium † etiã Summum Pontificem notat, ubi ſe civilibus & ſæcularibus negotijs immiſcet, & temporalium Principum iuriſdictionem aſſumit: In criminibus, inquiens, non in poſſeſsionibus poteſtas veſtra: propter illa ſiquidem, & non propter has, claves accepiſtis Regni cœlorum, prævaricatores excluſuri, non poſſeſſores. Habent hæc infima, & terrena iudices ſuos, Reges & Principes terræ. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem veſtram in alienam meſſem extenditis? Et lib. 2. Vicario Chriſti non dominatus in orbem, ſed Apoſtolatus convenit. Nam Principes gentiũ dominantur eorum, at non ita inter vos. Et præſenſit † D. Paul. ad Roma. 14. dum ait: Tu quis es, qui; iudicas alienum ſervum? Domino ſuo ſtat, aut cadit: quo in loco D. Hieronymus paraphraſticè inquit: Cuius tu auctoritatis es, ut iudices eum, quem lex non iudicat? † Sic apertè inſinuantes, nullam poteſtatẽ, quantumvis Regiam, aut Pontificiam, infidelibus ſibi non ſubditis, & invitis, leges, & præcepta morum dare poſſe, & longè minus ad eorum punitionem procedere, vel ob hanc cauſam adverſus illos bellum inferre. Secvndò pro eâdem opinione cõſiderari poteſt, quòd licè fateamur, ratione tyrannidis, idololatriæ, ſacrificiorum, & aliorum criminum contra naturam, quæ Indi committere prohibentur, Divinæ Maieſtati iniuriam inferri: † Hæc tamen quo ad nos ſufficiens cauſa belli iudicari non poteſt, neque ob eam vindicandam nobis adverſus infideles ſævire permittitur, cũ Deus ipſe facillimè valeat, ſi velit, eas iniurias avertere, ſceleratoſq́ue homines pro meritis coërcere, prout multoties feciſſe, pluribus exemplis oſtendimus ſuprà hoc lib. cap. 2. ex numer. 5. & cap. 11. num. 49. & latè proſequitur Simon Maiol. in dieb. Canic. 1. tom. colloq. 19. pag. 433. & 2. tom. colloq. 1. † Et manifeſtiùs doceri videtur in illo Deuter. 32. verſ. 35. Paul. ad Romanos 12. & ad Hebræos 10: Mihi vindictam, & ego retribuam, & meliùs atque expreſsiùs, † 1. ad Corinth. 5. ubi ſic urgentiſsimè inquit: Si is, qui frater nominatur inter vos, eſt fornicator, aut avarus, aut idolis ſerviens, aut maledicus, aut ebrioſus, aut rapax: cum huiuſmodi nec cibum ſumere. Quid enim mihi de ijs qui foris ſunt, iudicare? Nonne de ijs, qui intus ſunt, vos iudicatis? nam eos, qui foris ſunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipſis. Quem locum exponens D. Hieronymus ibîdem, & in epiſt. ad Oceanum, eam fuiſſe Apoſtoli mentem, oſtendit, ut ratione dictorum criminum liceat, in fratres, hoc eſt, in eos, qui ſemel Chriſto, & Eccleſiæ nomen dederunt, competenter animadvertere. † Alieni autem & qui foris, ideſt, extra Eccleſiam ſunt, veluti Iudęi, Hæretici, atque Gentiles, Divino iudicio puniendi relinquantur, & D. Anſelmus ſic inquit: Quid mihi attinet iudicare de ijs, ideſt, infidelibus, qui ſunt foris, ideſt, extra Eccleſiam? His enim blandiendum eſt, ut per amorem, & dulcedinem poſsint Chriſto lucrari. Nam eos, qui foris ſunt, non commiſit vobis Deus iudicandos, ſed ipſe iudicabit eos in futuro ſecundùm diſtrictionem iuſtitiæ ſuæ. Et D. Athanaſ. ſuper eundem Pauli locum ſic non minùs expreſsè, eleganter ſcribit: Neminem equidem nunc eorum, qui exteriores ſunt, alloquor, id enim leges meas excederet. Super vacaneè igitur Chriſti præcepta illis iniungerẽ, qui extra Chriſti aulã divagantur; quæcunque enim lex diſſerit, his qui ſub lege ſunt, diſſerit. In quem ſenſum eandẽ auctoritatẽ citant † Pontifices in cap. maiores, de baptiſm. cap. gaudemus, de divortijs, cap. qui ſincera, cap. de Iudæis 45. diſtin. cap. ſi quis inquit 1. q. 1. cap. inter verba 11. q. 3. cap. multi 24. q. 1. ubi etiam Turrecremata concludit, de infidelibus eſſe intelligendam, qui nunquam fidem agnoverunt, & ideò Divino iudicio reſervantur. Et idem docent D. Thom ſup. eand. epiſt. Pauli & Ricard. de Mediavilla in 4. Senten. diſtinct. 7. q. 2. art. 1. & diſtinct. 17. quæſt. 4. art. 2. & noviſsimè poſt hęc ſcripta Pat. Suarez in tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 3. num. 5. pag. 288. dicentes, quòd Vicario † Christi, cęteriſq́; Prælatis non fuit directè conceſſa poteſtas ſuper his, qui Sacramentũ Baptiſmi non ſuſceperunt, quod eſt ianua, quâ intratur in Eccleſiam Militantẽ: ſed ſuper eos tantũ, qui ſe Fidei Chriſtianæ ſubdiderant. Theodoret. † etiã exponens alium locum eiuſdem Pauli ad Coloſ. 4. in illis verbis: In ſapientia ambulate ad eos, qui foris ſunt, ſic inquit, Hoc eſt, ad eos, qui nondum crediderunt, nullam damni occaſionem eis date, pro ipſorum ſalute omnia molimini. Neque abeſt † Trident. Synodus ſeſſ. 14. cap. 12. ubi aſsignãs diſcrimen inter miniſtros Baptiſmi, & Pœnitentiæ, ait: Conſtat certè Baptiſmi miniſtrum iudicem eſſe nõ oportere, cum Eccleſia in neminem iudiciũ exerceat, qui non prius in ipſam per Baptiſmi ianuam fuerit ingreſſus. Quid enim mihi, inquit Apoſtolus, de ijs qui foris ſunt, iudicare? Secus eſt de domeſticis Fidei, quos Chriſtus Dominus lavacro Baptiſmi ſui corporis membra ſemel effecit. Atque † in eundem fermè ſenſum tendere, & reſpicere videntur alię plures eiuſdẽ loci interpretationes, quas referunt Alvar. Pelagius de plãctu Eccleſ. lib. 1. art. 37. Epiſcop. de Chiapa in diſp. contra Sepulv. fol. 9. Melchior Canus de locis Theolog. lib. 4. cap. 2. Navarr. in cap. ita quorundam, de Iudæis notab. 8. numer. 4. Ioſeph. Acoſta d. lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 2. Aragon in 2. 2. q. 10. art. 8. pag. 291. Molina d. diſp. 106. verſ. Sit tamen prima concluſio, Valençuela in. d. monitor. contra Venetos, 4. par. num. 181. & 182. Zevall. in 4. tom. pract. q. ult. num. 109. & Pat. Suar. ubi ſup. eaſq́ue omnes eleganti paraphraſi comprehendiſſe, & exornaſſe videtur † D. Auguſt. in lib. de Verbis Domini, ſerm. 6. de Puero Centurionis, ubi exponens locũ Deut. cap. 7. in illis verbis: Cũ data fuerit vobis terra in poteſtatẽ, &c. ſic inquit, prius dixit, in poteſtatem, & ſic ait, quæ faciẽda ſunt: Aras eorum deſtruetis, lucos eorum cõminuetis, & omnes titulos eorũ cõfringetis. Cũ acceperitis poteſtatẽ hoc facite. Quid enim mihi de ijs, qui foris ſunt, iudicare? ipſe Apoſtolus ait: Vbi non eſt nobis data poteſtas, non facimus: ubi data eſt, nõ permittimus: multi pagani habenti iſtas abominationes in fundis ſuis. Num quid accedimus & confringimus? prius enim agimus, ut idola eorum cordibus confringamus. Quando chriſtiani, & ipſi facti fuerint, aut invitant nos ad tam bonum opus, aut præveniunt nos: modò orandum eſt pro illis, non iraſcendũ illis, ut audiant veritatẽ in vobis reſecanda putredo eſt. Vnde † quod D. Thom. docet 2. 2. q. 10. art. 11. ritus ſcilicet infideliũ nõ eſſe aliqualiter ab Eccleſia tolerãdos, intelligendũ eſt de ritibus infidelium habitantium inter Chriſtianos in provincijs ipſorum Chriſtianorum, vel cũ tales ritus, & idolorum templa, & ſacrificia Chriſtianę Religioni alíquod impedimentũ præſtant, ut optimè diſputat Covarr. d. regul. peccatũ, 2. par. §. 11. num. 5. verſ. Quod autem, Gregor. de Valencia 3. tom. diſp. 1. q. 10. punct. 7. per tot. Pat. Lud. Turrianus in tract. de Fide, diſput. 51. art. 11. col. 644. & P. Mag. Lorca in 2. 2. art. 11. q. 10. n. 2. Alioqui ſi extranei, & liberi ſint à Chriſtianorum Principum imperio, & iuriſdictione, nihil poteſt ea de cauſa adverſus illos ſtatui. Quinimo & ſubditorum † infideliũ ritus in quantum Fidei, & Religioni noſtræ non adverſentur, tolerandi erunt, ut ſic faciliùs Christo eos lucrari poſsimus, & ne alia damna, & graviora ſcandala generentur, cap. infideles 24. q. 4. cap. ad menſam 11. q. 3. cum traditis a D. Thom. d. art. 11. & Azorio. 1. par. inſtit. Moral. lib. 8. c. 24. verſ. Vndecimò quæritur, & cap. 25. verſic. Duodecimò quæritur, Covarrubias & alijs ſuprà relatis, & in noſtrorum Indorum terminis eleganter tradit Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procur. Ind ſalu. cap. ult. & Lic. Ferdin. Zurita in libe lo de quæſt. concernentibus materias Indorum, Matriti excuſſo anno 1586. q. 25. Tertiò huius opinionis Auctores eâ conſideratione nituntur, † quòd ſecundùm Innocent. & ſequaces, infideles lege tantùm naturę reguntur, & ideò ſi contra illam delinquant, per Pontificem puniri poſſe aiunt, & eius auctoritate à Principibus Chriſtianis. Quod ſi ita eſt, univerſaliter affirmare debemus, non ſolùm puniri, & debellari poſſe pro peccatis contra naturam, de quibus D. Thom. 2. 2. quæſt. 154. artic. 1. 2. & 12. verùm & pro reliquis, quæ contra legem naturalem committuntur, ut por furto, fornicatione, adulterio, homicidio, & generaliter pro quibuslibet alijs peccatis ſimilibus: cùm † omnia legi, ſive rationi naturali repugnent, ideoq́ue contra naturam eſſe videantur, ut docet D. Thom. in 1. 2. q. 71. art. 6. & q. 94. art. 3. ad 2. D. Damaſcen. lin. 2. de Fide orth. c. 30. D. Auguſt. lib. 12. de Civit. Dei cap. 1. Gregor. de Valẽcia 1. tom. diſp. 7. q. 4. punct. 4. & Ioan. de Salas de legib. diſp. 5. ſect. 12. pag. 95. Hoc autem abſurdũ eſſe contendunt, cùm his † de cauſis nec poſsit, nec debeat Pontifex, bellum inferre, non ſolùm barbaris, & infidelibus, quibus nõ facilê poteſt oſtendi, hæc omnia peccata contra legem naturæ eſſe: ſed ne Chriſtianis quidem, quamvis in eis ratione ſcientiæ graviora ſint. Alioqui ſi propter hoc terras Chriſtianorum publicaret, & alijs Principibus concederet, quotidie poſſet Regna mutare, cùm in omni provincia multi peccatores exiſtant, ut graviter, & eruditè præter alios conſideravit Victoria d. relect. 1. de Indis num. 40. & Aragon. d. art. 8. pag. 291. & ſequenti. Quibus adijcio, plures † Theologos tenuiſſe, aliquam iuris naturalis ignorantiam eſſe omnino inculpabilẽ, & invencibilẽ, præſertim in iunioribus, hebetioribus, & idiotis; maximè ubi non de primis ipſis, ac puris principijs naturalibus agitur, quale eſt illud; quod tibi nõ vis, alteri ne feceris, & ſimilia; ſed de alijs pręceptis, quæ ab illis paulò remotiora ſunt, & obſcuriores aliquas concluſiones habent, ut colligitur ex D. Thom. in 1. 2. q. 94. art. 6. & ex cap. obijciũtur 7. 32. q. 4. & latè proſequitur Ant. à Corduba in quæſt. lib. 2. q. 4. per tot. Dominic. Soto lib. 1. de iuſtit. & iure, q. 4. art. 4. Aragon d. q. 10. art. 1. pag. 254. Gabr. Vazq. in 1. 2. q. 76. diſp. 122. cap. 1. & 2. Gabr. de Valencia, Zumel. Medina, & alij, quos refert, & ſequitur Ioan. Salas in d. tractat. de legibus, diſp. 5. ſect. 5. & 6. pag. 76. & 80. & noviſsimè P. Franc. Suar. in tract. de Fide, diſp. 17. ſect. 2. ex numero 5. Qvartò, † pro eâdem opinione perpenditur, in prædicatione Fidei contineri etiam prædicationem pœnitentię, & remiſsionem peccatorum, ut habetur Luc. ult. ibi: Quoniam ſic ſcriptum eſt, & ſic oportuit, Chriſtum pati & reſurgere à mortuis tertia die, & prædicare in nomine eius pœnitentiã in remiſſionem peccatorũ in omnes gentes. Et hoc fuit † propoſitum prędicationis Divi Ioannis, & Christi domini, quod generaliter ad omnes gentes ſpectat, ſecundùm D. Paul. ad Roman. 10. & ad Gal. 3. unde cõtraria inter ſe, & repugnantia eſſe videntur, † infidelibus iſtis Fidem ſuadêre, quæ omniũ pręteritorum peccatorum remiſsionẽ iudulget, & eos ob eadem peccata, quæ commiſerunt, punire, & vi & armis debellare. Non enim Christvs † venit, ut iudicet mundũ, ſed ut ſalvetur mundus per ipſum; & ita Propheta inſinuavit, dum dixit: Ecce Rex tuus venit tibi manſuetus ſedens ſupra aſinam. Prædictaq́ue † Indorum vitia, quamvis gravis, & illis innata eſſent, Religionis, ac doctrinæ Chriſtianę inſinuatione, & conſuetudine, magis quàm armorum terrore, & violent â ab eorum animis removeri, & ablegari debuerunt. Nam, † ut præclare tradit Plutarch. in vita Pompeij: Homo ſuapte natura neque efferum eſt, neque quod domari non poſſit animal; ſed vitijs cõtra naturam utendo, degenerat. Diſciplina porrò, locorumq́ue, & victus mutatione etiam feræ cicurantur, ſævitiamq́ue ſuã cultui mãſuetiori addictæ, exuunt: unde Horatius: Nemo adeò ferus eſt, ut non miteſcere poſſit Si modò culturæ patientem accommodet aurem. Et multis experimentis † compertũ eſt, nihil Religione Chriſtianâ piè, & ſuaviter hominum cordibus inſinuatâ, potentius, atque efficacius eſſe, ad tuẽda naturæ iura, ad barbariem, & feritatem deponendam, & benefaciendũ omnibus, ad lædendum neminem, ad vitam quietiſsimè traducendam, ut piè & eleganter proſequitur † Clemens Alexand. in epiſt. exhortat. ad Gentes, pag. 2. docens, quòd Deus veræ Fidei, & Religionis canticis, & carminibus, longè melius, quàm Thracius ille Orpheus, & Thebanus, & Methymnæus: Difficillimas feræs homines mãſuefecit. Volucres quidem, eos, qui ex ipſis ſunt leves: ſerpentes verò, eos qui deceptores: & leones, eos qui ſunt animoſi, & ad iram concitati: ſues autẽ, eos, qui ſunt voluptati dediti: lupos autẽ, eos, qui ſunt rapaces: lapides autẽ, & ligna ſunt inſipientes; vide quantũ potuerit novum canticũ homines ex lapidibus, & homines fecit ex feris, Thom. Boz. de ſign. Eccleſ. lib. 7. c. 6. pag. 282. lib. 10. cap. 16. & lib. 22. c. 2. Acoſta omnino legendus de procur. Ind. ſalut. lib. 4. cap. 4. pag. 396. Balthaſ. Chavaſius de notis veræ Religion. lib. 4. §. 2. in fine, pag. 907. Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. capite 11. numer. 14. Fr. Ludovic. Granatenſ. in Symb. Fidei, 4. part. cap. 1. 2. & 5. par. cap. 25. & ante eos † Lactantius lib. 3. de falſa ſapien. capit. 26. ubi. ſic ait: Dei præcepta quantum valeãt in animis hominum quotidiana experimẽta demonſtrant. Da mihi virum, qui ſit iracundus, maledicus, effrænatus, pauciſſmis Dei verbis tam placidum, quam ovem reddam. Da cupidum, avarum, tenacem, iam tibi cum liberalem dabo, & pecuniam tibi plenis manibus largientem. Da timidum doloris ac mortis, iam cruces, & ignes, periculum omne, & taurum contemnet. Da libidinoſum, adulterũ, ganeonem iam ſobrium, caſtum, continentẽ videbis. Da crudelem, & ſanguinis appetentem, iam in veram clementiam furor illius mutabitur. Da iniuſtum, inſipientem, peccatorem, continuò æquus, prudens, & innocens erit; uno enim lavacro malitia omnis abolebitur. Idem non minus eleganter notavit Iuſt. † Lipſ. in monit. ad Polit. cap. 2. ſic ſcribens: Nulla res magis animos, & mores componit, quàm religio: & illa, ubi in pectus demiſſa, virtutum agmẽ ſequitur. In primìs manſuetudo quædam animi, & trãquillitas, bona imperantibus, & quæ faciles, obnoxioſq́ue præceptis reddit. Quod ſumere potuit à Clem. † Alex. lib. 4. Strom. cap. 6. pag. 527. ubi ait, Spiritũ ſanctum, quo Chriſtiani ungũtur, reddere mentem benè compoſitã, & Deo gratam, & ei talem indere qualitatem, ut perpetuâ fruatur lętitia, cùm in ſe inhabitantem habeat Spiritum Sanctũ, qui eſt lucidus; & abſtergit ac expellit omnes vitiorum ſordes, & maculas. Quam opinionem ſi quis defendere velit, ad argumenta, quæ pro contraria retulimus, reſpondêre poterit. Non obſtare primum † ex tyrannidis vitio deſumptum, quo Indorum Reges, ut plurimùm, uti probavimus. Nam omiſſâ ſolutione Epiſcopi Chiapenſis in Apolog. contra Sepulved. fol. 15. & ſequentib. & in reſponſ. ad obiect. eiuſd. replicat. n. fol. 45. qui reſpondet, hanc cauſam ſufficientẽ non eſſe; cùm Indi ſub illorum imperiũ pacificè viverent, & Hiſpanorum opem non implorarent, de qua egimus ſup. cap. præcedenti n. 89. & ſeq. perpendi etiam poteſt, duos † Principes, quorũ unus ſit fidelis, & alter infidelis, eo modo ſe habêre inter ſe ſe, quo duo homines privati, ut conſiderat Aragon d. 2. 2. q. 10. art. 8. pag. 291. & Acoſta d. lib. 2. cap. 4. pag. 221. Vnde † ubi Indorum Reges legitimè ſuo more, ac modo imperio potiebantur, non potuerunt co ab Hiſpanis privari, & multo minus debellari, aut interfici, quamvis crudeliter & tyrannicè dominarentur: cũ † iuxta veriorem, & receptiorem ſententiã nemo poſsit privatâ auctoritate ſpoliare, vel occidere tyrannum, titulo iuſto regnantem, adeò ut contrarium aſſerere hæreticum ſit, ut poſt D. † Thom. lib. 1. de. regim. Princip. cap. 6. & Concil. Conſtantienſe ſeſſ. 15. reſolvit Caietan. 2. 2. q. 64. art. 3. Caſtrus lib. 13. adverſ. hæreſ. verſ. Subditus, & lib. 14. verb. Tyrannus, Sylveſter in ſum. eod. verb. Gregor. Lopez in l. 10. tit. 1. par. 2. Sepulved. lib. 1. de Regno, Caſtaldus in tract. de Imperatore, q. 82. & plures alij, quos refert, & ſequitur Gigas in tract. de crim. lęſę Maieſt. q. 65. per tot. Covar. in 4. 2. par. cap. 3. §. 4. num. 6. Sotus de iuſt. & iure lib. 5. q. 1. art. 3. Menchaca lib. 1. controverſ. illuſt. q. 8. n. 33. Menoch. de recup. poſſ. remed. 10. num. 83. Petr. Gregor. lib. 26. de Repub. cap. 5. num. 24. Gregor. de Valencia 2. 2. diſp. 5. quæſt. 8. punct. 3. Leſsius lib. 2. de iuſtit. & iure, cap. 9. dub. 4. Ioan. Mariana lib. 1. de Rege cap. 6. Franc. Vivius in commu. opin. concluſ. 310. Molina tom. 4. tractat. 3. diſput. 6. Azorius part. 1. lib. 8. cap. 12. quæſt. 17. & capite 26. quęſt. 7. & part. 3. lib. 2. cap. 2. quæſt. 1. & cap. 7. q. 30. Balthaſ. Ayala de iure & offic. belli, lib. 1. cap. 25. & ſequẽtib. Ioan. Garcia in tract. de nobilit. gloſſ. 2. numer. 28. & latiſisimè & noviſsimè Pat. Suarez in defenſ. Fidei lib. 6. cap. 4. per totum, Mag. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 8. Petr. Andr. Canonherius in Aphoriſ. moral. Hippocrat. pag. 335. & noviſsimè † Pat. Iacob. Gordon. in ſua Chronograph. anno 1589. pag. 478. ubi cùm narret necẽ illatam Regi Gallię Henrico 111. cui ſimilis altera contigit in Henrico IV. ann. 1610. ſic elegãtiſsimè inquit: Sed parce Lector quiſquis es, facere nõ poſſum, ut hoc malè feriati hominis, & iniqui percuſſoris facinus temerarium vehementer non damnem. Scribant exterarum nationum homines, quæ velint: ego nullo unquam Divino, vel humano iure permiſſum puto, ſubdito privato aut cuivis perſonæ, his artibus in Principem inſurgere, quamvis ille hæreticus foret, ne dum ſi legitimus, ſi Catholicus eſt, ſi Rex Chriſtianiſſimus, in ſcelere nulla religio eſt, & malis artibus Divinum Numen nunquam benè colitur. Secundo verò argumẽto ex multitudine, & gravitate aliorũ delictorum deſumpto, quæ Indi iſti cõtra legẽ, & rationẽ naturalẽ perpetrare ſolebant, & ex eo, quòd humanas carnes edebãt, reſpõderi etiã poteſt, negãdo hoc ſuffciens † eſſe, ut Chriſtiani poſsint adverſus infideles ſibi non ſubiectos animadvertere, neque ad id Romani Pontifices interventionem quicquam proficere, quem infideles recognoſcere non tenentur, ut huius opinionis Auctores affirmant. Præſertim cùm reverâ eadem † ſint, vel etiam minus gravia eorundem Indorũ crimina, quã quæ olim, & hodie de alijs nationibus memorantur; quibus tamen nunquam legimus ob hanc cauſam bellum indictum, ut obſervat Ioſeph. Acoſta d. lib. 2. cap. 5. & Fr. Auguſt. Davila in d. hiſt. Mexican. lib. 1. cap. 30. Nefariæ † namq; libidinis vitiũ frequentiſsimum olim fuit etiam Iudæis Divinâ lege inſtitutis, & Romanis rerum dominis, plurimiſq́ue alijs gentibus, & uſque adeò non faſtiditum, ut etiã in media Roma antiquitùs eſſent publica, apertiſsimaq́ue obſoletorum loca, & graviſsimi Philoſophi publicos habuerint concubinos, & † Adrianus Imperator Ganymedi ſuo Divinos honores indulſerit, temploq́ue urbe, & publicis ſacrificijs honeſtandũ curaverit: & in Stellam cœleſtem cõverſum aſſeruerit, ut pluribus tradunt Dio Caſsius, & Spartian. in Adriano, Pauſanias in Arcadicis lib. 8. D. Hieronym. lib. 20. adverſ. Iovin. Nicol. Leonic. de var. hiſtor. lib. 2. cap. 19. & Conſtant. Landus in explicat. veter. numiſmat. pag. 91. Ieroſolymis † etiam circa Templũ, omnium eo ſęculo ſanctiſsimum, effœminatorum ædiculę, lupanaris inſtar, ſtructæ fuerunt, ut conſtat ex 4. Reg. cap. 24. & 2. Machab. cap. 4. & ex alijs, quæ latè proſequitur D. Hieron. explicans illud Iſaiæ cap. 2: Et pueris alienis adhæſerũt, Thom. Boz. de ſignis Eccleſ. lib. 7. cap. 4. & Gaſpar Sanctius ibîdem num. 12. De † Amorrhęis quoque, & cęteris Palęſtinis tot, & tam immania ſcelera ſacra Scriptura recenſet, ut non videantur horribiliora Indis obijci poſſe, etiam ijs, quos Caribes vocant, qui ſunt omnium truculentiſsimi, ut conſtat ex illo loco Sapient. 12. verſ. 5. & 6. cuius ſup. cap. 12. num. 76. meminimus. Et tamen nõ ob hęc ab Hebræis bellari potuiſſent, niſi expreſsũ Domini præceptum interveniſſet, cui imputari non poteſt, ſi delêre iubeat nationes, quas fecit; novit enim quid cuiq; fieri debeat, ut ſubijcitur in dict. c. 12. Sapient. verſ. 12. & ſeq. Et prætereà alię quoq; cauſæ illius belli fuiſſe perhibentur, de quibus inſrà in reſponſione quìnti argumenti ſuſiùs agemus. Afrorum † item vitia adeò extollit Salvian. lib. 7. de provident. ut Indos ſu turpitudine vincere videãtur: ſic enim de illis ſcribit: Omnes nationes habent, ſicut peculiaria mala, etiam quædã bona. In Afris penè omnibus neſcio quid non malũ? Si accuſanda eſt inhumanitas, inhumani ſunt: ſi ebrietas, ebrioſi ſunt: ſi falſitas, fallaciſſimi: ſi dolus, fraudulentiſſimi: ſi cupiditas, cupidiſſimi: ſi perfidia, perfidiſſimi. Impuritas eorum, atque blaſphemia his omnibus admiſcenda non ſunt, quia illis ſuprà diximus malis aliarũ gẽtiũ, his autem etiam ſua ipſorum vicerunt. Ac primũ, ut de impuritate dicamus, quis neſcit, Africã totã obſcœnis libidinũ tædis ſemper arſiſſe, nõ ut terrã, ac ſedẽ hominũ, ſed ut Ætnã putes impudicarũ eſſe flammarũ? &c. Et poſt alia: Nã ſicut in ſentinã profundæ colluviones omniũ ſordium, ſic in mores eorum, quaſi ex omni mundo vitia fluxerunt. Carpocratiani † etiam hęretici, qui alio nomine Gnoſtici dicti ſunt, adeò turpem, & flagitioſum vivendi modum profitebantur, ut nefando concubitu matres, & ſorores violarẽt, uxores cõmunes haberent, omnẽ ſpeciẽ virilis coitus, ac libidinoſæ ad mulieres conſuetudinis in ſingulis corporis mẽbris exercêrent. Incantationes quoq; veneficia, ac idololatrias perficiẽtes, abortus procurantes, & ipſam ſuam ſinaxim, ac communionẽ turpitudine multiplicis coitus polluentes: comedẽtes, ac contingentes tũ humanas carnes, tum alias immunditias. Et quod peius fuit, has tã nefandas, & ſceleſtas actiones Religionis Chriſtianæ velo perſuaſione diabolicâ contegentes, ita ut turpẽ ignominię notã univerſæ Chriſtianorum multitudini ſuo tẽpore inuſerint, ut graviter narrat, & dolet Epiphan. hęreſi. 26. & 27. Irenę. lib. 2. cap. 24. Tertul. de præſcript. adverſ. hæreſ. cap. 48. Clem. Alexand. & eius addition. Gentian. Hervet. lib. 3. Strom. cap. 1. & in notis collectan. pag. 807. Euſeb. Cæſariẽſ. lib. 4. hiſt. Eccleſ. c. 7. & alij, quos refert Cardin. Baron. in annal. Eccleſ. rom. 2. ann. Christi 120. num. 21. & 22. & Martin. Delr. lib. 3. diſquiſ. magic. par. 1. q. 1. pag. 188. & quæſt. 3. ſect. 2. pag. 207. De † Leſtrigonibus quoque narrat Homer. Odiſeæ K, quòd antropophagi erãt, unde in veteri gloſſario ita cognominantur Striges, & magi noſtri tẽporis, qui pueros maximè adhibent ad ſacrificia, eorumq́ue ſanguinem lambunt, & carnes vorant. Plures † item alię gẽtes olim fuiſſe commemorantur, quę profana convivia humanarum carnium exercebant, ita ut nec parentibus parcerent, ut cõſtare poterit ex traditis à Tertulliano lib. 1. contra Marcion. D. Hieron. lib. 2. cõtra Iovinian. D. Chryſoſt. hom. 10. in Matth. Euſeb. lib. 1. de præparat. Evang. cap. 3. Alex. ab Alexan. lib. 3. Genial. cap. 1. ubi eius additionator Tiraq. quâ ſolet diligentiâ plura congeſſit. Et de † Britannis & Polonis idẽ ſcribit Plinius lib. 30. cap. 1. D. Hieronym. d. lib. 2. adverſ. Iovini. Radevicus lib. 3. hiſt. cap. 1. Bap. Fulgoſ. lib. 9. memorab. cap. 2. fol. 314. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 22. cap. 2. in fine. Et † de Braſilienſibus, Æthiopibus, & alijs Orientalibus Maffæius lib. 15. hiſt. Ind. pag. 360. & Molina de iuſtit. & iure, tract. 2. diſp. 34. pag. 167. ubi aiunt, maximum fuiſſe Chriſtianis Prędicatoribus laborem apud Braſilienſes in cohibenda huius funeſti ac feralis cibi conſuetudine: † quo illi nullum palato gratius edulium norãt, atque ob id ipſum gravia non ſemel adiere diſcrimina. Et quòd aiebãt Barbari, intinctis ſacro baptiſmate carnibus, multum de priſtina ſaporis gratia deperire. Vt ſic interim omittamus turpitudines, quas † Romani in feſtis Floralibus, Bacchanalibus, & Venereis admittebant, & præſertim † in Lupercalibus, in quibus tanta erat ſtultitia, ut ſuperſtitioſæ fœminę, quę fœcunditatem ſuam deſperabant, miniſtris tam infamis ac execrandę ſolemnitatis ſe exponerent, & dorſo, ventre ac palmis ſcuticæ verbera acciperẽt. De quibus Ovid. lib. 2. Faſt. ſic loquitur. Nupta quid expectas? non tu pollentibus herbis Nec prece, nec magico carmine mater eris. Excipe fœcundæ patiẽter verbera dextræ Iam ſocer optatum nomen habebit avi. Iuſſæ ſua terga puellæ Pellibus exſectis percutienda dabant Luna reſumebat decimo nova cornua mẽſe Virq́ue pater ſubitò, fœmina mater erat. Aſsyrij † quoque, & Lydij vetuſtis, & ſpurcis moribus, virginum nuptias non aliter celebrabant, quàm ſi priùs in honorem Veneris alicui peregrino ſui corporis copiam feciſſent, aut dotem ſcortando coadunaſſent. Varios item alios nõ minus fœdos,[*] quàm feros, ac tyrannicos vivendi ritus, hodie Turcę exercent, & olim plures aliæ gentes exercuerunt: de quibus multa tradunt † Solinus lib. 5. cap. 43. Iuſtin. Athenagor. Tertul. Origen. Auguſt. Cyprian. Arnob. Clem. Alexand. Prudentius, Nazianz. & alij, qui apologias, & orationes contra Gẽtes ſcripſerunt, Ioan. Boëm. in lib. de morib. omn. Gent. Tiraq. in ſuis legib. connubial. Ioan. Boter. in relat. univerſ. Th. Boz. omnino legendus de ſign. Eccleſ. lib. 7. cap. 4. & lib. 2. cap. 10. & in tract. de iure ſtat Eccleſ. lib. 2. cap. 15. Simõ Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 1. per tot. & tom. 4. colloq. 4. de origine humanę ſociet. ex pag. 1. Perei. ſup. D. Paul. ad Roman. 2. diſp. 11. 12. & 13. Lilius Girald. in ſua hiſtor. Deor. & in noſtris ferè terminis Acoſta, & Fr. Auguſt. Davila ubi ſuprà, Gregor. de Valencia diſput. 7. quæſt. 4. punct. 1. Alphonſ. à Caſtro lib. 2. de leg. pœnal. cap. 14. Sotus lib. 1. de iuſt. & iure, q. 4. art. 4. Azor 1. p. inſt. Moral. lib. 6. cap. 60. & ſeqq. & par. 2. lib. 3. cap. 14. q. 3. & 4. & Pat. Ioan. Salas, qui plurima cõgerit in dict. tract. de legib. diſp. 5. ſect. 6. pag. 79. Ad tertium argumentum de cruentis Indorum ſacrificijs, & horrendis innocentum mactationibus, reſpondetur, id † quoque ſufficiens non eſſe, ut infidelibus bellum iuſtè inferatur; quia moraliter loquendo, ſi per viã belli eiuſmodi ſcelerum extirpatio, & innocentiũ defenſio quærenda eſt, plures tali bello abſumentur, quàm ulla Barbarorum tyrannide, aut ſacrificiorum immolatione perire potuiſſent. Et ita omni prorſus ratione carêre videtur, eos velle defendere quorum graviorẽ perpetres cędem, ut advertit Acoſta dict. lib. 2. de procur. Ind. ſalut. cap. 6. pag. 232. & Mag. Bañez dict. 2. 2. q. 10. artic. 10. pag. 535. verſic. Tertia concluſio. Quibus ego non incongruẽter adijcio, † Eccleſiam tolerare ſolêre ritus Paganorum etiam nobis ſubiectorũ, ob maiora damna, & ſcandala vitãda, ut ſup. n. 30. probavimus: unde multò magis in non ſubditis idem ob eandẽ rationem tolerare debebit, ſaltem pro eiuſmodi peccatis, quæ ante exactam fidei noſtræ intelligentiam & ſuſceptionem commiſerunt: cùm † conſuetudo eorum, etiam improba, à temporali pœna eos excuſare videatur, iuxta ea, quæ latè tradit Gloſſa & Ancharr. in cap. cùm venerabilis, de conſuetud. Roman. ſingul. 19. & cõſ. 283. Oldrad. conſ. 9. Iaſ. in l. de quibus, n. 8. D. de legibus, Cremẽſis ſingul. 149. D. Covarrub. in cap. quamvis pactũ, 1. part. §. 7. n. 12. de pact. lib. 6. Aviles in c. 18. Prętor. num. 28. Hippol. de Marſ. in prax. crim. §. ulterius num. 9. & §. quoniam, n. 97. & 98. Tiraq. de pœn. tẽper. cauſ. 42. & eo non relato Pet. Pechius in cap. ſine culpa 18. de regul. in 6. n. 4. Vbi multum in noſtris terminis tradũt ex Plutarch. problem. capite 83. quod cum † Romani olim Barbaros quoſdã Dijs immortalibus hominem immolaſſe accepiſſent, Magiſtratus eorum accerſendos, puniendoſq; putaverunt. Quos tamen poſteà cùm id conſuetudine quadam feciſſe accepiſſent, impunitos dimiſerũt, aliaſq́ue id poſthac facere prohibuerunt. Prætereà reſponderi etiam poterit iuxta mentem Epiſcopi de Chiapa, Victoriæ, & aliorum, quos ſuprà citavimus, † ſecluſâ omni lege poſitivâ, Divinâ, vel humanâ, non facilè demonſtrari poſſe, an eiuſmodi hominum ſacrificia naturali iure prohibita ſint, cũ videamus olim in uſu fuiſſe apud omnes ſermè nationes, non ſolùm barbaras, verùm & eas, quæ maiori ſcientiâ, & prudentiâ pollêre videbantur, ut de Hebræis paſsim deplorat Scriptura, deuteronom. 12. 4. Regum 3. Sapient. 14. & in alijs locis, quę retulimus ſup. cap. 12. num. 76. Vbi † inter alia mentio fit idoli Moloch, de cuius initio, & ſignificatione, & qualiter illi humanæ victimę immolarentur, & an Salomon ei proprium filium ſacrificaverit? & etiam de alijs idolis Hebræorum plura poſt alios, quos refert, tradit diligentiſs. Pat. Ioan. Pineda de reb. geſtis Salomon lib. 7. cap. 11. per totum, Pat. Ludovic. Balleſter. in Onomatograph. verb. Gehenna, pag. 157. Fr. Ioan. à Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 3. cap. 16. §. 4. pag.108. & Bernar. Aldrete de antiq. Hiſpan. lib. 2. cap. 2. ex pag. 184. ubi etiã de Arabis, Palęſtinis, & alijs nationibus agunt. Africanos † quoque, & pręcipuè Carthaginenſes, huic ſceleri valdè deditos fuiſſe, comperimus. Nam non captivos tantùm, & extraneos homines, verùm & proprios filios ſpõtè Saturno immolare ſolebant, & qui liberos non habebant, à patribus emptos, ipſis adſtantibus, & lacrymas, & gemitum cõprimentibus, immaniſsimè trucidabant: ut ultra ea, quæ d. cap. 12. cõmemoravimus, latè probant Dionyſ. Halicarnaſ. lib. 1. Plutarch. in lib. de ſuperſtitionib. Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. inſt. cap. 25. D. Auguſt. lib. 7. de Civit. Dei capit. 19. & 26. Nizephor. lib. 18. cap. 13. Minutius Fœlix in Octavio, Quint. Curt. lib. 4. ubi de Tyrij obſidione, Simon Maiol. tom. 2. colloq. 1. pag. 74. Petr. Fab. lib. 3. Semeſt. cap. 2. pag. 26. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 22. cap. 2. & noviſsime Fr. Raph. de la Torre in 2. 2. q. 93. art. 5. pag. 37. & Franc. Torreblanca de Magia divinatrice lib. 1. cap. 17. & 18. unde Silius Italicus inquit: Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido. Poſcere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris, Infandum dictu, parvos imponere natos. Romani † etiam eâdem cæcitate, & feritate laborarunt, antequàm S. C. id ſeverè prohibuiſſent, ut ſuprà cum Plinio, & alijs tradidimus, & conſtat ex Suetonio in Claud. cap. 24. & in Octavio cap. 15. ubi † agens de obſidione Peruſij, inquit: Scribunt quidam trecentos ex dedititijs electos utriuſq; ordinis, ad aram Divo Iulio ſtructam, Idibus martij oſtiarum more mactatos. Et conducunt † carmina Virgilij lib. 2. Æneid. Sanguine placaſtis ventos, & virgine cæſa. Et lib. 10. ubi Æneam inducit, octo iuvenes uno ſacrificio immolantem: — Sulmone creatos Quatuor hic iuvenes, totidem, quos educat Vfens, Viventes rapit, inferias quos immolet Vmbris, Captivoq́ue rogi perfundat ſanguine flammas. Quibus in locis Servius, Pontanus, & Cerda plura de eiſdem ſacrificijs notarunt, & Tertul. in lib. de ſpectacul. cap. de munere, & Petr. Fab. lib. 2. Semeſtr. cap. 10. pag. 139. docentes, in † ſepulchris virorum fortium captivos necari à Romanis ſolere, quoniam animas defunctorum humano ſanguine propitiari creditum erat. Quod poſtquam crudele viſum eſt, † placuiſſe gladiatores ante ſepulchra dimicare; qui à buſtis buſtuarij dicti sũt. Sic impietatẽ voluptate adumbrantes. Atque hinc gladiatorum munera, & ſpectacula originem habuiſſe. Quibus planè (ut rectè advertit Thomas Bozius d. lib. 7. cap. 4.) nihil † atrocius fingi potuit, cùm pro ludo, atque adeò honore exiſtimarent, homines conducere, qui ſe mutuis vulneribus cõfoderent, ut alijs eſſent oblectamento. Quod ſępius quotannis fiebat. Et laudi Traiano datur, quem vocant Optimum Imperatorem, quòd uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuiſſet. Quouſque † cruenta hæc ſpectacula à pijſsimo Imperatore Conſtantino prohibita ſunt in l. unica, C. de gladiatorib. lib. 11. ad cuius illuſtrationem prędicta adnotaſſe iuvavit, & plura alia, quę obſervat Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 22. Pet. Fab. dict. cap. 10. & in Agoniſtico, Obſervat. Divini, & human. iur. pag. 196. Caſaubonus in vit. Cæſar. pag. 146. Briſſonius, verb. Ludus gladiatorius, Ręvard. lib. 2. coiectan. cap. 8. & Iacob. Duran. Caſſellius lib. 1. var. cap. 8. Eandem etiam Romanorum inhumanis immolationibus conſuetudinẽ exemplo ſuo gravius adhuc oſtendit Marius, † Dijs Averruncanis, ſeu malorum depulſoribus, filias ſuas ſacrificans, ut ex Doroth. lib. 4. rer. Italic. refert Clemen. Alexand. in lib. adhortat. adverſ. Gent. pag. 46. non aliter atque Achaz † Hebræorum Rex proprium filium inimicorum ſuorum idolo ſimili ratione immolaſe refertur lib. 4. Reg. cap. 16. & lib. 2. Paralipom. cap. 28. Ioſeph. Iudæus lib. 9. antiquitat. cap. 12. & poſt alios tradit Ioan. Lorinus ſup. Sapient. cap. 12. pag. 428. & Didac. Matut. de proſap. Christi in 4. ętate mundi, cap. 5. §. 5. fol. 216. Qua de cauſa ego aliquando exiſtimabam, hoſtiarum † victimarũq́; nomen, quod Romani poſteà pro animalibus in ſacrificium oblatis, & cæſis uſurparunt, inde originẽ habuiſſe, quòd antiquitus illis erat in more, ipſos hoſtes victos, & ad id ſervatos, ſacrificare; licèt D. Iſidor. lib. 6. Etymol. capit. 19. pag. 115. & lib. 1. different. pag. 44 doceat, quòd hoſtiæ apud veteres dicebantur ſacrificia, quæ fiebant, antequàm ad hoſtem pergerent: victimæ verò, quę poſt victoriam devictis hoſtibus immolabantur; cui conveniunt aliæ etymologiæ, quas ex Agelio, Feſto Pompeio, & alijs refert Lilius Girald. de Dijs Gent. ſyntagm. 17. pag. 464. Blondus de Roma. triumph. lib. 1. pag. 23. & 49. & Ioan. Funger. in Etymologico, verb. Hoſtia, & verb. Victima, & ita explicant illud Ovidij 1. Faſtor. dũ inquit: Victima, quæ cecidit dextra victrice vocatur, Hoſtibus à cæſis hoſtia nomen habet. Neque † mirum videri debet, Romanos his cruentis mactationibus aliquando indulſiſſe, cùm ſe ipſos occidere, & devovere, vel occidendos vẽdere facile, & glorioſum exiſtimarent, prout & Thebanis, & alijs in more fuiſſe, multis probat Alciat. lib. 4. Parergon, capit. 4. Tiber. Decian. lib. 9. cap. 2. Iuſt. Lipſ. lib. 2. Saturnal. cap. 5. & Gomez de Ameſc. in tract. de poteſtate in ſe ipſum lib. 1. cap. 3. ex n. 16. De † Tauris item, Theſſalis, Cretenſibus, Lesbijs, Focenſibus, Albanis, Sardis, Scythis, Leucadibus, Liceis, & Pergęis, multiſq́ue alijs populis, qualiter humanis victimis dæmonibus fuis libarent, plura tradunt Herodot. in Melpom. Strabo lib. 11. D. Auguſt. lib. 18. de Civit. Dei cap. 53. & in lib. ad quod vult deum num. 26. & 27. to 6. Clem. Alexand. Simon Maiol. & Torreblanca ubi ſuprà, Lilius Girald. dict. ſyntag. 17. pag. 529. Marquard. d. tract. de Iudæis, & infidel. 3. par. cap. 1. num. 16. & Lorin. in dict. cap. 12. Sapient. pag. 425. De Gallis, † Francis, Germanis, Britãnis, Lithuanis, Northmanis, Dãnis, & alijs Borealibus idem tradunt Plin. lib. 30. cap. 1. Titus Livius lib. 2. decad. 3. Iul. Cæſar de bello Gallico lib. 6. Cornel. Tacit. in lib. de morib. German. Strabo lib. 4. in fine, Lactan. lib. 1. Divin. inſtit. cap. 8. Euſeb. lib. 4. de pręparat. Evangel. Procop. lib. 2. belli Got. Diethmar. lib. 1. hiſt. Northman. Cromerus lib. 15. de reb. Lituan. Giraldus ſyntag. 9. pag. 295. & Thom. Bozius dict. lib. 22. cap. 2. ubi referunt, apud has gentes hunc ferum morem non ita pridem deſijſſe. Quem in Gallis, & Germanis notavit etiam Lucan. † libro 1. Pharſal. dum ait: Et quibus immitis placatur ſanguine diro Theutates, horrenſq́ue feris altaribus Hæſus. Theutatem † enim illi, Mercurium, & Martem, Hęſum appellabant, ut docet nos Livius lib. 6. decad. 3. Cęl. Rhodig. lib. 22. lect. antiq. cap. 16. Lilius Giral. & Bozius ubi ſub. & Carol. StePhan in dictionar. verb. Theutates, addens ex Strabone, † ad hæc ſacrificia Gallos Druidibus miniſtris uſos fuiſſe: & quòd alij immani magnitudine ſimulachra habebant, quorum, contexta viminibus membra, vivis hominibus complebant; quibus ſuccenſis, circunventi homines flammâ exanimabantur: quoſdam ſagittis configebant, & intra ſacras ędes patibulo ſuffigebant. In quod vitium tandem † noſtros etiam Hiſpanos Phœnicum, Græcorum, Carthaginenſium, & aliarum nationum imitatione, & communicatione delapſos, innumeros homines, & plerumque proprios liberos immolare ſolitos fuiſſe, teſtis eſt Strabo lib. 3. de ſitu Orb. Euſeb. in orat. inm laud. Cõſtantini Magni, Florian. de reb. Hiſp. lib. 2. cap. 18. Zamallo lib. 5. capit. 5. Ludovic. Nonius in Hiſpan. capit. 66. Ambroſ. Morales lib. 6. cap. 10. & poſt eos Fr. Ioan. à Ponte in dict. conven. utri. Monarch. lib. 3. cap. 16. §. 4. & 5. ubi in hunc morem adducit, & illuſtrat Concilium † Illiberitanum cap. 2. & 3. ubi de pœna flaminum, ſive Sacerdotum tractatur, qui cruenta hęc ſacriſicia peragebant. Tantum † religio potuit ſuadere malorum, Quæ toties peperit ſcelerata atque impia facta. Qvarti verò argumenti vis, quæ ex graviſsimo & Deo ſemper infeſto idololatriæ crimine ſumitur, quod Indorum gentes ita turpiter, & enormiter exercuiſſe probavimus, nõ difficulter evitari poterit, ſi cum Auctoribus huius ultimæ opinionis negaverimus, infidelibus † nobis non ſubiectis ob eam tantùm rationem bellum iuſtum inferri poſſe, quemadmodum nunquã ab Eccleſia illatum legimus, quamvis ubique gentium hoc ſcelus multifariam frequentatum fuiſſe reperiamus. Quis enim hac in parte † antiquorum romanorum cæcitatem, & ſtoliditatem ignorat? qui in id ſtultitię prolapſi sũt, ut ſpurciſsimâ impuritate Venerem, Cupidinem, pudendaq́ue etiam membra cœlo dignarentur, & Divino honore colerent. Et ut refert D. Auguſt. lib. 2. de Civit. Dei cap. 25. & lib. 4. cap. 8. & 16. præter propria idola, quæ colebant, omnes Gręcię, & aliarum ſubactarum nationum ſuperſtitiones in patriam tranſtulerunt, & ſingulis actibus, imò & ſingulis motibus Deos diverſos præfecerunt. Cui conſentiens Leo Papa ſerm. 1. de Petr. & Paul. ait: Cùm penè omnibus Roma dominaretur gentibus, omnium gẽtium ſerviebat erroribus: & magnam ſibi videbatur aſſumpſiſſe religionem, quia nullam reſpuebat falſitatem; ita ut pluſquàm triginta Deorum millia Roma triumphans coluerit, & trecenti Ioves extiterint, atque ut canit Virgilius Æneid. 8. Maxima tercentum totam delubra per Vrbem. Vt ex Marco Varrone, & alijs prodit D. Auguſt. ubi ſup. Blond. de Roma. triumph. lib. 1. per totum, Lilius Giral. in ſua hiſt. de Dijs Gent. & alij relati à Ioan. Pineda de reb. Salomon. lib. 5. cap. 5. ſect. 1. num. 4. pag. 307. lib. 7. cap. 10. num. 8. pag. 508. Maiol. in diebus Canicul. 1. tom. colloq. 2. pag. 51. Thom. à Ieſu de procur. omniũ gent. ſalut. lib. 11. part. 1. cap. 1. pag. 761. & ſeqq. & Bern. Aldrete de antiq. Hiſp. lib. 3. cap. 6. Ægyptij † quoque, ad quos omnes profani Scriptores initium idololatrię referunt (unde Celm. Alexan. in epiſt. exhortator. contra Gentes, pag. 22. Ægyptum impietatis, & ſuperſtitionis magiſtram appellat) non ſolùm cœli Aſtra, Solem, Lunam, & Stellas, reliquaq́ue elementa, ut Deos adorarunt, & obſcœnos, & iniurioſos homines, perditoſq́; latrones, ut Iovem, Saturnum, Martem, Mercurium, Venerem, Iſidem, & Oſirim, & aliorum ſceleratorum turbam; ſed etiam Nilum fluvium, & crocodyllos in eo naſcentes, & vix aliquod animal utile, aut nocivũ reliquerunt, quod eâdem veneratione non proſequerentur, ut canes, boves, oves, hircos, catos, ibices, vulpanſares, fenices, anguillas, & ſimilia; & multa item herbarum, & leguminum genera, ut poſt Herodot. Diodor. Sicul. Plin. Solin. Strabon. & alios, tradit D. Augdict. lib. 2. cap. 22. Clem. Alexand & eius additionator Hervetus in epiſtol. contra Gent. Euſeb. de præparat. Evang. cognit. lib. 13. D. Epiphan. in Anchorat. & noviſsime Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. cap. 2. verſ. 27. pag. 37. Vnde Anaxandrides Rhodius Poëta eos lepidiſsimè irridet, & etiam † Iuvenal. ſatyr. 15. dum inquit: — Quis neſciat qualia demens Ægyptus portenta colat? crocodyllon adorat, Pars hæc: illa pavet ſaturam ſerpentibus Ibim, Effigies ſacri nitet aurea Circopitheci, Illic cæruleos, heic piſcem fluminis, illic Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam; Porrum, & cepe nefas violare, ac frangere morſu. O ſanctas gentes, quibus hæc naſcuntur inhortis Numina! Habebant † alię nationes peculiares Deos, quos in hac, aut illa imagine ſibi adorandos proponebant, utpotè Babylon Belum, Africa Neptunum, Mauritania Iubam, Rhodus Solem, Samos Iunonem, Lemnos Vulcanum, Paphos Venerem, Delphos Apollinẽ, Roma Quirinum, Latini Faunum, Athenæ Minervam, Syria Atergatin, Arcadia Panẽ, Ammonitę Molochũ, Perſia Cœlum & Iovem, Arabia Iovẽ & Bacchum, Gallia, pręter Mercuriũ, Theutatem, & Hæſum. Et ut Sibylla canit de Græcis, ἔργα δὲ χειροποιητὰ γερὰ ρομεν αὶῥρινι μύθῳ, ut refert Ioan. Fũger. in Etymol. verb. Idololatria, pag. mihi 489. Ad † Hebræos item, & Chaldæos hoc crimen fœdiſsimè prorepſiſſe, & varia idola ſub varijs formis, & nominibus coluiſſe, veluti Miplezet, Tamuz, Beel, & Baal (quod erat quaſi cõmune omnium idolorum nomen, & Iovem ſignificabat) Dagon, Aſtaroth, Meleketh, Moloch, & alijs ſimilibus, paſsim Scriptura ſacra teſtatur, ut cõſtat ex 1. Reg. 15. Ezech. 8. Ierem. 7. & 50. Amos 5. Iudic. 2. & 16. Samuel. 5. Deuter. 7. & tradit Funger. ubi ſuprà, verb. Idolum, & pleniſsimum Catalogũ congerens Polyanthęa, verb. Idololatria, pag. 610. & P. Pineda d. lib. 7. de reb. Salom. cap. 3. Ita † ut quidam, Abrahamũ, qui poſteà fuit dictus, Pater credentium, aliquando idololatriæ inſerviſſe, doceant, ut cõſtat ex traditis à Clem. Alexand. lib. 1. recognit. Suida, verb. Abrahã, Philon. in lib. de Abrahã, Genebrar. in Chronograph. anno mũdi 2049. Cedren. in compend. hiſto. Andr. Maſio in comment. ſup. Ioſue cap. 24. Gaſp. Sanctio in Iſai. cap. 43. n. 51. pag. 460. & Didaco Matute de proſap. Christi, 3. ętate, cap. 1. §. 3. licèt contrarium verius, & certius eſſe videatur ex ijs, quę obſervat Mag. Fr. Raph. de la Torre de vitijs oppoſit. Relig. tom. 2. q. 94. art. 4. pag. 115. Et, ut ad rem redeamus, Scythę Acinacem, Arabes lapidem, Perſæ fluvios, & ligna, Theſſali formicas, & Athenienſes (quod plus eſt) † Contumeliã, & Impudentiam Deas effecerunt, proprijs fanis, & ſacrificijs inſtitutis, ut notavit Tullius lib. 2. de legib. Clem. Alex. & Hervetus ubi ſup. Eraſmus in Proverbio: Dea impudentia. Sicuti & Lacedęmonij † Morti, Senectuti, & Paupertati: Romani † adverſæ Fortunæ, Pallori, Febri, & Rubigini, tẽpla & peculiaria ſacrificia deſtinarunt, ut obſervat Plin. lib. 2. cap. 7. Abulenſ. ſup. Euſeb. Alex. ab Alex. & eius additionat. Tiraq. lib. 1. Genial. cap. 13. Valer. Max. lib. 1. cap. 1. Columel. de re ruſtic. lib. 10 & Matute ubi ſuprà §. 1. De † arboribus quoque, & ſerpentibus, & cur olim ab alijs nationibus pro Dijs coli ſolêrent, & hodie etiam colantur, plura congerit Thom. Boz. lib. 1. de ſignis Eccleſ. cap. 4. Et † Zeilanos Indos Simiæ dentem magno pretio emiſſe, ut eum adorarent, Simon Maiol. recenſet in dieb. Canicul. colloq. 7. de quadrupedibus, pag. 174. tom. 1. Quinimò † & inter Chriſtianos quoſdã, hanc olim corruptelã viguiſſe, ut ſimul cum Christo idola colerẽt, apertè oſtendit D. Paul. 1. Corint. 5. & ibîdem expreſsiùs D. Chryſoſt. & D. Greg. lib. 7. epiſtol. 20. & lib. 8. epiſt. 5. quos refert Alanus Copus dialog. 4. cap. 7. in fine. Et poſſem quidem innumera alia de idololatria omnium nationum explorare ſimul & deplorare, & quàm varios, ridendos, & portentoſos Deos coluerint, & quàm impijs, obſcœnis, & deteſtandis ſacrificijs illos proſecuti fuerint, niſi de hoc argumento latiſſimè ſcripſiſſent † Auctores ſuprà citati, pręcipuè D. Auguſt. Clem. Alex. Arnob. Tertul. Cyprian. Lactan. Firmian. Iuſtin. D. Thom. & alij, qui apologias adverſus Gentiles ediderũt. Lilius Giral. in integro, & eruditiſsimo lib. de Dijs Gent. Alex. ab Alexand. & eius additionat. Tiraq. lib. 6. dier. Genial. cap. fin. lib. 2. cap. 22. lib. 3. cap. 12 & lib. 4. cap. 14. Thom. Boz. lib. 2. de ſign. Eccleſ. cap. 10. & lib. 12. cap. 15. & lib. 22. cap. 2. Pet. Fab. lib. 3. Semeſt. cap. 1. cũ quatuor ſeqq. Ioan. Funger. in Etymol. verb. Idololatria, & idolum Ioan. Bohem. de morib. Gent. pag. 33. & 57. Simon Maio. tom. 2. colloq. 1. per tot. Ioſeph. Acoſta in hiſt. Moral. Ind. lib. 5. in proœm. & de procur. Ind. ſalu. lib. 1. cap. 2. 3. 4. & 5. Fr. Auguſt. Davila in hiſt. Mexic. lib. 1. cap. 24. & 25. Simon Maiol. in diebus Canicul. tom. 2. colloq. 1. Torquem. in Monarc. Ind. tom. 2. in proœm. & lib. 6. cap. 1. 2. 3. & 4. Raph. de la Torre ubi ſup. q. 94. per plures diſputationes, Franc. Torreblanca de Magia divinatr. lib. 1. cap. 17. & 18. Fr. Ioan. dela Puente in convenien. utr. Monarch. lib. 3. cap. 12. & 13. ubi etiam agit de antiquorum Hiſpanorum idololatria, & quando apud illos initium habuit: & Bern. Aldrete d. lib. 3. de antiq. Hiſp. cap. 6. Et ad illud, † quod de blaſphemiæ crimine addidimus, quæ in idololatria virtualiter ineſt, & ob quam bellum iuſtè infidelibus inferri poſſe, ex communi opinione probavimus, reſponderi etiam poteſt cum Doctoribus ſuprà citatis, & pręcipuè cum Gregorio de Valencia dict. diſp. 1. q. 10. punct. 6. verſ. Illud autem, blaſphemiam, quæ in idololatria, ineſt, materialem eſſe, & in facto conſiſtere; quia reipſâ idololatræ Christvm Devm verum ſuis ſuperſtitionibus negant. Hanc autem non ſufficere ad hoc, ut illis bellum legitimum inferatur, alioqui omnes Infideles, Paganos, & Iudæos debellare licêret; ſed illam † tãtùm, quæ verè & proprie blaſphemia appellatur, ſcilicet quæ in verbis conſiſtit, & noſtræ Religioni, ac Chriſtianæ Reipublicæ iniuriam, & ſcandalũ irrogat: ut tradit D. Thom. 2. 2. quæſt. 13. art. 1. Etenim in idololatria, etſi blaſphemiam contineat, & maius peccatum eſſe videatur, nulla noſtræ Religioni, ſed ſoli Deo iniuris ſic, cuius vindictam, ut ſup. diximus, ipſe ſibi reſervat. AD quintũ autẽ argumentũ † de locis & exemplis ſacræ Scripturæ, D. Auguſtini, Cypriani, & aliorum Patrum, quibus, ſolam idololatriam, legitimam bellandi cauſam præbêre, contendimus, reſponderi poteſt, † veteris legis exempla, maximè quę ad delictorum punitionem ſpectant, admirari à nobis potius, quàm imitari debêre, ut multis argumentis oſtendit Gratian. in cap. nos ſi incompetenter 41. verſ. His ita reſpondetur, 2. q. 7. D. Auguſt. in cap. dixit Dominus 12. 14. q. 5. & in cap. ſi quis 19. 22. q. 2. Et prætereà, nunquam† populũ Iſraël, auctoritate propriâ, Chananæorum, Amorrhæorum, & aliorum Gentium provincias occupaſſe, ob id tantùm, quòd infideles, aut idololatræ eſſent, vel alijs criminibus contra naturam operam darent; ſed propter ſpecialem, & expreſſam Dei ſuſsionem, & donationem, qui eis illas terras ad habitandum promiſerat: vel quia eis tranſitum impediebant, aut aliter infenſi erant: vel quia ut ait D. Auguſt. lib. 6. quæſt. q. 10. in Ioſue, & lib. 44. quęſt. 4. ſup. Numer. cap. 20. ſerm. 105. de tempore, tom. 10. & Caſſian. collat. 5. cap. 24. Sem filius Noë illarum dominus fuerat, & poſteà, per vim & arma, Chananæi, filij Cham, eas ſibi uſurparunt: unde cùm filij Abrahę à Sem originem ducerent, illas repetendi & vindicandi, ius prætendere potuerunt. Quibus rationibus alias addit D. Thom. in 4. diſtinct. 39. artic. 1. ad. 1. ob quas bella illa non iniquè ex iure gentium geſta declarat, & proſequitur Sotus lib. 5. de iuſtit. & iure, quæſt. 3. artic. 3. in fine, Acoſta de procur. Ind. ſalu. lib. 2. cap. 5. Bañez d. art. 10. col. 532. Aragon in 2. 2. q. 10. artic. 8. pag. 292. verſ. Reſpondetur, noviſsimè Mag. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 27. pag. 159. & ſequent. & Pat. Franc. Suar. poſt hæc ſcripta in tract de Charitat. diſp. 13. ſect. 5. n. 2. Licèt verum ſit, in horum conſequentiam, † Deum etiam Iſraëlitis præcepiſſe, ut idolorum templa deſtruerent, & radicitùs diſsiparent, ne prædictarum nationum exemplo dilectus ſibi populus contaminaretur, quem nimis his ſuperſtitionibus deditum eſſe ſciebat. Et eodem modo accipiendus eſt locus ille † alter Deuter. cap. 20. quo civitates procul poſitas deleri Dominus iuſſerat. Etenim non ob diverſitatem Religionis, ſed ob alias cauſas, & iniurias bellum illis indici, eiuſdem capitis initium demonſtrat, ubi aperto ore eos hoſtes appellat: Si exieris ad bellum contra hoſtes tuos. Etſi ratione idololatriæ, & aliorum criminum contra naturam, puniendi eſſent, non exciperet Dominus fœminas, quę & ipſę eiſdem peccatis tenerentur, neque cum illis pacem, & ſœdus inire permitteret, quod cum alijs ſeptẽ nationibus terrę Promiſsionis ſtrictè vetuerat in cap. 7. 9. & 12. eiuſdẽ Deut. ut benè advertunt Abulenſ. & Lyran. ibîdem, idem Abulenſ. 2. Paralipom. cap. 8. Magiſt. Hiſtor. cap. 11. ſup. Deuter. Epiſcop. Chiapenſ. in Apolog. cõtra Sepulved. & Mag. Bañez ubi ſupr. Vt omittam Gloſſam Interlinealem, quæ, Gentes procul poſitas, interpretatur, ideſt, Religione diverſas (cuius verbis Sepulveda nimis exultat) in ſenſu allegorico & morali accipiendam eſſe, & de hęreticis, & ſpiritui adverſantibus hominibus, non de idololatris, aut infidelibus textum illum exponere: † quos etiam in pace, & Scripturę teſtimonijs, & in ore gladij, quod eſt Verbum Dei, expugnandos eſſe teſtatur. Similemq́ue expoſitionem admittunt † loca Divi Auguſtini, & Divi Cypriani in argumento relata: nam ut advertit Gregor. de Valencia dict. diſp. 7. col. 413. verſ. Ad tertium, loquũtur de idololatris à fide apoſtatis, ut ex eorum verbis apparet, vel ſecundùm Bañez ubi ſuprà, quando bellum idololatris, & facinoroſis infligitur ab his, quibus ipſi ſubiecti ſunt, quod omni iure licêre, iam diximus, ut † oſtendunt exempla Ezechię, & Nabuchodonoſor, ab eiſdem Sanctis conſiderata, & Mathathię, qui interfecit Iudęũ, qui ad aram ſacrificaturus acceſſerat, 1. Machab. 2. CAPVT XV. De tituli, ſive articuli præcedentis reſolutione: & quid verius, aut probabilius in conflictu dictarum pugnantium opinionum videatur? SVMMARIVM Capitis XV. -  1 Opinio affirmativa, & negativa in articulo debellationis Indorũ ob idololatriã, & vitia cõtra naturam, anceps & problematica eſt. -  2 Infideles nobis non ſubiecti, dubium eſt, an propter ſolam idololatriam debellari poſſint? -  3 Infideles ſubditi Principibus Chriſtianis abſque dubio cõpelli poſſunt ad deſerendam idololatriam, & alia vitia contra naturam. -  4 Infideles omnes indiſtinctè debellari poſſunt, ſi tyrannidem exercent, & innocentes opprimunt, vel ſacrificant, aut edunt. -  5 Auctorum verba peculiariter recenſentur, qui ob defenſionem innocentum, infideles debellari poſſe concedunt. -  6 Sanguis innocentum iniquè effuſus, clamat, à proximis auxilium petens. -  7 Iuſti Lipſij peculiaris ſententia de debellatione Barbarorum infidelium. -  8 Infideles debellari poſſunt, ob immolationem, aut comeſtionem hominium, quãvis ij, qui immolantur aut eduntur, ſint delinquẽntes, & alias ad mortem damnati. -  9 Bellum iuſtum non ſolùm infertur pro defenſione propria, ſed etiam pro liberandis innocentibus, etiam auxiliũ noſtrum non poſtulantibus. -  10 Abraham in liberationem Lot iuſtè quinque Reges Amorrhæos percuſſit. -  11 Pat. Franc. Suarez apertè affirmat, bellum indici poſſe infidelibus, ad tollenda hominum ſacrificia, & innocẽtes defendendos. -  12 Bellum, quod ſuſcipitur pro defendendis innocentibus, & tollendis humanis ſacrificijs, monitio præcedere debet. -  13 Remedijs ſeverioribus nemo uti debet priuſquàm mitiora experiatur. -  14 Iudex quando poſſit uti manu militari? -  15 Doli præſumptionem cõtra ſe habet iudex, qui utitur remedijs duris, ubi blanda ſufficerent. -  16 Bellum quacunque ex cauſa, & pia præſertim, illatum, regulariter monitio præcedere debet. -  17 Romanorum mos in bellis per Feciales indicendis, & denuntiandis. -  18 Bellum non requirit præviam monitionem, ubi infertur Turcis, hæreticis, & alijs Fidei hoſtibus. -  19 Bellum ubi infertur pro defenſione innocentium, & immolandorum, mitiſſimè quantum fieri poteſt exercendum eſt. -  20 Opinio Ioſephi Acoſtæ, & Dom. Bañez examinatur. -  21 Belli propoſitum, quod eſſe debeat? -  22 Innocentes per accidens, in bello iuſtis de cauſis ſuſcepto, ſine peccato occiduntur. -  23 Bellum ſuſcipientes pro defendendis innocentibus, quid ab illis recipere, aut exigere poſſint, ex opinione P. Molinæ? -  24 Imperium quando licitè auferri poſſit infidelibus, ob defenſionem innocentium, debellatis? -  25 Reges noſtri quid ſemper ſanxerint, & cupierint, in debellationibus Indorum? -  26 Indos, & alios infideles debellari poſſe propter peccata contra naturam, probabiliter affirmari poteſt. -  27 D. Marta piaculum eſſe dicit, dubitare de debellatione infidelium, ob peccata contra naturam. -  28 Ioan. Azorius & alij, qualiter diſtinguant in articulo debellationis infideliũ ob peccata contra naturam? -  29 Error in cognitione, & cultu veri Dei, & fidei, invencibili ignorantia aliquando in infidelibus excuſatur. -  30 Numen aliquod ſuperius eſſe, quo hæc inferiora regantur, nemo ſanus negare poteſt. -  31 Dei veri cognitio res maxima, & obſcuriſſima eſt. -  32 Simonides quid reſponderit Hieroni roganti de Deo, & eius natura? -  33 Præcepta naturalia primæ claſſis non admittunt ignorantiæ excuſationem. -  34 Infideles ob peccata contra naturam ſubijciuntur punitione cuiuslibet Principis Chriſtiani. -  35 Lex 1. C. quando liceat unicuique ſine iud. ſe vind. expenditur, & exornatur. -  36 Iudex ubi deficit, & in mora periculũ ineſt, omnis homo iudex, & miles eſt adverſus latrones, & facinoroſos. -  37 Fures nocturnos, & agreſtes quatenus quis poſſit propria auctoritate punire? -  38 Forum alienum ſortitur quis ratione delicti. -  39 Delictum dat iuriſdictionem ei, qui aliàs eam non haberet. -  40 Cap. in Archiepiſcopatis, de raptorib. explicatur. -  41 Infideles, & Saraceni crimen ſodomiæ committentes puniri poſſunt à iudice Eccleſiaſtico. -  42 Vindictam ſcelerum Deo relinquendã eſſe, quo modo & ſenſu in Deuter. & apud D. Paulum dicatur? & num. ſequẽtibus. -  43 Delicta in Deum, & homines commiſſa, etiam in hoc ſæculo ab hominibus puniri debent. -  44 Hæretici aliqui falsò tenuerunt, delicta non eſſe à Magiſtratibus punienda. -  45 Vindicta Magiſtratuum, eſt vindicta Dei. -  46 Auctoritas D. Pauli 1. Corinth. 5: De his qui foris ſunt, multis ſolutionibus & expoſitionibus illuſtratur. -  47 Eccleſia qualiter directè, aut indirectè pœna excõmunicationis, & alijs, infideles punire poſsit. -  48 D. Pauli ſeries, & paraphraſis epiſtolæ 1. ad Corinth. proponitur. -  49 Trident. ſynodus, quæ infideles ad Eccleſiæ iudicium ſpectare negat, qualiter accipiatur? -  50 Auguſtini locus in ſerm. 6. de puero Cẽturion. exponitur. -  51 Eccleſia cur ſæpiùs uſa non fuerit iuriſdictione, quam habet in infideles? -  52 Infideles priuſquàm debellentur, de ſuis erroribus admonendi ſunt. -  53 Infideles ubi puniri, & debellari poſſe dicimus ob peccata contra naturam, intelligendum eſt de his, quæ committunt poſtquã moniti ſunt, ut ab illis deſiſtãt, non de præteritis. -  54 Malum, cùm ſine punitione perſeverat, augetur. -  55 Infideles licèt de præſenti turbentur, vel indignentur, ob id quod eos compellamus ad obſervandam legem naturæ, perſeverandum tamen eſt propter ſpem boni futuri. -  56 Pœnarum, & ſuppliciorum impoſitio quo fine, & intentione fieri debeat? -  57 Pœna omnis non tam ad delictum pertinet, quàm ad exemplum. VIdimvs, & bonâ quidẽ fide ſigillatim propalavimus, & communivimus omnes auctoritates, atq; argumenta, quæ in hoc cõtroverſo iuris articulo, pro affirmativa, & negativa ſententia ſtare, & urgêre videntur. De † quibus non immeritò illud Lucani. 1. Pharſal. dicere poſſumus: — Quis iuſtiùs induat arma Scire nefas: magno ſe iudice quiſque tuetur. Atque ita non eſt mirum, ſi Auctores modò in hanc, modò in illam opinionem propendeant, & eorum aliqui, veluti problematicè, pro utraque decertent. Inter quos præcipuè caput effert Anton. à Corduba in quæſtionar. lib. 1. quæſt. 55. dub. 5. pag. 498. & ſequentib. Quod ego nullatenus reprehenderem, ubi † de infidelibus nobis non ſubiectis ſermo eſſet, qui ſolo idololatrię vitio laborarent, & quęreretur, an ob hoc illis bellum inferri poſsit? Ideò autem de infidelibus non ſubditis dixi, † quoniam in illis, qui Principibus Chriſtianis ſubiacent, omnes communiter utriuſque partis aſſertores conſentiunt, vi, & armis, alijſq́ue ſuplicijs compelli poſſe, ut ab idololatrię crimine abſtineant, & Divini, & naturalis iuris pręcepta ſequantur, ut conſtat ex relatis a Mag. Bañez in 2. 2. q. 10. art. 10. col. 505. verſ. Dubitatur ſecundò, Aragon. ibîdem art. 8. verſic. Quinta concluſio, pag. 292. Molina de iuſt. & iure, tractat. 2. diſput. 106. col. 436. verſ. Secunda concluſio, & in materia de Fide, quæſt. 10. art. 11. Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſalut. lib. 4. 1. parte, dub. 4. pag. 208. & 209. & noviſsimè Pat. Franciſc. Suarez in tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 4. ex n. 6. Si verò † non ſolùm idololatria in infidelibus reperiatur, ſed ſæva quoq; & effręnata tyrannis, humanę carnis ingluvies, & cruenta, & execranda innocentium ſacrificia, qualia ea eſſe ſuprà probavimus, quę noſtri Indi, ut plurimùm, frequentabant: tunc veriorem & probabiliorem eorum ſententiam exiſtimo, qui, ob has iniurias, & oppreſsiones tollendas, bellum adverſus omnes infideles permittunt, quamvis nobis ſubiecti non ſint, & procul poſiti auxiliũ noſtrũ nõ exigant, & ſuâ ſorte contenti vivere dicantur. Hoc enim urgentiſimè evincunt rationes, & teſtimonia quę in eiuſdem ſentẽtiæ comprobationem adduximus. Neque omnino reijcere audent, qui contrariam ſequuntur, ut patet † ex Victoria in relect. 2. de Indis, num. 15. Greg. Lop. in d.l. 2. tit. 22. par. 2. gloſſ. mag. col. antepenult. & col. ult. verſ. septima concluſio, elegantiſsimo Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Indor. ſalut. cap. 63. & Covarrub. in regul. peccatũ, 2. part. §. 10. num. 5. verſ. Vnde ad ſubveniendum, ubi, licèt acerrimè defendiſſet, infidelibus, qui nobis nihil nocuerunt, bellum iuſtè moveri non poſſe; concludit tamen, quòd ſi iſti infideles in ſubditos tyrannicè agerent, & innocentium ſanguinem idolis funderent, iuſtè bello laceſsiri poterunt, nõ ſolùm auctoritate Divinâ, ſed etiã humanâ, & publicâ: quia † ſanguis, inquit, innocentium, qui iniquiſsimè occidebantur, clamare eo caſu videtur, à proximis auxilium petens. Idem etiam reſolvit Mag. Bañez d. art. 10. col. 535. verſ Tertia concluſio, apertè docens, infideles, etiam nõ ſubditos, poſſe compelli, ne homines immolent idolis, etiam volentes immolari, & Molina d. diſp. 106. verſ. Tertia concluſio, ubi ait, fas eſſe movêre bellum adverſus infideles, iuraq́; illius perſequi, etiã abſque ulla ſummi Pontificis auctoritate, ſi innocentes immolent, aut eos interficiant, ut eorũ carnibus veſcantur, aut quovis alio modo iniuſtè perimant, vel ſi ſubditos tyrannicis legibus opprimant, aut aliâ ſimili ratione divexẽt. Neque neceſſe eſſe expectare, ut innocentes ad mortem ducantur, ſed cogi poſſe, ut ſtatim ceſſetur à peſsimo ritu, aut conſuetudine, & ut iniquæ, & peſsimę leges abrogentur, inferendo, ſi ad id opus fuerit, belllum, iuraq́ue illius proſequendo, ac deponendo Principes iniquos, alioſque, ſi opus fuerit, creando, quantumvis barbari, ac ſubditi ipſi velint, eos mores, & ſacrificia retinere, nolintq́ue, extraneos ea de cauſa bellum inducere. His † proximè accedit Iuſt. Lipſius in Polit. lib. 5. cap. 4. ubi inquit: Iam & invaſio quædam legitima videtur, etiam ſine iniuria, ut in barbaros, & moribus aut religione prorſus à nobis abhorrentes: maximè ſi potentes ij, & aliena ipſi invaſerũt, aut invadunt. Cauſa enim hic eſt coërtio, & in malo repreſſio. Eiſdem aſſentitur Ioan. Azor. lib. 8. inſt. Moral. cap. 24. verſ. Decimò quæritur, col. 1278. quem ſequitur, & tranſcribit Fr. Thom. à Ieſu de proc. omn. gent. ſalu. lib. 4. dub. 4. pag. 208. cõcludens, adeò licitum eſſe bellum, ob vitandas has hominum immolationes, aut mactationes, ut eorum carnibus veſcantur more ferarum, ut procedat etiamſi ſontes homines, alioqui capitis pœnâ dãnati, Dijs immolari apud infideles ſoleãt, aut mactari, ut eorum carnes edãtur. Sontes † enim (inquit) iure quidẽ capite puniuntur, nefariè tamẽ, & impie dijs immolãtur, aut ob humanarũ carniũ eſum necãtur. Quod ultimum eo notabilius videtur, quoniam Mag. Bañez ubi ſup. & Suar. ſtatatim citandus, contrarium expreſsè affirmant, docentes, non poſſe compelli infideles, ne eos immolent, qui aliàs à Republica iuſtè erant ad mortem damnati: quia tali in caſu magis idololatrę, quã homicidæ eſſe cẽſentur, & non contra iuſtitiã, ſed tantùm contra Religionem peccãt, & ita ceſſat defenſio innocentum. Pat. quoque Mag. Lorca in 2. 2 ſect. 3. diip. 52. num. 2. pag. 968. cùm iuſtum † eſſe bellum aſſeruiſſet, quod defenſivum appellatur, eandem concluſionem ampliat, ut non ſolùm in propria defenſione procedat, ſed & in alterius cuiuslibet innocentis, etiã auxilium noſtrum non poſtulantis, vel liberari renuentis: & ideò, inquit, iuſtum fuit bellũ, quo † Abraham in liberationem Lot percuſsit quinque Reges Amorrhæorum, Geneſis 14. Et ex eodem capite potuit eſſe bellum iuſtum cõtra Indos barbaros, apud quos ſrequenter in uſu erant cędes hominum innocentium ad ſacrificia, & ad veſcendum humanis carnibus. Et tandem † eidẽ opinioni hac in parte aſſentitur eruditiſ. P. Fran. Suar. in dict. tract. de Fide, diſput. 18. ſect. 4. numer. 2. & 4. & in tract. de Charitate diſput. 13. ſect. 5. ex numer. 5. ubi ait, ad defendendos innocentes licitum eſſe vim inferre his infidelibus, ne ſacrificent infantes Dijs ſuis, quia hoc iuxta ordinem charitatis licet: imò præceptum eſt, ſi commodè fieri poteſt. Additq́ue etiam, id fieri poſſe, non ſolùm ad liberandos infantes, fed etiam adultos, etiam ſi ipſi conſentiant, & velint ſacrificari idolis, quia in hoc peiores quàm amentes ſunt, & quia non ſunt domini propriæ vitæ, propter quod quilibet poteſt ab alio cogi, ne ſe occidat. Bene tamen verum eſt, quod, ut ſupràdicti auctores advertunt, præſertim Anton. à Corduba dict. quæſt. 57. dub. 6. per totum, pag. 505. & ſequentibus, † ad iuſtitiam huius belli, quod pro innocentium defenſione, & liberatione adverſus barbaros irrogatur, neceſſarium eſſe videtur, ut priùs blandè, & ſufficienter moneantur, ut à ſuis cruentis ſacrificijs, tyrannicis oppreſsionibus, & feralibus convivijs abſtineant. Nemo † etenim prudens remedijs durioribus, & ſeverioribus uti debet prius quàm mitiora illud & faciliora experiatur, iuxta illud Ovid. 1 Metamor. Cuncta prius tentanda ſunt, ſed immedicabile vulnus Enſe recidendum eſt, ne pars ſyncera trahatur. Et doctrinam Vlpiani in l. 3. verſ. Sed melius, D. ne vis fiat ei, ubi tradit, † nõ aliter poſſe iudicẽ decreta ſua per manum militarem defendere, quàm ſi iure ſuæ poteſtatis id exequi nequeat; quod latè exornat Bart. & Doct. îbîdẽ, in l. ſed ſi poſſeſſor de iur. iuran. Andr. Gail. lib. 2. Obſervat. 6. num. 2. & Menoch. conſ. 221. num. 7. lib. 1. ubi reſolvit, † doli præſumptionem cõtra ſe habêre eos, qui aliter faciunt, & cõducit illud Cicer. lib. 1. offic. dum ait: Nam cùm ſint duo genera decertandi, unũ per diſceptationem, alterum per vim; cùmq́ue illud proprium ſit hominis, hoc belluarum, confugiendũ eſt ad poſterius ſi uti non liceat ſuperiore. Ac quemadmodum in alijs cauſis, quæ bellum iuſtũ reddere ſolent, † admonitio, & requiſitio adverſæ partis præcedere debet, ut ab iniurijs, quas ferre parat, abſtineat, vel quæ intulit damna compenſet, ut præclarè oſtendit D. Auguſt. relatus in cap. Dominus noſter 23. q. 2. & alij auctores, quos adduximus ſup. cap. 12 num. 3. Bald. in l. ſi manumiſſor, C. de obſeq. patron. præſtand. idem Bald. in l. 2. num. 71. C. de ſervit. & aqua, Angel. conſ. 14. col. 1. Martin. Laud. de bello, § 37. & §. 39. Lancelotus Conrad. in temp. iudic. lib. 1. cap. 1. §. 3. in verb. Bellum, numer. 5. ita & in hac, quæ pietatis cauſâ ſuſcipitur, longè maiori ratione nihil impium. & crudele intervenire oportet, niſi priùs ſeria hæc animadverſio præcedat, illiuſq́ue effectus irriti eſſe videantur, ut repetimus infrà cap. ſeq. ex num. 5. & infrà hoc eodem cap. num. 52. Et exemplo ſuo oſtendebant † Romani, qui per Feciales, iam inde à Numa Pompilio conſtitutos, ita demum bellum comminabantur, ac decernebant, ſi præmoniti hoſtes, res ablatas non redderent, & iuſta facere recuſaſſent, ut inſinuat Cicero dict. lib. 1. offic. Bella (inquiens) non niſi iuſtis de cauſis ſuſcipiantur, nec inferantur, niſi rebus repetitis, ne ſæviatur ultra modum in victos; ut latè tradunt Dionyſ. Halicar. Livi. Feneſtel. Plutarc. & alij, quos refert Roſin. de antiq. Roman. lib. 10. cap. 1. & 2. latiſsimè Alexan. & eius additionat. Tiraq. lib. 5. Genial. c. 3. Zaſsius in l. 2. §. & ita leges, D. de orig. iur. Andr. Gail. de pignorationib. ſive repræſalijs cap. 2. Balthaſar Ayala de iure, & officio belli lib. 1. cap. 1. & Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 32. num. 15. & ſequentib. † qui tamen n. 107. hoc non requiri docet, ubi de inferendo bello Turcis, infidelibus, & hæreticis, & alijs fidei hoſtibus agitur. Ex eodem quoque fonte dimanat, eximiè † curare debêre Principes, qui hæc bella pro innocentium defenſione ſuſcipiunt, ut defenſio iſta cum minimo infidelium damno adhibeatur, ita ut neque dominio, neque vitâ ſpolientur, ſi poſſunt terrore, aut ſubiectione aliquâ contineri. Et cùm primis caveatur, ne plures innocentes eiuſmodi bellorum occaſione abſumantur, quàm ipſorum barbarorum tyrannide, & cruentis ſacrificijs, aut mactationibus perire potuiſſent. Quod optimè advertit, & parum in his Indicis bellis curatum fuiſſe, dolet Ioſeph Acoſta dict. lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 6. pag. 232. & Bañez d. quæſt. 10. art. 10. pag. 535. verſ. Tertia concluſio, in fine. † Nimis tamen abſolutè docentes, ab hoc bello abſtinendum, ſi ex eo ſequeretur mors plurium innocentium, quàm eſſet numerus immolandorum. Nam ſuppoſito, quòd propter hanc cauſam iuſtè pugnatur, ut cum ipſis, & alijs auctoribus aſſeruimus, omnia quoque licêre, affirmare debemus, quæ ad comparandam victoriam, & compeſcendos barbaros neceſſaria, & commoda fuerint: & licèt ex intentione nullum damnũ innocentibus inferri poſſit, † quia ſemper bellum eo propoſito fieri debet, ut malum vitetur, & bonum promoveatur, cap. militate 23. q. 1. † Per accidens tamen, & ex conſequenti, contra eos quoque præliari poteſt, præſertim, ubi ab alijs interpugnandum diſtingui nequeunt, vel cum ipſis nocentibus, ut ſemper fieri aſſolet, arma ſumunt, impediuntq́ue, ne victoria paretur, & finis prædictis ſacrificijs, & mactationibus hominum imponatur, ut perſpicuè colligitur ex ijs, quæ in materia de bello communis omnium Theologorum, & Iuriſconſultorum opinio, & reſolutio teſtatur, de qua per Victoriam in relat. de bello ex num. 15. Covarru. in reg. peccatum, 2. part. §. 11. Sylveſt. verb. Bellum, quæſt. 9. & 10. Caietan. eod. verb. Adrian. quæſt. de bello, §. Sed an, Caſtro lib. 2. de iuſta hæret. punit. cap. 14. Ayala de iure, & offic. belli, lib. 1. cap. 5. Molina de iuſt. & iure tract. 2. ex diſput. 117. uſque ad 122. Lorca in 2. 2. ſect. 3. diſput. 53. membr. 1. pag. 981. Atque ita † Molina dict. diſputat. 106. in fine, quamvis in his bellis, quæ ad ſubveniendum innocentibus inferuntur, illis multum conſulendum eſſe ſuadeat, in quorum gratiam pugnatur, quorumq́ue partes aguntur: fas tamen eſſe, inquit, bellantibus, expenſas belli de bonis adverſariorum, etiam innocentium, ſibi uſurpare, & recompenſationem iniuriarum, & damnorum, ſi quę ab adverſarijs interbellandum acceperunt, necnon iuſtum præmiũ ſui laboris, & induſtrię: Neque enim gratis tenentur, ſe exponere periculis, ſuamq́ue operam, & induſtriam collocare. Ipſi quoque hoſtes tenentur, hęc omnia ſolvere, qui cauſa iniuſta fuerunt, ut bellum iuſtum adverſus eos ſuſciperetur. Quinimo † & imperium ab eis auferri poſſe reſolvit, ſi ad innocentum, illiuſq́ue Reipublicę bonum ſpectet, ut bellantes dominium integrum earum regionum aſſumant. Id quod plerumque uſu, inquit, eveniet, & in his Indiarum Occidentalium provincijs contigiſſe videmus, tum ipſorum barbarorum factis, & fatis, tum bellorum eventibus, Ducumq́ue, & militum facinoribus ita deſiderantibus. † Licèt ſemper noſtris pijſsimis Regibus curæ fuerit, & inviolabili lege ſanxerint, ut in omnibus expeditionibus, quę fiunt, faciendæq́ue ſunt, ſive ad novas gentes quęrendas, ſive ad iam quæſitas perveſtigandas, Indi omnes liberi maneant, ſuiſq́ue rebus, & dominijs liberè uti relinquantur, neque noſtri milites illos aggrediantur, vexent, aut cædant non laceſsiti: neque undecunque captos ſervire compellant, de quo aliqua tradit Ioſeph. Acoſtad. lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 7. & Nos ſuprà ſæpè tetigimus, & pluribus inferiùs agemus. Svperest, ut de tertio membro diſpiciamus, ſcilicet de peccatis, quæ ab iſtis Indis paſsim perpetrari probavimus, Deum verum non colentes, nec cognoſcentes, & fœdis ſuis, ac ſpurcis moribus omnia naturalis iuris præcepta turbantes, & tranſgredientes. Et in hoc, quamvis auctores, ut vidimus, maximopere digladientur, ſatis † probabilem cenſeo Innocentij, & ſequacium opinionem, qui propter hæc crimina puniri, & debellari poſſe à Chriſtianis Principibus de licentia Summi Pontificis tradunt, ſi moniti ab illis non deſiſtant: quod tenuit, & latè contra Victoriam defendere conatus fuit inſignis noſter Gregor. Lupus in l. 2. titul. 23. part. 2. gloſ. magn. colum. 16. verſ. Ego verò, dicens, hanc ſentẽtiam eſſe communem omnium Canoniſtarum, & Legiſtarum, & aliquorum theologorum. Et † adeò certum eſſe concludit Marta in tractat. de iuriſdictione 1. part. cap. 24. ut piaculũ ducat de ea dubitare, & Marquard. in tract. de Iudęis & Infidelib. 3. par. cap. 1. num. 39. ubi apertè inquit, quòd non peccarunt Hiſpani, qui punierunt Indos delinquentes contra naturam. Et licèt idem Gregor. Lupus in eâdem gloſ. colum. ultim. verſ. sexta concluſio, in anguſtia, ut ipſe inquit, decidendi poſitus, conſulere ad præſens auſus non fuerit, quòd in acquiſitione iſtorum Indorum illâ doctrinâ Innocentij utamur: eam tamen ſub quadam diſtinctione noviſsimè admittunt † Ioan. Azorius dict. lib. 8. inſtit. mora. cap. 24. quæſt. 9. & eam ſequens, & trãſcribens Fr. Thom. à Ieſu de procur. omni. gent. ſalu. lib. 5. dub. 4. pag. 207. dicẽtes, quòd licèt infideles iuſtè puniri nequeant, ubi id ius naturæ nõ ſervant, quod debitum Deo cultum, & honorem tribuendum præſcribit. Si verò illud aliud ius eiuſdem naturæ diſſolvant, perrumpant, & negligant, quod cuique homini reddendum, quod ſuum eſt, iubet, & alijs non fieri, quod nobis fieri nollemus, tunc iure optimo puniri poſſent, ut ſi furta, latrocinia, adulteria, homicidia, falſa teſtimonia, inceſtus, ſtupra aut ipſi perpetrarent, aut liberam facultatem, huiuſmodi mala perpetrandi, concederent, vel paſsim in ſubditis ſine ulla pœna ac ſupplicio permitterent. His etenim legibus naturæ violatis, planè conſequitur, ut innocentes multis damnis, incommodis, & malis afficiantur, communiſq́ue humanę Reipublicæ ſalus, pax, & tranquillitas in tuto conſiſtere nequeat. Pro quibus defendendis licitum eſt, vi, & armis adverſus quoslibet infideles certare, ut iam ſuprà probatum reliquimus. Quæ diſtinctio in utraque ſui parte verâ eſſe videtur. Nam † errorem in Dei cognitione, & cultu, ac myſterijs fidei, etiam quæ ad ſalutem ſunt neceſſaria, omnes auctores magis communiter in infidelibus excuſare ſolẽt, & invencibilem ſive inculpabilem ignorantiam admittere tradunt, ſi illis talia myſteria propoſita non fuerint, nec per eos ſteterit, quominus proponerentur, ut conſtat ex D. Thom. 2. 2 quæſt. 10. artic. 1. Durand. in 3. diſtin. 25. q. 1. ad 1. Victoria in relect. de Indis, concluſ. 1. & ſequentib. Conrad. de contract. quæſt. 100. Almain. tract. 1. moral. cap. 4. propoſ. 2. Vega lib. 6. de iuſtificat. cap. 18. Alphonſ. de Caſtro lib. 2. de lege pœnali, cap. 14. Pet. de Soto in tract. de ration. meden. peccat. lect. 2. poſt medium, Gabriel Vazquez in 1. 2. q. 76. artic. 2. diſput. 120. Pat. Suarez in tract. de fide, diſput. 17. ſect. 1. & 2. per totam, & diximus ſuprà hoc lib. cap. 10. num. 79. Etenim † licèt nihil eſſe poſsit tam apertum, tamq́ue perſpicuum, quàm eſſe aliquod Numen præſtantiſsimum, quo inferiora hæc, & ſuperiora regantur: ita ut qui neget, vix ſanæ mentis exiſtimari debeat, ut ait Ariſtot. lib. 1. Topic. cap. 9. Cice. lib. 2. de nat. Deor. Arnob. lib. 1. adverſ. Gent. & ſup. cap. 13. ex num. 75. in argumentis contrariæ ſententiæ retulimus, & noviſsimè adverſus Atheiſtas eleganter cõcludit Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernatore Chriſt. lib. 2. cap. 23. ex pag. 294. Res tamen † maxima, & obſcuriſsima eſt Dei veri cognitio, & quæ nec doceri, nec exprimi ſatis ſine fide ab hominibus poteſt; quia non eſt cognitio ſine fide, neque fides ſine cognitione. Eſtq́ue Deus res quædam captu, ac venatu difficilis, ſemper recedens, atque a perſequente procul ſe removens, ut præclarè proſequitur Clemens Alexand. lib. 2. Stromat. cap. 1. & 5. & lib. 5. cap. 1. & lib. 7. cap. 4. & D. Auguſtinj. in alijs locis relatis à Vazquez dict. cap. 3. & præſenſit Plato in Timeo, dum dixit, Genitorem univerſitatis tam difficile eſt invenire, quàm inventum impoſsibile dignè profari. Et † Simonides, qui ut refert Cicero lib. 1. de nat. Deor. cùm quæſitus fuiſſet à Hierone Tyranno, quid aut qualis eſſet Deus? deliberandi cauſâ ſibi unum diem poſtulavit, cùm idem ex eo poſtridie quæreret; biduum petijt: cùm ſæpius duplicaret numerum dierum, admiranſq́ue Hiero quæreret, cur ita faceret? Quia quanto, inquit, diutius conſidero, tanto res mihi videtur obſcurior. Atverò, † ſi de præceptis naturalibus agamus, & præſertim illis, quæ prioris claſsis eſſe dicuntur, & hominibus, eo ipſo quòd homines ſint, natura præſcribit: planè conſtat, nullam in eorum tranſgreſsione ignorantiam, vel excuſationem admitti, ut communiter docẽt omnes Theologi poſt D. Thom. in 2. 2. quæſt. 94. art. 6. & plures alij, quorum mentionem fecimus ſup. cap. proximo, num. 34. & eruditiſsimus, & illuſtriſſ. Cardin. Toletus in ſumma lib. 4. cap. 6. num. 9. Quâ ſententiâ, & reſolutione retentâ, non erit difficile reſpondere ad argumenta, quæ pro contraria conſideravimus. Nam circa primum dicere poſſumus, quòd etſi verum ſit, bellum punitivum regulariter inter ſubditos exerceri, & etiam ſi cõcedamus infideles, extra imperium, iuriſdictionem, aut territorium Romani Pontificis, & aliorum Chriſtianorum Principum reperiri, † ubi tamen prædictis vitijs, & ſceleribus inquinantur, & moniti, ut ab illis deſiſtant, id facere nolunt, ſtatim incipiunt ſub illius Principis imperio, & coërtione conſtitui, qui naturalis iuſtitiæ vindictam, & innocentum defenſionem ſuſcipiens, eos compeſcere, & punire voluerit; ut ſatis evincunt rationes, & auctoritates, quas ſuprà in favorem huius opinionis expendimus, & inſinuat Anto. a Corduba d. quæſt. 57. dub. 5. verſ. Sed certè, pag. 501. Quibus addere poſſumus † elegantem Impp, Valent. Theod. & Arcad. conſtitutionem in l. 1. C. quando liceat unicuique ſine iudice ſe vindicare, ubi tradunt, in publicos hoſtes, latrones, & pacis, ac quietis publicæ turbatores, † omnes homines, quantumvis privatos, iudices, & ultores eſſe: Nam quod ſerum eſt punire iudicio, ſubiugamus edicto. Cui conveniunt verba Tertull. in Apolog. quem refert Iacob. Durantius Caſſellius lib. 1. var. cap. 1. In reos maieſtatis, & publicos hoſtes omnis homo miles eſt, Catonis apud Salluſt. in Catil. Nam cætera maleficia tum perſequare, ubi facta ſunt, hoc niſi provideris, ne accidat, ubi evenerit, fruſtra iudicia implores: & alia, † quæ de nocturnis, & agreſtibus furibus, & latronibus occidẽdis, & iure ſibi propriâ auctoritate dicendo, ubi iudex deficit, vel in mora periculum ineſt, docet text. in l. itaque, D. ad leg. Aquil. l. furem, D. ad leg. Cornel. de ſicar. l. fi pignore, §. furem, D. de furt. l. de pupillo, §. ſi quis rivos, D. de oper. novi nuntiat. l. quæ ſitum, D. de pignor. l. ait. Prætor. §. ſi debitorẽ, D. quę in fraud. cred. l. ult. C. in quib. cauſ. in integr. reſt. cum alijs, quæ latè cumulant Alberic. in dictionar. verb. Vindicta, Hippolit. de Marſil. in l. uni. numer. 4. C. de rapt. virgin. Fuſcus in ſing. verbo, Occidere, numer. 3. Tiber. Decian. in tract. criminal. lin. 6. cap. 28. numer. 2. & lib. 9. cap. 29 Cuiacius lib. 14. obſervation. cap. 15. Forcatulus in necyom. dialog. 96. u. 11. & 12. & Guiller. Fornerius lib. 1. ſelectar. cap. 22. Neque longè abeſt alia iuris regula, quâ docemur, † ratione delicti reos forum alienum ſortiri, & à iudice, aliàs non ſuo, puniri poſſe, de qua in l. 1. & auth. qua in provincia, C. ubi de crimin. agi oport. l. 1. C. ubi Senat. vel Clariſs. l. ſi cui, §. idem Imper. & l. ultim. D. de accuſat. cap. 1. de raptor. cap. poſtulaſti, cap. ultim de for. comper. ubi gloſ. verbo, Ratione delicti, ita inquit: Nota, quòd ratione delicti efficitur quis de iuriſdictione alterius; † & ita delictam dat iuriſdictionem ei, qui aliàs eam non habebat: idem probat. l. 32. titul. 2. part. 3. l. 15. tit. 1. part. 7. ubi Gregor. alia plurima congerit, & latè proſequitur Covar. in pract. cap. 11. Maranta de ord. iudic. 4. part. diſtinct. 8. ex num. 1. Dueñas regula 378. Clar. & eius addition. Baiard. in prax. crimin. § .fin. q. 38. Bobadilla, qui plures refert in Polit. lib. 2. cap. 13. ex num. 71. & cap. 16. n. 154. & noviſsimè Barboſa in l. hæres abſens, §. proinde, D. de iudicijs. Quibus ego magis in terminis noſtræ quæſtionis adijcio † celebrem text. in cap. in Archiepiſcopatu, de raptor. ubi cùm ſummus Pontifex tradat, Saracenos, crimen ſodomiæ committentes, ab Archiepiſcopo Panormitano puniri poſſe, advertunt Abbas, & Ioan. de Annania ibîdẽ, ideò illud crimen mixti fori effectum, & puniri potuiſſe, non ſolùm à iudice ſæculari, verùm etiam ab Eccleſiaſtico: † quia infideles illi contra legem naturæ peccarunt, & ad hoc probandum allegant doctrinam Innocent. & Ioan. Andr. in d. cap. quod ſuper, & idem latiùs tradit Tiber. Decian. lib. 4. crimin. cap. 27. num. 2. & Bobadilla d. lib. 2. cap. 17 num. 67. Inquit tamen Decianus, hoc intelligendum eſſe in defectum iudicis ſæcularis, & fic mediatè: immediatè enim ſubſunt ſæculari, & legibus Imperialibus, nõ Canonicis, cap. gaudeamus, ubi omnes, de divortijs, & toto tit. C. de Iudæis. Et Poſteà proſequitur alios caſus, in quibus Eccleſiaſtici iudices contra Iudæos, & infideles procedere poſſunt. Ad ſecundum autem argumentum, ex ſacræ Paginæ auctoritatibus ſumptum, quibus probavimus, prædictorum ſcelerum ultionem, & vindictam Deo relinquendam eſſe: Reſpondetur, † loca illa Deuter. 35. Pauli ad Roman. 12. & ad Hebræ. 10. non eam mentem habêre, ut humanam punitionem excludant, quâ mediante, ſolet Deus ſua iudicia exercêre. Alioqui (ut ait Corduba dict. dub. 5. pag. 504. verſ. Sed certè) ſequeretur, nullum compelli poſſe, ut à peccato vel errore, aut hæreſi recedat, modò Chriſtianus ſit, modò non. Quod haud dubiè eſſet cõtra † doctrinam Sanctorum, & Eccleſiæ, ut patet ex cap. nimirum, cap. diſplicet, cap. ſi duo, cap. ſi Eccleſia, cap. qui peccat 23. quæſt. 3. cap. ea vindicta 23. quæſt. 4. & ex traditis à D. Thom 2. 2. quæſt. 3. articul. 2. ad tertium. Quapropter Caietan. in dict. epiſt ad Hebræ. cap. 10. ſic illum locum exponit: Nullus enim iuſtè vindicat, niſi Deus, aut Divina auctoritate. Et Cornel. à Lapide d. cap. 12. ad Roman. num. 156. Poſtquàm communem illius loci expoſitionem eſſe tradidit, ut ibi D. Paulus loquatur de propria iniuria remittenda, eiuſq́ue vindicta Deo relinquenda, ita ſubiungit: † Ex hac Moſis, & Pauli ſententia Manichæi Anabaptiſtæ, Lutherus, & Eraſmus docent, apud Chriſtianos nõ licere Magiſtratui bello, aliove modo vindicare Reipublicæ iniurias, & improborum peccata: ſed errant graviſsimè: † Nam vindicta Magiſtratus eſt vindicta Dei, ut probatur cap. ſeq. initio. Privata ergo vindicta hìc tantùm prohibetur, non autem illa, quæ fit per iuſtitiam, & poteſtatem publicam, &c. Idem auctor in Comment. ſup. Deuter. d. cap. 32. verſ. 35. ultionem hanc, quam ſibi Deus reſervare dicit, per mala, & plagas, in quæ corruere ſolent, impleri notavit, & præſertim per manus hoſtium, Deo ita ordinante, puniri. Et Nicol. de Lyra in poſtilla. 11. dict. cap. 10. ad Hebræ. iuxta eundem ſenſum obſervat, quòd etſi per iudices, & alias humanas poteſtates dicta ſcelera ſæpeſæpius puniri contingat: ideo tamen illorum vindicta Deo ſervari dicitur: Quia etſi iudices vindicent, hoc tamen non convenit eis, niſi in quantum ſunt Dei miniſtri. Quam eandem humanorum iudicum, ſeu Principum poteſtatem agnovit etiam Paul. Burgenſ. in 2. addit. ad d. poſtillam Lyrani, niſi quòd hic verba illa: Mihi vindictam magis exponenda eſſe, inquit, ſupplendo defectum iudicum, qui multa mala relinquunt impunita, quaſi dicat: Etſi iudices huius ſæculi talia non vindicent; tamen mihi vindictam, & ego reddam. Quod autem ex alio teſtimonio eiuſdem D. Pauli 1. Corinth. 5. evincebamus, dum nobis de his, qui foris ſunt, iudicare, inhibêre videtur, difficilius quidem eſt; quoniam id de infidelibus accipiunt plurimi ex SS. Patribus, & alij Doctores, quod in argumento retulimus. Sed † adhuc plures, & ſatis quidem congruas ſolutiones habet, quas exactè proſequuntur Alvar. Pelag. lib. 5. de planct. Eccleſ. cap. 37. verſ. Licèt enim, Navar. in cap. ita quorumdam, de Iudæis notab. 8. num. 4. Corduba dict. dub. 5. pag. 502. verſ. Sed certè neque hæc auctoribus, Marta dict. tractat. de iuriſdict. 1. part. cap. 24. ex num. 56. Valençuela in monit. contra Venet. part. 4. ex num. 181. & Simon Maiolus de perfidia Iudæor. pag. 72. Inter quas receptior, & Apoſtoli verbis congruentior eſſe videtur, ut neutiquam neget Eccleſiæ poteſtatem cohibendi, & puniendi infideles, ſi prædictis ſceleribus inquinati reperiantur. † Sed tantùm dicat, non poſſe adverſus illos directè Eccleſiaſticum gladium diſtringere, hoc eſt, maiori, vel minori excommunicationis ſententiâ uti, cùm foris, ideſt extra Eccleſiæ gremium poſiti ſint. Vnde verbum illud, iudicare, explicat Hugo Cardin. ibídem, ideſt: Non debeo eos excommunicare, vel ut ait S. Thom. In eos ſententiam condemnationis ferre. Benè autem ex cauſa legitima, monitione debitâ præcedente, & iudicat, & iudicare poteſt de eiſdem infidelibus iudicio punitivo indirectè, eos pœnâ ſpirituali excommunicationis puniendo, veluti cùm fideles prohibet, ne cum illis communicent, ut habetur in cap. ſæpe 28. quæſt. 1. Et etiam pœnâ temporali, & corporali directè, ut dicitur in eod. cap. ſæpè, & in cap. Iudæi, cap. poſtulaſti, & cap. conſuluit, de Iudæis, cap. Iudæi, de teſtibus, cap. poſt miſerabilem, de uſuris, & cap. in Archiepiſcopatu, de raptorib. & in multis alijs caſibus, & exemplis à nobis ſuprà relatis, & à Sylveſtr. verbo, Iudæus, q 4. & 5. Quam expoſitionem tradit, & probat D. Thom. in eod. cap. 5. lect. ult. & 2. 2. quæſt. 10. articul. 9. 10. & 11. & latiùs Caietan. ibîdem, Alexand. de Ales part. 2. q. 160. membr. 1. gloſ. in cap. Iudæi, de Iudæis, & in cap. multi. 2. q. 1. & in cap. conſtituit, 22. q. 4. Turrecremata in ſumm. de Eccleſ. lib. 2. cap. 114. propoſit. 13. Florentin. 2. part. tit. 12. cap. 13. §. 1. Innocent. in d. cap. quod ſuper, de voto, Calderin. conſ. 2. de Iudæis in fine, Dominic. in dict. cap. multi, & Navarr. Corduba, Valençuela, & Marta ubi ſuprà. Egoq́ue, † ut hæc interpretatio manifeſtior reddatur, cum eod. Divo Thom. Ambroſ. Anſel. Dionyſio, & alijs animadverto, D. Paulum aliam ſcripſiſſe Epiſtolam, quam Corinthijs priùs miſerat, quæ modò non extat in Canone, in qua (ut apparet) illos admonerat, ut à ſe quemdam peccatorem ſepararent. Quod cùm Corinthij facere diſtuliſſent, ex prava intelligentia cuiuſdam verbi in eâdem Epiſtola contenti, Apoſtolus hanc iterum ad eoſdem ſcripſit, in cuius capite quinto, primò eos graviter increpat, quòd inceſtum hominem in ſuo cœtu tolerarent, aſſeritq́ue, tradendum eſſe Satanæ in interitum carnis, id eſt, excommunicandum eſſe maiori excommunicatione: ſecundò, alios quoque palàm criminoſos fratres Chriſtianos vitari præcipit, ita ut cum eis nec cibum ſumere liceat, quaſi dicat, huiuſmodi peccatores Chriſtianos excommunicandos eſſe. Et non loquor (inquit Paulus) de peccatoribus Gentilibus, fornicarijs, avaris, ebrijs, &c. Sed de Chriſtianis, quia de his, qui foris ſunt, ideſt, extra Eccleſiam, quid mihi iudicare? ideſt, non habeo poteſtatem, illos excommunicandi, etiam minori excommunicatione. Vel iuxta ſenſum Abulenſ. ſup. Matthæ. cap. 19. quæſt. 63. quem etiam ſuprà relati auctores admittunt, quænam utilitas mihi eſt, illos excommanicare, qui ad meam curam, & ſolicitudinem non pertinent? Nam neque illi obedient, neque excommunicationis ſententia in alios ferenda eſt, quàm fideles, ut ſic Paulus, non tam Eccleſiæ poteſtatem, quàm utilitatem, & opportunitatem in puniendis infidelibus neget, & ut Claud. Guilland. & Titelman. ibîdem advertunt, quaſi ſupervacaneum cenſeat, illis Chriſti leges imponere, qui nolunt eum recognoſcere, & Divino iudicio ſecundum opera eorum iudicandi ſervantur, vel eo ipſo quo non credunt, iam iudicati ſunt, ut dicitur Ioan. 3. & optimè cõſiderat Abulenſ. ubi ſup. Neque huic expoſitioni repugnat Trident. Concilij auctoritas dict. ſeſſ. 14. cap. 2. dum ex eodem loco Apoſtoli probat, Eccleſiam in neminem exercêre iudicium, qui non ſit per ianuam Baptiſmi in eam † ingreſſus. Nam apertè conſtat, quòd de iudicio ſpirituali Sacramenti Pœnitentiæ loquitur, de quo ibi ſermo habebatur; de alio autem iudicio temporali nihil decidit: & ſecundùm Cordub. dict. dub. 5. pag. 502. verſ. concilium autem, Eccleſiæ poteſtatem non negat, ſed quòd de facto illud non exercet ſupra infideles, quia eis non prodeſt, neque expedit regulariter, & præcipuè tunc, tempore Beati Pauli, quando erant pauci credentes, & parva poteſtas temporalis de facto in Eccleſia, ut probat idem Abulenſ. ſup. Matthæ. cap. 20. q. 96. Et hoc etiã eſt, † quod D. Auguſt. tradere voluit in ſermon. 6. de puero Centurion. in argumẽto relato; debat enim intelligi, quòd Eccleſia non habet hanc poteſtatem, non quidem iuris, ſed facti tantùm, vel exercitij: vel quòd non expedit eam niſi in Chriſtianos regulariter exercêre, & eapropter utitur illis verbis: Vbi non eſt nobis data poteſtas, non facimus, ubi data eſt, non permittimus, quæ ſic exponit Corduba ſuprà, pag. 504. verſ. Sed certè, quamvis aliter accipiat Domin. Soto in 4. diſtinct. 5. q. 1. articul. 10. Ad tertium argumentum reſpondeo, quòd ubicunque infideles talia, & tam nefaria crimina contra naturalẽ legem, & rationem committunt, qualia hos Indos commiſiſſe probavimus, aut alia, quæ etiam ſi leviora ſint, eiſdem adhuc principijs iuris naturalis repugnent, affirmare poſſumus, Eccleſiam, & Chriſtianos Principes pro illis extirpandis ſuam auctoritatem interponere poſſe, & ſi ab eis, ſufficienter moniti, non deſiſtant, bello & armis eorum proterviam, & incorrigibilitatem punire, ut probant iura, auctores, & rationes, quas ſuprà pro hac opinione perpendimus. Neque obſtare, † quòd Eccleſia rarò, aut nunquã hoc iure uſa reperiatur, quia id non tam ex defectu iuriſdictionis, quàm potentiæ, voluntatis, aut opportunitatis proceſsit, vel ne maiora, & graviora damna, & ſcandala ſequerentur, ut ſup. infinuavimus, & in terminis noſtræ quęſtionis advertit Malferit. dict. conſ. 769. num. 79. Marta dict. cap. 24. num. 42. 44. & 58. & Corduba d. dub. 5. pag. 503. & 504. de quo articulo latiùs in cap. ſequenti tractabimus. Et ad illud, quod in eod. argumento addidimus, adnotantes, aliquando dari invencibilem ignorantiam in præceptis naturalibus, reſpondetur, id nõ procedere in his, quæ prioris claſsis dicuntur, qualia hæc ſunt, quæ Indi cõmuniter infringebant, ut diximus ſup. hoc cap. num. 32. Præſertim † cùm præſupponamus, eos, antequàm hac de cauſa bello infeſtentur, ſufficienter, & pacificè priùs de ſuis erroribus admonendos eſſe. De cuius monitionis requiſitis plura doctè congeſsit Victoria in d. relect. 1. de Indis inſulanis ex num. 34. Corduba dict. q. 57. dub. 6. & nos latiùs infrà hoc. lib. cap. ſeq. trademus. Deniqve non obſtat quartum, & ultimum argumentum, & ex eo deductum, quòd non poſſunt infideles ob prædicta peccata puniri, cũ id repugnet Evangelicæ prædicationis effectui, quæ anteacta delicta potius purgat, & delet, quàm vindicat, & magis per paces, & manſuetudinem, quàm per bella, cædes, & ſupplicia operatur. Reſpondetur namque, † falſum eſſe, ſupponere, quòd infideles ob peccata antiqua puniantur, cùm potius illa illis Divino, & humano iudicio remittenda, & condonanda eſſe dicamus, ſi Chriſtianorum fidei, & monitionibus acquieſcant, vetereſq́ue, ſpurcos, crudeles, & ſceleratos vivendi mores, ac ritus deponant. Cæterùm ſi adhuc in eis protervè perſiſtere malint, neque ſpes ſit, quod aliâ viâ ſe ad meliorem frugem convertent: tunc, ne damnum impunitum manens, in poſterum protrahatur, ad ultionem, & punitionem etiam bello illato procedi poſſe proponimus: † Malũ enim (ut ait Caſsiod. lib. 3. variar.) cùm perſeverat, augetur, & remediabile bonum eſt in peccatum, accelerata correctio. Neque eſt curandum † de præſenti infidelium indignatione, ut benè advertit Corduba dict. quæſt. 57. dub. 5. pag. 504. verſ. Sed certè, ſed de maiori fructu eorum, vel poſterorum, rationabiliter ſperato, ſicut Doctores communiter dicunt de correctione fraterna. Nam fieri poteſt, ut ipſi poſteà edocti, vel illuſtrati de ſuo errore, placentur, & libenter antiqua vitia, & idololatriã relinquant: vel ſaltem, ut eorum poſteri extra eiuſmodi ſcelera nati, id libentiùs faciant, & ſanctoribus moribus inſtituti ſalventur. Quod † valdè conſonum eſt fini, & intentioni, quæ generaliter haberi ſolet in cuiuſlibet delinquentis punitione. Teſte enim Senecâ lib. 1. de Ira circa fin. Nemo prudens punit, quia peccatum eſt, ſed ne peccetur, & lib. 1. de Clemẽtia cap. 21: In iniurijs vindicandis hæc tria lex ſequuta eſt, quæ Principes quoque ſequi debent, aut ut eum, quem puniunt, emendent, aut ut pœna eius cæteros meliores reddat, aut ſublatis malis ſecuriores cæteri vivant. Et ſecundùm Quintilia. declama. 274: † Omnis pœna non tam ad delictum pertinet, quàm ad exemplum. Quam ſententiam optimè etiam exprimit Põtifex in extravag. de pœn. dum ait, compeſcendam eſſe malorũ audaciam, ut ſaltem pœnæ formidine retrahantur à noxijs, ſicq́ue boni ſectando virtutem meliores effecti, non cogantur cum illis perire. Quod qui facere differunt, ignoſcẽdo malis, bonos perditum eunt, ut docet Salluſt. in Iugurt. & nocentes abſolvendo, innocentes exitio tradunt, iuxta ſententiam D. Ambroſ. lib. 1. offic. & plura alia, quæ ad hoc expendunt Ioan. Nevizan. in Sylva nupt. lib. 1. à num 71. Guillel. Benedict. in cap. Raynutius de teſtamen. verb. Mortuo, el 1. & Ego in meo tract. de crim. parricid. lib. 1. cap. 1. Ac prætereà incidunt in ſuſpicionem, quam Salvian. lib. 7. de gubernat. Dei, his verbis eleganter exponit: Poteſtas quippe magna, & potentiſsima, quæ inhibere ſcelus maximum poteſt, quaſi probat, debere fieri, ſi ſciens patitur perpetrari. De qua etiam loquitur text. in cap. conſentire 83. diſtinct. cap. ult. 23. cap. 3. cap. prætereà 23. q. 8. Caſsiodor. lib. 5. var. epiſt. 39. & Iulius Cæſar Roman. in libello de regimine Princip. cap. 7. pag. 61. CAPVT XVI. De ſeptimo titulo, qui ex cauſa prædicandæ, & propagãdæ Chriſtianæ Religionis deſumitur, & de auctoribus, & argumentis, quibus Indorum, & aliorum infidelium debellatio hoc prætextu facta probatur. SVMMARIVM Capitis XVI. -  1 Fidei propagandæ cauſa infidelibus bellum indici poſſe multi opinantur; quorum dicta ſigillatim expenduntur. -  2 Indi, ex doctrina Ioan. Maioris & aliorum, prius cõprimendi ſunt, ut fides inter eos ſeminari poſsit. -  3 Fidei, & Religionis introducendæ negotium non ubique eodem modo tractandum. -  4 Barbaris ex ſententia Alphonſi à Caſtro iuſtè bellum infertur, ſi ſufficienter moniti ſuos errores non deponant. -  5 Armis non debet ſapiens uti, niſi cùm alia remedia non proficiunt. -  6 Monitio, & ſuaſio blanda punitionem præcedere debet. -  7 Remedijs ſeverioribus uti nõ debet Princeps, niſi priùs alia tentaverit, ex Seneca & alijs. -  8 Monitio canonica præcedens, iuſtificat excommunicationem ſequentem. -  9 Reges Catholici ſummo ſtudio curarũt, & curant, ut Indi priùs moneantur, quàm puniantur. -  10 Proteſtatio, ſeu requiſitio, quæ ordinata fuit ad Indos ad fidem ſuadendos, & quòd eius auctor fuit Doct. de Palocios Rubios. -  11 Eccleſia, & eius alumni poſſunt, & debent fidem per totum orbem, diſſeminare. -  12 Chriſti præceptum, de Fide ubique prædicanda, quomodo implendum ſit? -  13 Verbum Domini non eſſe alligatum, quo ſenſu ſcribat D. Paulus. -  14 Evangelij, & Eccleſiæ per omnem orbem dilatationem, multi ex Prophetis annuntiarunt. -  15 Fidei ingens, & indeſinens propagatio eſt unum ex ſignis veræ Eccleſiæ Dei. -  16 Fidem inter Indos quantumvis barbaros, & remotos eſſe dilatandam, multis vaticinijs prædictum fuit. -  17 Infideles non minus obligati ſunt ad Fidem ſibi propoſitam accipiendam, quàm fideles ad eam prædicandam, & extendendam. -  18 Fides eſt medium ſimpliciter neceſſariũ ad ſalutem animarum. -  19 Infidelitatis peccatum graviſsimum eſt, & quare? -  20 Fides non poteſt à Chriſtianis extendi, nec ab infidelibus audiri, niſi plures Prædicatores ad hoc mittantur, ſufficienti auxilio muniti. -  21 D. Pauli locus ad Rom. 10. expenditur. -  22 Infideles, qui nihil de vera fide audierunt, qualiter excuſentur? -  23 Reges Hiſpaniæ, & eorũ vaſſalli magnam laudem merentur ob curam dilatandæ Fidei Catholicæ per Novum Orbem. -  24 Principes ſunt miniſtri, & vindices Dei contra eos, qui male agunt, vel eius nomen, & Fidem recipere nolunt. -  25 Bellum iuſtè moveri poteſt contra eos, qui ſuis Principibus non obediunt, & multo magis contra rebelles Deo. -  26 Cauſa Dei non debet eſſe peioris conditionis, quàm hominum. -  27 Deo proximus ille habetur, qui eius Maieſtatem vindicat. -  28 Malos qui punit, & percutit in eo, quod mali ſunt, Deo gratiſsimus eſt. -  29 Cap. ſi Eccleſia, cap. duo iſta 23. q. 4. & cap. quod ſicut de elect. explicantur. -  30 Charitas eſt proprium Chriſtianorum bonum. -  31 Animarum convertendarum zelus Deo gratiſsimus eſt, & in quibus potiſsimũ eminere debet. -  32 Iſaiæ locus cap. 24. verſ. 27. exponitur. -  33 Deum in Doctrinis & in Inſulis maris glorificat, qui Fidem per varias, & remotas Orbis plagas extendit. -  34 D. Chryſoſtomi verba expenduntur, quibus ſuper omnia curandam eſſe infidelium converſionem enixè ſuadet. Et num. 36. -  35 Chriſtus aſcendens in cœlum, præceptum propagandi Evangelij tanquam ultimum, & omnino ſervandum, & implendum Apoſtolis iniunxit. -  37 Teſtatorum morientium ultima verba, fideicommiſſa vocantur, & magis hæredes obligare videntur. -  38 Fideicommiſſa, commendationeſq́; morientium, naturali iure, & pudore implementum expoſtulant. -  39 S. Franciſcus Xaverius quàm anxiè pro Fide propaganda, & animabus Indorum convertendis laboraverit, & laborari ab omnibus debere, cenſuerit. -  40 Infideles convertendi cura præcipuè tãgit Romanum Pontificem, & Chriſtianos Reges, ac Principes. -  41 Regum Chriſtianorum ſummam fœlicitatem in dilatatione, & exaltatione cultus divini collocat D. Auguſtin. -  42 Reges Catholici Hiſpaniæ non tantùm ex charitate, ſed ex obligatione iuſtitiæ tenentur Fidem inter Indos pro viribus propagare, & conſervare. -  43 Fides, & Religio Chriſtiana inter Indos, ob varias rationes ſine aliquo militari apparatu, & terrore, prædicari & conſervari potuiſſe, non videtur. -  44 Alexand. VI. R. P. Bulla conceſsionis Indiarum, earumdem debellationem, & conquiſitionem permittit, ad meliorem Fidei prædicationem, & propagationem. -  45 Indos non aliter potuiſſe ad Fidem converti, quàm ſi priùs domarentur, & debellarentur, multi auctores expreſsè teſtantur. -  46 Hiſpanos excuſat Thomas Bozius, & Caliſtus Remires, quòd aliquando in Indos ſævierint, quoniam ob feritatem eorum, aliter ad Fidem, & meliorem vivendi normam reduci non poterant. Et num. 49. -  47 Religionis negotium non eſt omnibus temporibus, & locis eodem modo tractandum. -  48 Ioan. Boterus quid ſentiat de ingenio Indorum, & de modo prædicationis, & converſionis eorum. -  50 Novi Orbis conquiſitionem Divina providentia per Hiſpaniæ Reges factam agnoſcit Benzonius, quoniam Indi aliter ad Evangelij doctrinam diſponi nõ poſſent. -  51 Cura cui competit de ſpiritualibus, temporalia, quæ ad ea ordinantur, diſponere poteſt. -  52 Poteſtas, ad quam pertinet fines, poteſt etiam curare, & diſponere de medijs. -  53 Conſequenti conceſſo tam in ſpiritualibus, quàm in temporalibus actionibus, ea omnia conceſſa videntur, ſine quibus ad illud perveniri non poteſt. -  54 Finem ad aliquem, quæ ſunt inſtituta, ſecundùm ea, quæ ille exigit, ordinari & extendi debent. -  55 Finis prior eſt intentione, & intellectione, licèt poſterior in executione. -  56 Fine adepto non eſt multum curandum de medijs ad illum requiſitis. -  57 Architectus qualiter ſe habeat in domus diſpoſitione, & conſtructione? -  58 Reges noſtri ad modum Architecti omnia neceſſaria ad Indorum meliorem cõverſionem diſpoſuerunt. -  59 Religionis obſervatio, & amplificatio eſt ſummum hominum bonum, & Regnorum fulcrum, & præcipua Regum, & Imperatorum cura. Et num. 61. -  60 Theodoſius Imper. Religionis curam, & augmentum filijs ſuis moriens præ omnibus commendavit. -  61 Novellæ Theod. & Valent. notabilia verba expenduntur. -  62 Romani ob curam, & cultum Religionis ad ſummum tanti Imperij faſtigium perveniſſe dicuntur. -  63 Bella, quæ Reges Religionis tuendæ, aut propagandæ cauſa ſuſcipiunt, valdè pia, & laudabilia iudicantur. -  64 Guiller. Benedict. notabilia verba referuntur de laude bellorum contra infideles, & idololatras. -  65 Vrbano II. R. P. orationem pro bello contra infideles habẽte, audita fuit vox de cœlo, quæ illud approbavit. -  66 Reges potentes potenter fidem introducere debent. -  67 Bellum pro Fide, aut contra excommunicatos, qualiter fieri poſſe dicat Fran. Arias. -  68 D. Ioan. Bapt. Valẽçuela in explicatione loci Ciceronis, de bello pro fide ſuſcipiendo, notatur. -  69 Fides ſolùm apud Chriſtianos pro Religione accipitur, propriè tamen fœdera, & dictorum, promiſſorumq́ue conſtantiam ſignificat. -  70 Romani fœdera, & conventiones etiã cum hoſtibus initas religioſiſsimè obſervabant. -  71 Iuſtus Lipſius indiſtinctè probare videtur bellum, quod infertur Barbaris à noſtra Religione abhorrentibus. -  72 Reges Divinæ potentiæ famulari debent, ad Dei cultum maximè dilatandum, ex Valerio, & D. Auguſtino. -  73 Mœcenatis notabile conſilium ad Auguſt. Cæſarem circa Religionem extendendam, & peregrinarum Religionum ſectatores debellandos. -  74 Religionem propriam defendere, & pro ea contra alias bella ſuſcipere, communis omnium gentium natura, & conditio eſſe videtur Ciceroni, cuius verba referuntur. -  75 D. Eulogij teſtimonium de pietate bellorum contra impios, & infideles expenditur. -  76 Iuſtinian. Imper. ſe ipſum laudat ob bella, quæ pro Religione amplianda ſuſcepit. -  77 Lex. 2. tit. 23. part. 2. primam cauſam iuſti belli in eo conſtituit, quod pro amplianda Fide, & Religione ſuſcipitur. -  78 Cap. ſi non ex fidei 23. q. 4. expenditur, ubi D. Gregor. valdè commendat bella à Gennadio pro Religione dilatanda ſuſcepta. -  79 Gennadius Exarchus Africæ quis fuerit, quo tempore vixerit, & qualiter ſæpius à D. Gregorio laudari meruerit? -  80 Cap. diſpar. 23. q. 8. inducitur, & expenditur pro iuſtitia belli contra infideles, qui Fidem ſibi prædicatam recipere nolunt. -  81 Eccleſia hodie, cùm maiorem poteſtatẽ, & auctoritatem habeat, quàm olim, maiori etiam vi contra infideles procedere poteſt. Et num. 90. -  82 Fines ſæculorum, de quibus D. Paul. agit. 1. Corinth. 10. iam devenerunt. -  83 Prædicatores noſtri temporis cur in virtutibus, & miraculis non ſint paris potentiæ cum antiquis. -  84 Cap. ſi Eccleſia, cap. non invenitur, cap. diſplicet. 23. q. 4. in quibus D. Auguſt. agit de differentia ſtatus, & poteſtatis Eccleſiæ, ponderantur, & illuſtrãtur. Et num ſequentib. -  85 Nabuchodonoſoris hiſtoria, duo tempora Eccleſiæ deſignat, ſecundùm D. Auguſtinum. -  87 Eccleſia hodie, quia maiores vires habet, non tolerat ritus infidelium, quos olim tolerabat. -  88 Apoſtolorum tempore ſola patientia & humilitate voluit Chriſtus mundum cõvertere. -  89 Pontifices Romani olim ſub Ethnicis Imperatoribus conſtituti poteſtate ſua plenè non utebantur. -  91 Hæreticos, & Schiſmaticos hodie flãmis. & alijs ſupplicijs punit Eccleſia, cùm olim cummunione privaret. -  92 Communionis Sacramentalis privatio, quæ pœna olim eſſet? remiſsivè. -  93 Temporibus ſuis omnia conveniunt, & ſecundùm eorũ varietatem ſtatuta quoque humana varianda, & accomodanda ſunt. -  94 Evangelium ipſum ſecundùm differentiam temporum varia præcepta dedit circa converſionem infidelium. -  95 Parabola Evangelij Lucæ 14. de patre familias, non ſolùm vocantis, ſed etiam compellentis, deſignat coactionem, qui Eccleſia hodie uti poteſt in converſione infidelium. -  96 Cap. diſplicet. 23. q. 4. & cap. 1. 23. q. 6. expenduntur. -  97 Gentes qualiter Deus vocaverit ad Eccleſiam, ex ſententia Thom. Bocij, & aliorum? -  98 Indorum, & aliorum barbarorum converſio quia aliqua coactione eget, refertur ad terriam legationem parabolæ D. Lucæ. Et num. 100. -  99 Mag. fr. Lud. Legionenſ. qualiter exponat tres vocationes, ſeu legatione Parabolæ D. Lucæ. -  101 D. paulus ad Eccleſiam Dei venire coactus eſt, & plus cæteris in ea profuit. -  102 Cap. quis nos 23. q. 1. cap. 1. 23. q. 6. cap. diſplicet 24. q. 3. ubi D. Auguſt. agit de coactione D. paul. perpendũtur, & exornantur. -  103 Converſio ad Fidem, ſive Fidei receptio per aliquam vim indirectã, vel cauſativam elicita, non eſt reprobanda. -  104 Cap. vides. 23. q. 6. & cap. quid faciet, 23. q. 4. & alia ſimilia expenduntur. -  105 Rationis forma in vi appetitiva ſolet imprimi ex actibus noluntarijs. -  106 Infideles gravioribus tributis, & penſionibus onerari poſſunt, ut ad Fidem alliciantur. -  107 Converſio infidelium per vim cauſativam facta, magnum fructum ſaltem in eorum filijs, & poſteris operabitur, qui voluntariè Fidem recipient. -  108 Conſtantinus & alijs Impp. pluribus præmijs, & pœnis infideles ad Fidem profitendam adduxerunt. -  109 Leges, quibus Impp. Romani hæreticos, & infideles ad Fidem adigebant, B. Auguſt. vladè commendat. -  110 Carolus Magnus plura bella movit adverſus infideles idololatras, hortatu hardriani R. Pontificis. -  111 Iuſtinianus Imp. Paganos, & hæreticos ex ſuo Imperio eiecit. -  112 Iudæos qualiter Siſebutus Rex Hiſpaniæ, & Dagobertus Galliæ, & plures alij Reges à ſuis Regnis, ſi baptizari nollent, eiecerint? -  113 Iudæos à ſuis Regnis non tantùm Reges Chriſtiani, verùm & Tiberius Imp. exulare iuſsit. -  114 Hiſpaniæ Reges olim peculiare iuramentum præſtabant, de Iudæis in ſuis Regnis non permittendis. -  115 Concilium Toletanum, quod induxit iuramentum de Iudæis expellendis, à multis laudatur. -  116 Reges Catholici Hiſpaniæ Ferdinandus & Eliſabeth, & Emanuel Luſitaniæ, qualiter Iudæos, & Mauros à ſuis Regnis eiecerint? -  117 Baiacetes Turcarũ Imp. qualiter ſuccenſuerit expulſionem Iudæorum per Reges Catholicos factam. SEptimvm quidem titulum ad debellationem, & acquiſitionem huius Novi Orbis iuſtius adhuc, & efficacius noſtris Regibus aſſerendam, ex eo alij ſumere ſolent, quòd ubi eius notitiam habêre cœperunt, & gentium, quæ ibîdem ſub dæmonis mancipio, & cæca tot errorũ caligine pererrabant, debuerunt utique totis nervis intendere, ut chriſtiana, & Catholica fides, atq; religio, ad eumdẽ Orbem, quantumvis diſsitum, & remotum, extenderetur: † & quoſlibet barbaros infideles, qui illam recipere nollent, competenti ſeveritate compeſcere, quouſque ad Chriſti caulas adigerentur, & ſacro baptiſmate perluſtrati, ſanctæ Romanæ Eccleſiæ dominium agnoſcerent: ſummoq́; eius Pontifici, Chriſti in terris Vicario, debitam obedientiam præſtarent. Quam opinionem præter Hoſtienſem, & plurimos alios, quos ſuprà cap. 10. ex num. 2. retulimus, qui generaliter docent, omnes infideles debellari, & bonis ſuis ſpoliari poſſe, ob id ſolùm, quòd infideles ſint, & dominium, ac iuriſdictionem Eccleſiæ Romanæ non recognoſcant. Magis ſpecificè in terminis noſtræ quæſtionis ſequi videtur Lucas de Penna in l. unica, C. ut armor. uſus, verſ. Eſt ergo iuſtiſsima, lib. 11. & in l. devotiſsimos, C. de Metat. & Epidemit. lib. 12. ubi inter ſeptem cauſas iuſti belli, quas latè proſequitur, eam primo loco conſtituit, quæ propagandæ Fidei Chriſtianæ zelo fundatur. Quod & facit, & eximiè in Regibus Chriſtianis cõmendat Guillerm. Bened. in cap. Raynuntius, verbo, Duas habens filias, num. 112. fol. 21. de teſtament. Et idem † apertiùs & enixiùs, de noſtris hiſce Indis ſpecialiter agens, tuetur Ioan. Maior. in 2. Senten. diſtin. 44. Quæſt. 3. docens, barbariem & feritatem eorum exigere, ut prius aliquo modo comprimerentur, & Regibus, quibus anteà parebant, privarentur, ut ſic poſteà Chriſtianorum moribus aſſueſcerent, & Verbi Divini prædicatores faciliùs, & ac ſecuriùs inter eos verſari poſſent, & comparatâ linguarum peritiâ ſuum munus implêre. Quâ auctoritate, & ratione ſuffulti, eandem ſententiam probant Gineſ. Sepulveda in Apolog. ad Epiſcop. Segovienſ. fundam. 3. & in reſponſ. ad Epiſcop. de Chiapa, Pet. Malferitus in ſæpè allegato conſ. 769. apud Mandellum lib. 4. ex num 79. uſque ad 92. Marquardus in tract. de Iudæ. & Infidel. 1. part. cap. 14. verſ. Non obſtat, ubi expreſsè tradunt, ultimis hiſce Eccleſiæ temporibus licitum fuiſſe, & eſſe, ob Fidem prædicandam, & propagandam, Indis & alijs infidelibus bellum inferre, & Regna ita debellata à fidelibus occupari. Neque abeſt Gregor. Lupus in l. 2. titul. 23. part. 2. gloſ. magn. col. 1. & ſequentib. ubi cũ D. Thom. & alijs quæſtionem ad partes examinans, in hanc ferè inclinare videtur, prout & facit Hieronym. Zevallos in pract. commu. 2. part. quæſt. 735. num. 28. ubi relatis verbis Ioan. Maior. & alijs Ioſephi Angleſij, quæ ipſe cõſiderat, defendi poſſe ínquit titulum, & dominium, quod ab antiquo obtinuerunt Reges noſtri Hiſpaniæ in Regnis Indorum, ex eo quòd illos reduxerunt ad Fidem Catholicam. Et idem tradit in 4. part. quæſt. ultim. num. 114. licèt poſteà id in diſputationem adducat ex n. 168. Poſſunt quoque pro eiuſdem opinionis patrocinio laudari eruditiſsimus Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 7. cap. 5. & lib. 10. cap. 13. & 14. Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalut. cap. 8. & 9. & 12. Ant. Poſſevin. 1. tom. Biblioth. lib. 9. cap. 15. & 24. pag. 402. Fr. Lud. Legionenſ. in comment. ſuper Cantic. cap. 8. pag. 431. Ioan. Boterus in relation. univerſ. part. 4. lib. 3. pag. 55. 56. & 71. cum ſequentib. Fr. Thom. à Ieſu lib. 2. de procur. omn. gent. ſal. cap. 8. pag. 55. & lib. 4. 1. par. cap. 1. Ant. de Herrer. in hiſt. gen. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. Fr. Ant. de S. Romã. in hiſt. Ind. Orient. lib. 4. c. 26. Caliſt. Remirez in tract. de lege Regia, §. 32. n. 6. pag. 346. & Ludovic. Cabrera in vita Phil. II. lib. 7. cap. 8. pag. 420. Quibus in locis † ſeriò affirmant, Fidei & Religionis ampliandæ, & introducendæ negotium, non ubique eodẽ modo tractandum, ac proptereà cum Barbaris iſtis ferro, & virgis interdum agi potuiſſe, & debuiſſe, ut priùs ſe eſſe homines diſcerent, & poſteà prædicatam ſibi Evangelicæ veritatis lucem admitterent. Eiſdem etiam aſſentiri videtur Alfonſ. a Caſtro lib. 2. de iuſta hæret. punit. cap. 14. ſol. 127. Vbi † eiuſmodi bellum iuſtũ eſſe tradit, ſi Barbari iſti, priùs moniti, ut falſorũ Deorum cultum deſerant, & Deum verum, qui eſt cunctorũ Creator & Rector, adorent, id facere noluerint, nec talibus monitionibus obtemperaverint, ſed obſtinati in ſuo errore perſtiterint, & præſertim ſi Verbi Dei prædicationem impediant. Sub qua cautione reliqui etiam auctores ſuprà relati accipiendi ſunt, ut & ſup. cap. præced. ex num. 13. tetigimus. Nam, † ut rectè Terentius ſcripſit: Omnia prius experiri verbis, quàm armis ſapientem decet. Et ſecundùm Cicer. lib. 1. de officijs: Cùm ſint duo genera decertandi, unum per diſceptationem, alterum per vim: cùmq́ue illud proprium ſit hominis, hoc belluarum, confugiendum eſt ad poſterius, ſi uti non licet ſuperiore. Quo † reſpiciens Theodor. Rex apud Caſsiodorum lib. 4. epiſt. 29. ad nimiã diſtrictionem Principes, & Magiſtratus proceſſuros nõ eſſe dicebat: Quàm lenis patientia non præcedat, quia non habet veniæ locum, qui delinquit admonitus. & Seneca lib. 1. de Clemen. cap. 14. relatus ab Annæo Rober. lib. 2. rerum iudicat. cap. 9. Principes, † ut parentes, non priùs verberibus, quàm verbis, & blandis ſuaſionibus uti debêre, his elegantiſsimis verbis ſcribit: Numquid aliquis ſanus filium à prima offenſa exhæredat? Niſi magnæ, & multæ iniuriæ patiẽtiam evicerint: niſi plus eſt quod timet, quàm quod damnat, non accedit ad decretorium ſtylum. Multa antè tentat, quibus dubiam indolem, & peiori loco iam poſitam, revocet; ſimul deplorata eſt, ultima experitur. Nemo ad ſupplicia exigenda pervenit, niſi qui remedia conſumpſit. Hoc quod parenti, etiam Principi faciendum eſt, quem appellamus Patriæ Patrem, non adulatione vana adducti. Et inde dicimus, † quòd Canonica monitio præcedens, iuſtificat prolationem excommunicationis ſequentis, cap. omnes decimæ 17. quæſt. 8. cap. de presbyterorum 17. quęſt. 3. cap. illicita 24. quæſt. 3. cap. ſtatutum de ſentent. excom. in 6. cum alijs, quæ latè adducit Ioan. de Lignia. in tract. de cẽſur. Eccleſ. §. 24. num. 4. Covarru. in cap. Alma mater, 1. par. relect. §. 9. numer. 4. & 7. Paul. Borgaſius in tract. de irregular. 6. part. quæſt. 8. num. 3. & 7. Greg. Sayrus de cenſur. lib. 1. cap. 12. per totũ, Beltranus à Guevara in propugnaculo contra Venet. aſſert. 2. §. 3. ex num. 1. & Molina de iuſt. & iure, diſput. 29. col. 147. Neque hoc latuit † Pijſsimos, & Catholiciſsimos Hiſpaniæ noſtræ Reges, qui ſemper ſummâ curâ, & ſtudio Ducibus, quos ad has expeditiones mittebant, hunc modum procedẽdi in Indorum cõverſionibus iniunxerunt, & ſpecialem huius monitionis, ſive requiſitionis formulã ſcribi mandarunt; cuius † litteram infrà cap. 24. ſubiungimus, & extat apud Ant. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 7. cap. 14. pag. 249. qui refert, eam ab inſigni illo ſui temporis Doctore Ioan. de Palacios Rubios ordinatam fuiſſe, eâdẽ decad. 1. lib. 10. cap. 17. pag. 348. Pro qua ſententia primò conſiderari poteſt, certiſsimum, & vulgatiſsimum eſſe, † apud Eccleſiam, & eius alumnos non ſolùm ius, & poteſtatem eſſe, Fidei per univerſum Orbẽ prædicandæ, & diſſeminandæ, verùm præciſam quoque huius muneris obeundi neceſsitatem, & obligationem reperiri; cùm aliter † Chriſti verbum impleri non poſsit: qui omnes homines ſalvos fieri cupiens, & unũ eſſe, atque in unum ovile reduci, ad omnes quoque, ſuæ lucis radios perventuros, ſigniſicavit, & ubiq; terrarum Evangeliũ ſuum prædicari mandavit, ut cõſtat Ioan. 7. & 10. Matthæi. 24. & ult. Marci ult. Act. 1. 2. Petr. 3 Paul. 1. Corinth. 5. & 9. ad Epheſ. & Theſſalonicen. 4. 1 ad Timoth. 2. & 2. 2 ubi inquit: † Verbum Domini non eſſe alligatum. Et 1. Corinth. 10: Si non Evangelizavero, væ mihi eſt: neceſsitas enim mihi incumbit: ad hanc nimirum eius extenſionem, & propagationem reſpiciens: quam Prophetæ † etiã innumeris penè locis prænuntiaſſe videntur, quorum aliqua retuli ſuprà lib. 1. cap. 15. & plurima alia uſque ad ſatietatem congerunt, de hac poteſtate, & neceſsitate prædicationis, & dilatationis Fidei latiſsimè diſputantes, eamq́; inter † alia ſigna veræ Eccleſiæ Dei recenſentes, D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 8. ubi Caietan. & alij & in 2. Senten. diſtinct 41. Ioan. Maior diſtinct. 49. q. 3. Ricard. & Durand. in 4. diſtinct. 4. Sotus diſtinct. 5. q. unic. art. 10. Victor. in relect. de Indis, 2. part. n. 9. Nicol. Sanderus de viſib. Monarch. lib. 4. cap. 5. ex pag. 143. & lib. 8. cap. 50. ex pag. 795. Fr. Lud. Granatenſ. in Symbol. Fidei. 1. part. cap. 36. & 2. part. cap. 1. Pat. Ioan. Pineda de rebus Salomon. lib. 6. cap. 20. §. 8. ſeqq & §. 19. pag. 479. Maluend. de Antichriſt. lib. 3. cap. 32. Rutil. Benzo. de anno Iubil. lib. 2. cap. 4. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 1. cap. 3. & 5. lib. 4. cap. 3. 5. 6. & 7. lib. 7. cap. 28. lib. 17. cap. 1. & lib. 20. cap. 1. 3. & 6. Balthaſ. Chavaſ. de notis veræ Religionis, pag. 809. 825. & 858. noviſsimè poſt hęc ſcripta eruditiſsimus Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide diſput. 18. ſect. 1. Et in noſtris terminis † de prædicatione facta, & faciẽda Indis & alijs infidelibus, quantũvis barbaris & remotis Ioſeph Acoſta lib. 1. de procur. Ind. ſal. cap. 6. Ant. Poſſevin. in Biblioth. 1 tom l. b. 9. cap. 15. & ſeqq. pag. 398. Fr. Tho. à Ieſu de procur. omn. gent. ſal. in prologo pag. 1. & 2. & lib. 11. in præfat. pag. 75. & Fr. Ioan à Torque. in Monar. Indian. lib. 18. cap. 4. & 5. Cui neceſsitati, & obligationi, quæ fidelibus, ut diximus, iniuncta conſpicitur, alia, eâdẽ rationẽ, ex parte infideliũ reſpondet; nempe, † ut Catholicã noſtram Fidẽ ſibi ſufficienter annũtiatam, & prædicatam, ſub peccato mortali admittere, & profiteri debeant, ut docet D. Thom. 2. 2. q 10. art. 1. Covar. in regula peccatum, 2. part. §. 10. n. 1. verſ. Tertiò licet, & Pat. Suarez d. tract. de Fide, diſput. 16. ſect. 1. & 2. Non eſt enim aliud nomen datũ hominibus, in quo oporteat nos ſalvos fieri, ut habetur Act. 4. Et qui crediderit. & baptizatus fuerit, ſalvus erit; qui verò nõ crediderit, cõdemnabitur, Marci ult. & qui non credit, iam iudicatus eſt Ioan. 3. Et enim † Fides ſimpliciter mediũ neceſſarium ad ſalutem, ut tradit D. Thom. 2. 2. quæſt. 2. art. 3. & ibi omnes Expoſitores, ſcholaſtici cum Mag. in 3. Senten. diſtinct. 23. Sotus in 4. diſtinct. 5. art. 1. Fr. Lud. Granaten. in d. Symb. Fidei. 2. part. cap. 1. Suarez diſput. 12. ſect. 1. numer. 2. Concil. Triden. ſeſſ. 6. cap. 7. unde dicit Apoſtol. ad Hebræ. 11: Sine fide impoſsibile eſt placere Deo, & D. Thomas d. art. 3. Infidelitatis † peccatum eſſe graviſsimũ inter alia, quæ contingunt in perverſitate morum, quia directè Fidei opponitur, & tollit principium converſionis in Deum. De quo latiùs egimus ſuprà, hoc lib. cap. 10. & plura tradit Suarez d. diſput. 18. ſect. 2. Quæ cùm ita ſe habeant, & hæc fides, † de qua agimus, neque à fidelibus extendi, & propagari, neque ab infidelibus recipi, & admitti poſſet, ſi ingens Prædicatorum copia, ſufficientibus auxilijs fulcita, ad has adeò populoſas, barbaras, & remotas nationes non mitteretur, clamante † Apoſtolo ad Roman. 10: Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient ſine prædicante? quomodo verò prædicabunt, niſi mittantur? ſicut ſcriptum eſt: Quàm ſpecioſi pedes Evangelizantium pacem, Evangelizantium bona. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Chriſti; iunctis alijs, † quæ de excunſandis infidelibus, qui nullum omnino auditum ſenſibilem Fidei habuerunt, diximus ſup. hoc lib. cap. 10. ex num. 77. & noviſsimè tradit Pat. Suarez dict. tract. de Fide, diſput. 17. ſect. 1. num. 7. Meritò laudandi, & extollendi videntur Hiſpaniæ † noſtræ Pijſsimi Reges, eorumq́ue fideliſsimi ſubditi, quatenus prædicationis, & extenſionis Fidei Catholicæ munus, & præceptum tot curis; laboribus, & expenſis, in vaſtiſsimis huius Novi Orbis regionibus implêre curarunt, & interdum ultricibus armis contra eos uſi ſunt, qui propoſitam ſibi Fidem audire, vel recipere contumaciter noluerunt. Sunt † enim Principes Dei miniſtri, & vindices in iram eis, qui male agunt, ut docet D. Paul. ad Rom. 13. Et ad eorum officium pertinet curare, & præſtare, ut ſicut unus eſt Regum & populi Rex Deus immortalis, ita nulla alia religio, & veneratio, niſi unius Dei tenẽda ſit, ut præclarè ſcripſit Lactan. Firmian. lib. 1. Divin. inſtit. cap. 20. Quòd ſi licitum eſt bellum, † quod adverſus aliquam nationem movetur, ut ſuis Principibus obediat, & pareat, etiam ſi is, qui bellũ movet, extraneus ſit, ut dixi ſup. hoc lib. cap. 13. num. 42. multo magis moveri potuiſſe videtur adverſus barbaros, Deo vero ſibi annuntiato, credere, & parêre nolentes; cùm † peioris conditionis Dei, quàm hominum cauſa eſſe nõ debeat, ut dixi ſup. cap. 9. num. 33. & egregiè probat l. 3. verſ. Proinde, ibi: Præferenda humanitati religio eſt, C. de his, qui ad Eccleſ. confug. auth. Gazaros, C. de hæret. cap. urgentis, eodem, ibi: Gravius eſt æternam, quàm temporalem lædere Maieſtatem, optimus textus in authen. ut non luxur. contra nat. col. 6. ibi: Si enim contra homines factæ blaſphemiæ impunitæ non relinquuntur, multo magis, qui ipſum Deum blaſphemat, dignum eſt ſupplicia ſuſtinere: Et ſecundùm Iuſtin. hiſtor. lib. 8. † Deo proximus ille habeatur, qui eius Maieſtatem vindicaverit. Quod & Pelagius Papa ſcriptum reliquit in cap. de Liguribus 23. quæſt. 5. & D. Hieronym. ſup. Ezech. lib. 3. cap. 9. relatus in cap. qui malos, ead. cauſa, & quæſt. inquiens, quòd † percutiens malos in eo quod mali ſunt, & habens vaſa interfectionis, ut occidat peſsimos, miniſter eſt Domini: & D. Auguſt. in Epiſt. ad Bonifac. dum ait: Quomodo Reges ſervient Domino in timore, niſi ea, quæ contra iuſſum Domini fiunt, religioſa ſeveritate puniendo, atque plectendo? Cuius dictum refertur † in cap. ſi Eccleſia, cap. duo iſta 23. q. 4. cap. quod ſicut, de elect. & pluribus illuſtrat Roland. a Valle conſil. 20. numer. 2. volum. 2. Ioan. Nevizan. lib. 1. Sylvę nupt. numer. 97. & ſequentibus, Iuſt. Lipſ. lib. 4. civil. doctr. cap. 2. Elias Reuſner. lib. 1. artis ſtrat. ag. capite 10. pag. 37. & Ioan. Baptiſt. Valençuela in diſcurſ. ſtar. & bell. 2. parte, conſider. 2. ex numer. 100. & conſider. 3. ex num. 40. Quibus accedit, † quòd charitas, quam proprium Chriſtianorum bonum meritò appellavit Clemens Alexandr. libro 2. Pædago. capite 1. & Gentian. Hervet. ibîdem pagin. 179. & Pat. Suarez in tractat. de Charitat. diſputat. 5. ſect. 1. per totam. Nulla in re meliùs, atque utiliùs exerceri poteſt, quàm † in hoc animarum infidelium convertendarum zelo, qui ſemper Deo gratiſsimus fuit, & præcipuè Summis Pontificibus, & Eccleſiæ Pręſulibus, Chriſtianis Principibus, religioſiſq́ue alijs, & Apoſtolicis viris, & reliquis prætereà fidelibus, pro captu, & ſtatu cuiuſque, ſummopere commendatus, ut plurimis ſacræ Scripturæ locis, & graviſsimis Sanctorum Patrum teſtimonijs, & exemplis oſtendunt Salmeron tomo 12. ſuper Act. Apoſtolor. tractat. 38. Suarez de Fide, dict. diſput. 18. ſect. 1. numer. 5. 6. & 7. Ioſeph. Acoſta de procuran. Ind. ſalut. lib. 1. capite 3. & 4. Balthaſ. Chavaſius de notis veræ Religion. ex pag. 501. Torquemada in Monarchia Ind. lib. 18. capite 4. & 5. & copiosè, & diligenter Fr. Thom. à Ieſu omnino legendus de procur. omn. gent. ſalute, lib. 1. capite 1. 2. 3. & 9. & lib. 2. per totum, & lib. 11. in præfat. ubi ſpecialiter de zelo, & cura convertendorum Indorum pertractat. Quibus Ego adijcio † illud Iſaię 24. verſ. 27: Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, in inſulis maris nomen Domini. Quibus verbis Gloſſa Interlineal. Div. Thom. Lyra, Dionyſ. & aſij, quos refert Gaſpar Sanctis ibîdem, † admoneri viros Apoſtolicos docent, ut glorificent Deum in doctrinis, id eſt, docendo gentes, percurſando aridam, & inſulas, cœleſtẽ hanc lucem omnibus irradient. Idq́ue ipſum D. † Chryſoſt. homil. 4. in cap. 1. epiſt. 1. ad Corinth. ſuper omnia curari à nobis debere, his verbis ſtrictè ſuadet: Nos, Ethnicos, muliebri, vel etiam maiori ululatu deploremus, quoniam communem ſalutem non intelligunt, neque enim adeò uxorem virum ſuum amare opotet, ut nos univerſum genus humanum, idq́; ad ſalutem allicere ſive Ethnicus ſit, ſive quivis alius. Et Div. Auguſtin. ſerm. 6. lib. 16. egregiè conſiderat, † hoc fuiſſe ultimum pręceptum Christi aſcendentis in cœlum, & veluti teſtamentum ſcribentis, ut ſic maiori, & ardentiori deſiderio hæredes eius illud implêre teneantur. Quod D. etiam † Chryſoſt. tom. 9. in 1. Canon. Ioan. eleganti proſopopeiâ patris languientis, ac filijs aliquid commendantis exornat, & tandem ita concludit: Fratres, cogitate viſceribus Chriſtianis, ſi hæredibus ſunt tam dulcia, tam grata, tam magni põderis verba patris ituri in ſepulchrum: hæredibus Chriſti qualia debent eſſe verba noviſſima. Quæ ſuprema, † noviſsimaq́ue verba fideicommiſſa vocantur à Tertullian. lib. ad uxor. in princ. & ad ea refert Plutarc. in vita Homeri Andromachę lacrymas, quam Homerus ipſe in fine Iliad. flentem ſuper Hectoris cadaver inducit, quòd moriens manus ei è lecto nõ porrexerit, neq; aliquod prudens verbũ, cuius recordaretur, dixerit. Cato item Stoicus ex naturali animorũ affectione teſſamenta, commendationeſq́ue mortuorũ natas, ait, apud Tullium 3. de finibus. Quarũ implementum † vel ſolo naturali pudore eorum, qui rogabantur, contineri, Iuſtin. ſcribit in princ. inſt. de fideic. hæred. & Seneca lib. 1. de tranquil. vitæ, cap. 11. & alij, quos refert Claudius Chiſletius de iure fideicommiſſorum, lib. 1. pag. 217. Sed non poſſum † citra piaculum pręterire verba illius viri Apoſtolici, etiam meritò inter divos relati, S. Franciſc. Xavierij, qui, ut narrat Thomas à Ieſu ubi ſuprà lib. 1. capite 1. pag. 4. Hanc mortalium ſalutis univerſalem, ac incredibilem neceſsitatem magna ex parte non tam in tabulis depictam, quàm factis ipſis expreſſam, cùm cognoviſſet, ita ad ſuos in Europa commorantes ſcripſit: Mihi verò perſæpè venit in mentem circum Europæ Academias, ac præcipuè Pariſienſium, curſare, ac inſani rictu vociferari, eoſq́ue qui doctrinæ plus habent, quàm charitatis, his compellare verbis. Heu quàm ingens animarum numerus, veſtro vitio, excluſus cœlo, deturbatur ad inferos. Secvndò facit, † quòd cùm in reliquis Regibus, & Principibus Chriſtianis maxima, ut diximus (poſt Romanum Pontificem) cura eſſe debeat, ut quoad poſsint Eccleſiæ Regnum amplificent, & non ſolùm conatibus univerſis enitantur, ut Religionis cultus ubi coaluit, altas mittat radices, ſed ut protendatur eò, quò fortè anteà nunquam, pertigerat, ac deinde, ut ſuo labore, & induſtriâ ijs, qui iacent in tenebris, & in umbra mortis, candidiſsimum Fidei Catholicæ lumen perferatur: ut præclarè oſtendit D. Auguſtin. lib. 5. de Civitat. Dei, capite 24. ubi inquit, † eos demũ Chriſtianos Reges & Imperatores eſſe fœlices, qui iuſtè imperant, & inter honores & obſequia non extolluntur, ſed ſe homines eſſe meminerunt: quiq́ue Suam poteſtatem ad Dei cultum maximè dilatandum, maieſtati eius famulam faciunt, &c. & alia tradens Thomas à Ieſu dicto libro 2. capite 8. ex pag. 53. In † noſtris tamen Catholicis Hiſpaniæ Regibus, ut idem Auctor ibîdem obſervat, & Pat. Suarez dict. diſput. 18. ſect. 1. num. 7. non charitatis tantùm, ſed & iuſtitię obligatio concurrit, cogitq́ue ut nihil prętermittere debeãt, quod ad Indos Christo lucrãdos, Fidemq́ue in his vaſtiſſimis regionibus promulgandam pertineat, eò quòd ab Alexandro Sexto, & alijs Romanę Eccleſiæ Paſtoribus, delatum eis, & commiſſum ſpecialiter fuerit, ut hoc munus tanquam propriũ & peculiare agnoſcerent, & curarent, Indoſq́ue tuerentur, & de Fide per idoneos miniſtros inſtruerent, inſtructoſq́ue bonis, & politicis moribus informarent. Quod † cùm non poſſet aliter effectum ſortiri, quàm ſi crebris, & magnis claſsibus, ingentiq́ue apparatu, & terreſtribus, ac navalibus expeditionibus uterentur: tum propter immenſam Oceani navigationẽ, terrarum intervalla, gentium, morum, & idiomatum varietates, provinciarum amplitudinem, & commerciorum difficultatem: tum etiam quia barbari, naturà eſſe rati, & inſolentes, prædicatores parùm tuto hoſpitio excipiebant, fœdera, atque amicitias nihil curantes, rationem quamlibet facilè cõtemnentes, ſylvaticamq́ue, & agreſtẽ vitam ducentes, ut dixi ſup. cap. 7. ex num. 27. Et ſimiliter cùm Fides in tot populis recens, & tenera non poſſet aliter permanêre, niſi noſtrorum, Principum patrocinio, ſide, potentiâ adverſus Barbarorum, & aliorum inimicorum Christi iniurias defenderetur; permittendum illis utique fuit quòd militaribus interdum copijs converſionem eorumdem infidelium diſponerent, & ſupremam eorum tuitionẽ, & dominationem reciperent, ut ſic ad politicam, & ſociabilem vivendi formam redacti, melius, & faciliùs Fidem ſibi prædicandam audire, prædicatam recipere, receptam retinêre, & inter veros Christi cultores numerari poſſent. Quæ argumentandi ratio † ipſâ Bullâ Alexandri Sexti efficaciter cõprobatur, quæ priùs expeditionem, & dominationem harum provinciarum Regibus Catholicis hac de cauſa concedit, & quidem repetitis, & geminatis verbis, & clauſulis, quę, ut vulgare eſt, maiorem in qualibet re voluntatem, & deliberationem oſtendunt, l. Baliſta, D. ad Trebellian. cum latiſsimè adductis à Catel. Cota in memorab. iur. verb Geminatio, & Cardinal. Tuſcho in practicar. concluſ. iur. eodem verb. ut conſtat ex tota eiuſdem Bullę deciſione, quę incipit in verſic. Nos igitur, & ex narratione, ibi: Ac Barbaræ nationes deprimantur, & ad Fidem ipſam reducantur: & ibi: Aliquas inſulas, & terras firmas remotas, & incognitas quærere, & invenire ut illarum incolas & habitatores ad colendum Redemptorem noſtrum, & Fidem Catholicam profitendum reduceretis: & ibi: Terras firmas, & inſulas prædictas, illarumq́ue incolas, & habitatores, vobis Divina favente clementia ſubijcere, & ad Fidem Catholicam reducere propoſuiſtis. Et hanc fuiſſe potiſsimam cauſam bellorum, quæ in his Occidentalibus Indijs intervenerunt, recte advertit Gregor. Lopez in dict. l 2. par. gloſſ. magn. col. 4. in princip. & in verſ. Quid ergo. Et impoſsibile fuiſſe, † Indos ab Hiſpanis converti, niſi priùs fuiſſent debellati, aut aliquâ vi, & terrore armorum perdomiti; quia eorum feritas, & occiſiones prædicantium, & alię difficultates ſuprà relatę, aliter ſuperari non poterant, expreſsè affirmat Marquard. dict. tractat. de infidel. 1. part. cap. 14. verſic. Non obſtat Malferitus dict. conſil. 769. ex numer. 90. Ioſeph. Acoſta, Anton. Poſſevin. Thom. à Ieſu, & alij, quos ſuprà num. 2. & cap. 7. ex num. 27. citavi, & infrà capit. 18. ex num. 2. diligentiùs expendam. Inter quos † Thomas Bozius de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 7. capite 5. in fine, agens de nimia charitate Catholicorum, apponit exemplum in ijs, qui zelo convertendarum animarum ad has Occidentales Indias navigarunt. Et inquit, quòd licèt plures Indorum ſint armis domiti, non tamen omnes, nam quidam Religione, & beneficijs noſtrorum deliniti, ad meliorem vivendi normam conceſsère: Vt mirum non ſit, ſi cum belluis iſtis, humana effigie contectis, Hiſpani interdum aſperius egerint. Et lib. 10. cap. 13. verſic. Hinc ut legimus, agens de efferatis gentibus, per Catholicos ad humanitatem perductis, eorundem Indorum exemplum adducit, docens, quòd belluinis factis belluas omnes ſuperabant; & tantâ erant immanitate, ut ad humanæ naturæ ſtudia vix, & ne vix quidem ullo modo revocari poſſent niſi aliquando Hiſpani aliqui eos ſupplicijs & terroribus cohibuiſſent, & ab hoc crimine noſtram nationem excuſat. Ioannes etiam Boter. in relationib. univerſ. 4. par. lib. 3. ex pag. 65. ad 75. latè in eodem argumento diffunditur, docens, † Religionis negotium non eſſe omnibus temporibus, & locis, ſive apud omnes gentes æquâ lãce tractandum, apponenſq́ue exemplum in Indis huius Novi Orbis, contra quos, inquit, † quia barbari erant, & interdum beſtiales, non tam miraculis, aut rationibus, & argumentis utendum fuit, prout in converſione Iudæorum, Græcorum, & Romanorum contigiſſe videmus: ſed omnino curandum, ut priùs rationis, & humanitatis capaces efficerentur, procedendumq́ue cõtra eos tanquam contra furioſos: E ſi debbono (inquit) render prima capaci di ragione è d'humanità, è poi adottrinare, è inſtruire nella virtu, è nella via di Dio Ne diſconviene uſare con eſo loro de la forza è dell' arme, affinche ſi richonoſchino per huomini, è poi ſ'annontij loro l'Evangelio. Pone eis Domine Legislatorem, à Che fine? ut ſciant, quoniam homines ſunt. Idẽ noviſsimè † tradit Caliſt. Remir. in tract. de lege Regia §. 32. numer. 6. pag. 346. relatis verbis Thom. Bozij ubi ſup. & adijciens initio efferas iſtas gentes, ferarum more viventes, inſtar ferarum fuiſſe interdũ neceſſariò tractandas: Atque ita (inquit) fiebat, ut quos amor virtutis non poterat, ſaltem acerbioris ſupplicij metus, intra cancellos humanitatis conſiſtere, & cohibere valeret. Rutilius quoque † Benzon. de ann. Iubil. lin. 1. cap. 10. pag. 53. agnoſcit Divinã diſpoſitionem in eo, quod Novus hoc Orbis fuerit ſub unius Principis poteſtatem redactus, ut hoc modo, & maiori pace, & idiomatum uniformitate, populorumq́ue hinc inde ſparſim degentium coadunatione, & barbariei depoſitione aptius hę gentes ad Evangelicam doctrinam diſponerentur; & ut per Catholicos hic Orbis acquiſitus fuerit, ut evaneſcerent conatus hęreticorum, qui illum occupare tentarunt. Et arridet valdè doctrina † D. Tho. lib. 3. de regimin. Princip. cap. 13. & in 2. 2. q. 40. art. 2. ad 3. & in 3. par. q. 2. art. 4. tradentes, eum, cui cura aliqua in rebus ſpiritualibus commendatur, temporalia quoque, quæ ad illam ordinantur, diſponere poſſe, quia † poteſtas, ad quam pertinet finis, debet etiam de his, quę ad finem pertinent, poteſtatem habêre, & iuxta provinciam ſibi commiſſam idoneis medijs, & qualitatibus operari; ad quod probandum, allegat inter alia illud Divi Pauli 2. Corinth. 3: Idoneos nos fecit miniſtros novi Teſtamenti: & potuit allegare l. officium 12. D. de re militari, & nobile conſilium Oldrad. 161. incip. Orta materia, numero 2. in fine, ubi dicit, quòd Architectus de omnibus curat. Et idem D. Thom. lib. 4. ſummæ cõtra Gent. cap. 74. addit, ad † Divinam liberalitatem pertinêre, ut cui confertur poteſtas ad aliquid operandum, conferantur & ea, ſine quibus huiuſmodi operatio convenienter exerceri non poteſt. Quod etiam noſtri iuris Auctores plurimis in locis conſtituerunt, ut cõſtat ex l. 2. D. de iuriſd. omn. iud. l. ad rem mobilem, l. ad legatum, D. de procur. l. 3. §. qui habet, D. de ſervit. ruſtic. cap. prudentia, cap. præterea, & cap. ſuſpicionis, de offic. delegat. cum mille alijs latè congeſtis ab Everard. de locis argument. cap. à conceſsione conſequentis, Claud. Prato Gnoſecon. general. iur. lib. 3. titul. 1. capite 2. & 4. Cardinal. Tuſcho practicar. concluſ. iur. verb. Conſequens, concluſ. 757. Proſp. Farinacio in fragm. 1. part. verbo, Extenſio, numer. 229. & in noſtris ferè terminis Ludov. Paramo de origin. Inquiſ. lib. 3. q. 1. opin. 3. ex numero 35. Et inde etiam dicimus, † quòd ea, quæ ad aliquem finem ſunt inſtituta, ſecundùm ea, quæ ille finis exigit, ordinantur, extenduntur, & contrahuntur, cap. prodeſt 23. q. 5. quem ad hoc citat Archidiac. in cap. ſi peccaverit 2. q. 1. docet Bart. in l. ambitioſa, num. 17. & ſequentib. D. de decretis ab ord. faciendis, ubi ait, finem † priorem eſſe in intentione, & intellectione, licet ſit poſterior in executione, & illud dici finem eſſe principaliter, ad quod conſequendum intellectus finaliter tendit, atque adeò † fine adepto, non eſſe multum curandum de medijs, quę requiruntur ad finem, l. 1. §. fin. D. de dot. pręlegata, iunctâ l. non cogendũ, §. Sabinus, de procurat. & l. hæc ſtipulatio, §. Divus, D. ut legator. Quam doctrinã ante Bartol. expoſuit Philoſoph. lib. 2. Phyſic. qui citatur in hanc rem à D. Thom. 2. 2. q. 1. art. 1. poſt 3. argumen. & ſum. in 1. 2. q. 20. art. 1. ad 2. & 1. part. q. 77. art. 3. ad 1. argument. Rodolph. Agricol. lib. 1. invent. dialect. cap. 4. & ſequitur & exornat Aymon Craveta conſ. 137. n. 14. & conſ. 304. num. 3. Covar. lib. 1. var. cap. 20. Navarr. in cap. novit. notab. 3. num. 97. de iudicijs, & in tractat. de finibus humanorum actuum, numer. 27. Menchac. lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 28. num. 7. Ioan. Garcia in tractat. de nobilitat. in diviſione, num. 9. & eruditiſsimè Petr. Fab. in l. nihil dolo 129. §. cùm principalis, & in l. cùm principalis 178. D. de regul. iur. & in lib. 3. Semeſtr. cap. 9. pag. 120. & ſequenti, ubi allegat inſignem locum Salvian. lib. 4. de provident. qui Ariſtotelis exemplum de † Architecto, finem domus, quam conſtruere parat, ante ipſius domus conſtructionẽ animo concipiente, ita eleganter expreſsit: Et qui domum ædificat, vel fundamentum locat, etſi necdum habitationem paratam habeat (quam ſcilicet animo præcepit) iam tamen ipſa, quæ adhuc facere molitur, ſpe futuræ habitationis amplectitur. Propter hanc autem qui parat cætera, ipſum conſtruendi operis effectum, atque conſummationem, ut animi effectu, & conſideratione longè anteà præceperit neceſſe eſt. Atque ita effectu effectum priorem eſſe convenit. Quod idem † noſtri Reges mente etiam verſare debuerunt, & ut finem converſionis Indorum, quem præcipuè intendebant, conſequerentur, iam inde ab initio ea omnia (ut diximus) penſare, diſponere, & ordinare, quæ illos pacatos, dociles, ſociabiles, & in Fide ſemel recepta ſecuros reddere poſſent. Tertiò † conſidero, nullum maius, & magis deſiderandum bonum in hominibus reperiri poſſe, quàm Religio, & exacta eius obſervatio, & amplificatio, utpotè in qua præcipuum omniũ Rerumpublicarũ, & Imperiorum fulcrum, atque ſtabilimentum cõſiſtat, ut tetigi ſuprà lib. 1. capite ult. ex numer. 89. & latiſsimè proſequuntur Ariſtotel. lib. 7. Polit. cap. 8. Cicero lib. 1. de nat. Deorum, Plin. lib. 14. nat. hiſt. Valer. Maxim. lib. 1. & lib. 4. cap. 1. Lactan. Firmian. lib. 3. Divin. inſtit. cap. 10. & de ira cap. 12. & de vera ſapientia cap. 28. D. Auguſt. lib. 19. de Civit. Dei cap. 24. & epiſt. 48. 50. & 165. lib. 3. epiſtol. 32. lib. 5. epiſt. 63. & lib. 7. epiſt. 5. Iuſtinian. Imp. in epiſt. inter claras, C. de ſumm. Trinitat. & in proœm. Digeſtorum, Clemens Papa lib. 1. conſt. Apoſt. Conſtantin. Magn. Imp. apud Sozomen. lib. 1. hiſt. Eccleſ. c. 8. Theodoſ. † Imp. filijs ſuis hoc pręceptum in agone mortis relinquens apud Nicephor. lib. 13. hiſtor. Eccleſ. cap. 1. & Evagrium lib. 1. cap. 1. idem Imp. Theodoſius, & Valentinian. in epiſt. ad Dioſcorum, & in epiſt. 17. inter Cyrilli epiſtolas, & melius in Novellis tit. 2. ubi † inquiunt: Inter cæteras ſollicitudines, quas amor publicus pervigili cogitatione nobis indixit, præcipuam Imperatoriæ maieſtatis curam eſſe perſpicimus, veræ Religionis indaginem, cuius ſi cultũ tenere potuerimus, iter proſperitatis humanis aperimus inceptis. Et plurimi alij, quos referunt Hieronym. Oſſorius lib, 1. & 4. de Reg. inſtit. Simancas lib. 3. de Repub. cap. 8. Petr. Gregor. lib. 2. de Repub. capite 2. & lib. 8. capite 2. ſect. 1. Cardin. Bellarmin. lib. 1. de Principe Chriſt. cap. 11. Iuſtus Lipſius lib. 1. & 4. civil. doctrin. cap. 2 & 3. & adverſus Dialogiſt. cap. 2. & in monitis, & exemp. Polit. lib. 1. capite 2. Hieron. Fracheta lib. 1. de Principe, cap. 3. pag. 24. Balduin. in Prolegom. de iure civil, pag. 75. & ſequenti, Pat. Ribadeneira de Principe Chriſt. lib. 1. cap. 16. & lib. 2. capite 5. Tiber. Gamba in diſcurſ. Polit. cap. de Religione, pag. 39. Chericus in Coronid. quęſt. Polit. §. 1. Ioan. Boter. de ratione ſtatus, lib. 2. cap. penult. de Relig. Pat. Lud. Torres lib. 4. Philoſoph. Moral. Princip. libro 7. capite 2. Thomas Bozius in integris tractat. Imperia pendere à virtutib. & de antiquo, & novo Italiæ ſtatu, quos adverſus Machiaveel. ſcripſit, Petr. Andr. Canonherius in Aphoriſm. Polit. Hippocratis, vol. 1. lib. 5. aphori m. 25. pag. 779. & ſeqq. Pat. Fr. Ioan. Marquez. in Gubernat. Chriſt. lib. 2. capite 34. Doctiſs. Ioan. Baptiſt. Valençuela in monitu contra Venetos, ex numero 178. & noviſsimè in diſcurſ. ſtat. & belli, 2. part. conſid. 2. ex numer. 89. & conſid. 9. ex num. 34. & conſider. 22. per totam, Franciſ. Torreblanca lib. 3. de Magia, cap. 2. & Rutilius Benzon. lib. 3. de ann. Iubil. capite 7. pag. 340. & ſequenti, qui cum Tertulliano in Apolog. cap. 24. & Div. Auguſt. lib. 5. de Civit. Dei, capit. 15. & 16. pręſumptionem quorundam refert, † dicentium, Romanos pro merito Religioſitatis diligentiſsimæ, in tantum ſublimitatis elatos, ut Orbem occuparint, & adeò gratos Deos habuiſſe, ut præter cęteros floreant, qui illis officium prę cęteris faciant, ſcilicet iſta merces, Romanis à Dijs pro gratis expenſa eſt. Quemadmodum è contrario ſemper puniti, & perpetuò infelices fuiſſe videntur, qui Eccleſiam, & Religionem contemnunt, ur pluribus oſtendit Palac. Rub. de obtent. Navarr. par. 4. §. 6. & Caliſt. Remirez de lege Regia, §. 8. num. 22. Vnde iure, ac meritò † pia, & laudabilis eorum Regum, & Principum cura videri debet, qui pro eâdem vera Religione tuenda & propaganda, totius potentiæ ſuę nervos intendunt, & armis, ac bellis, ubi ad id opus eſt, infidelium, & Barbarorum regiones, & falſas Religiones invadunt, ut colligitur ex doctrina Lucæ de Penna ſuprà numer. 1. relata; qui cauſas iuſti belli proponens, hanc quidem primo loco conſtituit, & ex Guillelm. Bened. ibîdem citato, qui ita ſcriptum † reliquit: Inter laudabilia omnia Catholicæ Fidei opera, quæ Rex explere debet pro ſuæ dignitatis, ac totius Religionis Chriſtianorum ſalute, nullum maius, nullum honorabilius, nullum denique gratius Deo offerri poteſt, quàm barbaras gentes, & Turcarum perfidiam, cæteroſq́ue populos, qui falſos ritus, ac Deos colũt alienos, expugnare, atque in fræna ſubmittere ſub Chriſti Fide, prout talia ſancta exercitia apud Francos Reges ſemper floruerunt. Quod idem in noſtris terminis docuit Pet. Malferitus dict. conſil. 769. num. 15. ubi ait; hoc adeò verum eſſe, ut Divino veluti teſtimonio confirmatum fuerit. Nam cùm † Vrbanus Secundus P. Rom. in Claramontenſi Conventu orationem habuiſſet pro bello infidellibus inferendo, audita fuit vox de cœlo: Deus Vult, Deus vult; de qua hiſtoria latiùs agit Anton. Sabellicus Enead. 9. lib, 3. pag. mihi 354. Et conſentit Tuccius Lucenſ. in annotat. ſuper Cantic. fol. ult. relatus à Pat. Magiſt. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 2. capite 26. pag. 322. dum tradit, † quòd Reges potentes, potenter Fidem introducere debent. Et Franc. Arias in tractat. de bello, & eius iuſtitia, num. 145. cõcludens, Pręlatorum † auctoritate poſſe fieri bellum, præcipuè pro Fide, vel cõtra eos, qui excommunicati pro mortali, parêre nolunt, & pro ſubditorum ſuorum iniuria. Quem referens † Ioan. Bapt. Valẽçuela in dict. monit. contra Venet. p. 7. numer. 60. pag. 448. ait, ſimile ei eſſe, quod Cicero tradit lib. 3. de Repub. dicens: Nullum bellum a civitate optima ſuſcipitur, niſi aut pro fide, aut pro ſalute. In quo tamen animadvertere debuit, Ciceronem ibi non de fide loqui, quatenus idem cum Religione ſonat, hoc † enim ſenſu ſolùm apud Chriſtianos accipitur; ſed fidem intelligere, initum cum ſocijs fœdus, cuius obſervatio plurimum † Romanis commendabatur, l. conventionum 5. D. de pactis, cum ibi præter alios notatis a Ferdinand. Mendoça libro 2. capite 9. Canano lib. 5. comment. capit. 1. Guiberto Coſtano quæſt. iur. capite 3. Ręvard. lib. 4. varior. capite 1. & Vincentio Cabotio lib. 2. diſputation. cap. 10. & ſequentib. & in ſpecie advertit D. Auguſt. ita Ciceronem intelligens lib. 22. de Civit. Dei cap. 6. & Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 4. pag. 223. Iuſtus † etiam Lipſius lib. 5. Polit. capite 4. eiuſdem ſententiæ fuiſſe videtur, dum tradit, quòd invaſio quędam legitima eſt, etiam ſine iniuria: Vt in Barbaros, & moribus, aut religione prorſus à nobis abhorrentes, maximè ſi potentes ij, & aliena ipſi invaſerunt, aut invadunt. Pro quibus ego expẽdere ſoleo verba Valerij Maximi lib. 4. cap. 1. §. de Lucio Furio, dum † de cura extendendæ Religionis antiquorum Romanorum pertractans, ſcribit: Non dubitaverunt ſacris imperia ſervire, ita ſe rerum humanarum futura regimen exiſtimantia, ſi Divinæ potentiæ benè, & conſtanter fuiſſent famulatæ. Quem loquendi modum ſequi videtur D. Auguſt. d. lib. 5. de Civit. Dei, capite 24. eos Reges, ut ſup. diximus, laudans, qui ſuam poteſtatem ad Dei cultum maximè dilatandum, maieſtati eius famulam faciunt. Et conducit valdè, notabile † illud Mœcenatis prudentiſsimi viri conſilium ad Octavian. Auguſt. quod refert Dio Caſsius lib. 52. hiſt. Simanc. in Cathol. inſtit. titul. 46. numer. 21. & Petr. Greg. lib. 33. Syntagm. cap. 7. num. 8. & lib. 8. de Repub. cap. 2. num. 14: Deum ſemper, & ubique cole, ut moribus patrijs eſt receptum, ad eundemq́ue cultum alios compelle. Peregrinarum verò religionum auctores odio, & ſupplicijs proſequere. Et hanc † eſſe veluti certam, & cõmunem omnium gentium naturam, & conditionem, apertè docêre videtur Marcus Tullius in Orat. pro M. Fonteio, ubi ideò Gallos execratur, quòd ut cæterę nationes bella pro religione ſua non ſuſcipiebant, dicens: An iſtas nationes (ſcilicet Gallorum) religione iurisiurandi, ac metu Deorum immortalium in teſtimonijs dicendis commoveri arbitramini, quæ tantum à cæterarum gentium more, ac natura diſſentiunt, quòd cæteræ pro religionibus ſuis bella ſuſcipiunt, iſtæ contra omnium religionem. Divus quoque † Eulogius, expreſſiùs adhuc, eiuſmodi bellio iuſtitiam cõprobat, & commendat in memorab. Sanct. lib. 1. ita ſcribens: Magni meriti eſſe credo, ſubvertere impios, & Eccleſiæ hoſtibus contraire bellum parare, in incredulos. Et Iuſtin. Imp. idem † non obſcurè demonſtrat, dum in auth. ut liberti de cętero, §. hoc ſimiliter, collat. 6. ſcriptum reliquit, ſe deſiderio augendæ Reipublicę, & pro recta ad Deum religione, & ſubiectorum pariter libertate in Lybia, & in Heſperia multa bella ſuſcepiſſe. Eòdem † etiam reſpicit nobilis illa Hiſpani noſtri Septem partiti iuris, l. 2. titul. 23. part. part. 2. Scholijs quidem eruditiſsimi viri Gregor. Lopez nobilior reddita, quibus hanc quæſtionem acquiſitionis Novi Orbis curâ, quâ potuit, maxima pertractavit. Qua in lege Rex noſter Alphonſus, cùm cauſas exponere vellet, ob quas beſlum iuſtum, & legitimum fiat, de quibus latè agunt Auctores, quos ſuprà hoc libro 2. capite 6. numero 51. congeſsi, hanc, de qua agimus, primo loco proponit his verbis: La primera, por acrecentar el pueblo ſu Fè, è para deſtruir los que la quiſieren contrallar. Cui deciſioni anſam fortè præbuit auctoritas Div. Gregor. Magn. libro epiſtol. 7. ad Gennadium, quæ refertur à Gratiano in capite ſi non ex Fidei 49. 23. quæſt. 4. Vbi † bella ab eo frequenter geſta, & Divinis auxilijs proſperata; multis laudibus ornat, quia non deſiderio fundendi ſanguinis agebantur: Sed dilatandæ cauſa Reipublicæ, in qua Deum coli conſpicimus, quatenus Chriſti nomen per ſubditas gentes Fidei prædicatione, circumquaque diſcurrat. Fuit autem, † iſte Gennadius Exarchus Africę anno Domini 591. quem alibi etiam laudat idem Greg. lib. 1. epiſt. 59. indict. 9. dicens: Vos Dei præ oculis indeſinenter habere timorem, ac ſectari iuſtitiam ſubmiſſa hoſtium colla teſtantur, & epiſt. 72. quę habetur in cap. ſicut excellentiam 23. q. 4. & in pluribus alijs epiſtolis, de quibus plenam mentionem facit illuſtr. Cardin. Baron. in Annal. Eccleſ. anno Christi 591. num. 9. 28. & 29. & anno 593. num. 30. & 597. num. 18. & Bernard. Aldrete de antiq. Hiſpan. lib. 4. cap. 25. Poteſtque in eiuſdem doctrinæ cõfirmationem expendi celebris † text. in cap. diſpar 23. q. 8. iuxta inductionẽ Gregor. Lop. in. dict. l. 2. gloſſ. magn. col. 4. in princ. Nam cùm ibi Alexand. II. omnibus Epiſcopis Hiſpaniæ reſcribat: Diſparem eſſe Saracenorum, & Iudæorum cauſam: in illos enim, qui Chriſtianos perſequuntur, & ex urbibus, & proprijs ſedibus pellunt, iuſtè pugnatur: Hi verò ubique ſervire parati ſunt. A cõtrario indicare videtur, quòd ſi Iudæi, & quilibet alij infideles admoniti, & requiſiti Christi, & Eccleſię ſupremum dominium non agnoſcerent, eiq́ue ſervire parati non eſſent, iuſtè in eos, ſicut in Saracenos, bellum indiceretur. Qvartò, pro eodem titulo cõmuniendo multi ex Auctoribus ſup. relatis perpendunt, † Eccleſiam olim, cũ inermis eſſet, & auxilio Catholicorum Principum diſtituta, inermibus quoq; prædicatoribus uſam fuiſſe, qui verbis tantùm, & miraculis, Apoſtolico more, ac modo, Christi Fidem per diverſas mundi regiones diſſeminarũt. Hiſce autem poſterioribus † temporibus, cùm iam fines ſæculorum devenerint, ut inquit D. Paul. 1. Corint. 10. relatus à D. Hieron. in c. quis ignorat 32. q. 4. & † Eccleſia Prædicatores nõ habeat, qui paris potentię eſſe poſſint in virtutibus, & miraculis cũ antiquis Apoſtolis, & Martyribus ob defectum noſtrorum temporum, in quibus corpora, & merita defecerunt ut ait text. in cap. fraternitas 34. diſtinct. & Abb. in cap. Deus qui, de vita & honeſt. cler. habeat autem tum in ſe, tum in plurimis, & pijſsimis Imperatoribus, Regibus & Principibus eius alumnis, plus roboris, & auctoritatis, quàm olim obtinuit, rectè poteſt utrumq; gladium adverſus infideles diſtringere, ut Evangelij legem audiant, & recipiant, & ipſi Romanæ Eccleſiæ debitum obſequium exhibeant. Quo argumento, ex hac temporum diſtinctione deducto, in ſimili ſpecie uſus eſt † D. Auguſt. in epiſt. 50. ad Bonifacium Comitem, quę habetur apud Gratian. in cap. ſi Eccleſia 42. 23. q. 4. docens, Eccleſiam hodie benê; poſſe à Principibus Catholicis impetrare, ut eius iura defendant, & impios, atq; hæreticos perſequãtur; & ſtatim ſubdẽs: Quod autem dicunt, qui contra ſuas impietates leges iuſtas inſtitui nolunt, non petijſſe a Regibus terræ Apoſtolos talia: non conſiderant, aliud fuiſſe tunc tempus, & omnia ſuis temporibus agi. Quis enim tunc in Chriſtum crediderat Imperator? qui ei pro pietate contra impietatem leges ferẽdo ſerviret, &c. quem text. omnes huius articuli ſcrupulos tollere affirmat Malferit. dict. conſ. 769. num. 79. Et ei ſimilis eſt text. in cap. non invenitur 41. eâd. cauſâ & quæſt. ubi ipſe D. Auguſt. idem argumentum alijs verbis proſequitur, & exemplo Nabuchodonoſoris illuſtrat; in † quo utrumque tempus figuratum eſſe inquit, & quod ſub Apoſtolis habuit, & quod nunc habet Eccleſia: Temporibus enim Apoſtolorum, & Martyrum illud implebatur, quod figuratum eſt, quando Rex memoratus pios, & iuſtos cogebat adorare ſimulacrum, & recuſantes in flammas mittebat. Nunc autem illud impletur, quod paulò pòſt in eodem Rege figuratum eſt: cùm converſus ad honorandum verũ Deũ, decrevit in Regno ſuo, ut quicunque blaſphemaret Deum Sidrach, Miſaac, & Abdenago, pœnis debitis ſubiaceret. Prius ergo tempus illius Regis ſignificabat priora tempora Regum infidelium, quos patiebantur Chriſtiani pro impijs. Poſterius verò tempus eiuſdem, ſignificabat tempora poſteriorum Regum iam fidelium, quos patiũtur impij pro Chriſtianis, &c. Et rurſus † in cap. diſplicet 38. eâdem cauſ. & q. ad Donatum presbyterum ſcribens, & multis rationibus probans, quòd hæretici ad ſalutem, etiam inviti, ſunt trahendi Repetis, inquit, ſicut audio, quod in Evangelio ſcriptum eſt receſſiſſe a Domino LXX diſcipulos, & arbitrio ſuæ malæ, atque impiæ diſceſionis fuiſſe permiſſos: cæteriſq́ue duodecim, qui remanſerunt, fuiſſe reſponſum: Numquid & vos vultis ire? Et non attendis, quia tunc primum Eccleſia novello germine pullulabat, nondumq́ue in illa fuerat completa illa prophetia: Et adorabũt eum omnes Reges terræ; omnes gentes ſervient illi; quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur Eccleſia poteſtate, ut non ſolùm invitet, ſed etiam cogat ad bonũ. Hoc tunc Dominus ſignificare volebat; cui quãvis haberet magnam poteſtatem: prius tamen elegit commendare humilitatem. Quam ſententiam ultra D. Auguſt. probare videtur D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 8. & 11. & Gabr. in 4. diſt. 4. q. 2. quos in noſtris terminis refert, & ſequitur Palacios Rubios de obtent. Regni Navarræ 2. part. §. 8. ad finem, Corduba in quæſtion. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 503. dum † docent, hodie ritus infidelium, & idololatrarum non eſſe aliqualiter tolerandos: Quia ſi alicubi, & aliquando eos tolerabat Eccleſia, ideò eſt, quia tunc non habebat tantum robur ut de facto prævalere poſſet tantæ multitudini infidelium, ſine maiori iactura, aut ſcandalo, aut quia habebat ſpẽ eos dulcius convertendi ad Fidem per prædicationem eius. Et ad idem eſt † Abulenſ. Matth. 20. q. 96. dicens, quòd diverſa eſt ratio poteſtatis quoad factum, vel exercitiũ in coërtione corporali per gladium materialem in hæreticos, & infideles tempore Apoſtolorum, à tempore præſenti. Nam tunc humilitas, & manſuetudo, & patientia Christi, atque fidelium oſtendenda erat, dum implebatur illud principium Pſalm. 2: Quare fremuerunt gẽtes, & populi meditati ſunt inania? & illud Pſalm. 43. & Roman. 8: Propter te mortificamur tota die, &c. Nũc autem non eſt prætermittendum, ut etiam impleatur, quod ſequitur ibîdẽ: Reges eos in virga ferrea, &c. Pſalm. 17: Perſequar inimicos meos, &c. Pater quoque Franc. Suarez eandẽ temporum Eccleſię differentiam agnoſcit in defenſione fidei contra ſect. Anglican. lib. 4. cap. 6. ex num. 4. pag. 400. † docens, olim Pontifices Romanos, cùm ſub Ethnicis Imperatoribus conſtituti fuiſſent, ſuâ poteſtate, aut immunitate plenè uſos non eſſe, & noviſsimè in tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 1. num. 10 pag. 285. tradens, aliquo modo infideles hodie coërceri poſſe, ſi prædicationi Fidei locum non dederint, hæc verba ſubnectit: † Quod ſi in principio Eccleſiæ hic etiam modu coactionis non fuit uſitatus, nõ ideò fuit quia non liceret: ſed quia tunc Eccleſia non habebat temporales vires ad reſiſtendum hoſtibus Fidei, voluit etiam Chriſtus Dominus in principio vincere mundum efficacia verbi, & miraculorum, ut potentiam ſuã, & veritatem ſuæ doctrinæ magis oſtenderet. Quo etiã ex fonte † deſcendere videmus, quod licèt Eccleſia olim adverſus hæreticos, apoſtatas, aut ſchiſmaticos nullis pœnis, aut coërcitionibus corporalibus uteretur, habitâ dumtaxat ratione, quâ potius admonerentur ab errore diſcedere, quàm pro ſcelere punirentur, ut docet D. Auguſt. in d. cap. non invenitur 23. q. 4. in fine, & conſtat ex Concil. Arelatenſ. cap. 23. & Concil. Elibertin. Can. 1. & 3. ubi propter hęc delicta lapſis ſolùm imponebatur perpetua Sacramentalis cõmunionis privatio, ita ut etiam in articulo mortis eis non daretur, quamvis reſipiſcerent, iunctis alijs, † quæ ad huius pœnæ explicationem, & qualiter deinceps fuerit immutata, doctè congerit Ferdin. Mend. in notis ad idẽ Concil. Eliber. & noviſsimè Suar. dict. tract. de Fide, diſp. 21. ſect. 4. ex num. 3. Poſteà tamen, ubi eiuſdem Eccleſiæ auctoritas, & poteſtas magis aucta, & corroborata fuit, iure optimo potuit, & cœpit, prędicta crimina capitalibus ſupplicijs, & ignis, atque flammarum combuſtione compeſcere, & adverſus eiuſmodi delinquentes, & eorum bona, poſſeſsiones, & regna bella movêre, ſi moniti non reſipiſcerent, & ad Fidem, & Religionem non redirent, quam prius voluntariè profeſsi fuerãt, ut conſtar ex toto tit. & de Decret. de hæretic. tota cauſa 23. & 24. & ex alijs, quę cap. 19. ex num. 45. trademus. Nimirum, † quia, ut ſup. diximus, omnia ſuis conveniunt temporibus, & ex eorum diſtinctione Scripturę, & iura ipſa concordari ſolent, cap. 1. 2. & 3. diſtinct. 29. cap. quod ſcripſi 35. q 3. cap. ſi peccaverit 2. q. 1. & pro varietate temporum varia invenitur diſpẽſatio conditoris, & ſtatuta mutantur humana, ut pluribus exemplis docemur in cap. recurrat 32. q. 4. cap. 1. & per totum, diſt. 31. cap. fraternitatis, cap. vidua, diſtinct. 34. Clement. 1. de iudicijs, cap. non debet, de conſang. & affinit. cum alijs traditis à Claudio Prato lib. 3. Gnoſeon, ſive regul. gen. iuris, tit. 2. cap. 3. & Petr. Gregor. de Repub. lib. 10. cap. 5. num. 10. ubi ſingulariter inquit: Vnumquodque tempus ſuos mores adfert, quibus accõmodãdæ sũt leges, ſicuti aliæ leges in antiquo Teſtamẽto Divino, aliæ in novo, aliæ priſcæ Romanorum inter rudem populum, aliæ poſterioribus ſæculi probatæ reiectis, vel emendatis primis, aliæ, quæ ſint ſenibus, quam fuerint iuvenibus, infantibus, & viris. Sic accidit in Rebuspublicis, quibus non eadẽ eſt facies, non vigor, non imperium, nec alia plura quæ his viguerunt. Quintò facit, quòd non ſolùm ſan[*]ctorum Partum auctoritatibus hæc temporum differentia, & poteſtas Eccleſiæ ad reducendos infideles inſinuata videtur: verùm & ipſa quoque fancti Evãgelij doctrina. In quo videmus, quòd in prima miſsione Diſcipulorum à Christo, Luc. 10. quamvis dictum ſit, ut irent ſine baculo, & pera: poſteà tamen tempore perſecutionis, eiuſdẽ Lucę 22. dictum eſt eis, ut tollerent ſacculum, & peram ad proviſionem victus, & gladium ad defenſionem, ſi expediret. Et priùs Matth. 26. & Luc. 10. permiſſum eſt Apoſtolis, ut, ſi eos perſequerentur, fugerent, ut conſervarentur, ad prædicandũ gentibus poſt Paſſionem Christi . Poſteà verò Matth. 10. & 24. dictum eſt ipſis iam factis Epiſcopis, quod tradendi effent ante Reges, & Pręſides, &c. Et tunc certè non deberent fugere, ſi inde periculũ Fidei in ovibus imminêret, ſed ut boni paſtores perſiſtere, & animam ſuã ponere pro ovibus ſuis, ut habetur Ioan. 10. Quæ loca in hanc rem conſiderat Corduba d. lib. 1. quęſtion. q. 57. dub. 5. pag. 503. verſ. Ad quod etiam. Sed longè commodior, atque expreſsior eſt locus † alter D. Lucę cap. 14. ubi ſub parabola illa Patris familias ad magnam cœnam ſuam multos convivas convocari iubentis, mirabiliter triplex legatio Dei ad homines deſtinata videtur, ut ad Evangelij veritatem amplectendam adducerentur. Quatenus primò ſervis ſuis dumtaxat mandavit, ut convivas vocarent. Secundò, ut eos introducerent. Tertiò, ut venire tardantes, & recuſantes, intrare compellerent. Hoc enim ſignificant illa verba: Compelle eos intrare, quę abſque dubio de compulſione intrandi ad Eccleſiam omnes S. Doctores accipiunt, ut conſtat ex D. Gregor. homil. 39. in Evang. Chryſoſt. hom. 14. in Luc. & ex alijs citatis à Franc. Luca, & Ioan. Maldonat. ibîdem, & P. Franc. Suar. d. diſp. 18. ſect. 3. num. 1. Et ante omnes luculenter, & multũ in noſtræ quæſtionis terminis expoſuit D. Aug. in epiſt. 204. ad Donatum Presbyterum, quæ refertur in. d. † cap. diſplicet 23. q. 4. ſic inquiens: Hoc & in illa convivij ſimilitudine ſatis evidenter oſtendit, ubi miſit ad invitatos, & venire noluerũt; & ait ſervo: Exi in plateas, & vicos civitatis, & pauperes, ac debiles, cæcos, & claudos introduc huc. Et ait ſervus Domino: Factum eſt, ut imperaſti, & adhuc locus eſt. Et ait Dominus ſervo: Exi in vias & ſepes, & cõpelle intrare, ut impleatur domus mea. Vide nunc, quemadmodum de his, qui prius venerunt, dictum eſt: Introduc eos: nunc dictum eſt: Compelle. Ita ſignificata ſunt Eccleſiæ primordia adhuc creſcentis, ut eſſent vires etiam compellendi: idem rurſus expendit ipſe D. Auguſt. epiſtol. 50. ad Bonifac. relatus in cap. 1. 23. quæſt. 6. hæc in verba prorumpens: Vnde & ipſe Dominus ad magnam cœnam ſuam prius adduci iubet convivas poſteà cogi. Nam cùm ei ſervi ſui reſpondiſſent: Domine, factum eſt, quod iuſſiſti, & adhuc locus eſt. Exite, inquit, in vias, & ſepes, & quoſcunque inveneritis, cogite intrare. In illis ergo, qui primò leniter adducti ſunt, completa eſt prior obedientia in iſtis autem, qui coguntur, inobedientia coërcetur. Eandem † prædicti loci expoſitionem facit, & ſpecificè ad ipſos Indos, de quibus tractamus, accommodat Thom. Boz. Eugub. de ſignis Eccleſ. Dei, lib. 4. cap. 7. 8. & 9. quem tranſcribit Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſal. lib. 4. part. 1. cap. 1. pag. 122. & ſequitur Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 16. cap. 4. Nam ad primam legationem pertinêre, inquit, homines divites, qui in ſuis ſedibus, & medijs civitatibus habitabant, & ut ſubiungit D. Matth. cap. 22. eandem parabolam referens, nuntios contemnebant, & occidebant, quales olim Romani fuerunt, dum Imperium eorum florebat, in quo tot Martyrum millia trucidata ſunt: & hos tantùm vocandos eſſe, Evangeliſta teſtatur. Ad ſecũdam verò ſpectant inopes, cæci, claudi, debiles, qui habitant in plateis, & vicis civitatum, quales fuiſſe, inquit, Paganos & Gentes in Romani Imperij confinibus, quaſi in ſuburbibus, plateis, & vicis apertis degentes, qui non ſolùm vocari, verùmetiam ad convivium adduci iuſsi ſunt. Ad tertiam denique † legationem referendos eſſe conſtituit populos maximè omnium barbaros, & efferos, qui ad Christvm cultumq́ue Divinum non ſolùm vocati ſunt, & beneficijs adducti, ſed quibuſdam etiam licitis modis veluti cõpulſi, & coacti. Quales fuiſſe videmus hos barbaros, rudes, & incultos Indorum populos, in ſylvis, & horridis locis habitantes, apud quos Evangelicæ prædicationis munus abſque vi aliqua, & humanis præſidijs exerceri non potuit. Invenio quoque † eruditiſsimum Mag. Fr. Lud. Legionenſ. Auguſtinian. ſacrę Scripturæ apud Salmanticenſes olim profeſſorem Primarium, melius adhuc & expreſsiùs in ſavorem prædictæ opinionis eandem parabolam explicuiſſe. Nam in cõmentarijs ad Abdiam cap. ult. pag. 661. omnẽ curſum divulgationis Evangelij in illa comprehendi docet, & tres eſſe vocationes, ſive tria hominum genera, qui ad nuptiale illud convivium invitati, atq; vocati ſunt. Primò enim inquit, vocati dicũtur ij, quibus iam anteà per ſervos ſuos triclinij magiſter fore ut, vocarentur, prædixerat. Quâ vocatione Iudęos intelligi tradit. Secũdo loco ij vocati ſunt, & in triclinium introducti, quos per urbis vias, atque plateas vagos atque palantes ijdem ſervi invenerunt; quod de Romanis, & alijs Romano Imperio ſubditis Gẽtibus accipiendum notat. Tertio, & ultimo loco, non vocati modò, ſed † ut in triclinium etiam ingrederentur, coacti ſunt ij qui extra urbem per agros vagabantur, quiq́ue ruri vitam degebant. Quo, inquit, declaravit Christvs, futurũ, ut ultimo mundi tempore, quidam extra Orbem Romanum egreſsi, progreſsiq́ue ultra notas, & ſemper pro ultimis habitatas mundi metas, alium Orbem invenirent, agreſtibus cultum, & planè feris hominibus. Quos ipſi homines, partim vi, partim doctrinâ ingredi in Eccleſiam facerent, & à feritate, & immanitate, cultuq́ue idolorum vaniſsimo, ad manſuetudinem paulatim, & ad vitæ magis humanum cultum emollirent, denique efficerent huius ut convivij cœleſtis participes eſſe vellent, prout his poſtremis temporibus in iſtorum Occidentalium Indorum ad Christvm converſione contigiſſe videmus: in qua, vis quædam eſt adhibita, non enim Evangelium illis annuntiatũ eſt, ut olim annuntiabatur, per inermes homines, ſed armati, aut certè ij, quibus armati pręſidio erant, pietatis doctrinam ipſis tradiderunt. Hactenus Legionenſis, qui rurſus eandem alicuius violentiæ neceſsitatem in hac converſione cognoſcit, in comment. ſuper Cantic. cap. 8. pag. 435. in differentia illarum duarum ſororum, quę ibi proponitur, de qua Ego etiam aliqua dixi ſup. lib. 1. capit. 15. num 39. & idẽ probat Acoſta de procur. Ind. ſalut. lib. 3. capit. 13. pag. 329. docens, quòd hi barbari, quia impetu magis, quàm iudicio ferũtur, ſeveritate quadam ſalutari in Eccleſiam intrare compellendi ſunt. Quibus auctoritatibus congruentiſsimè & urgentiſsimè addere poſſumus aliam, † ex Divi Pauli exemplo petitam, qui, ut habetur Act. 9. cùm Eccleſiam Dei perſequeretur, in itinere excęcatus, tremens, atque ſtupens, dixit: Domine, quid me vis facere? & ad Deum converti coactus eſt. Vnde rectè argumentatur D. Auguſtin. † in dict. capite quis nos 23. quęſt. 4. & in dict. cap. ſchiſmatici 1. 23. q. 6. quòd cùm legamus à Christo Paulum eſſe coactum, benè poteſt, & debet Eccleſia malos, & infideles ſub hac imitatione Domini ſui ad bonum, & Fidem adigere. Et quod mirandum eſt; quomodo ille, qui pœnâ corporis ad Evangelium coactus intravit, plus illis omnibus, qui ſolo verbo vocati ſunt, in Evangelio laboravit. Et quem maiot timor compulit ad charitatem, eius perfecta charitas foras miſit timorem. Eandem argumentationem urget idem Auguſt. dict. capit. diſplicer 24. quęſt. 3. docens, quòd etſi homines liberum arbitrium habeant, non tamen ideò malæ ſuę voluntati impunê, & crudeliter permittendi ſunt; ſed ubi poteſtas datur, & à malo prohibendi, & ad bonum cogendi: Quare enim Paulus non eſt permiſſus uti peſſima voluntate, qua perſequebatur Eccleſiam; ſed proſtratus eſt, ut excæcaretur: excæcatus, ut mutaretur: mutatus, ut mitteretur: miſſus, ut qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur. Et hoc etiam ſequitur D. Gregor. homil. 16. ſup. dict. cap. 14. D. Lucę: Compelle eos intrare Sextò, & ultimò, in favorem eiuſdem tituli & ſententiæ cõſidero, quòd etſi coactione abſolutâ, & præciſâ nullus ad Fidem recipiendam compelli poſsit, ut infrà dicemus, † non ideò tamen improbanda videtur illa receptio Fidei, quæ tandem voluntariè ſuſcipitur, quamvis metus, & timor belli præcedentis, aut imminentis, vel quælibet alia vis indirecta, & cauſativa ei forſitan occaſionem prębuerit, ut notanter inſinuat D. Auguſtin. in epiſtol. 48. ad Vincent. relatus in † cap. vides 23. quęſt. 6. ubi concludit, eiuſmodi coactiones licitas eſſe, & interdum efficere, ut quis timendo, quod nõ vult pati, vel relinquat impedientem animoſitatem, vel ignoratam agnoſcat veritatem: ut timens, vel reſpuat falſum, de quo contendebat, vel quærat verum, quod neſciebat, & volens iam teneat, quod nolebat. Idem docet in epiſt. 167. ad Feſtũ, quæ refertur in cap. quid faciet 23. q. 4. docens, Eccleſiam, quæ ſalutem omnium maternâ charitate conquirit, tanquam inter phreneticos, & lethargicos æſtuans, medicinali ſemper ſeveritate curare, ut mali, quamvis inviti, ad bonum cogantur; quia licèt illis, quamdiu ęgri ſunt, medicina moleſta ſit, poſteà tamen ſanati gratulantur. Et melius in epiſt. 48. ubi prędictos terrores probat, ſi ad melioris diſciplinæ viam aperiendam dirigantur, ſic inquiens: Si terrerentur, & non docerentur, improba quaſi dominatio videretur: & rurſus ſi docerentur, & non terrerentur, vetuſtate conſuetudinis obdurarentur, & ad capeſſendam viam ſalutis priùs moverentur. Quibus ſimilis eſt text. in dict. cap. diſplicet, cap. quis nos, cap. non invenitur 23. quæſt. 4. & cap. Schiſmatici 23. quæſt. 6. in quorum ſpecie reſolvit Archidiac. ibîdem, Ioan. Andr. in cap. 2. de hęret. in 6. & Marquard. dict. tractat. de infidel. cap. 14. num. 1. pag. 57. vim talem non eſſe vitio vertendam, quia † ex eo quòd multoties agitur ſecundùm rationem, etiam contra nolentes, imprimitur forma rationis in vi appetitiva, quę impreſsio nihil aliud eſt, quàm virtus moralis. Et ad eã reſpiciens D. Gregor. Magn. lib. 3. epiſtol. 26. ad Ianuar. Epiſcop. Caralitan. quę habetur in † cap. iam verò 23. quæſt. 6. docet, homines ruſticos, & ignaros, qui tantæ perfidiæ, & obſtinationis ſunt, ut ad Deum minimè venire conſentiant, tanto penſionis onere gravandos eſſe, ut ipſa exactionis ſuæ pœna compellantur ad rectitudinem feſtinare. Et lib. 4. epiſtol. 6. inquit, † ex tali coactione magnum cõmodum ſperari poſſe. Nam, licèt fortaſſe illi, qui coguntur, minus fideliter, aut fictè convertantur: eorum ſucceſſores, qui multo plures erunt, faciliùs credant, & multi parvuli innocentes per Baptiſmum ſalvabuntur. Quod etiam conſiderat Ioſeph. Acoſta de procur. Ind. ſal. lib. 1. cap. & Pat. Suar. dict. tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 3. n. 1. & 3. in fine. Neque deficiunt exemple, quibus hoc ſatis commodè comprobetur. Nã de † Conſtantino Cæfare, Theodoſio Magno, & alijs Romanis Imperatoribus legimus, plurima bella adverſus Paganos, hęreticos, apoſtatas, Iudęos, Cœlicolas, & alios infideles ſuſcepiſſe, ut Romanum Imperium a perverſis erroribus, & idolorum cultibus liberarẽt, & Domino noſtro Iesv Christo, eiuſq́ue ſanctæ & Apoſtolicæ Fidei, omnes ſub eo degẽtes adijcerent. Quę bella plenè commemorat hiſt. Eccleſ. lib. 10. ex cap. 9. & Illuſtr. Cardin. Baron. in Annal. Eccleſ. ann. Christi 326. & ſeq. Et ſimiliter ijdem Imperatores plures leges tulerunt, ut prędicti errores ceſſarent, & ſubditi ſui, pœnis, & præmijs propoſitis, ore, atque humero uno, Dei veri veram, & puram Religionem, piè purè, & verè, ut oportebat, ubique profiterentur. De quibus legibus agitur in titulis C. de ſum. Trinit. & Fide Cathol. de Hęreticis, & Manichæis, & Samaritis: de Apoſtatis, de Iudæis & Cœlicolis, de Paganis, & ſacrificijs, & templis: & in l. 2. 4. 6. & 7. eodem tit. de Paganis in C. Theodoſian. Quas † leges eximiè laudat, & extollit D. Auguſt. in dict. cap. non invenitur, verſ. Quis noſtrum, & in cap. ad Fidem 23. q. 5. & in dict. cap. vides 23. q. 6. ibi: Ad unitatem Catholicam timore legum Imperialiũ converſa eſt, D. Ambroſ. epiſt. 30. & Ioan. Azor. 1. tom. inſtitut. Moral. lib. 8. cap. 24. q. 5. Et in cap. hortatu 23. q. 8. legimus, hortatu, & precibus Adriani Romanæ urbis Epiſcopi, Carolum † Magnũ Francorum Regem, bellum contra Lõgobardos ſuſcepiſſe, ut eorum impietates, & idololatrias cohiberet; cuius text. meminit D. Thom. in 2. 2. q. 40. art. 2. verſic. Tertiò præterea. Eâdẽq́ue de cauſa Saxones etiam debellavit, ut tradit Marquard. dict. cap. 14. verſ. Nõ obſtat, & Eguinar. Paul. Æmilius, Aimoinus, Gaguinus, & Maſſonius in eius vita. Hinc † & Iuſtinianus Imperator, ut Paulus Diaconus in eius vita recẽſet, tertio ſui Imperij anno legem tulit, quâ ex ſuę ditionis terris Paganos, & hęreticos excluſit, datis inducijs triũ menſium, ut ſi vellent, ad Christvm converterentur. Siſebutus † quoque Hiſpaniæ Rex anno Domini circiter 616. Iudęos omnes in Hiſpania degentes, ad ſuſcipiẽdum Baptiſmum, ſub graviſsimarum pœnarum interminatione, coëgit, eaq́ue re nonaginta millia hominum averſa à peſtifera illa ſecta referuntur, ut conſtat ex Concil. Tolet. 4. cap. 56. relato in cap. de. Iudæis 45. diſtinct. & in cap. maiores, verſ. Item quæritur, de Baptiſmo: ubi tamen nihilominus Rex idem Religioſiſsimus appellatur. Cuius actionem imitati Dagobertus, Philippus Pulcher, & alij Galliæ, & Angliæ Reges, & Sabaudiæ, & Mediolani Duces, idem in ſuis Regnis, & dominijs iuſſerunt, ut ſcribunt Iacob. Meyerus hiſtor. Oland. lib. 1. Camillus Borrell. de pręſtan. Reg. Cathol. cap. 69. num. 43. Iuſtus Lipſius in lib. de una Relig. adverſus Dialogiſt. verſic. Divinum illud, Guillerm. Bened. in capit. Raynuntius, de teſtam. verbo, Duas habens filias, numer. 97. Maiol. in colloq. de perſid. Iud. pag. 33. & 60. Vincentius in ſpeculo hiſtoriali, lib. 2. capite 25. Ab exea in repetit. capit. Canonũ ſtatuta, de conſtit. num. 254. & ſequenti, Carol. Tapia in 1. lib. iur. Regni ſup. prag. 2. de Iudæis, numer. 1. & ſequent. Stephan. Gratian. qui de his, & alijs Iudęorum ex varij provincijs expulſionibus agit in 4. parte, diſcept. forenſ. cap. 658. & alij, quos citabimus infrà cap. 18. num. 51. & noviſsimè Anton. Mornacius in notis ad leg. 4. D. de ferijs, & ad l. 33. C. de Epiſcop. & Cler. pag. 94. & Fr. Iacob. Bleda in hiſtor. Mauror. lib. 1. capite 12. Quod non eſt mirandum à Chriſtianis Principibus factum, † cùm de Tiberio Cæſare memoret Tacitus lib. 2. Annal. eoſdem Iudæos Vrbe Româ expuliſſe, illorumq́ue ſacrificia interdixiſſe. Sed hæc tamen cura, Hiſpanorum Regum magis propria fuiſſe † videtur, cùm ſub ipſis regnãdi auſpicijs, hac de re Sacramentum præſtarent, ut patet ex Cõcil. Tole. 6. cap. 3. cui S. Eugenius Toletan. Archiepiſcopus præfuit, ubi hoc ita conſtitutum reperitur: Inſpiramine ſummi Dei, excellentiſſimus, & Chriſtianiſsimus Princeps, ardore Fidei inflammatus, cum Regni ſui Sacerdotibus, prævaricationes, & ſuperſtitiones Iudæroum eradicare voluit funditus, nec ſivit degere in Regno ſuo eum, qui non ſit Cotholicus: & ut quiſquis ſuccedentium temporum Regni ſortitus fuerit apicem, nõ antè conſcendat Regiam ſedem, quàm inter reliqua conditionum Sacramẽta pollicitus fuerit, nullum non Catholicum in Regno ſuo ſe permiſſurum. Cuius † Canonis, cum ſumma eius laude, & commẽdatione meminerunt Albertin. in rubr. de hæret. in 6. q. 3. n. 6. & ſeq. Lucius Martin. Sicul. de reb. Hiſpan. lib. 19. Simanc. in Cathol. inſtit. tit. 35. num. 9. Azor. d. cap. 24. q. 4. & Illuſtr. Garſias à Loaiſa in notis eruditiſsimis, quas ad hiſpaniæ Concilia vulgavit, Bleda in d. hiſt. Mauror. lib. 8. cap. 2. pag. 873. & noviſsimè atque elegantiſsimè Pet. Fern. Navarrete in diſcurſ. Politicis, cap. 7. Et cùm illius implemẽtum lapſu, & malitiâ temporum obliterari cœpiſſet, tandem renovatum fuit per celebratiſsimum illud † edictum Regũ Catholicorum Ferdinandi, & Eliſabeth; qui ut habetur in l. 2. 3. & 4. tit. 2. lib. 8. Recopil. plus quàm octoginta Iudęorum, & Maurorum millia è toto ſuo Regno intra quadrimeſtre exulare iuſſerunt, quia Baptiſmi optionem ſibi oblatam recipere recuſarunt, & ut Emanuel Luſitanię Rex, eorum gener, idem faceret, obtinuerunt. Quod factum referunt, & tanquam pientiſſimũ laudant plurimi Auctores, quos infrà cap. 18. num. 51. reperies, Picus Mirandulan. lib. 5. adverſus Aſtronom. Valera, Nebriſſenſ. Tarapha, Mariana, & alij in vita Regum Cathol. Zurita ibîdem lib. 1. cap. 6. idem Zurita lib. 2. Annal. cap. 2. anno 1492. Albertin. & Simancas ubi ſuprà, numer. 8. Illeſcas in hiſtor. Pontif. 2. parte, lib. 6. cap. 20. §. 2. & plurimi alij congeſti per Cenedum in collectan. 15. ad Decretal. numer. 2. Didac. Valdes de Dignit. Reg. Hiſpan. capite 19. numer. 68. fol. 171. eruditiſs. Dom. Greg. Lopez Madera in Monarchia Hiſpa. cap. 6. fol. 41. Simon Maiol. in colloq. de perfidia Iudęorum, pag. mihi 188. Pat. Gordonus in Chronograph. ann 1492. pag. 441. Fr. Ioan. à Ponte in conven. utriuſque Monarch. lib. 1. cap. 8. pag. 47. & 50. & lib. 3. cap. 3. pag. 21. & 22. Fr. Iacob. Bleda in hiſtor. Mauror. lib. 5. cap. 27. Pet. Aznar. in hiſtor. expulſ. Moriſc. 2. part. cap. 5. & 6. Bernard. de Aldrete de antiq. Hiſpan. lib. 3. cap. 28. pag. 464. & Camillus Borrell. dict. capit. 69. per totum, & præcipuè num. 44. & Petr. Ferdin. Navarrete dict. diſcurſ. 2. ubi referunt † Baiacetem Turcarum Imperatorem, Iudęos à Regibus Catholicis, & Emanuele expulſos, in ſuo Imperio alacriter recepiſſe, & barbaro ingenio ſuo, præclarum illud facinus ſuccenſentem, eorum ſtoliditatem, ſive imprudentiam mirari dixiſſe, quòd ſe tantis viribus voluntariè privaverint. Quod longè magis mirari potuiſſet in noviſsima Maurorum expulſione anni 1610. de qua infrà cap. 19. num. 92. ſermonem habebimus. (? §? ) CAPVT XVII. De auctoritatibus, & argumentis, quibus præcedens titulus debellationis Indorum ob ſolam cauſam Fidei, & Eccleſiæ propagandæ, reprobari, & infirmari videtur. SVMMARIVM Capitis XVII. -  1 Infideles nullo modo, ob fidem propagãdam, & recipiendam, debellari, aut cõpelli poſſe, plurimi Auctores ſentiunt, quorum dicta latè expenduntur. -  2 Indos Occidentales cauſa Fidei introducendæ, & propagandæ, debellari non poſſe, qui ſpecialiter tractent? -  3 Iudæi etiam ubi tolerantur, non ſunt per vim ad Fidem cogendi, imò neque facilè admittendi. -  4 Baptiſmi Character non imprimitur, ubi quis ad illum recipiendum per vim, & metum abſolutè compellitur. -  5 Vim, & metum longè abeſſe debere à converſione Iudæorum, & aliorum infidelium etiam Chriſtianis ſubditorum, paſſim admonent ſancti Patres. -  6 Cap. ad Fidem 23. q. 1. cap. qui ſincera, diſtinct. 46. & cap. ſicut, de Iudæis perpenduntur, & illuſtrantur. -  7 D. Gregor. qualiter aliquos Prælatos monuerit, & reprehenderit, qui Iudæos etiam Chriſtianis contumelioſos, puniebant, & Fidem profiteri cogebant. -  8 Cap. de Iudæis 45. diſt. & alia Conciliorũ decreta, quæ Iudæos invitos baptizari vetant, commemorantur. -  9 Converſionem, ſive receptionẽ Fidei per vim extortam, damnoſam, & illicitam eſſe, plurimi Auctores tradunt, qui recenſentur. -  10 Vocationibus Divinis parere, aut non parere, Deus in noſtra voluntate reliquit. -  11 Velle credere eſt munus animæ, & ad id nemo cogi poteſt, nec debet. -  12 Homo cætera poteſt nollens, credere nõ, niſi volens, proverbialis ſentẽtia D. Auguſtin. -  13 Religio imperari non poteſt, quia voluntaria eſſe debet, & nemo cogitur, ut credat invitus, ex Lactant. Caſſiodor. & alijs. -  14 Fides ſuadenda eſt, non imperanda ex Div. Bernard. Athanaſ. Ambroſ. & Chryſoſt. -  15 Pſalm. 33. verſ. 12. exponitur. -  16 Militer voluntarios vult Deus. -  17 Nemo poteſt venire ad Fidem, niſi Deus traxerit eum, Ioan. 6. -  18 Fides ratione naturali non eſt demonſtrabilis, & requirit ſpontaneam voluntatem, Divinitus per gratiam motam. -  19 D. Paul. ad Galat. 4. dum inquit, eos, qui ad novam legem pertinẽt, filios liberæ eſſe, qualiter accipiatur? -  20 Liberum arbitrium Deus hominibus dedit, & in eo ipſorum converſionẽ, vel damnationem reliquit. -  21 Amicus nemo invitus fieri debet. -  22 Victimam involuntariam, vel reluctantem à ſacrificijs reijciebant Romani. -  23 Filij parvuli Iudæorum, & aliorum infidelium, etiam nobis ſubditorum, invitis parentibus, baptizari non debent. Et quare? -  24 Auctores plurimi ex Theologis, & Iuriſtis recenſentur, qui indiſtinctè tenẽt, filios parvulos infidelium, invitis parẽtibus baptizari non debere. -  25 Eccleſia nunquam conſuevit, parvulos infidelium, parentibus invitis, baptizare. -  26 Iulius III. ſpecialiter ſanxit, ne parvuli infidelium à parentibus auferrentur, vel eis invitis baptizarentur. -  27 Infideles ſecundùm veriorem, & cõmuniorem opinionem habent iura, & effectus patriæ poteſtatis. -  28 Filij familias ex lege duodecim tab. ſacra, & religionem parentum ſequi debebant. -  29 Filij ſub patria poteſtate conſtituti, cur in ſacris paternis eſſe dicerentur? -  30 Pater filio venerandum quoddam ſimulacrum videri debet. -  31 Matres non habent filios in poteſtate. -  32 Pater infidelis, ſi moriatur, an poſſit eius filius parvulus baptizari, invita matre, vel invitis tutoribus, & quid ſi adſit avus paternus? -  33 Filij parvuli Iudæorum, ubi parentes longè ab eis abſunt, benè poſſunt citra eorum voluntatem baptizari. -  34 Filij parvuli ſervorum noſtrorum an parentibus invitis baptizari poſſint? -  35 Concilium Toletanum 17. cap. 8. agens de baptiſmo parvulorum ex noſtris ſervis vel ancillis natorum, expenditur. -  36 Filios parvulos ſervorum noſtrorum an liceat alienare, ut fiant Chriſtiani, remiſſivè. -  37 Filij infidelium mẽtis capaces benè poſſunt, ſi ipſi velint, invitis parentibus baptizari. -  38 Mater ſi fidelis ſit, & pater infidelis, ſufficit conſenſus matris, ut filius, etiam invito patre baptizari poſſit. -  39 Filij parvuli hæreticorum, vel in extremo vitæ periculo conſtituti, benè poſſunt invitis parentibus baptizari. -  40 Baptiſmus, licèt parvulis infidelium parentibus invitis conferri non debeat, ſemel tamen collatus valet, & tenet, & amplius parentibus tradendi non ſunt. -  41 Multa facta tenent, quæ ab initio fieri prohibentur. -  42 Infideles, qui ipſi baptizari nolunt, an ſuaderi poſſint, ut filios ſuos offerãt baptizandos? -  43 Eccleſia nunquam videtur conceſſiſſe fidelibus poteſtatem cogendi infideles ad Fidem, aut eos propter Fidem debellandi. -  44 D. Paul. 1. Corint. 5. & ad Theſal. 4. de his qui foris ſunt, id eſt, infidelibus, iudicare vetat. -  45 Chriſti omnis actio noſtra eſt inſtitutio. -  46 Apoſtoli, in quorum locum Prædicatores ſuccedunt, qualiter à Chriſto miſſi, & inſtructi fuerint ad prædicandum? -  47 Evangeliſtarum loca de miſſione Apoſtolorum loquentia cum D. Hieronym. Ambroſ. & alijs explicantur. -  48 Coactio infidelium ad Fidem Chriſtianæ Religioni adverſatur. -  49 Cap. quid autẽ 45. diſtinct. explicatur. -  50 Prædicationem, quæ minis, & verberibus fit, novum & inauditam vocat D. Gregor. -  51 Prædicatores, qui non procedunt more, manſuetudine, & humilitate Apoſtolorum, qualiter reprehendant D. Chryſoſt. & Ambroſ. -  52 Apoſtoli non cogendo, ſed docendo, non terrendo, ſed patiendo Ecceleſiam plantarunt, & dilatarunt. -  53 Martyrum ſanguinis, & Sanctorum patientia, & afflictiones Eccleſiæ Dei ſemina fuerunt. -  54 D. Petrus qualiter miſerit Martialẽ, & ſocios ad prædicandum in Germaniam, & D. Gregorius, Melitum, Auguſtinum, & Ioannem in Angliam. -  55 Angli in Fidei Catholicæ receptione, Hiſpanis, & Gallis ſe antiquiores eſſe contendunt. -  56 Argumentum, quod ſumitur ex actionibus, & exemplis Chriſti, vel Apoſtolorum, aut ex antiquo Eccleſiæ uſu, & traditione urgentiſsimum eſt. -  57 Eccleſia nũquam reperitur infideles nolentes per vim ſibi ſubieciſſe, vel ad Fidem coëgiſſe. -  58 Deum fuiſſe mutatum, aut aliam nunc formam prædicationis, quàm olim, exerceri velle, credendum non eſt. -  59 Schedulæ aliquæ Regiæ expenduntur, quibus iubetur, ut in prædicatione, & converſione Indorum Apoſtolico more procedatur. -  60 Fidem per metum, & armorum terrorem inducere, & propagare, quamvis licitum eſſet, adhuc tamen his medijs uti non expediret. -  61 Infideles, qui nihil de Fide audierunt, infidelitatem negativam inculpabilem habent. -  62 Scandala maxima ex bellis, ratione Fidei ſuſcipiendæ, illatis orirentur. -  63 Scandali vitandi ratione, plura excuſari debent, quæ alioqui legitimè fierent. -  64 Princeps non punitur, ubi timetur de ſcandalo. -  65 Excommunicandus aliàs, excommunicari non debet, ſi de ſcandalo timeatur. -  66 Ritus infidelium aliquando tolerat Eccleſia, maioris mali, vel ſcandali vitandi cauſa. -  67 Fidei prædicationi, & ſuaſioni nihil magis officere poteſt, quàm bellum, & violentia. -  68 Chriſti legem annuntiantes charitate niti debent. -  69 Charitas perfecta foras mittit timorem. -  70 Indi, & alij infideles, Chriſti legem odio habebunt, & blaſphemabunt, & apoſtatabunt, ſi violenter prædicetur, & introducatur. -  71 Indi Novæ Hiſpaniæ exoſſum habuerunt nomen Chriſtianorum, propter damna, quæ ab aliquibus eorum acceperant. -  72 Matrimonia coacta difficiles exitus generare ſolent. -  73 Fidem qui ſimulant, cùm eam verè non receperint, immane ſacrilegium admittunt, & qui eos ad id compellunt. -  74 Chriſti lex, & Fides, in manſuetudine, & ſuavitate prædicationis, differt à lege Machometi, & verba D. Vincentij circa hoc, num. 78. -  75 Fides Catholica, ſola manſuetudine, & veritatis energia, vicit mundum. -  76 Fides noſtra, quia in aliquibus Indiarum partibus more Apoſtolico prædicata non fuit, plura mala contigerunt, & Hiſpani ab exteris notati ſunt. -  77 B. Fr. Michael Benavides Archiepiſcopus de Manila qualiter doleret de modo converſionis Indorum? -  79 Deus ſemper ubi Fidem ſuam propagari voluit, media, & tempora pacifica elegit. -  80 Pax ſumma erat in toto Orbe tempore Nativitatis Chriſti, & ad hoc Prophetiæ aliquæ Oſeæ, Micheæ, & Iſaiæ expenduntur. -  81 Iani Templum clauſum fuit tempore Nativitatis Chriſti, quod non niſi in ſumma pace claudi ſolebat. -  82 Virgilij carmina de Templo Iani claudendo illuſtrantur. -  83 Pacis deſcriptio ab Iſaia tradita de gladijs, & lanceis in vomeres, & falces converſis elegantiſsima eſt, & alijs locis ſimilibus exornatur. -  84 Martialis epigr. 34. lib. 14. cui titulus: Falx ex enſe, explicatur. -  85 Evangelij lex homines non ad bellum, & ſanguinis effuſionem inflammat, ſed potius ad pacem adducit. -  86 Arnobij elegans locus de ſuavitate legis Chriſti, & pace per illam in Orbem allata, perpenditur. -  87 Zachariæ locus cap. 14: Quod ſuper frænum equi eſt Sanctum Domino, explicatur. -  88 Conſtantinus Magnus unum ex clavis Crucis Chriſti in fræno equi ſui poſuit. -  89 Ingenia hominum melius ſuavi, & facili fræno reguntur, ex Seneca. -  90 Lex Christi maximam libertatem, & ſuavitatem in ſui introductione requirit. -  91 Vis, & metus multum minuunt de voluntario, imò conſenſum excludunt. -  92 Fidei in propagatione, qui ſe plus vi, & armis, quàm ſuavitate, & patientia profuturos putant, graviter errant. -  93 Infidelibus ut ad Fidem alliciantur, blandiendum, non iraſcendum, multis Sanctorum Patrum teſtimonijs probatur. -  94 Prædicatorum bona, & exemplaris vita plus movet infideles ad Fidem amplectendam, quàm vis, & metus armorum. -  95 Gentiles veritatem dogmatum Fidei magis ex rebus, & exemplis, quàm ex verbis iudicare ſolent. -  96 Prædicatores Fidei quantum moneant ad benè vivendum D. Petr. Paul. Hieron. Chryſoſto. & alij, qui referuntur. -  97 Prædicatores Apoſtolici quibus virtutibus eminere debeant, remiſsivè. -  98 D. Chryſoſt. locus de ſignis boni Prædicatoris. PRaedictis quidem argumentis, & auctoritatibus ſuperior titulus ita probatus, & fulcitus relinquitur, ut vix contrariæ ſententiæ aditus patêre videatur. Sed nihilominus, ſunt etiam in hoc, ut & in alijs, plurimi, & graviſsimi viri, qui lõgè veriùs, & Catholicæ Fidei, quam profitemur, cõgruẽtiùs eſſe cõtendunt, † etiã ob prædicandã, & propagandã Chriſti Fidẽ, nullos omnino infideles, quãvis Principibus Chriſtianis ſubditi ſint, bello, & armis laceſsiri poſſe, aut ſuarũ rerũ, & provinciarũ dominio ac iuriſdictione privari. Nec ſufficere ad hoc belli genus iuſtificandum, quòd priùs blãdis verbis, monitionibus, & obteſtationibus ſuaſi, & requiſiti fuerint, ut eãdem Fidẽ ſibi oblatam, & ſeriò prædicatam recipiant, & ſanctę Apoſtolicę Eccleſiæ dominium, & iuriſdictionem agnoſcant, cùm ad hæc ipſi inviti, & reluctantes, nullâ humanâ poteſtate, & auctoritate cogi, ac compelli poſſint. Quam opinionem poſt D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. & 12. expreſsè ſequitur communis Theologorũ, quam reſolvit Caietan. ibídem, & Gabriel in 4. Sent. diſtinct. 4. q. ult. idem Caietan. quæſt. 66. art. 8. verſ. Circa primum, D. Anton. 2. par. tit. 12. cap. 2. Ricard. in 4. diſtinct. 6. art. 3. q. 3. Durand, eâd. diſt. q. 6. Paludan. q. 4. à num. 3. Alfonſ. à Caſtro lib. 2. de iuſta hæret. punit. cap. 14. Sotus diſt. 5. q. uni. art. 10. pag. 266. & ſeqq. & diſtinct. 9. q. 1. art. 3. Abulenſ. lib. 1. Reg. cap. 8. quæſt. 34. 182. & 183. Sylveſter verb. Baptiſmus, 4. q. 6. Salmerõ tom. 12. tract. 37. Henriquez lib. 2. de Baptiſmo, cap. 4. num. 8. Et de Indis noſtris ſpecialiter diputantes Epiſcopus de Chiapa in Apolog. adverſ. Sepulved. fundam. 3. & in replicat. 9. ad obiect. eiuſdem, fol. 41. & ſequentib. Victor. in relect. de Indis 1. part. num. 31. verſ. Et ideò quartus titulus, & de iure belli, quæſt. 3. Bañez in 2. 2. quęſt. 10. art. 10. col. 526. verſ. Eſt ergo quarta dubitatio, Aragon ibîdem ex pag. 287. Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 2. & 3. Ioan. Arboreus lib. 1. Theoſoph. cap. 36. Gregor. de Valencia 3. tom. diſput. 1. q. 10. punct. 6. verſ. Tertiò certum eſt, & q. 16. ubi affirmat, hanc opinionem non habêre contradictorem, & adeò certam eſſe, ut videatur inniti Eccleſiaſticâ traditione, Molina de iuſt. & iure tract. 2. diſput. 105. verſ. Cùm ſuprà, Cardin. Bellarmin. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 2. in fine, Beccanus in ſum. Theolog. 2. tom. cap. 13. q. 4. Fr. Eman. Roderic. in qq. regul. 3. tom. q. 32. art. 4. Vbi nè admittit quidem, ut intuitionem Prædicatorum milites aſſocientur, Pat. Lud. de Torres de Fide, diſput. 51. dub. 1. col. 638. Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſalu. lib. 4. 1. part. cap. 1. pag. 123. verſ. At hiſce, Ioan. Azor 1. part. inſtit. Moral. lib. 8. cap. 26. verſ. Secundò quæritur, & Pat. Mag. Lorca in 2. 2. ſect. 3. diſp. 52. num. 10. ubi intrepidè tradit, Fidei receptionem, vel obſervantiam, ſolùm contra hæreticos iuſtam cauſam belli præſtare, & ſect. 1. diſput. 36. num. 5. & 6. ubi ait, nullo modo licêre ſuſcipiendæ Fidei ratione, infidelibus bellum inferre, & contrarium iuri naturali adverſari. Et noviſsimè, poſt hæc ſcripta, eandem ſententiam tuetur eruditiſſ. Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide, diſput, 18. ſect. 1. n. 9. & ſect. 3. ex num. 4. Et ex noſtris iuris Interpretibus, idem docet celebris gloſſa in cap. debet. 53. 23. q. 4. & in cap. de Iudæis, verbo, Coacti, 45. diſtinct. Innocent. in cap. maiores de baptiſ. ubi ait, nullum compellẽdum eſſe, ut fiat Chriſtianus, Marquard. ſibi contrarius d. tract. de infidelib. 1. part. cap. 6. num. 10. Vbi etſi adverſus Saracenos, & alios Fidei hoſtes bellum indiſtinctè concedat, notandum tamen eſſe inquit, non poſſe ſimpliciter indici contra infideles, quia ſint infideles, vel ut fiant Chriſtiani. Quod etiam poſt alios, quos refert, ſequitur Covarruvias in reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 1. verſ. Tertiò licèt infideles, latè Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 21. & cap. 24. num. 5. Ayala de iure belli lib. 1. cap. 2. num. 28. & plurimi alij relati à Petro Cenedo in collectan. 59. ad Decretal. ¶ Et tandẽ † in noſtrorum Indorum quæſtione magis in hanc partem inclinare videntur, Chiapa, Victoria, & Acoſta, & alij ex ſuprà relatis, Gregor. Lopez in dict. l. 2. tit. 23. part 2. col. 20. & noviſsimè Hieron. Zevallos in pract. commun. tom. 4. quęſt. fin. ex num. 184. cum multis ſequentibus, & Seraphin. Freitas de iuſto Imp. Aſiatico cap. 9. num. 5. & 6. & cap. 12. per totum. Et eſt omnino videndus Paul. Pariſ. conſ. 2. ex num. 17. lib. 4. & Steph. de Gaeta in repet. cap. ad limina. 30. quæſt. 1. §. 1. num. 63. & 67. † ubi pleniſsmè probant, quòd in locis, ubi Iudæi tolerantur, nullo modo cogi debent ad Fidem ſuſcipendam per vim: quin potius, etiam volentes, non ſtatim ſunt baptizandi, ſed per aliquod tempus ſunt benè inſtruendi, ne facilè ad vomitum perfidiæ revertantur. De quo etiã noviſsimè, & latiſsimè integrum caput ſcripſit Anto. Ricciul. in tract. de iure perſon. extra Eccl. conſt. lib. 1. cap. 31. ubi probat hac de cauſa nõ eſſe bonis, neque iure ſuccedendi, aut dote privandos, neque gabellis extraordinarijs gravandos. Pro cuius ſententiæ confirmatione primò conſiderari poteſt, vim, metum, armorum terrorem, & quamlibet aliam violentiam, adeò à Chriſtianæ Fidei receptione abeſſe debêre, ut certiſsimum ſit, † eos, qui his medijs, ac modis abſolutè coguntur, characterem baptiſmi nequaquam accipere, ut pro regula traditur in cap. maiores, §. item quæritur de baptiſmo, cap. in ſacris de his quæ vi, cap. ubi. & cap. fin. iunctâ gloſ. verbo, Coactio, 74. diſtinct. cap. gratia de conſecrat. diſtinct. 4. cum alijs, quæ congerit gloſſa in cap. contra Chriſtianos, verb. Abſoluti, de hæret. in 6. Innocent. & Anton. de Butrio in dict. cap. maiores, & cap. quod ſuper his, de voto, Malferitus dict. conſ. 769. num. 8. Paul. Pariſ. dict. conſ. 2. num. 21. & ſeqq. lib. 4. optimè Lofredus conſ. 48. Aragon. in 2. 2. pag. 287. & ſequentibus, Cenedus, qui plurimos refert dict. collectan. 59. ad Decretal. num. 1. Ioſeph. Acoſta lib. 6. de procur. Indor. ſalu. cap. 3. & noviſsimè Simon Maiol. 3. tom. dier. Canicul. in colloq. de perfid. Iudæor. pag. 185. & Pat. Suarez d. tract. de Fide diſput. 18. ſect. 3. num. 5. & 7. Vnde meritò, ac paſsim à ſanctis Patribus Chriſtianos Principes admoneri videmus, † ne in Iudæorum, vel aliorum infidelium cõverſione, etiam ſi ſuis imperijs temporalibus ſubſint, vim aliquam interponant, cùm ad Fidem nullus ſit cogendus invitus: ſed per ſeveritatem, imò per miſericordiam Dei, tribulationum flagellis ſoleat perfidia caſtigari, ut conſtat ex doctrina D. Auguſtini, † relata in cap. ad Fidem 32. quæſt. 1. & D. Gregor. in cap. qui ſincera 3. diſtinct. 45. ubi ait: Qui ſincera intentione extraneos à Chriſtiana Religione ad Fidem cupiunt rectam perducere, blandimentis, non aſperitatibus debent ſtudere, ne quorum mentem reddita ad planum ratio poterat revocare, pellat procul adverſitas. Nam quicumque aliter agunt, & eos ſub hoc velamine à conſueta ritus ſui volunt cultura ſuſpendere, ſuas illi magis, quàm Dei cauſas probantur attendere. Quibus adſentiens Clemens III. in cap. ſicut. 9. de Iudęis, Statuimus, inquit, ut nullos invitos, vel nolentes Iudæus ad baptiſmum venire compellat, quippe Chriſti fidem habere non creditur, qui ad Chriſtianorum baptiſmum non ſpontaneus, ſed invitus cogitur pervenire. Et † ipſe D. Gregorius lib. 1. epiſt. 34. & 45. ubi Petrum Terracinenſem, Vigliumq́ue, & Theodorum Epiſcopos Maſsilienſes, qui Iudæorum Synagogas diſturbarant, graviter reprehendit, iubetq́ue, ut admonendo, & ſuadendo, potius quàm perſequendo, & cogendo, ad Fidem eos deinceps traducere laborent; quoniam inviti ad Baptiſmum pertrahendi non ſunt. Et lib. 7. epiſt. 5. ubi refertur, Petrum quemdam Iudæum, ad Chriſtianiſmum converſum, ſequenti die baptiſmatis ſui, ipſo Paſchate, imaginem Chriſti, & Virginis unà cum cruce, & birro alvo, quo de fonte ſurgens, indutus fuerat, quorundam petulantium catervâ ſtipatum, in Synagogam Iudæorum, quæ Caralis ſita erat, intuliſſe. Quod punire volens Ianuarius eiuſdem civitatis Epiſcopus, graviter in Iudæos, & eorum Synagogam animadvertere cœperat. De quo à Iudæis monitus D. Gregor. eidem Epiſcopo ſcripſit, zelum hunc ſine ſcientia eſſe: in eo potius elaborandum, ut à Iudæis obtineatur velle non reniti, quàm ut adducantur inviti: quia ſcriptum ſit, Pſalm. 53: Voluntariè ſacrificabo tibi, ideſt, ex voluntate mea confitebor tibi. Proinde iubet, ut ſublatis imaginibus, & Cruce, Synagoga libera Iudæis reſtituatur. Cuius loci meminit Theat. vitæ human. vol. 17. lib. 5. pag. 3093. Et idem ſtatutum fuit in Cõcil. Tolet. 4. cap. 56. cuius verba † habentur in cap. de Iudæis, d. diſtinct. 45. generaliter præcipientia: Nemini deinceps ad credendũ vim inferri; cui enim vult Deus, miſeretur, & quem vult, indurat, & inviti ſalvandi non ſunt, ſed volentes, ut integra ſit forma iuſtitiæ. Concilium quoque Chalcedonenſe quartum actione prima, eandem aſſertionem defendit, ut bis repetitur in Concilio Conſtantinopolitano ſub Flaviano, actione 7. & tradit Pet. Creſpetius in ſum. Eccl. diſcip. verb. Fides, pag. 409. illamq́ue † latè illuſtrant, & proſequuntut Alvar. Pelagius lib. 1. de planct. Eccleſ. cap. 37. verſ. Licet enim, Pariſius dict. conſ. 2. Petr. Gregor. lib. 12. de Repub. cap. 4. num. 11. Tiber. Decian. lib. 5. crimin. cap. 11. num. ult. Anaſtaſ. Germon. lib. 3. de ſacror. immunit. cap. 13. num. 33. Iuſt. Lipſius lib. 4. Polit. cap. 4. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 19. n. 5. & 6. Simon Maiol. 3. tom. colloq. de perfid. Iudæor. ex pag. 185. & Valençuela in monit. contra Venet. part. 4. num. 181. Et eâ ratione ſubnititur, † quòd Deus, ut præclarè docet Clemens Alexand. lib. 2. Stromatum. cap. 3. pag. 399. vocationibus Divinis parêre, & non parêre, in noſtra voluntate reliquit. Eſt autem † velle quidem munus animæ, cui ad hoc nulla unquam vis inferri poteſt, nec debet. Quod inſinuavit D. Auguſt. in lib. de utilit. creden. & in tract. 16. in Ioan. dum dixit: † Cætera poſſe hominem etiam nolentem, credere non niſi volentem, quæ verba proverbij loco uſurpari poſſe; alia ad hoc conſiderans, tradit Ioſeph. Acoſta de procurant. Ind. ſalut. lib. 1. cap. 13. & Iuculentiùs expreſsit Lactan. Firmian. lib. 5. Divin. inſtit. cap. 14. ſic inquiens: Quis enim imponat mihi neceſsitatem, vel credendi quod nolim, vel quod velim non credendi? † Nihil tam voluntarium, quàm Religio eſt, in qua ſi animus averſus eſt, iam ſublata, iam nulla eſt. Conducitq́ue illud Quinti Curtij lib. 8: Nemo Rex perinde animis poteſt imperare, ac linguis, & quod multum in noſtris terminis, dixit Theodoricus Rex apud Caſsiodor. lib. 2. var. epiſt. 27: Religionem imperare non poſſumus: quia nemo cogitur ut credat invitus, & iterum Theodahadus Rex lib. 10. epiſt. 26: Nam cùm Divinitas patiatur multas Religiones eſſe, nos unam non audemus imponere: Retinemus enim legiſſe, voluntariè ſacrificandum eſſe Domino, non cuiuſquam cogentis imperio, & D. Bernard. ſerm. 66. in Cantic: † Fides ſuadenda eſt, non imperanda. Cui conveniunt alia ſimilia verba D. Athanaſij in Epiſtola ad ſolit. vit. agentes: Piæ Religionis proprium eſt, non cogere, ſed ſuadere. Et D. Ambroſ. in 2. ad Corint. cap. 1. ad calcem, ubi exponens illud: Non quia dominamur fidei veſtræ, ait, Quoniam fides non neceſsitatis, ſed voluntatis res eſt: ideò dicti: Non quia dominamur fidei veſtræ: dominatus enim neceſsitatis cauſa eſt. & Ioan. Chryſoſt. opere 2. in Matth. homil. 30: Nequè enim eſt Fides, quæ ex neceſsitate timoris procedit, aut deſiderio muneris terreni. Atque hoc eſt, † quod Regius Pſaltes enuntiat Pſalm. 33. dum inquit: Venite filij, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis eſt homo, qui vult vitam? &c. Quaſi oſtendat, ab ipſo Deo hanc vocationem fidelium ordinari, † illumq́ue voluntarios tantùm, & ſpontaneos milites cupere, ut ait D. Ambroſ. lib. 1. de Iacob. & vita beata, cap. 3. relatus in cap. non eſt, quod cuiquam 15. quæſt. 1. Vnde Ioan. 6. docemur: † Nemo poteſt venire ad me, niſi Pater, qui miſit me, traxerit eum. Quem locum exponens D. Auguſt. tract. 26. rectiſsimè ſubdit: Neminem à Deo invitum trahi, ſed ſpontaneo amore. Et D. Thom. 2. 2. quæſt. 2. art. 9. & quæſt. 4. art. 1. quem refert, & ſequitur Sotus in 4. diſtinctio. 5. quæſt. uni. art. 10. pag. 267. verſ. Tertia concluſio, ex eodem principio deducit, Fidem † ſuapte naturâ ob id, quod ſupra naturalis exiſtit, non eſſe hominibus in hoc ſæculo demonſtrabilem, ut poſsit intellectus ad ipſam amplectendam convinci, iuxta illud Eccleſ. 3: Altiora te ne quæſieris, id eſt, ratione naturali ne Fidei myſteria perſcruteris, atque inde conſequi, non niſi per ſpontaneum voluntatis obſequiũ, Divinitus per gratiam motæ, adquiſibilem eſſe, iuxta verba Pauli 2. Corinth. 10: In captivitatem reducentes omnem intellectum in obſequium Fidei. Et ſecundùm teſtimonium † eiuſdem Pauli ad Galat. 4: Hi, qui ad novam legem pertinent, filij liberæ ſunt, ideſt, ut ibi Sancti Patres exponunt, nullo ſervitutis, aut timoris ſpiritu ad Fidem, & Religionem Chriſtianam compellendi ſunt, ſed gratâ, rectâ, & liberâ voluntate ducendi, & amore, ut dicitur filiali. Quo enim modo placere poterit Deo, infidelis coacti converſio. † Cùm ipſe omnes homines in hoc, ut in alijs, ſub ſuo libero arbitrio relinqui voluerit, & per ſuam ſolam gratiam ad Fidem revocari deſideret. Atque ut homo ex ſuo libero arbitrio perijt, ita etiam ex libero arbitrio convertatur, ut benè conſiderat text. in dict. cap. de Iudæis, dict. cap. gratia, & dict. cap. ad Fidem, & D. Thom. Alvar. Pelagius, & Decianus ubi ſuprà. Maximè, ſi animadvertamus, † quod vel in amicis requirit Ariſtot. lib. 8. Ethicor. Tertul. in lib. ad Scapul. & D. Iſidor. lib. 2. de ſum. bono cap. 2. ut nemo invitus amicus fiat. Necnon etiam, † quòd victima, quæ aliquo modo ſe invitam ad aram, & cultum trahi ſignificabat, ut ſi ab ara profugiſſet, aut nimis eſſet reluctata, aut percuſſa mugitus ederet, à Romanorum, & aliarum gentium ſacrificijs reijciebatur, quia putabatur, ingrata eſſe Deo, ut tradit Macrob. lib. 3. Saturn. cap. 5. Plin. lib. 8. cap. 45. Plato lib. 8. Sympoſ. cap. 8. Tiraquel. in notis ad Alex. ab Alex. lib. 3. Genial. cap. 16. Briſſon. lib. 1. de formul. pag. 17. & Gaſpar. Sanctius in Iſaîam cap. 53. num. 37. Vnde illud Virgil. 2. Georg. Et ductus cornu ſtabit ſacer hircus ad aram. ubi Servius, Pontanus, & Cerda plura alia notarunt. Secvndò pro eâdem ſententia perpendo, adeò verum eſſe, Iudæos, & alios quoſlibet infideles natu maiores, & intellectu aliquali pollentes, per vim, & metum ad Fidem compelli non poſſe, ut Eccleſiaſticis etiam præceptis, traditionibuſque † repugnet, parvulos ipſorum filios per Principes ſæculares, aut Eccleſiaſticos ab illis abducere, ut ipſis parentibus invitis baptiſmum recipiant, quamvis tales parentes eiſdem Principibus ſubditi ſint, imò & ſub noſtra privata ſervitute, & mancipio conſtituti. Nam cùm voluntarios milites, ut ſuprà diximus, eligat Chriſtus, & parvuli iſti intellectum non habeant, ut ea, quæ ſibi utilia ſunt, proſpicere, & eligere poſsint, in ipſorum parẽtum voluntate, & fide perſiſtere creduntur, argum. text. & eorum, quæ ibi notantur in d. cap. maiores, verſ. Itẽ quæritur, de baptiſm. cap. quæris, cap. parvuli de conſecrat. diſtinct. 4. cap. quanto de divortio. Quâ ratione, † & alijs, hanc ſententiam expreſsè defendit D. Thom. in 2. 2. quæſt. 10. art. ult. & 3. par. q. 68. art. 10. & communis Theolog. quam reſolvit Caietan. ibîdem, Bañez 2. 2. q. 10. art. 11. Aragon. pag. 312. Duran. Ricard. Palud. & alij in 4. diſt. 5. & 6. Sotus eâd. diſtinct. 5. quæſt. uni. art. 10. Acoſta d. lib. 6. de procu. Ind. ſalu. cap. 3. pag. 574. Henriq. de baptiſmo lib. 2. cap. 25. Ant. Poſſevinus in Biblioth. 1. tom. lib. 9. cap. 7. pag. 392. Cardin. Tolet. in ſum. lib. 2. cap. 21. num. 2. doctè, & eleganter Pat. Suarez in 3. tom. 3. part diſput. 25. ſect. 3. 4. 5. & 6. ad quas ſe remittit, noviſsimè in tractat. de Fide, diſput. 18. ſect. 5. num. 11. & 15. Gabr. Vazquez tom. 2. 3. part. diſput. 155. cap. 5. Azorius dict. 1. tom. inſtit. Moral. lib. 8. cap. 25. quæſt. 11. Lud. de Torres de Fide, art. 12. diſput. 53. dub. 1. col. 648. Mag. Lorca in 2. 2. ſect. 1. diſput. 37. Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gen. ſal. lib. 5. part. 1. dub. 6. pag. 210. Mag. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 2. pag. 8. Ant. Naldus in quęſt. pract. verbo, Baptiſmus, quęſt. 6. Et ex noſtri iuris Interpretibus idem docent gloſſa in cap. Iudæorum 28. quæſt. 1. dum tradit, quòd ficut adulti, ita nec parvuli ad Fidem ſunt trahendi per vim, Ioan. Andr. Abb. Annanias, & Felinus in d. cap. ſicut, de Iudæis, Cardinal. clem. 1. eod. tit. Calderin. conſ. 3. in fine, ſub eodem tit. Marquar. de Suſanis in tract. de Iudæ. & Infid. 3. part. cap. 2. num. 6. Pariſ. conſ. 2. num. 17. & 34. Natta conſ. 434. per totum, lib. 2. plenè Burſat. conſ. 152 num. 11. volum. 2. & conſ. 231. per totum lib. 1. Lælius de Zanchis de privileg. Eccleſ. privileg. 142. num. 10. & 13. Borgnin. Cavalcan. deciſ. 21. num. 14. part. 2. Simancas in Cathol. inſtit. tit. 29. num. 51. & ſequentib. Did. Perez. in l. 3. titul. 4. lib. 8. ordin. & plurimi alij relati à Matth. de Afflict. deciſ. Neapol. 151. Emanuel. Suarez in Theſaur. commun. opinio. verb. Iudæorum liberi, Vivio lib. 2. opin. 151. & Petro Cenedo in collectan. 59. ad Decretal. numer. 1. & ultra eos Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 8. num 12. Sebaſt. Ximenez in collectan. ad d. cap. Iudæorum, ubi refert hanc opinionem Salmanticæ publicè diſputaſſe, & probaſſe, inſignem illũ Doctorem Decretorum, & iuris Canonici Primarium, Didacum à Vera, Hierony. Zevallos in pract. comm. tom. 2. quæſt. 753. num. 1. & 7. 4. tom. quæſt. fin. num. 188. Anton. Cardoſus in Report. Advocat. verb. Sacramentum, num. 22. Steph. Gratian. 4. part. diſcept. forenſ. cap. 114. & Philippus Paſchalis in noviſsimo tract. de virib. patr. poteſt. cap. 7. per totum, & plenè Anton. Ricciullus in dict. tract. de iur. preſ. extra Eccleſ. grem. conſt. lib. 2. cap. 32. per totum, ubi plures ampliationes, & declarationes adducit. Pro quibus facit generalis † Eccleſiæ uſus, & conſuetudo, quæ nunquam talem vim parentibus intulit, ſpecialis cõſtitutio † Iulij Tertij data die 9. Iunij anno 1551. incipit, Cùm ſicut accepimus, quam adducit Naldus ubi ſuprà, num. 20. ubi expreſsè inhibet ſub pœna ſuſpenſionis à Divinis, & mille ducatorum auri, ipſo facto incurrenda, ne quælibet perſona Eccleſiaſtica, aut ſæcularis, filios Iudæorum in locis ſtatus Eccleſiaſtici habitantium, tam maſculos, quàm fœminas, invitis parentibus violenter auferre, ſeu ſubducere, nec præter formam ſacrorum Canonum quomodolibet baptizare debeat, vel præſumat, &c. Eſt namque verior, & receptior opinio, † infideles iuribus, & effectibus patriæ poteſtatis tam in ſpiritualibus, quàm in temporalibus gaudêre, ut probat text. in cap. 2. de converſ. infidel. & contra Afflict. dict. deciſ. 151. num. 8. & alios, quos refert & ſequitur Æmil. Ferretus conſ. 76. & Zevallos d. quæſt. 735. num. 12. optimè docent reliqui omnes auctores ſuprà citati, præcipuè Vazquez, Torres, & Marquez, Lorca d. diſput. 37. n. 13. & 18. & plurimi alij congeſti per Aſcaniũ Clementinum in tract. de patria poteſt. effectu 7. num. 6. Pariſ. d. conſ. 2. num. 40. lib. 4. Tiraquel. de primog. quæſt. 66. num. 2. Chaſſan. in conſuet. Burgun. rub. 6. §. 3. num. 22. Palac. Rubeu. in repet. rubr. de donat. inter. §. 35. n. 6. Vivium d. lib. 2. commun. opin. 150. Burſatum conſ. 21. volum. 1. num. 5. & conſ. 152. vol. 2. num. 7. Rolandum conſ. 35. num. 28. volum. 2. Vrſillis in addit. ad Afflict. d. deciſ. 151. num. 6. Riminald. Iunior. conſ. 275. num. 24. & Petr. Cenedum in collecta. 72. ſup. Decretales num. 2. Inter quos effectus, ille unus eſſe videtur, iam inde à duodecim tabularũ legibus ductus, † ne filijfamilias aliã religionẽ, aliàve ſacra colerent, quàm eorum parentes. Vnde & ipſi filij ſub patria poteſtate conſtituti in † ſacris paternis eſſe dicebantur, l. ſi vivâ matre, C. de bonis quæ liber. l. cùm oportet in princip. C. eod. tit. l. filiæ licet in ſacris, C. de collation. cum alijs, quæ latè obſervat Duaren. ad tit. ſolut. matrimon. cap. de nuptijs in principio, Alciat. lib. 1. prætermiſſ. verb. Sacra, Balduin. in rub. inſt. de patr. poteſt. Sylveſt. Aldobrandinus in §. 1. inſt. eod. num. 33. Briſſon. & Calinus de verb. iuris, verb. In ſacris, Rævardus lib. 2. coniectan. cap. 11. Arias Pinel. in rub. C. de bon. matern. 2. part. num. 4. & in noſtris terminis Aſcanius Clementinus, & Philipp. Paſchalis ubi ſup. num. 1. Quamvis Fran. Connan. lib. 2. comment. cap. 13. num. fin. Inde id dictum putet, † quòd filio pater, in cuius poteſtate eſt, ſacrum quoddam, & venerandum ſimulacrum videri, & iudicari debeat; quod ego pluribus ornavi in meo tract. de crimine parric. lib. 2. cap. 2. pag. 109. Et ſentire etiam videtur Forcat. in Necioman. dial. 15. num. 1. Quinimo etiam ſemotâ patriæ poteſtatis conſideratione, † quæ in matribus, & in ſervis non reperitur, l. illud, §. ad teſtamenta, D. de bon. poſſ. cõtra tabul. l. nulla fœmina, D. de ſuis & legit. §. fœminę, inſt. de adoption. §. 1. inſt. de patr. poteſt. princip. inſt. de nupt. adeò parentum voluntati in parvulorum baptiſmate ſtandum eſſe, tradit doctiſ. Navarrus in conſ. 4. ſub tit. de converſ. infidel. in 1. part. lib. 3. † ut ſi patrem infidelem mori contingat, non poſsit infans eius filius baptizari, reluctante matre, quãvis ſuperſit eius avus paternus ad Chriſtianã Fidẽ converſus, qui inſtet, nepotem penes eum educari, & baptizari debêre. Idemq́ue obſervandum eſſe docet eod. conſ. num. 17. & 18. utroque parente defuncto, ut non poſsit parvulus Iudæus baptizari invitis tutoribus, etiam ſi ſit ſpurius ancillę filius: quia tales pueri, inquit, Divinæ providentiæ relinquendi ſunt, argument. text. in d. cap. de Iudæis, 45. diſtinct. Quæ tamen opinio Navarri in utroque caſu difficultate non caret. Nam in primo, ipſe in calce eiuſdem conſilij fatetur, contra ſuam opinionem latam fuiſſe ſententiam & infantem avo Chriſtiano traditum, & baptizatum. In ſecundo verò, † quia cõmunis eſt Theologorum ſententia, quòd ubi parentes infideles longè a ſuis filijs parvulis abſunt, benè tales filij à Chriſtianis baptizari poſſunt, ut reſolvit Azorius d. lib. 8. cap. 25. quęſt. 11. & Fr. Thom. à Ieſu d. lib. 5. dub. 6. pag. 211. Vnde multo magis parentibus mortuis idem fieri poterit, etiam ſpretâ tutorum contradictione. Nam licèt Paludan. in 4. diſtinct. 4. quæſt. 4. articul. 3. doceat, ad eos parentum officium, & curam tranſire: Sotus tamẽ in eod. 4. diſtinct. 5. quæſt. 1. articul. 10. benè concludit, non eſſe ita magnam iniuriam, ſi invitis tutoribus, filij infidelium baptiſmate donarentur. Et rurſus, quia † quod Navarrus de filijs ancillarum adiecit, ſupponens, eos invitis parentibus baptizari non poſſe: etſi conveniat cum opinione D. Thom. & aliorum, quos ſuprà citavimus: plures tamen oppoſitam ſententiam in hoc caſu magis admittunt, affirmantes, filios parvulos Iudæorum, & aliorum infidelium, qui in ſervitutẽ Chriſtianorum redacti ſunt, poſſe à parentibus auferri, & eis invitis baptizari, ut conſtat ex Soto in 4. diſtinct. 4. q 9. & ex multis alijs citatis à Simancas, d. titul. 29. num. 51. Pat. Lud. de Torres dict. diſput. 53. dub. 2. colum. 652. Ricciullo d. num. 29. & Paſchali dict. cap. 7. num. 12. ubi ad hoc conſiderãt patriæ poteſtatis in ſervis defectum, & expreſſum decretum † Concilij Tolet. 17. cap. 8. ubi ita cavetur: Qui Iudæos in ſervitutem acceperint, in nullo eos permittant rituum ſuorum ceremonias celebrare, aut colere, & filios eorũ à ſeptimo anno, nullam cum parentibus ſuis habitationem, aut ſocietatem habere permittant; ſed fideliſsimis Chriſtianis nutriendos tradant, & filios eorum, & filias Chriſtianis in matrimonium tradant, ne infideliũ patrum ſuorum ſemitas quibuſlibet occaſionibus iterare poſsint. Iuxta quam ſententiam, ſi vera eſt, inutilis erit labor Pet. Aragon. in dict. 2. 2. pag. 309. † dum in quæſtionem adducit, an homini Chriſtiano liceat, alijs ſuorum mancipiorum parvulos dare, ut alienati à parentibus, fiant Chriſtiani? Cùm domini ipſi, ut diximus, id ſuo iure facere poſsint. Planè, ſecundùm omnes, prædictæ patriæ poteſtatis effectus, & parentũ reluctatio, & contradictio nullatenus attendetur, † ubi filij Iudæorum, vel aliorum infidelium mentis compotes, & pubertati proximi, ſacri baptiſmatis lavacrum ſpõtè petierint, & Chriſtianam Fidem amplecti velint; quia eo ipſo quòd rationis uſum attingunt, ſui iuris effecti ſunt, in his, quæ ad ſuã ſalutem ſpiritualem ſpectant, ex doctrina D. Thom. 3. part. quæſt. 108. articul. 10. & ad hoc decem annos cum dimidio ad minus requiri, benè obſervat Burſatus dict. conſ. 231. numer. 4. & ſeq. & Natta dict. conſ. 434. num. 16. Idemq́ue erit, † ſi mater ad Fidem converſa, voluntariè filium parvulum baptizandum obtulerit. Hoc etenim cuſu, favore Religionis, potiùs matri fideli, quàm patri infideli defertur, argum. text. & eorum, quæ ibi gloſſa, & DD. adducunt in d. cap. 2. de converſ. infidel. & in cap. Iudæorum 28. quæſt. 1. & eſt elegans conſ. 57. Barbatiæ, volum. 3. ubi plenè hanc quęſtionem examinat, quem refert & ſequitur Vrſillis, dict. deciſ. 151. num. 8. Bertazolus conſ. 250. num. 8. Paſchalis d. cap. 7. num. 8. & ſequentibus, & Ant. ricciullus d. cap. 132. num. 14. ubi ſufficere docet, quòd unus tantùm parens cõſentiat, & num. 29. ubi probat, quòd ſi unus parens eſt fidelis, poterit filius eius parvulus baptizari, etiam ſi diſſentiat tam pater fidelis, quàm infidelis. Limitatur etiam prædicta concluſio † in filijs hæreticorum, & ubi parvuli in extremo vitæ periculo reperiũtur, ut præter alios obſervat Suarez dict. 3. tom. 3. partis, quæſt. 68. articul. 10. diſpu. 25. ſect. 3. Azorius d. cap. 25. quæſt. 11. & Fr. Thom. à Ieſu d. dub. 6. pag. 211. & Ricciul. ſup. num. 31. & 33. Et generaliter ſub ea cautione accipienda eſt, ut quamvis baptiſmum parvulis infidelium, parentibus invitis, conferendum non eſſe, dicamus, valeat † tamen, & teneat, ſi de facto collatus fuerit, neque amplius ſuis parentibus ſint tradendi, ut argum. text. in d. cap. Iudæorũ 28. quęſt. 1. & cap. 2. de converſ. infidel. docet Caietan. d. 3. part. quæſt. 68. articul. 10. Sylveſter verb. Baptiſmus 4. quæſt. 7. Angles, Sotus in 4. diſtinct. 5. quæſt. 1. articul. 10. & communis Theologorum, quam reſolvit Thom. à Ieſu ubi ſup. verſ. An filij, concluſ. 6. & ex noſtris Æmil. Ferretus d. conſ. 76. num. 6. Zevallus d. q. 735. num. 2. & 22. Paſchalis d. cap. 7. num. 11. & Ricciullus dict. tract. lib. 2. cap. 34. Quia † multa fieri prohibentur, quæ tamen facta tenent, l. patre furioſo, ubi Iaſ. D. de his qui ſunt ſui, l. 1. §. quamvis, de poſtulando, cap. ſi vir, diſtinct. 23. cap. ad Apoſtolicam de regularib. cap. 2. de verbor. ſign. cum latè traditis à Iaſon. ibîdem num. 11. Lud. Gomecio in cap. 1. de iudicijs ex num. 88. Niconicio in rub. ſolut. matrim. num 11. & Claudio Prato lib. 4. Gnoſeon. general. iur. tit. 8. cap. 4. pag. 195. & a nobis infrà lib. 3. cap. 1. Quibus addere licet quæſtionem à prædictis non valdè diſtantem, & in his Indiarum partibus ſępè contingentem, quam movet Ferdinan. Zurita in ſuis quæſtion. Theolog. quęſt. 17. An ſcilicet † ſuaderi licitè poſsint infideles, qui ipſi baptizari nolunt, ut ſaltem filios ſuos offerant baptizãdos? In qua ipſe benè reſpondet, pium hoc, & licitum eſſe; quia quamvis infidelis malè agat, & graviter peccet, tradendo filium legi, cui non adhæreat; benè tamen exhortari poteſt, ut filium ſuum baptizari permittat, & cum Chriſtianis educari; in hoc etenim illi non tam peccatum ſuadetur, quàm pium opus erga infantem exercetur, ex traditis à D. Thom. in 2. 2. quæſt. 10. art. 12. & quæſt. 78. art. 4. & in 3. part. quęſt. 64. art. 6. & quęſt. 68. art. 10. Et an oblati baptiſmo à parentibus infidelibus ſanitatis cauſâ, ſint cogẽdi ad fidem? plenè poſt alios, diſputat, & affirmativè reſolvit Ricciullus d. cap. 32. num. 32. Tertiò, † eiuſmodi bellorum, quæ Fidei, & Religionis propagandæ cauſâ inferri dicuntur, iuſtificationem impugnat, quòd ſive ſacræ Scripturæ teſtimonia, ſive Eccleſiæ traditiones, vel antiquum uſum, & obſervationem conſideremus, nunquam inveniemus poteſtatem cogendi infideles ad Fidẽ, aut belli ſub hac occaſione illis infligendi, fidelibus conceſſam fuiſſe. Cùm potiùs † D. Paul. dicat. 1. Corinth. 5: Quid mihi de ijs, qui foris ſunt? nam eos Dominus iudicabit; de quo loco, & alijs ſimilibus plura diximus ſuprà hoc lib. cap. 14. ex num. 21. Et ad Theſſal. 4: Rogamus vos fratres, ut abundetis magis, & operam detis, ut quieti ſitis, & ut honeſtè ambuletis ad eos, qui foris ſunt, & nullius aliquid deſideretis. Et Chriſtus ipſe, † cuius omnis actio noſtra debet eſſe inſtitutio, cap. ſignificaſti, ubi Abb. de election. cap. qualiter & quando el 2. de accuſationib. † Apoſtolis per univerſum mundum ad Evangelium prædicandum dimiſsis, in quorum locum hodie Prædicatores ſuccedunt, cap. in novo 21. diſtinct. ſe eos tanquam oves, aut agnos in medio luporum mittere dixit, & pacem tantùm, humilitatem, mãſuetudinem, prudentiam ſerpentũ & ſimplicitatem columbarum commendaverit, & ut baculum, virgam, aut gladium non ferrent, ſed incredulorum, fidem non recipientium, pœnas Divino iudicio reſervarent, pulveremq́ue de pedibus excutientes, ab illorum domibus & civitatibus exirent, ut conſtat Matth. 10. Mar. 16. Lucæ 9. & 10. & Ioan. 3. Quæ † verba exponens ibîdem D. Hieron. notat, omnia inſtrumenta coactionis Dominum prohibuiſſe, & pacem docuiſſe; & melius D. Ambroſ. lib. 6. in Lucã: Qualis (ait) debeat eſſe, qui Evangelizat Regnum Dei, præceptis Evangelicis deſignat, ut ſine virga, ſine pera, ſine calceamentis, ſine pane, ſine pecunia, hoc eſt ſubſidij ſæcularis adminicula non requirens, fideq́ue tutus, putet ſibi quominus ea requirat, magis poſſe ſuppetere. Vnde in d. cap. maiores, de baptiſm. dicitur, † eiuſmodi coactiones Chriſtianæ Religioni adverſari, quod etiã ſentit Gregor. Papa lib. 1. epiſtola 91. & lib. 11. epiſt. 15. & melius lib. 2. epiſt. 52. relatus † in cap. quid autem 45. diſtinct. ubi ſimilia bella damnans, quę ſub Religionis prætextu ſuo tempore aduerſus infideles peragebantur, ſic inquit: † Nova verò, & inaudita eſt iſta prædicatio, quæ verberibus exigit fidem, cùm Chriſtus id primum dicere Apoſtolis iuſſerit, ubicumque ingreſsi fuiſſent, Pax veſtra revertetur ad vos. D. quoque Chryſoſt. homil. 34. ſup. d. cap. 10. Matth. ita eandem † Apoſtolorum miſsionem exponit: Omnem manſuetudinem eos habere iubet, nec id ſolùm, ſed columbæ quoque ſimplicitatem, Magis certè, atq; mirabilius eſt mentem, atque animum adverſariorum commutare, quàm gladios ipſos ſuperare. Erubeſcant igitur qui contra facientes, quaſi lupi adverſarios ſuos perſequuntur, cùm videant innumeros lupos; hoc eſt Gentiles ab ovibus vinci pauciſsimis, videlicet à diſcipulis. Et certè quouſque ſumus oves, facilè hoſtes vincimus: cùm verò in naturam luporum tranſimus, tunc ſuperamur: tunc enim nullum à paſtore nobis patrocinium adeſt, qui non lupos, ſed oves poſcit habere. Et D. Ambroſ. lib. 2. ſup. Luc. cap. 54: Humilis, inquit, magiſtri officium exequantur, eos enim miſit ad ſeminandam Fidem, qui non cogerent, ſed docerent, nec vim poteſtatis exercerent, ſed doctrinam humilitatis attollerent. Quo loco humilitati putavit etiam patientiam copulandam, quia ipſe iuxta teſtimonium Petri, cùm male diceretur, non maledicebat, cùm percuteretur, non percutiebat. Et cùm Apoſtoli ignem de cœlo petere vellent, ut conſumeret Samaritanos, qui Ieſum intra civitatem ſuam recipere noluerunt, converſus, increpans illos, ait; Neſcitis, cuius ſpiritus eſtis: filius hominis non venit animas perdere, ſed ſalvas facere. Quibus arridens D. Paul. 1. Corint. 1. & 2. 10. † non in nobilitate, ſapientia, aut potentia fundamentum Apoſtolicæ vocationis, & prædicationis conſtituit, neque in armis carnalibus, & temporalibus, ſed in ſola Fide, & Verbo Dei. Cuius ſcuto muniti Apoſtoli, & eorum ſucceſſores totius Orbis converſionem tentarunt, & non inferendo Regibus bella, non præſidijs militaribus ſtipati, non invadendo Principum civitates, non occupando per vim alienas terras, nõ mortem minitando, non tormenta inferendo, Eccleſiam plantarunt, ac per Orbem terrarum longè, latèq́ue propagarunt: ſed obediendo, patiẽdo ſupplicia, martyria, mortes tolerando, & ſanguinem ſuum fundendo, ſancta, ſtabiliaq́ue Eccleſiæ Chriſti initia dederunt. † Qui hanc vim, & efficaciam ſanguini Martyrum, Sanctorumq́ue afflictionibus dedit, ut multorum bonorum ſemina eſſent, & ſicut ex grano frumẽti, quod in terram cadit, & mortuum eſt, multus fructus conſequitur: ita ex morte Martyrum magna ſementis novorum Chriſtianorum copia ſuccreſceret. De quo, hiſtorię pleniſsimæ ſunt, & plurima tradit Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 2. cap. 11. & lib. 7. cap. 3. & in noſtris terminis Thom. à Ieſu d. lib. 4. pag. 123. & habetur in cap. 1. de reliq. & vener. Sanct. & cap. 1. iunctâ gloſ. penult. de ſacra unct. ubi refertur, qualiter D. †Petrus, Chriſtum Dominum imitatus, Martialem & ſocios in Germaniam miſit, ut Evangelium prædicarent: & extat ſimile exemplum D. Gregorij, Melitum, Auguſtinum & Ioannem ad Britannorum, ſive Anglorum, converſionem mittentis, in cap. ſi gens Anglorum 56. diſtinct. & apud Bedam in hiſt. Anglica, lib. 1. cap. 25. Polid. Virgil. in eâdem hiſt. lib. 4. ex pag. 63. & Thom. Bozium de ſign. Eccleſ. Dei lib. 4. cap. 1. verſ. Gallijs adiacet, Qui etiam † antiquiorem aliam in eâdem Anglia prædicationem cõmemorant, quam indigenæ ab Arimathia, temporibus Regis Lucij, factam affirmant, adeò ut ſe prius, quàm Hiſpania, & Gallia Fidem ſuſcepiſſe contendere velint; quorum tamen errorẽ convincit Valdes de dignit. Reg. Hiſp. cap. 7. num. 15. Quæ cùm ita ſe habeant, parum tuta, & ſecura videtur prædicatio, & cõverſio, quæ minis & terroribus Fidem inducit. Nam apud omnes † conſtat, urgentiſsimum, & efficaciſsimum eſſe illud argumentum, quod ex Divinis actionibus, atq; Scripturis, Sanctorum Patrum teſtimonijs, & exemplis, vel ex longævo Eccleſiæ uſu, auctoritate, aut traditione deducitur, ſive affirmativè, ſive negativè ſumatur, ut patet Matth. 12. Iaon. 8. Paul. ad Epheſ. 5. & ad Philip. 3. cap. conſuetudine, cap. ridiculum, cap. Eccleſiaſticarum, diſtinct. 12. cum alijs, quæ latè adducit D. Thom. 2. 2. quæſt. 10. art. 12. Canus de locis Theologicis lib. 3. & 7. Simancas in Cathol. inſtit. tit. 22. & tit. 24. num. 16. & 26. Valdes ubi ſup. cap. 2. in princ. eruditiſſ. Senator. Madera in diſcurſ. mont. Sanct. Granat. cap. 22. & 38. Pineda in Eccleſiaſt. cap. 12. verſ. 11. pag. 1204. Valençuela in monit. contra Venetos 6. part. num. 240. & ſeqq. & in diſcurſ. ſtatus, & belli 2. part. conſider. 12. per totam, & alia in noſtræ quæſtionis ſpecie adijciens Epiſcopus Chiapenſ. in Apolog. contra Sepulved. fol. 12. 13. & 42. Sotus in 4. diſtinct. 5. quæſt. unica, art. 10. verſ. Quartò, id evidentiſsimè, Malferitus d. conſ. 769. num. 8. & Ioſeph. Acoſta d. lib. 2. de procur. Ind. ſal. cap. 2. & 3. ubi inquit, † quò Eccleſia per mille & quingentos annos nullum iuriſdictionis actum exercuit in infideles, nec eos bonis ſpoliavit, vel ſibi ſubijci nolentes coëgit, & idem noviſsimè concludit, eodem argumentationis genere uſus, Pat. Suarez d. tract. de Fide, diſput. 18. ſect. 1. num. 9. & iterum ſect. 3. num. 5: Quia in traditione, inquit, Eccleſiæ nullum eſt talis poteſtatis indicium, neque in uſu eius, neque in ſcriptura: imò eſt contra morem, & praxim Eccleſiæ. Nam Apoſtoli, & ſucceſſores eorum profectò non illo modo prædicarunt Evangelium: & Fr. Thom. à Ieſu ubi ſup. qui addit, † exiſtimandum non eſſe, Deum eſſe mutatum, eiuſq́ue ſapiẽtiam aliam nunc formam in hominum converſione ſequi, quàm anteà ſequi ſolita fuerit, & prædicationem Evangelij militari cuſtodiâ, & ſtrepitu armorum munitam à Chriſti ſchola ita diſcrepare, ut incredibile appareat, eo prædicationis genere inſignem aliquem proventum expectari poſſe, licèt fortuitò aliqui per inſinuationem convertantur. Extatq́ue ſæpeſæpius † Regijs ſchedulis & inſtructionibus cautum, ut expeditiones, quæ in his Indiarum partibus ad Fidem propagandam, & ſpiritualem Indorum ſalutem curandam, aguntur, Apoſtolico more, ac modo omnino procedant, & ab eis militum, atque armorum manus, & terror longiſsimè abſint, ut præcipuè conſtat ex quadam ſchedula, data en el Pardo 20. die Februar. anno 1609. ad Excellentiſ. Marchionem Monteſclariũ directa, quę de converſione Indorum Chiriguanenſium agens, ita habet: I que eſtas entradas ſe hagan ſin intervenciõ de armas i ſoldados, como lo tengo ordenado. Et poſtea: I no conſentireis, que en eſtos deſcubrimientos, i converſiones intervenga gente de guerra. Idem diſponitur in alia ſchedula, Matrit. 30. Ianua. anno 1607. ad eundem Marchionẽ miſſa, & in alia 2. Octobr. eiuſdem anni, ibi: Porque aunque en la inſtrucciõ de nuevos deſcubrimientos ſe previno todo lo neceſſario para que eſto ſe haga por el orden q̃ conviene, i eſtà determinado, entrãdo por medio de la doctrina, i ſuavidad del Evangelio ſin ruido, ni eſtrepito de armas, &c. Quod idem repetitur, & pręcipitur in alia epiſtola Matrit. 5. Decembr. & ſchedul. ult. eiuſdem mẽſis ann. 1608. ad eundem Marchionem directa, de quibus inſrà lib. 3. cap. 5. num. 33. Qvartò adverſus ſuperiorem titulum facit, † quòd etſi, licitum eſſe, concederemus, infidelibus, & barbaris gentibus eâ de cauſa bellum movêre, ut Chriſti Fidem eis prædicatam vel prędicandam reciperent: adhuc tamẽ Chriſtianos Principes hoc iure uti nõ expedirent. Tum quia † infideles, quibus anteà Fides ſufficienter annuntiata non fuit, infidelitatem negativam inculpabilem habent, atque ita ſine aliquo ſuo crimine punirenrur, ut diximus ſup. hoc lib. 2. cap. 10. ex num. 76. Tum etiam, † quia gravia, & ingentia ſcandala eiuſmodi bellorum ratione inter ipſos infideles generarentur, quæ Fidei noſtræ receptioni magnum impedimentum afferrent; cùm notiſsimum ſit, nullam, in bellis clementiam reperiri, ſed potius omnia damnis, iniurijs, & calamitatibus ſubiacere; quæ latè enumerat D. Auguſtinus epiſt. 186. & lib. 3. de civit. Dei, cap. 24. & cap. 30. D. Hieronym. lib. 1. epiſt. 3. & Nos infrà lib. 3. cap. 5. num. 42. proſequemur. Scandali † autem vitandi ratione, plura excuſanda eſſe, quæ alioqui legitimè fierent, multis exemplis, & argumentis probatur in cap. 1. & 2. de novi oper. nunt. cap. 3. de iure patron. cap. quia circa, de conſang. & affinitate, cap. 1. de offic. delegat. lib. 6. cap. unuſquiſque 22. quæſt. 4. cap. ſi ergo, ubi gloſſa verb. Clamoribus, 8 quęſt. 1. l. qui cædem, D. ad leg. Cornel. de ſicarijs, D. Thom. 2. 2. q. 8. art. 1. in fine, ubi dicit, † quòd Princeps nõ punitur, ubi timetur de ſcandalo, gloſſa ult. in cap. ſi quis ordinatus 90. diſtinct. ubi inquit, † quòd aliàs excõmunicãdus excõmunicari non debet, ſi ſcandalũ timeatur, iunctis alijs, quæ latiſsimè adducit Abbas, & notanter eius additio, in cap. conſideravimus, in fine, de electione, Romanus in repet. l, ſi verò, §. de viro, fallen. 7. D. ſolut. matrimon. Barbat. conſ. 11. lib. 1. & conſ. 20. lib. 2. Felin. in cap. 2. de præſcript. Decius conſ. 151. col. 3. Tiraquel. de pœn. temper. cauſa 46. per totam, & de primog. quæſt. 4. in fine, Pariſ. conſ. 68. num. 132. vol. 4 Mar. Mantua conſ. 121. n. 64. Quintil. Mandoſ. in tract. de ſignat. gratię, tit. diſpenſation. matrim. verſ. Ad evitandum, pag. 88. Covar. in Reg. peccatum. 1. part. ex num. 1. & 6. Sebaſtian. a Ximenez in remiſſion. ad cap. qui ſcandalizaverit de regul. iuris, Bobadilla in Politica lib. 3. cap. 7. num. 55. & noviſsimè Cardin. Tuſchus pract. concluſ. iur. litt. S. concluſ. 51. & 52. Gabriel Vazquez in opuſculo de ſcandalo, & Pat. Suarez in tract. de charit. diſput. 10. ſect. 1. & 2. Et hoc nimirum eſt, quod in ſimili quæſtione tradit D. Thom. 2. 2. quæſt. 10. art. 11. docens, † ritus infidelium, etiam nobis ſubditorum, tunc tolerãdos eſſe, quando, ſi de eis auferendis ageretur, aliquod ſcandalum, vel diſsidium provenire poſſet, vel aliquod impedimentum ſalutis eorum, qui paulatim ſic tolerati, converterentur ad Fidem. Propter quod, inquit, etiam hæreticorum, & paganorum ritus aliquando Eccleſia toleravit, quando erat magna infidelium multitudo. Vnde in noſtra eâdem quæſtione concludit Azorius d. lib. 8. inſtit. Moral. cap. 26. quæſt. 11. multo maiori ratione adverſus infideles non ſubditos, bella ob ſolam Fidei receptionem inferenda non eſſe, quia eſſet potius illam impedire, & retardare, quàm promovêre. Quod etiam probant, & latiùs proſequuntur Sotus in 4 diſtinct. 5. quęſt. unica, art. 10. pag. 267. Victor. in 1. relect. de Indis, num. 3. Chiapa in Apolog. contra Sepulved. fol. 12. 13. & 42. Acoſta de procur. Ind. ſalu. lib. 2. cap. 13. Fr. Auguſt. Davila in hiſtor. Mexicana Ord. Prædicat. lib. 2. cap. 53. & 54. Thom. à Ieſu d. lib. 4. pag. 123. & 124. & Pat. Suarez d. tract. de Fide diſpu. 18. ſect. 1. num. 9. & ſect. 3. num. 6. pluribus demonſtrantes, † damna, ſtrepitus, & ſcandala, quæ ex bellis oriuntur, omnino Evangelij prædicationi, & introductioni adverſari, & nihil Fidei magis, quàm violentiam officere. Nam, † cùm ij, qui Chriſti legem annuntiant, & in ea proficere ſtudent, in charitate vivere debeãt, finis enim omnium præceptorum eſt charitas, ut inquit D. Paul. in epiſt. ad Titum cap. 1. Perfect † autẽ charitas foras mittat timorem, ut habetur 1. Ioan. 4. non poterunt infideles utiliſsima hæc charitatis rudimenta percipere, ſi ab illis, qui ea prædicant, primo ingreſſu terrentur, & ſe debellari, bonis ſpoliari, & occidi conſpiciunt. Neque ullo modo eiuſdem legis manſuetudinem, ſuavitatem, & æquitatem agnoſcent, ſi illius profeſſores ac magiſtros omnia per ſævitiam, duritiem, avaritiam, & iniquitatem facere vident. Quin potius † illam blaſphemabunt, & deteſtabuntur, exiſtimantes, noſtram legem dare licentiam violandi iura gentium, imò & ius naturæ, occupando res alienas invitis dominis, & inferendo bellum ſine titulo iuſto. Vnde duriores etiam fient, & magis indiſpoſiti ad Fidem ſuſcipiendam, & Chriſtiani infeſtiſsimi hoſtes Barbaris ipſis reddentur, atque de eorum numero erunt; de quibus Michęas Propheta cap. 2. prædixit: Et eos, qui tranſibant, ſimpliciter convertiſtis in bellum. Prout † re ipſâ contigiſſe tradit Fr. Auguſt. Davila dict. cap. 54. pag. 219. narrans, Indos aliquos Novæ Hiſpaniæ, ob militum noſtrorum ſcelera, & ſævitiam, ita nomen Chriſti, & Chriſtianorum exoſſum habuiſſe, ut Religioſis viris, qui poſteà ad eos convertendos, puriori, & ardentiori Fidei zelo acceſſerunt, neceſſarium fuerit, illis ſuadêre, ſe non Chriſtianos, ut illos milites, ſed patres Chriſtianorum eſſe, & licèt ſub eâdem Fide, aliud tamen vitę inſtitutum, & veræ Chriſtianæ religionis officium profiteri. Et ut daremus, huius timoris ratione infideles ad Fidem devinctis manibus pervenire: adhuc tamen poſteà ex hac cõverſione plura quidem damna, & ſcandala naſci, & timeri potuiſſent, prout advertit, & exemplis oſtendit Epiſcopus Chiapenſ. ubi ſup. & Marquard. in tract. de Iudæis, & infidel. 3. part. cap. 2. num. 5. Nam † quemadmodum coacta matrimonia difficiles ſolent exitus generare, ut aliàs dicitur in cap. requiſivit 17. de ſponſal. ita & ſpirituale connubium, quod in baptiſmatis ſuſceptione contrahitur, ſi metu, vel terrore fiat, aut quavis alia animi concuſsione, in blaſphemiam, apoſtaſiam & alios errores degenerat, & frequentiùs, non tam infideles ad credendum movet, quàm ad fingendum ſe credere, & Fidem Chriſtianam recipere, ut multis exemplis ex hiſtorijs petitis cum Sigiberto, Cranzio, & alijs probat Maiolus de perfid. Iudæor. pag. 186. & ſequentib. quod † immane ſacrilegium eſt, ut rectè docet Victor. ſup. d. num. 39. Et ante eum Caietan. 2. 2. quæſt. 10. art. 8. qui hoc argumento convincit eos, qui metu pœnæ ad Fidei profeſsionem infideles inducunt, qui illam priùs voluntariè, ſaltem indirectè non ſuſceperunt, & ad ſacrilegium concurrere docet, & ſequitur Gregor. de Valencia d. punct. 6. col. 409. rectiùs agitur, & Sotus d. quæſt. unic. art. 10. pag. 269. ubi refert, quòd † in hac manſuetudine, & ſuavitate prædicationis Fides, noſtra differt à perfidia Machometi; nam illa tanquam quæ nullâ ratione perſuaderi poterat, vi, & armis in mundum obtruſa eſt; noſtra † verò per homines inermes, & mites, ſolâ veritatis energiâ mundum vicit, iuxta illud Ioan. 1. 5: Hæc eſt victoria, quæ vicit mundum, fides noſtra. Quod quia exactè aliquãdo ſervatũ nõ eſt, † plura mala contigerũt, quæ referũt Chiapa, Acoſta, & Avila ubi ſup. & Hiſpani homines, qui primis illis harum Indiarum expeditionibus militarunt, malè apud noſtros, & exteros audire cœperunt, quòd hoc Religionis prætextu, magis tamen divitiarũ, quàm animarum, lucro inhiantes, plures Indos deleverint, quàm converterint, ut ex Petro Zieza, Ioan. Metello, & alijs narrat Theatr. vitæ hum. volum. 12. lib. 3. pag. 2739. & 2753. & diximus ſup. lib. 1. cap. 16. ex num. 94. & lib. 2. cap. 3. num. 60. & repetimus infrà lib. 3. cap. 5. Et hoc dolens Fr. Ioan. à Ponte in conven. utriuſq; Monarch. lib. 2. cap. 5. §. 2. pag. 108. in margine, refert ſe audijſſe † à B. Fr. Michaële de Benavides Archiepiſcopo de Manila, quòd in aliquibus partibus Indiarum Machometani ſuam ſectam Indis iuxta legẽ, & normam Evangelicã proponebant, & prædicabant: at Catholici noſtram, iuxta regulas, & præcepta Machometis: væ autem, inquit, Theologis, qui talia conſulunt. Et † conducunt verba D. Vincentij lib. 1. quem refert Chiapenſis ubi ſup. ſol. 13. ubi illud Machometis reprehendens, qui dicebat, ſe in terrore gladij, & vi armorũ miſſum fuiſſe: Adverte (inquit) ſi huiuſmodi prædicatio ad Dei Prophetam debeat pertinere, in quibus nihil eſt aliud, quàm fraus & violẽtia, & humani ſanguinis effuſio, & quidquid prorſus latrones & viarũ inſidiatores faciunt, agebatur. Quibus addere licet cum Rutilio Benzonio lib. 5. de ann. Iubil. cap. 10. pag. 131. & ſeq. Tantùm abeſſe, † ut Deus mediantibus bellis fidem ſuam extendi deſideret, quòd pacem potius ſæpè, tanquam medium opportunum elegerit, vel ad Evangelium prædicandum, vel ad Divinas, Canonicaſq́ue leges promulgandas, vel denique ad Religionem tuendam. Sic † enim Oſeæ 2. dicitur: Et arcum, & gladium & bellum conteram de terra. Et Micheę 4. atque etiam Iſaiæ 2: Concident gladios ſuos in vomeres, & lances ſuas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. Quæ loca ad litteram intelliguntur de ſumma pace temporali, quæ in univerſo Orbe tempore Nativitatis Chriſti vigebat, ut commodior via Evangelio per totum illum prædicando patêret, ut conſtat ex D. Hierony. ibîdem, qui adnectit, tunc impletum eſſe illum Angelorum concentum: Gloria in excelſis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis: & in diebus eius orta eſt iuſtitia, & multitudo pacis. Tunc etiam † Templum Iani Quirini clauſum fuit, quòd non niſi in ſumma tranquillitate fiebat, ut prodit Suetonius in Auguſto cap. 22. & in Nerone cap. 14. Oroſius lib. 6. cap. 22. Eutrop. lib. 9. in Gordiano, Euſeb. lib. 9. demonſtr. Evang. cap. 17. Cardin. Baron. tom. 1. annal. Martyrol. Roman. in die Natalicio Domini, ibi: Toto Orbe in pace compoſito. Et † Virgilius ita de Auguſti tempore canens lib. 1. Æneid. Aſpera tunc poſitis miteſcent ſæcula bellis. — Diræ ferro compagibus arctis, Claudẽtur belli portæ furor impius intus, Sæva ſedens ſuper arma, & centum vinctus ahenis Poſt tergum nodis, fremet horridus ore cruento. Eſt † autem elegans deſcriptio pacis, quã Iſaîas proponit, ab eventu nimirũ ſumta. Nã ut belli tẽpore agri vaſtantur, agricultura ceſſat, & ruſtica inſtrumenta in arma bellica cõvertuntur, ut bellè oſtendit Virgil. 1. Georg. & 7. Æneidos, Ovid. 1. Faſtor. & habetur Ioëlis 3. Sic regnante pace contraria vigent ſtudia, & quæ Martis anteà, Cereris poſteà miniſterijs arma deſerviunt, iuxta illud † Martialis lib. 14. epigr. 34. cuius titulus: Falx ex enſe: Pax me certa ducis placidos conflavit in enſes Agricolæ nunc ſum, militis antè fui. Neq; minus appoſitè noſtro inſtituto favet alia expoſitio, quã ad prędicta loca tradit poſt alios Gaſp. Sãctius ſup. d. cap. 2. Iſaîæ n. 9. verſ. Sed ego; † nempè Prophetarũ ſenſum eſſe, illam futuram eſſe Chriſti œconomiam, & illam Evangelij legẽ, ut homines nõ ad bellũ inflamment, ſed ad pacẽ adducant. Pro qua Ego ultra illum expẽdo † inſignem locum Arnobij lib. 1. contra Gentes, ubi oſtendens, quantum mundus hac in parte legi Evangelicæ debeat, ſic eleganter ſcribit: Cùm magiſterijs Chriſti acceperimus, ac legibus, malum malo rependi non oportere, iuiuriam perpeti, quàm irrogare eſſe præſtantius, ſuum potius fundere, quàm alieno polluere manus, & conſcientiã cruore. Habet à Christo beneficium iamdudum Orbis ingratus, per quem feritatis mollita eſt rabies, atq; hoſtiles manus cohibere à ſanguine cognati animantes occepit. Et utramque etiam interpretationem accipere poterit † illud Zachariæ cap. 14. In die illa erit, quod ſuper frænum equi eſt Sanctum Domino, ideſt, ut D. Hierony. & Cyrillus exponunt, tunc ſumma pax erit (ſcilicet naſcẽtis Chriſti, vel legis gratię temporibus) nec indigebunt equis, qui ad pugnam apti ſunt, Proverb. 12. ac proptereà omnia eorum ornamenta Domino conſecrabuntur. Quamvis D. Ambroſ. in Oratione de obitu Theodoſ. Imperatoris, Theodor. lib. 1. hiſtoriæ Eccleſiaſ. cap. 18. Sozomen. lib. 2. cap. 1. Nicephor. lib. 8. cap. 29. & idem D. Cyrillus in eũdem locũ Zachariæ ſupra dicta eius verba interpretentur † de fræno Cõſtantini Magni, in quo unus ex clavis Crucis Chriſti ab eo poſitus, fuit, ut per ſacrarum rerum venerationem victoriam in prælijs obtinêret, atque eiuſdem clavi præſidio, pericula belli evitaret; licèt hæc expoſitio ridicula D. Hieronymo videatur. Qvintò & ultimò, ſuperioribus inhærendo, cõſidero, quòd ſi, ut aſſertores contrariæ ſententię perpendunt, ideò armatis militum manibus, & bellorum concuſsionibus, in converſione Indorum utendum fuit, quoniã media ſuis finibus convenire debent, & poteſtati, cui competit finis, competit etiã cura de medijs: longè maiori ratione affirmare debemus, hæc omnia, fidem prædicare, ſuadêre, & propagare volentibus, ſummopere fugienda eſſe. Nã cùm in omnibus multum valeat † illud Senecæ dictũ lib. 1. de Clementia: Ingenia noſtra, ut nobiles, & generoſi equi, melius facili fræno reguntur. In hoc tamen munere animarum ad Fidem convertendarum, plurimum quidem id obſervari debebit: † quoniam lex Chriſti maximam libertatem, voluntatem, & ſuavitatem in ſui introductione, & ſuaſione requirit, ut docet D. Thom. 2. 2. quæſt. 10. art. 8. Rainerius in Panteologia 1. par. cap. de infidelibus, & Nos ſuprà in primo, & tertio huius capitis argumento latiſsimè probatum reliquimus. Vis † autem, timor, aut metus multum minuit de voluntario, ut docet Ariſtot. lib. 5. Ethic. ad Nichom. imò nihil voluntati, & conſenſui tam contrarium eſt, quàm vis, atque metus, ut ait Vlpian. in l. nihil cõſenſui 116. D. de reg. iuris, ubi Petr. Faber. & Rævard. plura alia in eiuſdẽ ſententiæ comprobationem adducũt. Atque adeò in medijs † errare videntur, & igniculos fidei opprimire, quos fovere deſiderant, qui verberibus, loco verborum utuntur, & dum voluntatem quærunt, voluntarium excludunt, & Apoſtolorum officium contra morem Apoſtolicum exercentes, plus ſe per minas, bella, & armorum terrorem profuturos ſperant, quàm per pacem, manſuetudinem & prudentiam, ita enixè à Chriſto Domino commendatam, & per exemplum puritatis, & ſanctitatis vitæ ab omni avaritia, & turpitudine liberæ. Quibus dumtaxat armis in hac militia procedendum eſſe, Chriſtus ipſe Ioan. 6. & D. Paul. 1. Corinth. 1. & 2. 10. † & omnes Eccleſiæ Patres paſſim ſcribunt. Inter quos Gregor. relatus in d. cap. quid autem, & cap. qui ſincera 45. diſtinct. novam, & inauditam illam prædicationem appellat, quæ verberibus exigit fidem, & blandimentis, non aſperitatibus prædicandam animadvertit. Et iterum lib. 1. epiſt. 34. ſic ait: Eos enim, qui à Religione Chriſtiana diſcordant, manſuetudine, benignitate admonendo, ſuadendo ad unitatem Fidei, neceſſe eſt congregare. Ne quos dulcedo prædicationis, & prætentus futuri iudicij terror ad credendum invitare poterat, minis, & terroribus repellantur. Oportet ergo, ut ad audiendum de vobis verbum Dei benignè conveniant, antequàm auſteritatem, quæ ſupra malum extẽditur, expaveſcant. Et Div. Athanaſ. in epiſtol. ad ſolitariam vitam agentes, quem refert Balthaſ. Chavaſius de notis veræ religionis, pag. 845. hoc veluti ſigno religionem noſtram ab hęreticorum perfidia diſtinguit, ſic inquiens: Nova iſta, & execrabilis hæreſis, quos non potuit verbis inducere, eos vi, plagis, carceribuſq́ue ad ſe pertrahere annititur; atque ita vel ſeipſam, quàm non ſit pia, & Dei cultrix manifeſtat. Piæ enim religionis proprium eſt, non cogere, ſed ſuadere, ſiquidem Dominus non cogens, ſed libertatem voluntati permittẽs dicebat: Si quis vult venire poſt me, &c. Chryſoſt. quoque & Ambroſ. quorum verba retulimus ſuprà hoc capite numer. 14. manſuetudine, exemplo, & doctrinâ, non coactione, aut terrore miniſterium iſtud peragendũ eſſe teſtãtur; & tunc in eo Prædicatores proficere, cùm oves ſunt, tunc verò retrocedere, & ſuperari, cùm in naturã luporum tranſierint. Et hoc etiam eſt, quod docuit Div. Auguſtin. in ſermon. de puero Centurion. Infidelibus blandiendum eſt, nõ iraſcendum, ut per amorem, & dulcedinem poſſint Chriſto lucrari. Et Div. Dionyſius in epiſtol. ad Denophil. in fine, ita ſcribens: Doceri quippè ignaros decet, non ſupplicijs affici; ſicut & cæcos non cruciamus, ſed ad manum ducimus. Ingentis enim horroris eſt, quòd is, quem Chriſtus ſummè bonus errantem in montibus requirit, fugientemq́ue revocat, & vix repertum ſacris humeris revehit, abs te affligitur, repudiatur, abijcitur. Planè enim, qui † his paſsibus ambulant, & quæ verbis ſuaviter docent, factis ipſis exemplariter implent, faciliùs, & ſecuriùs infideles, quantumvis barbaros, movent, & ſibi, & Deo, quem prędicant, maiorem Fidem, amorem, & auctoritatem conciliant; cuius è contrario blaſphemiã, aut vilipendium illi, ut ſuprà diximus, ſuſcitare noſcuntur, qui armis, & terroribus Evangelij legem extendere volunt, & adverſam diſciplinæ ſuæ vitam agere non verentur. Etenim, ut præclarè inquit Div. Chryſoſtom. in homil. 4. ſup. 2. ad Titum, non † ex verbis dogma verum, ſed ex ipſis rebus, atque vitâ Gentiles iudicare conſueverunt. Et S. Leo ſerm. de S. Laurentio: Facilis ad cohortandum ſit oratio, efficax ad ſuadendum: validiora tamen ſunt exempla, quàm verba, & plenius eſt, opere docere, quàm voce. Et ita Paul. ad Philip. 2. † Prædicatores cõmonefacit, ut ſine reprehẽſione vivant in medio nationis pravæ, atque perverſę, & modeſtia eorum nota ſit omnibus hominibus, & 1. Petr. 2: Converſationẽ veſtram inter gẽtes habentes bonam, & in eo quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos conſiderantes, glorificent Deum in die viſitationis. Idem etiam diſertè docet Div. Hieronym. ſup. capite 5. Matth. inquiens; Prædicatores verbi, auri, & argenti cupidos eſſe non debêre, ne infideles exiſtiment, ea de cauſa prędicare, & ne incurramus in illud Pauli, qui prædicas non furandum, furaris, qui prędicas non mœchandum, mœcharis, execraris idola, & ſacrilegium facis. Et non minus aptè, & eleganter div. Chryſoſtom. in homil. 1. Imperfect. ſuper idem cap. Matthæi: Per illos quidem (inquit) qui dicunt, & non faciunt, blaſphematur Deus: utpotè, ſi benè docent, & melius vivant, videntes Gẽtiles dicunt: Benedictus Deus, qui tales habet ſervos. Verè enim illorum eſt Deus verus: niſi enim ipſe eſſet iuſtus, nunquam populum ſuum circa iuſtitiam ſic teneret. Nam ſcientia domini ex moribus familiæ demonſtratur. Si autem benè doceant, & malè converſentur, videntes Gentiles dicunt: Qualis eſt Deus eorum, qui talia agunt? Numquid ſuſtineret eos talia facientes, niſi conſentiret operibus eorũ? Vide quomodo Deus per malos Chriſtianos blaſphematur, nec poteſt dominus bonam opinionem habere, qui malam familiam habet. Vnde Paul. ad Roman. 2. unum dictum eſt ad populum Dei: Nomen enim Dei per vos blaſphematur inter gentes. His concordat D. Auguſtin. in lib. de vita Chriſti, dum inquit: Sanctum eſſe populum ſuum Deus voluit, & ab omni contagione iniuſtitiæ & iniquitatis alienum, ut nihil in eo gentes, quod redargueretur, invenirent, ſed quod admirarentur, & dicerent: Beata gens, cuius Dominus Deus eorum, populus, quem elegit hæreditatem ſibi. Et D. Polycarpus Martyr, unus ex S. Ioannis Diſcipulis, in epiſtol. quam ad Philip. ſcripſit, ita ait: Omnes vos invicem ſubiecti eſtote, converſationem veſtram conſiderantes irreprehẽſibilem in gentibus, ut ex bonis operibus veſtris, & vos laudem accipiatis, & Dominus in vobis non blaſphemetur. Væ autẽ illi, per quem nomen Domini blaſphematur. Sobrietatem ergo docete omnes, in qua & vos converſamini. De quo argumento, & † vitę eorũ, qui inter infideles Evangelium propagare deſiderant, integritate, oratione, fiduciâ in Deum, ferventi charitate, beneficentiâ, prudentiâ, caſtitate, paupertate, patientiâ, labore, longanimitate, ſcientiâ, exemplo, & alijs, quæ in operarijs Evangelicis requiruntur, plura quidem dicere poſſem, niſi ea alij multis in locis ſigillatim propuſuiſſent, & illuſtraſſent: & pręcipuè, de Indis noſtris loquens, Ioſeph. Acoſta de procur. Ind. ſalute, lib. 1. capit. 14. lib. 2. cap. 16. & ſequent. & lib. 4. cap. 5. Anton. Poſſevin. in Biblioth. 1. tomo, lib. 9. capite 19. & ſequentib. Thomas à Ieſu de procuranda omn. gent. ſalut. lib. 4. part. 2. per totum, & Pat. Ioan. Pineda de reb. Salom. lib. 5. cap. 4. §. 6. num. 5. pag. 283. ubi inquit, Verbi Dei miniſtrum inſtar politæ, & acutę ſagittę inſtructum eſſe debêre doctrinæ ſplendore, acuminis ſubtilitate, velocitatis pennis, & fervore diſcurrendi, neque in alium ſcopum ferri debêre, quàm in corda mortalium collimanda. Sed omittere nolo alia verba D. Chryſoſtom. homil. 44. in Matth. ubi ex vita, & moribus Evangelizantium ſumi poſſe, inquit, argumentũ an virtutis zelo, vel avaritiæ, aut inanis glorię cupiditate ducantur: Si Magiſter, aut Doctor in ſanctitate verſatur, cognoſce, quòd propter Deum errantem corrigere vult. Si autem in malis verſatur, quomodo alium propter Deum corrigere valet ad bonum? Numquid enim aliquis magis miſericors poteſt eſſe alteri, quã ſibi? CAPVT XIIX. De dictarum opinionum concordia, & explicatione. Et qualis demum vis, aut coactio Fidei propagandæ cauſa infidelibus licitè inferri poſsit? SVMMARIVM Capitis XIIX. -  1 Indorũ, & aliorum infideliũ converſio ſi more, & modo Apoſtolico fieri poteſt, abſque dubio utilior, & laudabilior erit. -  2 Praxis, & experientia quotidiana oſtẽdit, Apoſtolicum prædicandi modum inter Indos exactè ſervari non poſſe. Et num. ſequentibus. -  3 Præceptum annuntiandi, & propagandi Evangelij ſemper, & ubique pro viribus impleri debet. -  4 Deum tentare, vel miracula expectare nemo debet, dum humana, & rationabili via incedere poteſt. -  5 Cap. quæritur 22. q. 2. & cap. ſi nulla 23. q. 8. expenduntur. -  6 Ioannes Metellus deridet eos, qui volũt inter Indos ſine armis prædicare, & hiſtoriam circa hoc enarrat. -  7 Ioſephi Acoſtæ elegans teſtimonium expenditur de cauſis difficultatis, aut impoſſibilitatis prædicandi Apoſtolico modo inter Indos. -  8 Indi, qui barbari ſunt, & agreſtes, ſeveritate ſalutari compelli poſſunt, in Eccleſiæ gremium intrare. -  9 Anton. Poſſevin. apertè ſentit, hodie inter Indos, conſiderata eorum feritate, varietate, & diſtantia Apoſtolicũ prædicandi modum ſervari non poſſe. -  10 Antonij Cordubenſis ſententia de modo converſionis Indorum. -  11 Prædicatores ut ſint tuti inter Barbaros, de quorum converſione agunt, benè poſſunt ſecum aliquos milites ducere, & arces munitas extruere, ex ſentẽtia Ioannis Maioris, & aliorum. -  12 Ioſeph. Acoſta quæ auxilia, quaſve militares expeditiones admittat, ut Fides tutò inter Barbaros prædicari poſſit. -  13 Fr. Thom. à Ieſu præſidia militaria cõcedit ad frænandos Indos, & prædicatores tuendos. -  14 Pat. Franc. Suar. Prædicatores Indorum cum præſidio, & exercitu ſufficienti mitti poſſe, reſolvit. -  15 Schedulæ plures Regiæ expenduntur, quibus opinio Ioan. Maior. in modo prædicationis Indorum probatur. -  16 Indos infideles vi præciſa, & abſoluta per bellum, aut alio modo ad Fidẽ convertere, nunquam Hiſpani voluerunt, nec cogitarunt. -  17 Schedulis, & inſtructionibus Regijs ſemper cautum fuit, ut Indi, qua maxima fieri poſſet ſuavitate, & humanitate, ad Fidem allicerentur. -  18 Indis, ob Fidem recipiendam, vel ex alijs cauſis, quæ graviſsimæ & urgentiſſimæ non eſſent, nunquam Reges noſtri bellum fieri permiſerunt. -  19 Schedulæ, & inſtructiones plures, referuntur, quæ violentias, & iniurias, Indis illatas, graviter punire iuſſerunt. -  20 Bella per Hiſpanos Indis illata, ut plurimùm, legitima fuerunt. -  21 Fidei receptio voluntariè facta, poſt bella, quæ ad eam directò ordinata non ſunt, violenta appellari non poteſt. -  22 Coactio indirecta ad Fidem non eſt per ſe, & intrinſecè mala. -  23 Infideles licèt expugnari non poſſint, ut credere compellantur, expugnati tamen, benè hortari poſſunt ad credendum. -  24 Bellum & armorum terrorem inter Indos Fidem introduxiſſe, qualiter intelligendum ſit. -  25 Fidei, & Eccleſiæ propagationem multoties Deus bellis & alijs ærumnis mediantibus, ordinavit. -  26 Percuſſio Chriſtianorum Ieroſolymis facta, cauſa fuit, ut faciliùs per totum Orbem Evangelium diffunderetur. -  27 Gothorum, & aliarum nationum barbararum bella, & incurſiones, eiſdem, & alijs multis gentibus aditum ad Fidem diſpoſuerunt. -  28 Armenij à Tiridate ſubacti ad Chriſti Fidem devenerunt. -  29 Burgundiones propter Hunnorum incurſiones Chriſto ſe devoverunt. -  30 Franci cum Alemanis bella ſuſcepturi, Religionem Chriſtianam profiteri cœperunt. -  31 Conſtantini Magni Imper. converſio ob belli cauſam facta fuit. -  32 Saxones, Bohemi, Slavini, & Rugiani, qualiter occaſione bellorum ad Fidem pervenerint. -  33 Pruſſis Boleslaus pepercit ſub conditione, ut Fidem acciperent. -  34 Heraclius, Siſebutus, & Dagobertus Iudæos omnes in ſuis Regnis degentes baptiſmum recipere coëgerunt. -  35 D. Iſidorus quid ſenſerit de facto Siſebuti, Iudæos ſui Regni baptizari cogentis. -  36 D. Paul. ad Philip. 1. verſ. 18. quid ſenſerit, dum ait, ſe gaudere, ſive per veritatem, ſive per occaſionem Chriſtus annuntietur. -  37 Infideles degentes in terris Chriſtianorum licite poſſunt ſecundùm ſententiam aliquorum directò ad Fidẽ Chriſtianam compelli, quæ tamen non probatur. -  38 Infideles ſubditi, vi indirecta & cauſativa benè poſſunt ad Fidem deduci. -  39 Cap. debet, & cap. ult. 23. q. 4. ubi D. Auguſt docet, malos eſſe prohibendos à malo, & cogendos, ad bonum, qualiter ſit explicandum? -  40 Infideles poſſunt pecunijs, donis, & muneribus ad Fidem allici. -  41 Simonia eſt aliquid dare, vel paciſci expreſsè pro rebus ſpiritualibus, vel ut quis ingrediatur religionem, aut ſi detur in vim modi, vel conditionis. -  42 Deus ſæpè promitti bona temporalia ſervientibus eum. -  43 Fœminæ legatum licitè relinqui poteſt, ſub conditione, ſi ingrediatur religionem. -  44 Inſidelibus vitam donare ea conditione, ſi baptizentur, uſu receptum eſt. -  45 Fidelis fœmina licitè convenit de matrimonio contrahendo cum infideli, ea conditione, ſi fiat Chriſtianus. -  46 Infidelis licèt peccet, baptiſmum, ob pretium ſibi datum recipiens: non tamẽ peccat ille, qui eum invitat. -  47 Cap. iam verò 23. quæſt. 6. illuſtratur. -  48 Iudæi, & alij infideles ſubditi, poſſunt tributis, oneribus, & alijs ſervitijs gravioribus, non tamen inſolitis premi, & honoribus & privilegijs privari, ut ad baptiſmum recipiendum alliciantur. -  49 Pſal. 32. & Iſaias cap. 26. ad ignominias, & anguſtias, quas Iudæi hodie ubique patiuntur, reſpiciunt. -  50 Iudæis non debet ſervari æquitas. -  51 Iudæi à Chriſtianis habitu diſtingui debent. -  52 Iudæi, & alij infideles an, & quando bonis privari, & a terris Chriſtianorũ licitè expelli poſſint, ſi baptiſmum non receperint? -  53 Fidem ſemel etiam minus religiosè, & voluntariè receptam & profeſſam, deſerere non licet. -  54 Cap. de Iudæis 45. diſtinct. perpenditur, & illuſtratur. -  55 Cap. contra Chriſtianos, de hæretic. lib. 6. expenditur, & illuſtratur. -  56 Infidelis, qui amore alicuius puellæ fidelis ductus ſimulatè ſe baptizari permiſit, & cum ea matrimonium contraxit, in baptiſmo, & matrimonio perſeverare in foro contentioſo cogendus erit. -  57 Baptiſmus a parvulis Iudæorum, vel aliorum infidelium inter ſe invicem factus, validus erit, etiam ſi per ludum fiat, cum intentione tamen baptizandi. -  58 Athanaſij baptiſmus qualiter factus fuerit? -  59 Baptiſmum ſi quis omnino invitus, & coactus recipiat, an ſi poſteà metu ceſſante, per longum tempus non contradicat, verè Chriſtianus, & baptizatus cenſeri debeat? -  60 Indi, qui ob eam tantùm cauſam baptiſmum recipiunt, ut ſuis Regibus placeant, vel eos imitentur, an ſint verè Chriſtiani? -  61 Principum auctoritas, & exemplum multũ inter infidel barbaros prodeſt, ad eorum faciliorem converſionem. -  62 Schedulis pluribus cautum eſt, ut Prædicatores Indorum, eorum Principes & Gubernatores ante omnia ſibi gratos reddere curent. -  63 Media omnia licita excogitare, & exequi oportet, per quæ Barbari faciliùs ad Fidem deveniant. -  64 Prædicatores Indorum, ut ornatiori culta incedant, & muſicis inſtrumentis utantur, Regiæ ſchedulæ monent. -  65 Indorum Prædicatores non peccant, ſi veſtibus ornatioribus, & cibis lautioribus utantur, ut eos pluris Barbari æſtiment, & ſic melius ad Fidem alliciant. -  66 S. Franc. Xavierus qualiter, & qualiter veſtem mutaverit in Chriſtiana apud Iaponios expeditione? -  67 B. Pat. Matth. Riccius veſtem ornatiorem ſumpſit, cùm inter Sinas prædicare voluit. Veſtibus ornatioribus ſemper bonos habitus fuit, ibid. -  68 Prædicator Indorum an licitè poſſit maiorem ſanctimoniam, quàm re vera habeat ſimulare, ut eos melius cõvertat? -  69 Fidem, & eius myſteria levioribus, & futilibus argumentis is etiam inter Barbaros prædicare, & ſuadere non licet, alijs ſolidioribus omiſſis. -  70 Barbarus ita nemo eſt, ut quaſdam evidentes de Fide credenda perſuaſiones percipere nequeat. -  71 Fides Chriſti, ſicut neque per vim, ita nec per mendacium, aut fallaciam introducenda, & ſuadenda eſt. -  72 Deus non indiget mendacijs hominum ex Iob. & D. Paulo. HIS Argumentis, & conſiderationibus affirmativa, & negativa ſupràdictæ quæſtionis, ſive tituli pars, ita muniri, & corroborari videtur, ut mirum non ſit, utramque tot, ac tantis ſectatoribus placuiſſe. Sed ego, ut eas, quatenus fieri poſsit, ad cõcordiam redigam, & certa ab incertis ſeparem. Primò conſtituo, poſteriorẽ iſtam, quæ nullo modo coactã, & violentam Fidei prędicationem, & propagationem admittit, in puncto quidem iuris veriorem, & ſecuriorem videri, ſolidioribuſq́ue rationibus niti. Quis † enim negare poterit, converſionem Gentium omni militari apparatu remoto, & more & inſtituto Apoſtolico factam, magis laudabilem eſſe? & officij, atque ęquitatis, plenam, cùm exemplo, & doctrinâ ipſius Christi Domini, & Diſcipulorum eius confirmata reperiatur, qui pace, ac patiẽtiâ ſuâ, & eximiâ paupertate, & humilitate potentiam mundi vicerunt, ut concludunt rationes, & auctoritates pro eâdem opinione toto capite præcedẽti perpenſæ, & Ioſeph Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalut. capite 8. pag. 236. in actu tamen † practico, ſuppoſitâ omnium fermè Indorum, qui olim reperti ſunt, & hodie etiam reperiuntur, feritate, & ſtoliditate, & innumeris alijs difficultatibus, quas ſuprà capite 16. ex numero 43. conſideravimus, vix quidem eſſe arbitror, ut progreſſus aliquis in Fide apud eoſdem ſeminandâ, & promovendâ fieri potuerit, aut poſsit, ſi vis aliqua non miſceatur, quâ & Barbari ipſi ad humanitatis officia prius redigi valeant, & Divini Verbi prædicatores ſecurè inter eos verſari, atque iniunctum ſibi Evãgelizandi munus explêre. Et hoc ſenſu acceptæ prioris opinionis auctoritates, & argumentationes, non uſquequaque reijciendę, aut contemnendæ videntur. Nam † cùm præceptum annuntiandi, & propagandi Evangelium, omnibus temporibus, & in omnibus nationibus vigeat, his ſe accommodare Catholici noſtri Reges, & Prædicatores ab illis miſſi, debuerunt, & non † Deum tentare, vel miracula expectare, aut ſub ſpecie perfectionis Evangelicæ, temerè ſe Barbarorum arbitrio committere; ſed viâ potius humanâ incedentes, rationabili conſilio id facere, quod tempus, occaſio, convertendorum conditio, & intentio ſuſcepti muneris exigebat, argument. text. in † capit. quæritur 22. quæſt. 2. ibi: Et in hoc oſtenditur, quòd nemo debet tentare Deum ſuum, dum habet, quod rationabili conſilio faciat: & in cap. ſi nulla 23. quęſt. 8. ibi: Ne videlicet Deum videatur homo tẽtare, ſi habet, quod faciat, & ſuæ, ac aliorum ſaluti conſulere non procurat, & ſanctæ Religionis detrimenta non præcavet. Quorum iuriũ, in ſpecie noſtra, meminit Malferitus dict. conſ. 769. apud Mandellũ, num. 14. & ſeq. & Gregor. Lop. in d. l. 2. partitę, col. 4. verſ. Et id quod Caietanus. Quã ſententiã, ultra Auctores, quos retulimus d. cap. 26. num. 2. & ſeqq. expreſsè agnoſcit † Ioan. Metellus in epiſt. proœmiali, quam ad hiſtoriã Hieron. Oſſorij Epiſcop. Siluẽſ. ſcripſit, & ex eo reſolvit Theatr. vitæ humanę, volum. 27. lib. 3. pag. 4090. tradens, diu quidem in Hiſpania diſceptatum, num Indi bello, an ſolâ Divini Verbi Chriſtiani promulgatione, prædicationéve ad noſtra ſacra, & ritus traducendi forent? obtinuiſſeq́ue (reclamãtibus tamen multis) aliquorum Dominicanorum ſententiam, qui benevolentiâ potius, & perſuaſione, quàm ferro, ad Chriſtianam Religionẽ convertendos eſſe putarent. Cùm autem ex ijs quidam ſeſe inermes in Floridam, hoc nomine, contuliſſent, ſtatim a Barbaris fuiſſe trucidatos, ſtultitięq́ue ſuæ pœnas dediſſe. Atabalibamq́ue Peruanorum Regem Fidei notitiam, & librum ſibi à noſtris ante bellum oblatum, in terram, tanquam ridiculum, proieciſſe: Neceſſariò igitur (inquit prædictus Auctor) uſus alteram ſententiam, nimirum vi, armiſq́ue Indos ad Chriſtianam Fidem eſſe deducendos, compellendoſq́ue comprobavit. Idem quoque, piùs, & † elegantiùs tradit Ioſeph. Acoſta dict. lib. 2. cap. 8. pag. 238. ubi ait, quòd ſi veterem illam, & Apoſtolicam Evangelizandi rationem in pleriſque huius Occidentalis Orbis gentibus adamuſsim tenêre quis pergat, nihil aliud, quàm amentiæ extremę damnandus erit: neque immeritò, cùm experientia ipſa, omni exceptione ſuperior teſtis, rem abundè monſtraverit. Nam in multis expeditionibus, & præcipuè in illis, quę ſemel, atque iterum, & tertiò ad Floridam factæ ſunt, prędicatores, qui pacificè, & Evangelico modo ad Indos ingreſsi ſunt, inauditi, indicta cauſâ, miſerè, & abſque ullo animarum fructu trucidati fuerunt; quod & Dominicani probarunt, & alij Religioſi viri plus ſatis experti ſunt. Proptereà quòd hæ gentes, ſicut beſtiarum moribus utuntur, ita humanitatis parum permittant, ſine fœdere, ſine miſericordia, prout quidvis collibitum eſt, ita temerè agentes: in hoſpites, & externos nullum gentium ius obſervantes, cùm ne inter ſe quidem naturæ leges ſciant. Quamobrem qui horum ſe ratione, & arbitrio commiſerit, poterit is cum apris, & crocodillis amicitiam inire. Neque verò ab iſtis martyrium expectandum eſt, quæ fortaſsis ſpes tantum diſcrimen levaret: non enim pro Fide, pro Christo, pro Religione moriendum eſt: ſed vel ut ſuaviores epulas de te præbeas, quod Braſilienſibus, & toti Septentrionali oræ huius Orbis vulgare eſt, vel ſpolium prębeas barbaris elegans, vel denique quia viſus es nunquam, & quid in te ſibi liceat, experiri iuvat. Vnde non eſt prudentię, ſpecie iuſtitiæ ſanctioris committere, ut ſalutem ipſe abijcias, & alienam nihilo amplius compares. Hactenus Ioſephus Acoſta, qui iterum lib. 3. cap. 13. pag. 329. † docet, infideles, qui ſe in recipienda Fide duriores prębent, ruſticitate magis animi, quàm electione rationis (cuiuſmodi barbari pene omnes ſunt, iudicij vix ſententiam ſequentes, ſed impetu, aut conſuetudine impulſi) hos certè ſeveritate quadã ſalutari in Eccleſiæ gremium intrare, compellẽdos eſſe. Acoſtę veſtigia premens † Anton. Poſſevin. in Bibliot. 1. tom. lib. 9. cap. 24. pag. 402. ita, non minus eleganter ſcribit: Verumtamen, quoniam non deſunt, qui ſpecie perfectioris boni cogitent, nihil aliud eſſe curandum ijs, qui ad Indias pro Evangelio navigant, & adeò reliquis, qui Chriſtiani ſunt, quàm ut illuc in baculo, & pera proficiſcantur: uni Deo abſque alijs præſidijs innixi. Certè non omnino omnibus in locis ita penſanda res eſt: quin ſecundò addendum, non ſolùm deſtrui finem, cùm media tolluntur, ſed diverſa quædam pro diverſis mundi quaſi ætatibus requiri. Potuiſſe quidem illud ab Apoſtolis præſtari, quibus varia chariſmata, linguarum donum, & peculiaris à Deo conceſſa facultas fuerat, donec grandeſceret, quæ plantabatur Eccleſia. At irrigatio ceſſat (inquit Gregorius Magnus) ubi arbor egit radices. Et quod non valet Sacerdos efficere per Doctorum ſermonem (ait Iſidorus) iam poteſtas hoc debet implere per diſciplinæ terrorem. Sanè verò plurimis, qui ſub Regum patrocinio, atque imprimìs à Sede Apoſtolica ad Indias tranſmiſerunt, ſi naucleri, naves, remiges, milites, commeatus, veſtes, libri, portus, domcilia, defuiſſent, ecquid inter illas truces gentes ſine miraculorum & linguarum dono efficere potuiſſent? Aut quomodo ſine magiſtratu, præſidijſve ullis ſalvi fuiſſent? Et verò qui abſque his medijs, ſpecie quidem zeli, ſed non integra fortaſſe ſcientia impulſi, in eaſdam gentes aliquando procurrerunt, pauciſſimi fuere, qui aut re infecta, aut omnino non redierint, non perſeveraverint, aut denique miſerè trucidati non ſint in Florida, in Nova Hiſpania, in Braſilia, in Peruano tractu, in philippinis, in Malucis, in Macano, Malaca, & in reliqua India. At contra reliqui Divinum negotium benè geſſere, qui priſtinam viam inſtiterunt in eadam Florida, Chichimecis, California, Nova Mexico, multis tractibus Perù, Braſiliæ, in plurimis item inſulis Archipelagi Philippinarum, Babuyanæ, Lequijs, China, Cochinchina, Cãboxa, Ciana, Iava, Burneyo, & pleriſq; alijs inſulis. Hæc Poſſevinus. Cui arrident verba Anton. Cordubenſ. in quęſt. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 503. verſ. Non eſt ergo, ex eiſdem rationibus concludentis; non † eſſe nunc Fidem prædicandam, neque gentes, & idololatras ad Fidem convertendos omnino eodẽ modo ſicut in Eccleſia primitiva, ubi ſæpè miracula fiebant, quando pauciſsimi fideles Chriſtiani erant, quia non eſt eadem ratio, & cauſa, ut dictum eſt. Et iuxta hanc ſententiam benè poteſt admitti, & ſecurè defendi doctrina Ioan. Maioris in 2. Sentẽt. diſt. 44. quæſt. 2. dum † ait; poſſe hodie Principes Chriſtianos ad convertendos Barbaros mittere prędicatores cum ſufficienti exercitu, non ut bellum inferant, ſed ut prædicatores ſecuri incedant, turreſq́ue & arces munitas in terminis provinciarum infideliũ conſtruere, ut facilior, & ſecurior aditus, & exitus fidelibus pateat; quod licèt reijciant, imò & irrideant Victoria, Bañez, Eman. Rodericus, & Pat. Lud. de Torres in locis ſup. cap. prox. numer. 1. relatis: rectè tamen & prudenter probat, & laudat Gregor. Lopez in d. 1. 2. partitæ, gloſſ. magn. col. 2. & col. 16. verſ. Tertia concluſio, & Ioſeph. Acoſta, iſtarum Indicarum rerum, & expeditionum oculatiſsimus, & expertiſsimus teſtis, dict. lib. 2. cap. 11. 12. & 13. docens, quòd † ut in militari diſciplina non rectè provincia aliqua expugnatur, & in ditionem redigitur, niſi deductâ coloniâ, & præſidio impoſito, gradus figatur; ita profecto in horum infidelium converſione nihil ſperandum eſt lucri, niſi obfirmato animo, ijs corripiendis, inſtruendis, atque ad profectum uſque promovendis, conſilia, curæ, conatuſq́ue omnes admoveantur. Neque enim repentè quicquam legitima incremẽta ſuſcipit. Et ad hoc commodè faciendum, ſimul proficiſci oportêre viros militares, neceſſaria humanæ vitæ præſidia in tam longa, tamq́ue periculoſa peregrinatione ferentes, ſimul vitæ ęternæ præcones Caſtris Christi militantes, ut diaboliccâ tyrannide captas animas Deo expugnent. Hocq́ue ita coniuncto officio fieri oportère, non ſolùm rationem docuiſſe, verùm ipſam iam longo uſu comparatam experientiam. Et quod ſi quà ſpes eſt ſalutis Barbarorum, in his certè expeditionibus poſita eſt. Nam ſi prędicatione Evãgelij cõmonendi, excitãdiq́ue ſunt, neque id ſieri unius, & alterius Sacerdotis peregrinatione permittit, vel ipſorum ingeniũ ferox, vel regionum immenſa diſtantia, neceſſario pręſidio deſtituta, perſpicuum eſt complurium hominum cœtu, & rerum opportunarum apparatu opus eſſe; quę ſanè duo in harum expeditionũ ratione continentur. Idem diſertè docet Poſſevinus ubi ſup. & † Fr. Thom. à Ieſu lib. 2. de procur. Ind. ſalut. cap. 8. pag. 55. ubi. ait, ad propagandam, & defendendam Fidẽ, quę inter hos Barbaros prædicatur, neceſſarium eſſe Chriſtianorum Principum patrocinium, & potentiam, & ut Barbari ipſi, naturâ efferati, vim noſtrorum pertimeſcant, & aliquo ſręno fœdera, & amicitias, quas parum curare ſolent, obſervare cogantur. Et iterum lib. 4. par. 1. cap. 1. pag. 120. ubi item ait: Et quod ſine controverſia eſſe videtur, poſſunt miniſtri, qui inter Barbaros verſantur, ſuæ vitæ indemnitati conſulere, & præſidijs illis, quæ defenſionis sũt propria, ut ſunt præſidia militaria, & alia, quæ Barbaros ipſos, quorum natura eſt maximè conſtans, & infida, in officio terrore, ac metu contineat, muniri. Eruditiſsimus quoque Pat. Franc. Suar. in tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 1. num. 10. mitti † poſſe Prædicatores cum præſidio, & exercitu ſufficienti propter rationes ſuprà factas admittit; requirit tamen, ut priùs infideles blandè & pacificè de audienda & recipienda prędicatione moneantur. Quibus conveniunt † plurimè noſtrorum Regum ſchedulæ, & inſtructiones, curam iſtam Ducibus ad has expeditiones miſsis præcisè iniungẽtes. Et pręcipuè cavetur in proviſione Caroli V. Imp. dat. Granat. 17. Novemb. ann. 1526. quæ extat in 4. tom. ſched. impr. pag. 224. ibi: Otroſi mandamos, que deſpues de hecha, è dada a entender la dicha amoneſtacion i requerimiẽto a los dichos Indios, ſi vieredes que conviene i es neceſſario para ſervicio de Dios nueſtro Señor, i nueſtro, i ſeguridad vueſtra, i de los que adelante huvieren de vivir i morar en las dichas islas, i Tierraſirme, de hazer algunas fortalezas, ò caſas fuertes ò llanas para vueſtras moradas procuraràn con mucha diligencia i cuidado de las hazer en las partes i lugares donde eſten mejor, i ſe puedã conſervar i perpetuar, procurando que ſe hagan con el menos daño, i perjuizio, que ſer pueda, ſin los herir, i matar por cauſa de las hazer, i ſin les tomar por fuerça ſus bienes, i hazienda: antes mandamos, que les hagan buen tratamiento, è buenas obras, i les animen, i alaguen, i traten como a Chriſtianos, i proximos: demanera, que por ello, è por exemplo de ſus vidas de los dichos Religioſos, ò Clerigos, è por ſu dotrina, predicacion, è inſtruccion vengan en conocimiento de nueſtra Fè, i en amor i gana de ſer nueſtros vaſſallos, &c. Et noviſsimè idem expreſsius diſponitur in alia epiſtola dat. Matr. 17. Martij anno 1619. ad Excellentiſsimum Proregem Principem Eſquilacenſem ſcripta; cui cùm ibîdem iniungeretur, ut pro viribus faveret expeditionem, & prædicationem, quam Gundiſalvus de Solis ad Indos Toxococies, noviter repertos, facere deſtinabat, ſtatim præcipitur: I pues el principal intento es la predicacion del Evangelio, i lo demas ſecundario, os encargo con particulares veras, è inſtancia, que procureis con buen cõſejo, i medios a propoſito, proſeguilla, i fenecella, pues ſerà obra de tanta eſtima: i porque ſerà caſo feo entrar en tierra tan populoſa ſin las fuerças neceſſarias, procurareis autorizarlas, demanera que la gente ſe acredite, i no ſe aventure, i que ſe vayan ſiempre aſſegurando las eſpaldas con buenos baſtimentos, i algunos abrigos, ò fuertes, demanera que en caſo repentino i de impetus de gente, tengan abrigo i reparo, procurando, que pues en aquella tierra no ſe ha viſto gente de acavallo, ni armas de fuego, que deſto aya el mejor recaudo que ſe pueda. I ſobre todo os encargo afectuoſamente el buen tratamiento de los Indios, i el regalo i caricias con que es juſto atraerlos, conſervando la autoridad que conviene entre barbaros, pues ſabeis, que la conquiſta de las voluntades es la vitoria precioſa en el acatamiento de Dios, i la mas acepta al bien publico, i a mi ſervicio. Secvndò conſtituo, † noſtrã quęſtionem in eo non verſari, an vi præciſâ per bellum, aut alio modo, infideles ad Fidem, & baptiſmũ recipiendũ, compelli poſsint? Certiſsimum namque eſt, hoc caſu characterem baptiſmi non imprimi, & reliquas rationes, & auctoritates militare, de quibus in primo argumento capitis præcedentis meminimus. Neque exiſtimari debet, Hiſpanos aliquo modo id ullibi tentaſſe, vel igonoraſſe, cùm viros pios & religioſos ſecũ ſemper in omnibus expeditionibus ducerent, quos hoc vulgatiſsimum Chriſtiani iuris, & inſtitutionis principium latêre non potuit. Præſertim, cũ † id ſatis animadverſum in Regijs codicillis, & inſtructionibus reperirent; quibus ſeriò, & graviter cavebatur, qualiter ſe cum Indis in Fidei prædicatione, & introductione habere deberent in omnibus expeditionibus, quę factę faciendæve ſunt, ſive ad novas gentes quęrendas, ſive ad iam quęſitas perveſtigãdas, diſtrictè præcipiendo, ut Barbari humaniſsimè, quantum ſieri poſſet, & ſuaviſſimè tractarentur, blandiſq́ue verbis, aſsiduis prędicationibus, & Chriſtianę vitæ exemplo, commercijs quoque, donis, & muneribus ad Fidem ſuaderentur, & allicerentur, non autem vi, & armorum, ac bellorum terrore; † ad quæ nunquam noſtris pervenire conceſſum fuit, niſi priùs graviter ab Indis aggreſsi, & laceſsiti fuiſſent, & omnibus alijs medijs, requiſitionibuſq́; tentatis, vitę, & incolumitati ſuæ aliter conſulere non valerent. Quod optimè in noſtræ quæſtionis terminis advertit Gregor. Lop. in. d. 1. 2. tit. 23. part. 2. gloſſ. magn. col. 4. verſic. In modo tamen bellandi, Acoſta lib. 2. de procur. Ind. lalut. cap. 7. & manifeſtè colligitur ex † ſchedulis ſup. relatis, & ex prima, & pijsima illa inſtructione Chriſtophoro Columbo à Regibus Catholicis data, quam refert Epiſcop. Chiapẽſ. in. replicat. ult. ad obiection. Sepulvedæ fol. 52. Anton. de Herrera in hiſt. gen. Ind. decad. 1. lib. 1. & lib. 3. & ex alijs, quę poſteà Nicolao de Ovando, Licentiato Figueroa, Ferdinando Corteſio, & alijs Ducibus ſucceſsivè traditæ ſunt, quarũ paſsim meminit idem Herrera in dict. hiſtor. gen. Ind. præcipuè decad. 1. lib. 4. cap. 11. & 12. lib. 5. cap. 11. lib. 6. cap. 19. lib. 9. cap. 5. & 14. & decad. 2. lib. 3. cap. 8. decad. 3. lib. 5. cap. 1.lib. 9. cap. 2. lib. 10. cap. 9. & 10. & deced. 4. lib. 1. cap. 8. lib. 2. cap. 3. & lib. 4. cap. 10. & lib. 6. cap. 11. Et ad idem tendũt plures aliæ ſchedulæ, & inſtructiones, quæ extant inter impreſſas, 4. tom. pag. 221. & multis ſequẽtib. Pręſertim nobilis illa proviſio Philipp. 11. quæ vocatur: Del boſque de Segovia, 13. Iulij ann. 1573. & reperitur dict. 4. tom. pag. 245. in qua hoc graviſsimis verbis, & pœnis cautum fuit. Et in alia ſchedula, data Guadalupi 1. April. ann. 1. 86 dict. 4. tom. pag. 246. Gubernatori Philippinarũ præcipitur: Que proceda ſeveramente cõtra los deſcubridores, que no guardan las inſtrucciones, porque ai algunos que piẽſan que por ſer los Indios infieles pueden ſer conquiſtados i ſujetados por fuerça de armas, &c. Quod igitur noſtri ſecerunt, fuit,[*] proſt bella varijs de cauſis, & plerumq; legitimis, & aliquibus Indiarum regionibus exantlata, & alijs provincijs, diverſis rationibus, & evẽtibus in noſtrorum Regum ſupremum dominiũ, & gubernationem redactis, ut ex ſerie hiſtoriarum apparet, per religioſos viros, & prędicatores enixè curare ut Indi Chriſtianam Fidem, & religionẽ agnoſcerent, & ad eam recipiendam blandis, ſuavibus medijs adducerẽtur. Quod cùm innumeri eorum libentiſsime, & cum maxima animi alacritate feciſſent, iuxta ea, quæ ſup. cap. 4. ex num. 20. tradidimus, non † poteſt ullo modo hæc Fidei receptio violenta appellari, ad quam bella, & armorũ ſtrepitus directo ordinata non ſunt, licèt per indirectum videri poſsit, ipſis bellis mediantibus, prædicationi, & receptioni eiuſdem Fidei faciliorem viam, atque aditum præparatum fuiſſe. Conſtãs quippe apud omnes Theologos opinio eſt, † coactionem indirectam non eſſe per ſe, & intrinſecè malam, ſi debitis circunſtantijs ſiat, & finis converſionis prudenter, & cum ſpe perſeverantiæ intendatur, ut tetigimus ſup. cap. 16. ex. n. 103. & egregiè docet gloſſ. in cap. debet 53. 29. q. 4. D. Anton. 2. par. tit. 12. cap. 2. Gabr. Angelus, & plurimi alij, quos refert, & ſequitur Gregor. de Valencia tom. 3. diſp. 1. punct. 6. Thom. Sanchez lib. 1. de matrim. diſp. 36. Tiber. Decian. in tract. crimin. lib. 5. cap. 14. num. 1. Azorius tom. 1. inſtit. Moral. lib. 8. cap. 24. Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſal. lib. 5. par. 1. dub. 2. pag. 204. & noviſsimè P. Suarez in d. tract. de Fide. diſp 18. ſect. 3. ex num. 8. & Didac. Valdeſius de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 19. num. 6. ubi ita † ait: Igitur infideles hi non baptizati expugnandi ſunt, non ut credere compellantur, ſed ut hortentur ad verè credendum, & allegat illud Taciti lib. 3. Annal. Vt rei agi poſſint, acie vincendi ſunt. Et hoc ſenſu † accipiendũ eſt, quod tradit Thom. Bozius, ſtatim citandus, cap. 9. in ſine, Ioan. Boter. in relat. univerſal. par. 4. lib. 3. pag. 55. & 56. Ant. Herrera in. dict. hiſt. gen. Ind. decad. 2. lib. 5. cap. 4. pag. 167. & Fr. Ioan. à Põte in conven. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 3. §. 3. pag. 19. in margine: bellũ ſciliccet, & armorum favorem Chriſtianam Religionem inter Indos Occidẽtales introduxiſſe. Non enim loquuntur de coactione preciſa, & directa, ſed de indirecta, & cauſativa, quę, ut diximus, licita eſt, & permiſſa, & in Dei Eccleſia multoties viſa, & obſervata. Cuius † propagationem, & dilatationem per omnia ferè ſæcula in plurimis gentibus, & nationibus, Deus ipſe nõ ſolâ Evangelij voce diſpoſuit, ſed plerumque mediantibus bellis, & alijs perſecutionibus vel rerum pręſentiũ beneficijs, aut depulſione malorum, quæ Christi Fide nõ receptâ timeri potuiſſent, ut latè, & copiosè proſequitur Thom. Boz. lib. 4. de ſign. Eccl. Dei, ferè per totum, & præcipuè cap. 8. & 9. Theatr. vitæ humanæ omnino legendũ, volum. 16. lib. 1. pag. 3004. & ſeq. & Medina in C. de reſtitut. q. 27. Ecce enim † perſecutio illa Ieroſolymis Christi, & Apoſtolorum eius diſcipulis facta, cauſam præbuit, ut quindecim & plus Chriſtianorum millia per omnem Orbem ſpargerentur, & omnia regna ad Fidem traducerent, ut ait D. Lucas in Acta Apoſtol. cap. 8. & 11. & proſequitur Cardinal. Baron. in Annal. Eccl. 1. tom. ann. 35. ex num. 1. Gothi † quoque, Hunni, Suevi, Vandali, Alani, in Occidentales Europæ partes glomeratis examinibus irruentes, eas graviſsimis bellis, & calamitatibus affecerunt, & labefactarunt. In quo tamen Paul. Oroſius ſcribit. lib. 7. cap. 14. laudandam, & attollendã Dei miſericordiam videri, quãdoquidem hoc modo, per Orientem, & Occidentem, Eccleſiæ Christi, innumeris eorundem Barbarorũ credentium populis repletę ſuerunt, & tantæ gentes agnitionem veritatis acceperunt, quam invenire anteà illę niſi hac occaſione non poſſent. Quibus exemplis, adhuc magis in ſpecie, cum Bozio ubi † ſup. Armeniorum hiſtoriam ſubijcere poſſumus; qui à Tiridate ſubacti, edicto ad Christvm addicti ſunt. Et † Burgundionum; quorum gens, cum incurſionem Hunnorum timêret, Christo ſe devovit, ſi profligaret hoſtes; quod illi Divinitus eſt conceſſum. Idem contigit multò pòſt † Francis, qui Gallias occupârant, & eorum Regi Clodoveo, cum prælium commiſſurus eſſet adverſus Alemanos, & eorum robur, & innumeram multitudinem maximè formidaret. Conſtantinus † quoque Magnus Christo ſe adiunxit ob victoriam, quam retulit de Maxentio per Crucis ſignum, aliaq́ue beneficia cœlitus illi conceſſa, ut poſt alios enarrat Baronius tom. 3. ann. 312. ex num. 56. Saxonię † etiam incolas Carolus Magnus undecim pręlijs diverſo tempore domitos, Chriſtianæ Religioni, quam ſe ultrò accipere profeſsi fuerant, & decies abiecerãt, integrè adiecit anno 785. ut Rheginus, Eguinart. & Aimoinus ſcribunt. Borivorius item, & Otho Magnus armorum vi inter Bohemos Fidem inſtituerunt, & reſtituerũt, ut teſtatur Dubravius lib. 5. & 6. Et Slavini, ut refert Helmodius lib. 6. cap. 9. 16. 19. & 24. cùm Othonis Magni punitionem timêrent, qui eos bello delêre volebat ob quędam latrocinia, & incurſiones in Chriſtianos factas, illam Christi cultum cõplectendo redemerunt: à quo cùm poſteà perfidè diſcesſsiſſent, ab Henrico 1. & Conrado eius ſucceſſore, prælijs fracti, ad Fidem redire coacti ſunt. Rugiani quoque, eodem Helmod. teſte lib. 1. cap. 43. & lib. 2. cap. 12. & 13. Ludovico Imperante, Christo nomen dare cœperunt: mox ab eo hi defecerunt, donec Vvaldemarus Dannorum Rex, exercitu ducto, illos devicit, & gentem rudem, & belluinâ rabie ſęvientẽ, partim prędicatione aſsiduâ, partim minis, ab innata ſibi feritate, ad novę religionis coverſionem perduxit, anno 1186. Boleslaus † item Polonorum Rex, ut tradit Arnold. lib. 7. cap. 9. Pruſſos, qui ob plurimas Chriſtianorũ cædes errant pœnæ capitali obnoxij, bello, ferro, & incendijs punire decreverat: illi ſupplices pacem poſtularunt, & eâ conditione obtinuerunt, ſi Christi legem admitterent; quod & ſtatim, ut ſibi erat imperatum, fecerunt, demolitiq́ue ſunt fana, & ſimulacra falſæ ſuperſtitionis. Heraclius † etiam Imperator, & Siſebutus Hiſpaniæ, & Digobertus Galliæ Reges, Iudæos omnes in ſuis ditionibus degentes, baptiſmum recipere coëgerunt, ut latiùs patebit infrà cap. 19. num. 38. Quod factum † licèt non valdè probet D. Iſidor. in hiſtor. Goth. Æra. 650. inquit tamen, ſcriptũ eſſe, Christvm ſive per occaſionem, ſive per veritatem annuntiandum, alludẽs nimirum ad illud † D. Paul. ad Philippenſ. 1. verſ. 18: Dum omni modo ſive per occaſionem, ſive per veritatem Chriſtus annuntietur: & in hoc gaudeo, ſed & gaudebo. Quem locum exponens D. Thom. ibîdem, docet, per occaſionem annũtiare Christvm, qui non intẽdit hoc principaliter, ſed propter aliud, puta lucrum, vel gloriam. Perveritatem autem, quando ex recta intẽtione. Vtroque autem modo hoc fieri ad utilitatem Eccleſię, dummodo verè Christvs annuntietur, & falſa doctrina nõ miſceatur. Quia ut ait D. Auguſtin. Paſtor, qui propter veritatem annuntiat, eſt amandus; mercenarius, qui propter lucrum, eſt tolerãdus, qui falſus, expellendus. Et eòdem tendit Tertull. qui 5. contra Martionem ſic vertit: Nihil mea, ſive cauſatione, ſive veritate Chriſtus annuntietur, quia unus annuntiabatur, ſive ex cauſatione ſive ex veritate Fidei: Gloſſa quoque Ordinaria, & D. Anſelmus ibîdem, eos ab Apoſtolo notari tradunt, qui temporalibus lucris, & commodis inhiantes, prędicationem ſuſcipiunt, quos, quamvis mercenarios, non prohibet Apoſtolus, ſed permittit, quia & ipſi utiles ſunt ad aliqua. Neque abeſt D. Auguſt. in ſerm. 49. in Ioan. ubi cùm hunc locum per trãſennam incidiſſet, ſic ait: Sunt homines in Eccleſia, de quibus dicit Apoſtolus ad Philip. I Qui ex occaſione Evangelizãt quærentes ab hominibus commoda ſua, ſive pecuniaria, ſive bonorum, vel laudis humanæ, quomodolibet volentes accipere munera Evangelizant, & non tam ſalutem eius quærunt, cui annuntiant, quàm commodũ ſuum: Brevius Oecumenius: Quid mihi curæ eſt, quo quis ſcopo prædicet, qui interim rectè prædicet? ſive per occaſionẽ propter invidiam adverſum me, ſive per veritatem Chriſtus annuntietur, Dionyſius verò Carthuſianus, & Caietan. ut alios recentiores omittam, verba illa: Sive per occaſionem, interpretãtur, id eſt: Incidentaliter, ſcilicèt, ex invidia, ſeu cõtẽtione, ſeu alio quovis prætextu. Pro quibus Gręca verſio ſtare videtur, quę ubi Vulgata dixit: Occaſionem, apponit: Prophaſim, quod idem eſt ac prętextus, occaſio, excufatio, vel ſimulatio, quaſi ſenſus ſit, prędicationem veram quolibet colore, aut intentione operatam, ijs quidem utilem eſſe, qui eius occaſione cõverſi ſunt, quamvis prædicantibus potius noceat, quàm proſit. Vt tandẽ D. Auguſt. non minus eleganter expreſsit Pſal. 115. ſic inquiens: Qui nõ ex charitate, ſed ex occaſione prædicabant Verbum Dei, aliud ſentiebant, quod in eorum moribus apparebat: & aliud prædicabant, ut ſancto nomine placerent hominibus. Quos tamen Chriſtum annuntiare permittit, quamvis enim ea potius crederent, quæ ipſi faciebant, ut morerentur, ea tamen prædicabant, quæſi alij credẽtes facerent, ſalvarentur. Terrenis namque cupiditatibus conſulentes, Regnum cœlorum annuntiabant, habẽtes in pectore falſitatem, in lingua veritatem. Tertiò cõſtituo, quod † ſi de illis infidelibus loquamur, qui Principibus Chriſtianis ſubditi ſunt, & in eorũ terris, & imperijs habitant, plures Auctores reperiemus, qui gravibus argumẽtis & rationibus ducti, affirmare audent, religiosè, & utiliter eoſdẽ Chriſtianos Principes facere, ubi eiuſmodi ſibi ſubditos infideles, etiam invitos, & reluctantes compellunt, ut Fidem, & Religionem Chriſtianam ſuſcipiant, poſtquâm ſufficientẽ illus propoſitionem habuerint. Hanc enim ſententiã expreſse tenuit, & probavit Scotus in 4. diſt. 4. q. ult. & ſequitur Gabr. ibid. q. 2. dub. 5. circa finẽ, Alfonſ. à Caſtro de iuſt. hæret. punit. lib. 2. cap. 14. & nõ eſſe improbabilem tradit Mag. Lorca in 2. 2. ſect. 1. diſp. 36. num. 7. Et licèt cõtraria verior ſit, ex rationibus, & auctoritatibus cap. pręcedèt. relatis, quæ nõ minus in ſubditis, quàm in non ſubditis militãt, & ex alijs, quæ contra Scotum cum magis communi Theologorũ Schola poſt D. Thom. 2. 2. q. 10. art. 8. & 11. docet Caiet. ibid. D. Antonin. in ſumm. 2. p. tit. 12. cap. 2 Palud. in 4. diſt. 4. q. 4. Durãd. q. 6. Soto diſt. 9. q. 1. art. 3. Victor. in relecti. 1. de Indis, Hẽric. lib. 2. de Baptiſm. cap. 4. num. 8. Greg. de Valenc. d. 3. tomo, diſp. 1. punct. 6. Torres de Fide, art. 7. diſp. 51. dub. 1. col. 638. Thom. à Ieſu de procur. omn. gẽt. ſal. lib. 5. in princ. pag. 204. & Doctiſs. P. Suar. qui alios allegat, in eod. tract. diſp. 13. ſect. 3. ex n. 4. Vbi tamen † non agitur de coactione directa, & pręciſa, ſed de indirecta, & cauſativa, ijdem Auctores reſolvunt, licitũ eſſe, omnia media quęrere, & tentare, per quæ ad Fidem ſuſcipiendã, & capeſſendam alliciantur. Atq; ita D. Aug. in epiſt. 204. ad Donatũ, quæ refertur à Gratian. in † cap. ult. 23. q. 4. meritò docet, malos eſſe prohibendos à malo, & cogendos ad bonũ, nimirũ per hanc coactionẽ, quæ iuſtis, & opportunis medijs irrogatur, ut ibi explicant Gloſ. & Doct. & idem Aug. in epiſt. 52. ad Macedon. relatus in cap. debet 53. eâd. cauſ. & q. ubi inquit: Debet homo diligere proximũ tanquã ſe ipſum: ut quem potuerit hominem, vel beneficientiæ conſolatione, vel reformatione doctrinæ, vel diſciplinæ coërtione adducat ad colendum Deum. Ex quo text. gloſſ. argumentum deducit, quòd † pecunijs, donis, & muneribus rectè poſſumus infideles ad Fidẽ allicere, prout eos invitat Auguſt. in cap. quod autem 23. q. 7. ibi: Vtinã Catholici fiant, & non ſolùm quæ dicunt ſua, ſed etiam noſtra in pace nobiſcum & charitate poſſideant: & ſequuntur Archid. in. d. cap. debet homo, & in cap. qui ſincera 45. diſt. gloſ. in cap. quã pio, verb. Interventu, & ibi Turrecrem. col. 2. 1. q. 2. Aloiſius Leo in l. 1. num. 57. C. de Iudæis, & noviſs. Anton. Ricciullus in tract. de. iur. perſ. lib. 2. c. 36. n. 5. & 6. Nam quamvis alioqui † omnes pactiones, & nũdinationes, quę in rebus ſpiritualibus ſiunt, prohibitæ ſint, & ſimonię labem videantur habêre, cap. quàm pio 1. q. 2. cap. primum 22. q. 2. cap. ult. de tranſact. cum notatis à D. Thom. 2. 2. q. 189. art. 9. ubi ex eo, inquit, ſimoniã contrahi, ſi detur aliquid pretio æſtimabile alicui ſub pacto expreſſo, ut ingrediatur religionem. Attamen ubi pecunia non datur ſub tali pacto, neque in vim pretij, & emptionis rei ſpiritualis, ſed in modum cõditionis, ſi infidelis voluerit ad Fidẽ cõverti, nulla ſimonia committitur: quoniam temporale commodum pro re ſpirituali non datur, ſed muneribus, blãdimentis, & officijs pagani voluntatẽ, & animum conciliamus, ut conſulat ſuæ ſaluti, & ad id, quod alioqui iure Divino pręſtare debêret, nobis devincimus. Quod nullam in ſe turpitudinẽ habet, ſed potius magnum charitatis, & pietatis officium. Cùm † Deus ipſe ſæpè promittat bona temporalia ſub conditione, ſi benè operentur illi, quibus ſit promiſsio, ut vidêre eſt Geneſ. 17. & ut omnes fatentur, licitum † ſit legatum fœminæ relictum ſub conditione, ſi ingrediatur religionem, ex notatis à Thom. Sanch. de matrim. lib. 1. diſp. 33. & ſeqq. & Perez de Lara, qui alios plurimos refert, de anniverſar. lib. 1. cap. 21. ex num. 24. Et † quod magis eſt, vitam infidelibus donare eâ conditione, ut baptizentur: quod eſſe uſu receptum, teſtatur Medina in C. de reſtitut. q. 27. & Azorius ſtatim citandus. Et ſimiliter poſsit † fidelis fœmina, remoto quolibet iure humano, cum infideli de matrimonio contrahendo convenire, eâ conditione, ſi ſiat Chriſtianus, cap. cave, & cap. non oportet, 28. q. 1. & gloſſ. in. d. cap. debet. & in cap. qui ſincerâ, verb. Blandimentis, 45. diſtinct. cum qua poſt alios, quos referunt, ita optimè diſtinguũt, & reſolvũt Sylveſt. verb. Iudæus, quæſt. 6. Thom. Sanchez lib. 1. de matrimon. diſput. 36. Ioan. Azorius dict. 1. tom, inſtitut. Moral. lib. 8. capite 24. verſic. Quæres, col. 2274. & Fr. Thom. à Ieſu dict. lib. 5. de procur. omn. gent. ſal. par. 1. dub. 2. pag. 205. Quibus Ego adijcio, quòd etſi reverâ daremus, infideles † ad baptiſmũ ſuſcipiendum primò, & principaliter ob temporale commodum, vel excuſandam pœnam mortis adductos fuiſſe, ipſi quidem ſic ſuſcipiendo peccarent, licet non tantum, quantum ſi prorſus baptiſmum renuerent; invitantes tamen non ita: cùm licitum ſit invitare ad minus peccatum, ut ſingulariter ſentit Div. Auguſtin. lib. 2. de adulter. coniug. cap. 15. & habetur in cap. ſi quod verius 33. q. 2. & ſequuntur Adrian. quodlibeto 9. litt. E. Caietan. in. 2. 2. q. 78. art. 8. Navarr. in Manual. cap. 17. num. 263. & in cap. inter verba 11. quæſt. 3. concluſ. 5. num. 14. & Ant. Naldus in quæſt. pract. verb. Baptiſmus, num. 8. & verb. Infidel. numer. 6. Quâ etiam ratione ſubſiſtit † doctrina D. Gregor. relata in dict. capite iam verò 23. q. 6. & probata poſt gloſ. in. d. cap. debet; quæ habet, poſte Chriſtianos † Principes, Iudęos & alios infideles ſibi ſubditos ad Fidem inducere, eos à tributis & oneribus aliquatenus relevando, ſi converti voluerint, vel maiora eis tributa, & ſervitia imperando, atque iniũgendo, ſi in ſua perfidia pertinaciter maneãt, quod ſequũtur, & ad privationem etiam honorũ & aliorum favorum, & privilegiorum extendunt gloſſ. & Prępoſit. in. d. cap. de Iudæis, 45. diſtinct. Abbas in. d. cap. maiores, §. item quæritur, de Baptiſmo, Marquard. in. tract. de. Iudæ. & Infidel. 3. par. cap. 2. num. 8. & 1. par. cap 14. pag. 57. Acoſta de procur. Ind. ſal. lib. 3. cap. 13. Gregor. de Valencia 3. tom. diſp. 1. q. 10. art. 6. col. 410. Azor. d. verſ. Quæres, Ricciullus d. lib. 2. cap. 36. num. 7. & 8. Suar. d. diſp. 18 ſect. 3. num. 8. & 9. Vbi tamen advertit, in huiuſmodi ſervitiorum, vel tributorũ impoſitione iuſtitiam, & terminum, quem vocant rigoroſum, excedi non poſſe. Nam ſervitijs, vel exactionibus inſolitis gravari non debẽt, ex doctrina text. in cap. ſicut, de Iudęis, Div. Thom. in epiſt. ad Duciſſam Lotharingiæ, Ioan. Andr. in addition. ad Specul. tit. de Iudæis, ſup. rubr. & Innocent. & Panormit. in. d. cap. quod ſuper his, de voto. Et eſt videndus Simon Maiol. dict. colloq. de perfid. Iudæ. pag. 256. & ſequent. ubi addit, Iudęos in vilioribus, & ſordidioribus officijs, & laboribus occupari poſſe, & debêre, cùm ſint veluti ſervi Chriſtianorum, & hoc multum ad eorum converſionem proficiat. Quod Regius Vates oraſſe videtur † Pſalm. 32. dicens: Imple facies eorum ignominia, ut humilientur, & tunc requirant nomen tuum, Domine. Et Iſaîas cap. 26: Domine, in anguſtia requiſierunt te, & in tribulatione, murmuris doctrina tua eis. Idem noviſsimè tradit Steph. Gratian. in diſcept. forenſ. tom. 4. capite 658. pag. 114. pluribus probãs, † Iudęis, ob prędictam rationem, non debêre ſervari ęquitatem, de quo etiam agit Ricciullus d. lib. 2. cap. 20. & Petr. Cenedus in collect. 59. ad Decretales, pag. 198. num. 3. ubi † ait, Iudæos à Chriſtianis habitu diſtingui debêre, per text. in cap. in nonnullis 15. de Iudęis, & alia, quę tradit Guillel. Bened. in cap. Raynuntius, verb. Raynuntius de Clara, num. 64. Palac. Rub. in repet. rub. §. 70. num. 29. & Did. Perez in 1. 8. 37. & 38. tit. 3. lib. 8. ordin. & Tiber. Decian. dict. lib. 5. criminal. cap. 12. num. 16. Ricciullus ubi ſup. cap. 43. Vtrum autem † prędicti Iudæi, vel infideles, Chriſtianis Principibus ſubditi, ab eorum Regnis expelli, & bonis ſpoliari poſsint, ſi Evangelij Fidẽ amplexari noluerint, maiorem quidem difficultatem habet, propter aientes, & negantes Doctorũ ſententias, quæ in hoc articulo reperiuntur: quarum Auctores, & argumenta latè adducit Camill. Borreil. de præſtã. Reg. Cath. cap. 69. per totum, Cened. in collect. 15. ad Decretal. num. 2. pag. 122. Decian. ubi ſup. cap. 11. num. 1. & ſeqq. & cap. 13. num. 2. & Simon Maiol. in. d. tractat. de perſid. Iudæ. ex pag. 40. ubi inſerit conſilium circa hoc à Doctoribus Mediolanenſibus factum, quãdo Iudæi ab illo Ducatu expulſi fuerunt, & noviſsimè Ricciullus dict. lib. 2. cap. 51. per totum. Sed verior, & communior opinio eſt, quâ etiam contrariæ ad concordiam redigi poſſunt, ut regulariter, ſi quietè, & pacificè inter Chriſtianos degant, nullumque ab eis incommodũ religioni, & ſaluti publicæ timeatur, tolerari debeant, & ab omnibus iniurijs defendi, & ſic reſipiſcere poſsint, & voluntariè ad Fidem converti, dict. cap. diſpar 23. q. 3. cap. Iudæi, de teſtibus, dict. cap. qui ſincerâ 45. diſtinct. cap. quieſcamus 42. diſtinct. cap. non ſatis 86. diſt. cap. ſi cupis 16. q. 1. l. nullus, C. de Iudæis, cap. etſi Iudęos, cap. ſicut, eod. tit. Gloſſ. Bart. & Doct. in l. multum intereſt, D. de verbor. obligat. Præpoſit. in. d. cap. qui ſincerâ, col. 2. Oldrad. conſ. 87. & 264. Alex. conſ. 71. vol. 2. & conſ. 99. vol. 6. Pariſ. conſ. 71. vol. 4. Marquard. de Suſanis d. tract. de Iudę. & Infidel. 1. part. cap. 7. Roland. conſ. 25. vol. 3. & Ioan. Bapt. Ferretus Conſ. 37. & conſ. 381. per tot. Vbi tamen proterviâ, & ingratitudine ſuâ Chriſtianorum gratiam, & charitatem demeruerint, vel aliquid in eos moliti ſint, aut pravo ſuo exemplo, & ſuperſtitioſis ritibus Chriſtianum populum turbare, aut fœdare potuerint, aut aliæ ſimiles cauſæ intervenerint, quæ iuſtum religioſi Principis animũ moveant, tunc rectè expelli, & bonis privari poſsint, ut ſæpeſæpius cum magno conſilio, & Catholicę pietatis, & Religionis exemplo factũ videmus in caſibus ſup. c. 16. ex. n. 113. relatis, & im plurimis alijs, quos, hanc ſententiã ſub hac diſtinctione ſequentes, commemorant Oldrad. Alexand. Pariſ Roland. Decian. Borrell. & reliqui ubi ſup. Socin. conſ. 86. lib. 4. Corſetus de poteſtat. Regia, quæſt. 81. Pet. Malferit. conſ. 769. num. 90. apud Mãdel. vol. 4. Albertin. de hæretic. lib. 6. q. 7. Hermes Lethmatius de inſtaurata relig. lib. 2. capit. 12. Conrad. in templo omn. Iud. lib. 1. c. 1. §. 3. verb. Vſuras, ex n. 12. Didac. Perez in l. 4. tit. 3. lib. 8. ordin. Simancas in Cathol. inſtitut. titul. 35. num. 5. & ſequentibus, Andr. ab Egea in cap. Canonum ſtatuta, numer. 254. & ſeq. de conſtitut. Aviles in cap. Prætor. verb. Servitio, num. 5. Rojas de hæret. 1. part ex num. 565. & ſingular. 37. verſ. Et ita, Simon. Maiol. dict. colloq. de perfid. Iudę. ex pag. 48. & 188. & 203. ubi agit de Iudæis iuſte ſpoliandis, Carol. Tapia in 1. lib. iur. Regn. Neapol. ſup. prag. 2. de Iudęis, num. 1. & ſequenti, Philipp. Paſchalis de virib. patriæ poteſtat. 1. part. cap. 7. num. 14. & 15. Thom. à Ieſu dict. lib. 5. de procur. omn. gent. ſalut. dub. 5. pag. 209. Ricciullus dict. cap. 51 num. 11. & ſeqq. & alij, quos cap. ſequenti, num. 89. citabimus. Pro quibus facit Motus proprius Pij. V. incip. Hebræorum gens, dat. ann. 1568. 4. Kalend. Martij, & alia plura, quę noviſsime cõgerit Fr. Iacob. Bleda in defenſione Fidei pro expulſione Moriſcorũ, tract. 2. cap. 1. §. 2. & in hiſt. Mauror. lib. 1. cap. 12. pag. 37. Qvartò conſtituo, quòd † etſi in eiuſmodi indirecta, & cauſativa Fidei introductione & receptione aliquis fortè exceſſus intervenerit, cuius prætextu infideles ipſi magis coacti, quàm ſuaſi, aut verius compulſi, quàm impulſi videri poſsint; adhuc tamen illis permitti nõ debet a Fide ſemel ita recepta deſciſcere. Quia quamvis diſciplina Chriſtina hunc modum converſionis graviter prohibeat, & deteſtetur: eadem tamen, Religionem ipſam ſemel five iure, ſive iniuriâ ſuſceptam nullo modo deſerendam eſſe decernit, ex rationibus, de quibus in Concilio Tolet. IV. cap. 56. † relato in cap. de Iudæis 45. diſtinct. ubi ita habetur: Qui autem iam pridem ad Chriſtianitatem coacti ſunt venire (ſicut factum eſt temporibus religioſiſſimi Principis Siſebuti) quia iam conſtat eos, Sacramentis Divinis ſociatos, baptiſmi gratiam ſuſcepiſſe, & chriſmate unctos eſſe, & corporis, & ſanguinis Domini extitiſſe participes, oportet, ut Fidem quam etiam vi, vel neceſſitate ſuſceperunt, tenere cogantur, ne nomẽ Domini blaſphemetur, & Fides, quam ſuſceperunt, vilis, & contemptibilis habeatur. Quod late probat Lofred. conſil. 48. ſub num. 3. verſic. Alia verò, Henric. de Boic. in cap. 1. num. 7. de baptiſmo, Stephan. de Gaëta in repet. cap. ad limina 30. quæſt. 1. §. 1. num. 15. Philip. Paſchal. de virib. part. poteſt. 1. par. cap. 7. num. 20. Ricciullus d. lib. 2. de iure perſon. cap. 35. per totum. Et in noſtris terminis conſiderat Ioſeph. Acoſta dict. lib. 2. de procur. Ind. ſalut. cap. 11. pag. 252. ubi allegat Div. Auguſtin. epiſtol. 50. ad Bonifac. dicentem: Plus enim habet iuris, quod in eis Dominicus character agnoſcitur: & potuit allegare id, quod in ſimili de filijs parvulis infidelium, de facto cõtra parentum voluntatem baptizatis, diximus ſup. cap. præcedenti num. 40. & Ricciullus ubi ſup. cap. 34. Et ſpem integrioris, & purioris Fidei in filijs, & ſucceſſoribus infideliũ prędicto modo converſorum, quam etiã cum D. Gregor. & alijs cõſideravimus cap. 16. num. 108. Et facit † text. in cap. cõtra Chriſtianos, de hæret. lib. 6. ubi hoc procedere dicitur, etiam ſi infideles metu mortis, aut corporis cruciatus, baptizari ſe permiſerint, modò abſolutè nõ fuerint coacti, puta ligati, vel vi aquâ baptiſmali abluti, & chriſmate illiniti. Quorum iurium argumento rectè reſolvit Tiber. Decian. lib. 5. crimin. cap. 10. numer. 21. quòd ſi † infidelis philocaptus amore alicuius puellæ Chriſtianæ, ſimulatè factus ſit Chriſtianus, ut illam ſibi copularet, & baptiſmum receperit: fi poſteà reverſus ſit ad peſtem infidelitatis, cogendus eſt in Fide perſeverare, & uti Chriſtianus Apoſtata punietur, & valebit matrimonium, neque illa mulier poterit alteri nubere, & verè dicetur character baptiſmi impreſſus, cap. ſicut ficti 1. quæſt. 1. cap. ſolet, & capite quamvis, de conſecrat. diſtinct. 4. Quæ tamen, ut idem Decianus advertit, intelligenda ſunt quoad forum contentioſum, ſecus in foro conſcientię, ut per Innocent. in cap. 1. circa finem, de baptiſmo, & Abbat. in. cap. ultim. eodem; quia cùm Eccleſia ignoret intentionem, & quilibet pręſumatur bonus, poterit illum cogere, ut perſeveret, & punire nolentem: & ita etiam in terminis tenuit Marquard. de Iudæis, 3. part. cap. 2. num. 8. Beroius q. 2. incip. Ex facto quærebarur, Paſchalis dict. cap. 7. num. 21. Ricciullus dict. lib. 2. cap. 31. num. vit. Quinimò, † etſi per ludum cum intentione tamen baptizandi, pueri Iudæorum, vel infidelium ſe ipſos invicem baptizarent, ſervatis verbis, & forma baptiſmi, dicerentur verè baptizati, & cogerentur perſeverare, prout factum fuit ab † Alexandro Alexandrino Epiſcopo; qui cùm per viam incedens, vidiſſet puerum Iudęum, Athanaſium nomine, in ludo puerorum ſe pro Epiſcopo gerentem, & baptizantem alios pueros, coëgit omnes perſeverare in Fide Chriſtiana. Quo factũ fuit, ut Athanaſius maximus evaderet Fidei propugnator, ut refert hiſt. Eccleſ. lib. 10. & Tiber. Decian. d. lib. 5. cap. 12. num. 28. Et, quod plus eſt, ſufficere, quod infidelis ſuâ ſponte petierit baptizari, ad hoc ut ad baptiſmum ſuſcipiendũ cõpelli poſsit, licet poſteà pœniteat, & reluctetur, tenet Marquard. d. 3. part. cap. 3. num. 1. quem refert & ſequitur Ricciull. dict. cap. 31. num. 26. Quinimo, † ſi Iudæus, vel Saracenus ętate maior per vim præcisã coactus ſit ſacrum baptiſma recipere, & per longum temporis ſpatium nihil in contrarium dixiſſet, ſed per aliquos actus illum baptiſmum tacitè approbaſſet; tunc characterẽ impreſſum remanêre, abſque dubio exiſtimat Marquard. d. cap. 2. n. 9. Paul. Pariſ. cõſ. 2. num. 26. lib. 4. & Ricciull. d. lib. 2. cap. 35. n. 3. cùm ila pręciſa coactio per actus ſequentes videretur purgata, pręterquam ſi perpetuò duraſſer eadem cauſa coactionis, iuxta ea, quæ in ſimili tradit Decius conſil. 219. n. 7. & frequent. & in proprijs terminis allegant Henric. Boic. in cap. maiores, de baptiſmo. Qui tamen re verâ hoc non dicit, ſed potiùs contrarium; quia cùm nihil receptum ſit, non invenitur, quod ratificetur, ita adverus Pariſ. benè reſolvit Paſchalis ubi ſup. num. 19. Idem etiam erit dicendum in quæſtione, quam movet Licentiatus Zurita in ſuis quæſt. Theolog. cap. 40. de India, nimirum, † qui ob eam cauſam Chriſtianam Religionem ſuſcipiunt, ut ſuum Regem imitentur, alioqui ipſam non ſuſcepturis. Nam etſi verum ſit, quòd qui hac tantùm ſui Principis auctoritate, & exemplo ducti ad Fidem, & baptiſmum accedunt, admitti non debêrent, ex doctrina D. Thom. 1. 2. quæſt. 109. art. 6. quia id facientes, non modò irreligioſi, verùm & impij ſunt, ut docet idem D. Thom. 2. 2. quæſt. 5. art. 2. ſemel tamen admiſsi, diſciplinam Chriſtianam ſervare compellentur, ex dict. cap. de Iudæis. Imò nullatenus ſperni debebit in hac converſionis infidelium, præſertim Barbarorum, expeditione, principum eorum auctoritas, †quę, ubi Indis tantùm ſervit in modum prævię diſpoſitionis, licita eſt, & admodum neceſſaria, ut faciliùs ad Fidem alliciantur, iuxta doctrinam eiuſdem D. Thom. 2. 2. quæſt. art. 3. & quæſt. 100. art. 3. Nam ut Cicero in epiſt. inquit, quales in Republica Principes ſunt, tales reliqui cives eſſe ſolent, & cũ Claud. teſte, totus componatut Orbis Regis ad exemplum, ubi Rex boni, & honeſti curam habuerit, ſubiectos ſibi cives eandem viam amplecti docebit, ut Velleius Paterc. lib. 2. & Seneca in Thieſte dixerunt. Et in ſpecie receptionis Fidei oſtendunt † plures Regiæ ſchedulæ, quæ hanc curam conquiſitoribus, & Prædicatoribus Indorum iniungunt, ut eorum Regulos, Tecles, ſive, Caciqves, primùm ad Fidern allicere ſtudeant, ut deinceps pronior, & facilior aditus reliquis aperiatur, quæ extant in 4. tom. impreſſ. ex pag. 221. & præſertim in inſtructione data Ferdin. Corteſio Valliſoleti 26. Iunij an. 1523. pag. 248. ibi: I porque como ſabeis de cauſa de ſer los dichos Indios tan ſujetos a ſus Tecles I ſeñores, i tan amigos de ſeguirlos en todo, parece, que ſeria el principal camino para eſto comẽçar a inſtruir a los dichos ſeñores principales, &c. Quibus etiam cavetur, † ut omnia alia media excogitentur, & exequantur, per quæ Fides, & Religio Catholica faciliùs, & commodious Barbaris ſuaderi poſſe videatur. Et inter cætera animadvertitur in inſtructione: Del Boſque de Segovia, ann. 1573. dict. tom. pag. 245. verſ. Aunque de paz, ut † prædicatores ornatiori, quantum ſieri poſsit, cultu, in primis ad Indos concionibus incedant, albis ſaltem ſtolis, & ſuperpelliceis induti, & ut muſicis etiam inſtrumentis, atque concentibus, ubi oportuerit, utantur, quo maiorem in animos Indorum Venerationem, & admirationem incutiant. Quod mirè convenit cum quæſtione, quam proponit Zurita ubi ſuprá cap. 32. † an ſcilicet, ſi qua Indorum gens minus ædificaretur, pauperi Evangelizantium cultu, & tenui victu; proptereá Prædicatores ſplendidiorem ornatum aſſumere, lautioremq́ue menſam inſtruere debêrent? Et reſolvit, quòd poterunt, ſi id tendit ad dignitatem religionis inducendam, vel augendam ex doctrina D. Thom. 2. 2. quæſt. 129. art. 8 & quęſt. 87. art. 1. & q. 186. art. 3. dum hic ornatior ſplendidiorq́ue cultus, cum gravi pauperum vexatione, & eleemoſynæ detractione non fieret, ut idem D. Doctor inſinuat in eâd. 2. 2. q. 30. art. 4. & quæſt. 185. art. 7. Et † à ſanctiſsimo illo Indiarum Orientalium Apoſtolo B. Franciſco Xaviero factum videmus; qui cùm aliàs paupertatis, & humilitatis obſervantiſsimus fuiſſet, ubi tamen prædicando ad Iaponios pervenit, cultiorem veſtem aſſumpſit, & maiori comitatu, atque exteriori ornatu uſus eſt, quia id, iuxta illarum gentium mores, neceſſarium eſſe cognovit, ut reſerunt Horat. Turſelinus, & Ioan. Lucena in eius vita, Ioan. Maffæius hiſtor. Indic. lib. 14. pag 335. Fr. Ant. de San Roman. in hiſt. Ind. Orien. lib. 4. cap. 10 pag 664. & melius Ferdin. Mendez Pintus, qui ſe oculatũ teſtẽ fuiſſe affirmat, in ſuis peregrin. cap. 109. Et idẽ fecit † B. Pat. Matthęus Riccius in ſuis Chriſtianis inter Sinas expeditionibus, ut narrat Nicol. Trigaultius in hiſtoria quam de eis elegant ſtylo compoſuit, lib. 3 cap. II. Novum † quippe nõ eſt, ſed multis retrò exemplis, & ſæculis comprobatum, ut honor veſtibus pretioſioribus, vel ornatioribus adhibeatur, atque eàpropter illis quilibet citra vanitatis, & luxus notam ſecundùm dignitatem, quam gerit, vel officium & legationem, quam exercêre ſtudet, uti poteſt, & debet, ut latè probat Chaſſan. in Catal. glor. mundi 1. part. conſid. 23. in princip. & part. 7. conſid. 44. & part. 12. conſid. 96. Speculat. loquens de iudicibus, & advocatis, tit. de advocat. & Sequitur videndum de veſtibus, colum. 2. & Stephan. Gratian. diſcept. ſorenſ. cap. 284. num. 39. & ſeq. Quinimó licitum etiam eſſe, infideles, exemplo & ſanctimoniâ Prædicatorum inducere, quamvis aliquando in his ſalli auditores contingat, idem Zurita docet cap. 8. motus auctoritate, & argumentis D. Thom. 2. 2. quæſt. 10. art. 2. & in 1. 2. q. 54. & 57. art. 2. Et ibîdem in quæſtionem deducit, utrum † ſi Indus non intelligat graviora, & firmiora argumenta, quibus ad Fidem adduci poſſet, liceat levibus alijs & imbecillis rationibus illũ attrahere? Et non licêre reſolvit, quin potius graviter pecare, qui ſolidas rationes omittit, & ſalſis, levibus, aut ſophiſticis rem adeó gravem pertractat, & in qua vix quiſquam prudenter credere poſsit, qui cauſas credenda ſufficientes non habuerit, ſecundùm D. Thom. 1. 2. quęſt. 100. art. 5. & 2. 2. q. 189. art. 9. & quęſt. 4. art 1. Maximé cùm † nemo ita rudi, & barbaro ingenio eſſe poſsit, ut capere non valeat evidentes quaſdam de Fide credenda perſuaſiones, ex traditis ab eodem D. Thom. 1. 2. q. 58. art. 4. & q. 65. art. 3. & in 2. 2. q. 45. art. 5. Et faciunt, quæ in ſimili tradit Tiber. Decian lib. 5. crimin. cap. 10 num. 18. docens, † quòd quemadmodum minis, & timore infideles ad Fidem allicere nõ permittitur, ita nec fallacijs aut deceptionibus, ex dict. cap. qui ſincerâ, cum alijs ſuprà relatis. Et Simon Maiolus d. tract. de perſidia Iudęorũ, pag. 220. ubi reſolvit, nemini permiſſum eſſe, ſe defendere, aut Fidem ſuam adſtruere cum iniuria Chriſti, & contumelia Eccleſiæ. Vnde † Iob. 13. dicitur: Nunquid Deus indiget veſtro mendacio? Et D Paul. ad Roman. 3: Si enim veritas Dei in meo mendacio abundat in gloriam ipſius, quid adbuc & ego tanquam peccator iudicor, & non ſicut blaſphemamur, & ſicut aiunt quidam, nos dicere, faciamus mala, ut inde eveniãt bona, quorum damnatio iuſta eſt? CAPUT XIX. In quo de ſolutione argumentorũ, quæ in prædicta quæſtione ad utramque partem expenſa ſunt, ſpecialiter agitur. SVMMARIVM Capitis XIX. -  1 Auctores, qui ad Fidem introducendam vim aliquam permittunt, qualiter ſunt accipiendi, & defendendi. -  2 Apoſtolicum modum in prædicando observare, ubi illud commodè fieri poteſt, congruentiſsimum eſt. -  3 Indorum Novi Orbis converſio media quadam via curanda fuit. -  4 Fidei in negotio, inter Barbaros & protervos, levem aliquam compulſionem & ſeveritatem ſalutarem admittit D. Auguſt. & alij, quorum verba referuntur. -  5 Auctores, qui nullam omnino vim, nec armorum terrorem in converſione infidelium admittunt, ſecuriorem opinionẽ ſequuntur, & qualiter argumentis contrariæ reſpondeant. -  6 Fidei prædicationem, & propagationem quamvis Chriſtiani curare teneantur, non tamen debent hac cauſa Apoſtolicos prædicandi canones tranſilire. -  7 Sancta que ſunt, ſanctè tractari debent. -  8 Finis bonus non iuſtificat actum, niſi per iuſta media exequatur. -  9 Intentio bona non excuſat eum, qui illicita facit. -  10 Infideles quamvis peccent non recipiendo Fidem, non tamen poſſunt à fidelibus hoc prætextu puniri. -  11 Præceptum de prædicanda Fide non obligat ad tranſgrediendum aliud, quo inſontes puniri, & debellari vetantur. -  12 Converſionem aliorum nemo curare debet, ſi ſe exponat periculo peccandi. -  13 Peccatum quantumvis veniale quis cõmittere non debet, etiam propter lucrandas omnes animas mundi. -  14 Principes licèt ſint Divinæ legis, & Fidei cuſtodes, illam tamen debitis modis tueri debent, no autem illicitis & violentis. -  15 Natio nulla eſt, ex qua aliqui non ſint prædeſtinati. -  16 Eccleſiæ Dei omnes gentes promiſſæ ſunt, non tamen omnes homines omnium gentium. -  17 Reges Hiſpaniæ curam cõverſionis Indorum ſibi à Sede Apoſtolica demandatam, qualiter exercere debeant. -  18 Finis curam qui habet, licèt poſsit diſponere media, intelligitur de medijs permiſsis, & ad illum finem proportionatis. -  19 Arma, quibus Chriſtiani milites, & Prædicatores in converſione Indorum uti debent, qualia ſint? -  20 Miniſtri, ſi idonei fuerint, etiam hodie, Apoſtolico more prædicando, multum inter barbaras nationes proficient. -  21 Apoſtoli olim inter nationes non minus feras, & barbaras, quàm Indorum, soli, & inermes prædicarunt. -  22 S. Fran. Xavierus modo, & fructu ſuæ prædicationis utile, & recens dedit noſtris temporibus Apoſtolicæ imitationis exemplar. -  23 Indorum ſalus deſperanda non eſt, quos iam Deus ad Evangelium vocare videtur. -  24 Prædicatoribus Fidei certiſsimũ auxilium Deus, Iſaiæ 55. & Pſal. 67. promittit. -  25 Linguarum varietas, & ignorantia veros prædicatores Fidei à cõverſione Indorum terrere non debet. -  26 Prudentia caret, qui quod cœleſti virtute vacuum eſt, humanis cõſilijs explere intendit. -  27 Apoſtoli magis virtutibus, quàm miraculis, Orbem converterunt. -  28 Infideles hodie etiam magis virtutibus, quàm ſignis Prædicatorũ movebuntur, & quare? cum D. Chryſoſt. -  29 Miracula nõ defuerunt hoc ſæculo prædicantibus inter Indos. -  30 Regula de conceſsione antecedentis ad poſitionem conſequentis, fallit, quando hoc ſine illo exerceri poteſt. -  31 Zelus extendendæ Chriſtianæ religionis tunc laudari debet, cùm eiuſdem Religionis præcepta non frangit. -  32 Cap. ſi non ex Fidei 23. quæſt. 4. vera explicatione donatur. -  33 Intentio recta in bellis ſemper requiritur, & laudatur. -  34 Infidelibus quibus, & quando bellum licitè inferri poſsit? -  35 Cap. Diſpar. 23. quæſt. 8. explicatur. Et num. 38. & 41. -  36 Saraceni, & alij infideles, qui ſunt hoſtes Fidei, & occupãt Provincias Chriſtianorum ſemper debellari poſſunt. -  37 Bellum à Chriſtianis cõtra Turcas licitè moveri nõ poſſe, fuit hæreſis Lutheri & Eraſmi, quæ reprobatur. -  38 Argumentum à contrario ſenſu non valet, quando ex eo reſultat abſonus intellectus, vel aliorum iurium correctio. -  39 Relativum quis vel qui aliquando reſtrictivè, aliquando declarativè, & generaliter ponitur. -  40 Lex 2. tit. 23. part. 2. explicatur. -  42 Eccleſia licèt hodie maiorem auctoritatem, & poteſtatem habeat, quàm anteà; non tamen ea utitur adverſus ſimplices infideles quietè & pacificè degentes. -  43 Cap. ſi Eccleſia, cap. non invenitur, cap. diſplicet 23. quæſt. 4. vera expoſitione donantur. Et num. 53. -  44 Deus ſemper vult, ut infidelium converſio ſuæ divinæ diſpoſitioni, & nõ humanis medijs tribuatur. -  45 Fides ſemper ſpontanea eſſe debet. -  46 Deo non placent ſervitia coacta, & hilarem datorem diligit. -  47 Hæreticos, Schiſmaticos, & Apoſtatas non poſſe ab Eccleſia puniri, aliqui cenſuerunt, quorum error convincitur, & damnatur. Et numeris ſequentibus. -  48 Infideles quamvis Eccleſia non puniat, benè tamen punire poteſt, & debet, Hæreticos, Schiſmaticos, & Apoſtatas, & quare? -  49 Inquiſitores cauſarum Fidei non puniunt infideles non baptizatos, ſed eos tantùm, qui a Fide ſemel profeſſa receſſerunt. -  50 Hæretici non ſolùm puniri, verùm ſi opus fuerit, aperto Marte ab Eccleſia debellari, & funditus deleri poſſunt. -  51 Auctores plurimi recenſentur, qui de iuſtitia punitionis, & debellationis Hæreticorum, latiſsimè diſputant. -  52 Hæretici, & Schiſmatici, Saracenis, & cæteris infidelibus, imò & lupis, deteriores ſunt, & magis puniendi. -  53 Eccleſiæ auctoritas, & poteſtas poſt Conſtantinum maior eſſe cœpit, & magis publicè, ac liberè exerceri. -  54 Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias, & intrare compellentis, quos ultimo loco vocaverat, multifariè cum SS. Patribus explicatur. -  55 Cap. Schiſmatici 23. quæſt. 6. explicatur. -  56 Cogi quodammodo dicitur, qui importunis precibus ſuadetur. -  57 Infideles licitè poſſunt ad fidem per efficacem & importunam etiam ſuaſionem compelli. -  58 D. Paul. locus 2. ad Timoth. & Ierem. 1. 24. de inſtantia prædicationis Fidei expenditur. -  59 Cap. Maiores de baptiſmo ponderatur, & illuſtratur. -  60 Converſio coacta D. Pauli humanis regulis metiri non debet. Miraculoè quæ à Deo facta ſunt, in exemplum vel conſequentiam adduci non debent, ibidem. -  61 Deus res, quas condidit, ſuos curſus agere ſinit. -  62 Sacræ Scripturæ exempla quæ à communibus Theologiæ regulis exorbitant, veneranda ſunt, non imitanda. -  63 Deus animas hominum multis modis invitat, etiam ſtupefaciendo, ex D. Thom. -  64 Cap. vides 23. q. 6. & cap. quid faciet 23. q. 4. explicantur. -  65 Coactio infidelium ad Fidem etiam ſi vi indirecta fiat, reprobata eſt. -  66 Voluntas prorſus libera non reperitur in eo, qui etiam cauſativè, aut conditionatè ad baptiſmum compellitur. Et quatenus voluntas coacta, voluntas ſit? -  67 Velle eius eſt, qui poteſt & nolle, & aliorum imperio non obſequitur. -  68 Res imperioſa eſt timor. -  69 Voluntatem liberam qualiter diffiniat D. Auguſtin. -  70 Bella per Conſtantinum, & alios Chriſtianos Principes adverſus infideles non ob id ſolum geſta fuerunt, ut Fidem reciperent, ſed ex alijs cauſis, quæ referuntur. -  71 Carolus Magnus qua de cauſa Longobardis bellum intulerit? -  72 Leges, quas Conſtantinus, Theodoſ. & alij Imp. contra Paganos & eorum ſacrificia tulerunt, de infidelibus, eiſdem Imperatoribus ſubditis, accipiẽdæ ſunt. -  73 Princeps quilibet poteſtatem habet in eos, qui ſibi politicè ſubſunt, ut quæ ſibi expedire videbitur, cuſtodiant, etiam ſi diverſæ religionis ſint. -  74 Athanaſij notabilis hiſtoria, & propqetia de templis Paganorum lege Conſtantini claudendis. -  75 Lex 1. C. de Paganis illuſtratur. -  76 Paganorum nomen unde, & quare olim Gentilibus datum fuerit, latè diſcutitur. -  77 Pagani in iure dicuntur, quotquot à militia erant immunes, & liberi. -  78 Infideles, ſibi ſubditos, à ſuis Regnis Princeps Chriſtianus ex iuſtis tantùm cauſis expellere poteſt. -  79 Siſebutus Hiſpaniæ Rex, & Dagobertus Galliæ, an præciſè, vel cauſativè Iudæos ſui Regni ad baptiſmum recipiendum coëgerint? -  80 Heraclij Imperatoris Conſtantinopolitani notabilis hiſtoria refertur, ob quam omnes Iudæos ſui Imperij baptizari coëgit, & ut in Hiſpania & Gallia cogerentur, curavit. -  81 Siſebuti actionem tanquam iniuſtam Concilium Tolet. IV. pro parte reſcidit. Et plures alij Auctores apertè damnãt. Et num 83. & 85. -  82 Concilio Tolet. IV factum Siſebuti circa converſionem Iudæorum reprobanti, ipſum Siſebutum interfuiſſe, docet Epiſcopus Palentin. Qui reprobatur. -  84 D. Iſidorus Hiſpalenſ. qui floruit temporibus Siſebuti, eius factum etiã tunc prudentioribus non fuiſſe probatum, affirmat. -  86 Reges Catholici Ferdinan. & Eliſabeth, Iudæos, & Mauros ab Hiſpania expellentes, iuſtiſsimis rationibus moti ſunt, & eis vim directam non intulerunt. Et num. 90. -  87 Iudæos, & infideles inter Chriſtianos morari periculoſum eſt. Et num. 94. -  88 Oculi dum ſpectant læſos, læduntur & ipſi, ex Ovidio. -  89 Diſsimilibus non converſari ſalutare eſt. -  91 Status, & Religionis tuendæ ratio, efficit, ut infideles iam baptizatos à ſuis Regnis Princeps expellere poſſit. -  92 Philippus III. Rex noſter pijſsimus, & invictiſsimus laudatur, ob expulſas à ſuis Regnis Maurorum reliquias. -  93 Mauri, ſive Moriſci ultimo ab Hiſpania per Philippum III. expulſi, quot fuerint? & hiſtoria huius expulſionis remiſsivè. Dom. Petrus Fernandez Navarrete Regius Secretarius citatur, & laudatur ibidem. -  95 Pepecornus Iudæus converſus multa flagitia admiſit, & carmina de eo Vlrichi ab Huten. QVibvs ita præhabitis, & conſtitutis, prior opinio in quæſtione, ſive titulo, de quo agimus, iuxta modum ſuprà dictum accepta, nõ ineptè defendi poterit, cùm pro ea militẽt rationes, & auctoritates adeò lato calamo peroratæ. Et † ad cõtrarias reſponderi poteſt. Primum, & ſecundum argumentũ non obſtare, quia loquuntur de vi directa, & abſoluta, quâ verum eſt, neminem ad Fidem compellendum eſſe, cùm hæc ſit ſuadenda, nõ imperanda, aut cogenda: Nos tamen, non de eiuſmodi vi, ſed de indirecta, & cauſativa tractare, quæ, ut diximus, non reprobatur, & ſæpè per medium bellorũ, & comminationẽ inducitur. Ad tertium verò, quartũ, & quintum reſpondemus, † fatendo, veriſsimum quidem, & certiſsimũ eſſe, Chriſti Fidem ſuaviter, & pacificè, atque Apoſtolico more, & inſtituto cõgruẽtiùs, & citra aliquod damnum, & ſcandalum prædicari, & ubi illud teneri commode poteſt, nihil prius, neque melius reperiri, ut ſæpè retulimus, in iſtis autem Novi Orbis regionibus ob rationes ſuprà cõſideratas, exactè obſervari nõ poſſe, nec potuiſſe, † ac proptereà aliâ media viâ, horum barbarorum converſionem curãdam fuiſſe, qui in ſua infidelitate relinqui non debuerunt. Quam ſolutionem, ultra Auctores ſup. cap. præced. ex num. 5. allegatos expreſsis, & elegantibus verbis tradidiſſe videtur D. Auguſt. epiſt. 1. ad Bonifacium ita inquiens: † Melius quidem eſſe quis dubitaverit, ad Deum colendum homines doctrina duci quàm timore pœnæ, vel dolore compelli? Sed non quia iſti meliores ſunt, ideò illi, qui tales non ſunt, negligendi ſunt. Multis enim profuit, prius timore, vel dolore cogi, ut poſsint poſteà doceri, aut quod iam verbis didicerunt, opere ſectari. Cuius loci mentionem faciens Iuſt. Lipſius adverſ. Dialog. verſ. Divinum illud, in fine, ſe non vereri, ait, in Fidei negotio, Levem aliquam, & cùm ſpe fructus compulſionem admittere, minantem tamen magis, quàm cogentem. Nec diſſentit Ioſeph. Acoſta, qui ultra ea, quæ ab ipſo mutuavimus ſuprà prox. cap. num. 7. iterum lib. 3. cap. 13. pag. 229. docet, infideles, qui ſe in recipienda Fide duriores præbent, ruſticitate magis animi, quàm electione rationis, cuiuſmodi Barbari penè omnes ſunt, iudicij vix ſententiam ſequentes, ſed impetu, aut conſuedine impulſi, hos certè ſeveritate quadam ſalutari in Eccleſiæ gremium intrare compellendos eſſe. Siqvis autem adhuc poſteriorem † opinionem defendere voluerit, quæ nullam coactionem, nec armorum interventionem in Fidei prædicatione, & propagatione permittit, quamq́ue in puncto iuris veriorem & ſecuriorem eſſe tradidimus, & noviſsimè probat Seraph. Freitas de iuſto Imper. Aſiat. cap. 9. num. 5. argumentis contrarijs ita ſuo ordine ſatisfacere poterit. Non obſtare primum, inde cõſtructum, quòd Eccleſia, & eius alumni nõ ſolùm habeant poteſtatem, verùm & præciſam neceſsitatem Fidei per Orbem univerſum diſſeminandæ, prout & infideles illam recipiendi; & in hoc magis, quàm in cæteris omnibus rebus charitatis officium ac præceptum impleri. Nam † reſpondetur, hæc quidem omnia veriſsima eſſe; ita tamen infidelium converſionem diſponi debêre, ut nulla violentia eis hac de cauſa inferatur, nec doctrinę Apoſtolicæ limites excedantur, ſed poitùs res adeò pia, † & ſancta, piè quoque, & ſanctè tractetur, ut alias dicitur de matrimonio in Concilio Trident. ſeſſ. 24. de reformat. matr. cap. 10. Finis † quippe bonus alicuius actionis non facit eam bonam, aut legitimam, niſi per iuſtos, & legitimos tramites fiat, princip. proœm. inſt. ibi: Et per legitimos tramites, D. Paul. ad Rom. 3. verſ. 8. cap. qui ſine Salvatore 26. q. 2. cap. admoneant, cap. Non obſervetis 26. quæſt. 7. Navarrus in tract. de finib. Human. Act. Num. 8. Quemadmodum neque † bona intentio, etiã cum vincibili ignorantia coniuncta, eum à peccato excuſat, qui facit, quod ſcire debuit, ſibi non licêre, ut probatur Act. 3. verſ. 7. & per D. Thom. Medinam, & alios in 1. 2. q. 74. art. 5. & q. 76. art. 2. communi Tholog. in 2. diſtinct. 22. & ex alijs relatis à Gregor. de Valencia diſput. 2. q. 3. punct. 6. & quæſt. 5. & Mart. Delrio in diſquiſit. Magic. Lib. 4. Cap. 4. quæſt. 5. ſect. 2. pag. 334. & lib. 6. cap. 2. ſect. 1. quæſt. 2. pag. 486. ubi tractat, an liceat, remedium petere à maleficis? Et quamvis † infideles, prædicatam ſibi, & ſufficienter propoſitam Chriſti Fidem non recipientes, graviter peccent: non tamen poſſunt Chriſtiani, eos ſub hoc prætextu punire, aut debellare, cùm id ſibi nequaquam permiſſum, ſed potius prohibitum reperiatur Matth. 10. Marc. 6. & Lucæ 9. Quia † præceptum illud affirmativum de Fide prædicanda, & diſſeminanda, & de idololatria vitanda, nequaquam fideles conſtringit, ut ad illud implendum aterum fortius, & potentius præceptum, negative cõceptum, trãſgrediantur, quo inſontes, & innocentes non eſſe occidendos, nec bello, & iniurijs laceſſendos docemur, ut habetur Exodi cap. 23. & Matth. cap. 19. Cùm † nemo teneatur aliorum converſonem curare, ſi ſe exponat periculo peccandi. Quia non ſunt facienda nala, ut inde eveniant bona, & † etim ob lucrandas omnes animas mundi, nõ poteſt quis peccatum, quantumvis venial, committere, ut in noſtræ quæſtionis terminis benè obſervant, & probant Ioan. Andr. in reg. peccatum in Mercurialibus, Ant. à Corduba dict. lib. 1. quæſtionarij, quæſt. 57. Eman. Roder. in quęſt. Regular. 3. tom. quæſt. 32. Ferdin Rebellus de oblig. iuſt. lib. 1. quæſt. 14. ſect. 8. num. 58. Pag. 123. Beccanus in ſum. 2. tom. cap. 13. quæſt. 4. Simon Maiol. De perfid. Iudæor. Pag. 103. Pat. Fran. Suarez in tract. de Charitate, diſput. 9. ſect. 1. ex num. 2. & alia adducens Ioan. Bapt. Valençuela in monit. contra Venetos, 5. part. num. 200. & Mag. Marquez in Gubernat. Chriſtian. lib. 2. cap. 25. pag. 132. & ſeqq. & cap. 28. pag. 171. Neque hoc excuſat, † quòd Chriſtiani Principes, ut in argument ſubiecimus, eſſe debeant Divinæ legis cuſtodes, & vindices: nam, ut rectè advertit Gregor. de Valencia 3. tom. diſput. 1. quæſt. 10. punct. 6. col. 407. verſ. Ad ſecundum, id ſic intelligendum eſt, ut debeant recta ratione, modoq́ue conſentaneo illius obſervationem tueri, ac promovêre. Non eſt autem in propoſito recta ratio ea, quæ eſt per vim, cùm potiùs hoc alienum ſit ab ipſa lege Divina, & modo quo Chriſtus Evengelium ſuum prædicari voluit; qui, ubi ſibi viſum fuerit oportere; illorum converſionem diſponet. Cùm † nulla natio ſit, ex qua non ſint aliqui prædeſtinati, Apocal. 7. Et ſecundùm doctrinam D. Auguſtini epiſtol. 80. † in omnibus gentibus, ubi nondum eſt Eccleſia, oportet, ut aliquando ſit, licét non oporteat, vel neceſſarium ſit, ut omnes, qui ibi fuerint, credant: quia omnes gentes promiſſæ ſunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium eſt fides. Quod, Auguſtino non citato, cum Lyrano, & Hadriano Fino rectè advertit P. Ribera in Michęam cap. 4. num. 23. docens, non omnes omnium gentium homines venturos eſſe ad Chriſtum, & ad Eccleſiã; venturos tamẽ eſſe multos ex ſingulis nationibus, & optimè probat, & proſequitur Pat. Fran. Suarez in 3. par. D. Tho. tom 4. 59. art. 6. diſput. 56. ſect. 1. pag. 661. Secvndo Verò † argumento refponderi poteſt cum Epiſcopo Chiapenſ. in replic. 5. & 12. ad object. Sepulvedæ, & Dom. Soto in 4. diſtinct. 5. queſt. Unic. art. 10. pag. 270. verſ. Alij verò. Quod, etſi Reges noſtri non ſolùm ex communi charitatis præcepto, verùm & ex pręciſa obligatione, ſibi per Bullam Alexan. VI. iniuncta, converſionem Indorum curare debuerint, & ſic etiam ad eos pertinêre videatur cura de medijs, ad eandem converſionem tendentibus, cùm ordinaria non ſufficiant, propter difficultates, feritatem, & barbariem Indorum, & alia impedimenta, quæ in eodem argument, & ſuprà cap. proximo ex num. 2. conſideravimus. Hoc tamen † intelligi debet, quatenus ea, quæ ſunt ad finem, eidem fini proportionantur, & ad eius conſecutionem permiſſa, utilia, & conducibilia cenſentur, argumento l. legata inutiliter, D. de adimend. legat. Et eorum, quæ tradit Covarru. lib. 1. variar. cap. 1. verſ. Medium autem. Secus verò contingit, quando talia media prohibita ſunt, & finem, ad quem diriguntur, potius impediunt, retardant, aut deſtruunt; qualia ea omnia eſſe dicunt, quæ violentiam aliquã & bellorum, atque armorum terrorẽ includunt, & ab antiquo Apoſtolorum inſtituto diſcedunt, ex rationibus, & auctoritatibus toto cap. 17. perpenſis. Tũc enim melius eſſe inquiunt, à prædicatione, & converſione deſiſtere, quàm lege Dei perfractâ, eiuſdem legis obſervationem prohibitis, & repugnantibus medijs, inducere velle. Arma † etenim, quibus Chriſtiani milites in hac expeditione uti debent, ut ſæpè conſideravimus, & benè advertit Hieron. Zevallos dict. 4. tom. pract. commun. quæſt. ult. num. 200. & ſeqq. illa duntaxat ſunt, de quibus D. Paul. loquitur 6. ad Epheſ. Eſtote ſuccincti lumbis mentis iuſtitiæ, & calceate pedes in præparatione Evangelij pacis. Quibus mediantibus, ſi parum, aut nihil profecerint, & exitus votis non reſponderit, omni prorſus culpa vacabunt. Præterquàm † quòd abſurdum eſſe putant, exiſtimare, ob difficultates & impedimenta ſuprà relata, Evangelij curſum, more, & exemplo Apoſtolorum ſervato, hodiernis, ut antiquis tẽporibus, etiam inter feras, & barbaras nationes, ingentem progreſſum non habiturum, ſi idonei miniſtri eligãtur, qui Dei cauſam magis quàm ſuam agere curent, & patientiâ, labore, ac vitæ puritate ſuſceptum miniſterium, prout rei gravitas, ac dignitas poſtulat, exequantur. Nam † ipſi Apoſtoli, olim ad alias gentes non minus barbaras promulgandi Evangelij cauſâ, humanis prorſus ſuppetijs deſtituti, deſtinati ſunt, ut late memorant Auctores, quos citavimus ſuprà lib. 1. cap. 14. num. 81. & Thom. à Ieſu ſtatim allegandus. Et tempeſtate noſtrâ † ſanctus Fran. Xaverius, & alij eius ſocij Evangelium Evangelicè cum magno ſructu in India Orientali prædicaſſe legũtur Indis, Perſis, Arabibus, Æthiopibus, Malabaribus, Iapponenſibus, Sinenſibus, & infinitis alijs. De quo, ultra alios, ſolitâ eloquentiâ plura ſcribit Maffæius in ſua Ind. Orient. hiſt. lib. 12. & 14. ubi inter alia ait: Huius mihi profectionem viri paulò fuſius perſequi eſt animus: ut promulgandi Evangelij ſtudioſis hominibus recens propoſitum ſit Apoſtolicæ peregrinationis exemplar. In qua ſententia exornanda, & cõprobanda plura eleganter expendunt Ioſeph. Acoſta dict. lib. 1. & 2. de procur. Ind. ſalu. per totam, Corduba dict. lib. 1. quæſtionar. quæſt. 57. dub. 6. colum. 507. & Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſalu. lib. 41. part. cap. 1. ex pag. 123. dicentes, † nullo modo ſpiritualem Indorum ſalutem deſperãdam eſſe, aut ab eius cura à viris Apoſtolicis deſiſtendum, cùm Indos iam Deus ad Evangelium vocare videatur, ſperandumque ſit, quòd paulatim, & ſucceſsivè convertentur; tum ex eorũ docilitate, tum etiam † ex auxilio Divino Prædicatoribus Fidei promiſſo Iſaiæ 55: Quomodo deſcendit imber, & nix de cœlo, & inebriat terram, & germinare eam facit; ſic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, paulatim producet fructum ſuum. Et Pſalm. 67: Dominus dabit voci ſuæ vocem virtutis: Dominus dabit verbum Evangelizantibus virtute multa. Quod efficit, † ut nec propter linguarum varietates diffidere oporteat; ſcriptum eſt enim Matth. & Lucæ 10: Nolite cogitare, quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim eſtis vos, qui loquimini, ſed Spiritus Patris veſtri, qui loquitur in vobis. Neque obſtare, quod Chriſtus, Apoſtoliq́ue omnes miraculis Orbè flexerint, vel ſubiugarint, ætaſque noſtra eiuſmodi viros non ſit adepta, † quia non eſt prudentiæ genus, quod cœleſti virtute vacuum eſt, humanis conſilijs explêre: † & quia maior verarum virtutum, quàm miraculorum gloria in Orbis converſione reſplenduit. Etenim, ut præclarè docet D. Chryſoſt. homil. 46. ſuper Matth. † Non ita ſignis adducuntur Gentiles ad Fidem, ut bona vita & exemplo Prædicatorum: qui enim miracula faciunt ſine vita ſtudioſa, ſæpè deceptores ab eis æſtimantur. Et homil. 6. in. 1. epiſt. ad Corinth. de eâdem re agens, inquit: Quod etſi in præſentia ſigna viderentur, quis tamen perſuaderet? quis externorum aures nobis accommodaret, cùm tantopere increbreſcat malitia? Etenim probata Chriſtianorum vita, Maiorem apud multos auctoritatem ſibi vindicabit, quàm ſigna: ſiquidem hæc apud impudentes, & malos homines malam concitant opinionem. Vita autem pura etiam ipſum diaboli os maiorem in modũ obſtruere poterit. Vt omittam, compertũ etiam hoc ipſo ſaeculo eſſe, † apertis miraculis Deum præſentiſsimum non modò viris Apoſtolicis, verùm & militibus, Fidei Catholicæ cauſam, utcunque agẽtibus, affuiſſe, quemadmodum conſiderat Thom. à Ieſu d. lib. 4. pag. 125. Et Ego latiſsimè oſtendi ſup. hoc lib. cap. 4. ſequent. Quo ſuppoſito † ceſſat regula illa, quam pro contraria ſententia perpẽdimus, de conceſsione antecedentis conſequenti conceſſo; non enim procedit, ubi conſequens ſine tali antecedenti exerceri, & ſubſiſtere poteſt, ut patet ex exemplo l. 1. §. igitur, D. de exercit. act. & erudite oſtendit Romanus conſ. 451. num. 1. & cũ eo Felin. in cap. prætereà n. 4. de offic. delegat. Everardus in loco à conceſsione conſequentis, limit. 2. Didac. Perez nihil allegans in l. 1. tit. 5. lib. 8. ordin. fol. 177. col. 2. & Tuſchus pract. concluſ. iur. verb. Conſequens, concluſ. 757. ex. num. 71. Ad tertium argumentum, dum generaliter laudat curam, & zelum defendendæ, & extendendę Chriſtianæ Religionis, reſpondetur, † id quidem certiſsimum, & ſanctiſsimum eſſe, dũmodo, ut diximus, legitimè fiat, & iuxta eiuſdem Religionis præcepta. Quod ſupponendum, ſive ſupplendum eſt in omnibus locis, & auctoritatibus in argumento relatis. Et præcipuè † in d. cap. ſi non ex Fidei 23. quæſt. 4. in quo maior vis argumenti conſiſtit. Nam, ut benè advertunt Sotus in 4. diſtinct. 5. quæſt. uni. art. 10. pag. 271. verſ. Quartum argumentum, Epiſcop. Chiapenſ. in dict. Apolog. contra Sepulvedam, & in 3. replicat. ad obiect. eiuſdem. Covar. in Reg. peccatum 2. par. §. 10. numer. 2. verſ. Quartum, Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. verſ. Iam verò, col. 529. Gregor. de Valentia dict. 3. tom. diſput. 1. quæſt. 10. punct. 6. verſ. Secundò certum eſt, Zevallus quæſt. fin. ex num. 170. Torres dict. diſput. 51. dub. 1. & noviſſimè Pat. Suarez dict. tract. de Fide, diſput. 18. ſect. 3. num. 5. Divus Gregor. ibi intelligendus eſt de bello, quod Gennadius, Africæ Exarchus, Fidei cauſâ adverſus Hæreticos, & Apoſtatas geſsit, qui, ut ſtatim trademus, non ferendi, ſed feriendi ſunt, ubi adverſus Eccleſiam, cui ſemel nomen dederunt, colla ſubrigere audent, veramque Evangelicæ legis doctrinam prędicari impediunt, aut Fidem volunt Chriſtiani nominis inclinare. Quæ ſolutio colligitur ex epiſt. 72. eiuſdem D. Gregorij ad eundem Gennadium ſcripta, cuius etiam meminit Gratianus in cap. ſicut, eâd. cauſâ, & quæſ. Et ſi cui forte nõ probetur propter generalitatem verborum D. Gregor. in dict. cap. ſi non ex Fidei, quæ de alijs bellis agere inſinuant, quæ Gennadius adverſus infideles nõdum Eccleſiæ, & Romano Imperio ſubditos gerebat, dilatandæ Fidei cauſâ, & ut Chriſti nomen per ſubditas gentes, Fidei prædicatione circũquaque diſcurreret. Omiſſa, aut ſi mavis reiectâ, aliâ ſolutione Gregor. Lop. in dict. l. 2. part. glo. mag. col. 6. dicentis, Divum Gregorium ibi, bella, quæ Gennadius gerebat, nõ approbare, † ſed tantùm rectam eius intentionem laudare, quę ſemper in bellis plurimum commendatur, iuxta doctrinam D. Thom. 2. 2. quęſt. 40. art. 1. & alia, quæ tradit Covar. dict. reg. peccatum. 2. part. §. 9. num. 1. & 2. Poſſumus quidem ſecundo modo cum eiſdem Auctoribus reſpondêre; de illis infidelibus loqui, qui ditiones, & provincias Chriſtianorum infeſtabant, aut occupabant, aut Fidei prædicationem ſuis blaſphemijs, praviſq́ue perſuaſionibus impediebãt, ut colligitur ex illis verbis: Plurima enim pro paſcendis ovibus Beati Petri Apoſtolorum principis excellentiam veſtrã præſtitiſſe didicimus, ita ut non parva loca patrimonij eius, proprijs nudata cultoribus, largitis Dacorum habitationibus reſtauraverit. Quibus, † & ſimilibus caſibus, Infidelibus iuſte bellum inferri poteſt, cùm non ſint ſolùm infideles, verùm & Fidei, & Chriſtianorum hoſtes, iuxta differentiam, quam inter eos facit Marquard. in tract. de Iudæ. & Infid. part. 1. cap. 5. fol. 21. atque ita militẽt adverſus illos omnes rationes iuſti belli, defenſivi, & vindicativi, de quibus egimus ſup. hoc lib. cap. 6. ex num. 49. & doctrina Bald. conſ. 140. in fine lib. 4. quem refert Cardinalis Tuſchus in pract. concluſ. verb. Hoſtes Fidei, concluſ. 173 ubi tradit, quòd hoſtes Fidei impunè poſſunt prædari à fidelibus. Et Michaëlis Salon in 2. 2. tom 1. quæſt. 66. art. 8. ubi probat, quòd infidelium bona, & perſonæ ſubditæ ſunt Chriſtianis de iure, quando occupant ea, quæ aliquando fuerunt Chriſtianorum. Alioqui autem, ſi infideles quietè, & pacificè viverent, & nihil occuparent, quod aliquando Chriſtianorum fuiſſet,non poſſet eis iuſté bellum ob ſolam infidelitatis cauſam moveri, iuxta ea, quæ laté diſputavimus ſuprà cap. 15. etiam ſi Saraceni eſſent, ut per argumentum à cõtrario ſenſu probare videtur Alex. P. II. † in cap. diſpar. 23. quæſt. 8. dum docet, iuſtè pugnari adverſus Saracenos, qui Chriſtianos perſequuntur, & ex urbibus, & proprijs ſedibus pellunt: cuius tex. auctoritate idem expreſsè probavit gloſ. ibidem. & conſuluit Oldrad. conſ. 264. incip. Illa videtur probabilior. Quamvis in hoc contraria ſentẽtia verior videatur, † ſcilicet adverſus Saracenos, quamtumvis in pace degentes, ſemper, & quolibet modo, ſine aliqua nova cauſa iure optimo bellum indici, quoniam ſunt perpetui, & infeſti Chriſtiani nominis hoſtes, & detinent provincias, quæ olim Chriſtianorum fuerunt, & pręcipuè terrã Ieruſalem, & terram Promiſsionis, quam Dominus Abrahæ, & ſemini eius promiſit, & Catholicis debetur, quia ſemen Abrahæ ſunt, ſecundùm Apoſtolum ad Roma. 9. verſ. 7. & ad Corinth. 11. verſ. 22. quod tenet idem Oldrad. ſibi contrarius conſ. 72. incip. Contra Saracenos, & ſequitur Calderin. conſ. 95. num. 2. aliàs 1. de tregua, & pace, Geminian. conſ. 96. incip. Pro huius dubij, num. 5. & ſeqq. Alex. conſ. 130. incip. Super eo, num. 4. & 5. lib. 7. & eos referens Cardin. Tuſchus pract. concluſ. iur. verb. Infidelibus, concluſ. 124. & verb. Bellum, concluſ. 36. num. 14. latiſsimè Marquardus ubi ſup. cap. 6. ex num. 10. fol. 30. Victoria in relect. de Indis, 1. part. num. 7. in fine, Gregor. Lop. in. 1. ult. tit. 18. part. 2. verb. En la conquiſta, ubi dicit, quòd Papa approbat hæc bella, & quotidie dat indulgentias, & Cruciatam contra illos Saracenos Africæ in favorem Regis Hiſpaniæ, Anton. Gam. deciſ. Luſit. 335. Boërius deciſ. 178. num. 10. Cacheran. in diſput. inſerta poſt deciſ. Pedemon. num. 19. Gail. lib. 1. de pace pub. cap. 2. num. 40. Molina de iuſt. & iur. tract. 2. diſput. 99. & diſput. 105. Bellarmin. lib. 3. de laicis cap. 16. Zevallos dict. quæſt. fin. ex num. 210. Marta de iuriſd. 1. par. cap. 24. ex num. 22. P. Mag. Lorca in 2. 2. ſect. 3. diſpu. 52. num. 8. & Fr. Iacob. Bleda in hiſt. Maur. lib. 8. & noviſsimè Seraph. Freitas de Iuſt. Imp. Aſiat. cap. 9. num. 10. & 11. ubi plures alias cauſas recenſent, ob quas bellum contra Saracenos iuſtificatur. Et † hæreſim Lutheri notantes, qui aſſeruit, non licêre Chiſtianis bellare in Turcas, optimè proſequuntur Alfonſ. à Caſtro, & Sebaſt. Medices adverſus hæreſes, verb. Bellum, Covar. d. reg. peccatum 2. part. §. 10. ex prin. Lancellot. Conrad. in temp. omn. iud. lib. 1. §. 3. verb. Infidelibus in auxilium, quos citat Petr. Cenedus in collect. 59. ad Decretum, pag. 84. num. 1. in fine, & contra Eraſmum idem advertit Anton. Rubeus in aſſertion. Cathol. lib. 2. err. 2. & Nos ſuprà cap. 6. num. 49. & Mag. Lorca ſup. D. Thom. ſect. 3. diſput. 49. num. 1. Neque his refragatur † d. cap. diſpar, quoniam argumentum à contrario ſenſu non valet, quando ex eo abſurdus, vel abſonus intellectus reſultat, aut aliorum iurium correctio, l. nemo, D. de iuriſd. omn. iud. gloſ. celebris in l. conventicula, C. de ſacroſ. Eccleſ. cum notatis ab Everardo loco. 4. pag. 58. Canciuncula loco 13. Bellon. de argum. leg. cap. 11. Mantua ſingul. 541. Corraſ. lib. 5. Miſcel. cap. 9. num. 9. & Ioan. Gutierr. in repet. l. nemo poteſt, num. 288. de legat. 1. Et Pontifex ibi nullo modo voluit aliquã differentiã Saracenorũ facere, quoad hoc, ut his magis, quàm illis bellum iuſtè inferri poſſet; ſed illa verba: Qui Chriſtianos perſequuntur, &c. generaliter, vel cauſativè appoſuit, quaſi diceret, omnes Saracenos eſſe, & fuiſſe perpetuos Chriſtianorum hoſtes, perſecutores, & ſpoliatores, & ideò in eos iuſtè pugnari. Nam † relativum quis vel qui, non ponitur ibi reſtrictivè, ſed generaliter & declarativè, cuilibet de genere competat, iuxta doctrinam Bart. per text. ibi in l. omnes populi, D. de iuſt. & iure, l. 1. C. de ſum. Trinit. l. iubemus, C. ad Trebel. quam ſequuntur communiter Doct. in eiſdẽ iuribus, Paul. Caſtrenſ. conſ. 84. num. 3. & conſ. 418. lib. 1. & Cardin. Tuſchus pract. concluſ. iur. litt. R. concluſ. 127. num. 28. & 38. Et iuxta hanc expoſitionem textus in d. cap. ſi non ex Fidei, poſſumus etiã accipere † text. in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. dum probat iuſtam cauſam bellandi eſſe: Por acrecentar el pueblo ſu Fè. Nõ enim ſimpliciter loquitur de bello quibuslibet infidelibus ob ſolã infidelitatẽ, vel diverſitatẽ Religionis illato, ſed de eo, quod augẽdæ, & defendẽdæ Fidei ratione legitimè infertur, nimirum cõtra Saracenos, Hæreticos, Apoſtatas, & alios eiuſdem Fidei hoſtes, qui eam impedire, aut impugnare conantur, & ideo cum myſterio adiecit illa verba: E para deſtruir los que la quiſieren contrallar, ut benè advertit Zevallos ubi ſub. num. 171. Ad ponderationem autem † dict. cap. diſpar, in finalib. verbis, quam cũ Grego. Lop. fecimus ſup. cap. 16. num. 80. poteſt etiam ex ſuprà dictis facilè reſponderi. Quoniam illatio, quæ ex eo per argumentum à contrario deſumitur, vincere non debet tot, & tam apertas deciſiones, & Sanctorum auctoritates, quibus probatur, neque Iudæos, neque alios infideles bellorum terroribus ad Eccleſiæ Fidem, & obedientiam cogendos. Et Pontifex ibi de Iudæis tantùm, inter Chriſtianos degentibus, ſermonem habuit, eoſq́ue bello laceſſendos non eſſe, inquit, quia ubique ſervire parati ſunt, ideſt, non audent cõtra nos bellare, aut expreſsè, & apertè, ſicut Saraceni, & alij infideles, Eccleſiæ, & Chriſtianorum quietem, & ſervitium aliquid molirentur, iuſtè bello compeſci poſſent, ſicut & Saraceni. De alijs verò infidelibus Eccleſiæ in teporalibus non ſubiectis, nihil diſpoſuit, nec utrũ ij ad eius obſequium, & ſervitium inviti adducendi eſſent? ſed aliorum Canonum auctoritate definiendum reliquit, ut conſtat ex his, quæ tradunt Archidiac. Turrecrem. Domin. & alij ibîdem, & Simon Maiol. d. colloq. de perfid. Indæorum pag. 221. Ad quartum argumentum, † quod ſumpſimus ex maiori auctoritate, & poteſtate, quam Eccleſia hodiernis temporibus habet, quâ mediante ad debellationem, punitionem, & coactionem quorumlibet impiorum procedere poteſt, ut habetur † in d. cap. ſi Eccleſia, cap. non invenitur, cap. diſplicet 23. quæſt. 4. & in alijs locis, & exemplis in argumento relatis, facilè reſpõdetur, iura illa de Hęreticis, Apoſtatis, Schiſmaticis, & alijs impijs hominibus agere, qui Eccleſiæ Fidem ſemel promiſſam, & obſequium debitum negant, aut alio modo ei advetſantur: non autem de ſimpliciter infidelibus, quietè, & pacificè degẽtibus, in quorum prædicatione, & converſione Eccleſia ipſa tam hodie, quàm olim nullâ poteſtate, aut coactione uti vult, ut ſæpè probavimus, Deo Opt. Max. eorum vocationem relinquens, † qui ſemper deſideraſſe videtur, ne rei adeò perfectæ laus, in homines, aut hominum vires, præſidiaq́ue transferatur, ſed quod omnino Divinum eſt, ipſi Deo cum gloria tribuatur, iuxta illud Apoſt. 1. Corinth. 2: Ne glorietur omnis caro, & ſublimitas ſit virtutis Dei, & non ex nobis, cum alijs, quæ adducit Fr. Thom. à Ieſu d. lib. 4. de procur. Ind. ſal. 1. part. cap. 1. pag. 123. Neque refragatur, quòd idem de hęreticis, & Apoſtatis dici debêret, † cũ Fides ſpontanea eſſe debeat, non ſolùm quando à principio credit homo, ſed etiã quotieſcunque credit, † quia ſervitia coacta Deo non placent, qui hilarem datorem diligit, & ex neceſsitate Evangelizantibus gloriam non tribuit, 2. Corinth. 9. Nam licèt non defuerint, qui, hoc argumento moti, malè putarũt, † Hæreticis, Schiſmaticis, & Apoſtatis, ſicut neque infidelibus, vim inferri non poſſe, à quibus nõ multum diſtare videtur opinio Marſilij Paduani relata, & meritò reiecta à Navarro in cap. novit, notab. 3. pag. 106. num. 98. de iudicijs, & Valençuela in monit. contra Venetos part. 7. Qui in ſuo pacis defenſorio omnem coërcitionem, & iuriſdictionẽ Eccleſiæ auferebat. Hic tamen error ab omnibus Catholicis Doctoribus plurimis rationibus damnari, & convinci ſolet, † quia infideles, cùm nuſquã baptiſmum receperint, neque Eccleſiæ Fidem de ſervandis præceptis Evangelicis dederint, ab eâdem Eccleſia, & Chriſtianis Principibus puniri, aut debellari hac de cauſa nõ poſſunt, quod in Hæreticis, Apoſtatis, & Schiſmaticis contrà obſervatur, qui cùm ſemel voluntariè crediderint, eo ipſo quòd baptizantur, Eccleſię ſubijciuntur, quæ cuſtos eſt Religionis Chriſtianæ, ac proinde poteſt pœnis ſpiritualibus, & corporalibus uſque ad pœnam ignis, & confiſcationem bonorum, eos ad Dei legem ſervandam compellere, & ut Fidem impleant ſemel in baptiſmo promiſſam, atque profeſſam, quia niſi hanc iuriſdictionem, & poteſtatẽ habêret, parum potens eſſet ad inducendum finem, quem ipſius Sponſus Christvs Opt. Max. prætendit, arg. cap. 1. 2. & 3. 24. q. 3. & eorum, quæ tradit Navar. d. num. 98. Valençuela d. part. 7. num. 56. & ſeqq. Vnde † in ſacris Fidei apud Hiſpanos prætorijs non puniuntur infideles non baptizati, ſed ſolùm Apoſtatæ, & Hæretici baptizati, qui negant, & deficiũt in fide, quam ſemel profeſsi ſunt, ut præter alios obſervat Didac. Valdes de dignit. Reg. Hiſp. cap. 19. num. 6. pag. 162. Quinimò † ſi numerus, & potentia hæreticorũ id expoſtulet, poterit quoque adverſus illos bellum indicere, ut funditus extirpentur, & ne eorũ peſsimo exemplo, praviſq́ue ſuaſionibus Chriſtiana Reſpublica maius in dies nocumentum accipiat. Quam ſententiam expreſsè definire videtur Auguſt. in d. cap. ſi Eccleſia, & ſimil. D. Hieronym. à Gratiano relatus in cap. reſecandæ 24. quæſt. 3. & text. in l. 4. C. de hæret. cap. ferrum, cap. cùm ſecundùm leges eod. tit. lib. 6. l. 1. & per tot. C. de Apoſtat. & Schiſmat. l. 1. tit. 26. part. 7. l. 1. & 2. tit. 1. lib. 4. fori. l. 1. & per tot. tit. 4. lib. 8. ordin. Tertu. adverſus Gnoſticos cap. II. dum ait: Ad officium Hæreticos compelli, non allici dignum eſt, duritia vincenda eſt, non ſuadenda hæreſis. Et latiſſimè † probant, & ab hęreticorum argumẽtis, & calumnijs defendũt Theologi omnes poſt D. Thom. 2. 2. quæſt. 10. art. 12. Alfonſ. a Caſtro de iuſta hæret. punit. cap. 12. & 14. Victoria dict. relect. de Indis 1. part. num. 8. & ſeq. Conrad. de contract. lib. 1. quæſt. 7. concluſ. 2. & 3. Director. Inquiſit. lib. 3. tit. 9. Bodius in collect. tit. de Hęreticis, Didac. Perez in l. 3. dict. tit. 4. lib. 8. ordin. col. 115. Palac. Rub. in allegat. in mat. hęreſis, & in tract. de obten. Reg. Navarræ, part. 4. §. 4. † ubi probat, magis damnandos eſſe Hæreticos, & Schiſmaticos, quàm Saracenos, Villadiegus in tract. de hæret. q. 6. Albertus Brunus in eod. tract. lib. 3. cap. 3. Covar. lib. 2. varia. cap. 10. num. fin. Pet. Gregor. lib. 33. Syntag. cap. 6. num. 4. Decian. lib. 5. crim. cap. 11. n. 16. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 20. pag. 449. & ſeqq. ubi aiunt, quòd ſunt deteriores cæteris infidelibus, & colloq. 7. pag. 191. ubi quòd ſunt deteriores lupis, Simancas in Cathol. inſtit. tit. 45. & 46. & plures alij relati à Petr. Cenedo in colle. 55. ad Decretal. num. 3. & ultra eos Navarrus, & Valdes ubi ſup. Ioan. Azor. 1. tom. inſtit. Moral. lib. 8. cap. 13. quæſt. 8. Bañez in 2. 2. quæſt. 10. art. 10. col. 525. Aragon ibîdem, pag. 294. & 297. Gregor. de Valencia 3. tom. diſput. 1. quæſt. 10. punct. 6. in princip. & verſ. ad 4. col. 407. D. Ioan. Vela de delictis cap. 2. de Apoſtaſia, & cap. 14. de Hæreticis, Lorca 2. 2. ſect. 3. diſput. 52. ex num. 10. Iuſt. Lipſius lib. 4. civil. doct. cap. 4. & adverſ. Dialogiſt. cap. 2. Pet. Herodius lib. 1. rerum iudicat. tit. 6. cap. 13. Simõ Maiol. de perfid. Iudæorum, pag. 186. Pet. Cened. qui alios refert in collect. 59. ad Decretal. pag. 198. num. 2. Mag. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 2. cap. 33. ubi ait, Hæreticos puniri poſſe, etiam ſi ad id nulla ipſorum fraterna correctio præceſſerit, Pet. Andreas Canonherius in Aphoriſmis polit. & moral. Hippocratis vol. 2. ex pag. 248. Farinac. plurimos congerens in tract. de hæret. quæſt. 198. Martin. Delrio lib. 6. diſquiſit. magic. cap. 2. ſect. 3. q. 3. pag. 509. & iterum pag. 537. Et noviſſime, & eruditiſsimè P. Fran. Suarez in tract. de Fide, diſput. 20. ſect. 3. ex num. 9. ubi loquitur de Hæreticis, & diſput. 16. ſect. 5. ex num. 1. ubi de Apoſtatis, Ioan. Bapt. Valençuela in d. monit. contra Venetos, part. 7. per totam, & in diſcurſu ſtatus, & belli, part. 2. conſiderat. 6. num. 17. & conſid. 9. ex num. 23. & noviſsimè Anton. Ricciullus in tract. de iur. perſon. extra Eccleſ. grem. exiſten. lib. 5. cap. 12. ubi cum veriori Bellarm. opinione adverſus Alph. à Caſtro defendit, Hæreticos non eſſe in Eccleſia, quia ad eam nemo pertinet niſi per Fidẽ, licèt eius iuriſdictioni, & punitioni ſubiaceant, ex rationibus ſuprà citatis. Quibus congruenter addere poſſumus, † id, quod Auguſtinus in prædictis locis commemorat de maiore vi, & auctoritate, quam Eccleſia ſuis temporibus habebat, eo fine dici, ut probet, poſt Conſtantini, & aliorum Principum Chriſtianorum favorem, Chriſti Fidem pręvaluiſſe, & non in occulto, ut anteà, ſed publicè doceri, coli, & defendi cœpiſſe, ut ex multis locis eiuſdem Auguſtini, quâ ſolet eruditione, oſtendit Pat. Fran. Suarez in defenſ. Fidei contra ſect. Anglican. lib. 1. cap. 16. num. 11. & ſeqq. Ad quintum argumentum ex Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias, & compellentis intrare eos, quos ultimo loco vocaverat, † multifariè reſponderi poteſt cum D. Tho. & reliquis Theologis in 2. 2. quæſt. 10. art. 8. Soto in 4. diſtinct. 5. quæſt. un. art. 10. pag. 270. verſ. Tertiò argumentantur, Covar. in d. reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 1. Gregor. de Valencia dict. diſp. 1. q. 10. punct. 6. verſ. Ad primum, col. 407. & alijs relatis à Suarez dict. diſput. 18. ſect. 3. num. 12. Primò, locum illum, & coactionẽ, quæ in eo permittitur, non eſſe intelligendum de his, qui nunquam Fidem ſuſceperunt, quales ſunt Indi, de quibus tractamus. Sed de illis, qui ſemel Chriſtianam Fidem profeſsi, ab ea divertunt, quales ſunt Hæretici, Apoſtatæ, & Schiſmatici, ut ſuprà retulimus: quemadmodum expreſsis verbis oſtendit D. Auguſtin. in epiſt. 50. ad Bonifacium, de qua in † dict. cap. Schiſmatici 23. quæſt. 6: Si per poteſtatem, quam per religionem, ac Fidem, Regum tempore, quo debuit, Divino munere accepit Eccleſia, ij, qui inveniuntur in vijs, & ſæpibus, ideſt, in Hæreſibus, & Schiſmatibus coguntur intrare; non quia coguntur reprehendant, ſed quo cogantur attendant. Secundò, quòd, ut demus, ſub parabola illa etiam vocationem, & compulſionem infidelium deſignari, nullo modo debemus de ea coactione intelligere, quæ vi, & metu armorum fit, ſed de ea tantùm, quæ blandis verbis, ac ſuaſionibus, & argumentorum, & rationum pondere fit, docendo magis, quàm iubendo, monendo, quàm minãdo, ut utar verbis D. Auguſtini epiſt. 65. † Nam & hoc modo aliquando quis cogi, & compelli dicitur, l. fin. D. &c. ſi quis aliquem teſtari prohib. l. 26. & 27. tit. 1. part. 6. cum alijs latè traditis ab Hippol. de Marſil. ſing. 526. Palac. Rub. in repet. rubr. de donat. inter. §. 81. num. 11. Menchaca de ſucceſſ. creat. lib. 2. §. 17. ex num. 4. Menochio de arbitrarijs, caſu 395. num. 42. Vincent. Carrocio deciſ. 15. num. 23. & Hartman. Piſtor. 1. par. Miſcel. quęſt. q. 29. Quæ tamen coactio † in re, de qua agimus, ſancta, & licita eſt, ut pluribus probat Ioan. Arboreus lib. 1. Theoſoph. cap. 36. & ad expoſitionem directæ parabolæ D. Chryſoſt. in Imperfect. homil. 41. D. Thom. in diſput. de verit. quæſt. 22. art. 9. ubi inquit, ibi mentionem fieri de compulſione, non quæ eſt coactionis, ſed efficacis perſuaſionis, vel per aſpera, vel per lenia, prout & † D. Paulus inſinuat. 2. ad Timoth. 4: Prædica verbum, inſta opportunè, importunè, argue, obſecra, increpa, & ad Tit. 2. & Ieremiæ 1. 24: Nunquid non verba mea ſunt ſicut ignis, & malleus conterens petras. Et idem dicit Deus Angelis Cuſtodijs, & Prælatis, ut per Dionyſ. Eccleſ. Hierarch. cap. 9. Eandemq́ue ſolutionem tenuit Innocent. † in cap. maiores de baptiſm. ubi ita inquit: Nec obſtat, quòd ſervo dicitur, ut ad nuptias invitatos compellat intrare; quia intelligitur de compulſione facta per inſtantiam rationis, non per ſeveritatem gladij materialis, vel violentiam temporalem, quia executio materialis gladij, eſt iſti ſervo, ideſt ordini Prædicatorum, vel Apoſtolis in perſona Petri, & Domini interdicta. Ad exemplum autem † de converſione D. Pauli, reſponderi poteſt cum Hoſtienſi, & Zabarella in cap. quod ſuper his, de voto, Azone in ſumma, C. de Iudæis in fine, Marquard. d.tract. de Iudæis, & Infidel. 3. par. cap. 2. num. 5. Soto ubi ſup. pag. 271. Suarez dict. ſect. 3. num. 12. Ea, quæ Deus per miraculum facit, ſuam voluntatem apertè ſignificans, humanis noſtris legibus ac regulis obnoxia non eſſe, neque in conſequentiam adduci debêre, ut ait gloſ. in cap. maiores de baptiſm. l. 1. D. de conſtit. Princip. cap. quæ exorbitant, de regul. iuris in 6. Etenim ut habetur ad Roman. 9: Cuius vult miſeretur, & quem vult indurat, & voluntati eius quis reſiſtit? aut quis tu es homo, qui reſpondeas Deo? Atque ita cùm D. Paulus, iuxta hanc Divinam voluntatem inter ipſa flagella mutatus fuerit, & de nolente factus ſit volens, ut Eccleſiam iuvaret, quam anteà perſequebatur, fœlix illa neceſsitas appellanda fuit, quæ ad meliora compellit, ut inquit D. Auguſt. in d. cap. diſplicet 23. q. 4. Sed non in exemplum ad alios trahenda, quos, ut ait Sotus ubi ſuprà, non licet ſic ad Fidem compellere, niſi quatenus diſciplinæ norma permittit; cùm regulariter Divina providentia, quæ in ſui diſpoſitione nõ fallitur, arbitrium noſtrum in Fide recipienda, ſuâ ſemper, ut diximus, libertate potiri decreverit. Vnde † præclarè dixit idem Auguſtin. lib. 10. de Civit. Dei cap. 30: Sic Deus res, quas condidit, adminiſtrat, ut ſuos curſus agere ſinat. Et Simon. Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 8. pag. 211. Sacræ † Scripturæ exempla, quæ à communibus & receptis Theologię regulis deviant, veneranda eſſe, non imitanda. A quibus non abeſt D. Tho. 3. part. quæſt. 44. art. 3. ubi exemplum huius converſionis D. Pauli, & Magdalenæ, & Matthæi adducens, concludit, Deum † Divinâ virtute animas hominum invitare, non ſolùm iuſtificando, ſed ſapientiam infundendo, vel ſtupefaciendo. Cui benè addit Gregor. de Valencia ubi ſup. verſ. Ad tertium, quòd ſi deus metum incutiat, ipſe quoque ſimul poteſt inclinare cor hominis ad Fidem, ut voluntariè prorſus eam ſuſcipiat, tametſi à metu excitatus: hoc verò non perinde ſperare poſſumus, ſi metus ab hominibus incutiatur, cùm potius infideles eo ducti magis durè, & difficulter credere ſoleant, ut ſuprà retulimus. Deniqve ad ſextum argumentũ de coactione cauſativa, & legibus, & edictis aliquorum Impp. & Regum, qui infideles à ſuis Regnis exire iuſſerunt, vel alijs modis gravarunt, ſi ad Fidem Catholicam non converterẽtur. Reſponderi poteſt, † D. Auguſtini auctoritates relatas in d. cap. vides 23. quæſt. 6. & in d. cap. quid faciet 23. quæſt. 4. loqui de Hęreticis puniẽdis, & mediante pœnarum terrore, ad Fidem Catholicam revocandis. Quorum iam diximus longè aliam eſſe rationẽ, quàm infidelium. † In quibus quidem convertendis, licèt in ratione baptiſmalis characteris aliquod poſsit eſſe diſcrimẽ inter vim præciſam, & eam, quam vocant cauſativam, ſive conditionatam ut probat text. in dict. cap. maiores, §. item quæritur, de baptiſmo, & alia iura, & auctores, de quibus ſup. cap. 17. num. 4. & cap. 18. num. 16. Quod tamen attinet ad iniuſtitiam, ſive iniuriam bellorum, & damnorum, quæ eis ob prætextum ſeminandæ, & introducẽdæ Chriſtianæ religionis inferuntur, nihil planè inter utramque referre videtur, cùm blandè, & ſuaviter prædicari, & ſuaderi iubeatur, ut ſæpè retulimus. Et ſecundùm doctrinã Dominici in cap. de Iudæis 45. diſtin. num. 2. & in d. cap. qui ſincerâ, num. 1. & 2. Abb. in cap. ſicut de Iudæis num. 3. quam refert, & ſequitur Marquard. d. tract. de Iudæ. & Infid. 3. part. cap. 2. num. 8. & Cavalcanus deciſ. 21. numer. 16. 2. part. prohibita ſit in Fidei materia omnis illa coactio, quæ fit per violentiam illatam perſonæ, vel per ablationem rerum ſuarum, ut per indirectum baptizari, & ad Fidem cõverti cogantur. Quoniam, ut in noſtra eâdem quæſtione egregiè conſiderant Dom. Sotus in 4. diſtinct. 5. quæſt. un. art. 10. pag. 270. & Emanuel Roder. lib. 3. quæſt. Regul. quæſt. 32. art. 4. ſi nativa fidei conditio admonet, nullam coactionem eſſe medium licitum ad eius perſuaſionem, nulla quoque coactio adhiberi, neque tanquam neceſſaria probari debebit. Mirabile enim eſt, quod mihi non liceat, Ethnicum cogere, ut ſit Chriſtianus, & tamen ad cum finem liceat illum cogere, ut mihi ſit ſubditus. Quibus ego addo, † liberam illam voluntatem, quam Eccleſia in Fidei receptione deſiderat, in hac, quæ bellorum, & armorum interventione, atque ſubactione extorquetur, minimè reperiri videri. Nam etſi volũtas, quæ cauſativè, aut cõditionaliter cogitur, voluntas dicatur, ut vulgò circumferri ſolet, quia maluit quis facere, quàm talia pati, ut tradit Ariſtotel. lib. 3. Ethic. cap. 1. l. ſi mulier, §. ſi metu, D. quod met. cauſa, l. ſi patre cogente, D. de ritu nupt. cap. meritò 15. quæſt. 1. cum alijs latè congeſtis à Tiraquel. de pœn. temper. cauſa 36. Simancas in Catholic. inſtit. tit. 27. num. 30. & Cuiacio lib. 16. obſervat. cap. ult. Eadem tamen iura teſtantur, quod, qui ita cõſentit, ſi liberum eſſet, noluiſſet, ut in d. §. ſi metu. † Et ſic, eius eſt velle, qui poteſt nolle, & velle non creditur, qui aliorum imperio obſequitur, ſub quorum poteſtate conſtitutus eſt: ut diſertè ſcribit Vlpian. in l. 3. & 4. de regul. iur. Ariſtot. lib. 3. Ethicor. ad Nicomach. cap. 5. Seneca lib. 2. de benef. cap. 18. ad finem: Si vis ſcire an velim, effice, ut poſsim nolle, & lib. 3. cap. 19. Vbi de illo agens, poſsit, necne ſervus domino beneficium dare? multum ad rem, de qua agimus, inquit: Omnia tamen iſta, quæ alio præſtante beneficia dicerentur, præſtante ſervo miniſteria ſunt. Beneficium enim eſt, quod quis dedit, cùm illi liceret, & non dare: ſervus autem non habet negandi poteſtatem: ita non præſtat, ſed paret, neque id ſe feciſſe iactat, quod nõ facere non potuit: idem docet idem Seneca epiſt. 97. lib. 16: Paret potius quã aſſentitur, qui alieno ſubeſt imperio, nec tã illum ex animo, quàm quia neceſſe eſt, ſequitur, Cornel. Tacit. lib. 14. annal. de Nerone ſcribens: Suaſio, imò donum, & merces ab eo, qui iubere poteſt, vim neceſsitatis affert. Res † quippe imperioſa eſt timor, ſecundùm Martial. lib. 2. epigr. cui conſonat illud Quintil. declamat. 181: Abdicatus, inquit, in ſolitudine eſt, locus opportunus inſidijs: habet gladium inſtrumentum parricidij, accedit ad patrem, manuq́ue ſublata, rogo dicit, imò iubet: Non ſunt enim preces, ubi negandi libertas non eſt. Et meliùs D. Auguſt. in lib. de duab. animab. † qui volũtatem ita definit: Voluntas eſt animi motus cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiſcendum. Vnde omnis, qui volens facit, non cogitur: Et ideò qui metu illato rogat, non tam rogat, quàm imperat, qui metu perculſus promittit, non intelligitur voluiſſe obligari, cùm id ſpontè non fecerit. Neque his adverſatur, quod in eodẽ argumento conſideravimus, de bellis à Conſtantino Magno, Theodoſio, & alijs Impp. Romanis adverſus Paganos & Infideles illatis, ut tandem Chriſtianam Religionem admitterent. † Nam etſi hoc, ut certum, affirmet Sepulveda in d. Apolog. & Marquard. d. tract. de Infidel. 1. part. cap. 14. nullâ tamen ſecurâ auctoritate ſubnititur, & potius contrariũ apparet ex traditis à Dom. Soto d. art. 10. pag. 270. & ex cap. quã pio 10. quæſt. 2. ubi conſtat, multa potius temporalia commoda infidelibus contuliſſe, ut ſic faciliùs, & ſuaviùs ad Fidem adducerentur. Et bella, quæ narrat hiſt. Tripart. lib. 10. ex cap. 6. aliam quidem conſiderationem habebant, nempe quòd Gothi, Sarmatæ, & aliæ gentes, contra quas geſta ſunt, totum Orbem latrocinijs, & invaſionibus infeſtabant, & ſæpius ipſos etiam Romanos aggredi auſæ, atque Arrianâ item labe maculatæ fuerant, ut ſcribit Paul. Oroſius lib. 7. & D. Auguſt. ad Heliodorum. Et eadem hiſt. Trip. lib. 8. cap. 13. Vnde iuſta utique & ſancta cenſeri debuerunt; & ubi à prædictis damnis inferendis Barbari illi ceſſabant, à bello quoque Romani abſtinebant, quamvis in ſua idololatria manerent, ut paulò antè eadem hiſtoria Eccleſiaſtica tradit. Idemque de bello geſto † per Carolum Magnum, adverſus Longobardos affirmare debemus, quod ſuadente Adriano Pontiſ. illatum dicitur in dict. cap. hortatu 23. quæſt. 8. Erant quippè hi etiam acerrimi hoſtes Eccleſiæ, & in Arrianam hæreſim declinaverant, & multa damna Chriſtianis intulerant, ut ex Paulo Diacono lib. 1. cap. 1. hiſt. Longobard. & ex alijs Scriptoribus conſtat. Neque magis urget quod diximus de † legibus Conſtantini, Theodoſij, & aliorum Cęſarum adverſus Paganos, & alios infideles, & eorum ſacrificia ſeveriter latis, quas tantopere laudat Div. Auguſtin. in dict. captit. non invenitur 23. q. 4. cap. ad Fidem 23. quæſt. 5. cap. vides 23. quæſt. 6. & D. Ambroſ. epiſt. 30. Nam leges illæ non ſunt ſimpliciter, & abſolutè de omnibus infidelibus accipiendæ, ſed dumtaxat de Paganis, qui Romanorum Imperio ſubditi erant, & inter fideles commorantes, eis ſcandalum movebant, vaniſq́ue ritibus, & ſacrificijs turbabant, & idololatriæ dediti, leges, & præcepta iuris naturalis tranſgrediebantur. Quos meritò Imperatores ſuis legibus compeſcere potuerunt, & ſub illarum prohibitionibus, comminationibus, & interdictis ſaltem cauſativè ad Fidem amplectendam, & idola, & templa ſua deſerenda perducere. Nam † ut pręter alios obſervat Greg. de Valencia ubi ſupr. verſ. Ad quartam, P. Torres in tract. de Fide, art. 11. diſput. 3. dub. 2. Ioan. Azor. inſtitut. Moral. lib. 8. cap. 24. q. 5. col. 1275. & Fr. Thom. a Ieſu de proc. omn. gent. ſalut. lib. 8. cap. 24. q. 5. quilibet Princeps poteſtatẽ habet erga eos, qui ſibi politicè ſubſunt, ut quę ſibi expedire viſa fuerint, ad Reipublicæ bonũ cuſtodiant, ac proinde in primis unius ac veri Dei cultũ, & leges naturę, quarũ præcipuus cuſtos, & vindex eſſe debet, ut latè diximus ſup. cap. 16. num. 24. Et hoc præcipuè legibus illis curatum fuiſſe paſsim oſtendit D. Aug. in dictis locis, & præſertim epiſt. 48. ubi ſic ait: Pagani magis non blaſphemare poſſunt de legibus, quas contra Idolorum cultores Chriſtiani Imperatores tulerunt. Et tamen ex eis multi correcti, & ad Deũ vivum, verumq́ue converſi ſunt, & quotidie convertuntur. Neque omitti poteſt † notabilis hiſtoria, quã Caſsiod. & Sozomenus in hiſt. Tripar. lib. 5. cap. 27. & Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 13. contigiſſe † narrant circa d.l. 1. C. de Paganis, quæ eorũ tẽpla concludi iubet, & ſub capitali ſupplicio, & bonorũ publicatione à ſacrificijs abſtinere. Nã cùm Athanaſius ob multa mira, quæ fecerat, & prędixerat, à Paganis, & hæreticis magus, & aruſpex crederetur: qua de cauſa à Synodo Antiſtitũ aliquando condemnatũ fuiſſe ſcribit Ammian. Marcellin. lib. 15. inter iurgandũ quadã die ſupervolitavit cornix, quę cùm clarius crocitaret, adſtans multitudo Paganorum, velut mago derogantes, ab Athanaſio petebant, ut eis aperiret quid cornicula illa ſignificaret. Ille verò fertur ad eos dixiſſe ſubridẽs, Scitis, quid vox oſcinis prædicat? Cras Latinâ linguâ dies ventura ſignificatur, hoc ergo clamãs cornicula, triſtẽ vobis craſtinum diem portẽdit, Imperatoris Romani iuſsione, ut de veſtris tẽplis eijciamini. Nec fefellit Divinũ hominẽ expectatio, ſed potius ita contigit, ut eius fermo, licèt deriſus, venerit ad effectum; ſequenti namq; die allatæ ſunt ad iudices Conſtantini Imperatoris litterę, iubentes, ut Pagani ſua ingredi non permitterẽtur ad templa, neque ſolemnes ſuperſtitiones, feſtivitateſq́ue celebrare, ſed ſub gladij pœna univerſos Gentilium ſacrificijs abſtinêre. Paganorum † autem nomẽ, ut hoc obiter advertamus, à pagis originem traxit, quę Gręcis villę ſunt, ita à fontibus, ſive ut alij malunt, à montibus dictę, circa quos ſemper villæ condi cõſueverunt, ut ex Servio, & alijs tradũt Prateius, Briſſon. Berrucius, Hotmanus, & Calinus de ver. iur. verb. Paganus, Beda in Cantic. lib. 6. cap. 30. & in Marc. cap. 15. & in Luc. lib. 6. cap. 23. & hom. in Feriam 3. Pſal. Ioan. Pũger. in Etymol. ſub eod. verb. Stephan. de urbib. Lorin. in Acta cap. 17. verſ. 19. & Gaſp. Sanct. in Iſai cap. 42. num 45. pag. 445. Quàmvis Philaſter lib. de hęreſib. cap. 3. eos dictos fuiſſe putet à Pagano quodam huius nominis, quẽ, ait, fuiſſe filiũ Deucalionis & Pyrrhæ, Regemq́ue potentem & inclytum, & proinde tanquam Deum habitũ. ¶ Sed cur Deorum falſorũ cultores hoc nomine vocare uſitatum fuerit, ſecundũ D. Auguſt. lib. 2. retract. cap. 43. difficilioris quidem indagationis eſſe videtur. Cùm in hoc tot, & tã variæ Scriptorum ſententiæ reperiantur. Nam D. Iſidor. lib. 8. Etymol. cap. 70. eos ita dictos exiſtimat ex pagis Athenienſibus, ex quibus orti. Ibi enim in locis agreſtibus, & villis, gentiles lucos, idolaq́ue ſua, & delubra conſtituerunt, & ideò idolorum cultor cœpit appellari Paganus. Alciatus autẽ d. lib. 1. Parerg. cap. 13. & Connan. lib. 9. commentar. cap. 13. eam rationem cõminiſcuntur, quia Christi milites non ſint, neque eius Eccleſiæ Militanti nomina dederint. Scimus † enim in iure dictos eſſe Paganos quotquot à militia erant immunes, & liberi, l. quædam, D. de pœn. l. ius noſtrum, de reg. iur. l. 1. C. de militari teſtam. cum alijs. Paul. autẽ Oroſius, & Beda ubi ſup. quos refert, & ſequitur Cuiacius in Parat. c. de Paganis, quaſi ex agreſtium locorum compitis, & pagis longè diſtent à ſuperna, & cœleſti civitate, ab eaq́ue ſint alieni, ſive ut ait Dionyſ. Gotthofr. in notis ibîdẽ, in contemptum, quaſi diverſos à Chriſtianis, & eis ignobiliores, ſicut & Ethnici, Gentiles, & nationes dicti ſunt, cõparatione habitâ ad Chriſtianos, qui eo tempore pauciſsimi erant. Vveſemb. autem in eâd. Paratitla tradit, Gẽtiles, & Infideles Paganorũ nomen ſortitos, quia diutius Gentilica ſuperſtitio in pagis, quam in civitatibus perduraverit, propter rudiora Paganorũ ingenia, Pet. Opmeer. in Chronol. ann. Christi 411. pag. 307. quia Gentiles, & illa hominũ colluvies, qui cùm non mererent ſtipendia, ſumptis armis, Romæ reſtaurari Gentilium lacra volebant, ex pagis, cæteriſq́ue agreſtibus locis exurrexerunt. Gaſpar Sanct. ubi ſup. quia qui Evangelicis legibus exculti non ſunt, extra Evangelium tanquam in pagis, & deſertis habitant, & varijs abducti erroribus incerti vagantur. Mihi verò, his reiectis, magis probatur ſententia Illuſtriſs. Cardin. Baronij in notis ad Martyrolog. Roman. ad diem 11. Ianuarij, qui putat, à temporibus Chriſtianorum Imperatorum, Gentiles Paganos vocari cœpiſſe, eò quòd, ut proximè diximus, Imperatorijs legibus claudi cœperant idolorũ ſana, & delubra, & ſacra Gentilium prohiberi in oppidis: quare urbibus excluſi, pagos, villas, & agros adire cogebantur, & illic ſuos inanes Deos colere, & ſuperſtitioſa ſua ſacra facere, unde & Pagani dicti ſunt. In pagis autem & villis ſuperſtitionum cultum frequenter uſitatum fuiſſe, iam olim oſtendit Cicero lib. 2. de legibus, & uſque ad tempora Honorij Imperatoris, quæ erat idololatria in pagis reſidua fuiſſe videtur. Vnde S. Auguſt. qui ijſdem temporibus vixit, ſerm. de verb. Domin. inquit: Multi Pagani habent iſtas abominationes in fundis, &c. Quam rationem luculenter idem Auctor proſequitur, & eo non citato Ioan. Azorius dict. lib. 8. cap. 24. quęſt. 1. col. 1273. & multum probat, & laudat Ant. Mornacius in obſervation. ad lib. 1. Cod. ſub dict. titul. de Paganis, pag. 95. Denique non obſtant exempla in eodem ſexto argumento perpenſa, de Regibus, qui Iudæos, & alios infideles, ſi intra præfixum tempus baptizari nollent, morte mulctari, vel a ſuis Regnis exulare iuſſerunt. † Quoniam hoc procedit in infidelibus, qui Chriſtianis Principibus ſubditi ſunt, quos, iuſtis, ac magnis cauſis ſuadentibus, prędicto modo punire poſſunt, ut latiùs diximus ſup. cap. præcedenti, ex num. 37. Et quidem factum illud † Siſebuti non ad vim præciſam, ſed ad conditionalem referre videtur text. in dict. cap. maiores, verſ. Item quæritur, de baptiſmo, & Genebrard. in Chronolog. ann. 623. a quo non abeſt Ioan. Gotthus in hiſt. Gotth. lib. 16. cap. 14. tradens ob ardentem fidei zelum Siſebuti piâ eius exhortatione, nonaginta Iudæorum millia in Hiſpania converſa fuiſſe. Quod ſi ita contigit, nihil in eo eſt, quod notare poſsimus. Sed verior opinio eſt, Regem illum nullâ conditione, aut optione oblatâ, Iudæos ad baptiſmum recipiendũ metu, & pœnis propoſitis coëgiſſe ann. 616. Cuius factum poſteà ſequutus fuit Dagobertus in Gallia an. 631. diem Iudæis præſtituens, intra quam, niſi Religionem noſtram ſuſciperent, hoſtes iudicarentur, pertinaciamq́ue capite luerent. Vterque † autem id precibus, & hortatu Heraclij Imperatoris feciſſe narratur. Qui itẽ omnes ſui Imperij Iudæos baptizari coëgit, quoniam à circumciſis hominibus ei excidium immminere, vanâ aſtrorum obſervatione cõpererat; quod poſteà in Saracenis, ſive Mahometanis impletum fuit, ut latiùs produnt Aimoinus lib. 4. hiſtor. Francor. cap. 22. Platina de vitis Põtif. in Adeodato, Ioan. Mariana lib. 6. de reb. Hiſp. cap. 3. Zamalloa in compend. hiſt. Hiſp. lib. 25. cap. 25. & Iacob. Bleda in hiſtor. Mauror. lib. 1. cap. 12. pag. 36. Vnde reſpondendum eſt, † Siſebuti actionem tranquam iniuſtam, & Eccleſię diſciplinæ contrariam Concilium Tolet. IV. Can. 56. relatum in. d. cap. maiores, & dict. cap. de Iudæis 45. diſtinct. pro parte reſcidiſſe, decernẽs, ut qui iam ſacro lavacro tincti eſſent, cogerentur ad ſervandam Fidem, quã acceperant, ſed ne poſteriùs Iudæi ad baptiſmum compellerentur. Cui Concilio, † eundem Siſebutum aſſenſiſſe, tradit Roder. Sanctius Epiſcopus Palentinus in eius vita, eò quòd cerneret, multos ex Iudæis, à ſe per vim cõpulſos, recidiviſſe, & Iudaizaſſe. Sed mihi hoc falſum videtur, quoniam Concilium illud, ut ex eius initio apparet, anno tertio Regni Siſenandi, Æra 681. celebratum fuit circa Pontificatum Honorij I. atque adeò Siſebuti religioſiſsimi Principis tempora, tanquam iam lõgè præterita, nominat. Ioannes etiam † Mariana ubi ſup. & ante eum Epiſcop. Tudenſ. Tarapha, & alij rerum Hiſpanicarum Auctores, coactionem illam ſuccenſent, quòd in chriſtianorum moribus nefas eſt, quemquam malo cogi ad profeſsionem veræ pietatis. Neque † tũc quoque Siſebutus factum illud temerè uſurpatum, prudentioribus illius ſęculi viris probavit, & pręſertim D. Iſidoro, qui in hiſtor. Gotthor. pag. 161. ſic ſcriptũ reliquit: Æra Dei anno Imp. Heraclij II. Siſebutus Chriſtianiſſimus poſt Gundemarũ ad Regale faſtigiũ evocatur. Regnat ann. IIX. mẽſes VI. qui initio Regni Iudæos ad Fidẽ chriſtianã permovens, æmulationem quidem habuit, ſed non ſecundùm ſcientiam, poteſtate enim compulit, quos provocare Fidei ratione oportuit. Idem † quoque in terminis noſtræ quæſtionis tradunt cõmuniter Theologi omnes, & pręcipuè Caiet. poſt D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. dicentes, factum illud Siſebuti, & Dagoberti, ferventioris quidem fidei, & animi, quàm iuſtitiæ exemplum pręſtare poſſe, & zelum eius, bonamq́ue intentionem in dicto Concilio laudari, factum autem non laudari. Quod etiam probat, & ſequitur Gregor. de Valencia dict. 3. tom. diſp. 1. q. 10. punct. 6. col. 410. Iuſt. Lipſius in lib. de una Relig. ſive adverſus Dialogiſt. verſ. Divinum illud, & Madera in Monarch. Hiſpan. cap. 6. fol. 41. Expulſio † autem Iudęorum, & Maurorum à Ferdinando & Eliſabetha Catholicis Hiſpaniæ Regibus facta, longè minorem, aut planè nullam difficultatem habet, cùm in ſubditis infidelibus, & ex rationibus ſuprà relatis, proceſſerit. Et ne in Regnis adeò Catholicis, alia Religio, quàm una fides, & unum baptiſma haberetur, aut ex † fece, & ſentina eorum, aliquâ labe Chriſtiani macularẽtur. Quod ſemper ſummo ſtudio curandum, & vitandum eſſe iura teſtantur, cap. omnes, cap. ſępè, & cap. nullus, cum alijs 28. q. 1. cap. etſi Iudęos 13. ibi: Mus in pera, de Iudæis. Nam, ut inquit Ovid. lib. 2. de remed. amor. Dum † ſpectant oculi læſos, læduntur & ipſi, Multaq́ue corporibus transitione nocent. Et Senec. ad Lucill. † epiſt. 82: Salutare eſt, non converſari diſſimilibus. Quibus alia addit (de eiſdem expulſionibus agens) Camill. Borrel. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 69. ex numer. 21. & in addition. ad Bellug. rub. II. in princ. litt. C. & relati à Cenedo dict. collectan. 15. num. 1. & Madera dict. cap. 6. fol. 45. Neque in hoc facto † vis ſimpliciter infidelibus inferri videtur, ſed libera optio datur, ut vel Chriſtianorum provincias deſerant intra certum tẽpus, vel Chriſtiani fiant. Quod ſanè non eſſe prohibitum conſtat ex d. cap. maiores, verſ. Item quæritur, & ad alios infideles non ſubditos (quales erant Indi, de quibus tractamus) tam ex diſparitate rationis, quàm ex cauſę, & poteſtatis defectu, applicari non poteſt, ut in ſpecie noſtræ quæſtionis ad prędicti argumenti ſolutionem benè conſiderãt Dom. Bañez in 2. 2. quęſt. 10. artic. 10. col. 525. verſic. Ad ſecundum reſpondetur, Arag. ibîdem artic. 8. pag. 290. verſ. Ad aliud de Regibus, Gregor. de Valencia ubi ſuprà, verſ. Ferdinandus, Azorius dict. lib. 8. inſtitut. cap. 26. verſ. Quartò quæritur, Torres de Fide, diſput. 51. dub. 1. & noviſsimè Suarez in eod. tract. d. ſect. 3. num. 5. & plures alij, quos refert Petrus Cenedus in dict. collectan. 15. ad Decretal. num. 2. Eſtq́ue adeò potens prædicta † ſtatus, & religionis tuendę ratio, ut non ſolùm Iudæos, & infideles ſubditos nõ baptizatos expellere liceat, verùm & iam baptizatos, ſi de illorum moribus, perfidia, aut proditione, aliqua in cõmoda, vel pericula Chriſtianis immineant, † ut Pio pariter ac Magnanimo, & omnibus ſæculis admirando exemplo nobis oſtendit Catholicus, & ardens Fidei zelus Amantiſsimi, & Deſideratiſsimi Regis noſtri Philippi Tertij, qui prędictis rationibus motus, & re (ut oportebat) mature conſultâ, ac perpenſâ, anno 1610. ex tota Hiſpania, quamvis ſummâ hominum inopiâ laborante, exire, & in perpetuum exulare iuſsit ſpurcas, & nunquam ſatis quietas, vel a ſuis erroribus defęcatas Maurorum reliquias, licèt omnes iam baptiſmali inundatione luſtratas; quarum † numerus ad quingenta, vel ſexcenta, ſive (ut alij tradunt) ad novies cẽtena millia perveniſſe narratur, ut conſtat ex peculiaribus commentarijs, quos de hiſtoria, iuſtitia, & laudibus huius expulſionis ſcripſerũt Fr. Iacob Bleda, Marc. Guadalajara, & Petr. Aznarius, & ex Mercurio Gallo in hiſt. ſui temporis, tom. 2. Philip. Paſchali in tract. de virib. patr. poteſt. 1. par. cap. 7. num. 25. qui edicta Regia in hanc rem prolata ad litteram referunt, Fr. Thom. à Ieſu de procur. omn. gent. ſalut. lib. 10. in præfatione, pag. 643. ubi diſcrimen, in quo Hiſpania verſabatur ob has reliquias Arabum, narrat Iacob. Gordon. in ſua Chronolog. ann. 1610. pag. 494. Magiſt. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 3. pag. 16. Caliſt. Remirez de lege Regia, §. 32. numer. 12. & 13. Bernard. Aldret. de antiquit. Hiſpan. lib. 4. cap. 18. pag. 570. D. Didac. Guzman in lib. de vita, & exitu Margaritę Reginæ Cathol. 2. parte, cap. 20. Salazar de Mendoça de orig. dignit. Hiſpan. lib. 4. cap. ult. §. 6. fol. 183. & noviſsim. Dom. Mart. Carrillo in ſuis elaboratiſsimis annalib. Chronol. ann. 1610. fol. 419. Fr. Ioan. de Salazar in Politica Hiſpana, propoſit. 2. §. 2. pag. 32. & eruditiſsimus omniq́ue laude ob prudentiam, & morum ſuavitatem digniſsimus Dom. Petrus Fernandez Navarrete Regum noſtrorum Secretarius in ſuis Politicis, & eximiè politis Diſcurſibus, de conſervatione Monarchiarum, cap. 7. Vnde † recenti hoc exemplo admoneri poſſumus, quantum damni nobis à conſortio Iudęorum, vel Saracenorum immineat, licèt fidem noſtram profiteri videantur, & aptè hîc accommodari poſſunt carmina Vlrichi ab Hutten, de † quodam Pepecorno Iudęo, qui poſtquàm baptiſmum accepit, in omne flagitiorum genus portentosè prorupit, quæ refert Simon Maiol. in colloq. de per fid. Iudæor. pag. 30. & inter alia ſic habent: Merſerat indignum Chriſti baptiſmate corpus, Diſſimulato errore patrum. Ne tingite cives, Si tinxiſſe nocet, ac noſtro adſcite periclo, Stirpis inhumanæ ſobolem, ſinite eſſe ſepultam Nocte ſua, diramq́ue iterum ne admittite gentem In patrios ritus: Poterit ſeiuncta caveri, Quæ coniuncta nequit. PRSS CAPVT XX. De octavo titulo, qui ex obligatione deducitur, qua Indi, & reliqui infideles ad Fidem audiendam, & Prædicatores tuto hoſpitio excipiendos, tenentur, & ad cõcedendum liberum tranſitũ in alias provincias, in quibus Evangelium annuntiare voluerint. Et an, & quatenus cõtra eos, qui hæc negant, vel impediunt, iuſtè pugnetur? SVMMARIVM Capitis XX. -  1 Infideles quamvis cogi non poſsint ad Fidem recipiendam, cogi tamen poſſunt ad eam audiendam, & eius prædicationem, & propagationem non impediendam. -  2 Iudæis in provincijs Chriſtianorum habitantibus, licitè mandari poteſt, ut Prædicatores Fidei admittant, & audiant. -  3 Auctores plurimi referũtur, qui bellum permittunt contra Indos, & alios infideles, Prædicatores recipere, & Fidem audire nolentes, & maximè ubi eam impediunt. -  4 Eccleßia ius habet ubique prædicandi, & impedientes removendi, & puniendi. -  5 Conſtitutiones Nicol. III. & Gregor. XIII. expenduntur, quæ certis diebus, Iudæos ad Fidei prædicationem audiẽdam, convenire præcipiunt. -  6 Cap. Epiſcopus nullum, de conſecrat. diſtinct. 1. illuſtratur. -  7 Concilium Baſilienſe quid ſtatuerit circa Iudæos cogendos ad audiendam prædicationem Fidei? -  8 Concilium Baſilienſe an fuerit approbatum? -  9 Prædicandi per totum Orbem præceptum, quod Eccleßiæ Chriſtus iniunxit, inutile eſſet, ſi non poſſet ad audiendum Evangelium infideles compellere. -  10 Fidei doctrina ſine auditu eſſe non poteſt, ex D. Paul. ad Rom. 10. -  11 Fidem definiunt B. Baſil. & Clem. Alex. ut ſit aſſenſio indubitata ad ea, quæ audiuntur. -  12 Doctrina Dei, Verbum Divinum, & Evangelium appellatur, quia ex annũtiatione & auditione dependet. -  13 Conſequẽs qui vult, vult & antecedẽs. Correlativorum uno conceſſo, alterum cõcedi neceſſe eſt, ibidem. -  14 Confeſſionis peccatorum præceptum, ex eo colligit Eccleſia, quòd Chriſtus poteſtatem ea remittendi Apoſtolis dedit. -  15 Fidei praedicationem qui audire nolũnt, ei reſiſtere videntur. -  16 Infideles ad Fidem audiendam compelli poſſe negat Sotus, Valentia, & alij, ex eo quod ad illam recipiendam compelli non poſſunt. -  17 Apoſtoli ex praecepto Domini, Luca 3. & Matth. 10. ſolum ſponte audire volentibus Fidem annuntiaſſe videntur. -  18 Fidem audire qui cogitur, non ob hoc ad eam credendam, & recipiendam cõpellitur. -  19 Eccleſia ſicut poteſt cogere infideles ſibi ſubditos ad audiendam Fidem, ita & non ſubditos. -  20 Apoſtolorum tempore Eccleſia in multis suo iure non utebatur. -  21 Matth. verba cap. 10: Neque audierit ſermones veſtros, qualiter exponantur? -  22 Apoſtoli pulverem excutiendo de pedibus, ubi ab aliqua rebelli civitate exibant, eam anathematizabant. -  23 Pulveris pedum iactatio adversus aliquam civitatem erat ſignum bellum indicentis, & eius everſionem minantis. -  24 Prædicatores sunt legati Chriſti Domini ex D. Paul. a. Corinth. 5. & ad Epheſ. 6. -  25 Legatos etiam ab hoſtibus miſſos audire, & benevolè tractare omnes gentes naturali iure tenentur. -  26 Legati cur Sancti dicerentur? -  27 Lex ult. D. de legation. & lex ſanctũ 7. de rerum diviſ. explicantur. -  28 Dion. Chryſoſt. elegantia verba circa immunitatem legatorum expenduntur. -  29 David ob deriſos legatos intulit bellũ Ammonitũ. -  30 Legatis iniuria facta, censetur fieri Principibus, a quibus mittuntur. -  31 Eccleßia ius habet tuendi, & defendendi ſuos Prædicatores. -  32 Indi nulla ignorã excusari poſſunt, ſi Prædicatores, & legatos ad ſe pacifice miſſos interficiant. -  33 Schedulæ plures citantur, & expedendũtur, quæ Indorum debellationem permittunt, ſi Prædicatores non recipiãt, aut alijs modis malitiosè Fidei propagationem impediant. -  34 Commercia innoxia qui negant, iure gentium inſpecto, puniri poſſunt. -  35 Littorum apulſum, & ſuarum provinciarum hospitium qui peregrinis iniuſtè denegant, iniuriarũ tenentur, & contra omnes leges humanitatis peccare cenſentur. -  36 Lex iniuriarum, §. si quis, D. de iniurijs, & §. littoram, inſtit. de rer. diviſ. cum ſimilibus illuſtrantur. -  37 Ciceron. Ovid. Virgil. & Paul. Oroſij elegantiſſima loca expenduntur, littorũ commune refugium, & hoſpitalitatis officium iuri naturali tribuentia. -  38 Hoſpitalitatis, & promiſcui commercij uſus ſæpe in ſacra Pagina cõmendatur. -  39 Lot & Abraham, quia hoſpitales erant Angelos hoſpitio recipere meruerunt, ex D. Paulo 13. ad Hebræ. 2. -  40 Cap. offerebatur 32. q. 7. exponitur. -  41 Hoſpitalitatis virtutem diffinit, & cõmendat Clemens Alexandrin. -  42 Sara Angelũ paravit panes ſubcineritios, & Cleobuli filia paternorum hoſpitum pedes lavit. -  43 Romani erant valdè hoſpitales, & qualiter Iuvem Xenium, ſive Hoſpitalem colerent. -  44 Hoſpitalitatis & commerciorum utilitatem, & neceſſitatem plures Auctores tractant, qui referuntur. -  45 Hiſpani ſemper fuerunt hoſpitibus perhumani. -  46 Commerciorum, & hoſpitalitatis uſus ſummopere conducit ad Fidem propagandam. -  47 Hoſpites olim ſimul & Doctores erant, ex Luciano, & alijs. -  48 Abrahã, dũ fuit hoſpes in Ægypto, viros, & Sara fœminas in lege Dei instituit. -  49 Sinæ non admittunt exterorum commercia, & ideo Fides apud eos difficile propagatur. -  50 Nationes aliquæ remiſſivè referuntur, quæ hoſpites, & peregrinos admittere prohibent. -  51 Lacedæmonij, Derinoxeni, quaſi fallentes hoſpites, dicebantur. -  52 Commercia cum Indis infidelibus, bona fide, & secundùm iuris naturalis principia inſtitui, qualiter Reges noſtri curarint? -  53 Schedula, ſive epistola elegans Caroli Quinti refertur, & illuſtratur, commercia cum Indis, & hoſpitalitatis iura requirens. -  54 Commercia, ut inter homines diverſarum nationem eſſent, Deus non omnia ubique nasci permiſit: ex Div. Chrysostomo. -  55 P. Lud. Molinæ opinio notatur, qui indistinctè, nullam Rempublicam teneri peregrinos recipere docet. -  56 Homo ille verè dicitur eſſe humanus, qui alios hoſpitio exhibet ex Div. Auguſtino. -  57 Infideles, ſi fidelibus tranſitum negent ad alias provincias, in quibus prædicare velint, licitè possunt debellari. -  58 Moyses bella geſſit contra Amorrhæos ob denegationem tranſitus ad terram Promiſſionis, ſecundum D. August. & alios. -  59 Cap. ul. 23. q. 2. exornabatur. -  60 Iudas Machabæus urbem Efren debellavit, quia tranſitum ſibi dare nolebat, Machab. 1. 5. -  61 Ammonitũ, & Moabitis templo Domini interdictum fuit, quia Dei populum fatigatum itinere non foverunt. -  62 Eccleſia poteſt licitè bellum indicere contra eos, qui ei tranſitum impedierint ad recuperationem Terræ Sanctæ. -  63 Navarræ Regnum, tum alijs cauſis, tum ratione tranſitus denegati, iusſtè à Ferdinando Rege Catholico captum fuit. -  64 Genebrardus & Bodinus notantur, dũ obtentionem Regni Navarræ temerè calumniantur. -  65 Anton. Mornacius circa obtentionem, & retentionem Regni Navarræ multa contra hiſtoria fidem commentus est. -  66 Doct. Navarrus teſtatur ſe nunquam ſcripſſe contra iuſtitiam obtentionum Regni Navarræ. -  67 Regnum Navarræ reſtitui nunquam Reges noſtri ſuis teſtamentis iuſſerunt, ut perperam Mornacius affirmat. -  68 Galliæ Reges ad Navarræ Regnum semper aſpirant. -  69 Excellentiſſ. Dominus D. Petrus à Toleto Villæ-Francæ Marchio laudatur: & magnanimum eius factum, & dictũ coram Rege Galliæ super Navarræ obtentione, & defensione refertur. -  70 Iob locus cap. 15. vers. 19. explicatur. -  71 Cap. 1. 1. diſtinct. explicatur. Et numer. 75. -  72 Tranſitus per alienas provincias, ubi neceſſarius, & innoxius eſt, nullo iure negare poteſt. -  73 Hoſtes, antiqui, omnes alienos, & peregrinos homines appellabant, & reputabant. -  74 Tranſire verbum hoſtiles graſſationes aliquando ſignificat. -  75 Div. Iſidorus Divinæ legi tribuere videtur innoxij tranſitus conceſſionem. -  76 Fas eſt lex Divina. -  77 Virgilius 1. Æneid. exponitur. -  78 Lex Divina nulla hominum conditione, aut conſuetudine abrogari poteſt. -  79 Ius naturale non mutatur, nec commune eſſe deſinit, etiam ſi aliquæ gentes barbaræ eius tranſgreſſores non puniãt. -  80 Lacedæmonijs furta impunita erant, ſed non ideò furtum deſinit eſſe contra ius naturale omnium gentium. -  81 Fidem qui impediunt blaſphemant, aut deludunt, abſque dubio puniri, & debellari poſſunt. -  82 Lex 1. 2. & aliæ, C. de Paganis, explicantur. Et num. 88. -  83 Gregor. XIII. conſtitutio expenditur, quæ casus enumerat, in quibus Iudæi, & alij infideles per quæstores Fidei puniri poſſunt. -  84 Iudæi plura deteſtanda exempla in odium & blaſphemiam Chriſti, & Chriſtianorum ubique ediderunt. -  85 Infantes in ludibrium Paſſionis Chriſti ſæpè Iudæi crucifixerunt, & de illo oppidi de la Guarda, & altero urbis Cæſarauguſtanæ. -  86 Iudæi cuiuſdam Vitriarij notabilis hiſtoria refertur, filium ſuum in furnum immittentis, quia cum Chriſtianis agebat. -  87 Infidelium, maximè Indorum, templa, & idola, an & quando liceat Chriſtianis Prædicatoribus, qui inter eos ambulant, deſtruere, & demoliri? Et numer. 92. -  88 Sancti patres non ſolùm laudarũt, ſed ſuaſerunt leges Imp. de templis idola, & infideles expelli iubentes. -  89 Concilij Illiberit. & Carthaginẽſ. Canones referuntur de tollendis, & diruẽdis templis, & idolis Paganorum. -  90 Circumcelliones vocat Auguſt. eos, qui paſſim infidelium idola frangunt. -  91 Concil. Illiberit. locus expenditur, ubi martyrij palmam ei denegat, qui occiditur propter ſubverſionem idolorum. -  93 Religio vera ut plantetur inter Indos, multum expedit eis prius idola tollere. -  94 D. Auguſt. & Concilij Illiberitani loca, quæ idola cõfringi prohibent, qualiter explicari debeant. -  95 Apoſtoli, & alij Sancti ſolo verbo, flatu, aut Crucis ſigno idola etiam ærea cõſtringebant. -  96 D. Ioannes Evangeliſta templum Dianæ Epheſinæ ſola oratione deſtruxit. -  97 S. Procopij, Fœlicis, & aliorum plurium inſignia miracula in ſubvertendis idolis infidelium referuntur. -  98 Ioannes Boterus ob licentiam militum in deſtruendis idolis Indorum, eoſdem Indos faciliùs ad noſtram Religionem adductos tradit, & quare? PRSS VErvm autem verò, licèt hęc, quæ ita lato ſermone in ſuperioribus diſputavimus, admitti quidem poſsint, aut debeant, cùm de vi & coactione diſſeritur, quæ mediatè, vel immediatè infidelibus irrogatur, ut Fidem, & Baptiſmum ſuſcipiant, ubi † tamen coactio ad hoc dirigitur, ſed eò tantùm tendit, ut infideles ipſam Fidem, ſibi à Catholicis Prędicatoribus annuntiandam, & proponendam, quietis, & attentis animis, atque auribus audiant, & ſeriò de ea recipienda, vel reſpuenda deliberent, noſtroſq́ue, hoc tam utile & ſalutare commercium erga illos exercêre volentes, tuto, & fido hoſpitio recipiant, vel liberum tranſitum ad alias provincias concedant, in quibus Evangeliũ annuntiare, & propagare deſiderent. Frequentiſsima, & veriſsima eſt omnium ferè Theologorum, & Iuriſperitorum opinio, quæ docet, talem coactionem licitam eſſe, atque adeò iure optimo poſſe his de cauſis infidelibus bellum inferri, qui protervè Fidẽ audire recuſant, vel eiuſmodi pias, & laudabiles expeditiones impediunt; dum tamen prius quàm ad illud deveniatur, omnia alia media tententur, quę ad munus Apoſtolorum Apoſtolicè, & pacificè obeundum conducere potuerint, & in eiuſdẽ belli illatione inculpatæ tutelæ moderamen ſervetur, eaq́ue cautio adhibeatur, ne ulterius progrediatur ſupplicium, quàm reperiatur commiſſum, ut aliàs dicitur in l. 1. C. unde vi, & in l. ſancimus, C. de pœnis, & in ſimili notavimus, & ornavimus ſup. hoc lib. cap. 16. num. 5. & 6. Quam ſententiam † de Iudæis loquens, qui in terris Romani Põtificis aut aliorum chriſtianorum Principũ degunt, apertè tradit Innocẽt. in cap. quod ſuper, col. ult. verſ. Item licèt, de voto, relatus a Bertachin. in repertor. verb. Infideles, fol. 28. docens, quòd infideles, licèt non debeant cogi ad Fidem, tamen Papa poteſt eis mandare, quòd admittant Prædicatores Evangelij in terris ſuæ iuriſdictionis, & ſi eos non admittant, peccant, & ideò puniri debent. Idemq́ue, re ad utramque partem diſputatâ, reſolvit Borgnin. Cavalcan. in deciſ. 21. num. 13. & ſequentib. 2. par. Ioan. Azor. 1. tom. inſtit. Moral. lib. 8. cap. 6. verſ. Tertiò quæritur, & noviſsimè Philip. Paſchal. in tract. de vilib. patr. poteſt. 1. par. cap. 7. num. 17. Bañez, Torres, Suarez, & alij in locis infrà relatis, & noviſsimè Ant. Ricciullus in tract. de iur. perſon. extra Eccleſ. grem. exiſt. lib. 2. cap. 37. Et generaliter † in quibuslibet infidelibus, etiam Principibus chriſtianis nõ ſubditis: & in ſpecie ipſorum Indorũ, de quibus ſermonem habemus, eandẽ opinionem ſequuntur Theologi omnes communiter poſt D. Thom. in 2. 2. q. 10. artic. 8. Ioan. Maior. in 2. diſt. 44. q. 2. & 3. Albertinus in rub. de hæreticis lib. 6. q. 8. Gineſ. Sepulveda in obiect. 10. contra Epiſcop. de Chiapa, Doctiſs. Alfonſ. à Caſtro de iuſta hæret. punit. lib. 2. cap. 14. verſ. Prima igitur, ubi aſſerit, quòd licèt infideles ad Dei veri cultum, & ſacri baptiſmatis ſuſceptionem inviti compelli nõ poſſint: attamen ſi monitionem hanc recipere recuſent, & maximè ſi prędicationem ſancti Evangelij propulſent, erit iuſtum bellum, quod contra eos motum fuerit. Mag. Victoria in relect. 1. de Indis, ex num. 36. & in relect. 2. ex num. 1. ad 12. ubi ex Divini pręcepti auctoritate concludit, Indos, & quoslibet infideles ad Fidem audiendam tenêri, ac proinde à peccato mortali non excuſari, ſi rogati, & admoniti, ut audiant pacificè loquentes de rebus ſpectantibus ad Religionem, ac de ea maturè deliberent, id facere nollent; quia tenentur, inquit, ſaltem audire, & conſultare, & ſi hoc impediant, & Hiſpanos inter ſe ad commercia, & prædicationem ſecurè non admittant, neque aliter Religionis negotium procurari valeat, hic titulus iuſtiſsimus eſt ad eos debellandos, & conquirendos, terraſq́ue, ac provincias eorum occupãdas, novos dominos creandos, & antiquos deponẽdos, & ad reliqua alia iura belli proſequenda, quę in alijs bellis iuſtis licitè fieri poſſent. Gregor. Lupecius in l. 2. tit. 23. par. 2. col. 11. & 12. & col. 20. verſ. 3. 4. & 8. concluſio, & Hieron. Zevall. in pract. commun. lib. 4. q. fin. num. 172. & ſequentib. & rurſus, & melius num. 295. & ſequentib. ubi verba Victorię ſequẽtes, & tranſcribentes, iuſtitiam eiuſdẽ belli contra impedientes Fidem audire, & Chriſtianos à ſuis provincijs removentes, enixè tuentur. Eruditiſsimus D. Præſes Covarruv. in reg. peccatum. 2. par. §. 10. num. 13. verſ. Quartò licitũ & §. 11. n. 5. verſ. Fateor planè, ubi cũ D. Tho. & alijs Theologis docet. Chriſtianos nõ poſſe, nec debêre iuſtè impediri in prædicatione Chriſtianæ Fidei, & quòd ſi impediantur, eis fit iniuria, ad quam propulſandam poſſunt iuſtum bellũ movêre, vel quando infideles moniti ab idolorum vano cultu non abſtinent, ubi is impedimentum affert Religioni Chriſtianæ, & legis Evangelicæ prędicationi. Dom. Soto in 4. diſtinct. 5. q. un. artic. 1. pag. 267. verſ. Secunda concluſio, & in ſummario diſputationis, ſive Apologiæ Epiſcopi Chiapenſis contra Sepulved. pag. 14. & 15. Et in conſ. quod ann. 1550. dedit circa Indiarum conquiſitonem, verſic. La ſegunda cabeça, Salmeron tom. 12. tract. 38. verſ. Deinde, pag. 323. Card. Bellar. lib. 5. de Rom. Pontit. cap. 7. Beccan. in ſum. 2. tomo, cap. 13. q. 4. num. 12. & ſeq. Fr. Anton. à Corduba in quæſtionar. lib. 1. q. 57. dub. 4. verſ. Tertia pars, & dub. 6. verſ. Quartum dictum, Gabriel de Valencia 3. tom. diſp. 1. q. 10. punct. 6. col. 410. poſt Caietan. 2. 2. q. 10. art. 8. P. Gabr. Vazquez in 1. 2. q. 76. diſp. 120. cap. 3. & cap. 5. in initio, Petr. de Aragon. in 2. 2. q. 10. art. 8. col. 254. Toletus in ſum. lib. 4. cap. 2. num. 2. Petr. Ledeſm. 2. tom. ſum. tract. 1. cap. 5. Torres de Fide, art. 8. diſp. 51. dub. 2. Thom Sanchez in ſumma lib. 2. cap. 1. num. 4. & noviſsimè Pat. Suarez de Fide, diſput. 18. ſect. 2. num. 8. & Seraph. Freitas de iuſto Imp. Aſiat. cap. 9. numer. 6. & 7. ubi licèt infidelium debellationem nõ omnino probent, ob id tantùm, quòd Fidem audire recuſent; benè tamen admittunt, quòd ſi nobis prædicationem impedirent, aut alios volentes illam audire, & forſan Fidem ſuſcipere, ad nos accedere prohiberent, nec ſinerent prædicatores loqui Verbum Dei ſine vi, ac fraude volentibus audire; iure poſſemus eorum violentiam etiam armis propulſare, & bello, ſi opus eſſet, illato, acriter coërcere; quia omnino † ſemper manet ius integrum Eccleſiæ ad prędicandum in quolibet Regno, & ad defendendum innocentes, ut ſic dicam, id eſt, particulares perſonas, quæ voluerint audire verbũ, & ita nulla fit tali in caſu coactio ad audiendam Fidem, ſed ſolùm ad non impediendum prędicationem Evãgelij, nec eos, qui voluntariè illud audire voluerint. Idem ſentit Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Indi. ſalut. cap. 13. ubi elegãter, & generaliùs ait, hoc ius ab ipſo omnium conditore conditum videri, ut quę Chriſtiani à Deo didicerunt, doceant ipſi cæteros mortales, quorum ſalutem optare, & quęrere debẽt. Qui enim dixit: Ite in mundum univerſum, & prædicate Evangelium omni creaturæ, certè aditum liberũ quocunque terrarum aperuit, quem qui nobis præcludere velint, & ſummi Dei pręcones, ac legatos inauditos à ſe relegant, cõtra ius Divinum, & naturale, & contra ſalutem ſuam facere putandi ſunt. Mag. Domin. Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. col. 528. verſ. Tertia, & quarta concluſio & col. 534. verſ. Ex his ſequitur. Vbi licèt primò in quæſtionẽ vocaſſet, an infideles ſubditi, & etiam nõ ſubditi, ad Fidem audiendam compelli poſſent: poſteà tamen concludit, inſideles non ſubditos iure compelli, ne ullo modo Christi Fidem impediãt. Et ex hoc ſequi, quòd ſi nuntius Evangelij perveniat ad exteras, & barbaras nationes, & impediatur prędicare populis â Principibus illarũ nationum, tunc poteſt Princeps Chriſtianus, ut miniſter Pontificis, debellare illos Principes, ne impediant Prędicatorem. Hoc enim non eſt compellere ad audiendum, ſed defendere innocentes, quoſdam quidem ad prædicandum ius hab utes, quoſdam verò quia ius habent ad audiendum, ſi velint. Pat. Lud. Molina de iuſt. & iur. tractat. 2. diſp. 105. & in materia de Fide, q. 10. art. 8. ubi concludit, quòd cùm Chriſtiani ius habeamus denuntiandi Evangelium ubique terrarum, pariter quoque poteſtatem habemus concionatores, ad quoſcunque infideles deferendi, eos protegendi, & infideles ipſos cogendi, non quidem ut Evãgelium ſuſcipiant, ſed ne impedimento ſint, tum concionatoribus, quominus illud denuntient, tum etiam ſuis, quominus illud audiant, ſuſcipiant, & iuxta illud vivant. Et quòd hoc fine, etiã vel invidis, & invitis ipſis infidelibus, poſſumus cum navibus ad eos accedere, tandiuq́ue & cũ ea potentia in eorum portubus, & terris commorari, quamdiu, & quantum neceſſe fuerit, ut hæc tutò fiant, eâq́ue ratione cõmercium aliquod cum ipſis exercêre. Quòd ſi gentes aliquę, aut Reges, & Dynaſtę reſiſtant, & impediant, fas nobis eſt, bello illos coërcêre, iniuriamq́ue Fidei, & Evangelio in ea parte illatam punire. Mag. Salon in 2. 2. tom. 1. tract. de domin. q. 3. art. 1. ubi, poſtquàm illam quæſtionem tractavit, liceatne unum hominem alteri dominari? Et quo iure, ac quibus de cauſis iuſta ſervitus inducatur? ſubdit, Indos & Æthiopes, qui à Luſitanis, & Hiſpanis capiuntur, tutâ conſcientiâ capi, & ad nos deferri, ac vendi, ſi volentibus Evangelium in illis regionibus prædicare, ipſi reſiſtant; quia reſiſtentibus prædicationi Evangelicę legitimè bellum infertur. Pat. Ioan. Azor. dict. lib. 8. cap. 26. verſ. Septimò quæritur, quem ſequitur, & ad verbum tranſcribit, Fr. Thom. à Ieſu lib. 5. de procur. omn. gent. ſalut. 1. p. dub. 3. pag. 206. ubi reſolvunt, non ſolùm infideles Chriſtianis ſubditos, verùm & quoslibet Paganos, & Barbaros, etiam non ſubditos, ad audiendum Christi Evangelium compelli poſſe, quia non ideò dici debet, quòd ad credendum etiam compellantur, & quia negari non poteſt, quin ſi viri probatæ vitę, & ſpectatę virtutis mitterentur ad Christi Evangeliũ Paganis annuntiandum, iure naturali digni eſſent, qui audirentur, nec iure ullus Paganorum Princeps, aut prohiberet, quominus, Pagani qui vellent Evangelium audirent, aut idoneos Christi nuntios, aut præcones, & interpretes impediret, ne illud annuntiarent. Alioqui enim his, aut illis vim, & iniuriam manifeſtam afferret. Mag. Petr. Lorca in 2. 2. artic 8. q. II. ſect. 3. ubi pluribus probat, omnes infideles indiſtinctè compelli poſſe, ut Fidei, & eius prædicationi iniuriam, & impedimentum non inferant. Et conducunt alia quæ tradimus infrà lib. 3. cap. 3. ex num. 1. & noviſsimè Ægid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, cap. 3. num. 16. ubi pluribus probat, ſummum Pontificem poſſe mittere Prædicatores in mundum, & ſubijcere alicui Principi Chriſtiano eos, qui Prędicatores non acceperint, vel malè affecerint, ad quod allegat Bellarmin. lib. 1. de Rom. Pontiſ. cap. 9. & ſeq. & Pat. Suarez lib. 3. contra ſect. Angl. cap. 10. Pro † qua ſententia dum docet, infideles, & præſertim eos, qui Principibus Chriſtianis ſubditi ſunt, ad Fidei prædicationem audiendam compelli poſſe, apertæ ſunt hodie Romanorum Pontificũ conſtitutiones, præſertim Nicolai III. quæ incipit: Vineã, & Gregor. XIII. quę incipit: Sancta Mater Eccleſia, quas ad litteram invenies apud Laërtium Cherubinum in ſuo Bullario, Anton. Naldum in quæſtion. pract. verb. Iudæus, fol. 305. Paul. Piaſecium in praxi Epiſcop. 2. parte, cap. 4. pag. 254. & Thom à Ieſu de procur. omn. gent. ſalut. lib. 9. par. 1. in fin. pag. 373. & earum ſummam recenſent Azor, Suarez, Ricciullus & alij ex ſup. citatis; quibus cavetur, ut Iudæi ſemel in hebdomada ad Fidem prædicationem audiendam accedere compellãtur, pœnâ impoſitâ his, qui audire recuſant. Quarum vim non ſatis effugiunt illi, qui hanc non eſſe pœnam reſpondent, ſed quoddam tributum, quod illis infidelibus tanquam ſubditis poteſt iuſtè imponi; cùm hoc à verbis, & mẽte pontificũ alieniſsimũ ſit, ut benè advertit Pat. Suar. dict. ſect. 2. num. 3. & oſtenditur in d. Bulla Gregor. ibi: Ad quos ſermones, & lectiones volumus univerſos & ſingulos utriuſque ſexus Iudæis à duodecim annis ſupra, infirmitate, aut alia legitima cauſa, de qua Ordinarios docere debeant, non impeditos, in civitate, & locis, ut præfertur habitantes, vel aliunde obvenientes, etiam ſi inibi domicilium non habeant, ita per circuitũ cõvenire, ut tertia ſaltem eorum pars, nec unquam minor, ſemper adſit. Quod ſi facere neglexerint, interdicti cum fidelibus commercij, & alijs penis arbitrio Ordinarij pro contumaciæ modo imponendis, donec ſatiſfecerint competenter, ad ipſos ſermones audiendos compellãtur. ¶ Idemq́; ante prędictas conſtitutiones ſtatutum fuiſſe videtur: † nam in cap. Epiſcopus nullum de conſecrat. diſt. 1. ad templa, & miſſas cathecumenorum hac de cauſa accedere non prohibebantur, & † in Concilio Baſilienſi ſeſſ. 19. quod extat in 4. tom. Concil. pag. 57. idem ferè quod Gregor. ſtatuit, his verbis cautum reperitur: Sancta Generalis Synodus in primis ſtatuit, ut omnes Diœceſani, quoſdam in litteris Divinis benè eruditos, aliquot vicibus annuatim deputent, in locis ubi Iudæi, aut alij infideles degunt, ad prædicandum & explanandum taliter Catholicæ Fidei veritatem, ut ipſi infideles, qui audiunt, ſuos valeant errores recognoſcere. Ad quam prædicationem ſub pœnis tam commercij per fideles illis interdicendi, quàm alijs ad hoc opportunis, ipſos infideles cuiuſcunque ſexus in annis diſcretionis conſtitutos, accedere cõpellant. ¶ Et † quãvis de hoc Concilio, & an fuerit legitimum, & approbatum, plura tradant Doctores, quos refert Marquard. de Suſan. in tract. de Iudæ. & Infidel. 3. part. cap. 8. & Cavalcan. dict. deciſ. 21. num. ult. tamen idem ibîdem reſolvit, quoad hoc ubique in Italia obſervari, & ita in Senatu Fivizanenſi, & Papienſi deciſum fuiſſe. Et in Aragonia quoque iamdudum cautum reperiri edicto Regis Iacob, ann. 1242. quod fuit confirmatũ per Innoc. IV. tradit Ricciullus dict. cap. 37. num. 5. Secvndò, pro eâdem ſentẽtia, quatenus generaliter probat, licitam eſſe eandem compulſionem ad Fidem audiendam in omnibus infidelibus, etiãſi Chriſtianis ſubditi non ſint, ex mente prædictorum Auctorum perpendo. Quòd † cùm Eccleſia, ut ſæpè diximus, non ſolùm poteſtatem, verùm & neceſsitatem habeat, Evangelium per univerſum Orbem docendi, ac diſſeminandi, inutilis quidem, aut impoſsibilis hæc poteſtas, & obligatio redderetur, ſi infideles omnes ad eiuſdem Evangelij præcones audiendos compelli non poſſent; quia † doctrina ſine auditu eſſe non poteſt, ut inquit Div. Paul. Rom. 10: Quomodo credent ei, quẽ non audierunt? Quomodo autẽ audient ſine prædicante? Quomodo verò prædicabũt, niſi mittantur? Sicut ſcriptum eſt: Quàm ſpecioſi pedes Evangelizantium pacem! Evangelizantiũ bona! Sed nõ omnes obediunt Evangelio. Iſaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui noſtro? Ergo fides ex auditu, auditus autẽ per Verbũ Chriſti. Quamobrem † D. Baſilius in Aſceticis ſic Fidem definit: Fides eſt aſſenſio indubitata ad ea quæ audiuntur, certa veritatis per ſuaſione ad ea, quæ prædicantur per Dei gratiam, & Clemens Alex. lib. 1. Pædagog. Catecheſis, inquit, ſeu quæ per auditum deducitur inſtitutio ad Fidem deducit. Ipſamq́ue † Dei doctrinam totam, nomine Evangelij, & Verbi Divini communiter appellamus. At Evangelium nihil aliud ſignificat, niſi annuntiationem; verbũ autem, id, quod ore profertur, ut, pręter alios, in ſpecie noſtra optimè advertit, & proſequitur Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. lib. 3. cap. 2. primum hoc ſignum veræ, & Catholicæ Eccleſiæ noſtræ conſtituens, quòd eius fides ex auditu dependeat. Vnde † conſequenti conceſſo, vel uno ex correlativis, alterum, ſine quo illud eſſe nõ poteſt, neceſſariò concedere debemus, l. 2. D. de iuriſdict. omn. iud. l. 3. §. qui habet, D. de ſervit, ruſt. præd. ibi: Qui habet hauſtum, iter quoque habere videtur ad hauriendum, & ſi quis tantum hauſtum ceſſerit, nihil agit, l. qui fundum 40. §. 1. D. de contrah. empt. l. 6. tit. 31. part. 3. cum alijs, quę notãt Bart. & Doct. in l. ſi ſideiuſſor. 52. D. de fideiuſſ. Ripa in l. 1. num. 103. D. de vulgar. Ludovic. Vital. lib. 2. variar. cap. 9. Pat. Suarez de legib. lib. 8. cap. II. & diximus ſup. cap. 16. ex num. 52. Cuius rationis vis à ſimili conſirmatur per aliquos ex ſuprà relatis. Nam quia † Christvs dixit Apoſtolis ſuis, Ioan. 20: Quorum remiſeritis peccata, remittuntur eis, &c. optimè colligit Eccleſia, pręcepiſſe fidelibus, ut peccata ſua confiteantur, quia non poſſunt remitti, niſi audiantur, & cognoſcantur. Ergo ſimiliter, ſi dedit Eccleſię poteſtatem docendi infideles, conſequenter dediſſe videtur, ut poſsit illos ad audiendum compellere. Præſertim cũ † eo ipſo quòd audire nolunt, prædicationi Fidei reſiſtere, & impedimẽtum ex parte ſua apponere videantur, quod ubi faciunt, Auctores omnes iuſtè debellari poſſe concedunt. Neque † huic ſententiæ adverſatur conſideratio soti, Valenciæ, Banez, Arag. Torres, Suarez, Beccani, Freitas, & aliorum, qui in hoc articulo compulſionis, & debellationis ob id tantùm, quòd Fidem audire nolint, contrariam defendunt, dicentes, quòd cùm non poſsint cogi ad credẽdum, ad audiendum etiam compelli non debent, & quod ijs tantùm eſt prædicandum, qui ſponte ſuâ prędicatores audire, & recipere volunt, † Apoſtolorum exemplo, quibus hoc ita Christvs Dominus commendaſſe videtur, Lucæ 3. & Matth. 10: Et quicunque non receperint vos, neque audierint ſermones veſtros, exeuntes foras de domo, vel de civitate, excutite pulverem de pedibus veſtris. Nam rectè reſpondet Azorius dict. lib. 8. cap. 24. q. 3. & 7. † coactionẽ in receptione Fidei expreſsè prohibitam eſſe, quia libertati, quæ in ea requiritur, directò repugnat, ut latè oſtendimus ſup. cap. 17. num. 4. At verò, in compulſione audiendi Fidem, hanc prohibitionem nõ reperiri, quin potius ex præcepto prædicandi, & Evangelizandi deduci videri, quoniam eo facto tantùm curatur, & efficitur, ut ſacris Divini Verbi concionibus interſint, & poſteà ſpontè, ac liberè audita credant, vel reſpuant. Non enim conſequens eſt, ut ſi ad audiendum adigantur, eo ipſo compellantur ad credendum, ſicut poteſt quis cogi, ut audiat prædicationem conſiliorum Evangelicorum, vel de conceſsione indulgentiarum, & non proptereà cogitur, vel ad ſequenda conſilia, vel ad lucrandas indulgentias. Et † quemadmodum Eccleſia non errat, dum infidelibus ſubditis hãc audiendi neceſsitatem iniungit, ut ipſi ijdem Auctores tandem agnoſcunt, & in primo argumento probavimus: ita non errabunt, qui idem ad non ſubditos protrahunt, cùm in omnibus eadẽ prorſus militet ratio, eademque in receptione Fidei libertas deſideretur, poſsitq́ue hodie Eccleſia ubique ſuum munus, & officium implêre, & competenti auctoritate, & ſeveritate defendere. Quod † tempore apoſtolorum ſecus ſe habebat, & ideò ſuo iure in multis non utebatur, ut abundè ſatis oſtendimus ſup. cap. 16. ex num. 82. & in terminis docet Pat. Suarez d. tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 1. num. 10. Præterquã † quòd verba illa Matthęi: Neque audierit ſermones veſtros, magis de contempta, quàm de non audita prædicatione intelligi debẽt, ut ibîdem Franc. Lucas advertit. Et quod ſubdit † de excuſsione pulveris pedũ, inter varias ſignificationes, quas ibi ex Sanctis Patribus idem Franc. Lucas, & Maldonatus adducunt, anathematis, maledictionis, atque condemnationis ſignum importat, ut D. Hilarius oſtendit, dum inquit: In eos, qui audita Regni Cœleſtis prædicatione, Apoſtolorum præcepta reſpuerint, ſigno pulveris ex pedibus excuſſi, æterna maledictio relinquatur. Et ſic Apoſtoli, eis, quibus tunc poterant, pœnis, non auditam, vel ſpretam prædicationem, vindicabant. Quinimò † & bellum ea de cauſa indicebant; iactatio quippè pulveris pedum adverſus aliquam civitatẽ, videtur eſſe ſignum denuntiantis bellũ, & everſionem minitantis, & ut rectè advertit, & pluribus illuſtrat Pat. Ioan. Pineda de rebus Salom. lib. 6. cap. 20. §. 9. num. 19. pag. 473. Tertiò, pro eâdem ſentẽtia facit, quòd infideles ubilibet conſtituti, non poſſunt à culpa excuſari, ſi Divini Verbi nuntios, & prædicatores recipere, & Evangelium pacis, aliaq́ue ſibi convenientia ab illis proponenda, audire recuſent: † cùm hi non ſolùm cenſendi ſint Regum Chriſtianorum, aut Romani Pontificis legati, quorum curâ, & auctoritate ad hoc pium, & Apoſtolicum munus mandari ſolent, verùm & ipſius Christi Domini, pro quo legatione ſunguntur, iuxta illud D, Pauli 2. Corint. 5: Deus erat in Chriſto mundum reconcilians ſibi, & poſuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Chriſto ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Et ad Epheſ. 6.: Pro quo legatione fungimur in catena iſta, ubi D. Thom. exponit, id eſt: Sumus legati Chriſti. Legatos † autem, etiam ab hoſtibus miſſos, fido, & ſecuro hoſpitio recipi debêre, & grato, ac benevolo vultu audiri, & expediri, conſtans eſt omnium gentium conſuetudo, ac velut religio, ex ipſius naturæ humanæ legibus hauſta, quæ ubi violatur, legitimam belli cauſam adverſus violantes inducit. Quâ ratione † legati ipſi Sancti appellari ſolebant, cap. ius gentiũ, 1. diſtinct. ibi: Legatorum non violandorum religio, † l. ultim. in princip. D. de legation. ibi: Si quis legatum hoſtium pulſaſſet, contra ius gentium id commiſſum eſſe exiſtimatur: quia Sancti habẽtur legati, l. ſanctum 7. D. de rer. diviſion. l. 15. tit. 28. par. 3. iunctis alijs, quę, ultra Scribentes in his iuribus, latiſsimè tradunt Duaren. lib. 1. diſput. cap. 37. Conan. lib. 3. comment. iur. civil. cap. 1. num. 6. & 7. Emanuel Suarez lib. 1. obſervat. cap. 10. & 15. Sigon. lib. 1. de iudicijs, cap. 4. Pet. Crinitus de honeſt. diſcip. lib. 7. cap. 3. Alban. Spinaſatus lib. 2. Polit. cap. 5. Petr. Faber. lib. 2. Semeſt. cap. 1. pag. 10. Pet. Gregor. lib. 33. Syntag. cap. 14. num. 4. Tiber. Decian. in praxi crim. lib. 2. capite 20. numer. 4. & lip. 7. cap. 5. à num. 11. Durant. Caſcell. lib. 1. var. cap. 1. Balthaſ. Ayala de iure, & officio belli, lib. 1. cap. 9. Mag. Marquez in Gubernat. Chriſtian. lib. 1. cap. 27. & lib. 2. cap. 37. pag. 376. Pat. Salas in tractat. de legibus, q. 95. diſput. 7. ſect. 2. num. 19. Chriſtophor. Beſoldus in diſſertat. iurid. polit. de legatis, & eorum iure, cap. 5. & Carol. Paſchalis in peculiari, & ſatis docto tractatu, quem noviſsimè de legatis ſcripſit, quem ſequutus, aliũ non minus doctum Hiſpanâ noſtrâ linguâ elucubravit Dom. D. Ioan. à Vera & Zuñiga, nũc titulo Comitatus de la Roca, pro meritis inſignitus, & maioribus quotidie honoribus, pro eximia quâ pollet nobilitate, prudentiâ, & eruditione, condecorandus: ubi diſcurſu 1. hunc articulum eleganter exornat. Vnde † Chryſoſt. inquit: Legatos nudos, legatione fungi ad armatos, pro pace, neque illorum, quemquam iniuria afficere licere, ut qui Deorum ſint miniſtri, quicunque amicitiæ nuntij ſunt. Et David † lib. 2. Reg. cap. 10. intuliſſe dicitur bellum Regi Ammonitarum, propter deriſos legatos ſuos: † iniuria enim facta legatis, cenſetur facta Principi, vel Reipublicæ, cuius legatione funguntur, cap. accuſatio, in fin 2. quęſt. 7. Ex quibus principijs rectè poſt alios deducit Pat. Suar. dict. tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 1. ex num. 1. ad 4. † Eccleſiam habêre ius tuendi, & defendẽdi ſuos prędicatores. Et Ferdin. Zurita in ſuis quæſtion. Theolog. cap. 21. de ipſis noſtris Indis pertractans, concludit, nullâ † ratione, aut ignoratione excuſari poſſe, ſi legatos ad ſe miſſos interficiant, à quibus, aut eorum ſocijs nullum damnum, vel iniuriam priùs accepiſſent, cùm hoc commune omnium gentium ius, & totius mundi utilitas execretur: cuius ignoratio, tranſgreſsio, aut violatio nemini eſt condonanda ex doctrina D. Thom. in 1. 2. quæſt. 10. art. 8. & quæſt. 76. artic. 2. & q. 94. art. 2. 4. 5. & 6. & in 1. part. q. 17. art. 3. Quod idem † cautum videmus pluribus Regijs ſchedulis & inſtructionibus, quę olim ad novas expeditiones dari ſolebant, & reperiuntur in tom. 4. ex pag. 220. ubi dicitur: Que ſi los Indios malicioſamente puſieren impedimento, ò dilacion en admitir las perſonas que les van a tratar de la enſeñança de la Fè, ò en eſtorvar que eſten entre ellos, i no ſe paſſe adelante cõ la predicacion, è inſtruccion de buenos uſos i coſtumbres, ò q̃ no ſe reduzgan i conviertan los que de los ſuyos, ò de los vezinos buenamente lo quiſierẽ hazer ò ſi ſe armaren, ò vinieren de guerra à matar, robar, ò hazer otros daños a los dichos deſcubridores, i predicadores: en tales caſos ſe les pueda hazer guerra con la moderacion que conviene, i conſultando primero la juſtificacion i forma della con los Religioſos i Clerigos que ſe hallaren preſentes, ò con las Reales Audiencias, ſi huviere comodidad para ello, i haziendo los demas autos, proteſtaciones, i requerimiẽtos que ſe entendiere convenir. Qvartò, in confirmationem, & extenſionem eiuſdẽ tituli cõſiderari poteſt mirũ non eſſe, ſi adverſus infideles, qui Evangeliũ prædicari, & propagari prohibent, bellũ moveri poſſe, affirmemus: cùm † idẽ plurimi, & graviſsim Auctores cũ Victoria ubi ſuprà licêre concedant, naturali, ac cõmuni omniũ gentiũ iure conſiderato, ob id ſolùm quod innoxia commercia, & negotiationes in ſuis provincijs nobis inhibeãt & littorũ, ac terrarũ ſuarũ apulſum, & aditũ intercludant. Etenim qui hæc † faciunt, iniuriarũ tenẽtur, quaſi qui in publica cõmoda peccent, & humanam ſocietatem, & cognationẽ diſturbent, quæ his quaſi vinculis commerciorũ, & mutuę hoſpitalitatis cõnecti, & ſuſtineri videtur, l. ut vim, l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure. §. ius autem gentiũ, inſtit. de iure naturali, l. penult. & ibi cõmuniter Scribentes, D. de pactis, † l. iniuriarũ 13. §. ſi quis me prohibeat, verſ. At ſi quis, D. de iniurijs, l. nemo igitur, D. de rer. diviſ. §. riparũ, & §. littorũ inſtit. eod. l. littora 51. D. de contrah. empt. l. mercatores, C. de commerc. l. 66. tit. 28. part. 3. Eòq́ue alludẽs † Cicero in Topicis: Littora (inquit) omnia publica eſſe vultis, & lib. 3. Offic. Eſt enim hominũ naturæ, quã ſequi debemus, maximè inimica crudelitas. Malè etiam qui peregrinos urbibus uti prohibent, eoſque exterminant, ut Pœnus apud patres noſtros, Papius nuper. Nã eſſe pro cive, qui civis non ſit rectũ eſt non lecere, quam tulerunt legem ſapientiſſimi Conſules Craſſus, & Scævola. Vſu verò Vrbis prohibere peregrinos, ſanè inhumanã eſt. Et Ovid. 7. Metamorph. — Lituſq́ue rogamus Innocuum, & cunctis undamq́ue, auramq́; patentem. Et Virgil. 1. Æneid. Quod genus hoc hominum, quæve hunc tam barbara morem Permittit patria? hoſpitio prohibemur arenæ, Bella cient, primaq́ue vetant conſiſtere terra. Paulus item Oroſ. lib. 5. cap. 2. ſic ait: Nunc me iſta Africa excepit, pace ſimplici, ſinu proprio, iure communi, de qua aliquando dictum, & verè dictum, hoſpitio prohibemur arenæ, &c. Cui arridet Caſſiod. lib. 11. epiſt. 17. dum ait: Hinc eſt, quòd ſapientes mortale genus unum hominem eſſe teſtati ſunt: quoniam omnes à cũctis caſibus ſuis indivìſos eſſe voluerũt: & idẽ ſolitâ eloquentiâ expreſsit Plin. in Panæg. ad Traian. eũ eximiè laudans, quòd ita cõmercia miſcuerit, ut quod genitum eſſet uſquam, id apud omnes natus videretut. Vnde in ſacra † Pagina hoc humanitatis, hoſpitalitatis, & promiſcui commercij ius ſæpiſsimè commendatur, Deuteron. 10. & 19. Iſai. 58. Eccleſ. 17. 1. Petr. 4. 1. ad Timothæ. 3. Roman. 12. Matth. 25. Lucæ 14. & melius 13. ad Hebræ. 2. in illis verbis: Hoſpitalitatis nolite obliviſci, per hanc enim patuerunt quidam Angelis hoſpitio receptis. Quibus † Divus Paulus Lot, & Abraham hiſtoriam reſpexit, Geneſ. 18. & 19. & Ioſeph. lib. 1. antiquit. Iudai. cap. 19. qui ob id, quòd recipere hoſpites aſſueverant, Angelos ſub figura hominum hoſpites habêre meruerunt. De quo loquens D. Ambroſ. in libro de Patriarch. † relatus in cap. offerebatur 32. quæſt. 7: Præferebat (inquit) Sanctus Lot domus ſuæ verecundiæ hoſpitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inviolabilem. Neque abeſt † Clemens Alexandrin. lib. 2. Strom. capite 4. ubi charitati hoſpitalitatem adhærêre tradit, eamq́ue diffinit: Artificium amicitiæ circa uſum hoſpitum. Cui addit Gentian. Hervet. quanta autem eſſet virtus hoſpitalitatis ex hoc eſt perſpicuũ, quòd inter cæteras virtutes, quas Epiſcopo tribuit Div. Paul. 1. Timot. 3. eum quoque velit eſſe hoſpitalem. Et lib. 4. cap. 7. pag. 538. ubi † ait, Saram Angelis panes ſubcinericios paraſſe, & Cleobuli ſapientis, & Lyndiorum Monarchæ filiam non puduiſſe lavare pedes paternorum hoſpitum. Romani † etiam tantum huic iuri, & virtuti deſerebant, ut in eis ſignificationem & commendationẽ Iovem Xenium, ſive Hoſpitalem maximâ veneratione colerent, & nationes quaſdam hoſpitalitati deditas celebrarent: contrà verò, alias hoſpitibus inviſas, crudelitatis, & infamiæ notâ proſequerentur, ut latiſsimè conſtare poterit ex his, quę eleganter de commerciorum, & hoſpitalitatis iure, & utilitate cõgeſſerunt † Servius, Pontan. & Cerda in illud Virgilij 1. Æneid. Iupiter hoſpitibus nam te dare iura loquuntur. Budæus in notis poſterior. ad Pandectas ad l. 5. D. de captivis, pagina mihi 194. Alexand. ab Alex. & eius addition. Tiraquel. lib. 4. dier. Genial. cap. 10. Cęl. Rhodigin. lib. 19. lect. antiq. cap. 26. & lib. 18. cap. 5. Doct. Ribera ſuper dict. epiſtol. ad Hebrę. ex num. 3. ad 16. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 23. cap. 14. circa finem, Tiberius Decian. reſponſ. 66. num. 37. vol. 3. Petrus Cenedus, qui plures refert in collectan. 118. ad Decretales, num. 1. Rutilius Benzon. de ann. Iubil. lib. 6. cap. 6. ex pag. 622. Ioan. Buſſæus in viridar. Chriſt. virtut. verb. Hoſpitalitas, Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Chriſtian. libro 1. capite 27. pag. 161. & plura exempla adducens Marullus de memorab. lib. 1. capite 7. Ant. Sabellicus lib. 7. capite 6. & Theatr. vitæ hum. vol. 14. lib. 1. ex pag. 2897. Quo in numero recẽſere potuiſſent Hiſpanos † noſtros, quorum eximiam in hoſpitibus admittendis, & excipiẽdis humanitatem, iam olim teſtatam reliquit Diodor. Sicul. lib. 6. Biblioth. capite 3. Macrob. lib. 3. Saturn. capite 13. & alij relati à Bernard. Aldrete lib. 1. de antiquit. Hiſpan. capite 17. & Fr. Ioan. à Ponte de convenien. utriuſque Monarch. lib. 3. capite 21. §. 3. pag. 139. & cap. 24. § 2. pag. 156. Eſtq́ue iſta † commerciorum, & hoſpitalitatis viciſsitudo, tum ad alia, tum maximè ad Fidem introducendã, & propagandam, ſummopere neceſſaria. Nam † hoſpites ſimul olim & Doctores erant, ut teſtatur Lucian. in Dea Syria, dicens, in ſacra civitate fuiſſe publicos hoſpites, qui ab Aſsyrijs appellabantur Doctores, quoniam ipſis omnia exponebant, & enarrabãt, & melius Ioſeph. de antiquit. Iud. lib. 1. cap. 16. & Euſebius lib. 9. de præparat. Evang. cap. ult. ubi tradunt, † Abrahã, dum fuit hoſpes in Ægypto, viros, Saram verò, eius uxorem, fœminas in veri Dei cultu inſtituiſſe. Quod referens Pineda de rebus Salom. lib. 3. cap. 27. num. 8: Porro, inquit, hoſpitalits ipſa Abrahami indicat, illum fuiſſe Doctorem. Et ob hanc cauſam Fr. Ant. de ſanRoman. in hiſt. Ind. Orient. lib. 2. cap. 15. pag. 280. † meritò reputat difficilem Evangelij propagationẽ inter Sinas, & alias nationes, † quæ ex patrijs legibus peregrinorũ, & advenarũ hoſpitia & cõmercia ſtrictis legibus prohibent, de quibus aliqua cõgerit Alex. Cælius, & alij ſuprà relati, Theat. vitæ huma. vol. 1. lib. 1. pag. 59. Puente omnino videndus d. cap. 21. §. 3. Nicolaus Cragius, de Spartanis loquẽs, in tract. de Repub. Lacedæmo. lib. 3. tab. 3. inſt. 3. † qui Derinoxeni, quaſi fallẽtes hoſpites dicebantur, Pat. Ludov. Cerda in notis ad lib. 1. Æneid. pag. 103. & Ioan. Lorinus in Acta cap. 10. verſ. 23. pag. 490. Et Nos plura diximus ſup. lib. 1. cap. 16. num. 15. Plurimis quoque ſchedulis & inſtructionibus Regijs cautũ invenimus, † ut hæc cõmercia cũ Indis iuxta iuris naturalis principia, bonâ fide, ut oportet, inſtituãtur, ipſique, ut nos ſecurè excipere velint, admoneantur, & ſi contrarium fecerint, bellum eis denuntietur, ut patet ex his, quę citavimus ſup. hoc cap. n. 33. † Et præcipuè ex eleganti illa Imper. Caroli V. epiſtola ad Reges Meridionales, & Occidentales miſſa, data Barchinon. 1. Maij anno 1543. quę extat dict. 4. tom. pag. 222. ubi inter alia hæc verba reperiuntur: Vna de las coſas que mas comun parece entre todas las gentes, es el uſo de los comercios i contrataciones que tienen entre ſi: Porque como la ſuma Sabiduria de Dios en todas las partes del mundo cria coſas de mucho provecho para los hombres, las quales en otras no ſe hallen, mediante la continuacion de los tratos y reſcates, ſe buſcan, i adquieren, i ſe vienen a conocer i hermanar unas provincias con otras, &c. Et ibi: sino admitieren las perſonas que deſto les fueren a tratar, o eſtorvaren, que eſten entre ellos. Quæ verba † à D. Chryſoſt. mutuata videntur, qui in cap. 13. epiſt. 1. ad Corinthios homilia 34. ſcriptum reliquit, ſummâ providentiâ Deum omnia ubique gigni non permiſiſſe, ut inde homines commerciorum cauſa cogeret commiſceri, de quo etiam diximus alia ſuprà lib. 1. cap. 7. numer. 5. Quæ omnia ſaciunt, † ut non ſatis probemus opinionem Pat. Lud. Molinæ dict. tractat. 2. de iuſtit. & iure, diſput. 105. colum. 433. dum contra Victoriam contendit, nullam Rempublicam tenêri cum periculo ſui, vel etiam ſine periculo, hoſpitalitatem, vel commercia cum peregrinis, & extraneis exercêre, neque eos intra proprios portus, & limites, niſi gravi imminente neceſsitate recipere. Nam contrarium ex ſupràdictis verius eſſe videtur, ubi nihil eſt quod de extraneis vereri poſsimus, & ita Nazianzenus Orat. 1. contra Iulian. Gregor. Niſſen. dialog. 2. & Philoſtratus in epiſtolis plurima congerunt adverſus nationes inhoſpitales, quas hac de cauſa feras, & barbaras vocant, † & D. Auguſt. de verb. Apoſtoli, inquit: Ille homo dicitur eſſe humanus, qui ſe exhibet eſſe hominem, & maximè hoſpitio ſuſcipit hominem. Qvintò, ſuperior titulus evidentiùs confirmari, aut etiam ampliari poterit, † ſi conſtituamus, infideles eò procedere, ut non ſolùm prædicatores audire recuſent, verùm eiſdẽ quoq; impedimento ſint, ne per ſuas provincias tranſitũ faciant ad alias, in quibus Fidei myſteria annũtiare, & proponere velint. Hoc enim caſu omnes ſupràdicti Doctores uno ore fatentur, legitimũ bellum illis indici poſſe; quoniam aliter Evangelij aditus præcluderetur, quod Chriſtus Dñs per univerſum terrarũ Orbem prędicari, & propagari præcepit, arg. d. l. 3. §. qui habet, D. de ſervit. ruſt. & eorũ, † quę de bellis per Moyſen adverſus amorrhæos illatis, tradit D. Aug. q. 44. in Numer. relatus à Gratian. † in c. ult. 23. q. 2. ubi illorũ iuſtificationem in eo conſtituit, quòd filios Iſraël, ad terrã ſibi à Deo promiſſam, per regiones ſuas tranſire nõ paterentur, ſic inquiens: Notandum eſt ſanè quemadmodum iuſta bella gerebantur à filijs Iſrael contra Amorrhæos: innoxius enim tranſitus negabatur, qui iure ſocietatis humanæ æquiſsimo patere debebat. Quod idem admittit, & benè probat Gloſ. Ordin. Numer. 21. Ruper. Abbas lib. 2. in Numer. cap. 14. D. Tho. lib. 2. de regim Princip. c. 12. Abulen. & Caietan. 2. Deut. q. 6. Sylveſt. in ſum. verb. Gabella, q. 3. n. 12. & 13. Victoria in 2. relect. de Indis, concl. 1. Alfonſ. à Caſtro lib. 2. de iuſta hæret. punit. c. 4. Covar. in reg. peccatũ, 2. p. §. 9. n. 4. verſ. Quintò etiã, Fr. Dom. Soto lib. 5. de iuſt. & iur. q. 3. art. 5. in fine, Lucas de Pẽna in l. 1. col. 3. C. ut armorum uſus lib. II. Molina d. tract. 2. diſput. 104. Greg. de Valenc. 2. 2. diſp. 3. q. 16. punct. 2. Balthaſ. Ayala de iure & offic. belli lib. 1. cap. 2. n. 11. in fine, & noviſsimè Card. Bellarm. in reſponſ. ad Apolog. Regis, Angliæ pro iurament. fidelit. pag. mihi 316. Mag. Marquez in Guber. Chriſt. lib. 1. cap. 27. ex pag. 160. Carol. Sigonius lib. ult. de reb. Ital. ubi ſcribit hac ratione Genuenſes Venetis bellum feciſſe, & noviſsimè Seraph. Freitas de iuſt. Imp. Aſiat. cap. 1. & 2. ubi tradit qualiter hoc accipiendum ſit: & reſpondet argumẽtis Incogniti in tract. Maris liberi, cap. 1. prout Nos etiam facimus infrà hoc lib. cap. 25. ex n. 63. Et conſonat aliud exemplum quod habetur 1. Machabæ. cap. 5. † ubi Iudas cùm victor, & triũphans de Ammonitis in domum rediret, ad urbem Effren pervenit, & quia eius incolæ tranſitum, quem petierat, ſibi denegarunt, eandem urbem, & maſculos omnes illã habitantes delevit. Et † Deuter. 23. 3. ubi ex Divinæ legis præcepto à Templo Domini Ammonitæ, & Moabitæ, etiam poſt decimam generationem, excludebantur, quia in exitu Iſraël de Ægypto, populo fatigato non occurrerunt, neque ei panem, & aquam, ad proſequẽdum iter, dare voluerunt. Vnde colligunt Bartol. in l. 1. C. de Pagan. Iaſ. in l. ex hoc iure, num. 25. de iuſt. & iure, Albertin. in rub. de hæret. q. 8. num. 12. Palac. Rubeus in tract. de obtent. Reg. Navarræ, 5. p. §. 3. & Covar. ubi ſup. verſ. Quam cauſam. † Quòd cũ Eccleſia licitè poſsit indicere bellum contra Saracenos, tenentes, & occupantes Terram ſanctam Ieruſalẽ, idem quoque indicere poterit contra omnes alios infideles intermedios, impedientes, vel non permittentes Chriſtianos ire, vel tranſire ad illam ſanctã expeditionem. Et † eâdem ratione, ultra plures alias, defenditur titulus, quo Catholicus Hiſpaniæ Rex Ferdinãdus V. Navarræ Regnum debellavit, & occupavit; quia nimirum ſibi innoxius tranſitus ad Ducatum Guianę in Gallia denegatus fuit, quem Pontificiâ auctoritate debellare intendebat, cùm alius locus aptus ad tranſeundum nõ eſſet, ut latè cõcludit Palacius Rub. Bellarmin. & Marquez in locis ſuprà relatis, Nebriſſenſ. lib. 1. de bello Navar. c. 1. Hieron. Zurita in ſuis annal. lib. 10. cap. 9. & 10. ann. 1512. Illeſcas in hiſtor. Pontif. 2. tom. pag. 205. Camil. Borrell. de præſt. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 10. & cap. 47. ex num. 69. Fran. Guiciardinus lib. 11. ſuę hiſtorię fol. 307. pag. 2. Gregor. Lopez Madera de Monar. Hiſp. cap. 9. pag. 66. Nos infrà cap. 21. n. 57 & noviſsimè Ludov. Cabrera in hiſt. Reg. Philip. II. lib. 5. c. 16. Vt ſic † caveamus à Genebrar. in Chronolog. ann. 1513. & Ioan. Bodino. lib. 9. de Repub. c. 6. dum inquiunt: Ferdinandus Hiſpaniæ Rex nullo meliori iure, quàm quod ſibi utile, & commodum eſſet, Regnum Navarræ, expulſo Ioanne Alberto, occupat anno 1513. & Regnis Caſtellæ aſſociat, quos benè notat, & manifeſtè convincit Mag. Marquez ubi ſup. pag. 162. ¶ Et † eodẽ modo notare & damnare poſſumus Ant. Mornac. in notis ad l. 1. C. de ſumm. Trinit. pag. 11. ubi eâ libertate, quâ Gallici ſcriptores quidquid ad ſui Regni præſtantiã ſpectat, effutiunt, aſſerere auſus eſt: Toto adverſante iure naturali, & gentiũ Navarram invaſiſſe centum abhinc annis Ferdinandum, qui tandem ſibi conſcius, reſtitui eam iuſsit moriens, poſteaq́; Carolus V. filius, & poſt Carolũ, Philippus; ita ut per inexplicabiles ferè iniuſtiſsimæ detentionis modos, impletur nunquam ultimi in re aliena deceſſoris voluntas. Hoc Ioannes Lopez, hoc Doctor Navarrus, ac Nebriſſenſis, qui cùm Hiſpani ſint, tanto maiorẽ rei fidem afferunt, quãto & accuratius exploratum ab eis fuerat, invaſiſſe Ferdinandum, quod alienum ſciret, &c. In quibus omnibus mera commenta ex ſuo tantùm capire profert. Nam plures, & iuſtiſsimæ cauſæ ad prædicti Regni obtẽtionẽ intervenerunt, quas peculiaribus hiſtorijs, & commẽtarijs recenſent, & defendunt auctores ſuprà relati, & præcipuè ijdem illi, Ioannes Lopez de Palacios Rubios, & Nebriſſenſis, quos ipſe ſuas partes agere inquit. Et † Navarrus in epiſt. ad Ducem Alburquecium, quam præfixit in comment. ad cap. cùm miniſter. 23. q. 5. in fine, enixè affirmat, ſe nunquam contrarium ſcripſiſſe, & retẽtionis illius Regni iuſtitiam in dubium vocari non poſſe. Neque † uſpiam lecta, aut viſa ſunt teſtamenta noſtrorum Regum, quibus reſtitutio fieri iubeatur, quam Mornacius adeò intrepidè comminiſcitur: licèt † Galli id ubique diffundant, & ſe Navarram recuperaturos minentur. Qua de re videri poteſt hiſtoria Vãdomæ, quam refert Ludov. Cabrera ubi ſup. optimũ exemplũ adducit Dom. D. Ioan. à Vera in dict. lib. de legato, diſcurſ. 2. pag. 146. Nam cùm † Henricus IV. Galliæ Rex cum Excellentiſſ. & celeberrimo Duce Domino D. Petro à Toleto Oſſorio Villæfrancæ Marchione, Catholici noſtri Regis Philippi III. extraordinario legato, colloqueretur, ſermonem de Navarrę Regno permiſcuit, illudq́ue iniuſtè uſurpatum, iniuſtiùs à Philippo retineri conqueſtus eſt; ſe tamen, ſi viveret, brevi recuperaturum. Cui Petrus reſpondit, Regnum hoc, inter plura alia à ſuis glorioſis progenitoribus parta, hæreditario iure Regi noſtro delatum fuiſſe, & iuſtitiam, quâ illud poſsidebat, eiuſdem conſervationi, & tuitioni opem, ubi opus eſſet, abſque dubio laturam. Tunc Rex, benè, ô, inquit, benè, rationem admitto, at ubi Pampilonem meo exercitu obſideam, quis mihi illam defendat, videbimus. Quo audito Petrus, Rege, quâ oportuit urbanitate, reſalutato, velocior ſolito ad cubilis fores pergere cœpit: cùmq́ue eũ Rex, quò ita celeri greſſu iret, interrogaret: Pampilonem inquit, ut tuam ibi Maieſtatem operiar, urbemq́ue illi pro virili defendam. Neque his obſtat † illud Iob. 15. verſ. 19.: Quibus ſolis data eſt terra, & non tranſibit alienus per eos, & auctoritas D. Iſidori lib. 5. Etymol. cap. 2. relata à Gratian. † in cap. 1. diſtinct. 1. dum ait: Tranſire per agrum alienum fas eſt, ius non eſt. Nam, ut rectè advertunt gloſſa in d. cap. ult. 23. quęſt. 2. Palacius Rub. dict. 5. part. §. 3. & Pat. Marquez d. lib. 1. cap. 27. pag. 166. hoc nõ eſt intelligendum, † ubi tranſitus neceſſarius eſt, & ſine aliquo incõmodo, vel periculo extraneis præberi poteſt. Nam tunc, quod tibi non nocet, & mihi prodeſt, reddere mihi tenêris, l. 3. §. item Varus, D. de aqua pluvia arcen. & nemo prohibetur viâ publicâ uti, l. per agrum, C. de ſervit. & aqua. Cæterùm ſi quis hoſtiliter per alienas provincias tranſire, & graſſari vellet, hoc ei iuſtè denegari poſſet, & ita accipienda ſunt illa verba Iob: Et non trãſibit alienus per eos. † Veteres enim, ut ibîdem ex Varrone, Cicerone, & alijs oſtendit Pineda, alienos omnes, & peregrinos, perduelles, & hoſtes appellabant, & reputabant: & idem docet Caius I. C. in l. quos nos hoſtes 234. D. de verbor. ſignif. ubi Alciat. Bræcheus, & Forner. plura notarunt. Tranſireq́ue, † aut pertranſire apud eoſdem, habitum hoſtis incurrentis, excurrentis, proculcantis, depopulantis regionem aliquam ſignificabat. Div. † verò Iſidor. in d.c. 1. tantum abeſt, ut innoxium tranſitum neget, quòd imò illum ex Divina lege concedendum eſſe fateatur. Fas † enim, ut ibîdem ſcribit, lex Divina eſt, cuius, in eâdem materia tranſitus, meminiſſe videtur † Virgilius lib. 1. Æneid. Si genus humanum, & mortalia temnitis arma, At ſperate Deos memores fandi, atque nefandi. Quæ † lex Divina nullâ hominum cõtrariâ conſtitutione, vel conſuetudine abrogari poteſt, §. ſed naturalia, inſtit. de iure natur. cùm † videamus ipſum etiam ius naturæ, ſive gentium non immutari, ex eo quòd aliquæ Barbaræ nationes illius præcepta impunè tranſgrediantur, † ut exemplo Lacedæmoniorum, quibus furta licita erant, oſtendit Agell. lib. II. noct. Attic. cap. ult. & Ioan. Borcolthen. in princ. inſtit. de furt. num. 10. & 11. Sextò, prædicta omnia longè planius procedent, & magis iuſta, & legitima infidelium punitio, & debellatio reddetur, † ſi conſtiterit, eos, non ſolùm Fidei audiendæ, vel recipiẽdæ adverſari verùm & receptam deſerere, aut Fidem, & fideles, qui eam prædicant, vel recipiunt, ſuis blaſphemijs, pravis exemplis, ſacrificijs, ac ſuggeſtionibus, vel alijs quibuslibet modis, iniutijs, aut opprobrijs deludere, & impedire, ut ſæpius in his Chriſtianis Indiarum expeditionibus, & miſsionibus cõtigiſſe, ipſi earum Hiſtorici paſſim enarrant. Quam doctrinam apertè probant omnes auctores ſuprà n. 2. relati, præcipuè Covar. in d. reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 3. verſ. Quintò, Aragon. pag. 293. Lorca in 2. 2. articul. 8. quęſt. II. ſect. 3. Suarez in tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 1. 2. & 3. ¶ Et pro ea faciunt † text. in l. 1. 2. & l. nemo, C. de Paganis, l. Iudæis la 2. C. de Iudæis, cap. contra chriſtianos de hæretic. lib. 6. cap. de Iudæis 45. diſtinct. cap. ſæpè 28. quæſt. 1. cap. ſicut inquit, 2. quæſt. 8. cap. & ſi Iudæos de Iudæis, cum multis alijs, quæ latæ conſiderant Oldrad. conſ. 36. Baldus conſ. 100. volum. 2. & conſ. 315. volum. 1. Petr. de Ancharr. conſ. 15. Calderin. conſ. 2. ſub titul. de Iudæ. Socin. conſ. 102. volum. 1. & conſ. 119. volum. 4. Alex. conſ. 15. vol. 3. conſ. 119. volum. 4. & conſ. 223. vol. 6. & plures referens Tiber. Decian. in tract. crimin. lib. 5. cap. 10. num. 30. & 31. & cap. 12. ex num. 4. Navarrus conſ. 7. titul. de hæreticis, & Simon. Maiol. in tract. de perfid. Iudæ. ferè per tot. ¶ Extatq́; † ad hoc expreſſa conſtitutio Greg. XIII. incip. Antiqua Iudæorum improbitas, quam præter alios refert Anton. Naldus in pract. quæſt. verb. Iudæus, pag. 306. & Fr. Tho. à Ieſu de procur. omn. gent. ſalu. lib. 9. part. 2. cap. 4. ubi per Inquiſitores hæreticæ pravitatis adverſus Iudæos procedi poſſe cõſtituit, ſi unum, & verum Deum eſſe negaverint, ſi dęmones invocaverint, vel quęvis impietatis obſequia eis præſtiterint. Si Chriſtianos ad hæc perducere attẽtaverint, vel à fide ſemel recepta, aut recipenda retrahere, ſi in Chriſtum, & eius Matrem, vel in Chriſtianæ Fidei ignominiam, redemptioniſq́; noſtræ hoſtiam ſalutarem in Ara Crucis immolatam, aut ſanctiſsimum Euchariſtiæ Sacramentum aliquas blaſphemias, verbo, vel facto protulerint. Quæ omnia meritò Gregorianâ ſanctione animadverſa reperiuntur; quoniam graviſsima, & impijſsima crimina & ſacrilegia quotidie circa hæc à Iudæis committebantur. † Quorum deteſtanda exempla reperies apud Decian. & Maiol. ſup. & in Fortalitio fidei, 1. part. & in Specul. exempl. verb. Iudæi, & verb. Euchariſtia, Camillum Borellum de præſt. Reg. Cathol. cap. 69. ex num. 32. latè Iacob Gretſerus in libris de Cruce, tom. 2. lib. 1. cap. 98. & in Horto S. Crucis 1. part. pag. 92. & ſeq. ubi inter alia referunt, propter ſacrilegia in Crucem à Iudæis illata, † & infantes in ludibrium paſsionis Chriſti Domini in illa mactatos, graviſsimas pœnas de eis ſumpſiſſe Philippum Auguſtum Regẽ Galliæ, & Benedictum Papam. De quo in Caſtellæ Regno habemus etiam memorabilem hiſtoriam Sancti Innocentis, oppidi de la Guarda, cuius ſeriem integro volumine proſecutus eſt Fr. Didac. de Yepes. Et in Regno Aragoniæ in urbe Cæſarauguſta ſancti Dominguiti, de qua plenè etiam ſcripſit Fr. Didacus Murillo in hiſtor. Virg. del Pilar, & excellentijs urbis Cæſarauguſtæ tract. 2. c. 27. pag. 231. Et apud Sigebertum in Chronico, & Evagrium lib. 4. cap. 36. quos refert Theat. vitæ huma. lib. 5. vol. 16. pag. 393. memoriæ traditum † eſt, fuiſſe ſub Iuſtiniano Conſtantinopoli Iudæum quemdam Vitriarium, cuius filius cum chriſtianorum pueris in templo corpus, & ſanguinem Chriſti acceperat: ob eam rem pater puerum in furnum ardentem coniecit: ibi per triduum illæſus, & ab igne intactus eſt conſervatus. Hoc cum Iuſtiniano Imperatori narratum eſſet, ſilium quidem, & matrem lavacro regenerationis illuminatos ſervavit, parentem verò in Sycis tanquam parricidã filij capite multavit. Vtrum † autem licitum ſit, infidelium fana, ſimulacra, aut idola demoliri, & ſi id impediant, illis bellum inferre, hîc pro coronide non incongruè tractari poteſt. Et planè ſi infideles nobis ſubditi ſint, res ſine dubitatione procedet; quia quamvis non liceat, eos per vim ad baptiſmũ, Chriſtianamq́ue profeſsionem compellere, ut ſæpè retulimus, licet tamen, imò & expedit ab idolis colendis, etiam invitos revocare, & illis confractis, diabolicas eorum ſuperſtitiones extrudere, quæ non ſolùm Evangelij gratiam impediunt, verùm etiam naturæ legem infeſtant, quam ut ſervent, compelli poſſe, latè etiam probavimus ſuprà cap. 12. & 13. & in ſpecie quęſtionis, de qua agimus, reſolvit Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procur. Ind. ſalut. cap. 13. & lib. 5. cap. 10. in fine. Pro quo faciunt dict. l. 1. & dict. l. nemo, C. de Paganis cum alijs, quibus Paganorum templa claudi, & idola confringi iubenter. Quas mirificè Sancti † Patres collaudarunt, neque laudatores modò, ſed impulſores, auctoreſq́ue ſe præſtiterunt, ut patet ex D. Cypriano in exhortat. ad Martyr. cap. 5. ubi alia citat Pamelius, & ex Euſeb. lib. 2. de vita Conſtantini, cap. 43. & 44. & lib. 4. cap. 23. Ruffin. lib. 2. hiſt. cap. 19. Niceph. lib. 7. hiſt. Eccleſ. cap. 46. & lib. 8. cap. 33. lib. 10. cap. 39. lib. 12. cap. 25. D. Ambroſ. lib. 5. epiſt. 30. contra relationem Symmachi, ubi Fortunę aram à Curia Romana eiectam magnis viribus eloquẽtiæ defendit. D. Auguſtin. lib. 1. contra epiſt. Parmen. cap. 7. & epiſt. 48. & 50. & Concil. Illiberitanum can. 41. Extatq́ue † decretũ Concilij quinti Carthaginẽſis, can. 15. quo cavetur, ut Patres peterẽt ab Imperatore, ut quęcunque reſiduæ eſſent ſuperſtitiones Gentilium, omnino delerentur, ſive in lucis, ſive in arboribus, ſive in ſimulacris: & idem pluribus alijs Concilijs decretum fuit, quæ congerit Pat. Suarez d. tract. de Fide, diſput. 18. ſect. 4. num. 6. pag. 291. Inter barbaros autem infideles, qui nobis ſubiecti non ſunt, maior quidem difficultas verſatur. Nam D. Auguſtin. in lib. de verb. Domini in ſermon. 6. de puero Centurion. apertiſſimè ſcriptum reliquit, blandiendo magis quàm puniendo, cum eis agendum eſſe, ut audiant, & ſi non conſentiant veritati noſtræ, erubeſcant falſitatis ſuæ. Et poſteà † ſubdit: Nec aras, aut idola eorum confringatis, quandiu in poteſtate non eſt, ut faciatis illa; pravorum hominum eſt, furioſorum, & circumcellionum, ubi poteſtatem non habent, ſævire, & velle mori. Nam & Deut. 7. legitur; cùm data vobis fuerit terra in poteſtatem, tunc aras eorum deſtruetis. Vbi nobis non eſt data poteſtas, non facimus, ubi data eſt, non permittimus, &c. Ad quam Auguſtini auctoritatem reſpexiſſe † videtur Cõcilium Illiberitanum Can. 60. dum ait: Si quis idola fregerit, & ibidem fuerit occiſus, quia in Evangelio nõ eſt ſcriptum, nec invenitur ab Apoſtolis unquam factum, placuit, eum in numerum non recipi Martyrum. Sed ego † nihilominus arbitror, quòd licèt hac de cauſa infideles non ſubditi puniri, aut debellari nõ debeãt, non tamen uſquequaque damnandi erunt Chriſtiani Prædicatores, & eorũ ſocij, qui datâ opportunitate, quorumlibet infidelium templa, & ſimulacra demoliuntur, dummodo ad hoc, eo, quo oportet, zelo & iudicio procedant, nec temerè infideles commoveant, quos docendo, & exhortando maximè à vano Idolorum cultu avocare deberent. Plurimum quippe † expedit ad veram Religionem illorum cordibus imbuendam, ut de ipſorum quoque oculis, atque uſu idola removeantur, ut exemplis Moyſis, Aſę, & Ioſiæ Deuteron. 7. & 12. & 3. Reg. 15. & 4. 23. ſacra Hiſtoria ſuadet, iunctis alijs, quæ adducit Acoſta dict. lib. 5. cap. 10. & 11. & Nos ſuprà cap. 13. & 14. † ¶ Neque D. Auguſtini, & Concilij Illiberitani loca hunc zelum excludunt; quoniam ultra plures alias explicationes, quas circa ea congeſsit D. Ferdin. Mendoça lib. 3. de confirm. Concil. Illiber. cap. 45. eos tantùm taxare videntur, qui intempeſtivè, & inconſideratè idolorum demolitionem aggrediuntur, & imprudenti pietatis, & Religionis deſiderio permoti, eã potius impediunt, quàm promovent, & ſe vitæ diſcrimini imprudenter obijciunt, ipſoſq́ue infideles concitant, & perturbant. Etenim ſi eis ſuperiores viribus eſſent, & tutò, ac ſecurè idola ſubvertere poſſent, licitum id, ac laudabile iudicarent, iuxta illud Deuter. 7: Aras eorum deſtruite, lucoſq́; ſuccidite. ¶ Quemadmodum † multoties ab Apoſtolis, & alijs primitivæ Eccleſiæ diſcipulis factum videmus: qui Divinâ virtute cõfiſsi, inter medias armatorum infidelium turbas, ſoli ipſi, & inermes idola proſternebant, & conculcabant, & aliquando ſolo verbo, vel crucis ſigno, imò & ſolo afflatu, duriſsimas æris ſtatuas omnifariam conterebant, quas nulla mallei ferri vis confringere potuiſſet: ut de † D. Ioanne Evangeliſta, qui famigeratum illud Dianæ Epheſinę templum unâ prece ſubvertit, ac veluti plateæ lutum diluit, obſervat Metaphraſtes, & Grego. Turonenſ. lib. de gloria Martyr. n. 30. quorũ traditionem defendit Fr. Ioan. à Ponte in convent. utriuſq; Monarq. lib. 2. cap. 25. §. 3. & † de Sancto Procopio, qui in Pancade in Apollinis tẽplo, ſolâ oratione triginta ex ære ſtatuas contrivit, eoq́ue miraculo binas cohortes militares ad Chriſti Fidem convertit, idem Metaphr. in vita ipſius Sancti 8. Iulij. Et de ſancto Felice, qui cùm in delubrum ingrederetur, ubi plurimæ proſtrabant ſtatuæ, moxq́ue eas Divinâ virtute demoliretur, tandem ad æreas Serapidis, cui ſacrificium exhibêre iubebatur, adductus, exufflans in eam, deiecit, ob eamq́ue rem, cùm præſtigijs id opus tribueretur, ne Christo iniuria irrogaretur, propalam eius virtute id factum conteſtatus eſt, ut ex Adone Treverenſi 3. Kalend. Septembr. recolit Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 19. pag. 437. Quibus exemplis alia ſimilia addi poſſunt, S. Satyri in Acaia ex Pet. de Natalib. lib. 2. cap. 66. & Martyrol. Romano. 12. Ianuarij, S. Ianuarij, S. Porphirij in Gaza, ex Metaphraſ. apud Surium, tom. 1. & Lippomanum tom. 5. ¶ Et idem Martyologium 15. Septembr. narrat. de S. Melitena, quòd ſemper idola ad eius conſpectum proſternebantur, ubi in eorum templa ingrediebatur, & de S. Pelino 5. Decembr. quòd aliud Idolorum templum Brunduſij deſtruxit, & de S. Marino 26. Decembr. quòd eodem modo Romæ falſorum Deorum plura fana contrivit, quod tradunt etiam Mombutus tom. 2. Vincen. lib. 13. cap. 38. & 40. Et in his ijſdem † Occidentalibus Indijs, de quibus ſermonem habemus, licentiam militum, qui eorum delubra, & ſimulacra primis congreſsibus deſtruebant, multum prædicatoribus profuiſſe ad ipſorum Barbarorum converſionem, latè probat Ioan. Boterus in relation. univerſ. 4. part. lib. 3. pag. 56. & 57. quoniam cùm illi (inquit) maximè ſuperſtitioſi, & cultui ſuorum Idolorum dediti eſſent, illis ſublatis, facilius in veram Dei noſtri cognitionem, & ſanctarum imaginum adorationem perducti fuerunt, Fidemq́ue, & Religionem Chriſtianam, ad quam per noſtros Prædicatores invitabantur, alacriùs receperunt, præſertim cùm illam longè iuſtiorem, & ſuaviorem eſſe conſpicerent, quàm idololatria, cui anteà ita cruentis, & ſpurcis ritibus, & immolationibus inſerviebant.PRSS CAPVT XXI. De nono titulo, qui ex auctoritate, & poteſtate deſumitur, quam aliqui Romano Imperatori in elargiẽdis, & debellandis quorumlibet infideliũ provincijs concedunt, quod an verum ſit? latiſsimè diſputatur: & de Imperij iuribus obiter plura traduntur. SVMMARIVM Capitis XXI. -  1 Imperatoriæ conceſsionis titulus ad iuſtificandam Indiarum conquiſitionem à quibuſdam expenditur. -  2 Imperator Carolus V. fuit ſimul Hiſpaniæ Rex, & qualiter Indiarum acquiſitionem probaſſe, & confirmaſſe videatur? -  3 Voluntas non minus declaratur rebus & factis, quàm verbis. -  4 Antecedentia probat, quia ad ulteriora procedit. -  5 Indiarum Occidẽtaliũ provincias Regno Caſtellæ, & Legionis annexas eſſe debere, & ab eo nullo tempore ſeparandas, pluribus ſchedulis, & proviſionibus declaravit, & promiſit Imperator Carolus V. -  6 Actio & paſsio, & datio & acceptio in eodem ſubiecto eſſe nequeunt. Et quando hoc fallit, num. 10. -  7 Perſona una, quæ habet duas, vel plures dignitates, & iuriſdictiones diſtinctas, vices diverſarum perſonarũ gerere poteſt: & exempla huius doctrinæ, num. 9. -  8 Lex tutorem 22. D. de his, quæ ut indign. & ſimiles expenduntur, & illuſtrantur. -  11 Officia duo quando invicem coniunguntur, utrumque retinet iura ſua. -  12 Perſonæ duæ quãdo repræſentantur in eodẽ ſubiecto, una poteſt iuvare alteram. -  13 Rex, qui ſimul eſt Dux, conſideratur in his, quæ facit ratione Ducatus, tanquã Dux, & non ut Rex. Prælatus quomodo poſsit venire adverſus contractum, quem ipſe fecit, ſuæ Eccleſiæ damnoſum, ibid. -  14 Imperator Romanus an habeat poteſtatem diſponendi de bonis, & provincijs infidelium. Et num. 38. & 60. -  15 Imperator Romanus ſecundùm multorum opinionem omnia poteſt in temporalibus, & eſt immediatus Deo. -  16 Cap. ſolitæ de maioritate, & obedientia, & Lucæ 22: Ecce duo gladij, expenduntur. Et num. 40. -  17 Imperatoris poteſtatem circa terras, & provincias infidelium concedendas, Abbas, & alijs pleniorem quàm Pontificis faciunt. -  18 Imperator Romanus in multis iuribus totius mundi Dominus dicitur. -  19 Lex deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu expenditur. Et rurſus latiùs explicatur, num. 52. -  20 Imperialis fortuna omnes alias ſupereminet. -  21 Romanæ Vrbis, & Orbis appellatio ſynonima erat, & quare? -  22 Lex in Orbe de ſtat. hom. & l. Roma ad municipal. & aliæ ſimiles illuſtrantur. Et num. 50. -  23 Roma communis ſedes, & patria omnium gentium ſæpè appellatur. -  24 Romanos omnem ferè Orbem ſubiugaſſe, Polybius ſcribit, qui notatur, n. 46. -  25 Cap. futuram 12. q. 1. & cap. in apibus 7. quæſt. 1. expenduntur. -  26 Romani Imperij per totum Orbem dominatio pluribus Scripturæ locis probatur: & præcipuè Lucæ 2. & 20. Matt. 22. Marc. 12. Ioan. 19. -  27 Regnum gentium apud Aggæum Prophet. cap. 2. de Romano intelligitur. -  28 Pilatum tanquam Præſidem Imperatoris Romani legitimã iudicandi Chriſtum poteſtatem habuiſſe, Anton. de Roſellis affirmat, ſed malè. -  29 Romani Imperij variæ mutationes, & tranſlationes referuntur. -  30 Romanos Imperatores, etiam hodie Imperio ad Germanos translato, multi totius Orbis Dominos, aut ſaltem univerſales moderatores appellant. -  31 Imperatorem, non eſſe Orbis Dominum affirmare, contra Evangelium, & fortè hæreticum eſſe, Bart. & alij dixerunt. -  32 Imperatorem Romanum de terris, & provincijs Infidelium diſponere poſſe, ex quibus, & à quibus probetur? Et numer. 34. -  33 Vtilitatis publicæ, & Religionis augendæ ratio plura contra ordinarias iuris regulas operari ſolet. -  35 Imperatorem eſſe dominum rerum ſingularium, ubilebet conſiſtentium, Hoſtienſis, & alijs opinantur. -  36 Lex benè à Zenone, C. de quadrien. præſcript. quæ ait, omnia Principis eſſe intilligi, illuſtratur. -  37 Imperatorem Solem mundi, rerum omnium dominum, caput, & fontem, & diſpenſatorem omnium regnorum, & dignitatum, quidam eſſe dicunt, & quòd totum Orbem habet pro territorio. -  38 Imperator Romanus, ſecundùm veriorem, & receptiorem ſententiam, de rebus & Regnis infidelium diſponere non poteſt. -  39 Imperatoris Romani auctoritas, & iuriſdictio, quamvis maxima ſit, non extenditur ultra terras Imperij. -  41 Poteſtas Eccleſiaſtica, quod ſit una in univerſo Orbe, non ſequitur, idem dicendum eſſe de temporali, & quare? -  42 Imperia, & Regna diverſa, commodiùs per diverſos Principes, quàm per unum gubernantur. -  43 Imperator Romanus nunquam fuit totius Orbis dominus, & hoc multis ipſorum Imperatorum legibus comprobari. -  44 Nationes plures ab Imperio Romano liberas tam de facto, quàm de iure extitiſſe, verius eſt. -  45 Auctores plurimi referuntur, qui ridiculum eſſe probant, aſſerere, Imperatorẽ totius Orbis dominum fuiſſe, aut eſſe. -  47 Lucani locus expenditur. -  48 Roma latius multo extendit imperium ſuum Religione Divina, quàm dominatione terrena. -  49 Imperatorem eſſe mundi dominum, iura, & auctores qui dicunt, qualiter intelligi debeant? -  51 Scriptura ſacra ſæpè utitur hyperbolicis, & alijs figuratis loquendi modis. -  53 Imperatores Romani ſuperbè ſe Deos, & Dominos Orbis appellari faciebant: & Divinos honores uſurpabant. -  54 Domiciani ſuperbia in titulis Dei, & Domini affectandis. -  55 Domini appellatio terroris magis quã reverentiæ eſſe videtur. -  56 Auguſtus Cæſar, ſtatim poſt Chriſtum natum ſe Dominum appellari vetuit, & quare? -  57 Tiberius, & Traianus ægrè ferebant, ſe Dominos appellari. -  58 Cap. in apibus 7. quæſt. 1. vera expoſitione donatur. -  59 Regum creandorum præcipua cauſa, quæ fuerit? -  61 Imperatorum, & Regum poteſtas, & iuriſdictio, quantumvis ampla, & abſoluta ſit, non extenditur ad non ſubditos. -  62 Imperator non poteſt diſponere de bonis ſubditorum, niſi ex magna cauſa, & cum congrua ſatisfactione. -  63 Lex Lucius, D. de evict. l. 5. §. item ſi fortè, D. de rei vind. explicantur. -  64 Lex benè à Zenone, C. de quadrien. præſcript. explicatur. -  65 Principis omnia eſſe, qualiter intelligẽdum ſit? -  66 Dominium Imperatorum, & Principũ qualiter diſtinguat Bartol. & alij? -  67 Imperator ſecundùm Senecam omnia habet in Imperio, in patrimonio propria. -  68 Lex 3. D. ne quid loco pub. exponitur. -  69 Littora maris, quæ iure gentium communia ſunt, quo reſpectu Pop. Rom. eſſe dicantu? -  70 Hiſpaniæ Reges, neque Imperatorẽ Romanum, neque ullum alium in temporalibus ſuperiorem agnoſcunt. -  71 Auctores plurimi referuntur, qui Regũ Hiſpaniæ ab Imperio omnimodam exẽptionem defendunt. -  72 Reges Hiſpaniæ, & alij quilibet, qui ſuperiorem non recognoſcunt, in ſuo Regno ſunt Monarchæ, & Imperatores. -  73 Reges liberi in ſuis Regnis potentius, & antiquius ius habent, quàm Imperator in Imperio. -  74 Caroli V. Imperatoris proteſtatio de exemptione Regni Hiſpaniæ ab Imperio tuenda. -  75 Lex 8. tit. 1. lib. 6. Recopil. exponitur. -  76 Privilegia nobilitatis, & exemptionis, quæ Imperator, ut Imperator, concedit, ultra terras Imperij non extenduntur. -  77 Leges Imperatorum Rom. allegare, & ſequi, an & quatenus in Regnis Hiſpaniæ licitum ſit? SVnt etiam qui putẽt, hanc Occidentalium, & Meridionalium regionum acquiſitionẽ, quæ per Catholicos Hiſpaniæ Principes facta eſt, † illo etiam titulo communiri, quòd Imperatoris Romani auctoritas, & poteſtas, eam non tantùm cõfirmaſſe, verùm & iuſsiſſe, ac iuviſſe, videatur; cui omne ius, & arbitrium in elargiendis, & debellandis quorumlibet infidelium provincijs conceſſum eſſe, contendunt, ut conſtare poterit ex ijs, quæ in ipſis noſtræ tractationis terminis latè diſputavit Gineſius Sepulveda in ſua Apologia, & poſt eum in quęſtionem deduxerunt, Victoria in 1. relect. de Indis, ex num. 24. Greg. Lopez in d. l. 2. tit. 23. part. 2. gloſ. mag. col. 7. Did. Covar. in reg. peccatum 2. par. relect. §. 9. num. 5. cum ſequentib. Menchaca cõtroverſ. illuſtr. lib. 1. cap. 24. Dom. Soto de iuſt. & iure, lib. 4. q. 4. art. 2. Anton. à Corduba in quęſtio. lib. 1. q. 57. dub. 2. pag. 491. Domin. Bañez in 2. 2. q. 10. art. 10. verſ. Arguitur quartò, col. 531. Balthaſ. Ayala de iure & officio belli, lib. 1. cap. 2. n. 29. Molina de iuſt. & iure, tract. 2. diſput. 30. & Pat. Fran. Suarez in tract. de Charitate, diſpu. 13. ſect. 5. n. 4. ¶ Hanc verò Imperatoriam † confirmationem, & opem, atque operam in prædicta acquiſitione interfuiſſe, eo argumẽto deducunt, quò cùm in perſona Caroli V. Cæſaris Opt. Max. Romani ſimul Imperij, & Hiſpani Regni poteſtas, & moderatio cõcurrerit, & hic invictiſsimus Imperator detectionem, & cõquiſitionem Indiarum à ſuis glorioſiſsimis avis Regibus Catholicis cœptam, non ſolùm notam, & ratã habuerit, verùm & ulterius progredi ſub Hiſpaniæ Regum vexillis, & auſpicijs voluerit, tot in id claſsibus magnis ſumptibus expeditis, tot etiã legibus, & ſanctionibus ſummo pariter ſtudio, ac pietate prolatis, affirmare neceſſe eſt, Imperatoriâ quoque, quâ pollebat, auctoritate in hac parte uſum fuiſſe, & huius Novi Orbis ſubiugationem, & dominationẽ eiſdem Hiſpaniæ Regibus cõfirmaſſe. Nihil † enim intereſt, utrum quis, expreſsis verbis voluntatem ſuam declaret, an rebus ipſis & factis, l. de quibus, D. de legib. l. Paulus 4. D. rem ratã haberi, l. recuſari 74. D. de acquir. hæred. melior text. in l. ſi tamen, §. ei qui, D. de ædilit. edicto, cum alijs, quę ultra DD. in his iuribus latè cõgerunt, Guido Pap. ſingu. 337. Niconitius in rubr. de novi oper. nunt. num. 239. Marc. Mantua in Enchiridion. rer. ſingul. c. 246. ¶ Et † qui ad ulteriora procedit, & quod eſt conſequens vult, antecedẽtia velle, & quantum in ſe eſt, approbare videtur, l. ad rem mobilẽ 56. l. ad legatum 62. D. de procurat. cum alijs traditis à Iaſone in l. Gallus numer. 4. D. de liber. & poſth. Menoch. de recuper. poſſeſſ. remed. 6. n. 43. & Ioan. Gratia. reg. 79. ¶ † Præſertim cùm plures etiam extent eiuſdem Imperatoris ſchedulæ, Regiaq; diplomata anni 1519. 1520. 1523. 1535. in 1. vol. impreſſ. pag. 58. & ſeqq. quibus apertè idẽ Carolus Imperator declarat, omnes earumdẽ Indiarum provincias detectas & detegẽdas Caſtellæ, & Legionis Regno, atq; demanio annexas, &, ut vulgò dicunt, incorporatas cenſeri deberê, neq; ullo tempore ab eâdẽ Corona in totũ, vel in partẽ alienari, aut ſegregari poſſe. ¶ Cui declarationi & conceſsioni non obſtat, † quòd idẽ Imperator ſibi, & ſuis iſtud ius indulſiſſe videatur, cũ tamẽ actio & paſſio in eodẽ ſubiecto ſtare nõ poſsit, & inter dantem & accipientem debeat eſſe diſcretio, l. debitori, C. de pact. l. 2. D. de ſtipul. ſerv. l. Vranius, D. de fideiuſſor. cap. ult. de inſtitution. unde Seneca lib. 5. de Benef. cap. 9: Nemo ſibi donat nõ magis quàm credit, dat nemo niſi alteri, debet nemo niſi alteri, id intra unum non poteſt fieri, quod toties duos exigit. Nam † cùm duplici poteſtate, & auctoritate fungeretur, duplicis quoq; perſonæ vices ſubire potuit, & diſtinctâ, atque ſeparatâ iuriſdictione uti voluiſſe cenſendus eſt; ita ut, quod tanquam Imperator præſtabat, tanquam hæres, & ſucceſſor Hiſpaniæ Regni ſuſciperet, & ſuis in eodẽ Regno ſucceſſoribus quæreret, argum. † text. in l. tutorem 22. D. de his quæ ut indign. ibi: Diſcreta ſunt enim iura, quamvis plura in eâdem perſonam devenerint, aliud tutoris, aliud legatarij iunctis alijs plurimis exẽplis, † quæ deducũtur ex l. 1. §. ſolet in fine, D. quando appell. ſit, l. duorum, D. de oper. libert. l. procuratores, §. ſi plures, D. de tribut. act. l. cùm quædam, C. de adminiſtr. tut. cap. ex litteris de probation. cap. cùm in Eccleſijs, & cap. poſtulaſti de conceſſ. præben. lib. 6. cap. a collatione de appella. eod. lib. ubi DD. alia notarunt, & latè Lappus allegat. 99. Calderin. conſ. 229. in fine, alias 7. tit. de præb. Bartol. quæſt. 15. in princ. verſ. Quartò probo, Abbas in cap. quamvis de offic. delegat. Bald. conſ. 167. lib. 1. Paul. Caſtrenſ. conſ. 250. & 313. lib. 1. Roman. conſ. 422. & in ſing. 76. incip. Scholaris, & in l. 1. D. de verb. oblig. Fulgoſ. conſ. 118. Socin. conſ. 87. vol. 1. Decius in l. rogaſti, in princip. num. 7. D. ſi cert. petat. Rebuf. in concordat. tit. de collation. §. ſi quis verò, in verſ. Diſpoſitiones, Chaſſaneus in Catalogo glor. mund. part. 11. conſid. 12. in fine, Menoch. de recuper. rem. 1. num. 36. & conſ. 902. num. 71. Stephan. Gratian. diſcept. forenſ. cap. 111. num. 13. & iterum cap. 298. num. 26. cum multis ſeqq. & Cardin. Tuſchus pract. concluſ. iur. litt. P. verb. Perſona, concluſ. 317. ubi reſolvunt, † quòd quando in una perſona concurrunt diverſa iura, quibus mediantibus diverſas perſonas repręſentat, non eſt iudicandus tãquam unus, ſed tanquam plures, & quòd actio, & paſsio in tali ſubiecto cadere poteſt, quia non corporalis, ſed intellectualis eius conſideratio habetur, de quo plenè etiam innumeros citans, agit Tiraquel. in tract. de nobili. cap. 28. num. 11. & ſeqq. & de retract. lignag. §. 1. gloſ. 18. num. 21. & ſeqq. ¶ Et arridet doctrina gloſ. & aliorum in cap. 1. ne ſede vacante, & in l. 1. D. de legat. 1. Quòd † quando ad invicem iunguntur duo officia, utrumque retinet iura ſua; quam ſequitur Bartol. in l. ſi convenerit, §. nuda, de pignorat. act. Ioan. Bapt. Ferretus cõſ. 242. num. 13. vol. 2. & Ioan. Bapt. Valençuela conſ. 69. num. 32. ubi etiam num. 37. reſolvit, quòd † quando conſiderãtur duæ perſonæ in eodem ſubiecto, poteſt una iuvare alteram, & ſupplère quod in ſe non habebat, argum. l. 2. C. de omn. agro deſert. lib. II. quemadmodum & unus homo poteſt ſe iuvare altero, qui per ſe ſolus prævalêre non poſſet, l. ſi pariter, ubi Bened. de Plumbino num. 2. D. de libe. cauſa, l. ſi plures, ubi DD. D. de pact. l. alimenta, §. Baſilicæ, de alimen. & cibar. legat. cap. auctoritate, §. licèt enim, de conceſ. præb. lib. 6. cũ alijs traditis a rota deciſ. 23. ſub tit. de re iudic. in noviſ. num. 3. & Hieron. Gonçalez ad regul. 8. Cancellar. de alternat. menſ. gloſ. 18. n. 105. † ¶ Et poteſt etiam apponi exemplum in Rege, qui eſt ſimul Dux. Nam in Ducatu conſideratur Dux, ut Dux, & non ut Rex, ſecũdùm Fed. de Senis conſ. 220. col. fin. Gabri. conſ. 195. num. 9. vol. 2. Surd. conſ. 19. num. 33. Ideoq́ue ſi Rex iudicat ut Dux, appellatur ad ſuperiorem in Ducatu, non attentâ Regiâ dignitate, ut dixit Bartol. in l. ſi quando, C. de appellat. Igneus in l. neceſſarios, §. non alias, num. 428. D. ad Syllanian. Minſynger. cent. 5. obſer. 5. Aponte deciſ. 2. & alij relati à Maſtrillo de Magiſtrat. lib. 3. cap. 8. ex num. 32. & Gratiano d. cap. 298. num. 49. ubi huius rei rationem redit, nempe quòd unaquæque dignitas retinet ſuã priſtinam naturam, & ſecundùm actũ, quem gerit, conſideratur, neque in eo ulla alterius perſonæ vel dignitatis ratio habetur, ut probatur in l. 1. ubi Bald. D. de offic. Conſul. idem Bald. conſ. 167. num. 1. lib. 1. Pariſ. de reſig. benef. lib. 12. quæſt. 10. num. 14. & 15. Menoch. conſ. 58. num. 7. Surd. conſ. 91. num. 19. & conſ. 183. num. 42 & 43. & conſ. 365. ex num. 22. ad 27. ubi hoc pluribus exemplis confirmat, & inter alia tradit, quòd ſi Pręlatus fecit aliquem contractum, qui Eccleſiæ ſit damnoſus, ipſemet poteſt nomine Eccleſiæ contravenire, cùm duplicem repræſentet perſonam, per gloſ. in cap. 1. verſ. Contractum, de in integ. reſtit. lib. 6. ¶ Quæ cùm ita ſe habeant, tota vis huius tituli in illius quæſtionis examinatione conſiſtit, an Romano † Imperatori talis ſit ac tanta poteſtas in provincias, & perſonas infidelium, qui nũquam Romano Imperio ſubditi fuerunt, ut eos poſsit licitè debellare, & ad eiuſdem imperij recognitionem compellere, vel alijs Principibus Chriſtianis ita debellandos, ac ſubigendos concedere, ut ſupremum eorum dominium & iuriſdictionem adipiſcantur. In qua quæſtione licèt plurima plurimi dixerint, non tamẽ gravabor, ſolito more, præcipua utriuſque partis argumenta ob oculos ponere, & quid tenendum ſit, verè, & breviter explicare. Et in primis, † pro affirmativa pugnare videtur communis omnium ferè Legiſtarum opinio, qui Romanum Imperatorẽ in temporalibus omnia poſſe contendunt, & immediatè à Deo conceſſam totius Orbis iuriſdictionẽ, & dominationem habêre, iuxta text. in auth. quomodo oport. Epiſcop. ordina. quemadmodum & Papa in ſpiritualibus, iuxta † illud Lucæ 22: Ecce duo gladij hìc, quibus duas tantùm eſſe in Orbe poteſtates, unam ſpiritualem, alteram temporalem Chriſtus Salvator noſter ſignificavit, ut dicitur in cap. ſolitæ, de maiorit. & obedient. Vnde quemadmodum poteſtas ſpiritualis, quoad totum & univerſum Orbem lege Divinâ ab ipſo Salvatore uni tantùm commiſſa eſt, ſic & temporalem eodem iure uni Principi delegatã eſſe, quidam argumentantur prout refert Covar. in reg. peccatum, 2. part. §. 9. num. 5. verſ. Quartò, & plurima noviſsimè cumulans Marta in tract. de iuriſd. 1. part. cap. 20. & cap. 21. num. 27. Et magis in noſtris terminis Abb. Panormitan. in cap. quod ſuper num. 7. de voto, & Alphonſ. Guerrerus in Specul. Princip. cap. 55. ex eodem fonte deducunt, † quòd ſi Romano Pontifici licet terras & provincias infidelium, Chriſtianis Princibus debellandas & occupandas, concedere, multo magis id Romano Imperatori licebit, cuius poteſtatem in temporalibus pleniorem eſſe fatentur. Quod etiam probat Gilkenius in auth. quas actiones, C. de ſacroſ. Eccleſ. cap. 9. num. 13. docens, quòd etiam inſpectâ opinione Canoniſtarum Imperator habet iuriſdictionem temporalem totius Orbis habitu, & actu, & Pontifex duntaxat habitu: de quibus omnibus in cap. ſequenti plura dicemus. Secundò facit, quia imperiali dignitate inventâ, & conſtiturâ, † Romani Principes eam ſibi poteſtatem adrogarunt, ut totius Orbis dominationi, & imperio præfecti videantur. Atque ea propter Imperator Antonius ab Eudæmone de quadam naufragij quęſtione conſultus, † in l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, in illa vulgatiſsima verba prorupit: Ego quidem mũdi dominus, lex autem maris: Iuſtinianus etiam in auth. ut omnes obediant. iudi. provinc. verſ. Hæc conſiderantes, Imperij ſui ditionem ab Oriẽte ad Occidentem, & à Meridie ad Septentrionem extẽdi gloriatur, & in l. cùm multa, C. de bonis quæ liber. † imperialẽ fortunam omnes alias ſupereminêre; circa quod plura notãt Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 6. de varijs vitę gener. ex pag. 491. & Bulengerus de Imperat. lib. 1. c. 33. & 34. Et † Iuriſconſulti paſsim Romanæ urbis, & Orbis appellationem ſynonimam faciebant, & ſub Romanis legibus & iuribus comprehendebant, ut conſtat † ex l. in Orbe Romano, D. de ſtatu homin. l. ſi duas, §. 1. verſ. Vniverſo Orbi, D. de excuſat. tut. l. Roma. 33. D. ad nunicipal. l. 1. C. de rapt. virgin. l. 2. C. de iuram. calum. l. rem nõ novam, C. de iudicib. l. iubemus, C. de teſtamen. l. 1. §. cùm autem, C. de uſucap. transfor. l. fin. D. de interdict. & relegat. cum alijs, quæ circa eas tradunt Alcia. lib. 2. diſpunct. cap. 21. Forner. lib. 1. ſelect. cap. 13. Pinel. in rub. C. de bonis matern. 2. part. num. 11. Briſſonius de verb. ſignif. verb. Roma, Cæl. Rhodig. lib. 18. antiq. lect. cap. 25. in fine, Rutil. Benzonius de anno Iubil. lib. 3. cap. 37. pag. 339. & Bernard Aldrete omnino videndus lib. 1. de orig. ling. Hiſp. cap. 4. & 5. & Fran. Iuretus in notis ad Symmach. lib. 6. epiſt. 92. pag. 184. Vnde Caſsiodor. lib. 11. epiſt. 2. inquit, † Romam ſedem eſſe mũdo generaliter præſtitã, & Sidon. Apolin. lib. 8. epiſt. 6. ait, in ea totius Orbis civitate unica ſolos barbaros, & ſervos peregrinari, & Rutilius Claudius in itinerario lib. 1: Feciſti patriam diverſis gentibus unam, Profuit iniuſtis te dominante capi, Dumque offers victis proprij conſorcia iuris, Vrbem feciſti, qui prius Orbis erat. Et D. Auguſtin. Pſalm. 58. part. 1. ſub fin. Quis ſuas non cognoſcit gentes ſubiectas Imperio Romano? quæ quidem erant, quando omnes Romani facti ſunt, & omnes Romani dicuntur. Et Claudianus in Panæg. 3. de laud. Stilich. Quod cuncti gens una ſimus. Nimirum, quia, † ut inquit Polybius lib. 1. hiſt. in princip. Romani non aliquam Orbis partem, ſed univerſum ſere Orbem ſubiugarunt. Quod non tantùm ipſorum Romanorum Imperatorum, & Scriptorum auctoritate inniti & comprobari videtur, † ſed etiam Melchiadis Papæ in cap. futuram 12. quæſt. 1. ibi: Romani Principes, qui penè totius Orbis Monarchiam tenebant. Et ibi: Per univerſum Orbem ſuo degentibus Imperio. Et D. Hieron. in cap. in apibus 7. quęſt. 1. dum ait: In apibus unus eſt Rex, & grues unã ſequuntur ordine litterario, Imperator unus, iudex unus provinciæ, &c. Vnde gloſſa argumentum deducit, omnes Reges ab Imperatore coronandos. Et multis item Sacræ † Scripturæ locis, quæ pręter alios doctè, & graviter proſequitur Covarruvias ubi ſup. §. 9. num. 5. verſ. Ex Divino iure. Sic enim dicitur † Aggæi. 2: Fortitudinem Regni gentium conteram, quod de Romano Imperio omnes Expoſitores accipiunt, ut reſtatur D. Rib. ibîdẽ num. 71. & 72. eò quòd omnes gentes ſubiectas haberet, & Lucę 2. edictum exijſſe à Cæſare Auguſto, ut deſcriberetur univerſus Orbis: quod non ſcriberet Evangeliſta, niſi illum univerſo quoque Orbi dominari ſentiret. Et Lucæ 20. Matth. 22. Marc. 12. Chriſtus Dominus hoc univerſale Romanorum Imperium magis oſtendiſſe, imò & approbaſſe videtur, dũ ea, quę ſunt Cæſaris, Cęſari reddi iuſsit, & Ioan. cap. 19. dum ſe Pilato tanquam Præſidi Romani Imperatoris ſubmittit, dicens: Non haberes poteſtatem adverſus me ullam, niſi tibi datum eſſet deſuper. Cuius † loci auctoritate motus Anton. de Roſellis ubi ſup. col. 5. veritus non fuit affirmare, Pilatum, tanquam Tiberij Cęſaris Præſidem, habuiſſe iuriſdictionem ordinariam, & poteſtatem legitimam, & coactivam iudicandi Chriſtum; quod tamen multis rationibus meritò notat, & reprehendit Doct. Navarrus in dict. cap. novit. notab. 3. num. 70. cum ſeqq. pag. 102. veram illorum verborum expoſitionẽ adducens. Tertiò facit, † quòd licèt maieſtas, & latitudo, quam Imperium Romanum circa adventum Chriſti Domini poſsidebat, poſteà valdè anguſtata, & immutata reperiatur, cùm ex hiſtoriarum monumentis appareat, Cõſtantinum Magnum, Romanâ Vrbe Eccleſię donatâ, Imperij Romani ſedem in Græciæ, ſive Thraciæ urbem Conſtantinopolim tranſtuliſſe; & deinceps temporibus Stephani ſecundi, ſive, ut alij malunt, Leonis tertij R. P. idem Imperium à Græcis ad Gallos tranſierit anno ſalutis 800. vel 801. & tandem extinctâ Gallorum Imperatorum virili ſobole, ad Germanos tranſlatum fuerit; quorum primus Imperator fuiſſe perhibetur Conradus, tempore Anaſtaſij Tertij R. P. circa annum 912. ut poſt text. & gloſ. in cap. venerabilem de elect. & in cap. Apoſtolicæ de ſent. & re iud. lib. 6. & in Clement. Romani verb. Veſtigijs, de iure iur. plenè tradunt Blondus, Platina, Genebr. & alij, quos refert Molina de iuſtit. & iure tract. 2. diſput. 24. Bolateran. lib. 3. Commentar. Ioan. Stunica in lib. de vitis Pontif. ſub Stephano II. & Leone III. Cæſar Baron. in annal. Eccleſ. in dictis annis, Fr. Ioan. à Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 1. cap. 4. §. 3. & 4. Thom. Bozius de ſignis Eccl. Dei, lib. 7. de Roma. Pontiſ. cap. 8. & in integro tract. quem de translatione Imperij Romani cõſcripſit. Adhuc † tamẽ in his Imperijs, quia Romani nominis, Dignitatis, & ſplendoris verſtigia conſervabant, ea opinio perduravit, ut ſub Imperiali culmine, & ditione univerſus Orbis contineretur, ut paſsim teſtatus gloſ. in dict. cap. venerabilẽ, verb. Tranſtulit, & in cap. per venerabilẽ, qui filij ſint legit. cap. convenior. 23. quęſt. 4. cap. ult. 50. diſtin. Bartol. & DD. in l. 1. §. per hanc, D. de rei vend. idem Barto, in proœm. Digeſt. & in extravag. ad reprimendũ, verb. Totius Orbis, Bartol. Bald. Paul. Salicet. & Iaſ. in l. 1. C. de ſumm. Trinit. Nicol. Bellon. conſ. 2. num. 2. Iulius Ferret. in tract. de bello, num. 24. fol. 27. Hippolyt. Riminald. in §. 1. ex n. 52. inſt. quibus alien. licet, Mandellus, & eius additio conſ. 62. num. 20. 1. part. Maranta in quæſtion. legalib. fol. 44. n. 27. & innumeri alij, quos refert Caſtald. in dict. tract. de Imper. quæſt. 52. Petr. Cenedus in collectan. 64. ad Decretum, num. 2. Hieron Zevallos lib. 1. pract. commu. quæſt. 576 & lib. 4. quæſt. ulrim. num. 31. & ſeqq. Marta in tract. de iuriſdict. 1. par. cap. 20. & cap. 21. ex num. 23. Cardinal. Tuſchus verb. Imperator, concluſ. 33. Sebaſt. Medicis in tract. de legib. 1. p. quæſt. 18. num. 6. & 7. & receptiſsimã ſententiam eſſe tradit Alphonſ. Guerrerus dict. Specul. Princip. cap. 55. in princ. & ab omnibus Italis Doctoribus ſequi, Dom. Sotus lib. 4. de iuſt. & iure, quæſt. 4. art. 2. Et quòd omnes ferè gentes, quæ obediunt S. Matri Eccleſiæ Romanæ ſint etiã de populo, ſive Imperio Romano. Et † quòd ſi quis diceret, Imperatorẽ non eſſe Orbis Dominum, diceret contra text. Evangelij, expreſsè affirmat Ioan. de Lignano Mediolanenſis in tract. de bello cap. 9. ad finẽ, & Bartol. in l. hoſtes, num. 7. D. de captivis, ubi, eò tandem progreſſus eſt, ut aſſeruerit, affirmare contrarium, fortè hæreticum eſſe, quod & tradit Bellon. dict. conſ. 22. num. 2. & pluribus confirmare conatur Pet. Gilkenius in d. auth. quas actiones, C. de ſacroſ. Eccleſ. cap. 9. ex num. 7. & in l. properandum, num. 3. C. de iudicijs, docens, negari non poſſe, Imperatorem, ſi non dominum, ſaltem moderatorem totius Orbis intelligi debêre, ſive ius Divinum, ſive naturale, ſive etiam leges, & canones intueamur. Qvartò perpendi poteſt, quòd ſi concedimus, Imperatorem Romanũ totius Orbius dominationem habêre, ut ſuperioribus argumẽtis probari videtur, † neceſſe eſt etiã ut fateamur, eundem poſſe Regna, & provincias, quas infideles poſsident, eiſdem auferre, & illas Pijs, & Catholicis Regibus applicare, arg. text. in l. 1. C. de vend. rer. fiſcal. lib. 10. l. 1. C. de Curial. rer. alien. l. Lucius, D. de eviction. l. item ſi verberatum, § item ſi fortè. D. de rei vend. l. 1. C. ex quib. cauſis ſervi pro præm. lib. accip. 1. quæris, D. de natal. reſtituen. l. 2. tit. 1. part. 2. cum multis alijs, quæ circa hunc articulum, & prædictorum iurium illuſtrationem congerit Menoch. conſ. 156. num. 48. & conſ. 147. num. 26. vol. 2. Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 5. num. 1. Loazes de iuſta reten. Regni Navarr. pag. 188. & noviſsimè Zevallos d. quæſt. fin. per totã. † Vtilitatis præſertim publicę, & religionis favore exigente, cui favendæ, & augendæ ſemper invigilare debemus, 1. ſunt perſonæ, D. de religioſ. & ſumpt. ſuner. l. ita vulneratus, verſ. multa, D. ad leg. Aquil. l. Barbarius, ff. de offic. Præt. l. utilitas, C. de Primipilo, cap. Abbate, §. ultim. verſ. Præſertim, de ſent. & re iud. lib. 6. cum latè traditis ab Hippolyt. de Marſil. in pract. §. aggredior, à num. 71. uſque ad 74. & Zevallos ſup. ex num. 327. Et ita in ſpecie, † ultra ea, quæ ſuprà num. 17. cum Abbate Panormit. & Alph. Guerrero notavimus, circa poteſtatem Imperatoris in terris, & provincijs infidelium gubernandis, & concedendis, allegari etiam poteſt celebris doctrina Cardin. Hoſtienſ. in ſum. tit. de præſcrip. § quæ autem, ubi ait, † Imperatorem Dominum etiam eſſe rerum ſingularium, in omnibus & quibuslibet mundi partibus conſiſtentium; quod rurſus docuit idem Hoſtienſ. in cap. per venerabilem, qui filij ſint legit. num. 37. & Richardus Malumbr. relatus ab Alber. in proœm. Digeſt. num. 9. & 10. Abbas, Pariſius, Anton. de Butrio, & alij relati à Petr. Gilkenio in l. properandum, C. de iudic. num. 4. & conducit † text. in l. benè à Zenone, C. de quadr. præſcrip. & in cap. convenior. 23. quæſt. 8. & cap. quo iure, diſtin. 8. ubi omnia Imperatoris eſſe dicuntur. Et † Cæſarius lib. 10. illuſt. miracul. & hiſtor. cap. 24. ubi ſcribit: Sol videtur hoc loco deſignare Romanum Imperium: ſicut enim Sol magnitudine, & ſplendore præcellit univerſa ſydera cœli, ſic idem Imperium auguſtius fulget cæternis Regnis mundi, ut ſicut Stellæ lumen habent à Sole, ita Reges, ut regnare poſſent, haberent ab Imperatore. Quod oſtendit etiam Zonaras in Claudio, dum ait; quòd Imperatores aliena largiri quaſi Domini omnium poterant, Lat. Pacatus in Panęgyr. ad Theodoſ. ubi illum hac de cauſa vocat terrarum hominumq́ue Dominum, Sidon. Apolin. lib. 2. epiſt. 13. ubi inquit, eſſe rerum, Principẽ, & plura alia, quæ congerit Tuſchus dict. concluſ. 34. ex num. 18. ubi ex Baldo, & alijs reſolvit, quoad Imperatorem in temporalibus totum mundum eſſe unicum territoriũ, & quòd eſt naturalis Dominus totius Orbis, & poteſt dividere, & unire atque aſsignare territoria, & pertinentias, ſicut poteſt teſtator de re ſua diſponere, & concluſ. 36. num. 4. & ſeq. ubi, quòd poteſt novos Reges creare, & removêre, infringere, & transferre omnes dignitates, quia eſt Deus in terris, & omnes dignitates ſicut ſcabellũ pedum Imperatoris, & ab eo eſſentiã, & ſtatum recipiunt; & ad idem reſpiciens Sebaſtian. Medicis ubi ſup. concludit, ab Imperatore, tanquam à capite, in omnes inferiores, honores, & munera infundi, c. ita Dominus 19. diſtin. cap. fundamẽta de elect. §. 1. quia ipſe eſt ſuperior, & Dominus omnium provinciarum, cap. Adrianus 63. diſtinct. d.l. benè à Zenone, Cardin in Clemen. 1. de ſum. Trinit. & Iaſ. in l. 1. lect. 1. num. 6. C. eod. tit. Sed licèt his rationibus, & argumentis ſuprà dicta ſententia nõ ineptè defendi poſſet, maximè cùm tot, ac tantos habeat ſectatores, adhuc tamẽ nobis † lõgè verior, & ſecurior eſt aliorum opinio, qui negant, Romanũ Imperatorẽ ullum ius in terris, & provincijs infidelium habêre poſſe, & præſertim in Barbaris iſtis ab Hiſpanis detectis, quarum ipſi Romani Cæſares nullam unquam poſſeſsionem, nec notitiã habuerunt, ut fusè oſtendimus ſub. lib. 1. cap. 11. Cui ſentẽtiæ apertè ſubſcribunt Victor. Gregor. Lop. Covar. Menoch. Soto, Corduba, Ayala, Molina, & Suarez ſup. n. 1. relati, minus iuſtum, & ſolidum eum titulum reputãtes, qui ex hac ſola Imperatoris conceſsione deducitur: neque ſufficienter prædictis argumentationibus confirmari. Quibus ut ſatisfaciam, & ſimul fundamenta huius opinionis, quam defendo, proponam. Primò conſidero, maximè inter DD. diſputari ſolere, an tẽporalis Imperatoris Romani poteſtas à Deo immediate dimanet, vel ab ſpirituali dependeat, quæ per Summum Pontificẽ exercetur, de quo articulo pleniùs in c. ſeq. tractabimus. Sed quod ad quæſtionem, de qua nũc agimus, pertinet, etiam ſi demus has iuriſdictiones diſtinctas eſſe, ita ut temporalis ab ſpirituali non pendeat, & abſque ulla Pontificis translatione penes ipſum Imperatorem, Reipublicæ electione, & conſenſu populorum intercedente, conſiſtat, † id tamen non efficiet, ut Romanus Imperator inter alias perſonas, vel in alijs Regnis, & provincijs dominationem exercere poſsit, quam in illis, quæ ipſius Romani Imperij limitibus concluduntur, & ad quarum temporalem gubernationem à Deo ipſo vocatus, & conſtitutus videtur, ut rectè obſervat Covar. d. §. 9. num. 5. verſ. Primum, Navarrus in d. cap. novit, notab. 3. num. 41. Ioan. Salas d. tract. de legibus, q. 95. diſput. 7. ſect. 7. & oſtendit doctrina I. C. in l. ult. D. de iuriſd. omn. iud. ibi: Extra territorium ius dicenti impunè non paretur, cum alijs, quæ adduximus ſup. hoc lib. cap. 14. num. 10. eòq́ue reſpicit D. Chryſoſt. Pſalm. 44. dum ait: Imperator Romanorum non poteſt Perſis legem ferre. Neque eſt † in conſideratione æquiparatio illa utriuſque poteſtatis, ex verbis Evangelij: Ecce duo gladij hic, & ex d. cap. ſolitę, ſumpta; quâ multi probare nituntur, ita laicam, ſicut Eccleſiaſticã per univerſum Orbem diffundi. Nam licèt hoc argumento valdè prematur Ioan. Igneus, & alij, quos refert, & ſequitur Marta d. cap. 20. facilè tamen ei reſpondent Covar. d. §. 9. num. 5. verſ. Quartò ratione, & Navar. dict. notab. 3. num. 41. 88. 94. & 153. docentes, † id nullo iure, nec ratione naturali, qut civili probari, quia poteſtas Eccleſiaſtica ideò per unam perſonam in univerſo Orbe Chriſtiano exercetur, quoniam non ipſis populis, & rebus publicis, ſed Petro, & eius ſucceſſoribus immediatè à Deo conceſſa eſt, ut latiſsimè probat Cardin. Turrecrem. lib. 2. de Eccleſ. cap. 54. cum ſequentib. Albert. Pighius lib. 3. & 4. de Eccleſ. Hierarch. At temporalis poteſtas tota, & ſuprema penes ipſos populos fuit, & inde ad Reges & Principes derivata. Et cùm totus Orbis in unum Principem nec conſenſerit unquam, nec reverâ cõſentire poſſit, vel ab eo regi, & adminiſtrari, ſequitur, Imperatorem totius Orbis Dominum eſſe nõ poſſe, & temporalem poteſtatem cum ſpirituali eo ſenſu comparari in d. cap. ſolitæ, quòd utraque à Deo inſtituta ſit, & utraque veneranda, & ſuſcipienda videatur, licèt uſus, & exercitium illarum longè diverſam rationem, & executionem recipiat. Adeò, † ut Ariſtot. lib. 7. Polit. cap. 4. & D. Auguſti. lib. 4. de Civit. Dei cõcludant, poteſtatem uniuſcuiuſque civitatis naturalem eſſe, & magis politicam, Imperium verò in multos nõ itẽ, & maiore, cum pace Regi ſolita fuiſſe Regna, cùm unũquodque eorum ſuæ patriæ terminis finiebatur; à quo argumento non ſatis ſe expedit Marta, d. cap. 21. num. 5. 6. & 20. Secvndò conſidero, ac pariter ſecundæ, & tertiæ contrariæ partis argumentationi reſpondeo; quòd licèt multi, quos ibi retulimus, malè tenuerint, Imperatorem Romanum totius Orbis Dominum eſſe, † longè tamen verior, & communior eſt contraria aliorum ſententia, qui aſſerunt, neque olim cùm Roma florebat, neq; poſteà Romano Imperio ad Græcos, Gallos, & Germanos translato, talem fuiſſe, aut eſſe Romanis Imperatoribus poteſtatem, & dominationem; quin potius illam intra ſubiectos ſibi populos contineri, qui licèt plures fuerint, plurimi tamẽ adhuc reſtabant, ad quos Romanæ Aquilæ nullatenus pervenerunt, & Imperatoriæ Maieſtatis ſceptrum nequaquam extendebatur, ut ipſimet Imperatores ingenuè teſtantur in l. cunctos populos, iunctâ gloſ. ibi. C. de ſum. Trinitat. & in proœm. Digeſt. & inſtitut. §. quarum utramque viam, l. poſt liminium, & l. non dubito, D. de capt. l. omnibus, D. ad Trebellian. l. mercatores, C. de commerc. & mercat. l. 1. C. de officio præfect. Africæ, l. Romanæ, C. de Eunuchis, l. ult. C. de ędif. privat. auth. ut defuncti ſeu funera eorum, §. ſi verò, auth. de non alienandis, ſeu permutand. reb. Eccleſ. §. ſinimus igitur. Quæ iura examuſsim expendit Covarruv. dict. §. 9. numer. 5. & number. 7. verſ. His tandem, ubi futilem, & levem quorundam ſolutionem irridet, qui de facto potius, quàm de iure Perſarum Reges, & alias nationes in illis relatas a Romano Imperio exemptas eſſe affirmant; quoniam † verius, & certius eſt de iure quoque liberas fuiſſe, & nec iuſtum, nec conveniens, aut poſsibile eſſe, ut tota mundi moles ſub uno & eodem Rectore, ac Moderatore in humanis conſiſtat, ut ſuprà tetigimus. Quam opinionem, † ultra eundem Covarr. latiſsimè probant, & ſequuntur Iacob. de Ravenna, Ioan. Fab. Fulgoſ. alciat. & Alij in dict. l. 1. C. de ſumm. Trinitat. & in dict. l. benè à Zenone, C. de quadrien. præſcript. Oldrad. conſ. 69. 3. Alex. conſ. 218. vol. 2. & conſ. 24. volum. 5. Bald. conſ. 327. in fine, & conſ. 328. n. 8. lib. 1. & conſ. 159. num. 7. verſ. Illud etiam, lib. 3. ubi reſolvit, quòd ut daremus, olim florẽte Imperio Romano, Imperatorẽ poſſe dici Dominũ Orbis, ſecus poſteà, & plurimi alij, quos referũt Chaſſaneus in Catal. glor. mund. 5. p. conſid. 28. Pet. Greg. lib. 12. Syntagm. cap. 2. n. 6. Anton. Gabr. lib. 5. commun. tit. de acq. rer. dom. concl. 3. Greg. Lop. in. d.l. 22. par. gloſ. 2. Victoria in d. relect. de Indis inſulan. 1. par. ex n. 24. Bañez in 2. 2. quęſt. 10. art. 10. verſ. Arguitur quartò, col. 531. Menchaca dict. lib. 1. controverſ. illuſt. cap. 20. & 21. Sotus lib. 4. de iuſt. & iur. q. 4. art. 1. Cenedo dict. collectan. 64. ad Decretũ, n. 2. Parlador. lib. 2. rer. quotid. cap. 21. Navar. in d. cap. novit, notab. 3. ex n. 155. Corduba in quæſt. lib. 1. q. 57. dub. 2. Menoc. conſ. 2. num. 99. vol. 1. Molina Theolog. de iuſt. & iur. tract. 2. diſp. 24. 29. & 30. ubi contrariam ſententiam planè ridiculam appellat, prout & facit Lud. Vives in notis ad D. Auguſt. de Civit. Dei lib. 5. cap. 25. Pat. Suarez in defenſ. Fidei contr. ſect. Anglic. lib. 3. cap. 5. num. 7. & in tract. de Charit. diſput. 13. ſect. 5. num. 4. P. Salas in tract. de legib. q. 95. tract. 14. diſp. 7. ſect. 7. num. 42. pag. 128. & ſeq. P. Gabr. Vazquez diſp. 153. cap. 2. num. 12. & noviſsimè Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia, §. 3. num. 2. Ioan. Baptiſta Lupus in tractat. de illegitimis comment. 3. §. 3. num. 6. & ſeqq. & plures alij relati à Marta dict. cap. 21. licèt ipſe aliam opinionem ſequatur, & Fr. Ioan. à Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 2. cap. 2 §. 3. pag. 92 & cap. 17. §. 1. pag 189. ubi † inquit, quòd ſi Polybius ita magnus Coſmographus, ut Hiſtoricus eſſet, Romanos totũ Orbem ſubiugaſſe non affirmaret. Quibus Ego adijcio † Lucanũ lib. 1. Pharſal. dum queritur, ob bella civilia plures gentes reſtaſſe, quæ ſub iugũ Imperij Romani miſſæ non fuerunt: Heu quantũ terræ potuit, pelagiq́ue parari Hoc, quẽ civili fuderunt ſanguine dextræ Subiuga iam Seres, iam Barbarus iſſet Araxes Et genus, ſi qua iacet, naſcentis cõſcia Nili. Et Proſperum Aquitanum lib. 2. de vocat. Gent. cap. 6. ubi † ait: Gratia Chriſtiana non contenta eſt eoſdem limites habere, quos Roma, multoſq́; populos ſceptro Crucis Chriſti ſubdidit, quos armis ſuis ipſa non domuit. Vnde eſt & illud, quod Leo Papa in ſerm. 1. Apoſt. de Roma ad Pontificum poteſtatem translata ſcriptũ reliquit, latiùs ſcilicet poſsidere, Religione Divinâ, quàm dominatione terrenâ & Stanislaus Orichovius de funeſta Regni Polonię ſecta, relatus à Petro Andr. Canonherio in Aphoriſ. Polit. Hippocr. pag. 357. Romanum Imperiũ verè per Evangelij prædicationẽ totũ Orbem poſsidêre: Non illud antiquũ, & vetus quod oſtio Oceani partem aliquã clauditur, ſëd hoc novum, & recens latiſſimum, ampliſſimumq́ue, quod extra ipſum etiam Oceanum propagatum aſtris terminatur: quod non Romulum fratricidam. ſed Chriſtum ſervatorem fratrum ſuorum habet Auctorem. Neque obſtãt iura, & Sacræ Scripturæ loca pro contraria opinione perpenſa; quibus varijs modis reſpondent Auctores ſuprà telati, † quorum ſumma eò tendit, ut hyperbolicè, & largo quodam loquendi genere Imperatores Romani totius Orbis Domini dicerentur; aut per figuaram Synedochen, eò quòd, cùm tot, ac tantæ nationes iam tunc Romano Imperio parerent, partes illas, quas ſubiecerant, pro tot ſumebant, & abſolutè Orbis appellatione donabant, ut † in. d.l. in Orbe Romano, D. de ſtat. homin. quã ita legendã, & intelligendã eſſe, & nõ in urbe, ut in vulgatis codicibus circũfertur, optimè probat Alciat. lib. 2. diſpunct. cap. 21. Covar. d. num. 5. Anton. Mornacius in notis ad eamdem legẽ, & alij, quorum mentionem fecimus ſup. hoc cap. num. 24. Et † conducit doctrina D. Hieronymi ſup. Iſai. cap. 13. D. Proſperi lib. 2. de vocat. Gent. qui tradunt, Sacram quoque Scripturam ſæpèſępius ſe his vulgaribus, ſive communibus loquendi modis accõmodare, & ſub illis verbis: Omnem terram, illam tantùm provinciam, de qua eſt ſermo, ſignificare, quod etiam ad explicationem cap. 2. Daniel. ubi Nabuchodonoſor Rex totius mundi appellatur, rectiſsimè animadvertit Gloſ. Interlinearis ibîdem; & alia ſimilia notantes Covarr. & Navar. ubi ſup. P. Salas d. ſect. 7. pag. 229. & P. Maldonat. & Franc. Lucas ſuper illud Lucæ 2: Exijt edictum à Cæſare Auguſto, ut deſcriberetur univerſus Orbis, & Nos ſup. lib. 1. cap. 14. num. 78. Quam † expoſitionem æquè congruenter recipit text. in. d.l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. ut interim varias alias prætermittamus, quas ultra DD. ibîdem congerit Riminald. in §. 1. ex num. 51. inſt. quibus alien. licet, Soto lib. 4. de iuſtitia & iur. q. 4. art. 1. Alfanus collect 4. Portius lib. 5. concluſ. concl. 14. Ioan. Horoſcius in l. 2. num. 12. D. de rer. diviſ. Lancellot. in temp. iud. lib. 1. cap. 1. Alciat. lib. 4. diſpunct. cap. 5. Boërius deciſ. 195. Chaſſaneus d. Catalog. glor. mundi, conſid. 28. & ſequentib. Menchaca in præfat. controverſ. illuſtr. num. 25. & lib. 1. cap. 20. Mandellus conſ. 62. num. 20. vol. 1. Vivius in commun. opin. verb. Imperatores, Roland. conſ. 88. num. 7. vol. 1. Mantua in Enchirid. rer. ſingul. lib. 9. cap. 220. Petr. Gregor. de Repub. lib. 6. cap. 13. num. 14. & ſequentib. Vaconius lib. 2. declarat. cap. 106. Mendoça de pactis lib. 1. cap. 5. num. 25. Navarr. dict. no tab. 3. num. 156. & 157. Anton. Roſcius lib. 1. memorab. cap. 3. num. 5. Pinel. in rub. C. de reſcind. vend. 1. par. cap. 2. num. 25. Covarr. d. num. 5. verſ. Secundò adducitur, & lib. 3. variar. cap. 6. num. 8. Sarmient. lib. 1. ſelect. cap. 8. num. 20. Cuiacius lib. 15. obſervat. cap. 30. & lib. 2. Sent. ad Paul. Andr. Gaill. lib. 2. obſervat. cap. 55. & 56. Dom. Gregor. Lopez Madera de excell. Hiſp. Monarch. cap. 2. fol. 10. & Zevall. dict. quæſt. ult. num. 25. & ſeqq. Quibus † addere poſſumus Antoninum in dict. l. deprecatio, dum ſe abſolutè mundi dominum vocat, arrogantiam, & elationem quandam præ ſe ferre, quâ Romani Principes ita aliquando turgebant, ut ſe non ſolùm Orbis Dominos appellarent, & appellari ſinerent, ac iuberent, verùm Deos etiam, Divinos ſibi honores, & cultos temperè deferentes, & uſurpantes: unde Ovid. lib. 1. Faſt. de Cęſare cecinit: Si petat à victis, tot ſumet nomina Cæſar, Quot numero gẽtes maximus Orbis habet. Et Lucanus: Victrices Aquilas aliũ laturus in Orbem. Propertius: Bella Deus Cæſar dites meditatur ad Indos. Horatius od. 1. lib. 1: Terrarum Dominos evebit ad Deos. Ammianus Marcellinus lib. 19: Noſtris virtutes Conſtantis extollentibus, ut Domini rerum, & Mundi. Et lib. 39: Comes Valentiniani ſum, Orbis terrarum Domini. Et lib. 23: Saracenorum reguli genibus ſupplices nixi, tanquã mundi, nationumq́ue ſuarum Dominum adorarunt Iulianum. Et Evagrius lib. 3: Diviniſsimum Dominum Orbis. Et † de Domiciano ſcribit Suetonius in eius vita c. 13: Acclamari etiã in Amphitheatro epulari die libenter audit Domino, & Dominæ fœliciter. Pariq́ue arrogantia cũ procuratorum ſuorũ nomine formalẽ dictaret epiſtolam, ſic cœpit, Dominus & Deus noſter ſic fieri iubet: eaq́ue propter Martialis ei quamdiu vixit ſæpè his nominibus blanditus eſt, ut cõſtat ex varijs epigra. Amphitheatri, & lib. 1. epigr. 5. Contigeris noſtros Cæſar ſi forte libellos Terrarum Dominum pone ſupercilium. Et lib. 5. epigr. 8. Edictum Domini, Deiq́ue noſtri. Iunctis plurimis alijs, quæ circa hęc notanter congerit Cœl. Rhodigin. lib. 21. antiq. lect. cap. 31. Briſſonius de verbor. ſiniſ. verb. Divi, Iuſt. Lipſius in notis ſecundis ad lib. 2. Annal. Taciti, pag. 509. Petr. Gregor. dict. lib. 6. de Repub. cap 13. Thom. à Maluenda de Antichriſt. lib. 7. cap. 11. ex pagina 369. & cap. 13. ex pag. 375. & noviſſimè Iulius Cæſar Bulengerus, omnino legendus, de Imperatore Romano lib. 1. ex cap. 5. ad 12. & cap. 32. & P. Ioan. de Salas de legibus, quęſt. 95. tract. 14. diſp. 7. ſect. 6. num. 12. pag. III. Ioan. Bapt. Lupus d. tract. de illegit. comment. 3. 3. num. 7. Cùm tamen † prædicta vocabula terroris magis, quàm reverentię eſſe viderentur, & potius ad tyrannidis quàm ad dignitatem honoriſq́ue poteſtatem pertinerent, ut colligitur ex cap. ult. 94. diſtinct. cap. eſto, poſt princip. 95. diſtinct. & tradit Lucas de Pẽna in l. 1. C. de capitar. civium cenſ. exim. lib. 11. Chaſlane. in conſuetud. Burg. in proœm. verb. Signeur, col. 16. oprimè Alciat. lib. 7. Parerg. cap. 13. & Onuſr. Panvinus in interpr. vocum obſcur. Eccleſ. verb. Dominus. Quapropter † Auguſtus Cæſar, ut teſtatũ Sueton. in eius vita, cap. 53. Dominum ſe appellari ne à liberis quidem, aut nepotibus ſuis, vel ſerio, vel loco paſſus fuit. Quod ſtatim poſt Chriſti nativitatem contigiſſe Auctores cõmemorant, quoniam iride incluſum à Sibylla Tiburtina oſtenſum fuiſſe ferunt, ei Christvm ſimul cũ ſanctiſsima eius Genitrice, ac dixiſſe, illũ verũ Dominum & Imperatorem totius Orbis fore futurum ut poſt Tertullian. in Apolog. cap. 34. recolit Polidor. Virg. lib. 4. de invert. rer. cap. 1. verſ. Item Oroſius, Valençuela in monit. 151. Caliſtus Remirez de lege Regia Aragonię, §. 22. n. 11. pag. 182. & noviſsimè P. Mendoça ſup. 1. lib. Reg. c. 2. pag. 526. Tiberius † etiam, Dominus appellatus à quodã, denũtiavit, ne ſe amplius contumelię cauſâ nominaret, ut ait idem Sueton. in Tiber. cap. 27. Et Traianus, licèt paſsim Dominus appelletur à Plin. lib. 10. epiſt. eamdem appellationem ęgrè admodũ tulit, ut oſtendit Martial. Lib. 10. Epig. 71. ad Traian. Fruſtrà blanditiæ venitis ad me Attritis miſerabiles labellis Dicturus Dominum, Deumq́ue nonſum, Non eſt hic Dominus, ſed Imperator. Quemadmodum & Alexander Imper. adorationis cęremoniam ab alijs Principibus uſitatam, reſpuiſſe narratura à Lampridio in eius vita, his verbis: Ipſe adorari ſe vetuit, cũ iã cœpiſſet Heliogabalus adorari, more Regum Perſarum, & idem tradit de Maximino Seniori Capitolinus in Maximinis, notans ſuperbiam filij eius Maximini Iunioris, ſic inquiens: In ſalutationibus ſuperbiſſimus erat, & manum porrigebat, & genua ſibi oſculari patiebatur: nonnunquã etiam pedes. Quod nunquã paſſus eſt Senior Maximinus, qui dicebat: Dij prohibeant, ut quiſquam ingenu orum pedibus meis oſculum figat. Neque his adverſatur † auctoritas Divi Hieronymi dict. cap. in apibus, quam in eodem argumento perpendimus, dum docet, unum tantùm Imperatorem eſſe debêre. Nã id nõ arguit, hunc toti Orbi dominaturum, nec ea fuit, aut eſſe potuit D. Hieronym. mẽs, ut rectè obſervãt Covarr. d. §. 9. num 5 verſ. Ad idem facir, Navarr. dict. cap. novit, notabil. 3. num. 155. pag. 112. & Madera d. cap. 2. quidquid aliud dicat Marta dict. cap. 20. num. 22. Sed imò apum, & gruum exemplo, quo utitur, apertè ſignificat, quòd quemadmodũ in quoliber apũ examine unus eſt Rex: & agmina gruum, dum volant, unum rectorem ordine litterato ſequuntur: ita convenit in qualiber benè conſtitura Republica, Regno, vel Provincia, aliquem Imperatorem, Principem, vel Rectorem conſtitui, qui æquâ lance inter ſubiectos ſibi populos iura reddere poſsit, & imbecilles à potentiorum iniurijs defendere. Quam fuiſſe † præcipuam Regum creandorum cauſam, optimè ſcripſit Iuſtinus hiſt. lib. 1. in princip. Ariſtotel. lib. 3. Polit. cap. 11. & lib. 5. cap. 10. Cicer. lib. 2. Offic. Div. Auguſt. lib. 4. de Civit. Dei cap. 6. Div. Thom. de regim. Princip. lib. 1. cap. 14. D. Irenæ. lib. 5. adverſ. hæreſes, & Alſonſ. Guerrer. Nicol. Boër. & alij, quos refert Menchac. in dict præfat. ad controverſ. illuſtr. num. 102. & ſeqq. & numer. 120. & lib. 1. capit. 1. numer. 10. & 24. Epiſcop. Chiapenſ. in tractat. comprobat. fol. 51. Guillel. Benedict. incap. Raynutius, verb. Condidit, el 1. num. 34. in fine, verſ. Propter quos,, & num. 35. cum ſeq. & Iuſtus Lipſius lib. 2. civil. doctrin. cap. 11. Matthæus Lopez Bravo in ſuo aureo libello de Rege, & regendi ratione lib. 1. fol. 8. & Doct. Melchior de Valencia illuſtr. tract. iuris, tract. 2. cap. 5. num. 5. & ſeqq. & Ægid. Benedict. in. l. ex hoc iure, D. de. iuſt. & iure, tom. 1. cap. 3. num. 7. & 8. Denique † quarto loco perpendo, & ad quartum adverſæ partis argumẽtum reſpondeo: quòd cùm probatù reliquerimus, Imperatorem Romanum toti Orbi neutiquam dominari, & multo minus Barbaris infidelibus, qui ad eiuſdem Imperij notitiam nullatenus pervenerunt, pariter quoq; probari videtur, nihil uſquam circa eorumdẽ infideliũ perſonas, bona, & provincias licitè diſponere poſſe. Ampla † quippè illa, & abſoluta poteſtas, quam Imperatori, ut ſupermo Principi, tribuunt iura, & Auctores in argumento relati, reſpectu ſubditorum intelligẽda, & reſtringẽda eſt, ut ſup. probavimus: quia erga eos, qui Imperio ſubiecti nõ ſunt, quemadmodũ nullã iuriſdictionem exercêre poteſt, d.l. ult. de iuriſd. omn. iud. ita nec dominia rerũ, nec terrarũ ab illis auferre, ut tradunt Innocent. n. 6. Abb. n. 24. & 25. Felin. n. 9. in dict. cap. novit, de iudicijs, Paul. Caſtrenſ. conſ. 216. & 181. & in ſpecie de bonis infideliũ nõ ſubditorũ, Beroi. in cap. quę in Eccleſiarũ, num. 134. de cõſrit. Oldrad. conſ. 87. & 91. Carolus Tapia in rub. de cõſt. Princip. num. 50. & 53. & Hieron. Zevallos d.q. fin. Num. 358. Pręſertim, † cũ longè verior opinio ſit, etiam inter ſubditos non poſſe Imperatorem, neque alium Principem, quantũvis ſuperiorẽ nõ recognoſcat, bona eorũ auferre, niſi ubi contrariũ urgens aliqua & neceſſaria cauſa ſuaſerit; & tunc id quod aufertur, competenti ſatisfactione penſandum eſſe, ut ad expoſitionem † text. difficilis in d.l. Lucius, D. de eviction. l. itẽ ſi verberatũ, §. itẽ ſi forte, D. de rei vẽd. & aliorũ iurium, quę in argumento retulimus, latè obſervant, & proſequuntur innumeri ex antiquis, & recentioribus utriuſq; iuris Doctoribus, quos recẽſet Ant. Gabr. lib. 3. com. opin. tit. de iur. quæſito, q. 1. Portius. lib. 5. cõmun. cõcluſ. 15. Covarr. lib. 3. var. cap. 6. n. 6. Menchaca lib. I cõtroverſ. illuſtr. c. 4. 5. & 6. Andr. Gaill. Lib.2. obſervat. practic. cap. 56. Hieron. Francus in reg. id quod noſtrũ, num 12. D. de reg. iur. Tiraq. in l. ſi. unquam, verb. Donatione largitus, num, 4. C. de revocan. donat. Zevallos d.q. fin. per totam, Caſtillo de Bobadilla in Polit. lib. 5. cap. 5. numer. 11. D. Ioan. del Caſtillo lib. 2. controverſ. cap. 38. & ultra eos Alciat. lib. 1. Pareg. cap. 38. Duarenus lib. 2. diſp. anniverſ. c. 35. Forcat. in Necyoman. dialog. 18. num. 5. Adrian. Pulvæus in tract. de rei alienæ diſtract. cap. 2. Ant. Faber lib. 2. coniecturarum cap. 4. Vincent. Cabotius lib. 1. diſp. iur. cap. 25. & Guidus Pancirol. in Theſaur. variar. lib. 3. cap. 23. pag 359. & noviſsimè ac latiſsime Ant. Petra in tract. de poteſt. Princip. cap. 24. & ſequentibus. Quibus non adverſatur d.l. † benè à Zenone, C. de quadrien. præſcrip. & ſimilia iura, & auctoritates, quę omnia bona, ubique conſiſtẽtia, Imperatoris eſſe intelligi probant. Nã ad provincias ſibi ſubiectas reſtringenda etiam ſunt, & † eâ interpretatione tẽperanda, ut nõ ita plenũ & abſolutum dominiũ Imperatori tribũat, ut de ſubditis ſibi hominibus, eorumq́ue bonis, & rebus ad libitũ diſponere poſsit; ſed tantũm ut ſupremam in illis iuriſdictionẽ exerceat, ſeu dominiũ quoddam univerſale, quod magis in gubernatione, & protectione ſubditorum, quã in eorum ſpoliatione, aut expilatione cõſiſtit, iuxta † dominiorũ diſtinctionem, quam tradit Bart. in d.l. §. per hanc, D. de rei vend. & in extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, paul. Caſtrenſ. conſ. 56. n. 2, vol. 2. Alex conſ. 1. num. 46. vol. 5. Abb. in cap. ſignificaſti, 2. notab. ae præſcript. Socin. in l. 1. in princ. col. 3. & 4. D. de acq. poſſ. Iacob. de ſancto Georg. in inveſtit. feud. verb. Inveſtitura, Guido Papæ deciſ. 551. Mãdellus conſ. 62. lib. 1. n. 21. Covarr. in reg. poſſeſſor. 2. p. §. 2. num. 1. Cuiacius lib. 15. obſervat. cap. 30. & plures alij relati à Pet. Gilken. in l. properandũ C. de iudicijs, num. 4. & Cardin. Tuſc. d. verb. Imperator, concl. 33. num. 3. & 5. & Maſtril. de Magiſtrat. lib. 1. cap. 3. num. 5. & 9. Ad quod † alludẽs Seneca lib. 7. de benef. optimè inquit: Cæſar omnia habet, fiſcus eius privata tantũ, ſua, & univerſa in Imperio eius ſunt, in patrimonio propria, Plin. Iunior in Panęgyr. ad Traian. Ecquid cæſar non ſuũ videat? Tandemq́ue Imperiũ Principis, quàm patrimoniũ maius eſt. Et idẽ † de littoribus maris ſenſit Celſus I. C. in l. 3. ne quid in loco pub. dum ea populi Romani eſſe dixit, & eius Imperio ſubiecta, iuxta expoſitionem Accurſ. ibîd. verb. Arbitror, qui ait, † hoc (ne alijs iuribus adverſetur, in quibus littora maris publica, ſive cõmunia omnium eſſe dicuntur) de prædicta generali, & ſuprema tuitione, & gubernatione accipiendum eſſe; quâ mediante Romanus Imperator legẽ, ac modũ imponere poteſt, quatenus eiſdẽ ripis & littoribus ſit utendũ, & cavêre, ne quilibet pro ſuo arbitrio, & cum damno Reipublicę uſum eorum ſibi vindicet. Quam gloſſ. poſt antiquiores ibîdem ſequuntur Balduin. Vveſemb. & alij in §. & quidem, inſtitut. de rerum diviſ. Bræchęus in l. bona 5. numer. 1. de verb. ſignif. & Everard. Broncorſt. cent. l. antinom. cap. 13. Iuxta quæ omina ſatis apparet, parum aut nihil Imperatoriam conceſſionem, vel confirmationem profuiſſe, ad iuſtitiam dominationis Indiarum fulciendam, cùm hæ regiones ab Imperio exemptę, ac liberæ eſſent: necnon † etiam cum Catholici Hiſpaniæ Reges, ac Domini noſtri, eiuſmodi confirmatione nõ indigeret; qui, ut notiſsimum eſt, non ſolùm poſtquàm Hiſpaniam Maurorum invaſione penè vaſtatam, propriâ virtute & labore recuperarunt, verùmetiam ab ipſis Gotthici Regni primordijs nullum alium Principem, atque adeò ne ipſum quidem Imperatorem in temporalibus ſuperiorem agnoſcunt, ut docet † gloſſa celebris, & vulgaris in caPit. Adrianus, diſtinct. 63. cap. & ſi neceſſe, de donat. inter, cap. 1. in princ. de pace tenenda in uſib. feud. & de iure noſtro 1. 8. tit. 1. part. 2. ubi Gregor. Lopez, & poſt Doct. communiter in cap. per venerabilem, & in cap. cauſam quae, qui filij ſint legitimi, & plures alios antiquiores, quos referunt, latè probant, & proſequuntur Palac. Rub. & eius additionator Barahona in introduct. rub. de donat. inter num. 18. Segura & Didac. Perez in l. Imperator, num. 5. D. ad Trebellian. idẽ Did. Perez in proœm. Ad leg. ordin. quęſt. 3. Burgos de Paz in proœm. leg. Tauri, num. 31. & ſeqq. Avendañ. in cap. Prætor. 1 part. cap. 4. num. 5. Covarr. in pract. quæſt. cap. 9. & in. d. reg. peccatum, 2. par. §. 9. num. 5. Navarr. in. d. cap. novit. 3. notab. n. 32. 116. & 161. Caſtald. in tractat. de lmper. quęſt. 53. Menchaca lib. 1. quæſt. illuſtr. cap. 1. & cap. 22 num. II. Olanus in præf. antin. n. 2. & 12. Redin. de Maieſt. Princ. verb. Imperatoriam, ex num. 35. Anton. Gabr. lib. 5. cõmun. tit. de acquir. rer. dom. concl. 3. ex num. 3. Parlador. lib. 2. quotid. cap. 3. num. 7. & cap. 21. Pet. Cenedus in collect. 64. ad Decretum, num. 3. Ioan. Garcia de expenſis cap. 9. num. 68. & 69. de nobilitat. in inſcriptione, num. 25. Humada in addition. ad Gregor. Lopez in l. 49. tit. 6. part. 1. Camill. Borrell. de præſt. Reg. Cathol. cap. 47. 48. & 53. Angel. Matthæacius de via, & ratione iuris, lib. 1. cap. 30. n. 13. Laſarte de decima empt. & vend. in ſcholijs ad l. 1. n. 1. & ſeqq. fol. 6. Dom. Greg. Lop. Madera in excell. Monarch. Hiſp. cap. 2. Per totum, Zamalloa lib. II. hiſt. Hiſp. cap. 8. Zurita lib. 12. Annal. in Rege Ferdin. ann. 1455. cap. 37.48. & 51. Mariana de rebus Hiſp. lib. 9. cap. 5. Didac. Valdes de dignit. Reg. Hiſpan. cap. 18. Bobadilla in Polit. 3. cap. 2. num. 5. Gilken. in. dict. auth. quas actiones, cap. 9. num. 16. verſ. Quartù, & noviſsimè Poſt hæc ſcripta Ioſeph. de Ruſticis in comment. ad leg. cùm avus, de condit. & demonſtr. 5. cap. 10. num. 33. & 34. Garcias Maſtrillus de Magiſtratib. lib. 1. cap. 4. ex num. 15. & lib. 6. cap. 12. ex num. 5. Molinus de pactis nuptial. lib. 1. cap. 2. num. 8. Fr. Ioan. à Põte in convenien. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 12. §. 4. pag. 79. Hieronym. Zevallos in tractat. de violentijs, gloſ. 18. ex numer. 3. 21. 31. & 80. & idem ſimul de Regibus Galliæ, Anglię, & Portugalliæ tradentes Carolus Graſſal. lib. 1. Regal. Franc. cap. 6. Rhenat. Choppinus de donat. Franc. lib. 2. titul. 1. num. 3. Chaſſane. in Catal. glor. mundi, 5. part. conſid. 24. n. 179. & conſiderat. 27. & 28. Thom. Cromerus lib. 7. iuris Rom. & Gallici tit. 1. cap. 2. col. 155. Ioan. Azorius 2. tomo inſtit. Moral. lib. II. cap. 5. Pater Vazquez diſput. 153. cap. 2. Pat. Salas de legibus, quæſt. 95. tract. 14. diſput. 7. ſect. 8. Ioan. Bapt. Lup. in. d. tractat. de illegitimis comment. 3. §. 3. num. 8. & ſeqq. & noviſsimè Ludovic. Rudolf. in tract. deorig. dignit. & poteſt. Ducum Italię, num. 59. cum ſeqq. & Ant. Petr. de poteſt. Princip. cap. 3. q. 4. num. 15. ubi perperam doces, hanc Regũ Hiſpaniæ exemptionẽ ab Imperio, de facto magis, quàm de iure procedere, & Marta dict. cap. 21. num 13. Quo fit, ut hanc Novi Orbis cõquiſitionem abſque ulla Imperatoris auctoritate iure proprio facere potuerint, † cùm ipſi in ſuo Regno Monarchæ ſint, & eadem, quę de Imperatore dicuntur, in quolibet Rege, eum non recognoſcente, procedant, ut poſt Petr. de Bellapertica, & Bald. numer. 4. in. l. exemplo, C. de probat. Andr. Iſernia in cap. 1. §. ſiquis de manſo, co. penult. num. 19. de controverſ. inveſt. & plurimos alios, quos referunt, latè docent Roland. à Valle conſil. 66. num. 20 lib. 2. & conſil. 86. numer. 20. lib. 1. Menchaca dict. lib. I quæſt. illuſtr. cap. 22. numer. 13. Borrellus dict. cap. 53. Maſtrillus dict. cap. 4. num. 4. & 25. Ruſticis dict. cap. 10. num. 35, cum ſequentib. & latiùs num. 45. & Zevall. dict. gloſſ. 18. num. 4. & 5. & 47. Quinimò † & potentius, dignius, & antiquius eſſe ius, ac dominium, quod Reges liberi habẽt in ſuo Regno, quàm quod Imperator habet in Imperio, apertis Verbis teſtatur d.l. 8. tit. 1. par. 2. ubi Gregor. Lopez, Andr. de Iſernia in cap. 1. de vaſſallo decrep. ætat. Bald. in l. 1. C de ſumm. Trinit. Purpurat. in rub. de iuriſdict. omn. iud. num. 12. & in l. Imperium, num. 1 2 3. Petr. Belluga in Specul. Princip. rub. 14. §. veniamus, num. 11. Redinus ubi ſup. num. 9. Marius Freccia de ſubfeudis, lib. 1. tit. de orig. Baronum, num. 36. Corſetus de poteſt. Regis quæſt. 104. Petr. Gregor. 3. par. Syntag. lib. 47. cap. 20. numer. 3. & de Repub. lib. 26. cap. 5. num. 7. Alexand. ab Alex. lib. 1. dier. Genial. cap. 2. verſ. Nomen verò Imperatoris, ubi Tiraquel. in addit. Suarez in quæſt. maioratus à num. 23. uſque ad 31. Matth. de Afflicts in prælud. ad conſtitut. Regn. Neapol. quæſt. 13. per totam, Boërius deciſ. 178. num. 9. Burgos de Paz in. d. proœm. leg. Tauri, num. 143 cum ſeqq. Borrellus d. cap. 48. num. 8. Azeved. in l. 1. num 17. tit. 1. lib. 4. Recopilation. Villalobos in antinom. iur. Civil. & Regij, cap. 1. per tot. Bobadilla in d. Polit. lib. 5. cap. num. 7. pag. 902. Valdes in dict. cap. 18, num. 33. Maſtrillus dict. cap. 4. num. 5. & noviſſimè Caliſtus Remirez dict. tractat. de lege Regia, §. 2. num. 41. & cap. 4. num. 2. & alij relati à Petr. Gilkenio dict. auth. quas actiones, cap. 9. num. 16. & Petra cap. 34. quęſt. 4. num. 33. Quæ omnia in terminis quæſtionis, de qua agimus, longè certius atque apertius procedent, ſi animadvertamus, † ipſum Carolum Quintum Imper. Auguſtum, ſimulatque Imperij coronam accepit, ſolemni ſacramento præſtito promiſiſſe, ſe libertatem, atque exemptionem ab Imperio, quam Hiſpanię Regnum habebat, nullo modo refragaturum, & generaliter proteſtatum fuiſſe, ea omnia, quæ ad eiuſdem Hiſpani Regni gubernationem facturus eſſet, Regio tatùm, non Imperatorio iure cenſeri, ac iudicari debere. Cuius proteſtationis verba ad litteram refert Valdes dict. cap. 18. num. 4. & Zevallos dict. gloſſ. 18. num. 34. Et eſt ſimile † quod ab eodem Imperatore deciditur in l. 8. titul. 1. lib. 6. Recop. nẽpè † privilegia nobilitatis, & exemptionis, quę aliquibus Hiſpani Regni ſubditis, & vaſſallis tãquàm Imperator conceſsit, ſolùm in terris Imperij vires, & effectum ſortiri debêre: circa cuius legis iuſtitiam, & praxim plura utiliter congeſsit Ioan. Gutierr. lib. 4. pract. q. 11. per totam. Vnde illud etiam naſcitur, † quod dixit Oldrad. conſ. 69. num. 6. Hiſpanos ſcilicet legem habère, per quam capite puniũt eos, qui in iudicio leges Imperatorum allegant; quod quamvis certum non ſit, ut advertit Zevali. d. q. ult. num. 41. attamen certiſsimum eſt, quòd ſaltim prohibemur, eas in vim legum allegare, ſed tantùm in vim rationis, ut conſtat ex l. 1. Tauri, & traditis à Burgos de Paz ibîdem â num. 59. Palac. Rub. in introduct. rub. de donar. inter. Didac. Perez in proœm. leg. ordin. q. 3. Greg. Lop. in l. 5. verb. De otra lei, gloſſ. 2. tit. 1. part. 1. Matiẽzo in l. 2. gloſſ. 1. num. 15. titul. 5. lib. 5. Recopil. & plures alij, quos noviſsimè refert Pat. Vazquez dict. diſp. 153. capit. 2. & Pater Salas dict. diſput. 7. ſect. 9. CAPVT XXII. De decimo, & efficaciſsimo titulo, qui ex Romani Pontificis donatione, & conceſsione deducitur. Et an, & quatenus verum ſit, illum circa perſonas, bona, & Regna fidelium & infidelium tã in ſpiritualibus quàm in tẽporalibus diſponere poſſe? SVMMARIVM Capitis XXII. -  1 Pontificiæ conceſſionis titulus in quæſtionem deducitur. -  2 Pontifex Summus an ſit totius mundi ſupremus Monarcha in ſpiritualibus, & temporalibus? ardua eſt, & antiqua quæſtio. -  3 Labor ſuus unicuique prodeſſe debet. -  4 Papæ nullam omnino iuriſdictionem tẽporalem hæretici concedunt, qui damnantur, & convincuntur. -  5 Conſtantini Auguſti donatio Eccleſiæ facta pluribus comprobatur. -  6 Iuriſdictionem nullam temporalem extra terras Eccleſiæ Pontificem Romanum exercere poſſe, multi aſſeverant. -  7 Imperia, & Regna temporalia ab Eccleſia non pendere plures affirmant. -  8 Deum verum, & immediatum Imperij, & temporalis iuriſdictionis Auctorem quidam conſtituunt. -  9 Lex 1. & 7. tit. 1. part. 2. illuſtratur. -  10 Auctores plures citantur, qui temporalem iuriſdictionem Pontifici negant, in terris Imperij, vel aliorum Principum ſæcularium. -  11 Dantes, Poeta Florentinus, ſcripſit librum pro imperij Monarchia. -  12 Antonius de Roſellis hæreticos vocare audes eos, qui dicunt, Imperium pendere ab Eccleſia. -  13 Lud. Bavarus Imp. legem condidit contra aſſerentes, Imperium pendere ab Eccleſia. -  14 Pontificis Romani eligendi poteſtas aliquando Imperatori commiſſa dicitur. Et num. 35. -  15 Philippus Pulcher Galliæ Rex imprudentes contentiones habuit cum Bonifacio IIX. eũ in temporalibus recognoſcere nolens. -  16 Galliæ Reges multum detrectant Papam in temporalibus recognoſcere, & de iuramento, & lege ab eis ſuper hoc articulo lata. -  17 Pontifex Romanus ſupremam univerſalem in ſpiritualibus, & temporalibus iuriſdictionem & dominationem habet ex multorum ſententia. -  18 Regna omnia, & Imperia mediatè ab Eccleſia derivari, plurimi docent. -  19 Auctores plurimi utriuſque Scholæ citantur, qui indiſtinctè utrumque gladium Pontifici tribuunt. -  20 Pontifex appellatur totius mundi Dominus. -  21 Imperium poteſt summus Pontifex de Germanis ad Hiſpanos, ſi velit, tranſferre. -  22 Iuriſdictionem temporalem Eccleſiæ tentans auferre, in ſua iniquitate confunditur. -  23 Gotthifridus Viterbienſis Auctor antiquus univerſalem, & temporalẽ Eccleſiæ iuriſdictionem agnoſcit. -  24 Papæ qui negant exercitium temporalis iuriſdictionis, vel Imperium ab Eccleſia pendere, hæretici à multis cenſentur. -  25 Dantes Poeta quare fuerit de hæreſi poſt mortem damnatus? -  26 Ludovici Bavari Imp. geſta omnia cõtra Eccleſiam damnata ſunt. -  27 Ioan. Hus error affirmantis, Imperium non pendere ab Eccleſia in Concilio Cõſtantienſi damnatus fuit. -  28 Philippi Pulchri ſuperbia per Extravagan. unam ſanctam correcta fuit. -  29 Bavariæ duces Religioſiſſimi, & ſedis Apoſtolicæ devotiſſimi ſunt. -  30 Lotharius Cæſar Romæ pictus inſpicitur à Pontifice Imperij coronam recipiens. -  31 Henricus Quartus Galliæ Rex qualiter Eccleſiæ auctoritatem, & temporalem iuriſdictionem agnoverit. -  32 Imperatorum, & Regum exempla plura, qui Romanæ Eccleſiæ maximam reverentiam, & obedientiam habuerunt, remiſſivè. -  33 Pietas in Deum, & Eccleſiam eſt præcipuum Regnorum fundamentum. -  34 Cap. Adrianus, diſtinct. 63. exponitur, & falſam hiſtoriam continere oſtenditur num. 39. -  35 Põtificis Romani eligẽdi, & ſedis Apoſtolicæ ordinandæ auctoritas qualiter data fuerit Carolo Magno? -  36 Cap. in memoriam 3. diſtinct. 19. cap. 2. diſtinct. 10. cap. generali 25. q. 1. expenduntur. -  37 Ludovicus Pius renuntiavit privilegio eligendi Pontificem. -  38 Cap. ego Ludovicus, diſtinct. 63. exponitur. -  40 Papam non habere iuriſdictionem temporalem, niſi indirectè, & in ordine ad ſpiritualia, multi opinantur. -  41 Herciſcundi appellãtur, qui inter duas opiniones contrarias, mediam eligunt. -  42 Iuriſdictionis Pontificiæ in ſpiritualibus, & temporalibus differẽtia quæ ſit? -  43 Pontifex exigente fine ſupernaturali Imperatores, Reges, & Principes glaudio etiam temporali coërcere poteſt, qui tunc verius ratione finis, ſpiritualis appellari poterit. -  44 Papa, ubi gladio materiali opus eſt, illum non ſua, ſed aliorum Principum fidelium manu exercere debet. -  45 Auctores plurimi pro hac opinione citantur, quæ ſolam indirectam temporalem iuriſdictionem Pontifici tribuit. -  46 Gerſonem tanquam adulatorem Papæ cur notet Almainus? -  47 Bellarminus, & alij graviſſimi Theologi quibus terminis explicent iuriſdictionem temporalem, quam R. P. in ſæculares Principes habet? -  48 Iuriſdictionem ſpiritualem eſſe omnino diſtinctam à temporali, qualiter intelligendum ſit? -  49 Reges Hiſpaniæ, & alij in temporalibus ſuperiorem non recognoſcunt. -  50 Regum exemptio, & libertas in temporalibus, qualiter intelligi debeat? -  51 Iuriſdictio Papæ ſpiritualis ſubordinat ſibi temporalem Regum, & Principum. -  52 Papa eſt iudex Principum non recognoſcentium ſuperiorem, maximè ratione peccati. -  53 Papa eſt præcipuus Cæſar, & Princeps Regũ terræ, & ſupra omnẽ iuriſdictionẽ. -  54 Pontifices Summi ſæpè gladio temporali adverſus ſæculares Principes uſi reperiuntur. -  55 Iura plura citantur, quæ adducunt exempla Imperatorum, & Regum, qui à Pontificibus privati, aut puniti ſunt. -  56 Auctores plurimi recenſentur, qui varias hiſtorias congerunt Regum à Romanis Pontificibus temporaliter punitorum, & depoſitorum. -  57 Navarræ Regnum Iulius II. Ioanni, ut ſchiſmatico, ademit, & Regibus Catholicis occupandum conceſſit. -  58 Angliæ Regnum ratione hæreſis, & ſchiſmatis à Pio V. & Sixto V. Philippo II. Hiſpaniæ Regi adiudicatũ eſt. -  59 Imperatores, & Principes ſæculares dedignari non debent, Pontifici ſubijci. -  60 Aurelianus Imperator, licèt Ethnicus, Romani Pontificis dignitatem agnovit. -  61 Regna & Imperia eò magis augentur, quo magis ſedi Apoſtolicæ ſubijciuntur. -  62 Eccleſiæ auctoritatem, & iuriſdictionẽ temporalẽ augeri, convenientiſſimũ eſt. -  63 Othonis Friſingẽſis dubitatio diluitur, dum quærit, an antiqua humiliatio, vel hodierna exaltatio Eccleſiæ magis convenia? -  64 Bapt. Fulgoſij verba expenduntur de Pontificum in Reges, & Imperatores poteſtate & auctoritate. SVperest modò, ut quando in conceſsionis, ſive confirmationis Imperatoriæ iure parum roboris eſſe oſtendimus, ad Indorum infidelium provincias occupandas, & adquirendas, diligenti diſputatione examinare conemur, † an iuſtior, ac validior iile alter titulus iudicari debeat, qui ex vi, & auctoritate donationis Alexandri VI. Summi Romanæ Eccleſiæ Pontificis peti ſolet, quâ apertis, & bullatis (ut dicunt) litteris, glorioſiſsimis, & re ut nomine Catholiciſsimis Hiſpanię noſtræ Regibus Ferdinãdo, & Eliſabeth, eorumq́ue hęredibus, & ſucceſſoribus omnes inſulas, & terras firmas pleno iure donavit, conceſsit, & aſsignavit, quę verſus Occidentem, & Meridiem detectæ, & in poſterum detegendę eſſent, & per alium Chriſtianum Principem actualiter tùc temporis poſſeſſæ non invenirentur. Cuius quæſtionis deciſio ex ea dependet, an † Summus Pontifex, tanquâ Christi in terris Vicarius, omnibus, & in omnibus pręeſſe, & dominari videatur, & de Regnis, & provincijs fidelium, & infidelium non ſolùm in ſpiritualibus, verùmetiam in temporalibus diſponere poſsit? Quę quidem, ita multis & magnis, antiquis, & recentibus utriuſque cenſurę Auctorù tractatibus, & lecturis paſsim diſputata conſpicitur, ut imprudens planè, aut etiam impudens videri poſſem, ſi eam ex profeſſo, atque ad longum repetere vellem, & doctis aliorum lucubrationibus expilatis, paginas noſtras onerare potius quàm honorare. Quare, † quoniam teſtante Caſsiodoro lib. 2. var. epiſt. 33: Æquum eſt, ut unicuique proficiat labor ſuus, & ſicut laborando agnovit incommoda, ita perfectis rebus conſequatur augmenta; ea cumtaxat brevi ſtylo perſtringam, quæ ad huius articuli veritatem aperiendam, ſive enodandam, magis conducere videbuntur. In eo namque, ut rectè in ſimili ſcribit Navarr. in cap. novit de iudic. notab. 3. in princip. Longævam fecit diſcordia litem, Aſſimilemque iugis loris, quæ Gordius olim Nexuit, atque Iovis Phrygij ſuſpendit ad aras. Primò, etenim † quidam exiſtimarunt, Summum Pontificem ex iure Divino nullam prorſus temporalem poteſtatem, & iuriſdictionem habêre, neque ullo modo Principibus ſæcularibus fidelibus, & multo minus infidelibus imperare poſſe, nedũ eos Regnis, & dominijs privare, etiam ſi illi aliqua peccata commiſerint, quæ hanc, vel alias poenan mereantur. Quoniã pugnare inquiunt cum verbo Dei, quòd unus homo ſit Princeps Eccleſiaſticus & politicus ſimul. Et in duabus illis clavibus Petro conceſsis, per alteram ſignificari poteſtatem Eccleſiaſticam, ſive ſpiritualem: per alteram verò ſcientiam, ſeu diſcretionem. Sed hæc opinio, quę Calvinum, Pet. Maityr. Brentium & alios huius termporis ſectarios habet Auctores, meritò, ut hæretica, iampridem damnata eſt in cap. omnes 22. diſtinct. cap. violatores 25. q. 1. extravag. unam ſanctã, de maiorit. & obedien. & validiſsimis alijs rationibus, & teſtimonijs convincitur ab Illuſtr. Cardin. Bellarm. tom. 1. ſuar. controverſ. lib. 5. de Rom. Pontif. cap. 1. & 9. Lancelot. Conrad. in templo omn. iud. lib. 2. cap. 1. §. 1. verſic. claves autem, Lælio Iordano in d. extravag. unam ſanctam & in tract. de Roman. ſed. orig. cap. 8. num. 36. & ſeq. Pat. Ioanne Salas de legibus, quæſt. 95. diſp. 7. ſect. 6. Paramo de orig. Inquiſit. lib. 3. ubi latiſsimè agit de Summi Pontificis poteſtate, q. 1. opin. 1. Marta de iuriſdict. i. part. cap. 1. 1. & ſequentib. & Caliſto Remirez in tract. de lege Regia, Aragon. §. 2. num. 30. qui hæreticorum argumenta, ſive ſophiſmata facili negotio convellunt & doctiſsimè Valençuela in monit. contra Venetos, 7. part. ex num. 34. & part. 3. ex num 50. ubi † pluribus cõprobat, & eorumdem hęreticorum calumnijs defendit, donationis Occidẽtalis lmperij à Conſtantino Imperatore Beato Sylveſtro Papæ, & eius ſucceſſoribus factam, de qua etiã pleniſsimè agit Paramus dict. opin. 1. ex numer. 40. Hieronym. Albin. de immunit. Eccleſ. numer. 72. in tractat. de donat. Conſtan. Marta ubi ſupr. cap. 20. Iodocus Coccius in Theſaur. Cath. 1. tom. lib. 7. de Hierarch. Eccleſ. art. 10. ubi plures alias donationes Eccleſiæ Romanæ factas adducit, Molina de iuſtitia & iure, tractat. 2. diſput. 25. & Illuſtriſsimus Cardin. Baronius in Annal. Eccleſ. tom. 3. anno Christi 324. ex numer. 1 17. & Camill. Borrel. de præſtan. Reg. Cathol. capit. 47. ex num. 20. Alij verò, licèt in perſona Romani Pontificis utrumque gladium concedant, temporalis tamen uſum, & exercitium ad terras Eccleſiæ dumtaxat reſtringunt. Cæterùm † in terris Imperij, & in alijs Regnis, quę temporaliter Eccleſiæ non ſubſunt, & circa ipſos Imperatores & Reges, nihil in teporalibus per Pontificem diſponi, aut decerni poſſe aſſeverant; quoniam eorum † dignitas, & poteſtas ab ſpirituali, & Pontificia non pendeat, ſed potius diſtincta ſit, nec invicem confundenda, cùm utraque a Deo immediatè originem ducat, † quem verum, & unicum totius Imperij, & iuriſdictionis fontem, atque Auctorem conſtituùt, de quo etiam Nos aliqua diximus ſup. hoc lib. cap. 2. ex num 1. & plura congerit Caſtellus à Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 17. numer. 2. Valençuela ubi ſuprà, 5. parte, num. 225. Et poteſt † expendi lex 1. in fine, & l. 7. tit. 1. part. 2. ibi: E otro ſi dixeron los Sabios que el Emperador es Vicario de Dios en el Imperio para fazer juſticia en lo tẽporal, bien aſsi como lo es el Papa en lo eſpiritual: quod idem ad Regiam poteſtatem extenditur in l. 5. 6. & 7. eodem tit. & in Proverb. cap. 8. Per me reges regnant, & legum conditores iuſta decernunt, & ad Roman. 13: Non eſt poteſtas niſi à Deo: quæ autem ſunt a Deo, ordinata ſunt. Quam opinionẽ † proponit Bald. in proœm. Digeſt. col. penult. ubi ait, omnes Legiſtas eam tenêre pro maxima, Cynus, & Iacob. de. Aretio relati ab alberico in l. benè à Zenone, num. 16. C. de quadr. præſcript. Oldrad. cõſil. 83. Iacob. de Belviſ. in auth. de fide inſtrum. §. 1. Iacob. Almain. in tract. de poteſt. Eccleſ. & ſæcul. 1. part. cap. 9 & plurimi alij quos refert Reſtaurus Caſtaldus in tract. de Imper. quæſt. 4. & 5. Michaël Vlcurrunus in tract. de regim. mundi, 2. part. quæſt. 2. princip. Navarrus dict. cap. novit, notab. 3. ex num. 21. Menchac. lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 21. num. 21. Paramus d. lib. 3. q. 1 opinion. 2. ubi eam communem Legiſtarum appellat, Zevall. in 4. tom. pract. com. q. ult. ex num. 240 Oſaſcus Cacheranus deciſ. Pedem. 30. numer. 4. Ioan. Azor. tom. 2. inſt. Moral. lib. 10. cap. 2. Marta de iuriſdict. 1. par. cap. 17. num. 23. Petr. Gilkenius in auth. quas actiones, C. de ſacroſanct. Eccleſ. cap. 9. ex num. 7. Et in eius defenſionem † Dantes Poëta Florentinus in libro, cui Monarchię titulum fecit, integram diſputationem ſcripſit, an Imperium depẽdeat ab Eccleſia? & viginti fundamẽta conſideravit Bermondus Choveroneus in tract. de. publ. cõcubin. verb. Etiam ſi Regali, ex pag. 376. & adeò probatur † ab Anton. de Roſellis in tract. de poteſt. Pap. & Imper. in principio, & in §. ne prolixius, ut auſus fuerit affirmare, hęreticum eſſe, aſſerere Romanum Pontificem temporalem poteſtatem à Deo habuiſſe, & habêre, eamq́ue Imperatori tradere. Circa quod plura etiam noviſsimè molitur Gerard. Mainard. omnino videndus, lib. 4. deciſ. Tholoſ. deciſ. 100. per tot. Vnde ut ijdem Auctores recenſent, & Fulvius Pacian. in tract. de probat. lib. 2. cap. 35. n. 34. † Ludovic. Bavarus Imperator ſimul cum Imperij Electoribus legem condidit, quâ declaravit, poteſtatẽ Imperatoriam eſſe immediatè à Deo, & maieſtatis reatum eos omnes incurrere, qui dicerẽt, electum ad Imperium ante coronationẽ verum Imperatorẽ non eſſe. ¶ Et † in cap. Adrianus, 2. diſt. 63. aliquãdo cautum ab Adriano Papa, & univerſa Synodo legimus, ut apud Imperatorem Carolum Magnum ius, & poteſtas eligendi Romanum Pontificẽ, & ordinãdi ſedem Apoſtolicam reſideret, circa quod plura congeſsit Pet. Cenedus in collect. ad Decretũ, c. 64. n. 1. pag 93. Philippus † quoq; Gallię Rex, cognomento Pulcher, magnam cum Bonifacio IIX. ſuper hoc contentionem habuit, beneficiorum, & prębendarũ occaſione, quarum collationem ſibi Regio iure pertinêre dicebat: & cũ ad eum põtifex ſcripſiſſet, ut ab hoc deinceps ſuperſederet, ſciretq́ue, quòd in ſpiritualibus & temporalibus ſibi ſuberat; Rex his litteris indignatus, eas in ſuo palatio coram pluribus comburifecit, & liberè nimis, reſpondit, ſe in temporalibus alicui non ſubeſſe, & mandatis eius circa collationem præbendarum parêre noluit, ut conſtat ex his, quæ Platina, Maſſonius, Stunica, illeſcas, & alij in eiuſdẽ Bonifacij vita ſcripſerunt, & ex Bermon. Choveron. ubi ſup. num. 9. Mainard. num. 23. Matta n. 14. Ioan. Lup. de Palac. Rub. in tract. de obtẽt. & retent. Reg. Navar. 2. p. §. 6. Pet. Belleforeſt. in Annal. Fran. lib. 4. cap. 43. ubi dictarum epiſtolarum verba ad litterã referunt, & ex Robert. Gaguino in vita eiuſdem Philippi Pulchri, ubi ait, quòd Bonifacius: Chriſti præceptorum minimè recordatus, adimere, & conferre Regna pro ſuo arbitrio conabatur. Cum nõ ignoraret eius ſe loco verſari in terris, cuius Regnum non de hoc mundo, & terrenis rebus, ſed de cœleſtibus eſſet. Quod † factum (licèt noviſsimè excuſare tentet, & prædictas epiſtolas ab hæreticis confictas eſſe, Michaël Mauclerus in tract. de Monarch. 4. p. lib. 7. c. 18.) ita reliqui Galliæ Auctores, imò & Reges probaſſe vidẽtur, ut in ipſa in auguratione iurare ſoleãt, defenſuros ſe ſe iura ſtatutaq́ue antiqua Eccleſię Gallicæ; priſciſq́ue in hunc diem litteris Sacramentum Philippi Valeſij legatur, ſub eius ſtatua, pro foribus Fani Senonenſis, hoc diſticho: Regnantis veri, cupiens ego cultor haberi Iuro rem cleri, libertatemq́ue tueri. Vt præter alios noviſsimè tradit Ant. Mornacius in obſervat. ad l. 2. c. de ſum. Trinit. & in l. 4. eod. tit. ubi addit, in Codice libertatis Eccleſiæ Gallicę, legem quamdam, his verbis conceptã haberi: Regnum Franciæ dare in prædam Papa non poteſt, neque eo Regem privare, aut alio quovis modo diſponere. Verùm hæc ſententia meritò etiam damnatur, & multis argumentis convincitur ab innumeris alijs, & graviſſimis ſacræ Theologiæ, & iuris Pontificij Doctoribus, qui tertiam opinionem præcedenti omnino contrariam cõſtituentes, † abſolutè, & indiſtinctè roſolvunt, in Romanum Pontificem tanquam Petri ſucceſſorem, & Christi in terris Vicarium, per traditionẽ duarum clavium, non ſolùm ſpiritualem, verùmetiam temporalem univerſi Orbis dominationem & iuriſdictionem translatam fuiſſe, ſuperiorem utique, & ubique poteſtate ſæculari Imperatorum, & Regum, & etiam in ipſorum Regnis, & perſonis, ubi opus fuerit, exercendam. Quoniam licêt negari non poſsit, omne Regnum, & Imperium immediatè à Deo † procedere, mediatè tamen, & tanquam à cauſa ſecunda ab Eccleſia, & eius Vicario derivari inquiunt, & in Imperatores, Reges, Principes, & alias ſæculares poteſtates ex Divina ordinatione, & diſpẽſatione transferri. Quam † ſententiã ex Theologis probant D. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 10. 15. & 19. Dionyſ. Carthuſian. 2. Sentẽt. diſtinct. 4. 4. q. 5. Alexand. de Ales in ſumma, 4. par. q. 10. part. 2. §. 2. in verb. Pro Rege noſtro, & in 3. part. quæſt. 40. membr. 5. Hugo de Sancto Victore lib. 2. par. 2. cap. 4. S. Bonavẽtura in 4. diſtinct. 37. in expoſit. litteræ, dub. 4. & in lib. de Eccleſ. Hierarch. par. 2. & in opuſculo de auctoritate Papæ, ubi affirmat, idem ſentire Hubertinum de Caſale, & Petr. de Tarantaſia, Rainer. Piſanus in ſua ſumma, verb. Dominium, capit. 5. B. Ioan. à Capiſtrano tractat. de auctorit. Pap. part. 1. 2. p. num. 4. & 5. Gabriel Biel. in expoſit. Canon. lect. 23. Ægidius Romanus in lib. de proteſtat. Eccleſ. cap. 7. Alexand. de Sancto Elpidio eod. tract. cap. 6. Iacob. de Viterbo, Guiller. Cœmonenſ. D. Bernar. lib. 4. de conſiderat. ad Eugen. Alvar. Pelagius de planctu Eccleſ. lib. 1. cap. 13. Sylveſter in ſumma verb. Papa, § 10. & 11. Ioan. Seleſtadienſis in quadrivio, par. 1. Tartaretus in 4. diſtinct. 18. quæſt. unica, Naclantus lib. de poteſtat. Papę, Henricus Gandavenſis quodlibet. 6. quęſt. 23. Div. Antoninus in ſumm. titul. 3. de domin. Regn. cap. 2. Auguſtinus Anconitanus in ſumma de poteſtat. Eccleſ. q.j. artic. 1. 7. 8. & 9. & alibi ſæpè, & quęſt. 23. art. 1. & 4. Franciſcus de Sylveſtris Ferrarienſis lib. 4. adverſus Gentes, cap. 76. latè probant, & magis communiter ſequuntur, DD. in. d. cap. novit de iudic. cap. ſolitæ de maiorat. & obediẽt. cap. cauſam quæ, el 2. cap. per venerabilem, qui filij ſint legit. Bart. in l. 1. §. 1. num. 4. D. de requir. reis, Oldrad. cõſ. 180. num. 15. & conſ. 191. Alex. conſ. 2. num. 8. vol. 1. & conſ. 24. in fine, vol. 5. Alvarotus in cap. 1. in princ. num. 6. quis dicatur Dux, Zabarea conſ. 154. Cataldin. in taract. de poteſtat. Papæ in addition. num. 3. Hugo in tract. de officio quatuor prælat. 1. part. tit. de duplici poteſt. Papæ, num. 1. & ſeq. Ioan. Lup. de Palac. Rub. in tract. de libert. Eccleſ. q. 13. & de obtent. Regn. Navarræ, 2. par. per totam, Cardin. Iacobatius lib. 6. de Cõcilio, art. 5. num. 19. & lib. 10. art. 8. num. 5. Marquard. de Iudę. & Infidel. 1. par. cap. 14. Alciat. in epiſt. inter. claras, C. de ſumma Trinit. Petr. Malferitus inter conſilia Mãdelli conſil. 769. vol. 4. num. 40. & 86. Lælius Zechus in tractatibus Theologicis loco 5. Bertrandus conſ. 331. numer. 6. vol. 4. Hieronym. de Monte in tract. de ſin ib. regundis, cap. 4. num. 2. & cap. 11. num. 5. Ioan. Garcia in tractat. de nobilit. gloſſ. 9. num. 29. & 53. & gloſſ. 48. §. 3. a num. 4. spino in ſpecul. teſtam. gloſſ. 28. num. 23. & ſeqq. latè, & optimè Anaſtaſ. Germonius de ſacror. immunit. lib. 3. cap. 13. per tot. Hieron. Balbus in lib. de coronat. Imper. Caroli Quinti, Ioan. Boterus in relation. univerſ. 2. part. lib. 4. ex pag. 228. ad 240. Camil. Borrel. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 47. ex numer. 57. & in ſumma deciſion. lib. 1. tit. 4. fol. 10. Petr. Cenedus in collect. 167. ad Decretales, num. 1. Cardin. Tuſchus, qui plurimos refert, pract. cõcluſ. iur. verb. Imperator, concl. 31. 32. & 39. & verb. Papa, concl. 41. Marc. Anton. Peregrin. in tract. de iure Fiſci, lib. 1. tit. 2. per totum, præcipuè numer. 2. & 20. Thom. Boz. de temporali Eccleſ. Monarc. & iuriſdict. lib. 1. cap. 1. pag. 13. & cap. 23. pag. 231. & de iure ſtat. Eccleſ. lib. 2. cap. 9. & ſeq. & de Italię ſtatu adverſus Machiavel. lib. 4. cap. 5. pag. 42. ubi ſecurè affirmat, cõmunem opinionem Theologorum, & Canoniſtarum eſſe, quòd Papa ſit abſolutus Dominus ſpiritualium, & temporalium, & de ruinis Gentium, lib. 1. cap. 18. pag. 106. & 107. ubi quod Dominium ſpirituale ſubordinat ſibi temporale: & de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 17. cap. 3. lib. 18. cap. 1. & 2. ubi multa ad eamdem rem eruditè conſiderat, & initium, & progreſſum Pontificiæ dignitatis illuſtrat: Caſtellus à Bobadilla dict. cap. 17. numer. 3. & 9. ubi eam ſecuriorem, & receptiorem appellat, Andr. Fachin. lib. 5. controverſ. iuris civil. cap. 89. ubi defendens dictam epiſtolam inter claras ab impugnationibis Hotmani, & aliorum hæreticorum, plura circa eamdem temporalem pontificum poteſtatem congeſsit, & melius, & copioſius cæteris eruditiſsimus D. Ioan. Bapt. Valençuela in dict. monit. contra Venet. 4. part. ex num. 178. & p. 5. num. 226 & par. 7. ex numer. 12. 34. & 40. Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 47. ex num. 42. noviſsimè Marta de iuriſdict. 1. p. cap. 17 cum multis ſequentib. Franc. Torreblanca lib. 3. de Magia, cap. 4. per totum, & cap. 26. num. 31. & ſequentibus, & lib. 4. cap. 1. Anton. Cardoſus in repertorio iudicum, & advocat. verb. Papa, num. 2. & 3. Paleotus de ſacro Conſiſtorio in concl. operis, membr. 5. pag. 363. litt. B.D. Garcia Maſtrillus de Magiſtrat. lib. 1. cap. 2. per totum, pręcipuè n. 18. ubi † quòd Summus Pontifex totius mundi Dominus appellatur, & eſt Summus Princeps, omnem habens plenitudinẽ poteſtatis, & quòd hoc eſt plus quàm luce clariùs, & licèt aliqui contrariũ teneant, nihilominus ſine ratione loquũtur, nec allegati merentur, Petr. Andreas Canonherius in Aphoriſm. Polit. Hippocrat. lib. 1. pag. 319. & ſequẽtib. & Fr. Ioan. à Ponte de conven. utr. Monarch. lib. 1. cap. 5. in princip. pag. 23. & cap. 6. §. 1. pag. 30. ubi eandem Pontificum poteſtatem indiſtinctè tuetur, † & reſolvit, eos poſſe, ſi velint, imperium à Romanis ad Hiſpanos transferre, & Seraph. Freitas de Imper. Aſiat. cap. 6. qui latè & eruditè loquitur, ac rem ex ſuis primordijs deducens, argumentis Incogniti in tract. Maris liberi, plenè reſpondet. Et licèt hanc opinionem in totum non probet, viginti tamen argumento pro ea conſiderat Bermond. Choveron. in dict. tractat. de public. concubin. verb. Et ſi Regali, ex num. 8. & latè de eâdem agit Navarr. in dict. cap. novit, notab. 3. ex num. 147. Covarr. in dict. reg. peccatum, 2. part § 9. numer. 5. verſ. Primum an verum, & num. 7. & Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. capite 20. numer. 2. verſic. Contratiam, & latiſsimè Ludovic. à Paramo dict. lib. 3. q. 1. opin. 3. per tot. ubi communem Canoniſtarũ eſſe teſtatur. Quibus addere licet Guillelm. Benedict. in cap. Raynuntius de teſtam. verb. Et uxorem, deciſ. 1. num. 8. ubi, quamvis natione Gallus, doctè eandẽ ſententiam proſequitur, & num. 21. addit, † quòd iuriſdictionem Eccleſiæ temporalem tentãs auferre, in ſua iniquitate confunditur. Et † Gotthifredum Viterbienſem, Auctorem cęteris antiquiorem, qui, ut refert Cardin. Baronius anno Chriſti 1186. num. 22. eodem anno ſuam hiſtoriam vulgavit, quam ob rerum univerſalitatem Pantheon appellavit. Eamq́ue Vrbano tertio obtulit, & licèt ſuerit Friderici Imperatoris, & Henrici eius filij Notarius, qui maximas cum ſede Apoſtolica contentiones habuerunt, minimè tamen deſtitit, quin liberè ſæpè profeſſus ſit, Imperatores, & Reges debêre ſubditos eſſe Papæ, eiuſque auſcultare mandatis. Quod præcipuè teſtatur in pręfatione eidem operi præfixa, ubi ſic exorditur: Dum ſacroſanctæ Matris noſtræ Romane Eccleſiæ culmen inſpicio, & eius eminentiæ conſidero maieſtatem: illud ante omnia neceſſarium eſſe intueor, ut ſicut ipſa omnibus noſcitur præeſſe Principibus: ita omnes Reges, & Principes, & univerſæ Orbis Eccleſiæ, doctrina eius, & regimine adornentur, & ab ea tanquam à fonte iuſtitiæ, totius ſapientiæ regula inſtruantur, &c. Vnde non malè dixiſſe videtur Bartol. in. dict. l. 1. §. 1. de requir. reis, negantes † in Papa temporalis gladij poteſtatem, & exercitium, vel quòd Imperium non dependeat ab Eccleſia, hæreticos eſſe: & Dantẽ † Poëtam poſt mortem ſuam quaſi propter hoc de hæreſi fuiſſe damnatum. Nam licet id audaciæ tribuat Covur. ubi ſuprà num. 7 verſ. Quartò, & verſ. Ex qua reſolutiones, & Navarrus dict. notabile 3. numero 39. eò quòd uſque adhuc certa huius articuli definitio ab Eccleſia data non ſit: expreſsè tamen idem docet, & ſequitur Bellamera in dict. cap. novit, num. 18. Auguſtinus de Ancona de poteſt. Eccl. q. 6. 36. 39. & 46. Specul. vitæ hum. 2. pat. cap. 1. Alvar. Pelagius de planctu Eccleſ. lib. 1. cap. 37. 56. & 59. Albanus in l. ſin. num. 3. & 4. de iuriſdict. omn. iud. Cardin. Alban. de poteſt. Papę, 2. p. num. 17. Abb. conſ 28. lib. 1. Aretinus conſ. 59. Cardin. Iacob. d. lib. 10. de Concil. art. 8. num. 17. Lælius Iordanus de maior. Epiſop. cauſ. cap. 8. num. 16. Thom. Bozus dict. lib. 4. de Italię ſtatus cap. 5. Anaſtaſ. Germon. dict. cap. 13. n. 21. & 22. ubi ait, votis frequentioribus, iuris utriuſque Interpretes tenere, Pontificem Maximum utriuſque gladij poteſtatẽ habere, atque adeò ipſum quoque Imperium ab Eccleſia dependere, & ita de neceſsitate ſalutis credi, & teneri firmiter oportere, Marta dict. cap. 19. num. 5. Morla in emporio iuris, 1. part. tit. 2. quæſt. 4. num. 9. Valẽçuela dict. 7. par. num. 49 & 50. Maſtrillus dict 0 cap. 2. n. 18. ubi ait, quòd tenentes contrarium ſine ratione loquuntur, nec allegari merentur, cùm eorum dicta ſint noviſsimè in hoc expurgata per ſanctiſsimam Inquiſitionem Hiſpaniæ. Qua etiam † de cauſa reijci, & dãnari debet illud decretum, Ludovici Bavari Imp. cuius ſup. num. 13. meminimus quemadmodum re ipſâ damnatum fuiſſe cum reliquis eius geſtis, quia Romanæ Eccleſiæ magnus perſecutor fuit, memorat Baldus conſ. 204. numer. 3. lib. 3. & Oldrar. conſ. 85. ad medium, quos refert & ſequitur Tuſchus litt. B. concluſ. 31. & Marta d. cap. 19. num. 13. & 14. ubi graviter Albericum reprehendit, quòd illud defenderit. Et † ſimilem errorem Ioan. Hus in Concilio Conſtantienſi damnatum commemorat, & multo magis reprehẽdere poſſet Heervuartum Germanũ, qui pro eiuſdem Ludovici defenſione nuper contra Bzovium integrum tractatum vulgavit cuius mentionem facit noviſsimus Chriſtoph. Beſoldus in diſſertat. iuridico politica, de præcedentia, & ſeſsionis prærogativa, cap. 2. pag. 130. Et eodem modo exploſſa, & damnata fuit † dicti Philippi Pulchri, Regis Gallię, protervia per d. Extravag. unã ſanctam, de maiorit. & obedien. ut. refert Palac. Rub. ubi ſup § 6. eam nimis ſalubrem, & neceſſariã fuiſſe inquiens, ad convincendos plures inobediẽtes, & rebelles Reges, & Principes ſęculares, qui nolunt ſubeſſe Eccleſiae Romanę, nec Romano Pontifici. Poſſumuſq́ue, edicto Ludovici Bavari Imp. † eximiam ſucceſſorum eius in Ducatu Bavarię pietatem, Religionem, & in Romanam Eccleſia propenſionem opponere, cùm nulla ſit tẽporibus noſtris, poſt Imperialem familiam Auſtriacam, quæ magis eam tueri, ac promovêre conetur, ut benè obſervat Tuſchus ubi ſup. num. ult. Et † Lotharium Cæſarem, atque Imp. Auguſtum (ut alios interim taceam, de quibus latè agit Marta dict. 1. part. cap. 18 & Camill. Borrell. de præſtan. Reg. Cathol. Cap 47. ex num. 46.) qui pietatis, & venerationis ergò, quam in Romanã Eccleſiam exhibit, in Lateranenſi Baſilica depictus habetur, quaſi vaſſallus ad Innocentij II. Põtificis pedes poſtratus, Imperij coronam ab ipſo recipiens, his verſibus, rem magis oſtendẽtibus, ibidẽ ſcriptis, Rex venit ante fores, iurans priùs urbis honores; Pòſt homo fit papæ, ſumit quo dãte coronã. Vt habetur apud Radevicũ lib. 1. n. 9. & 10. Fran. Hotman. in diſp. de. feud. c. 8 Marta de iuriſd. cap. 18. num. 22. & Valençuela ubi ſup. par. 5. num. 106. Philippo verò Pulchro † Henricũ IV. eiuſdem Gallię Regem opponere etiam licebit, apud quem, in hæreſim lapſum, & ob hoc à Romano Pontifice anathematis, & privationis Regni ſententiâ damnatum, cùm rabulæ forenſes coaxarent, & varijs libellis ſcriberent, nullam in Regno Francię Summi Pontificis auctoritatem eſſe, nec poſſe Regno privare hæreticum, qui iure agnationis ad ſceptrum vocaretur, nec Catholicos iuramento fidelitatis abſolvere, quod ipſi Henrico præſtiterant, nec ullâ ratione de rebus temporalibus illius Regni ſtatuere; ipſe ſe ad meliorem frugem cõvertit & verè confiteri cœpit, maiorem Summi Pontificis auctoritatem quàm ſuam eſſe, cùm videret anno 1593. ex eiuſdem Pontificis iuſſu omnes Regni ordines ad electionem Regis orthodoxi progredi velle, ut benè obſervat, & recolit Paramus ubi ſup. q. 1. opin. 4. n. ult. & Rutilius Benzon. de ann. Iubil. lib. 1. cap. 10, pag. 57. & ſeqq. ubi addit, hunc Regem Eccleſiæ reconciliatum, & à Clemente IIX. abſolutum, & benedictione Apoſtolicâ donatum fuifſe 17. Septembr. ann. 1595. & de eius converſione multum Eccleſiam Catholicam exultaſſe, & quemdam Poëtam rectè ſic ceciniſſe: Quem tota armatum mirata eſt Gallia Regem Mirata eſt etiam Roma Beata Pium. Magnum opus eſt armis ſtraviſſe tot agmina, maius Pontificis pedibus procubuiſſe ſacris. Et qui † plura alia exempla voluerit Regum, & Imperatorum, qui maximam reverentiam, & obedientiam Apoſtolicę Romanę ſedi in ſpiritualibus, & tẽporalibus exhibuerũt, legere poterit Ioan. Stapletoniũ in tract. de admir. magnitud. Eccleſ. Rom. lib. 2. cap. 4. Pet. Gregor. Tholoſan. lib. 12. de Repub. Lælium Zechum lib. 2. Polit. capit. 5. numer. 1. Thom. Bozium lib. 5. de iur. natur. & Divino Eccl. libert. cap. 4. & 5. & de ſign. Eccleſ. lib. 20. cap. 5. Henric. Farneſ. de perfect. Principe, tom. 3. de Relig. in princ. & c. 3. 20. & 24. Camil. Borrel. de præſtReg. Cathol. cap. 47. exn. 75. Ioſeph. Stephan. de adoratione pedum Pontificis, cap. 7. & 8. Iodoc. Coccium omnino videndum in Theſaur. Cath. tom. 1. lib. 7. de Hierarch. Eccleſ. artic. 8. & noviſsimè Pat. Suarez in defenſione Fidei lib. 3. cap. 21. num. 7. pag. 322. Quod tantum abfuit, ut quidquam eorum gloriæ, & exiſtimationi detraxerit, ut potius inde pluris habiti, & maioribus imperjis potiti fuerint, ut tetigimus ſup. lib. 1. cap. ultim. num. 88 & pluribus probat Valençuel. contra Venetos, 3. p. num. 89. 5. p.n. 207. & 7. par. n. 126. & noviſsimè poſt hæc ſcripta Michël Mauclerus in tract. de Monarch. lib. 8. per tot. nimirum, quia ut præclarè inquit D. Cyrill. lib. de recta in Deum, fide: Glorioſa † eſt in Deum pietas, & in Regijs honoribus immobile fundamentum. Et teſte Valerio Maximo lib. 4. capite. I §. de Lucio Furio, tunc Romani, ſe mundi regimẽ habere, putarũt, cũ ſacris imperia ſervirẽt, & Divinæ potentiæ bene, & conſtanter fuiſſent famulata. Quibus non obſtat, quod ſup. num. 14. † ex dict. cap. Adrianus retulimus. Nam licèt ſine præiudicio veritatis concedamus, quòd tunc Eccleſia, quia magnis vexabatur Longobardorũ perturbationibus, ſe Caroli Magni protectioni commiſerit, & ei eligendi Romanum Pontificem, atque ordinandi Apoſtolicam ſedem auctoritatem detulerit; † non tamen ob id eadem ſedes ius ſuæ prælationis, & iuriſdictionis amiſit, ſed potius Caroli pietate, & protectione mediante, illud conſervare ſtuduit. Quod ipſe Imperator ſatis agnovit, dum † dixit: In memoriã Beati Petri honoremus ſanctam Romanam, & Apoſtolicam ſedem; ut quæ nobis Sacerdotalis mater eſt dignitatis, eſſe debeat magiſtra Eccleſiaſticæ rationis. Quare ſervanda eſt cum manſuetudine humilitas, ut licèt vix ferendum ab illa ſancta Sede imponatur iugum, tamen feramus, & pia devotione toleremus. Quæ verba ex capitulis Caroli refert Gratianus in cap. 3. diſtin. 19. & Nauclerus volum. 2. gener. 28. dicit eſſe unum ex viginti tribus capitulis, quæ Carolus ad ſuos ſubditos miſit. Et receptum eſt à Patribus in Concilio Triburienſi canone 30. Vnde etiam dixit Symmach. Papa in ſexta synodo Romana: Non licet Imperatori, vel cuiquam pietatem cuſtodienti, quidquam, quod Apoſtolicis regulis obviet, agere, ut refert idem Gratianus in cap. 2. diſtin. 10. ubi ſimilia verba ex Calixto, Marcellino, & Adriano Papa recenſet. Imò idem Adrianus relatus ab eodem Gratiano in cap. generali 25, quæſt. I: Generali (inquit) decreto conſtituimus, ut execrandum anathema ſit, & veluti prævaricator Catholicæ Fidei ſemper apud Deum reus exiſtat, quicunque Regum, vel Potentum deinceps Romanorum Pontiſicum decretorum cenſuram in quocunque crediderit, vel permiſerit violandam. Quapropter † Ludovicus Pius, eiuſdem Caroli in Regno, & Imperio ſucceſſor, poſteà rebus Eccleſiæ magis auctis, & conſtitutis, eidem privilegio renuntiavit in perſona Paſchalis Primi, ut patet † ex cap. ego. Ludovicus 63. diſtin. & tradit Ioan. de Selva de benefic. 2. par. quæſt. 236. num. 31. Cened. collect. 64. ad Decretum, num. 1. Quæ † omnia, ut diximus, ſine pręiudicio veritatis notari poſſunt. Nam ſi Illuſtiſſ Cardin. Baronji cenſuram ſequamur, in annal. Eccleſ. tom. 9. ann. Chriſti 774. num, 10. & ſequentibus, & anno 964. à num. 22. Bellarmin. in Apolog. pro reſponſione ſua ad libr. Regis Angl. cap. 6. in tom. 7. ſuor. oper. colum. 737. & ſeq. & noviſsimè P. Franc. Suarez in defenſione fidei contra ſect. Anglican lib. 3. cap. 29. num. 7. pag. 365. & Seraph. Freitas d. cap. 6. num. 101. falſum utique eſſe conſtabit, quod de prædicta conceſsione in d. cap. Adrianus refertur, & in cap. in Synodo, ſtatim ſequenti, ut, ibîdem evidentiſsimis argumentis oſtendunt. Etenim ſolus Sigebertus Monachus in ſuis hiſtorijs, quas anno 1112. ſcripſit 342. poſt Caroli Magni exitum, nimis doloſe, & fraudulenter hanc fabulam confinxit, & ſuis ſcriptis intexuit, in gratiam Henrici Imperatoris Schiſmatici, cuius partes impenſè fovebat, qui ſimile privilegium deſiderabat, ut ſaltem aliquis, quamvis commentitius, extaret titulus, quo adverſus Romanũ Põtificem Imperator Schiſmaticus iure agere videri poſſet. Quã impoſturam non advertens Gratianus, nec de re adeò gravi diligentiori examine habito, eam ſuæ rapſodiæ decretorum imprudenter inſeruit, & alijs occaſionem præbuit, credendi, verum fuiſſe, quod à Sigeberto eſſet quàm mendaciſsimè affirmatum. Et tantum ab fuit, ut Carolus Magnus ſibi arrogare voluerit, quod aſſeritur, ut ſuo potius promulgato decreto, non ſolùm Pontificis, verùm & reliquorum Epiſcoporum electiones liberas eſſe ſtatuerit, atque ex ſacrorum Canonum pręſcripto decerni, ut conſtat ex capitularibus, quæ ipſe collegit lib. 1. cap. 84. & habetur apud Gratianum in cap. ſacrorum 34. eâd. diſtinctione 63. cuis hęc ſunt verba: Sacrorum Canonum non ignari, ut Dei nomine S. Eccleſia ſuo liberius potiretur honore: aſſenſum ordini Eccleſiaſtico præbuimus, ut ſcilicèt Epiſcopi per electionem Clericorum, & populi, ſecundùm ſtatuta Cononum de propria diœceſi, remota perſonarum, & munerum acceptione, ob vitæ meritum, & ſapientia donum eligantur, ut exemplo, & verbo ſibi ſubiectis uſquequaque prodeſſe valeant. Sed licèt ſuprà dicta opinio communis ſit, & multis iuribus, & Sacræ Scripturę ac ſanctorum Patrum auctoritatibus à præfatis auctoribus cõfirmetur, ut in cap. ſeq. oſtẽdemus. Sũt tamen † alij, qui ad vitanda, & fugienda argumenta, quæ contra eam expendi ſolent, quorum aliqua infra etiam conſiderabimus, mediâ viâ incedentes, † herciſcundorum more, ut in ſimili inquit Cuiacius lib. 10. obſervat. cap. 4. & in cap. litteras de reſtit. ſpoliat. affirmandum eſſe docent, Summũ Pontificem abſque dubio utrumque gladium habêre, & ſupremam atque ampliſsimam poteſtatem ſpiritualem, & temporalem ſuper omnes Reges, imperatores, & principes ſæculares: eâ † tamen diſtinctione, quòd ſpiritualis actu, habitu apud eum reſideat, & ſemper, & ubique per ipſum exerceri poſsit, & debeat; ſæcularis autem habitu tantùm, & quaſi in vagina cõſtricta, quia eius exercitium, ſive ordinaria executio ad Principes ſæculares ſpectat; cui Pontifex ſe immiſcere, ant præiudicium irrogare non debet, niſi ex magna, & gravi cauſa, & in quantum id finis ſupernaturalis exegerit, hoc eſt, Fidei, Religionis, & univerſalis Eccleſiæ neceſsitas, & utilitas, ad quam poteſtas ſpiritualis primò, & principaliter ordinatur. Tunc † enum benè poſſe concedunt, ſupremam illam iuriſdictionẽ temporalem (ſive verius ſpiritualem, cùm Eccleſiæ cauſam, & conſervationem reſpiciat) ex habitu in actum deducere, & in Reges, Imperatores, ac Principes Hæreticos, Apoſtatas, aut Schiſmaticos rebelles, & contumaces, materialem gladium diſtringere, illoſq́ue deponere, & ſuis Regnis, ditionibuſq́ue privare, & non ſolùm per cenſuras Eccleſiaſticas, ſed etiam pœnis externis, hoc eſt, vi, & armis procedere. Quamvis † maximè congruat Summum Pontificem, ubi ad hoc deveniendum fuerit, id per ſe ipſum minimè exequi, ſed alijs principibus ſæcularibus benè de Eccleſia, & Sede Apoſtolica meritis, exequendum cõmittere. Quam † ſententiam magis tandem probare videtur Gloſ. Innocent. Ioan. Andr. Abbas, Felin. Decius, & alij DD. in d. cap. quop ſuper de voto, & in. d. cap. novit. ubi. Navarr. notab. 3. ex num. 29. idem Abb. in cap. quoniã 13. num. 5. de conſtitut. & in cap. ſicut 6. col. 3. de iur. iur. Bellamera, & alij in d. cap. cauſam quæ, & d. cap. per venerabilem num. 18. qui filij ſint legitimi, Ioan. Pariſienſ. in tract. de poteſt. Papæ, cap. 6 & 7. Hugo de ſancto Victore lib. 2. de Sacram. pag. 2. cap. 4. quem ſequitur Alexand. Alenſis 3. p. ſum. quæſt. 40. num. 5. & 4, part. quæſt. 10. S. Bonavent. in lib. de Eccleſ. Hierarch. part. 2. cap. 1. Gabriel Biel in explicat. Canonis Miſſæ, lect. 23, latè Aufrerius in Clement. 1. ex num 23. de offic. ordin. D. Antonin. in 3. part. ſummæ tit. 22. cap. 5. §. 8. Sylveſter in ſumma verbo Papa quæſt. 7. &, 10. & ſeqq. Henric. quodlib. 6. quęſt. 23. Pet. de Palud. in lib. de. de poteſt. Eccleſ. Vvaldenſ. in doctr. Fid. lib. 2. articul. 3. cap. 76. & ſeqq. Turrecremata in ſumma de Eccleſia cap. 113. & 114. & in cap. cùm ad verum 96. diſtinct. Ioan. Theutonus in ſcholijs ad eum text. & ad cap. quoniam 8. diſtinct. Durand. de orig. iuriſdictio. quæſt. 3. Caietan. in opuſcul. 1. tom. tract. 2. cap. 13. ad octavum argum. & in 2. 2. quæſt. 43. art. 8. Ioan. Driedon. de libert. Chriſt. lib. 1. cap. 15. & 16. & lib. 2 cap. 2. Almain. de poteſt. Ecceleſ. I part. cap. 7. ubi † aſſerit, Gerſonem abſolutam poteſtatem Papæ concedentem, eius adulatorem eſſe, Iacobatius de Concilio lib. 7. art. num. 50. & 51. & lib. 10. articul. 8. num. 17. Auguſtin. Beroius conſ. 147. num 22. volum 3. Alphonſ. Alvarez Guerrerus in ſpeculo Princip. cap. 16. Albanus de poteſt. Papæ 2. P. num. 17. Maranta de ordin. iudic. 3. part. num. 30. verſ. Quæ poteſtas, Bermond. Choveron. d. d tract. de. publ. concubin. verbo Et ſi Regali, ex num. 20. Anton. Corſet. in tract. de poteſt. Regia, quæſt. 85. Albert. Pighius. lib 6. Eccleſ. Hierarch. Fortun. Garcia in tract. de ult. fine, verſ. Iuſtitiæ, num. 385. Ioan. Blaſtus de ſacro. Eccleſ. Princip. lib. 2. cap. Burſatus conſ. 90. num. 23. & ſequentibus, volum. 2. Victoria in relect. 1 & 2. De poteſt. Ecceſ. & in relect. 1. de Indis inſul. num. 26. Epiſcop. Chiapenſ. in tract. comprobat. ſupremi dominji Indiarum fol. 10. cum multis ſequentib. ubi plura congerit, & in hanc ſententiam omnes convenire aſſeverat, Domin. Sotus de iuſt. & iure lib. 4. quæſt. 4. art. 1. & 2. Nicol. Sanderus de viſib. Monarch. lib. 2. cap. 4. Fran. Duarenus de ſacris Eccleſ. miniſt. C, 4, Fran. Vargas in tract. de poteſt. Pontif. & Epiſcop. confir. 10 Covar. d. reg. peccatum 2. part. §. 9. num. 6 in fine, & num. 7. & in pract. cap. 1. num. 2. Gregor. Lopez in d. l. 2. tutul. 23. gloſ. mag. colum. 8. part. 2. idem gregor. per text. ibi. in l. 1. titul. 1. part. 2. Avilès in capit. Prætor. verb. Vſurpan, num. 4. Anton. Gomez in l. 40. Tauri num. 3. Menchaca in præfat. quęſtion. illuſtr. num. 106. & cap. 20. n. 2. Conrad. in templo iudic. lib. 1. cap 1. §. 2. quęſt. 2. in princip. & num. 8. & 18. Pet. Gregor. 3. part. Syntagm. lib. 31. cap. 30. num. 30 Anaſtaſ. Germon. d. lib. 3. de ſacror. immun. cap. 13. ex numer. 27. ioan. Garcia de nobilit. dict. gloſ. 9. num. 4. & ſeq. Cardin. Regional. Polus in defenſ. Eccleſ. unit. lib. 1. pag. 88. Nicol. Serarius 2. tom. opuſc. Theolog. diſput. de legibus, articul. 36. pag. 37. Sebaſtian. Medices in eodem tractat. de legib. part. 1. quæſt. 8. in fine, Simancas in Catho. inſtit. titul. 45. de Papa, num. 25. Corduba in quæſtionar. lib. 1. quæſt. 57. dub. 6. verſ. Sexta pars, de domin. quæſt. 4. dub. 2. & in 2. 2. quæſt. 20. art. 10. & quæſt. 40. art. 1. verſ. Ad quintum, Aragon. in. eâd. 2. 2. quęſt. 63. art. 2. dub. penult. verſ. Et ut argumentis, Lud. Molin de iuſt. & iure, tom. 1. tract. 2. quæſt. 28. & 29. Eman. Rodericus in quæſtion. Regular. lib. 1. quæſt. 43. art. 16. verſ. Tertia concluſio, Michaël Salon de iuſt. & iure. quæſt. 4. de dominio art. 5. colum. 429. Oſaſcus deciſ. Pedemon. 30. numer. 4. Borrellus d. tract. de præſt. Reg. Cathol. cap. 47. num 43. & ſeqq. Bobadill. in Polir. d. lib. 2. cap. 17. num. 5. Ioan. Azorius 2. tom. inſtit. Moral, lib. 10. cap. 6. verſ. Ad hæc ominia, & lib. 11. cap. 5. verſ. Octavò quæritur, Morla in Empor. iur. 1. part. tit. 2. quæſt. 4. num. 9. latiſsimè Paramus, qui poſt longam diſputationem hanc opinionem ut veriorem admittit, & inter diſcipulos. D. Thomæ communem eſſe ait d. lib. 3. quæſt. 1. opin. 4. per totam, Zevallos d. 4. tom. pract. commum. quæſt. ultim. ex num. 102. & in tract. De las fuerças, in prologo num. 8. & 79. & noviſsimus Caliſtus Remirez d. tract. de lege Regia Aragon. §. 2. ex n. 30. Et † idem ſequitur Illuſtr. Cardin. Bellarmin. in controverſ. de Romano Pontific. lib. 5. per totum, præcipuè cap. 1. 4. & 6. & de translat. Imperij adverſus Illiricum, & de temporali Eccleſiæ poteſtate adverſus Barclaium, niſi quòd rem alijis vocabulis explicans, inquit, directam poteſtatem temporalem circa Reges, & Principes ſęculares Romano Pontifici non competere, indirectam autem, & ſupereminentem, hoc eſt, in ordine ad ſpiritualia competere; quod etiam paſsim tradit, & docet erudittiſſ. Pat. Franc. Suarez in 3. part. tom. 1. diſputat. 42. ſect. 2. in fine, dicens, oppoſitum non habêre fundamentum, & lib. 3. de legibus, cap. 6. cum ſequentibus, & in defenſ. Fidei contra ſect. Anglic. lib. 3. cap. 5. & cap. 11. num. 6. & cap. 21. cum multis ſequentibus, & noviſsimè in tract. de Fide, diſput. 20. ſect. 3. à num. 21. & diſpitat. 22. ſect. 6. num. 2. & in tract. de charitate, diſput. 13. ſect. 2. num. 5. & ſect. 5. ex num. 4. & Pat. Ioan. Salas omnino videndus in dict. tract. de legibus, quæſt. 95. diſput. 7. ſect. 1. num. 7. in fine, & ſect. 4. num. 29. & ſeqq. & ſect. 5. Per totam, & poſt hæc ſcripta Gabriel Pereira in tract. manu Regia, lib. 1. cap. 3. Augſt. Barboſa in Paſtorali, ſive de offic. & poteſt. Epiſcop. I. part. titul. 3. cap. 2. Egid. Benedict. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, tom. 1. cap. 3. num. 16. & Seraph. Freitas de iuſto Imperio Aſiatico cap. 6. ex num. 58. Iuxta † quem loquendi, docendi modum, intelligi debet eorumdem auctorum aſſertio, dum communiter tradunt, poteſtatem cemporalem verè diſtinctam eſſe ab ſpirituali. † Et Reges, & Principes ſæculares Romano Pontifici in temporalibus non ſubeſſe, & in ſuis titulis affirmare poſſe, ſe ſolius Dei gratiâ regnare, ut præter alios, de Catholicis noſtris Hiſpaniæ Regibus loquentes, obſervant Navarr. dict. notab. 3. num. 99. Borrellus, Zevallos, & Caliſtus Remirez ubi ſup. idem Zevallos dict. tract. De las fuerças, gloſ. 18. num. 29. pag. 117. Perr. Cenedus in d. collect. 64. ad Decretum, num. 3. Et Nos tetigimus ſup. hoc lib. 2. cap. 2. ex num. 5. Id † erenim ad directam & ordinariam poteſtatem temporalem referendum eſt, non autem ad ſupremam, ſupereminentem, ſive indirectam, quæ, ut diximus, cum ſpirituali † coniungitur, & legitimâ cauſâ exiſtente, ſæculares Principes & eorum Regna, & Imperia ſibi ſubordinat. Atque ita ijdem ipſi, & plures alij Doctores reſolvunt, † Papam eſſe iudicem Principum non recognoſcentium ſuperiorem, maximè ubi materia peccati, vel aliquid ſpirituale concernens intervenit, ut probat Felinus per text. ibi in d. cap. novit num. 4. de iudicijs, cap. per venerabilem, qui filij ſint legit. Guido Pap. in tract. de appellation. num. 7. & 81. Bartol. in l. ſi Imperialis num. 4. C. de legibus, Lælius Iordanus in tract. de Rom. ſed, orig. cap. 12. num. 21. Petr. Gregor. lib. 13. de Repub. cap. 1. num. 20. Pena in director. Inquiſit. 3. par. commen. 158. pag. 661. verſ. Praterea Romanus. Et eum † præcipuum Cæſarem appellat Baldus in 1. 1. vetſ. Tertiò nota, D. de offic. Procur. Cæſar, & in l. cùm in antiquioribus, num. 19. C. de iure deliber. inquit, quòd Papa non eſt ſicut homines terreni, ſed Princeps Regum terræ, & idem refert, & ſequitur Gregor. Lop. in 1. 4. tit. 5. part. 1. gloſ. 2. Petr. Gregor. lib. 47. Syntag. cap. 4. num. II. & plures alij congeſti à Valẽçuela d. monit. part. 5. num. 95. cum multis ſequentib. & ex num. 232. ubi inquiunt, quòd eſt Dominus dominantium, & ſupremum culmen omnium dignitatum, & ſuper omnes iuriſdictiones, d. cap. ſolitę. de maiorit. & obedient. cap. venerabilis, de præbend. cap. duo ſunt, cap. ſi Imperator 96. diſtinct. cum alijs, quę latiùs trademus in cap. ſequenti ex num. 71. & expreſsius celebris text. in d. Extravag. unam ſanctã de maiorit. & obed. ibi: Oportet autem gladium eſſe ſub gladio, & temporalem auctoritatẽ ſpiritali ſubijci poteſtati, &c. Quo iure ſæpèſæpius uſa videtur ſancta Romana Eccleſia, & Pontifices Summi, qui illam pro tempore gubernarunt. Nam ubi ſibi expedire viſum fuit, adverſus Imperatores, Reges, & alios Principes ſęculares, non ſolùm cenſuras Eccleſiaſticas, ſed materialem etiam gladium evaginarunt, illoſq́ue ſuis Regnis, & Imperijs privarunt, vel eorum adminiſtratione, & iuriſdictione, quouſque reſipiſcerent, prohibuerunt, ut apertè conſtat ex † multis exemplis, quæ deduci poſſunt ex cap. Valentinianus, cap. Adrianus 63. diſtin. d. cap. duo, & cap. Conſtantinus 69. diſtin. c. Sacerdotibus 11. quæſt. 1. gloſ. in cap. nullus, eâdem cauſa, & quæſt. & in dict. cap. ſi Imperator, verbo Divinitus, cap. ſi quis deinceps 17. quæſt. 4. cap. alius 15. quæſt. 6. cap. hortatu 23. quęſt. §. cap. ſcelus 2. quæſt. 1. cap. nos ſi incompetenter 2. quæſt. 1. cap. venerabilem de elect. dict. cap. novit, de iudicijs, cap. per venerabilem, & cap. cauſam quæ, el 2. qui filij ſint legit. cap. grandi de ſupplend. neglig. prælat. cap. ad Apoſtolicæ de re judic. cap. unico de Schiſmat. lib. 6. gloſſa verb. Vrbano, in Clement. 1. De reliq. & venerat. Sanctor. & ex innumeris alijs, quę non gravaremur ex omnimoda hiſtoria, & chronologicis obſervationibus promere, & lato calamo recenſere, † niſi id ante Nos diligentiſsimè præſtitſſent omnes ferè auctores ſuprà relati, & præcipuè Ioan. Lop. Palac. Rub. dict. tractat. de obten. Reg. Navar. 2. part. § 6. & 7. Bermond. Choveron. dict. tractat. de publ. concubin. verb. Et ſi Regali ex num. 4. Turrecremata in ſum. de Eccleſ. lib. 2. cap. 114. per totum, Albertus Pighius lib. 5. Hierarch. Eccleſ. cap. 14. & 15. Petr. Gregor. dict. lib. 15. Syntagm. cap. 1. ex num. 11. & lib. 26. de Republ. cap. 4. & 5. Pat. Molin. dict. tractat. 2. de iuſt. & iure, diſput. 29. verſ. 3. colum. 137. Illuſtriſſ. Cardinal. Bellarmin. lib. 2. de Rom. Pontific. cap. 19. & lib. 3. verſ. Hæc opinio, lib. 4. cap. 13. verſ. Deinde, ubi latè agit de depoſitione Henrici IV. Imper. per Gregor. VII. factâ, & latiùs lib. 5. cap. 8. per totum, ubi duodecim inſignia exempla proponit, Simancas dict. titul. 45. ex num. 25. Ayala de iure & officio belli, lib. 1. cap. 2. num. 27. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 17. cap. 3. & 4. per totum, & in dict. tractat. de iure Eccleſiaſt. libert. & poteſt. lib. 6. cap. 12. & de Italiæ ſtatu contra Machiavel. lib. 3. cap. 5. & 6. Anaſtaſ. Germon. dict. lib. 3. ſacror. immunit. cap. 13. ex num. 27. ad 50. Ioan. Boterus in relat. univerſ. 2. part. lib. 4. ubi agit de Romano Pontifice, ex pag. 234. Rutilius Benzonius de ann. Iubil. lib. cap. 10. pag. 57. & 58. Salas dict. tractat. de legibus, quęſt. 95. diſputat. 7. ſect. 4. Angel. Matthæacius de via, & ratione iuris, lib. 1. cap. 34. num. 28. Valençuela dict. 5. part. ex num. 236. ad 258. Bobadilla dict. lib. 2. Polit. cap. 17. num. 5. Camill. Borrell. dict. tract. de præſtan. Reg. Cathol. cap. 46. ex num. 110. & dict. cap. 47. ex num. 46. Peregrinus de iure fiſci lib. 1. titul. 2. ex num. 5. latiſsimè Paramus omnino videndus, dict. lib. 3. de orig. Inquiſit. quæſt. 1. opin. 3. ferè per totam, ubi plurima exempla laboriosè congeſsit, Marta de iuriſdict. 1. part. cap. 5. ex num. 15. & cap. 18. ex num. 5. & cap. 22. ex numer. 11. & cap. 23. per. totum, Pat. Suarez in dict. defenſ. Fidei lib. 3. cap. 23. ex num. 1. & lib. 6. cap. 4. num. 17. & ſequentibus, & in tractat. de Fide, diſput. 20. ſect. 3. à num. 21. & diſput. 22. ſect. 8. num. 2. & 7. Caliſtus Remirez dict. tractat. de lege Regia, §. 2. ex num. 44. & noviſsimus Seraph. Freitas d. cap. 6. ex num. 45. ubi poſt Bellarm. optimè refert, & refellit argumenta, quibus in contratium pugnare videtur Guiller. Barclaius. Eſtq́ue † inter alia exempla illud Iulij II. Roman. Pontific. valdè notandum, qui Ioannem Navarræ Regem, & ipſius coniugem Schiſmaticos declaravit, & Regno privavit. Quâ occaſione, & alijs à Catholico Rege Ferdinando Quinto occupatum fuit, ut ad longum recenſent Platina, Illeſcas, & alij in vita eiuſdem Iulij, Antonius Nebriſſenſ. de bello Navarrienſi lib. 1. cap. 2. & 3. Palacius Rub. dict. tractat. de obtent. Reg. Navarr. Garibai in compend. hiſtor. 2. part. lib. 20. cap. 15. & 3. part. lib. 29. cap. 4. & ſequentibus, Pineda in Monarch. 27. cap. 8. §. 3. Borrellus d. cap. 46. ex num. 102. & dict. cap. 47. num. 69. Valençuela ſup. num. 255. & Nos latiùs ſup. hoc lib. 2. cap. 20. num. 63. Et † memoriâ noſtrâ Pius V. fœlicis recordationis anno 1569. per ſuã conſtitutionem, quæ incipit: Regnans in excelſis, Angliæ Regnum, ob Iſabellę Reginæ deteſtabiles hæreſes, & errores, ab ea ademit, & Chriſtianis Principibus illud debellandi, & occupandi poteſtatem fecit. Et poſteà Sixtus Quintus anno 1588. de eodem Regno, ac Brittonum, Philippum II. Regem Hiſpaniæ Catholicum inveſtivit, ut tradunt Sanderus de orig. & progreſſ. Schiſm. Ang. lib. 1. Germon. ubi ſubrà num. 41. Bobadilla num. 5. verſ. I en eſtos tiempos, & Camill. Borrell. dict. cap. 46. num. 189. & ſeqq. Neque † Pij, Chriſtiani Principes iniquo animo hanc Romanæ Eccleſię ſupremam auctoritatem ferre debent, cùm † Aurelianus Imperator, licèt à Religione Chriſtiana abhorrens, Romani Pontificis prærogativam agnoverit, ut tradit Euſeb. Cæſarienſ. lib. 7. hiſt. Eccleſ. cap. 26. Ruffin. lib. 7. cap. 30. Alanus Coppus dialog. 1. cap. 8. pag. 53. Et † reverâ maius imperio ſit ſubmittere legibus Principatum, 1. digna vox, C. de legibus, ipſaque temporalis dignitas hoc modo maiora incrementa recipiat, ut tetigimus ſup. num. 33. & latè proſequitur Tho. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 20. c. 8. & ſeqq. & lib. 21. per totum, & in tract. imperia pendere à virtutibus. Præſertim, † cùm propter malitiam temporum, experientia clamet, non ſolùm utiliter, ſed etiam neceſſariò, & ex ſingulari Dei providentia, hac temporali iuriſdictione, & coertione donatos eſſe Pontifices, ut præclarè advertit Bellarmin. dict. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 9. qui ita † reſpondet dubitationi Othonis Friſingenſis in prologo ad lib. 4. Chronic. ſuorum, dum dixit: Vtrum Deo magis placeat Eccleſiae ſuae, quae nunc cernitur exaltatio, quàm prior humiliatio, prorſus ignorare me profiteor: videtur quidem ſtatus ille fuiſſe melior: iſte foelicior; aſſentior tamen Romanae ſedi, quam ſuper firmam petram aedificatam non dubito, credenda, quae credit, licitè poſsidenda, quae poſsidet, &c. Idem † quoque pluribus exemplis oſtendit Bapt. Fulgoſus lib. 1 memorab. cap. 1. de cultu Religionis, in cuius initio ſic habet: Huc accedit, quòd multi Reges, Imperatoreſq́ue ipſi, Regno, atque Imperatorio honore digni non creduntur, quos Religiosè Sacerdotes non unxerint, quin poſteà quàm aſſumpto diademate in Regno, aut Imperio confirmati fuere, ſi Eccleſiam hæreſi, aut alio modo laeſerint, à Pontificibus regnandi, imperandiq́ue iure privantur, pluriſq́ue apud Chriſtianos populos Religio, Pontificiaq́ue voluntas, quàm arma ipſa, atque Regum Maieſtas habita eſt, &c. Et alia adducit lib. 6. cap. 3. de ſeveritate, fol. 200. & ſequentibus. Quae eò magis adnotanda ſunt, quòd ipſe idem auctor lib. 2. cap. 1. de priſcis inſtitutionibus, fol. 60. ſui veluti immemor, eoſdem Pontifices Romanos taxare videtur, quòd opibus & maieſtate praefulgeant: Studiumq́ue principalis nominis, ſanctiſsimæq́ue appellationis, item pedum deoſculationes, etiam à Regibus, & Auguſtis, factas, admittant, & prima nomina, à ſatis humilibus primordijs incoepta, in militarem, atque tyrannicam poteſtatem tranſtulerint, quae Principum ignavia diu ferendo incorrigibilia effecit. Et alia ſimilia habet lib. 9. cap. 5. de ſuperbia, fol. 329. quae vel delenda ſunt, vel cautè legenda. (. † .) CAPVT XXIII. De eodem titulo, & magis peculiari Pontificiæ & poteſtatis in concedendis Regnis, Provincijs, & bonis infidelium diſputatione. SVMMARIVM Capitis XXIII. -  1 Pontifex an poſsit de provincijs infidelium diſponere, iterum in diſputationem adducitur. -  2 Papæ poteſtatem non extendi ad infideles, qui nunquam de Eccleſiæ gremio fuerunt, multi Doctores tenent, qui latiſsimè recenſentur. -  3 Infideles per Papam quibus in cauſis puniri, & iudicari poſsint, ex ſententia Covar. & aliorum. -  4 Ambroſius Catherinus vocat nimis ſimplices, & adulatores Papæ eos, qui illũ totius Orbis dominum faciunt. -  5 Alexander VI. ex ſententia Epiſcopi Chiapenſis, Acoſtæ, Caietani, Soti, Victoriæ, Cordubæ, Bellarmin. Bañez, Valenciæ, Molinæ, & aliorum, quorum dicta ſpecialiter ponderantur, ſolùm cõceſsit Regibus Catholicis curam cõverſionis, & protectionem Indorum Novi Orbis. Sed contrarium ex num. 63. -  6 Alexandri VI. bullam, & conceſsionem erroris nota ſugillat Gregorius de Valencia. -  7 Pat. Fran. Coello ex quæſtore Limẽſi, Societatis Ieſu Presbyter admodum religioſus, & eruditus, laudatur. -  8 Pat. Ioan. de Sales ſummarium, in Indice parum cautè ſcriptum, notatur. -  9 Michaël Salon nunquam dixit, Reges noſtros Novum Orbem tyrannicè poſsidere. -  10 Hæretici paſſim rident, & mordent Alexandri VI. conceſsionem. -  11 Atabaliba Peruanorum Rex quid reſpondiſſe dicatur legatis Caroli V. Imp. ei Alexand. VI. donationẽ intimãtibus? -  12 Alexandri VI. donationem hæreticus quidam umbratilem appellat. -  13 Auctor libri, cui titulus: Mare liberũ latè, & liberè in eandem Alexãdri VI. donationem debacchatur, & quàm iuſtè idem liber prohibitus ſit. -  14 Hæreticorum deliria notanda ſunt, ut illis reſpondeatur. -  15 Papæ iuriſdictionem temporalem in toto Orbe nullibi pobari, plures affirmant. -  16 Infidelium perſonæ, & bona ex ſententia multorum non ſolùm in temporalibus, verùm neque in ſpiritualibus Papæ ſubduntur. -  17 Ovium nomine, quæ Petro à Chriſto commiſſæ ſunt, fideles tantùm intelliguntur. -  18 Infidelium reſpectu Chriſtus Petro, & eius ſucceſſoribus ſolùm curam prædicationis præcepiſſe videtur. -  19 Papa diverſo modo officio ſuo uti debet inter fideles, & inter infideles. -  20 D. Paul. 1. Corinth. 5. nullam omnino iuriſdictionem Eccleſiæ adverſus infideles concedere videtur. -  21 Eccleſiæ membra ſunt ſoli viatores fideles. -  22 Baptiſmus eſt ianua, qua Eccleſiam ingredimur, & Chriſti, & Eccleſiæ membra efficimur. -  23 Pontificis auctoritas, & poteſtas non poteſt eſſe maior quàm Chriſti, cuius Vicarius eſt. -  24 Subrogatus non poteſt eſſe maioris potentiæ, quàm is, in cuius locum ſubrogatur. -  25 Chriſtus Dominus in quantum homo non habuit temporalem totius mundi dominationem, ex communi multorum ſententia, qui referuntur, num. 30. -  26 Ieremiæ locus cap. 22. verſ. 3. de Regno Ieconiæ loquens, perpenditur. Et num. 32. -  27 Chriſtus noluit exercere officium diviſoris inter fraters. -  28 Regnum ſuum non eſſe de hoc mundo, quo ſenſu Chriſtus Pilato reſponderit. Et. num. 33. & 41. -  29 Chriſtus, & Apoſtoli paucarum rerum dominium habuiſſe dicuntur. -  31 Divi Auguſtini, Hieron. Ambroſ. Baſilij, Bernardi, & Theophylati loca expẽduntur, temporale dominium Chriſti negantia. -  34 Chriſto ut homini, excellens quoddam dominium temporale, quidam ex dono, ſive virtute unionis attribuunt. -  35 Chriſtus nõ tranſtulit in Eccleſiam, & eius Vicarium ea, quæ ſibi excellenter, ſive eminenter conceſſa fuerunt. -  36 Conſequentia hæc nõ ſemper valet: Hoc potuit Chriſtus in quantum homo, ergo & eius Vicarius. -  37 Pontifices etſi haberent temporalem iuriſdictionem, ea uti non deberent. -  38 Chriſtus Dominus non abſtulit dominia hominum, etiam peccatorum, & tyrannorum. -  39 Chriſtus iuſsit, tribute Cæſari ſolvi, Principibus obediri, & materiali gladio uti noluit. -  40 Sedulij Paſchalis Hymnus expenditur, in Epiphania ab Eccleſia cantari ſolitus. -  41 Divus Auguſtinus elegant paraphraſi oſtẽdit Regnum Chriſti non eſſe de hoc mundo. -  42 Pontifices ipſi ſpiritualem poteſtatem à temporali ſæpè ſecernunt, & illam tantùm ſibi competere tradunt. -  43 Cap. quo iure, & cap. quoniã 8. diſtin. expenduntur. -  44 Cap. cùm verum, & cap. duo ſunt, diſt. 96. & cap. nos ſi incompetenter 2. q. 7. ponderantur, & illuſtrantur. -  45 Cap. ſolitæ de maiorit. & obed. cap. per venerabilem, & cap. cauſam quæ, qui filij ſint legit. cap. novit de iuducijs, & cap. tuam de ordin. cognit. cap. ſi duobus, §. denique de appellation. perpenduntur. -  46 Appellatio ad Papam non fit in cauſis temporalibus ex conſuetudine totius Chriſtianiſmi. -  47 Cap. convenior 23. q. 8. cap. inter hæc 33. quæſt. 2. cap. Imperium diſtinct. 10. expenduntur. -  48 Hoſius Cordubenſis qualiter Imperatorum, & Pontificum poteſtatem diſtinguat? -  49 D. Bernard. temporalem iuriſdictionem Regibus terræ relinquendam docet, & alienam à Romano Pontifice vocat. -  50 Opinionem affirmativam in propoſita temporalis poteſtatis Romani Pontificis quæſtione Auctor ut veriorem, & communiorem amplectitur. -  51 Pontifex Romanus de omnibus Regnis, etiã ab infidelibus poſſeſsis, ex iuſta cauſa diſponere poteſt. -  52 Bartoli doctrina refertur, & probatur, qui Pontifici tribuit facultatem concedendi terras, & inſulas infidelium. -  53 Auctores plurimi referuntur, & expenduntur, qui Papæ dominium, & iuriſdictionem etiam in Provincijs & Regnis infidelium agnoſcunt. -  54 Infideles, Iudæi, & Idololatræ non habent verum dominium, & eorum bona pertinent ad Eccleſiam, quæ ratione publicæ utilitatis poteſt illos privare iure ſuo, quia illa habent ut peculium. -  55 Belli contra infideles ſuſcipiendi auctoritas maximè penes Pontificem reſidet. -  56 Doct. Marta graviter invehitur contra negantes abſolutam Papæ iuriſdictionem in temporalibus, & eorum argumentis reſpondet. -  57 Thom. Bozius Eugubinus conſtantiſsimè defendit abſolutam Papæ iuriſdictionem in temporalibus, & hanc ſententiam commune Theologorum appellat. -  58 D. Thomæ verba notabilia adducũtur pro aſſerenda temporali dominatione Pontificis. -  59 Henricus de Gandavo utramque iuriſdictionem Papæ concedit, & ſpiritualẽ architectonicam facit. -  60 D. Antoninus iuriſdictionem Papæ ad puniendos, & deponendos infideles violantes legem naturæ, ut rem indubitatam agnoſcit. -  61 Rodericus Sanctius Epiſcop. Zamorenſis aperte tribuit Papæ univerſalem poteſtatem in ſpiritualibus, & temporalibus, & eam pluribus Scripturæ locis confirmat. -  62 Caliſtus Remirez ſupremam poteſtatem Papæ in temporalibus, etiam ad infideles extendit. -  63 Indos infideles Novi Orbis, & eorum Regna, & Provincias potuiſſe ab Alex. VI. Regibus Catholicis dari, plurimi Doctores fatentur. Et num. 68. -  64 Ioan. Lupi de Palacios Rubios peculiarem tractatum fecit de inſulis maris Oceani. -  65 Alexandri VI. Indiarum conceſsionem Hiſpaniæ Regibus factam intrepidè, & indiſtinctè probat Petrus Malferitus. -  66 Marquardus hæreſim ſapere inquit, Alexandri VI. donationi contradicere. -  67 Gregorius Lupus Alexandri VI. donationem validam eſſe cenſet, & prout iacet, accipiendam. -  69 Thomas Bozius Alexandri VI. donationem multis rationibus defendit. -  70 Epiſcopi Chiapenſis notabilia verba referuntur de viribus tituli, qui ex Pontificia conceſsione deſcendit. -  71 Pontifex eſt Dei Vicarius, vel Deus vivus in terris. -  72 Papæ poteſtatem in dubium vocare ſacrilegij inſtar eſſe videtur. -  73 Papæ de poteſtate, & dignitate varij extant tractatus, & Doctorum encomia. -  74 Papa eſt totius Orbis Monarcha, cauſa cauſarum, omnia, & ſuper omnia. -  75 Papæ nullus poteſt dicere: cur ita facis? -  76 Papa quidquid agit, agit tanquam Deus. -  77 Papæ, qui mentitur, Deo mentiri videtur. -  78 Papa ex ſententia D. Pauli etiam Angelos iudicabit, & hoc qualiter accipiatur? -  79 Pontificem, Tertullianus Regem ſæculi appellat, & Eccleſia, omnia mundi Regna ei tradita, canit. -  80 D. Bernardi verba elegãtiſsima de dignitate Pontificis. -  81 D. Auguſt. miram potentiam Pontificis Romani eleganter exaggerat. -  82 B. Ignatius qualiter Pontificis poteſtatem cæteris præferat. -  83 Petri Bleſienſis inſignis locus pro excellentia Romanæ ſedis in utroque gladio conſideratur. -  84 Anglicus quidam Doctor qualiter Papam alloqueretur? -  85 Papæ, & Pontifices nominis etymologia. -  86 Papæ nomen olim inferioribus etiam Epiſcopis applicari ſolitum, quãdo proprium Pontificis Romani fierè cœperit. -  87 Pontifices ſacri apud omnes fere gentes etiam temporalia gubernarunt. -  88 Sacerdos ſummus Hebræorum terram Promiſsionis partiebatur, & quid mundi effigies, in eius ſuperhumerali contexta, ſignificaret. -  89 Chriſtum etiam in quantum hominem totius Orbis tẽporalẽ Dominum fuiſſe, plurimi ex ſanctis Patribus generaliter, & magis communiter docent. -  90 Thomas Bozius hæreticos eſſe tradit eos, qui Chriſto, ut homini, temporaliũ dominium non concedunt. -  91 Chriſtus, ut homo, ex ſententia magis vera & probabili ſaltem habuit dominium excellentiæ, ex dono unionis, ſibi à Patre conceſſum. -  92 Dominio temporali qualiter Chriſtus Dominus vſus fuerit. -  93 D. Bernardi elegans locus pro dominio Chriſti perpenditur. -  94 Auctores plures citantur, qui temporale dominium ſaltim excellenter, & habitualiter in Chriſto concedunt. -  95 Pſalm. 2. 23. & 28. pro dominio temporali Chriſti expenduntur. -  96 D. Paul. ad Hebræos 6. verſ. 7. qualiter Chriſti dominium inſinuare videtur? -  97 Geneſis 49. Iſaiæ 9. & Apocalipſis 19. verba explicantur, quibus Chriſti temporale Regnum aſſeritur. -  98 Regnum temporale Chriſti nõ ſolùm inter Hebræos, ſed generale totius Orbis fuit. -  99 Chriſto omnia ſubiecit Pater, præter ſeipſum, ex D. Paul. 1. Corinth. 5. Vaticinium de Regno Chriſti, qualiter acceperit Ioſephus Iudæus, ibid. -  100 Sibyllæ agnoverunt dominiũ, & Regnum Chriſti. -  101 Virgilius, quod de dominio, ſeu Regno Chriſti Sibyllæ prænuntiarunt, ad Auguſtum Cæſarem adulatoriè traduxit. -  102 Chriſtus in quantum homo, an, & qualiter omnipotens dici potuerit? -  103 Chriſti dominatio temporalis non ſolùm creationis, verùm & redemptionis titulo nititur. -  104 Chriſtus Regnum ſuum temporale Eccleſiæ, & Pontifici communicavit. -  105 Chriſti, & Eccleſiæ idem eſt Regnum. -  106 Eccleſia ſancta Dei ſponſa eſt. -  107 Sponſæ negandum non eſt quod ſponſo conceditur. -  108 Chriſtus, & Eccleſia unum corpus, & unam vocem conſtituunt, & inſignis ad id Divi Auguſtini locus. -  109 Papa ex opinione Scoti Vicarius eſt Chriſti, etiam in quantum fuit Dominus mundi. -  110 D. Petr. Chryſolog. omnem Chriſti poteſtatem, & dominationem in Eccleſiam translatam fatetur. -  111 Eccleſiæ gubernatio perfectè ordinata non eſſet, ſi Pontifici omnes Principes non ſubeſſent. -  112 Monarchicum Imperium omnium optimum, & convenientiſsimum ſemper eſt iudicatum. -  113 Pontificis univerſalis poteſtas in temporalibus multis iuribus comprobatur. -  114 Ieremiæ vaticinium cap. 1: Ecce conſtitui te, &c. de Pontifice Romano omnes Patres accipiunt, & eius interpretatio. -  115 Infideles etiam ad Eccleſiæ gubernationem ſpectant. Et num. 141. -  116 Cap. 1. diſtinct. 21. cap. omnes 22. diſtinct. & alia ſimilia expenduntur. -  117 Cap. ſolitæ de maiorit. & obed. explicatur. -  118 Cap. per venerabilem qui filij ſint leg. ponderatur, & illuſtratur. -  119 Extravag. unã ſanctam, de maior. & obed. latè explicatur, & exornatur. -  120 Gladium ſpiritualem, & materialem Eccleſiæ competere, quibus rationibus Bonifacius IIX. evincat. -  121 Bonifacius IIX. magnam partem extravag. unam ſanctam ex dictis D. Auguſtini, & Bernardi deſumpſit. -  122 Papa ex ſententia D. Thomæ utriuſque poteſtatis apicem tenet. -  123 B. Ignatius à Loyola plura piè, & doctè notavit de utraque poteſtate Pontificis in epiſtola ad Regem Abyſsinorum. -  124 Eliachim fuit typus Romani Pontificis. -  125 Clavium traditio eſt ſignum pleni, & abſoluti dominij. -  126 Extravagans Meruit, de privilegijs edita per Clemen. V. an in aliquot derogaverit extraveg. unam ſanctam. -  127 Lex, etiam ſi corrigatur, rationes tamen eius æternæ, & immutabiles ſunt. -  128 Bella quemadmodum iuſta cenſeri ſolent, ſi à Deo, ita ſi à Pontifice præcipiantur. -  129 Pontificis auctoritate bellum iuſtè moveri poteſt adverſus infideles, & in eo capta licitè retinentur. -  130 Apoſtolica Sedes ſolita eſt, infidelium provincias Principibus Chriſtianis cõquirendas, & poſsidendas concedere. -  131 Baldi notabilis doctrina refertur circa conceſsionem terrarium infidelium. -  132 Infidelium provincias, non ſolùm ubi anteà Chriſtianorum fuerunt, ſed etiam noviter repertas, & nunquam à Catholicis occupatas, Pontifex concedere poteſt ſub ea conditione, ſi capiantur. -  133 Hoſtium terras, aut bona ante victoriam dividere, imprudentiæ tribui ſolet. -  134 Conditionem victoriæ, & ſpoliationis hoſtium expectare, nullam turpitudinem continent. -  135 Cap. Abbate ſanè de re iudicata, lib. 6. expenditur, & illuſtratur. -  136 Eccleſiæ, quæ nondũ conſtructa eſt, bené poteſt donari, collata cõditione in tẽpus, quo iam fuerit ædificata. -  137 Anaſtaſ. Germonij, & Franc. Vargas notabilia verba referuntur circa magnam Pontificis poteſtatem, in concedendis quibuslibet infidelium provincijs. -  138 Pontificis temporalem poteſtatẽ nullo certo teſtimonio niti, falſum eſt. -  139 Infideles, ob ſolam infidelitatem, & idololatriam, ad iudicium Eccleſiæ pertinere, plures tradunt. -  140 D. Paul. locus. 1. Corinth. 5: De ijs qui foris ſunt, explicatur. -  141 D. Ioan. locus: Paſce oves meas, exponitur cum Innocen. Roffenſi, Leontio, Bernard. Theophyl. & alijs, quorũ verba citantur. Et num. ſeqq. -  142 Ovium nomine apud D. Ioan. infideles etiam deſignantur: & qualiter ij ad Eccleſiæ curam pertineant? -  143 Paſcere in ſacra Scriptura ſæpè idem ſignificat, quod gubernare. -  144 Reges Paſtores populorũ ſæpè appellantur, & quare? -  145 Pſalm 77. & 79. verſus exponitur. -  146 Chriſtum in quantum hominem temporale dominium habuiſſe, verius eſt, quamvis eo uti noluerit. -  147 Chriſtus Dominus aliquibus in caſibus temporalem iuruſdictionem exercuit. -  148 Regnum ſuum non eſſe de hoc mundo, quo ſenſu Chriſtus Pilato reſponderit? Et num. 160. -  149 Chriſtus Regem appellari ſæpè paſſus eſt. -  150 Chriſtus Lucæ 12. cur noluerit eſſe iudex inter fratres de hæreditate certantibus? -  151 Extravagans Cùm inter nonnullos, & quia quorumdam, & exijt, qui ſeminat de verb. ſignif. explicantur. -  152 Chriſtus paupertatem in ſe, & Apoſtolis affectavit, & ea ſola mundum vincere voluit. -  153 Eccleſiæ communicavit Chriſtus poteſtatem temporalem, quam habuit, etiam ſi excellenter in eo conſideretur. Et quare. -  154 Finis ultimo cura ad quem pertinent, ſubijciuntur reliqui, qui curam habent finium antecedentium. -  155 Poteſtas temporalis à Chriſto in Eccleſiam translata non fuit nuda, & inefficax. -  156 Apocalypſis cap. 2. verba exponuntur cum Divo Auguſtino, & Baronio. -  157 D. Epiphanius quibus verbis explicit Regiam dignitatem in Eccleſiam ſimul cum Sacerdotio translatam. -  158 Chriſtus poſt reſurrectionem magis plenè, & abſolutè vocari potuit Dominus temporalis totius mundi. -  159 Chriſtus poſt reſurrectionem D. Petro clavium poteſtatẽ, & Eccleſiæ oviũ curam commiſit. -  161 Iuriſdictio temporalis regulariter diſtincta eſt ab ſpirituali, & una alteram iuvare debet. -  162 Iura, quæ docent poteſtatem temporalem ab ſpirituali diſtingui, non negant, quin utraque in Pontifice dari poſsit. -  163 Summus Pontifex ſecundùm Baldum eſt iudex ordinarius totius mundi, & concurrit cum quolibet ordinario. -  164 Appellare ad Papam à ſententijs iudicum, vel Principum ſæcularium, an, & quando liceat? -  165 D. Bernardus benè concedit Papæ ſecularem iuriſdictionem; monet tamen, ut eam per alios exerceat. -  166 Gladij duo, Chriſto ab Apoſtolis oblati, quid deſignarint, ſecundùm D. Bernard. & alios. -  167 Papa regulariter etiam in temporalibus habet auctoritatem, Imperatores verò, & Reges poteſtatem, & exercitium. -  168 Solis & Lunæ ſimilitudo qualiter applicetur poteſtati Pontificiæ, & Regiæ. -  169 Eccleſia Monarchiam propriam conſtituit, quæ dicitur Regnum Apoſtolorum. -  170 Iuribus, quæ Papæ negare videntur poteſtatem temporalem, qualiter reſponderi poſsit? remiſsivè. -  171 Cap. Novit de iudicijs, hiſtoria & explicatio, remiſsivè. -  172 Feudalis cauſæ cognitio, & iuriſdictio feudi domino competit, etiam contra perſonas Eccleſiaſticas. -  173 Feudum, qui ab altero habet, & recognoſcit, etiam ſi ſit ſupremus Princeps, ab eo ſuper feudalibus debet iudicari, & quare? HIs ita breviter, & generaliter (ſed opportunè, ut arbitror) de temporali dominatione, & poteſtate Romani Põtificis prænotatis, ſupereſt adhuc, ut ſpecialibus, & magis in noſtræ quęſtionis terminis inquiramus, † an etiam illam exercêre poſſit in Regnis, perſonis, & provincijs infidelium, qui nunquam Eccleſiæ nomen dederunt? Video quippe in hoc alteram litem conſurgere ex litis primæ materia, ut alias dicitur in l. terminato, C. de fruct. & lit. expenſ. Nam omiſsis duabus illis prioribus abſurdis, & damnatis eorum ſententijs, qui nullam temporalem iuriſdictionẽ Põtifici tribuunt, vel eam ad Eccleſiæ terras duntaxat reſtringunt; ſi tertię opinionis auctores ſequamur, ſub abſoluta illa, & univerſali poteſtate, quam in eius perſona conſtituunt, nihil planè excluſum videtur. Si verò quartę ſectatores audiamus, qui ſolã indirectam, ſive ſupremam, & ſpirituali deſervientem agnoſcunt; magis cõmuniter ſentiunt, non poſſe eum Reges, & populous infideles ſuis Regnis, bonis, & dominijs privare, vel alijs Principibus Chriſtianis, etiam ſub prętextu Religionis, abſolutè concedere, ut eoſdem infideles bello ſubijciant, & in fuam ditionem, & poteſtatem deducant. Sed prætat, ut utriuſque partis favitores, & præcipua argumenta, quibus nituntur, breviter expẽdamus, & quænam magis probari debeat, exactiori iudicio conſideremus. Et † à negativa initium dicendi capientes, eam ſequi videntur Innocent. Ioan. Andr. & plurimi alij, quos ſup. hoc lib. cap. 10. ex num. 41. citavimus, dum docent, infideles ob folam infidelitatem, vel quòd de Eccleſiæ gremio non ſint, ſuarum rerum dominio privatos, vel privandos non eſſe. Et expreſsè de Papæ poteſtate, & dominatione loquentes, & quòd non extendatur ad provincias infidelium, neque in eis, vel de eis quidquam diſponere poſsit, Ancharran. in dict. reg. peccatum, verſ. Sed hic quæro, Ioan. Pariſienſ. de poteſt. Regia, & Pap. cap. 12. & ſeqq. Turrecremata in ſum. de Eccleſ. lib. 2. cap. 113. Caietan. in 2. 2. quæſt. 66. Art. 3. verſ. Circa primum, Anton. Corſet. de poteſt. Reg. quæſ. 85. Henric. quodlibeto 6. quæſt. 23. Driedon. de libert. Chriſt. lib. 1. cap. 15. & 16. & lib. 2. Cap. 2. Vvaldenſ. Durand. Sanderus, Sebaſtian. Medices, & alij in cap. præced. num. 45. relati, Victoria in relect. l. de poteſt. Eccleſ. quæſt. Penult. propoſit. 5. Albert. Pighius lib. 5. Eccleſ. Hierarch. cap. 7. & 14. Maior in 4. diſtinct. 24. quæſt. 3. Sotus in eod. 4. diſtinct. 1. quæſt. unica, art. 10. Pag. 272. Navarr. qui Alvarum Pelagium contrarium aſſerentem graviter notat, in cap. novit de iudicijs notab. 3. num. 58. & ſequentib. Covar. dict. reg. peccatum, §. 9. num. 6. verſ. ult. & §. 10. num. 4. verſ. Nec item, † ubi apertè docent, in eos, qui nondum Catholicam Fidem per baptiſmum ſuſceperunt, id ſolum ius habere ſummũ Pontificem, ut illis prædicari faciat legem Evangelicam, non tamen iuriſdictionem nec ſpiritualem, nec temporalem niſi ea ex parte, qua earum uſus neceſſarius ſit, ne Chriſtianæ religioni injuria ab infidelibus fiat, Menchaca lib. 1. controverſ. illuſt. cap. 21. num. 2. & cap. 24. Balthaſ. Ayala de iure & offic. belli lib. 1. cap. 2. num. 29. Cardin. Bellarmin. lib. 5. de Roman. Pontiſ. cap. 2. & ſeqq. Molina de iuſt. & iure tract. 2. diſput. 29. Pat. Suarez in 3. part. tom. 1. diſput. 48. ſect. 2. & in defenſ. fidei lib. 3. cap. 8. num. 4. & in tract. de charit. diſput. 13. ſect. 5. num. 4. Paramus dict. lib. 3. de orig. Inquiſit. quæſt. 1. opin. 2. num. ult. & opin. 4. num. 4. & 16. Ioan. de Salas, qui alios plures recenſet in tract. de legib. quæſt. 95. diſput. 7. ſect. 4. num. 30. & 32. Et † adeò ſecurus in ea reſidet Ambroſ. Catherin. in comment. epiſt. ad Roman. Ut ſcribere auſus fuerit, nimis ſimplices, vel Papæ adulatores eſſe, qui aiunt, ad eum de iure pertinêre omnem totius Orbis dominationem, etiam temporalem. Et ſpecialiter † de hac conceſsione Indiarum Occidentalium tractantes, quam Alexan. VI. Hiſpaniæ Regibus fecit, & quòd eius virtute plenũ & abſolutum Imperium in provincijs Barbarorum acquirere nõ potuerint, ſed tantùm ius quoddam, ut eoſdem ad Fidem Catholicam, & mores Orthodoxos per idoneos Evangelij miniſtros adducerent, adductos protegerent, apoſtatantes, vel turbantes punirent, & reliqua ad hunc finem conducentia ſuperiori curâ, & adminiſtratione dirigerent, ſimulque alios Principes in eiſdem novis regionibus negotiari volentes expellerent, poſt longã diſputationem reſolvunt Epiſcopus de Chiapa in peculiari huius argumenti libello, cuius inſcriptio eſt: Tratado cõprobatorio del Imperio ſoberano, i Principado univerſal, que los Reyes de Caſtilla i Leon tienen ſobre las Indias. Et in Apologia contra obiectiones Sepulvedæ, replicat. 12. Caietanus, & Domin. Sotus ubi ſup. Mag. Victoria in 1. relect. de Indis ex num. 26. & in 2. ex num. 1. Gregor. Lopez in dict. l. 2. titul. 23. part. 2. gloſ. magna, col. 5. & 6. qui, licèt dubius, & anceps, Victoriæ verba tranſcribit, & tandem in hanc partem inclinare videtur. Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procur. Indor. ſalut. cap. 2. & 3. ubi inquit, non oportere falſos titulos comminiſci; & Catholicis noſtris Regibus, reſpectu Indorum, ſolùm ius curę, & adminiſtrationis ſpiritualis competere, ita ut Indi de commoditatibus, ac dominatu ſuo non pellantur, niſi quatenus iniurij fidei, & ſuis pernicioſi deprehẽdantur. Anton. À Corduba in quæſtionar. lib. 1. quæſt. 57. dub. 4. per totum, Domin. Bañez in 2. 2. quæſt. 8. art. 10. verſ. Arguitur tertiò, col. 531. ubi concludunt, quòd Alex. VI. Non potuit dare Regibus Catholicis amplius, quã ipſe habebat ſuper eas nationes. Ac proinde cùm Papa non ſit dominus temporalis totius Orbis, niſi in ordine ad gubernationem ſpiritualem, id tantùm eis conceſsit, ut eſſent executores, temporali quadam poteſtate à ſe conceſsâ, non ad deſtruendos Indos, & ſpoliandos, ſed ut amoverent impedimenta, quæ Barbaræ nationes opponerent contra Evangelij prædicationem, & ſimiliter conceſsit, & potuit concedere, ut ſi converterentur ad Fidem Barbari illi homines, Reges Hiſpaniæ eſſent illorum tutores, & habêrent erga illos Cæſaream quandam poteſtatem, quam habet Imperator modò circa quoſdam Principes, & Reges. Non autem dedit poteſtatem, ut deponerent Reges Indorum, & alios de novo crearent, niſi fortè in caſu, quo Reges iniquè agerent contra fideles ſubditos ſibi. Bellarmin. dict. cap. 2. in fine, ubi cùm docuiſſet, Papam non habêre aliquam poteſtatem in infideles, neque unquam eâ uſum eſſe, ſubdit, quòd ſi adverſarij urgeant, dicentes Alexandrum VI diviſiſſe Orbem nuperrimè inventum Regibus Hiſpanię, & Luſitaniæ: Reſpondendum eft, non eo conſilio id factum, ut Reges illi proficiſcerentur ad debellandos Reges infideles Novi Orbis, & eorum Regna occupanda, ſed duntaxat, ut eò adducerent Fidei Chriſtiana prædicatores, & protegerent, ac defenderent, cùm ipſos prædicatores, tum Chriſtianos ab eis converſos. Et ſimul ut impediret contentiones, & bella Principum Chriſtianorum, qui in illis novis Regionibus negotiari volebant. Gregor. de Valencia 3. tom. controverſ. Thelog. diſput. 1. Quæſt. 10. punct. 7. Col. 398. verſ. Ad ſecundum, ubi, † quod amplius eſt, ſic ſcribere audet: Alexander autem VI. (ſi in eo facto particulari ad Reges illos tantùm, & ad inſulas illas pertinente non erravit) ſolùm conceſsit illis Regibus ius quoddam ſuperintendentiæ & patrocinij in infideles illos, poſtquàm debito modo eſſent ad Fidem converſi. Nec enim potuit infideles illos dominio ſuo privare, proptereà ſolùm, quòd eſſent infideles, &c. Et idem eiſdem ferè verbis obſervant Molina d. diſput. 29. col. 140. & diſput. 35. col. 191. verſ. Illud dicam, Eman. Roder tom. 1. Quæſt. Regular. quæſt. 45. art. 2. Ludov. Torres de fide quæſt. 10. art. 11. diſput. 52. dub. 1. col. 646. Pat. Suarez in eod. tract. diſput. 13. ſect. 2. num. 7. col. 284. Ludo. Paramus d. Opin. 4. num. 20. & 21. noviſsimus Seraph. Freitas De Imp. Aſiat. cap. 7. & cap. 9. n. 2. &c. 12. ex n. 1. ad 8. Et † eruditiſsimus pariter, ac religioſiſsimus vir Pat. Franciſcus Coellus, qui poſtquàm in Academia Salmanticenſi togâ nobiliſsimi Collegij maioris Conchenſis cõdecoratus fuit, & publici anteceſſoris munus exercuit, in hoc graviſsimo Senatu Limenſi pluribus annis ſumma cum laude, & approbatione integerrimum quæſtorem criminum egit, & tandem ſibi vivere cupiens, vanis mundi curis, & honoribus libello repudij dato, Religioni Societatis Iesv ſe piè devovit, & conſecravit, ubi anno 1622. fœliciter requievit, in tract. manu ſcripto, quem pio, & gravi ſtylo cõtra alium Fr. Michaëlis ab Agia in favorem, & defenſionem Indorum elucubravit, n. 118. & num. 158. & ſeqq. Ubi hanc etiam fuiſſe, & eſſe Regum noſtrorum mentẽ ex aliquibus eorum proviſionibus, & ſchedulis coniectatur. Pat. quoque Ioan. de Salas d. tract. de legib. Quæſt. 95. diſput. 7. ſect. 4. n. 29. & num. 31. verſ. Ad illud, pag. 123 eandem ſententiam tanquam veriorẽ admittit. Qui † etiam, quod magis eſt, in indice eiuſdem tractatus verb. Indi inſulani, ita ſcripſiſſe comperitur; Indi inſulani per tyrannidem ſunt redacti ad dominium Regis Hiſpaniæ. Sed id cautè legendum eſt, & ab aliquot Gallo typographo, parum Hiſpanis affecto, adiectum eſſe videtur. Nam auctor id neutiquam dicit in loco, qui ibi citatur, nempe quæſt. 96. diſput. 10. ſect. 3. num. 14. pag. 227. Sed potius † Michaëlem Salonem reprehendit, eò quòd in 2. 2. quæſt. 60. art. 6. aſſertion. 4. verſ. Denique, ſuppoſuiſſe videatur, Regem Hiſpaniæ etiam nunc tyrannide Regna illa obtinêre. Quod quidem ipſe etiam Salon minime tradit; ſed imò contrarium ſentiendo, quærit: Vtrum ſi ita res haberet, ut Indi inſulani per tyrannidem eſſent redacti ad dominiũ Regis Hiſpaniæ, legibus eius obedire tenerentur? Hęretici † autem non verentur paſsim in ſuis ſcriptis, impudentiſsimis verbis, prędictam donationem ex defectu poteſtatis ridêre. Nam Hieronym. Benzo in lib. 3. hiſt. Novi Orb. cap. 3. qui habetur in 2. tom. hiſtor. Americæ, part. 6. pag. 12. narrat † Atabalibam, Peruanorum Regem, cùm ei ab Hiſpanis Alexandri VI. conceſsio nota fieret, reſpondiſſe: Pontificem inſigniter fatuum, & impudentem eſſe, eo facilè prodi, quòd aliena tam liberaliter largiatur, ubi Hæreticus eius additionator adiecit: Quo iure, hæc dare potuit Papa, in qua nullum ius unquam habuit? Niſi forte, quia Chriſtus cœli, & terræ hæres eft, cuius bonus iſte Pater Vicarius eſt ſcilicet. Et † in eâdem parte, pag. 64. Extat relatio expeditionis à Gallis in Floridam ſactæ, cui præfigitur argumentum, ubi hæc verba ponuntur: Etſi enim nullo iure Hiſpani latiſsimas illas in Occidēte tum inſulas, tum Indica continentis provincias, niſi forte umbratili Pontificis donatione, cuius ea non ſunt, poſsident, &c. Auctor † quoque libri, cui titulus: Mare liberum, ſive de iure, quod Batavis competit ad Indicana commercia, quem refert Freitas ubi ſuprà, plura (ut audio) in eiuſdem donationis, & Romanę Eccleſiæ contemptum inverecundè conſcripſit: abſolutè negans, cap. 3. & 4. ullam ei in terris, vel bonis infidelium poteſtatem competere; quæ tamen omnia meritò deleri iuſſa ſunt in Catalogo librorum prohibitorum Illuſtriſſ. Cardinalis à Sandoval, anno 1612. in primo indice, pag. 77. & in ſecundo, pag. 55. & tetigi ſup. hoc lib. cap. 1. num. 48. Sed † hîc omittenda non fuerunt, ne quis (ut ille dixit) patientiam noſtram in conſcientiã ducat, & ut commodius illis obviam ire poſsimus, ſi tela, quibus petimur, agnoſcamus. Nam iuxta D. Leonem in l. concione Parænetica ad Fideles: Magna eſt pietas prodere latebras impiorum, & ipſum in eis, cui ſerviunt, diabolũ debellare. Pro cuius ſententiæ cõfirmatione, omiſsis alijs levioribus argumentis, quę à prædictis auctoribus expenduntur, & præcipuè a Navarro, qui decem & ſeptem. Marta, qui viginti duo congeſsit in d. tractat. De iutiſdictio. I. part. cap. 17. per totum. Primò cum eiſdem conſidero, † quòd cùm nullo iure, aut teſtimonio, vel ſufficienti Eccleſię traditione probetur univerſalis Romani Pontificis per totum Orbem in temporalibus dominatio, vel iuriſdictio, ut latè oſtendunt Turrecremata, Victoria, Bellarmin. & alij ex ſup. relatis: † ea quidem circa provincias, & perſonas infidelium multo planius deneganda videtur, de quibus non ſolùm in temporalibus, verùm neque in ſpiritualibus cognoſcere poteſt; cùm Petro, † & ſucceſſoribus eius à Chriſto Domino ovium tantùm cura commiſſa fuerit, iuxta illud Ioan. ult. Paſce oves meas, quod de fidelibus omnes Eccleſiæ Patres interpretantur; nam infideles, oves non ſunt, ut inquit Bellarmin. dict. cap. 2. in princip. Baronius in Pareneſi ad Remp. Venetam, pag. 30. & Salas dict. ſect. 4. numer. 29. Quorum † reſpectu folùm dixiſſe, & præcepiſſe Apoſtolis Chriſtus videtur Matth. 28. & Marci. ult. ut euntes, omnes gentes docerent, & baptizarent. Quæ verba non continent vim coactivam, vel dominativam illorum, ſed divinæ tantùm inſtitutionis, & pręcepti de baptiſmo recipiendo denuntiationem, cuius cauſâ, vel etiam ob ſolam infidelitatem dominio ſuarum rerum, quod naturali, & communi gentium iure eis competit, privari non poſſunt, ut latiùs diſputavimus ſuprà hoc lib. cap. 10. & ſeqq. Vnde † D. Thomas, & communis diſcipulorum eius ſchola, quam refert Paramus d. opin. 4. num. 4. & Molina d. cap. 29. col. 140. in fine, aſſerit, Papam, quod attinet ad ſpiritualia, habere ampliſsimam poteſtaté, à Chriſto ſibi traditam, cuius vices gerit in terris; in Chriſtianos quidem, ut ſanctis legibus eos inſtituat, & iudicet, in infideles verò, ut illis Evangelium prædicet, vel prædicari curet; non autem, ut in illos aliquam dominationem, vel iuriſdictionem exerceat. Quam † Eccleſiæ expreſsè negat Apoſtolus 1. Corinth. 5: Quid enim mihi de his, qui foris ſunt iudicare? quod habetur, & de infidelibus, & Paganis, qui foris, id eft, extra Eccleſiam ſunt, intelligitur in c. Omnis Chriſtianus II. quæſt. 3. cap. multi. 2. quæſt. 1. cap. 1. de conſtit. cap. gaudemus de divortijs, cap. 1. de homi. in 6. Concil. Trid. ſeſſ. 14. cap. 12. cum multis alijs, quæ congeſsimus ſup. hoc lib. cap. 14. ex num. 21. & in noſtris terminis expenditur à Doctoribus ſuprà citatis, & Gregor. Lopez d. gloſ. magn. colum. ult. verſ. Sexta concluſio, Navarro d. cap. novit, notab. 3. num. 41. Covar. d. reg. peccatum 2. part §. 9. num. 6. verſ. ult. Salas dict. ſect. 7. num. 29. Paramo opin. 2. num. ult. & Suarez dict. tract. de Fide, diſput. 9. ſect. 1. num. 5. & 17. ubi pluribus probat, † quòd Eccleſiæ membra ſunt ſoli viatores fideles, & baptizati. Vnde † Eugenius IV. in Concilio Florentino vocat baptiſmum ſpiritualem ianuam: Per ipſum enim, inquit, mẽbra Chriſti, ac de corpore efficimur Eccleſiæ, & D. Hieronym. in epiſt. ad Oceanum, alieni & extra Eccleſiam ſunt Iudæi, Hæretici, atque Gentiles; de quo etiam plura tradit Canus de locis Theologicis lib. 4. cap. 2. Secvndò conſidero, quòd etſi Romani Pontificis poteſtas, & auctoritas maxima ſit, & toto animo veneranda, totiſq́ue viribus defendenda: † non tamen maior, & validior eſſe poteſt eâ, quam Chriſtus Dominus habuit, & exercuit, cuius Vicarius & Petri ſucceſſor ipſemet Pontifex appellatur, cap. licèt, & cap. quanto de translat. Epiſcop. cum alijs traditis à Navarro d. notab. 3. num. 12. & ſeqq. † iunctâ l. nemo plus iuris, l. nemo plus commodi, l. in ijs 136. §. non debeo, D. de regul. iuris, l. ſi eum, §. qui iniuriarum, D. ſi quis caution. & plurimis alijs, quæ de ſubrogatorum natura, & ſimilitudine congerit Tiraq. de primogen. quæſt. 40. ex num. 43. Everardus loco 93. Catellian. Cotta in memorab. iur. verb. Subrogatum, Claudius Pratus Gnoſeωn general. iuris lib. 6. tit. 9. cap. 2. & Cardi. Tuſchus in pract. concluſ. iur. litt. S. concluſ. 756. Atverò † Chriſtum Dominum ſecundùm humanitatem, ſive in quantum hominem, totius mundi Regem non ſuiſſe, neque temporalem eius dominationem, aut iuriſdictionem habuiſſe, & exercuiſſe, apertè probari videtur † ex illo Ieremiæ cap. 22. verſ. 30. ubi loquens de Iechonia, ex cuius ſemine Chriſtum ſuiſſe D. Matthæus cap. 1. teſtatur, ait: Hæc dicit Dominus, ſcribe virum iſtum ſterilem, virum, qui in diebus ſuis non proſperabitur, nec enim erit de ſemine eius vir, qui ſedeat ſuper ſolium David, & poteſtatem habeat ultra in Iudà. Lucæ 12. verſ. 13. Ubi, † cùm quidam de turba Chriſto dixiſſet: Magiſter, dic fratri meo, ut dividat mecum hæreditatem, ille dixit ei: Homo, quis me conſtituit iudicem, aut diviſorẽ ſuper vos? Ioan 18. verſ. 36. † ubi idem Chriſtus à Pilato rogatus, an Rex Iudæorum eſſet? Reſpondit: Regnum meum non eſt de hoc mundo: ſi ex hoc mundo eſſet Regnum meum, miniſtri mei utique decertarent, ut non traderer Iudæis: nunc autẽ Regnum meum non eſt hinc. Et † extravagantibus Cùm inter nonnullos, Quia quorumdam, & Exijt qui ſeminat de verbor. ſignific. ubi expreſsè affirmatur, Chriſtum, & Apoſtolos paucarum rerum dominium habuiſſe. Quibus & alijs teftimonijs & argumentis hanc opinioné defendũt, † & magis cõmuniter à ſacræ Theologiæ, & iuris Pontificij Doctoribus recipi, tradunt Abulenſis ſup. Numer. cap. 4. q. II. & ſup. Matth. c. 20. q. 63. & cap. 21. q. 3. Vvalden. lib. 2. doctr. fid. art. 3. cap. 76. & 77. Driedonus de dogmat. Sacræ Script. lib. 3. tract. 1. cap. 4. Adria. Finus lib. 5. flagelli cõtra Iudęos, cap. 5. & 6. Iacob. Nanclãtus in tract. de Reg. Chriſti, titul. 4. Ianſenius lib. 4. Concord. Cap. 3. & 141. Franc. à Chriſto in 3. Sent. dift. 4. quæſt. 6. de Regno Chriſti, Alfonſ. à Caſtro lib. 4. contra hęreſes, verbo Beatitudo, hæreſi 3. Salmeron 3. tom tractat. 10. num. 26. Victoria in. d. relect. 1. de Indis num. 6. & 27. & de poteſt. Eccleſ. q. penult. à num. 15. Soto in 4. diſtinct. 25. q. 2. art. 1. & 4. de iuſt. & iure lib. 4. quæſt. 4. art. 1. Ioan. Pariſienſ. de auct. Reg. Pap. Cap. 8. & 9. Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 21. numer. 2. Barthol. à Medina in 3. part. D. Thom. quæſt. 59. art. 4. Domin. Bañez in 2. 2. in pręambul. de dominio ad. quæſt. 62. quæſt. 4. dub. 1. & ſeqq. Corduba d. q. 57. dub. 1. Cardin. Toletus in d. cap. 28. Ioan. annot. 26. & 27. Benedict. Pererius lib. 8. in Daniel, non longè à fine, Bellarmin. dict. lib. 5. de Romano Pontifice cap. 4. & 5 Molin. dict. diſput. 28. Fr. Alfonſ. de Mendoça Auguſtinianus in ſuis quodlibetis relect. de dominio Christi, & 14. & ſeqq. & eſſe veram, & magis piam, Sacræ Scripturæ, Patribus, & rationi cõſentaneam, ſeriò affirmat Gregor. de Valencia 4. tom. diſput. 5. quæſt. 22. pũct. 6. & 3. tom. diſput. 5. quæſt. 1 punct. 1. verſ. Vbitamen, Pat. Suarez in 1. tom. 3. par. diſput. 48. ſect. 2. & in defenſ. Fidei lib. 3. cap 5. num. 15. & 16. & latiſſimè Michaël Salon in 2. 2. quęſt. 4. art. 4. Paramus de orig. Inquiſit. dict. lib. 3. quæſt. 1. opin. 4. ex num. 70. Fr. Ioan. à Ponte in convenien. utriuſque Monarch. lib. 4. cap. 15. §. 4. & 5. & noviſsimè alios referens, & optimè hunc articulum tractans Pat. Salazar in comment Proverb. cap. 8. & Pat. Franc. Mendoça in comment. ſup. lib. 1. Reg. cap. 2. num. 10. annot. 15. ſect. 3. ex num. 1. ad 16. ubi diſſertè oſtendunt, neque hæreditario, neque belli, aut electionis iure Christvm in quãtum hominem temporalem mundi dominum fuiſſe. Quod † inter plures alios ex antiquis Eccleſiæ Doctoribus, quos latè recenſet Bellarm. in recognit. ad lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 4. pag. 510. & ſeq. benè etiam oſtendit D. Auguſtin. lib. 17. de Civit. Dei cap. 7. ubi inquit: Populi Iſraël perſonam figuratè gerebat Saul, qui populus Regnum fuerat amiſſurus, Chriſto Ieſu Domino noſtro per novum teſtamentum non carnaliter, ſed ſpiritualiter regnaturo. Et tractat. 115. in Ioan. ubi explicãs illud Pſalm. 2: Ego autem conſtitutus ſum Rex ſuper Siõ, ait: Sed Sion ille, & mons ille non ſunt de hoc mundo; quod eſt Regnum eius, niſi credentes in eum? D. Hieronym. lib. 4. ſup. dict. cap. 2. Ierem. ubi † quærit, quomodo ibi nullus de ſtirpe Iechonię regnaturus pronuntietur, cùm tamẽ Christvs, quẽ D. Matthæus Iechoniæ filium facit, dicatur ab Angelo habiturus ſedem David? Et reſpondit: Poteſt ſolvi; non ſedebit quidem ſuper thronum David vir, & homo, ſed ſedebit Deus, Regnumq́ue eius non terrenum erit, & breve, ſed perpetuum, & cœleſte. Quod item eâdem quæſtione, licèt brevius expreſsit, D. Ambroſius lib. 3. ſup. cap. penult. D. Lucę ad finem, inquiens: Non ſæculari honore regnavit Chriſtus, nec in Iechoniæ ſedibus. Et eod. lib. † cap. 3: Qui dicit, non eſſe de hoc mundo Regnum ſuum oſtendit ſe eſſe ſupra mundum, ita Regnum eius erat in ſæculo, ſed ſuprà ſæculum erat. Et D. Baſilius in illud Luc. 1: Regnabit in domo Iacob, ait: Nõ in materiali ſede David Dominus ſedebit, ſed ſedem David appellat, in qua reſidet Dominus indiſſolubile Regnum. Cui mirè convenit D. Bernard. homil. 4. in Miſtus eſt, inquiens: Dabit ei Dominus ſedem David Patris ſui, non typicam, ſed veram non temporalem, ſed æternam, non terrenam, ſed cœleſtem, & Theophylactus Lucæ 1. dum ait: Sicut David ſenſibile Regnum ſuſcepit, ita Chriſtus ſpirituale, & Lucæ 24. ſuper illud Nos ſperabamus, quia ipſe eſſet redẽpturus Iſraël: Expectabãt (inquit) Chriſtum ſalvaturum, & redempturum populum Iſraël ad ingruentibus malis, & à ſervitute Romanorũ, ipſum quoque credebant terrenum Regem fieri. Et ſup. illud Matth. 20. ubi diſcipulis à Christo priores ſedes in Regno ſuo petẽtibus reſpondit: Neſcitis quid petatis, ait: Quaſi dicat, non eſt hoc quod crediſtis, quòd ſim corporaliter in Ieruſalem regnaturus; sed omnia hæc quæ ſcilicet ad Regnum meum pertinent, ſupra intellectum ſunt. Et Nicol. de Lyra exponens illud Ioan. 28. Nunc autem Regnum meum non eſt hinc: Id eſt (inquit) quantum ad temporalia iſta quærenda. Nec obſtat illud Pſalm 46. Rex omnis terræ Deus: nam dicendum eſt, quòd ſecundùm veritatẽ Divinitatis omnia ſunt ſubiecta Chriſto: tamen quantum ad humanitatem in primo adventu ſuo non venit ad dominandum tẽporaliter ſed magis ad ſerviendum, & patiendum. Tertió † facit, quia etſi aliorum Theologorum opinionem ſequamur, qui mediâ viâ gradientes, negant quidem Christvm in quantum hominẽ habuiſſe Regnum temporale, propriũ, & humanum, ſive inferioris ordinis, quale eſt illud, quod ſinguli Reges formaliter habent: affirmant tamen, eminenter habuiſſe aliud Regnum excellens, & ſuperioris ordinis, ſibi à Deo ſuper omnia creata plenè & abſolutè ex dono unionis conceſſum, quo caput hominum, & Angelorum ex natura rei eo ipſo eſt conſtitutus; quoniam id dignitas, & excellentia Christi hominis poſtulabat, ut conſtabit ex traditis à D. Antonin. 3. part. tit. 3. cap. 2. Almaino in tractat. de poteſt. Eccleſ. cap. 4. Turrecrem. lib. 2. ſum. de Eccleſ. cap. 116. & ex alijs, quos infrà num. 90. citabimus. Adhuc † tamen negare poſſemus, hanc talem poteſtatem in Petrũ, & eius ſucceſſores pertranſijſſe, cùm certiſsimum ſit, dona illa, quæ in Christo Domino excellenter, & eminenter conſiderantur, non ſolùm ubi temporalia, & naturalia reſpiciunt, verùmetiam ubi Eccleſiaſticam, & ſpiritualem poteſtatem concernunt in Pontificem translata non eſſe, ut in facultate inſtituendi sacramenta, operandi miracula propriâ virtute, & in alijs exemplis oſtẽdit D. Thomas lib. 3. de regim. Princ. cap. 10. in fine, & 3. part cap. 64. art. 4. ad primum, Hoſtienſ. in ſum. de pœnit. & remiſsion. quem ad hoc refert Gregor. Lop. d. l. 22. tit. 23. par. 2. gloſ. magn. col. 6. in princ. Navarr. d. notab. 3 num. 126. & 130. ubi † concludit, hanc, conſequentiam non ſemper veram, & legitimam eſſe: Hoc potuit Christvs, quatenus homo; ergo poteſt & Papa, quatenus eius Vicarius. Et de eodem dono excellentiæ dominij temporalis ſuper totum Orbem ſpecialiter loquentes, Victoria de poteſt. civili 2. propoſ. in princ. Bellarm. d. cap. 4 §. adde, Sotus in 4. diſtinct. 1. quęſt. 5. art. 4. dub. ult. Bañez d. art. 4. dub. 1. Molina dict. diſp. 29. col. 141. Alfonſ. Mendoça dict. relect. de dom. Christi, art. 2. Paramus d. opin. 3. num. 31. & opin. 4. num. 62. Ioan. Azorius 2. tom. inſtitut. Moral. lib. 4. cap. 19. verſ. Quartò quæritur, Suarez in defenſione Fidei lib. 3. cap. 5. num. 17. & noviſsimus Caliſt. Remirez de lege Regia Arag. §. 2. num. 25. & Seraph. Freitas d. tract. de Imp. Aſiat. cap. 6. num. 67. Qvartò † perpenditur, quòd etiã ſi daremus in Romanos Pontifices, tanquam Christi Vicarios, prędictam poteſtatem, & generalem dominationem temporalium Regnorum translatam fuiſſe, adhuc tamen eâ uti non deberent, cũ † videamus Christvm ipſum, cuius omnis actio, noſtra eſt inſtitutio, cap. ſignificaſti, ubi Abbas de elect. cap. qualiter & quando, el 2. de accuſation. iura, & dominia Regnorum, & cæterarum rerum proprijs & antiquis poſſeſsionibus, etiam incredulis, peccatoribus, aut tyrannis neutiquam abſtuliſſe, ſed imò ea, quę obtinebant, ſingulis reliquiſſe, perinde ac ſi in hunc mundum non veniſſet. Sic enim † Matth. 12. ea, quę erãt Cæſaris, Cęſari reddi præcepit, & Luc. 22. dixit: Principes Gentium dominãtur eorum, vos autem non ſic, & Ioan. 1. Sicut miſit me vivens Pater, & ego mitto vos, & Ioan. 18. & Matth. 26. materiali gladio uti noluit, ſed potius Petro iuſsit, ut illum in vaginam converteret, ut conſiderat gloſ. in cap. cauſam quæ, qui ſilij ſint legitimi. Et D. Paul Rom. 13. Principibus vectigal, & tributum eſſe reddendum admonuit, Titumq́ue docuit, Tit. 3. ut ſuadeat Chriſtianis, ſubditos eſſe Principibus, & poteſtatibus; quod & Petrus præcepit, 1. Pet. 2. cùm dicit: Subditi eſtote omni humanæ creaturæ propter Deum; ſive Regi, quaſi præcellenti; ſive Ducibus tanquam ab eo miſſis; & paulò pòſt. Deum timete, Regẽ honorificate: iũctis alijs, quæ optimè ad hoc idem congerunt, & expendũt. Molina d. diſp. 28. col. 132. litt. E. Navar. d. notab. 3. n. 63. pag. 101 in fine, Bellarmi. d. lib. 5. c. 2. & 3. Paramus d. opin. 4. n. 24 & alij relati à Freitas d. cap. 6. num. 60. Vbi † adducunt illud Sedulij in Hymno Epiphaniæ ab Eccleſia ſępè repeti ſolitum: Hoſtis Herodes impie, Chriſtum venire quid times? Non eripit mortalia, Qui Regna dat Cœleſtia. Quod † expreſsiùs etiã dixit D. Auguſt. ſup. Ioan. d. c. 28. relatus à Greg. Lop. gloſ. mag. col. 5. in fin. dum ſcribit. Audite ergo Iudæi & Gentes, audi circũciſio, audi præputium, audite omina Regna terrena, non impedio dominationem veſtrã in hoc mundo, Regnum meum nõ eſt de hoc mũdo. Nolite metuere metu vaniſſimo, quo Herodes ille maior, cùm Chriſtus natus annuntiaretur, expavit, & tot infantes; ut ad eum mors perveniret, occidit, timendo magis quàm iraſcendo crudelior. Regnũ, inquit, meum non eſt de hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite ad Regnum, quod non eſt de hoc mundo: venite credendo, & nolite ſævire metuendo. Qvintò & ultimo conſiderari poteſt, † ipſoſmet Romanos Pontifices, & ſanctos Eccleſiæ Patres, non ſolum ubi de Regnis & Imperijs infideliũ tractatur, ſed etiam ubi de fidelibus controvertitur, ſpiritualem poteſtatem à temporali ſecernere, & apertè probare videri, illam tantùm apud Pontificẽ reſidêre, hanc verò liberè, immediatè & privativè Regibus, & Principibus ſęcularibus ex Dei ordinatione competere. Sic enim † D. Aug. in cap. quo iure, diſtinct. 8. humana iura Imperatorum eſſe inquit; quia Deus per Imperatores & Rectores ſæculi humano generi iura humana diſtribuit. Et Leo. l. in epiſt. 38. & in multis alijs, quas ad Theodoſium, Martianum & Leonem Impp. ſcripſit, ipſos à Deo ad Imperium electos fatetur, prout & D. Gregor. lib. 2. epiſt. 61. ſcribens ad Mauriciũ, affirmat his verbis: Poteſtas ſuper omnes homines dominorum meorum pietati cœlitus data eſt. Et D. Cyprian. in cap. quoniam, d. diſtinct. & eandem ſententiam magis exprimens, ait: Mediator Dei & hominũ Chriſtus Ieſus ſic utriuſque poteſtatis officia diſcrevit, ut Imperatores pro æterna vita Pontificibus indigerent, & rurſus Pontifices pro temporalium tantummodo curſu Imperatorum legibus uterentur. Nicolaus etiam Papa † in cap. cùm ad verum, 96. diſtinct. luculenter ſcribit: Cùm ad verum pervẽtum eſt, ultra ſibi nec Imperator iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen Imperatorium uſurpavit. Quoniam idẽ mediator Dei & hominum homo Chriſtus Ieſus, actibus proprijs, & dignitatibus diſtinctis, officia poteſtatis utriuſque diſcrevit. Cui convenit Gelaſius Papa in cap. duo ſunt, eâd. diſt. ſic inquiẽs: Duo ſunt Imperator Auguſte, quibus hic mundus regitur, auctoritas ſacra Pontificũ, & Regalis poteſtas: ubi cum Bellarm. d. c. 3. notandum eſt, Gelaſiũ non ſolùm de executione loqui, ſed de ipſa poteſtate & iuriſdictone temporali, quam a tota Papæ poteſtate diſtinguit. Quod non minus apertè oſtendit Leo Papa in cap. nos ſi incompetenter. quæſt. 7. §. ſed notandum dũ ait: Duæ ſunt perſonæ, quibus mundus iſte regitur, Regalis videlicet, & Sacerdotalis, ſicut Reges præſunt in cauſis ſæculi, ita Sacerdotes in cauſis Dei: & paulò pòſt: Sicut Ozias à Domino percuſus eſt, quia Sacerdotum officia uſurpare non debuit, ſic Sacerdotibus, & Prophetis Regum officia uſurpare non licuit. Idem † tradit Innocent. III. in cap. ſolitæ, de maiorit. & obed. ubi poſtquã Soli, & Lunæ has duas poteſtates æquiparavit, ſic addit: Et non negamus, quin præcellat Imperator in temporalibus illos, qui ab eo temporalia ſuſcipiunt, ſed pontiſex in ſpiritualibus antecellit, quæ tanto ſunt temporalibus digniora, quanto anima præfertur corpora, ut quanta eſt inter Solem, & Lunam, tanta inter Pontifices, & Reges differentia cognoſcatur. Et in cap. per venerabilem, qui filij ſint legitimi, ubi ait: Cùm Rex ſuperiorẽ, in temporalibus minimè recognoſcat, &c. & in dict. cap. novit, de iudicijs, ibi: Nõ putet aliquis, quòd iuriſdictionem illuſtris Regis Francorum perturbare, aut minuere intendimus; cùm ipſe iuriſdictionem noſtram: nec velit, nec debeat impedire. Et infrà: Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipſum ſpectat iudicium: & cùm iuriſdictionem propriam non ſufficiamus explere, cur alienam uſurpare vellemus: ubi Pontifex uſurpationem alienæ iuriſdictionis appellat, ſi temporalem iuriſdictionem in Regno Francorum tentaret aſſumere. Quod in ſimili etiam probat Honorius III. in cap. tuam, de ordin. cognit. ubi pro comperto habet, ſe nõ eſſe legitimum iudicem in cauſa de ſucceſſione Reginę Cypri, ſed Regem Francorum, cùm tamen cauſam natalium eiuſdem Reginæ ad Apoſtolicam Sedem pertinere affirmet: Vtpotè (inquit) quæ ad forum Eccleſiaſticum pertinet. Cui conſentit Alexand. III. in cap. lator, & cap. cauſam el 2. qui filij ſint legitim. ibi: Nos attendentes, quòd ad Regem pertinent, non ad Eccleſiam de talibus poſſeſſionibus iudicare. Et in cap. ſi duobus, §. denique, de appellat. ubi † rogatus, an appellatio à iudice ſæculari ad Papam teneret? reſpondit: Tenet quidem in ijs, qui ſunt temporali noſtræ iuriſdictioni ſubiecti: in alijs verò ſecundũ iuris rigorem credimus non tenere, etſi de conſuetudine Eccleſiæ teneat. Quam tamen conſuetudinem abrogatam iam eſſe experimur, ut ibidẽ advertit gloſſ. verb. Credimus, & Navarr. d. cap. novit, num. 25. ubi ait, quòd hoc totus ſervat Chriſtianiſmus. Et in † hoc ipſum reſpiciens Div. Ambroſ. relatus in cap. convenior 23. quęſt. 8. ad Imperatores palatia, id eſt, res ſæculares, ad Sacerdotes Eccleſiã, id eſt, res ſpirituales pertinere docet: & Nicolaus Papa in cap. inter hæc 6. 3. q. 2: Sancta (inquit) Dei Eccleſia mũdanis nunquam conſtringitur: gladiũ non habet niſi ſpiritualem, non occidit, ſed vivificat: & in cap. Imperium, diſtinct. 10: Nolite præiudicium Dei Eccleſiæ irrogare: illa quippè nullum Imperio veſtro præiudicium infert. Hoſius † item Epiſcopus Cordubenſis in Epiſtol. Athanaſij ad ſolitariam vitam agentes, Imperatori dixiſſe narrator: Tibi Deus Imperium: nobis autem ea, quæ ſunt Eccleſiæ Chriſtus commiſit. Et D. † Bernard. lib 1. de conſid. ad Eugen. hanc ſpiritualis, & temporalis poteſtatis diſtinctionem ſic exprimit: Habent hæc infima & terrena indices ſuos, Reges, & Principes terræ; quid fines aliorum invaditis? Quid falcem veſtram in alienã meſſem extenditis? Et lib. 2. Quid tibi aliud dimiſit Petrus Apoſtolus? Quod autẽ habeo, inquit, hoc tibi do, argentum, & aurum non eſt mihi: Eſto ut alia ratione hoc tibi vendices, ſed nõ Apoſtolico iure. Planè Apoſtolis interdicitur dominatus, quomodo tu tibi audes uſurpare? & lib. 3: Ira tu hares, & Orbis hæreditas? diſpenſatio tibi credita eſt, non data poſſeſsio: non tu ille, de quo Propheta, & erit omnis terra poſſeſsio eius. Hæc ſunt potiora argumenta, & planè ſatis urgentia, quibus ſuperior negativa opinio maximè adſtrui, & confirmari videtur. Sed † Ego adhuc, illis non remorãtibus, contrariam affirmativam longè veriorem, & communiorem exiſtimo, quę in Romano Pontifice utriuſque gladij, ſpiritualis ſcilicet, & temporalis, auctoritatem, & poteſtatem, non tantùm indirectam, verùm etiam directam, conſtituit; atque adeò eidem ſupremam in omnibus Regnis, & provincjis fidelium, infidelium dominationem, & iuriſdictionem, iuſtâ cauſâ exigente, cõcedit. Quam ſecurè & abſolutè admittũt omnes Auctores, quos in cap. pręcedenti num. 19. pro tertia opinione citavi. Et † ſpecialiter de infidelibus loquentes Hoſtienſ. & alij, quorum ſup. cap. 10. ex n. 1. meminimus, qui poſt adventum Christi omne dominiũ, & imperium in Eccleſiam translatum fuiſſe dixerunt; reſidereq́ue in Romano Pontifice, ut in ſummi, & veri Regis Christi Vicario, & ideò poſſe, infideliũ Regna, quibus voluerit, iure ſuo donare; eoſq́; compellere, ut Romanę ſedis auctoritatem agnoſcant. Et † ultra eos, expreſsé eandem ſententiam cõprobat Bart. in l. liber homo 103. D. de verb. oblig. & in tract. de inſula, verb. Nullius, num. 7. & in Extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, num. 9. ubi hinc deducit, Sũmum Pontificem non ſolùm concedere poſſe Regna infidelium, quæ aliquãdo Chriſtianorum fuerunt, ſed etiam terras, & inſulas noviter detectas, quæ ab aliquibus gentibus habentur, & detinentur, & hoc pluries à papa factum eſſe. Idem ſequitur † Oldrad. conſ. 72. Henricus Boic, & Petr. Ancharran. in cap. gaudemus, de divortijs, idem Ancharran. in d. cap. quod ſuper, de voto, Ioan. de Lignano in tract. de bello, cap. 9. Sylveſter in ſum. verb. Papa, quęſt. 2. 7. 10. & ſequentibus, verb. Infidelitas, q. 7. & verb. Legitimus, q. 4. Auguſt. de Ancona de poteſt. Eccleſ. q. 1. art. 17. & ſeqq. & q. 23. art. 1. & q. 4. & q. 46. art. 2. in ſolut. tertij, Ioan. Lupi de Palac. Rubios d. tract. de obtent. Reg. Navarræ, par. 2. per tot præcipuè §. 6. & 7. & plures alij relati à Navarr. in. d. cap. novit, notab. 3. num. 19. & 20. Franc. Thaironus cognomẽto Doctor Illuminatus in 4. diſt. 19 q. 4. ubi papam unicum, & ſupremũ mũdi Monarcham eſſe inquiunt, & per conſequens etiam ad infideles eius iuriſdictionem extendunt. Alvarus Pelagius lib. 1. de Planctu Eccleſ. art. 13. litt. D. ubi Eccleſiæ, & Pontificis poteſtatẽ ſummè ampliãs reſolvit, Inſideles, Idololatras, & Paganos nullam unquam iuriſdictionem habuiſſe, & ideó Regna illorum omnia[*] pertinere ad Eccleſiam Chriſtianam, & per conſecutionem ad Papam, qui præfectus eſt illi. Prępoſit. Mediolanenſ. in cap. apud miſericordem 32. q. 5. fol. 240. col. 4. quem ſequitur Sylveſter d. verb. Papa, num. 141. ubi docet, quòd ratione utlitatis publicæ, poteſt Papa etiam infideles privare iure ſuo. Petr. Belluga in Speculo Princip. rub. 39. §. noviſsimè, ubi ait, quód Iudæi, & alij infideles bonis ſuis auctoritate Pontificis ſpoliari poſſunt, & illa habent ut peculium. Bald. conſ. 389 Conſuetudo eſt, in fine, num. 10. lib. 1. quem refert, & ſequitur Cardinal. Tuſchus pract. concluſ. iur. litt. B. concluſ. 36. num. 3. ubi ait, † auctoritatem ſuſcipiendi belli contra Reges, & Principes infideles maximè penes Summum Pontificem reſidere. Hugo in tract. de officio quatuor Pręlat. 1. p. tit. de duplici poteſt. Papę, num. 1. & ſeqq. Anaſtaſ. Germon. de ſacror. immun. lib. 3. cap. 13. per totũ, Bobadilla dict. lib. 2. Polit. cap. 17. n. 3. & num. 9. ubi plurimos citat, litt. D. Celſus Mancinus in tractat. de iurib. Principat. lib. 3. per totum & lib. 4. ex cap. 1. ad. 9. Doct. † Marta omnino videndus in dict. tractat. de iuriſdict. 1. part. cap. 17. & 19. cum multis ſequentibus, præcipuè cap. 24. cuius argumentum eſt: Papam poſſe concedere Regna infidelium alicui Chriſtiano. Vbi num. ſin. concludit, quòd, cùm hanc opinionem amplectatur ſancta Mater Eccleſia, & quando videtur expediens, illam exerceat, non deberent Chriſtiani Scriptores illam veneno afficere. Et cap. ſeq. eorum argumentis plenè reſpondet, qui, Papam ſolùm indirectam temporalem iuriſdictionem, & ratione peccati habere contendũt. Quod idem latè, & † nervosè oſtendere, & defendere conatus eſt Th. Bozius Eugubin. de ſign. Eccleſ. lib. 17. ſign. 76. cap. 4. verſ. Ioanni Primo, & in peculiari tractatu de temporali Eccleſ. Monarch. & iuriſdict. lib. 1. cap. 1. pag. 13. & cap. 23. pag. 231. & ferè per totum, & in alio tract. de iure naturali, & Divino Eccleſiaſticę poteſtatis, & libertatis lib. 2. cap. 9. cum multis ſequentibus, & in tract. de antiquo, & novo Ital. ſtatu contra Machiavellum lib. 4. cap. 5. & 6. ubi conſtantiſsimè affirmat, hanc eſſe Theologorum cõmunem ſententiam, Papam non modò eſſe Pontificem Summum, ſed etiã Regem ſummum totius Orbis terrarum; ſive numerum Theologorum, qui de hac re ſcripſerunt, conſideremus, ſive auctoritatem, doctrinam, aut dignitatem. Et pro † ea (inter alia) ſigillatim expendit verba D. Thomæ lib. 3. de regim. Princip. cap. 10. 15. & 19. ubi concludit, omne dominium, quodcũque eſt, non modò in Italia, ſed in Orbe toto, habere principium, virtutem, & operationem à dominio Papæ, non ſolum ſpirituali, ſed etiam temporali, quod dedit, ac dat illi Christvs, qui temporaliter eſt Dominus Orbis, & directè ad ſpiritualem vitam ſuum ordinavit Principatum. Henrici † Gandavenſis quodlibeto 6. q. 23. ubi reſolvit, quòd de iure Divino, & naturali Sacerdotium ſupereminet Imperio, & penes Pontificem reſidet utraque iuriſdictio, & ſuper ſpiritualia, & ſuper temporalia, & ſimiliter eius immediate executio. Et ſecundùm hoc Sacerdos Apoſtolicus ſe habet ad Reges, & Principes, tanquam Architecti ad artifices, eis leges, & regulas dando, ſecundùm quas debent iuriſdictionem ſuam exequi, & populous regere. Sancti Antonini † in ſum. tit. 3. de domin. Regn. cap. 2. ubi ait: Credimus, imò ſcimus, quòd Papa eſt generalis Vicarius Ieſu Chriſti, & non ſolùm habeat poteſtatem, ſed plenitudinem poteſtatis etiã ſuper infideles, qui etſi non habent; legem niſi naturæ, ſi tamen cõtra legẽ ipſam naturæ faciãt, licitè per Papã puniri poſsũt. Et † Roderici Sãctij Epiſcopi Zamorenſis in lib. de orig. ac differẽtia Princip. p. 1. ubi ait, quòd nemo niſi Christvs, vel eius Vicarius in terris poteſt dicere illud, quod Propheta de Christo dixerat: Mihi alienigenæ ſubditi ſunt. Nam propter univerſale dominiũ nullus mortalium eſt ei alienus, & non ſubditus; quia ſcriptum eſt de eo: Data eſt mihi omnis poteſtas in cœlo, & in terra. Et iterum: Omnes gentes ſerviẽt ei, & dominabitur à mari uſque ad mare, & omnis terra poſſeſsio eius. Quę auctoritates loquũtur de Romano Põt. qui vice Chriſti principatur in univerſo Orbe in ſpiritualibus, & temporalibus; & habet verum, unicum, & immediatum totius mundialis machiæ Imperium, cui Imperator deſervit, & ſubminiſtrat, ita ut ad iuſſum Principatus Papalis, ſit amobilis, revocabilis, corrigibilis, & punibilis. Idem † etiam noviſsimè probat Caliſtus Remirez dict. tractat. de lege Regia Aragon. §. 2. num. 44. ubi concludit, quòd in finem ſupernaturalem ubique terrarum Romanus Pontifex utrumque gladium habet, & non ſolùm Eccleſiaſticam, ſed etiam ſæcularem ſupremam poteſtatem, quã, quantum finis ſupernaturalis poſtulabit, ſuper omnes Principes fideles, quin imò, & infideles exercere poterit. Quod in provincijs & Regnis Saracenorum ſecurè poſt alios, quos refert, admittere videtur Freitas de Imperio Aſiat. cap. 8. num. 42. Et magis pręcisè, in † terminis ipſiuſmet quæſtionis, de qua ſermonem habemus, quòd Alex. VI. potuerit Indiarum Occidentalium Inquiſitionẽ, & conquiſitionem Regibus noſtris concedere, & quòd illi hoc titulo fulti (pręter alios, quos ſupra retulimus) iuſte eaſdem acquirere, & retinere poſsint, integro tract. probaſſe, & defendiſſe videtur † Ioan. Lup. Palac. Rubios, cui titulum ſecit: Inſularũ maris Oceani, ad quem ſe remittit in dict. tract. de obtent. Navarr. 2. par. §. 1. in fine. Gineſius Sepulveda in Apologia pro eâdem Indiarum conquiſitione ad Epiſcopum Segovienſem. Petr. Malferitus † I C. Balearis in ſæpè allegato conſilio 769. apud Mãdel. vol. 4. ex num. 40. & ex num. 86. & num. ult. ubi intrepidè concludit, hãc Alex. VI. conceſsionem validam, & licitam fuiſſe, & Reges noſtros eius virtute in utroque foro has Novi Orbis regions ſecuriſsimè poſsidere. Marquard. † de Suſanis in tract. de Iudæ. & Infidel. 1. par. cap. 14. ubi inquit, quòd contrariũ dicere ſaperet hæreſim, & quòd dictę conceſsionis virtute iuſtè bella mota fuerunt Indis noviter repertis per gentes Hiſpanorum, eodem titulo legitimè poſſeſsi ſunt, & poſsidentur. Greg. Lop. † licet parũ ſibi conſtãs in. d. l. 2. tit, 23. p. 2. glof. magn. col. 3. & magis ſecure in. l. ult. 18. p. 2. gloſ. 7. verb. En la conquiſta, ubi quęrens, quęnam Regna hodie poſsint dici de conquæſta Regis Hiſpaniæ, cùm iam, Deo favente, omnis eius terra, quę olim à Saracenis occupata erat, ab illis ablata fuerit? reſpõdet: Poteſt dici, quòd tũc erunt de conquæſta Regis Hiſpaniæ omnes inſulæ, & terræ firmæ maris Oceani, iuxta conceſſionẽ Alexandri: multũ enim Papæ conceſſio in his operatur, iuxta notata per Bartolum in tract. de inſula, verb. Nullius, col. 2. & 3. & ſi Papa voluit, potuit, & de eius poteſtate dubitandũ nõ eſt, licèt iſtæ terræ nunquã fuerint in poteſtate noſtra. Cũ Papa ſit Vicarius Chriſti, cui omnia ſunt ſubdita. Et in l. 29. tit. 28. p. 3. verb. Poblarẽ, ubi illũ text. ponderans, & multũ commendãs doctrinã Bart. in d. tract. de inſula, verb. Nullius, inquit: Quæ applicare ſum ſolitus conceſſioni factæ per Summum Pontificem Alexandrum Catholicis Regibus Hiſpaniæ de inſulis, & terra firma Indiarũ maris Oceani. Idẽ † ſequuntur, eandẽ Alexãd. VI. donationem laudantes, & utilem, ac validam fuiſſe probantes, Franc. Vargas in tract. de Epiſcop. iuriſdict. confirm. 10. Anaſtaſ. Germon. omnino legendus d. cap. 13. num. 34. & ſeqq. Ioã. Metellus relatus in Theat. vitæ hum. volum. 28. lib. 2. pag. 4236. Camillus Borrellus de præſtan. Reg. Cath. cap. 46. num. 224. Ioan. Boterus in relation. univerſ. 4. par. lib. 2. pag. 49. Rutil. Benzon. de ann. lubil. lib. 1. cap. 10. pag. 53. ubi reſert Sanderum de viſib. Monarch. lib 7. Bobadilla in dict. cap. 17. num. 7. Marta d. cap. 24. num. 32. Paramus d. lib. 3. de orig. Inquiſit. q. 1. opin. 4. num. 145. ubi reſert quemdam Doctorẽ nomine Vazquez conſ. 8. de eâdem donatione agentem, quẽ Ego invenire non potui, Zevell. d. 4 tom. cõmun. q. fin. ex n. 309. ubi tandem reſolvere videtur, quòd licèt Principes per ſe non poſſent terras infideliũ debellare, benè tamen poſſunt ex licẽtia & facultate Põtificis; & quòd hæc fuit ratio, propter quam Reges Catholici, & eorum ſucceſſores poſsident hæc Regna Indiarum, quę Alex. VI. eis addixit hac conditione, & lege, ut ad Chriſtianam Religionem eos reducẽdos ſtuderent; & quòd ita ſuccedit regula l. iuſte poſsidet, D. de acquirend. poſſeſſ. Pat. Ferdin. Rebellus de oblig. iuſt. lib. 18. quęſt. 23. per totam, ubi loquitur de alijs ſimilibus aliorum Pontiſicum donationibus, Regibus Luſitanię factis, ad conquiſitionem Indiarum Orientalium. Antonius de Herrera omnino legẽdus in ſua hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. & ſeq. ubi Hiſpano ſermone de eâdem Pontificis poteſtate pleniſsimè agit, & de cauſis, & rationibus, quę Alex. VI. movêre potuerunt, ut ſupremum huius Novi Orbis Imperium Regibus Caſtellæ, & Legionis, eorumque ſucceſſoribus pleno iure concederet. Et melius † Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 10. cap. 13. & lib. 17. c. 4. & de Italiæ ſtatu lib. 3. cap. ultim. pag. 342. & ſeq. & lib. 4. cap. ult. pag. 445. ubi ita ſcribit: His addi poſſet, quod ſuprà diximus, ab Alex. VI. Indias Occidentales, & Orientales æquis partibus inter Caſtellanos, ac Luſitanos fuiſſe diviſas. Quod cùm multis de cauſis efficere poſſet ille, tum verò ea quam S. Antoninus tradidit, quia ſcilicet Pontifex, Chriſti, Deique Vicarius quodcunque voluerit in terris, ligat, ac ſolvit ob publicum bonum; iuſq́; ipſi eſt infideles punire, cùm iuxta lumen naturale nequaquam vivunt, atque omni dominio privare. Atque ita non modò hæc poteſt, quatenus eſt neceſſarium ad ſalutem animarum, ſed etiam quatenus eſt utile ad bonum publicum. Nam cùm Chriſtus Petro dixit: Paſce; iuſſit, ut ſubditos aleret omni ſubſidio ſpirituali, ac temporali, ut, poſt clariſſimos Doctores, adnotavit omni virtutum genere fiorentiſſimus Cardinal. Toletus. Ille quoque † Chiapenſis Epiſcopus Fr. Barthol. de las Caſas, licèt Indiarum debellationi parum in ſuis opuſculis faverit, earum tamen acquiſitionem hoc Pontificiæ conceſsionis titulo, ſaltem quoad dominium ſupremum, inconcuſſam manêre reſolvit in dict. tract. comprobatorio, ubi cũ multis medijs Papæ poteſtatem in gubernandis, reſtringendis, aut etiam tollẽdis infidelium dominijs, & provincijs aſſeruiſſet, tandem fol. 66. hæc in verba prorumpit: I eſte es, i no otro el fundamento fortiſſimo mas que todas las duras i firmes peñas, ſobre el qual tienen los dichos Catolicos Reyes de Caſtilla i Leon aſſentado i colocado cerca de aquel univerſo, ampliſſimo i eſtendido Orbe de aquellas Oceanas Indias, ſu miniſterial Principado, i Real ſeñorio; conviene a ſaber, en el Divino poder del Papa, comunicado al Papa de Chriſto, i del Papa à los Reyes, i aſſi les compete per autoridad del Derecbo Divino. Por tanto de aqui adelante ninguno debe poner duda en eſta juſticia, i tampoco deben vaguear fingiendo varios titulos. Eamdem etiam ſententiam noviſſime probat, & ſequitur Auguſt. Barboſa in Paſtorali, 1. par. tit. 3. cap. 2. n. 41. & ſequentibus, & Nos proſequimur infrà cap. ſeq. ex num. 19. & lib. 3. cap. 1. ex. num. 13. Pro cuius ſententiæ confirmatione, ex innumeris argumentis, & auctoritatibus, quibus eam fulciunt, & defendunt Doctores ſuprà relati, præſertim Germon. dict. cap. 13. Paramus d. opin. 3. ex. num. 26. & Marta d. 1. par. ex cap. 18. ad 23. Primò conſiderari poteſt, quòd † cùm Romanus Pontifex, ex concordi, & neceſſaria ad ſalutem, omnium Catholicaorum aſſertione, officium Dei gerat in terris, & Christi Domini Vicarius eſſe dicatur, unumque cum eo tribunal conſtituat, cap. licèt, cap. quanto, cap. inter corporalia, de translatione Epiſcop. cap. 1. verſ. Porrò, ut Eccleſ. benef. quin imò & ſit Deus vivens in terris, iuxta elegans dictũ Ioan. de Anania in cap. quod olim de Iudæis, quod reſert, & multum extollit Socin. Iunior conſil. 31. n. 51. & 52. Sacrilegij † inſtar eſſe videtur, eximiam eius, & omnimodam poteſtatem, & auctoritatem in dubiũ vocare, arg. l. 2. C. de crimin. ſacrileg. & Solem (quod aiunt) facibus adiuvare, in ea comprobanda, aut commẽdãda, verba conſumere, cùm ſe ipſam ſatis oſtendat, ut alias dicitur in l. 1. D. de in integ. reſtit. & in cap. ſi omnia 6. q. 1. Et de † hoc extent integri, & locupletiſsimi tractatus, & commentarij Ioan. Pariſienſ. Auguſtini de Ancona, Barthol. de Spina, B. Ioan. à Capiſtrano, Hieronym. Albani, Franc. de Vargas, Steph. Aufrerij, Petr. Albiniani, Petr. à Monte, Lęlij Iordani, Alfonſi Alvarez Guerrero, Ioan. Stephani de adorat. pedum Põtif. & alij, qui habentur inter tract. DD. tom. 13. par. 1. & 2. Albertus Pighius in tract. de Eccleſ. Hierarch. & Ioan. Stapletonius in tract. de magnit. Eccleſ. Rom. ultra quos, plurima etiam congeſſerunt Palac. Rubeus dict. tract. de obtent. Navarræ, 2. par. per totam, Malferitus, & eius additio dict. conſ. 769. Afflict. deciſ. Neapol. 265. num. 14. Ludov. Gomezius in cap. 1. de conſtit. lib. 6. ex numer. 28. Chaſſaneus in Catal. glor. mundi, 4. par. conſid. 7. Paulus Fuſcus de viſitat. lib. 1. cap. 2. num. 2. & 21. & alibi paſsim. Pet. Bertrand. in tractat. de orig. iuriſdict. q. 4. num. 1. & 5. & de iuriſdict. Eccleſ. q. 2. n. 12. Riminald. conſ. 57. num. 22. Guillel. Redoanus de ſpolijs, q. 7. §. his præſuppoſitis. per totum, Iulius Clar. recept. ſent. §. fin. q. 35. verſ. Videamus, Pet. Gregor. lib. 15. Syntag. cap. 3. num. 1. & ſeqq. Peregrin. de iure Fiſci lib. 1. tit. 2. ex num. 1. ad 37. Anaſtaſ. Germon. lib. 3. de ſacr. immunit. cap. 13. ex num. 4. Petr. Cenedo, qui plures alios recenſet in collect. 47. ad Decretum, n. 2. & 3. & collect. 24. num. 18. pag. 33. Paramus d. lib. 3. q. 1. per totam, & dict. q. 1. num. 31. cum multis ſequentibus, Camill. Borrellus in ſum. deciſ. tit. 4. & de pręſtan. Reg. Cathol. cap. 47. n. 45. Card. Paleot. de ſacro Conſiſtorio Cardinal. in concluſ. oper. membr. 5. pag. 363. Hier. Zevallos pract. commun. q. 645. num. 2. Petr. Beltranus à Guevara in propugnaculo contra Venetos, aſſert. 2. §. 1. pag. 143. & 144. Ioan. Baptiſt. Valençuela in monit. contra eoſdem Venetos, 5. part. ex num. 99. & 6. par. ex num. 50. Anton. Cardoſ. in repert. verb. Papa, num. 5. & noviſsimè Ioan. Pineda in cõmentar. ſup. Eccleſ. pag. 1203. & ſeq. Pat. Suar. in defenſ. Fidei lib. 3. cap. 14. & 29. & in tract. de Fide, diſput. 10. ſect. 1. Ponte in convenien. utriuſque Monarch. lib. 1. cap. 4. pag. 18. Fr. Petr. Ramon. de primatu Petri, Caliſt. Remirez de lege Regia Arag. §. 2. num. 19. 20. & 48. & Garſias Maſtrillus de Magiſtrat. lib. 1. cap. 2. ubi concludunt, quòd † Papa inter omnes mundi Principes ſupremum obtinet Principatum, & Monarchiam, & eſt maior omnibus hominibus, & unus omnium Princeps, conſtitutus ſuper Reges, & Regna, cauſa cauſarum, Dominus Dominantium, vertex omnium dignitatum, omnia, & ſuper omnia: & quòd † nullus ei poteſt dicere: Cur ita facis? nec de eius facto iudicare, iuxta gloſſam in dict. cap. quanto, & in cap. cuncta per mundum 9. q. 5. & tradita ab Innocẽt. in cap. inquiſitioni, num. 3. & 4. de ſentent. excommun. & Socin. ſup. ubi addit, quòd † quidquid agit Papa, agit tanquam Deus, cùm eius poteſtas ex Deo ſit, eò quòd contra poteſtatem Clavium, quin Papa omnia poſsit, diſputandum non eſt. Vnde gloſſa ſingularis in cap. ſerpens, de pœnit. diſtinct. 1. ſcriptum reliquit, † quòd qui Papæ mentitur, perinde ſacrilegium committit, ac ſi Deo mentiretur. Et D. Antonin. in 3. part. ſum. tit. 22. cap. 5. §. 1. & §. 11. & alij quos refert, & ſequitur Peregrin. d. tit. 2. num. 2. maiorem † eſſe, inquit, iuriſdictionem Papæ, quàm Angelorum, cùm iuxta ſententiam D. Paul. 1. Corinth. 6. ipſos etiam Angelos iudicare poſsit; quod in ſpecie expendit Innocent. in cap. per venerabilem, circa finem, verſ. Paulus etiam, qui filij ſint legitimi, & Alex. III. in cap. relatum 2. q. 1. & qualiter accipiendum ſit, benè explicat Thom. Bozius, plura alia ad noſtrum propoſitum referens in lib. 5. de iure natur. & Divin. Eccleſiaſt. libert. & poteſt. cap. 10. & Paramus d. opin. 4. ex num. 59. Tertullian. quoque lib. 1. ad uxorem, Pontificem † Maximum, Regem ſæculi appellat, & Eccleſia de eo canit: Tu es Paſtor ovium, Princeps Apoſtolorũ; Tibi tradidit Deus omnia Regna mundi. Et D. † Bernard. lib. 3. de conſider. ad Eugen. ſic elegantiſsime ſcribit: Tu, qui es Sacerdos magnus, Pontifex ſummus, Princeps Epiſcoporum, hæres Apoſtolorum, primatu Abel, gubernatu Noë, Patriarchatu Abraham, ordine Melchiſedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyſes, iudicatu Samuel, poteſtate Petrus, unctione Chriſtus, &c. Et in fine libri 4. eũ nominat: Chriſtianorum Ducem, paſtorẽ plebium, ultorem ſcelerum, malorum metum, malleum tyrannorum, Regum patrẽ, legum moderatorem, Canonum diſpenſatorem, ſal terræ, Orbis lumẽ, Sacerdotem altiſsimi, Vicarium Chriſti, Chriſtum Domini, Deum Pharaonis. Et in hoc idem reſpiciens † D. Auguſtinus in ſermone quodam Apoſt. Petr. & Paul. incip. Fortis & humilis, non minus efficaciter, & eleganter eamdem univerſalem Eccleſiæ poteſtatem in ſpiritualibus, & temporalibus, brevi hoc verborum compendio expoſuiſſe, & conſtrinxiſſe videtur: O mira potentia, & ineffabilis gratia Salvatoris: quis plebeium piſcatorem Apoſtolorum facilè crederet Principem? & Regibus obſiſtere? Reges ſanctificare? Regnis omnibus imperare? mundum refrænare legibus? dæmonem calcare pedibus? iubere virtutibus? cœlum hominibus aperire, cũ velit, claudere, cùm placeret? converſis donare, negare perverſis? merita mundi cognoſcere? culpas, & crimina hominibus relaxare? Quod etiam ante cum † agnoſcit B. Ignatius, qui vixit temporibus Apoſtolorum, dum in epiſtola ad Smyrnenſes ſcribit, poſt Deum ſecundo loco, & ante omnes Reges, Pontificem honorandum: Vt Principem Sacerdotum, imaginem Dei ferentem, Dei quidem propter Principatum, Chriſti verò propter Sacerdotium. Et † Petrus Bleſienſis luculentiſſimus ſui temporis Scriptor, relatus & laudatus ab Illuſtriſs. Cardin. Baronio in Paræneſi ad Remp. Venet. pag. 6. qui Cœleſtinum Pontificem his verbis alloquitur: Princeps Apoſtolorum adhuc in Apoſtolica ſede regnat, & imperat, & in medio eſt conſtitutus iudiciarius rigor: illudque reſtat, ut exeratis in maleficos, Pater, gladium Petri, quem ad hoc conſtituit ſuper gentes & Regnæ, Chriſti crux antecellit Cæſaris aquilas, gladius Petri gladio Conſtantini, & Apoſtolica ſedes præiudicat Imperatoriæ poteſtati. Veſtra poteſtas à Deo eſt, an ab hominibus? Nonne Deus Deorum locutus eſt vobis in Petro Apoſtolo, dicens: Quodcunque ligaveris ſuper terram, erit ligatum & in cœlis: & quodcunque ſolveris ſuper terram, erit ſolutum & in cœlis? &c. Quapropter † quidam Anglicus relatus a Gloſſ. in proœm. Clement. Epiſcopo Chiapenſi in dict. tract. cõprobator. fol. 63. & à Navarro d. cap. novit. notab. 3. num. 12. hanc ampliſsimam Pontificis poteſtatem venerans, & admirans, ſic eum alloquebatur: Papa ſtupor mundi, qui maximè rerum Nec Deus eſt nec homo, quaſi neuter inter utrumque. Quod † vel ex ipſis etiã Papæ, aut Põtificis nominibus, quibus hæc ſumma dignitas nuncupari ſolet, benè ſignificatur. Nam iuxta veriores eorum etymologias, & acceptiones, Pontifex à ſumma quam habet faciendi, & operandi poteſtate appellatur; & Papa, quaſi omnium Pater, ſive quaſi ſtupẽdus, venerandus, & admirandus, ut cõſtat ex his, quæ obſervant Briſſon. Hotman. Berru. Prateius, Ioan. Calinus, & reliqui, qui de verbis iuris ſcripſerunt, Alciat. lib. 2. Parergon. cap. 6. Corraſ. in. 1. 2. §. deinde ex his, D. de orig. iur. num. 17. & 18. & lib. 5. miſcellan. cap. 15. & lib. 3. cap. 22. Ioan. Fungerus in Etymol. Græco-Lat. in eiſdẽ verbis, Gilbert. Regius lib. 1. enãtioph. cap. 24. Ant. Cardoſus in d. verb. Papa, num. 1. & Sebaſt. Covarr. in Theſaur. ling. Hiſp. verb. Papa, fol. 577. & verb. Pontifice, fol. 592. Et † licèt olim Papæ nomen alijs etiam inferioribus Epiſcopis tribueretur, ut late obſervat Hieronym. Savaro in comment. ad Sidon. Apol. epiſt. 1. lib. 6. & alibi paſsim, & Corraſ. d. cap. 15. poſteà tamen circa annum 850. Epiſcopis tribui deſijt, & peculiare ſolius Romani Pontificis ob eminentiam dignitatis factum fuit, ut cõſtat ex Concil. Chalcedon. act. 16. & teſtatur Baronius in Martyrolog. ad diem 10. Ianuarij, Anton. Mornacius in obſervat. ſuper Cod. ad l. 4. C. de ſumma Trinit. pag. 14. & noviſsimè Mauclerus in epiſtola dedicator. ad libros de Monarch. Neque hoc mirũ videri debet, cùm apud † Hebræos, Athenienſes, Lacedæmonios, Ægyptios, Perſas, Gallos, Germanos, Romanos, & ſapiẽtiſsimas alias nationes, id commune fuerit, ut ijdem forent Pontifices Maximi, ac Reges, ſive in ſacra, & proſana ſimul ſummum ius Sacerdotes haberent, ut habetur Deut. cap. 17. & apud Ioſeph. lib. 14. antiq. cap. 16. & 17. Xenophõt. in lib. de Rep. Lacedæmoniorum, Aelian. lib. 14. de varia hiſt. cap. 34. Strabon. lib. 17. Euſeb. in Chronic. Agathiam lib. 2. Cæſar. lib. 6. de bello Gallico, Tacit. de morib. German. Cicer. lib. 2. de legib. Valer. Maxim. lib. 1. cap. 1. & late proſequitur Cæſar Baronius dict. anno Christi. 57. numer. 33. & ſeqq. & eo translato, & nõ relato Th. Bozius lib. 4. de Ital. ſtatu cap. ult. & de ruinis Gent. lib. 3. cap. 6. Paramus dict. opin. 3. ex num. 53. & Marta dict. 1. par. de iuriſdict. cap. 22. num. 7. & 8. & cap. 25. ex num. 50. Petr. Greg. lib. 15. Syntagm. cap. 1. Bobadill. d. cap. 17. n. 3. & 10. & tx. in cap. Cleros, 21. diſt. Et † conducit, quod magis in ſpecie noſtra de Hebręorum Sacerdotibus tradit Boz. d. lib. 3. de ruinis Gẽt. cap. 2. pag. 234. quòd ad eos præcipuè ſpectabat, terram Promiſsionis dividere, & eam quiſque partẽ ſortiebatur, quam illi aſsignaſſent, ut habetur Ioſue 14. qui etiam, eâdem de cauſa, ut idẽ Auctor advertit lib. 1. cap. 1. pag. 128. in ſuperhumerali veſtis Sacerdotalis, quæ Poderis appellabatur, totum Orbem contextum gerebat, quaſi totũ illum ſuis humeris geſtari, & ex pręſcripto ſuo gubernari, ſignificaretur. Secvndò facit, quòd licèt plures Auctores in ea opinione fuerint, ut in Christo, ut homine, nullum temporale Regnum, nec dominiũ conſtituãt, ut vidimus ſuprà in 2. arg. contrariæ, aſſertionis: verior † tamen, & magis communis eſſe videtur aliorum ſentẽtia, qui Christo omnia creata ſubiecta fuiſſe dicunt, & à Christo gubernari, non modò uti Deo, ſed etiam uti homine, quia ſibi hæc omnia habuit. Quam ita † conſtãter à ſanctis Patribus tenêri affirmat Thom. Boz. de ruinis Gentium lib. 6. cap. 1. ut ab ea recedere, hæreticum eſſe dicat. Sic enim tradunt S. Irenæus lib. 4. adverſus hæreſes cap. 37. Iuſtinus q. 140. Athanaſ. lib. 5. cap. 4. Baſil. Pſalm. 2. Cyril. Ieroſolymit. catech. 10. Chryſoſt. cap. 1. ad. Epheſ. & ad Hebræ. Ambroſ. in eâdem epiſtol. ad Hebrę. Hieron. par. 7. Auguſt. lib. 2. de concup. pag. 109. Hilarius lib. 2. ſup. Matth. in princip. Cyril. Alexandrin. lib. 2. in Ioan. cap. 13. & Theologi communiter in 4. diſtinct. 48. q. 1. A quibus † in ſubſtantia non valdè diſſentiunt, qui alia conſideratione utẽtes, reſolvũt, Christvm ab inſtãti ſuæ conceptionis ex dono Patris, & Hypoſtaticæ unionis virtute, abſolutam, & univerſalem totius Orbis Monarchiam, & quàm in ſpritualibus habuiſſe, ita ut abſque cuiuſquam iniuria, uſurpare ſibi potuerit, & poſſit omina mundi Regna, Reges deponere, ac denique de rebus omnibus temporalibus ad libitum ſtatuere, tanquam illi ſimpliciter, ac plenè ſubiectis. Quamvis † hoc dominium non tollat ab alijs hominibus iura, & dominia Regnorum, cęterarumq́ue rerũ, quas Deus illis conceſsit; neq; Christvs ipſe eo unquam in eorum damnum uti voluerit, qui propter eximiam ſuam humilitatem, & manſuetudinem magis venit miniſtrare, quàm miniſtrari, & ſpiritualia, quàm temporalia tractare, ut ipſe dicit Matth. 20. & Marc. 10. Quam opinionem † abſque ullo ęnigmate amplectitur D. Bernard. lib. 3. de conſid. ad Eugen. dum ait: Diſpoſitio tibi ſuper Orbem credita eſt, non data poſſeſſio. Non tu ille, de quo Propheta ait: Et erit omnis terra poſſeſſio eius. Chriſtus hic eſt, qui poſſeſſionem ſibi vendicat & iure creationis, & merito redemptionis, & dono Patris. Cui enim alteri dictum eſt: Poſtula à me, & dabo tibi gentes hæreditatem tuam, & poſſeſsionem tuam terminos terræ. Et † ultra D. Antonin. Almain. & Turrecremat. ſuprà num. 34. relatos, late, & optimè probat, & deſendit Burgenſ. in addit. 2. ad Matth. capit. 2. Roffenſis contra Luther. artic. 25. Nicolaus Grandis in illud ad Hebræ. 1. quem conſtituit hæredem univerſorum. Alvar. Pelagius de planct. Eccleſ. lib. 2. Epiſcopus Chiapenſ. in dict. tractat. comprobatorio, fol. 20. Malferitus dict. conſ. 769. numer. 47 & ſequentibus, Marquard. de Iudæis, 2. part. cap. 2. num. 3. Auguſt. in. de Ancona in ſumm. de poteſt. Eccleſ. quęſt. 1. art. 1. Ant. Corſetus de poteſt. Regia, 5. par. num. 32. Albert. Pighius lib. 1. Hierarch. Eccleſ. cap. 3. Navarrus, qui plures alios recenſet in dict. cap. novit, notab. 3. num. 8. & ſeqq. Durand. de origin. iuriſdict. q. 3. Sotus in 4. diſt. 25. q. 2. art. 1. & 4. Angelus Rocha in Bibliotheca Vaticana pag. 185. & ſeq. Bañez de iuſt. & iur. quaſt. 4. de dom. dub. 1. concluſ. 1. col. 138. Aragon q. 67. art. 1. §. cæterum, Salon quæſt. 4. art. 4. verſ. Tertia opinio, Alfonſ. Mendoça in quodlibet. de dom. Christi, §. 1. & ſeqq. Cæſar Baron. in Annal. Eccleſ. anno Christi 57. num. 28. & ſeqq. Molina omnino vidẽdus d. tract. 2. q. 28. ver. Quinta concluſio, Paramus d. q. 1. opin. 3. in princip. & opin. 4. ex num. 61. & num. 90. ubi plurimos Auctores cumulat, expreſsè tenẽtes, nullâ ratione denegari poſſe Christo prædictam temporalem poteſtatem, ſaltem in habitu Zevall. in pract. commun. quęſt. 283. & 739. Valençuela in monitor. contra Venetos, 3. par. 1. num. 69. ſol. 78. Pat. Suarez in 3. par. 1. tom. diſp. 48. Gabriel Vazquez in eâdem 3. par. diſput. 87. cap. 2. Pat. Salazar in comment. Proverb. cap. 8. & noviſsimè Franc. Mendoça in comment. ad cap. 3. Reg. annot. 15. ſect. 3. num. 22. pag. 665. Thom. Bozius de ruin. Gentium lib. 6. cap. 1. & Marta dict. tract. de iuriſdict. 1. part. cap. 22. & in appendice eiuſdem capitis, pag. 46. & 47. & noviſsimè poſt hæc ſcripta Michaël Mauclerus de Monarchia, 1. parte, lib. 3. cap. 3. & ſequentibus, & Seraph. Freitas de Imp. Aſiat. cap. 6. num. 56. & 6. Quibus† apertè Regius Pſaltes favere videtur, dum Pſalm. 2. & 23. pręnuntiat, Christvm à mari uſque ad mare dominaturum, Reges cum inſulis munera illi oblaturos, genteſque in hæreditatem ſuam habiturum, & in poſſesionem ſuam terminus terræ. Necnon illud Pſal. 109. ubi Christi Sacerdotium ſecundùm ordinẽ Melchiſedech futurum prædicit, quem cõſtat ſimul Regem, & Sacerdotẽ fuiſſe. Quod † D. Paul. ad. Hebr. 6. verſ. 7. dilucidius interpretatur, ſcribens, quòd ſicut Melchiſedech dictus eſt Rex iuſtitię, itemq́ue Rex Pacis, & ab Abrahã decimas accepit, cui & benedixit, ita Christvs, cuius eſt nomen à Regno, tam in hoc mundo, omnia ſibi ſubijciẽs, quàm in cœlo eſſet perpetuò regnaturos. Ipſi quoque Davidi Pſal. 88. pollicitus eſt olim Deus, ex eius ſemine perpetuum Regem naſciturum. Et † ante eum hoc ipſum præviderat Iacob Geneſ. 49. dum dixit, non defuturũ ſceptrum de Iudà, nec Ducem de fœmore eius, donec veniret, cui repoſitũ eſſet, nempè Christvs, ut omnes interpretantur. Singulariter tamen audiendum eſt illud Apocal. cap. 19. Et habet in veſtimento, & in fœmore ſuo ſcriptum: Rex Regum, & Dominus dominantium? ibi enim ſermo procedit de Christo, in quo, cùm per veſtimẽtũ humanitas, ut vult D. Gregor. hom. 3. in Ezech. & per fœmur Divinitas, quæ ſecundùm eundem Gregor. eſt tota Dei firmitudo, & fœcunditas, intelligatur, ſatis oſtenditur, quòd Christvs Dominus non ſolum eſt Rex, & Regum radix quantum ad naturam Divinam, ſed etiam quantum ad naturam humanam, prout latiùs explicat M. Fr. Ant. Perez in Laurea Salmant. certam. 5. de homin. præfect. cap. 2. num. 11. Et in idem tendit illud Iſaiæ cap. 9: Et factus eſt Principatus ſuper humerum eius (ſcilicet Christi) & vocabitur nomẽ eius Admirabilis, Conſiliarius Deus, Fortis, Pater futuri ſæculi, Princeps Pacis: multiplicabitur eius Imperium, & pacis non erit finis: ſuper ſolium David, & Regnum eius ſedebit, ut confirmet illud, & corroboret in iudicio, & iuſtitia amodo, & uſque in ſempiternum. Quod † Regnum, non ſolùm ſuper Iudæos datum fuiſſe, quis putet, cùm ad omnes gentes extendatur, dum dicitur: Omnes Reges terræ adorabunt eũ, & omnes gentes ſervient ei, cap. diſplicet 23. q. 4. & ſupra omnem principatum, & poteſtatem, & virtutem, & dominationem in hoc ſęculo, & in futuro fuiſſe, ſcribat D. Paul. ad Epheſ. Coloſſenſ. Philipp. & Hebræ. 1. Et † omnia, quæ Pater habuit, manibus, imò & pedibus eius ſubiecta dicantur, Pſal. 8. Matth. ult. Ioã. 5. 12. 13. & 16. cap. tua nobis, de decimis, cap. fundamenta, in princ. de elect. lib. 6. & Paul. 1. Corinth. 5. ubi concludit, hoc Regnum Christi omnem principatum, poteſtatem, & virtutem evacuaturum: Deus enim, cùm illud ei tradidit, omnia ſubiecit ſub pedibus eius, cùm autem dicat, omnia ſubiecta ſunt ei, ſine dubio, præter eum, qui ſubiecit ei omnia, &c. His non incongruè addi poſſe exiſtimo inſignem Ioſeph. locum ab alijs nequaquam animadverſum, lib. 7. de bello Iudai. cap. 12. in fine, ubi apertè teſtatur, in ſacris libris terrenum hoc totius Orbis Imperium, cuidam ex Iudæorum finibus prænũtiari. Niſi quòd ipſe, ut Veſpaſiani gratiam iniret, de eo temerè vaticinium exponit, ſic inquiens: Sed quòd maximè eos ad bellum excitaverat, reſponſum erat ambiguũ, itidem in ſacris libris inventum, quòd eo tẽpore quidam eſſet ex eorum finibus Orbis terræ habiturus Imperium. Id enim illi quidem quaſi proprium acceperunt, multiq́ue ſapientes interpretatione decepti sũt. Hoc autẽ planè reſponſo Veſpaſiani deſignabatur Imperiũ, qui apud Iudæã creatus eſt Imperator. Sed enim homines fatũ vitare non poſſunt, etiam ſi præviderint, &c. Neque hoc † ignoraverunt Sibyllę, à quibus accepit Virgilius Eclogâ 4. quamvis more ſuo, ut ait Bozius ubi ſup. fubulas audeat immiſcere, & aliò rem detorqueat, dum † canit: Vltima Cumæi venit iam carminis ætas, Magnus ab integro ſæclorũ naſcitur ordo. Iã redit & Virgo, redeũt Saturnia Regna Iam nova progenies cœlo demittitur alto, Pacatumq́; reget patrijs virtutibus Orbẽ. Et paulò pòſt, cuncta illius poteſtati tradita agnoſcens, & ab ipſo pendêre: Aggredere, ò magnos, aderit iam tempus, honores Chara Deũ ſoboles, Magni Iovis incrementum. Aſpice convexo nutantẽ pondere mundũ, Terraſq́ue, tractuſq́ue maris, cœlumq́; profundum: Aſpice, venturo lætentur ut omnia ſæclo. Quibus Ego adijcio, quod in ſimili quæſtione † de omnipotentia Christi Theologi diſputant. Etenim quãvis Christvs, ut homo, abſolutè loquendo, omnipotens nõ fuerit, ut docet. D. Thom. 3. p. q. 13. ar. 1. & ſeqq. Caietan. Medin. & Suar. ibîd. & Alex. de Ales, 3. p. q. 14. cæteriq́; Theologi cũ Magiſtro in 3. Senten. diſt. 14. Ipſi tamen reſolvunt, omnipotentiã Dei cõmunicatã fuiſſe humanitati Christi, ut eſt inſtrumentũ coniunctũ Verbo, vel per communicationẽ idiomatum, ut dixit D. Thom. d. q. 13 art. 1. ad. 1. vel proprius quoniam ipſa Christi humanitas, ob talẽ unionẽ ad Verbũ, elevata & ſublimata fuit, ut eſſet ad nutum ſuæ voluntatis, & ex ſuo arbitrio principium efficiens, & activum, inſtrumentale tamen, miraculorum, & operationum ſupranaturam, ut latiùs explicant D. Greg. hom. 28. in Evang. D. Thom. 3. p. q. 56. art. 1. ad. 3. Caiet. in 3. p. q. 13. art. 2. & plurimi Patres, qui varijs in locis de hac virtute omnipotenti humanitatis Christi loquũtur, quos recenſet Rutil. Benzonius de anno Iubilæi, lib. 2. cap. 34. pag. 208. & præſertim Euthymius lib. 7. in Lucam cap. 19. ubi ſic ait: Quemadmodum ferrum, quod in igne aliquo tempore permanſit, habetq́ue ignis rationes, ita quoque ſancta ipſius caro Divinitati unita, quæ Divinitatis sũt, operabatur. Ideò manus quidẽ mortuũ, ac deſertum corpus coniunxit, vox autem recedentem animam revocavit. Tertiò facit, quòd hâc dominatione in Christi humanitate ſuppoſitâ, quam † non ſolùm creationis, verùm & redemptionis titulo ei concedunt plures ex Auctoribus ſuprà relatis, & præcipuè Marquard. dict. tract. de Iudęis, 2. p. cap. 2. num. 3. Bermon. Choveron. in tract. de pub. concub. rub. De adulter. num. 37. Marc. Anton. Marſilius in tract. de origine redit. Eccl. 3. par. cap. 23. num. 94. & 95. & Valenç. d. monit. p. n. 70. Piè † credendũ, & exiſtimandum eſt, eundẽ Christvm, hoc tale Regnum, ſive dominium tẽporale, quod habuit & habet, Eccleſiæ, & Põtifici, qui eũ repræſentat, cõmunicare voluiſſe, ſicut & cętera privilegia, quę in primo argumento retulimus, iuxta text. in d. cap. quanto, de translat. Epiſcop. cap. ut noſtrum, ut Eccleſ. benef. cap. ſundamenta. § decet, de elect. lib. 6. cap. pro humani, de homicid. eod. lib. Clem. 1. §. de Magiſtris, & plura alia, quæ in ſpecie noſtra de hac translatione dominij tẽporalis notat D. Tho. lib. 3. de regim. Princip. cap. 10. Ioan. de Lignano relatus à Cardin. in Clem. ne Romani, § irritũ, col. 3. de electione, Epiſcop. Chiapenſ. in d. tract. cõprobator. fol. 19. & ſol. 62. & ſeqq. ut benè Guillerm. Benedict. in cap. Raynuntius, verb. Et uxorem, deciſ. 1. n. 8. Thom. Boz. omnino videndus lib. 16. de ſignis Eccl. Dei, cap. 1. per tot. ubi late † oſtẽdit, Christi, & Eccleſiæ eſſe idem Regnum, Marta d. 1. par. cap. 22. ex num. 1. & Valẽçuela ubi ſup. num. 72. Etenim † cùm Eccleſia ſancta Dei Sponſa ſit, ut colligitur ex illo Cantic. 4. & 5: Veni de Libano Sponſa mea, &c. Iſaiæ cap. 61. Pſal. 44. Apocaly pſ. cap. 12. Paul. ad Epheſ. cap. 1. & expreſsè probat tex. in cap. 1. 97. diſt. cap. nuptiarũ 27. q. 1. cap. 1. §. ſed ubi, de ſacra unct. Clem. 1. §. & quod in hac, de ſum. Trin. Clem. Romani, de iur. iurãd. D. Bernard. ſerm. 69. in Cantica, cum alijs traditis à Coſma Gumier. in Pragmat. ſanct. tom. 1. tit. de auct. Concil. general. cap. ſacroſancta. §. 1. verbo, Chriſto, Fevardentio ſup. Ruth. cap. 1. ſect. 16. verſ. Hic quoque, & cap. 3. ſect. 4. verſ. 3. & Thom. Boz. ubi ſup. ſponſæ quidem † negare non decet, quod in perſona ſponſi conceditur, 1. Princeps legibus, verſ. Auguſta, D. de legibus, ibi: Auguſta autem licèt legibus ſoluta non ſit, Princeps tamen eadem illi privilegia tribuit, quæ & ipſe habet. Vnum † quippé corpus, & unam vocem conſtituũt, ut pręclarè expẽdit D. Auguſt. epiſt. 120. ad Honoratum, & lib. 3. Doctr. Chriſt. cap. 31. & tom. 10. ſerm. 234. ſic inquiẽs circa expoſitionẽ Iſai. d. cap. 61: Sponſum & Sponſam Chriſtum intelligimus & Eccleſiam, ſed erunt duo in carne una, Sacramentum magnũ, inquit Apoſtolus, in Chriſto & Eccleſia, igitur iam non duo, ſed una caro. Si igitur caro una competenter & vox una. Rurſus idem Iſaias alibi optimè meminit unum eſſe ipſos duos: loquitùr enim in perſona Chriſti, & dicit: Sicut Sponſo impoſuit mihi mitrã & ſicut Spõsã ornavit me ornamẽto: unus videtur loqui, & Sponſum ſe fecit, & Sponſam ſe fecit: quia non duo, ſed una caro: quia Verbum caro factum eſt, & habitavit in nobis: illi carni adiungitur Eccleſia, & fi Chriſtus totus corpus, & caput. Vnde † doctiſsimus, & acutiſsimus Scotus in tract. de perfect. ſtat. q. 9. quẽ refert, & ſequitur Troilus Malviſ. in tract. de Canonizatione Sanct. dub. 2. inquit. quòd Papa eſt Vicarius Chriſti, non ſolùm in quantum Christvs fuit Eccleſię Pręlatus, ſed in quantum fuit totius mũdi Dominus, & quòd de ſtatu & bonis hominũ poteſt ordinare. Et † D. Cyrill. in. lib. Theſaurorum eandem ſententiã his verbis ſequitur, & amplificat: Dedit Filius Dei Petro plenè, & perfectè claves Regni cœlorum, quoniã ſicut ipſe accepit à Patre Ducatũ, & ſceptrum Eccleſiæ gentium ex Iſraël egrediens ſuper omnẽ Principatũ, & poteſtatẽ, & ſuper omne quodcunque eſt ut in eius nomine genua cuncta curventur pleniſſimam poteſtatem, ſic & Petro, & eius Diadochis, hoc eſt, ſucceſoribus, non minus, ſed pleniſſimè commiſit, &c. Quod etiam ex eo magis ſuadetur, ut prædicti Auctores conſiderant, & Molina d. cap. 29. col. 135. & plures alij relati à Paramo d. opin. 3. n. 35. & 46. & meliùs Marta d. 1. p. cap. 16. n. 2. & ſeqq. Quia cũ † Christvs Dominus Petro, & ſucceſſoribus univerſalẽ poteſtatem conceſſerit ad dirigendos homines ad vitã, & fœlicitatẽ æternã, & ſic ad ultimum finẽ, debuit etiã ſubijcere omnes alias poteſtates ſæculares, ad quas ſpectat dirigere homines ad virtutẽ, & fœlicitatem temporalẽ, quæ ſervit tanquã mediũ ad adquirendam æternã. Ei quippe, ad quem ultimi finis cura pertinent, ſubiecti eſſe debent, habentes curã finiũ antecedentium, ex doctrina D. Thom. d. lib. 1. de regim. Princip. quã pluribus ornavimus ſup. cap. 16. n. 50. & 57. Neq; ſatis perfecté inſtituta, & ordinata Reſpublica Eccleſię videri poſſet, ſi Christvs in eã prędictã poteſtatẽ nõ trãſtuliſſet, & ſicut ipſa una eſt, & ipſe unus omniũ Princeps, & Dominus extitit, ita reliquas omnes poteſtates Romano Pontifici non ſubijceret, & ad unum dumtaxat ſupremum & Monarchicũ imperiũ reduceret, quod † eſſe omnium utiliſsimũ, & perfectiſsimum pluribus probat Paramus ubi ſup. n. 47. & ſeqq. Pet. Greg. lib. 5. de Repub. cap. 3. Iuſt. Lipſ. lib. 2. Politicor. Cap. 2. & Bobadilla lib. 1. Polit. Cap. 1. n. 15. & noviſsimè & latiſsimè Michaël Maucler. de Monarch. 1. p. lib. 4. per tot. & in noſtris terminis Seraph. Freitas de Imp. Aſiat. cap. 6. num. 1. Qvartò conſidero, quòd directa hæc, & generalis Summi Pontificis in temporalibus poteſtas, & dominatio, non folùm tot, tantorumq́ue Patrum auctoritate, & aſſeveratione munitur, quos in hoc capite, & præcedẽti adeò longâ ſerie congeſsimus: verùm † multis etiam Sacræ Scripturæ, & Põtificij iuris oraculis, quibus vix eſt, ut congruum reſponſum à contrariæ partis ſectatoribus aſsignari poſsit. Inter quæ caput effert † illa Ieremię vaticinatio cap. 1: Ecce conſtitui te ſuper gẽtes, & Regna, ut evellas, diſſipes, ædifices, & plantes, quam de ſuprema iſta poteſtate ſignanter intelligit Div. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 19. relatus à Gregor. Lopez in dict. 1. 2. gloſſ. mag. col. 3. in fin. verſ. Facit ad iſta, ubi advertit, ſub his verbis, non ſolùm peculiarem iuriſdictionẽ in ſubditos accepiſſe videri, dum ait: Super gentes, ſed etiam generale quoque dominiũ, & gubernationem Rerumpublicarũ, cùm adijciat: Et Regna, in quibus amplam poteſtatem Summi Pontificis agnoſcit, ad plantandum, ędificandum & diſsipandum quidquid pro bono univerſalis Eccleſiæ iudicaverit convenire. Et quòd non folùm ad fideles, verùm ad infideles etiam extendatur: ex illo verbo: Gentes, deducit Baronius dict. anno Christi 57. numer. 28. Nam † & hi, ut diximus, ad Eccleſiæ gubernationem ſpectant, ſi id Fidei conſervatio, vel dilatatio popoſcerit, vel alia iuſta cauſa, quę animum Pontificis moveat, ut obſervat Epiſcop. De Chiapa d. tract. comprobator. fol. 19. & ſeqq. & fol. 46. & 47. & Roffenfis contra Lutherum art. 25. ubi inquit: Primatum Petri ſuper omnes Reges, & Regna mundi iam impletum eſſe quoad donum, & ius poteſtatis, quam traditam habet à Christo, vel quoad habitum in toto mundo, etiam ſuper infideles, cùm Christvs Petro Ioan. 20. omnes generaliter oves ei paſcendas commiſerit. Quibus convenit illud, quod de B. Petro canit Eccleſia, dum ait: Tibi tradidit Deus omnia Regna mundi. Et Nicolaus † Põtifex in cap. 1. diſtinct. 21. ubi inquit: Eccleſiam ſolus ille fundavit, & ſuper petram Fidei mox naſcentis erexit, qui Beato Petro vitæ æternæ clavigero iura terreni ſimul, & cœleſtis Imperij commiſit. Quod etiã refertur in cap. omnes 22. diſt. & conſonat tex. in cap. nos Sanctorum, cap. auctoritatem, in fine 15. q. 6. cap. quia præſulatus 1. q. 4. & cap. duo 96. diſt. Extravag. ſi fratrũ, §. ſanè in noſtrã, Ioan. XXII. cap. licèt ex ſuſcepto, de electione, Clem. Paſtoralis de re iudicata, cap. ad Apoſtolicæ, eod. tit. lib. 6. Innocentius etiam III. in † cap. ſolitæ, de maiorit. & obed. ex d. Ieremiæ loco, & ex illo Ioannis: Paſce oves meas, & altero Matth. cap. 16: Quodcunque ligaveris ſuper terram, erit ligatum & in cœlis, &c. eandem ſupremam, & univerſalem Pontificiæ ſedis auctoritatem, & poteſtatem oſtendit, quoniam Dominus, inquit, inter has oves, & alias nequaquam diſtinxit, & nihil excepit: qui dixit: Quodcunque. Et idem † Innocent. in cap. per venerabilem 13. verſ. Rationibus, qui filij ſint legitimi, ex eiſdem locis, & ex alio Deuteron. cap. 17. ubi in cauſis arduis, & difficilibus Sacerdotes adiri iubentur, concludit, Romanum Pontificem, non ſolùm in Eccleſiæ patrimonio, ſuper quo plenam in temporalibus poteſtatem gerit, verùmetiam in alijs regionibus, certis cauſis inſpectis, temporalem iuriſdictionem caſualiter exercêre. Quò forſitan reſpicit text. in cap. quincunque litẽ, & in cap. quæcunque contentiones 11. quæſt. 1. Ubi omnes lites, & contentiones tam ſpirituales, quàm temporales ad iudicium Summi Pontificis pertinere dicuntur. Sed expreſsius, & urgentius cæteris idem argumentum, eiſdem & alijs auctoritatibus, & rationibus conſideratis, proſequitur Bonifacius IIX. † in celebri illa extravaganti unam ſanctam, de maiorit. & obed. inter communes. Vbi poſtquàm late ſanctę Catholicæ & Apoſtolicæ Eccleſię unitatẽ probavit, & eiuſdẽ generalẽ poteſtatem, & ſuperioritatẽ in ſpiritualibus, & temporalibus probat, & unius ovilis unicum paſtorem eſſe debêre, & quòd cùm Dominus ipſe Petro Paſce oves, & quidem, Meas dixerit, & generaliter, non ſingulariter has, vel illas, per hoc cõmiſiſſe ſibi intelligitur univerſas. Et poſteà addit: In hac ergo poteſtate † duos eſſe gladios, ſpiritualem videlicet, & temporalem Evangelicis dictis inſtruimur. Nam dicẽtibus Apoſtolis, ecce duo gladij hic: in Eccleſia ſcilicet, cùm Apoſtoli loquerentur, non reſpondit Dominus nimis eſſe, ſed ſatis. Certé qui in poteſtate Petri temporalem gladium eſſe negat, malè verbum attendit Domini proferentis: Converte gladium tuum in vaginã. Vterque ergo eſt in poteſtate Eccleſiæ, ſpiritualis ſcilicet & materialis; ſed is quidẽ pro Eccleſia, ille veró ab Eccleſia exercendus: ille Sacerdotis, is manu Regum, & militum, ſed ad nutum, & patientiam Sacerdotis. Oportet autem gladium eſſe ſub gladio, & temporalem auctoritatem ſpirituali ſubijci poteſtati. Nam cùm dicat Apoſtolus ad Romanos 13. Non eſt poteſtas niſi à Deo: quæ autem ſunt, à Deo ordinata ſunt; non autem ordinata eſſent, niſi gladius eſſet ſub gladio, & tanquàm inferior reduceretur per alium in ſuprema. Nam ſecundùm Beatum Dionyſium, lex Divinitatis eſt, infima per media in ſuprema reduci. Non ergo ſecundùm ordinem univerſi omnia æqué ac immediatè, ſed infima per media, & inferior per ſuperiora ad ordinem reducuntur, ſpiritualem autem, & dignitate, & nobilitate terrenam quamlibet præcellere poteſtatem, oportet tãto clarius nos fateri, quanto ſpiritualia temporalia antecellunt. Quod etiam ex decimarum datione, & benedictione, & ſanctificatione, ex ipſius poteſtatis acceptione, ex ipſarum rerũ gubernatione claris oculis intuemur. Nam veritate teſtante ſpiritualis poteſtas terrenam poteſtatẽ inſtituere habet, & iudicare, ſi bona nõ fuerit. Sic de Eccleſia, & Eccleſiaſtica poteſtate verificatur vaticinium Ieremiæ: Ecce conſtituite hodie ſuper gentes, & Regna, & cætera quæ ſequũtur. Ergo ſi deviat terrena poteſtas, iudicabitur à poteſtate ſpirituali: ſed ſi deviat ſpiritualis minor, à ſuperiori: ſi verò ſuprema, à ſolo Deo, non ab homine poterit iudicari: teſtante Apoſtolo: Spiritualis homo iudicat omnia, ipſe autem à nimine iudicatur. Eſt autem hæc auctoritas (etſi data ſit homini, & exerceatur per hominem) non humana, ſed potiùs Divina, ore Divino Petro data, ſibiq́ue, ſuiſq́ue ſucceſſoribus in ipſo, quem confeſſus fuit petra, firmata: dicente Domino ipſi Petro: Quodcunque ligaveris, &c. Quicunque ergo huic poteſtati à Deo ſic ordinatæ reſiſtit, Dei ordinationi reſiſtit, niſi duo (ſicut Manichæus) fingat eſſe principia: quod falſum, & hæreticum iudicamus: quia teſtante Moyſe, non in principijs, ſed in principio cœlum Deus creavit, & terram. Porrò ſubeſſe Romano Pontifici omni humanæ creaturæ declaramus, dicimus, diffinimus & pronuntiamus omnino eſſe de neceſsitate ſalutis. Cui † textui, quatenus de duobus illis Apoſtolorum gladijs ſermonẽ fecit, facem prætulit D. Bernard. lib. 5. de conſid. ad Eugen. ubi eiſdem ferè verbis eandem ſententiam amplectitur. Quam etiam repetit D. Auguſt. in pluribus locis relatis ab Ivone Carnotenſi in Decret. part. 10. cap. 59. & 75. & D. Thom. ſup. 2. Sent. diſtinct. ultim. in expoſit. text. ad 4. ubi dicit, † quòd ſpirituali poteſtati ſæcularis in Papa coniungitur, qui utriuſque poteſtatis apicem tenet, hoc eo diſponente, qui eſt Rex, & Sacerdos; & tradit alia Paramus dict. opin. 3. per totam, Anaſtaſ. Germon. d. cap. 13. num. 18. Fr. Marc. Anton. de Camos in ſua Microcoſmia 3. part. dialog. 4. pag. 44. Et † elegantiſsima, ac pijsima illa epiſtola B. Ignatij de Loyola ad Claudium Regem Abyſsinorũ Romę ſcripta 7. Kalend. Marcias ann. 1555. cuius verba ad litteram refert Per. Maffeius hiſtor. Ind. lib. 16. pag. 389. & ſeq. & Fr. Anton. de San Roman lib. 4. hiſt. Ind. Orient. cap. 26. pag. 767. ubi plura de Eccleſiæ unitate, & univerſali poteſtate notantur & qualiter hoc olim per Iſaîam Dominus adumbraſſe videatur, cùm loquẽs de † Eliachim Pontifice Maximo dixit: Et dabo clavem domus David ſuper humerum eius, & aperiet, & non erit qui claudat, & claudet, non erit qui aperiat. Quo videlicet typo figuratus eſt Petrus, eiuſque ſucceſſores, † quibus datam integram poteſtatem declarãr claves, conſuetum utique ſymbolum, & inſigne pleni, atque abſoluti dominij, 1. clavibus 74. D. de contrahen. empt. cum alijs traditis a Covar. lib. 3. variar. cap. 16. num. 11. Tiraquel. de conſtit. 3. par. limit. 6. num. 4. & ampliat. 3. num. 3. Et † licèt hæc inſignis, & nobilis Extravagans unam fanctam videatur poſteà aliquo modo correcta, ſive temperata per Clementem V. Bonifacij ſucceſſorem, quatenus in favorem Philippi Regis francorum declaravit in Extravag. meruit, de privileg. per illam nullum Regi, & Regno Gallię præiudicium generari, nec amplius Eccleſiæ Romanæ ſubiectos eſſe, quàm anteà exiſtebant: hoc tamen (ut benè advertit Germon. ſuprà num. 51. & 67. & Marta d. tractat. de iuriſdict. 1. part. cap. 25. num. 30) Eccleſiæ iuribus neutiquam derogavit. Et † quantumvis diſpoſitionem pontificiam correxiſſet, rationes tamen, quibus nitebatur, revocare, & enervare non potuit, quæ æternæ, & immutabiles ſunt, 1. eas obligationes, D. de capit minut. & notat Abb. in cap. non debet, de conſang. & affin. Anton. de Butrio, & Ioan. de Imola in cap. 1. de conſtit. & Ioan. Andr. & Geminianus in cap. 1. §. illum autem de reſtit. ſpoliat. Qvintò & ultimo perpendi poteſt, † quòd quemadmodum ea bella iuſta cenſeri ſolent, quæ Dei præcepto, vel auctoritate peraguntur, iuxta text. in. c. illud 23. quæſt. 2. & alia, quæ diximus ſuprà hoc lib. cap. 2. num. 25. Ita communi omnium Doctorum cõſenſu receptum eſt, illa quoque iuſta cẽſeri debêre, quæ ab eius Vicario ob religionis augmentum, vel ex alijs legitimis cauſis adverſus infideles indici iubẽtur. Atque adeò, † quæ in eiuſmodi bellis capiuntur, iuſte, & legitimè poſsideri, & retineri poſſe, quamvis nunquam anteà Chriſtianorum fuiſſent, & infideles ipſi quietè & in pace vivere vellent, ut communiter reſolvunt Doctores, præcipuè Anto. de Butrio, & Ioan. de Annania in cap. quod olim, de Iudæis Oldrad. conſ. 72. Hoſtienſ. Innocent. Anchar. & alij in d. cap. quod ſuper de voto, Bartol. in 1. 1. C. de Pagan. idem Annania in cap. 1. col. 2. de ſagittarijs, idem Innocent. in cap. olim de reſtit. ſpolia. Calderin. conſ. 95. n. 3. verſ. De Papa, aliàs conſ. 1. de tregua, & pace, ubi ait, tenentes contrarium ab hæreſi non diſtare, Bald. conſ. 389. incipit: Conſuetudo eſt, in fine num. 10. lib. 2. ubi notabiliter inquit, auctoritatem ſuſcipiendi belli contra Reges, & Principes infideles maximè penes Pontificem reſidêre, Alex. conſ. 130. ſuper eo, num. 4. & 5. lib. 7. Marquard. omnino videndus in tract. de Iudæis, & Infid. 1. part. cap. 6. & cap. 14. verſ. Præterea, Malferitus dict. conſ. 769. apud Mandell. num. 78. Georgius Cabedus deciſ. Luſitan. 2. part. deciſ. 47. num. 1. & alios congerens Cardinal. Tuſchus pract. concluſ. iur. verb. Infidelibus, concluſ. 124. & verb. Bellum, concluſ. 36. & Nos ſuprà hoc lib. 2. cap. num. 36. & poſt hæc ſcripta Seraph. Freitas de iuſto imp. Aſiat. cap. 9. num. 10. & 11. Cuius † poteſtatis, & auctoritatis ratione, ijdẽ Auctores cõcludunt, licitũ, & uſu receptiſsimum eſſe Apoſtolicæ ſedi, terras, & provincias taliũ infidelium, aut hæreticorũ aliquibus Chriſtianis Principibus debellandas, occupandas, & pleno iure poſsidẽdas concedere, etiã antequã ab ipſorũ infidelium manibus ſive faucibus ereptæ fuerint, ut in Regno Ieruſalem, Carolo Magno conceſſo, tradidit Bartol. in l. liber homo, la 2. D. de verb. oblig. 1. fin. D. de action. empti, & in. l. id quod apud hoſtes, ubi late Iaſon. D. de legat. 1. Oldrad. conſ. 268. Martin. Laudenſ. in tract. de Principe, §. 246. & generaliter in quibuslibet alijs terris, & inſulis Infidelium, Paganorum, & Hæreticorum, idem Bartol. in dict. l. 1. C. de Paganis, & in tract. de inſula, verb. Nullius, num. 7. & in Extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, num. 9. Bald. † in l. 1. C. de iure liber. col. 5. ubi inquit: Hodie, ubicunque iuriſdictiones vacant, ut in Regnis infidelium, apud quos non eſt vera dignitas, nec naturalis dignitas, nec naturalis iuriſdictio, occupanti conceditur Catholico, ut fuit in Regno Hiſpaniæ, ut notat gloſſa Decreti. Quæ gloſſa, ut advertit Epiſcopus Chiapenſ. in d. tract. comprobat. fol. 31. forſitan eſt cap. Adrianus, verb. Per ſingulas, diſt. 63. idem tradunt Domin. & Phil. Francus per text. in cap. Abbate fanè, §. & allegabatur de re iudic. lib. 6. Angel. diſput. incip. Renovata guerra, Ioan. de Lignanis in tract. de bello, 1. part. Franc. Vargas in tract. de auct. Pontif. confir. 10. n. 4. & 5. & Anaſtaſ. Germon. dict. lib. 3. cap. 13. à num. 27. Et † licèt Epiſcopus Chiapenſis ubi ſuprà hoc reſtringere velit ad provincias, quæ olim Chriſtianorum fuerunt, & iniuſtè ab infidelibus detinentur, & differentiam inter Saracenos, Hæreticos, alioſque Fidei hoſtes, & inter ſimpliciter infideles, conſtituat, quam etiam admittere videtur Petrus de Ravena ſing. 585. Bartolus tamen, & reliqui auctores ſuprà relati, generaliter, & indiſtinctè loquũtur, & expreſſius Malferitus, & Marquard. ubi ſup. Marta d. 1. part. cap. 24. num. 10. & ſequentib. ubi de hac Indiarum donatione ſpecialiter agẽtes, reſolvunt, quòd omnes Doctores indifferenter tenẽt, etiam res, & provincias, quæ ſemper infideliũ fuerint, poſſe relinqui, ac donari ſub conditione, ſi ab hoſtibus capiantur. Quia † licèt alias imprudens & temerarium conſiliũ cenſeri ſoleat, hoſtium bona, & provincias ante victoriam dividere, ut oftendit Auſonius epig. 20. Philip. Comineus lib. 5. comment. poſt medium, ubi periucundum exemplum adducit, & Mag. Marquez in Gubernat. Chriſtiano lib. 2. cap. 31. pag. 340. & ſeq. Adhuc † tamen expectatio talis conditionis honeſta reputatur, iuxta ea, quæ notant ſcribentes per text. ibi. in. d. liber homo, & in d. l. id quod apud hoſtes: quibus addere poſſumus tex. in 1. ſi quid mater, C. de don. quæ ſub modo, & in 1. ſi ſervitus, §. futuro, D. de ſervit. urb. præd. cũ notatis a gloſſa in cap. ad diſſolvendum verb. Accuſari ad fin. de deſponſat. impub. Bart. in 1. ſervos num. 4. D. de alim. & cib. legat. Et † tex. in d. cap. Abbate ſanè, verſ. Et allegabatur, ubi Rex Aragonum donavit Hoſpitalarijs ſancti Ioannis Caſtrum Curvariæ cũ ſuis finibus, inter quos erat locus de Roſſellis, quæ ab infidelibus poſsidebantur, & nunquam Chriſtianorũ fuerant, ſub ea conditione, ſi Rex illa ab eiſdẽ hoſtibus caperet, & talem donationem valuiſſe Summus Pontifex ibi apertê ſupponit, & proſequitur Philip. Francus, & Domin. ibîdem num. 40. Qui ex eodem principio deducũt, quòd † licèt Eccleſiæ, quæ nondum conſtructa eſt, nihil donari regulariter poſsit, cap. ad audientiam, el 2. de Eccleſ. ædific. & in eod. cap. Abbate ſanè, ubi tamen talis donatio ſub ea conditione ſit, quam ſit honeſtũ expectare, vel non agitur, ut eidem Eccleſiæ ſtatim acquiratur, ſed poſtquàm iam ædificata, vel conſtructa fuerit, tunc iure optimo ſuſtineatur, ut latiùs etiã notat & proſequitur Bart. conſ. 26. nume. 1. lib. 1. Abbas in dict. cap. ad audientiam, n. 2. Guid. Papę deciſ. 267. & ibi eius additionator Ranchinus, Guil. Benedict. in cap. Raynuntius, de teſtam. verb Et ſoboles, quam geſtabat in utero, num. 15. Lambertin. de iure patron. 1. part. lib. 1. Quæſt. 5. Art. 10. Menochius conſ. 29. num. 59. & 60. vol. 1. & Nicol. Garcia de beneficijs, 5. part. cap. 9. num. 49. & 50. Sed † præſtat, ut in ſpecie noſtra loquẽtes audiamus Franc. Vargas ubi ſup. num. 5. & 6. & Anaſtaſ. Germoniũ num. 29: Qui ſecuré docent, Summum Pontificem virtute huius ſupremæ Poteſtatis temporalis, de qua loquimur, non modò civitates, prouincias, & Regna, quæ anteà Chriſtianam Religionem profitebantur, & deinde fuerunt ab infidelibus uſurpatæ, poſſe, cui libuerit, indubitanter concedere, uti recuperet, ſuaque faciat: ſed ea etiam addicere poſſe, quæ Chriſtianorum nunquam fuerunt, ad Chriſtianæ Fidei & Evangelij propagationem, & idololatriæ extirpationem: Et quòd his rationibus motus Alex. VI. amplas iſtas Indiarum Occidentalium regiones Catholicis Regibus, Ferdinando & Iſabellæ, eorumq́ue ſucceſſoribus addixit; qui ex illa acquiſitione omnem omnino iuriſdictionẽ ac omne imperium earundem provinciarũ ſibi iure vendicant; non ipſo iure, nec iure belli, ſed Romani Pontificis auctoritate, quare iuſtè dicuntur poſsidere, arg. l. iuſtè poſsidet, D. de acquir. poſſeſſ. Qva ſententiâ, ut veriori & receptiori, retentâ, argumentis pro contraria conſideratis, breviter reſponderi poteſt. Ad primũ, † falſum eſſe, quod in eo ſupponitur, nullo ſcilicet certo iure, vel Eccleſiæ teſtimonio probari tẽporalẽ Romani Põtificis poteſtatẽ; cùm pro ea tot, & tam aperta reperiãtur, ut ſuprà conſideravimus; quæ ſuâ vi, & ratione tam infideles quàm fideles comprehendunt. Vt † omittamus eorum opiniones, qui ob ſolam infidelitatem, barbariem, idololatriam, vel mores contra naturam, ad iudicium Eccleſiæ pertinere putarunt, de quibus late diſputavimus ſuprà hoc libro ex cap. 7. & poſt D. Antoninum in ſumma titul. 3. de dom. Reg. cap. 2. latè agit Thom. Bozius in tract. de Ital. ſtat. lib. 4. cap. 5. & 6. Quibus † non obſtat ille Pauli locus 1. Corinth. 5: Quid enim mihi de ijs, qui foris ſunt, iudicare? de cuius vera, & varia interpretatione plura congeſsimus, d. cap. 14. ex num. 21. Et † eodem modo reſponderi poteſt ad illud Ioan. ult. Paſce oves meas; etenim licèt infideles, dum in ſua infidelitate perſiſtunt, propriè de Chriſti, & Eccleſiæ ovili non ſint, ut concludunt Auctores in argumento relati: verius tamen eſt, quòd ad Eccleſiæ curam, & gubernationem ſpectant, ut tetigimus fup. n. 115. & expreſsè docet Innocent. † in c. licèt de foro comp. reſolvens: Quòd quando Chriſtus dixit Petro: Paſce oves meas, & dedit ei claves Regni cœlorum, aliquo modo eius iuriſdictioni ſubiecit Saracenos, Gentiles, & Schiſmaticos. Et Roffenſ. contra Luth. articul. 25. ubi. inquit: Primatum Petri ſuper omnes Reges, & Regna mundi iam impletum eſſe, quoad donum, & ius poteſtatis, quam traditam habet à Chriſto, vel quoad habitum in toto mundo, etiam ſuper infideles, qui ſunt oves Chriſti, quamvis extra ovile Eccleſiæ errantes: non tamen omnino quoad executionem, vel actum poteſtatis. Quia ſcilicet ad Papam pertinet cura omnium ovium Chriſti, Ioan. 20. Paſce oves meas, non ſolùm eas, quæ ſunt intra, ſed quæ ſunt extra ovile Eccleſiæ à fide aberrantes, de quibus Ioann. 10. Alias oves habeo, quæ non ſunt ex hoc ovili, illas oportet me adducere; ſcilicet per me, & per meos miniſtros, maximè per Papam, ad quem pertinent de prædicatione nunc illis providere, ut qui voluerint liberè, non coactè ad Fidem Chriſti convertantur, &c. Leontius quoque tradit ſub illis verbis, Ioan. 10: Alias oves habeo, &c. Christvm oſtendere voluiſſe, ſe non tantum Iudæorum, quibus cum loquebatur, ſed etiam omnium gentium Regem eſſe, atque paſtorem; & in eâdem expoſitione Sancti omnes unanimi conſenſu cõveniunt. Et D. Bernard. lib. 2. de conſid. cap. 8. verba illa: Paſce oves meas, explicans, interrogat: Quas? illius, aut illius populi, civitatis, aut regionis, aut certi Regni? Oves meas inquit: cui nõ planũ nõ deſignaſſe aliquas, ſed adſignaſſe omnes? Nihil excipitur, ubi diſtinguitur nihil. Cui convenit Theophylactus, dum inquit: Cùm prandendi finem ipſe feciſſet, totius Orbis ovium præfecturam Petro commiſit: Et idem ſentiunt Orig. cap. 6. epiſt. ad Rom. Cyprian. de unit. Eccleſ. Arnob. Pſalm. 138. Chryſoſt. homil. 1. de pœniten. & reliqui Græci, & Latini Patres Eccleſiæ, quorum dicta latè perpendit Thom. Bozius lib. 18. de ſign. Eccleſ. Dei, cap. 1. in ſexto argumento. Paſcere † enim illo in loco ex natura ipſius verbi idem ſignificat quòd regere, & gubernare. Vnde ſit, ut ad Reges quoque, & Principes gẽtium pertineat hæc vox, † quos paſsim ethnici Scriptores, ſed in primìs Homerus, paſtores populorum appellare ſolent, ut idem Bozius oſtẽdit, & latiùs Paramus d. opin. 3. num. 29. Nam quemadmodum paſtores ovium commodis diligenter invigilant, ita quoque Principes, atque Reges, non tam ſuæ utilitatis ſtudioſi eſſe debent, quàm gentium, & populorum, qui ſibi ſubduntur, ut eleganter in eiſdem terminis expoſuit D. Auguſt. tract. 123. dicens: Nam quid eſt aliud: Si diligis me, paſce oves meas, quàm ſi diceretur: Si me diligis, non te paſcere cogita, ſed oves meas, ſicut meas paſce, non ſicut tuas; gloriam meam in eis quære, non tuam, dominium meum, non tuum. Et hac de cauſa † in illo verſu, Pſal. 79: Qui regis Iſraël, intende, in lingua Originali Hebræa legitur: Qui paſcis. Et in Pſalm. 77. ubi in Vulgata legitur: Et elegit David ſervum ſuum, & ſubſtulit eum de gregibus ovium, de poſt fœtantes accepit eum, paſcere Iacob ſervũ ſuum, in Chaldaica dicitur: Vt dominaretur in Iacob populo ſuo. Qui locus eò pluris faciendus eſt, quia illum de Christo Domino omnes intelligũt, & D. Hieronym. etiam D. Petro, de cuius nunc poteſtate agimus, accommodari poſſe fatetur. Secvndò verò, argumento cõtrariæ partis reſpondere poſſumus, affirmando, † verius eſſe in Christo Domino, etiam ut homine, temporale regnum, & dominium conſtitui, & concedi debêre ex rationibus, & auctoritatibus, quas ſup. ex num. 89. perpẽdimus. Neque obſtare ea, quæ pro adverſa opinione conſiderantur, & dominium duntaxat ſpirituale in Christo concedere, & aſsignare videntur. Nam, ſi benè inſpiciantur, ſolùm oſtendunt, Christvm in quantum hominem ſe mundi Regno non immiſcuiſſe, neque dominia rerum, quæ liberaliter hominibus indulſerat, uſurpaſſe, id verò ex voluntatis potiùs, quàm poteſtatis defectu proceſsit, quia huiuſmodi tẽporalia contempſit, & humilem vitam agere deſtinavit. Et † ita, ubi ſibi oportere viſum fuit, exercitium temporalis iuriſdictionis accepit: Matth. namque 8. dæmonibus poſcẽtibus: Si eijcis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum, dixit: Ite, & ſuffocati ſunt, & 12. permiſit Diſcipulos per aliena ſata vellere ſpicas, & manducare. Et apud eundem Matth. cap. 21. Ioan. 2. Marc. 11. maledixit ficulneæ, & aruit: & flagello eiecit ementes & vendentes de tẽplo; & adulteram, quia nemo eam accuſabat, abſolvit; prout etiam habetur in cap. ex multis, & cap. vendentes 1. q. 3. cap. accuſatio, el 1. 2. q. 7. gloſ. in cap. quoniã verb. Sic, diſtin. 10. & in cap. cùm ad verum, diſtin. 96. In quibus omnibus Christvs nullã iniuſtitiã cõmiſit, ſed iure ſuo, & poteſtate uſus eſt, ut benè advertũt omnes Doctores pro hac opinione relati, & præcipuè Molina d. diſp. 28. Marta d. c. 22. Paramus, qui alios refert, d. lib. 3. q. 1. opin. 2. num. 8. & opin. 4. ex n. 79. & n. 127. Baronius d. an. Christi 57. num. 28. & 29. Anaſtaſ. Germon. dict. lib. 3. de ſacror. immun. c. 15. ex num. 18. Bobad. d. lib. 1. Polit. cap. 13. num. 4. & ſequentib. & Pat. Franc. Mendoça d. cap. 2. lib. 1. Reg. num. 10. annot. 15. ſect. 3. num. 27. & noviſsimus Michaël Mauclerus de Monarch. 1. part. lib. 3. cap. 4. & 5. qui ſpecialiter reſpondet omnibus teſtimonijs in contrarium adductis: & præſertim † ad illud Ioan. 18: Regnum meum non eſt de hoc mundo. Vbi Christvs nullatenus ſe Regem temporalem eſſe negavit, ſed ſibi id potiùs curari, ut humanum genus redimeretur, & peccatores ſalvi fierent, iuxta ea, quæ notant Auguſtin. & Chryſoſto. ibîdem, & illud Ioan. 3: Non miſit Deus Filium ſuum in mundum, ut iudicet mundum, ſed ut ſalvetur mũdus per ipſum. Et ita † aliàs apud eundem Ioan. d. cap. 18. interrogatus: Rex es tu? non negavit, ſed dixit: Tu dicis, quia Rex ſum ego. Nec redarguit Nathanaëlem ſibi dicentem Ioan. 1: Tu es Rex Iſraël. Nec obiurgavit, imò & defendit turbam clamantem, & dicentem Ioan. 12: Hoſannà Benedictus qui venit in nomine Domini Rex Iſraël. Quibus non obſtat † illud Lucæ 12. ubi dixit fratribus de hæreditate certantibus: Quis me conſtituit iudicem, aut diviſorem ſuper vos? Nam illud ſimiliter ſolùm probat, Chriſtum non aſſumpſiſſe munus, & officium iudicis temporalis: non tamen concludit, illum caruiſſe poteſtate, ut id, ſi vellet, efficeret. Et ideò hoc nequaquam negavit, ſed ſolùm innuit, ſe à nemine ad id munus ſubeundum fuiſſe conſtitutum, ac deputatum, ut benè poſt alios obſervat Molina dict. cap. 28. col. 135. verſ. Ad tertium, Marta d. cap. 22. num. 4. & in append. eiuſd. cap. circa finem, & Paramus d. opi. 4. n. 124. verſ. Nam ad primum. Et hoc eſt quod voluit dicere D. Ambroſ. relatus ab Albert. Pighio lib. 5. Eccleſ. Hierarch. cap. 1. verſ. Rurſus: Terrena declinat, qui propter Divina deſcenderat. Et tandem † ad illud, quod deduximus ex Extravag. cùm inter nonnullos, & ſimilibus reſpondetur, ibi de dominio proprietatis rerum in particulari ſermonem haberi, quo inſpecto, certiſsimum eſt, Christvm, & Apoſtolos pauciſsimarum rerum dominium habuiſſe, † cùm paupertatis amantiſsimi fuerint, & eâ ſolâ mundũ vincere deſtinaverint, ut habetur Zachar. 9. num. 9. Pſal. 39. n. 18. Pſal. 68. n. 30. Matth. 8. verſ. 20. & 2. Corinth. 8. verſ. 9. ibi: Scitis gratiam Domini noſtri Ieſu Chriſti, quoniam propter vos egenus factus eſt, cùm eſſet dives, ut illius inopia divites eſſetis, de quo etiam agitur in cap. Dominus diſtin. 93. & in pluribus alijs locis, quæ cõgerit Pat. Franc. Mendoça in d. ſect. 3. num. 5. Ad tertium autem, & quartũ reſpondeo, abſque dubio probandũ eſſe, illud † idem dominium, & imperium temporale, quod Chriſtus habuit, in Petrum, & ſucceſſores eius translatum fuiſſe, ut cum D. Thom. & alijs ſuprà ex num. 104. reſolvimus. Nam licèt Christi poteſtas, quam vocãt excellentiæ, quo ad alias res in Eccleſiam non tranſierit: hæc tamen dominij temporalis, etiam ſi excellenter in Christo fuiſſe dicatur, omnino trãſferri debuit, cùm neceſſaria fuerit ad univerſale ipſius Eccleſiæ regimen, quod, ut diximus, aliter nec conſtare, nec ſibi ſufficere poſſet; quia † illi, ad quem cura finis ultimi pertinet, ſubijci debent reliqui, ad quos pertinet cura finium antecedentium, quę eſt temporalis poteſtas, ut probat D. Thom. d. lib. 1. de regim. Princi. c. 14. qui etiã eod. lib. cap. 1. & 6. ſic ait: Romano Pontifici Vicario Chriſti oportet omnes Principes populi Chriſtiani eſſe ſubiectos, ſicut ipſis Domino Ieſu Chriſto, qui non ſolũ Sacerdos, ſed etiam Rex eſt vocatus, &c. Et quod hæc † poteſtas à Christo in eius Vicarios translata, nomine tenus cẽſẽda nõ ſit, nec inefficax iudicãda, benè etiã probat Baronius ubi ſup. num. 28. ex ijs, quæ Christvs ipſe liberaliter profitetur, † apud Ioan. in Apocal. cap. 2. ſic dicens: Qui vicerit & cuſtodierit, uſque ad finem opera mea; dabo illi poteſtatem ſuper gentes, & reget eas in virga ferrea, & tanquam vas figuli confringentur, ſicut & ego accepi à Patre meo. Quem locũ exponens D. Auguſt. in homil. 2. ſup. Apocal. hæc in eandẽ ſententiam profert: in Chriſto habet Eccleſia hanc poteſtatem: ſicut dicit Apoſtolus ad Rom. 8. cum illo nobis omnia donata fuiſſe. Sic virgam ferream, dixit Ioãnes propter iuſtitiam, & propter rigorem: cum virga corrigantur boni, mali verò cõfringantur. Idem † quoque de hac Regia dignitate unà cũ Sacerdotio ad poſteros in Eccleſiam per Dominum tranſmiſſa, eruditè his verbis Epiphanius teſtatur: Rex alienigena Herodes advenit, & nõ amplius ſucceſſores David diadema imponebant, translapſa Regia ſede in Chriſto ad Eccleſiã. Et à domo quidem carnali Iudà, & Iſraël Regia dignitas translata eſt: firmiter autẽ ſedet Thronus in ſancta Dei Eccleſia in æternũ, ex duplici origine dignitatem habens, Regia, ac Sacerdotali. Et Regiam quidẽ à Domino noſtro Ieſu Chriſto iuxta duos modos, & quia eſt ex ſemine David Regis ſecũdùm carnem: & quia eſt Rex maior à ſæculo ſecundùm Deitatem. Sacerdotalem verò, quia ipſe eſt Pontifex, & Pontificum præfectus, &c. Neque his refragatur, † quòd cùm Christvs rarò, aut nunquam hanc temporalem poteſtatem, ex habitu in actum deduxerit, Pontifices etiam ab eius exercitio abſtinêre debebunt. Nã ſecundùm Martam d. cap. 22. num. 4. & 5. & Bobadill. d. cap. 17. num. 3. & 4. & ea, quæ tangit Paramus d. opin. 4. num. 67. in fine, duo tempora circa dominium Christi conſideranda ſunt, alterum ante paſsionem, & tunc propter humilitatem iudicare recuſavit, ut oſtendunt teſtimonia, quæ pro hac parte citantur. Alterum verò poſt reſurrectionem, & tunc procedunt plenè, & planè reliqua loca, quæ ei datam fuiſſe omnẽ poteſtatẽ in cœlo, & in terra ſignificant. Vnde ſequitur, † quòd cùm poſt reſurrectionem Petro clavium poteſtatem, & ovium omnium curam commiſerit, ut conſtat Matth. cap. ult. & 16. ex poteſtate Domini, poteſtatem ſui Vicarij metiri debemus, & ei ſupremam, & univerſalem iuriſdictionem concedere, in ſpiritualibus ſemper & ubique, & in temporalibus, ubi id ad commune Eccleſiæ bonum expedire cenſuerit. Et hoc, † ſecundùm eundem Martam d. cap. 22. in fine appendicis, ſignificare voluit Christvs Ioan. d. cap. 18. ubi poſtquàm dixerat, Regnũ meũ non eſt de hoc mundo, ſubdit: Nunc autem Regnum meum non eſt hinc, id eſt, nunc cùm patior, & Regnum, quod habeo, voluntariè relinquere volo, ſed poſt reſurrectionem, & redemptionẽ hominum factam, cùm iam glorioſus, impaſsibilis, & immortalis exiſtam, omnem Regni mei poteſtatem atque uſum aſſumam, cuius contemplatione ſe eſſe verum Regem eidẽ Pilato reſponderat, & ne prædictis repugnet, ſic exponendum Mendoça dict. cap. 2. lib. 1. expendit Mendoça dict. cap. 2. lib. 1. Regum num. 10. annot. 15. ſect. 3. numer. 18. Deniqve non obſtat quintum, & ultimum argumentum, ex multorum iurium auctoritate deſumptum, quibus temporalis poteſtas à Pontificia, & ſpirituali diſtinguitur, & ipſimet Pontifices affirmare videntur, ſibi illam nequaquam competere. † Nam generaliter cum eiſdem Auctoribus reſponderi poteſt, verum quidem eſſe duas iſtas poteſtates regulariter diſtinctas eſſe, neque invicem confundi, ſed potiùs ſe iuvare debêre, ne aliàs ordo Hierarchicus pervertatur, ut ſup. ſæpè retulimus, & latè probat Turrecremata in ſumma de Eccleſ. lib. 1. cap. 87. cum duob. ſeqq. Soto de iuſt. & iure lib. 4. quæſt. 4. art. 1. Bobad. dict. cap. 17. à num. 1. & cap. 18. à num. 2. Anton. Fab. in Cod. Sabaud. lib. 3. tit. 12. de iuriſdict. omn. iud. definit. 4. Morla in empor. iur. 1. part. tit. 2. num. 125. Zevallos 4. tom. pract. commun. quæſt. ult. à num. 112. & plurimi alij, quos noviſsimè refert Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia Aragonię, §. 2. num. 1. Non tamen † in illis iuribus denegatur, quod in Romano Pontifice, ut in vero, & ſupremo totius Eccleſiæ capite, & mundi Monarcha utriuſque gladij poteſtas non reſideat, & ab eo mediatè totius iuriſdictionis ſpiritualis fons, & origo dimanet, & utrâque uti poſsit, cùm ſibi neceſſarium viſum fuerit, ut apertè diſponunt reliqua iura, quæ in ultimo argumento huius ultimæ partis conſideravimus. Vnde † dicere potuit Baldus in cap. 1. in princip. qui feud. dare poſſ. quòd Summus Pontifex eſt iudex ordinarius omnium hominum totius mundi, & concurrit cum quolibet alio iudice ordinario. Et gloſ. in cap. ex trãſmiſſa, de foro compet. Quòd † licèt regulariter à iudicibus laicis non appelletur ad Papam, quia non ſunt de eius iuriſdictione tẽporali, cap. ſi duobus, §. denique de appellat. ubi Abb. num. 5. & Francus num. 12. Vbi tamen iniuſtitia Imperatoris, vel Regis, aut aliorum Principum, nõ recognoſcentium ſuperiorem, eſſet notoria, & in cauſis, & caſibus arduis verſaremur: tunc per viam extraordinarij reccurſus ad Papam appellari poſſet. Quam doctrinam latiùs proſequitur Innocent. in cap. licet ex ſuſcepto de foro compet. Decius in d. cap. ſi duobus ex num. 10. Afflictis in proœm. conſti. Regni, quęſt. 21. num. 7. Marc. Ant. Petra in tract. de poteſt. Princ. cap. 6. num. 94. Et adeò probat Marta d. tract. de iuriſdict. 4. part. caſu 56. num. 5. & 6. ut aſſerere audeat, hoc procedere non ſolùm ratione peccati commiſsi propter notoriam iniuſtitiam, vel quia eius cauſâ poſſet turbari pax univerſalis; ſed etiam ratione propriæ tẽporalis iuriſdictionis, quam Summus Pontifex habet in univerſo.PRSS Et hoc idem ſentit † D. Bernard. lib. 1. de conſid. ad Eugen. quatenus inquit, Pontifices in criminibus, non in poſſeſsionibus temporalibus poteſtatem habêre, & infima hæc, & terrena Regibus, & Principibus terræ relinquenda eſſe. Non enim affirmare voluit, extra poteſtatem Summi Pontificis eſſe, ubique de temporalibus iudicare, quando neceſsitas finis ſpiritualis, vel alia iuſta cauſa illud expoſtulat. Sed quod vult, eſt, ut id, quoad fieri poſsit, exequatur per alios: per ſe autem non niſi incidenter, aut quando aliud fieri non poteſt, & ideò ſubiungit: Non quia indigni vos, ſed quia indignum vobis talibus inſiſtere: quippe potioribus occupatis. Denique ubi neceſsitas exigit, audi quid cenſeat, non ego ſed Apoſtolus: Si enim in vobis iudicabitur mundus, indigni eſtis, qui de minimis iudicetis; ſed aliud eſt incidenter excurrere in iſta, cauſa quidem urgente: aliud ultrò incumbere iſtis, tanquam magnis, digniſq́ue tali, & talium intentione rebus. Quod etiam † melius expreſsit lib. 4. duos illos gladios exponens, quos Apoſtoli Chriſto obtulerunt, de quibus, mutuatis verbis ab ipſo D. Bernardo, latè loquitur text. in dict. extra vag. unam ſanctam, verſ. In hac ergo, de maiorit. & obed. ſup. num. 121. relata, & plures alij ex ſanctis Patribus, quos refert B. Ioan. à Capiſtrano in tracta. de poteſt. Papæ part. 2. num. 194. & 225. Ioſeph. Stephan. de poteſt. coactiva cap. 8. num. 9. cum ſeqq. Anaſtaſ. Germon. dict. lib. 3. de ſacror. immun. cap. 13. ex num. 17. Et ſequitur Præpoſit. in dict. cap. cùm ad verum diſtin. 96. docens, prædictas iuriſdictiones, quoad exercitium eſſe diſtinctas. Nã hoc regulariter in temporalibus prohibitum eſt Papæ, cui dictum eſt: Pone gladium tuum in vagina, & Innocent. in dict. cap. ſolitæ de maior. & obed. ubi eandem diſtinctionem reſpiciens, Papæ † attribuit auctoritatẽ, Imperatori verò poteſtatem: Papæ ius faciẽdi, Imperatori actum; ita tamen, ut ex hoc nõ ſequatur, quòd una iuriſdictio alteri non ſubſit, & temporalis ab ſpirituali non pendeat. Nam † duo luminaria magna diſtincta ſunt in cœlo, & temen Luna habet lumen à Sole, & ut dicitur in eodem cap. ſolitæ: Quanta eſt inter Solem & Lunam, tanta eſt inter Papam, & Imperatorem differentia, quod noviſsimè proſequitur Seraphin. Freitas de iuſto Imper. Aſiatico cap. 6. num. 39. & 40. Idem etiam poſt alios probat, & ſequitur Ioan Bapt. Valençuela d. monit. contra Venet, part. 4. num 178. ubi concludit, quòd Christvs tranſtulit omnimodam poteſtatem in Petrum, & ſucceſſores, etiam quoad temporalium adminiſtrationem. Sed ut reliqui Sacerdotes liberius Divinis vacarent, & Summus Sacerdos ſaluti animarum intenderet, permiſſa eſt Imperatori eorumdem temporalium adminiſtratio, d. cap. cùm ad verum 96. diſt. & ſimilibus. Vnde † Eccleſia, ſic à Christo renovata, Monarchiam fuit propriam adepta, quæ dicta eſt Regnum Apoſtolorum, cap. ita Dominus 19. diſtinct. 22. cap. in novo 21. diſtinct. cap. 2. diſtinct. 22. cap. loquitur 24. quæſt. 1. Quę omnia † latiùs explicat Ioan. de Turrecremata in ſumma de Eccleſ. lib. 1. cap. 29. verſ. Ad quartum, Anaſtaſ. Germon. d. cap. 13. ex num. 17. & 69. Paramus d. opin. 4. ex n. 121. & Marta d. 1. part. cap. 25. per totum, qui ſigillatim omnia iura in argumento relata percurrunt, & eis ſpeciales, & evidentes ſolutiones aſsignant, quas brevitatis cauſâ hîc trancribere ſuperſedeo, cùm apud eos videri poſsint. Et de hiſtoria † text. in d. cap. novit plures agit Ioan. Igneus in repetit. l. 5. §. non alias, num. 415. D. ad Syllanian. & in diſput. an Rex Franciæ recognoſcat Imperium? num. 42. Cuiacius in recitat. poſthum. ad Decret. Remundus Ruffus in defenſione pro Pontif. Max. totoq́ue ord. Sacredo. & Germon. ſub. ex num. 55. Quibus addere poſſumus, Pontificẽ ibi non dixiſſe, quòd non poterat, ſed quòd non intendebat iudicare de feudo, cuius † cognitio, & iuriſdictio ex magis communi, & recepta Doctorũ ſententia, feudi domino regulariter relinquenda eſt, etiam ſi contra Eccleſiaſticas perſonas agatur, cap. cæterũ de iudicijs cap. verum, cap. ex tranſmiſſa de foro compet. Bald. in cap. quæ in Eccleſiarum, num. 21. de conſtitutionibus, And. de Iſernia in cap. 1. §. item ſi Clericus, colum. 2. de capitul. Conradi, Menoch. de retinenda poſſeſſ. remed. 3. ex num. 396. Iulius Clarus in § feudum, quæſt. 90. Nam quilibet † ab altero feudum recognoſcens, etiam ſi ſit Summus Pontifex, Imperator, Rex, vel alius Princeps, ſuper feudalibus controverſijs debet iudicari à directo domino feudi, Socin. d. cap. ex tranſmiſſa num. 36. Marta de iuriſdiction. 4. par. cent. 1. caſu 89. num. 5. cum ſeqq. ubi rationem adducit, quia propter feudalem inveſtituram ſemper cenſentur eſſe inferiores directo domino, Bald. in l. ſed ſi hac, §. ſi liberta, D. de in ius vocando, Zaſius de feudis part. 7. num. 19. Henricus Roſental. in eodem tractat. cap. 12. Concluſ. 1. num. 10. ubi plurimos alios allegat litt. K. & contrarijs reſpondet litt. L. & Marta loquens in terminis eiuſdem cap. novit, d. cap. 25. ex num. 2. uſque ad num. 15. CAPVT XXIV. De eadem temporali Sedis Apoſtolicæ poteſtate: & qualiter Alex. VI. & alij Romani Pontifices ea uſi reperiantur; quorum Bullæ ſpecialiter referuntur, & de vi argumenti, quod ex auctoritate, conſuetudine, ſeu obſervatione Eccleſiæ deſumitur. SVMMARIVM Capitis XXIV. -  1 Pontificis temporalis poteſtas qualiter à Catholicis auctoribus accipiatur. -  2 Papa non niſi ex iuſta, & gravi cauſa exercere ſolet, & debet poteſtatem temporalem, quam habet ſuper Reges, & Principes etiam infideles. Et num. 6. -  3 Cauſa ubi requiritur tanquam fundamẽtum iuriſdictionis, neceſſariò diſcuti & præcedere debet. -  4 Papa, vel quilibet alius Princeps ſupremus, non poſſunt auferre, nec mutare dominia iure gentium quæſita, ſine iuſta cauſa. -  5 Infidelium bona ſine cauſa Papa non tollit. -  7 Anaſtaſij Germonij verba expenduntur, circa modum, quo Pontifices ut ſolent poteſtate temporali. -  8 Paramus iuſtam cauſam, & prudentum arbitrio diſcuſſam, requirit ad exercitium temporalis iuriſdictionis Papæ. -  9 Thomas Bozius eleganter loquitur de modo, & ratione uſus temporalis poteſtatis romani Pontificis. -  10 Dominia temporalia cùm Papa mutat, vel aufert, ea ad Dominum dominorum reducit, & ius gentium potius conſervare ſtudet, quàm frangere. -  11 Cauſæ plurimæ, & urgentiſsimæ intervenerunt ad concedendam conquiſitionem Novi Orbis. -  12 Evangelij propagatio inter Indos facienda, deſiderabat, eos alicui Principi Chriſtiano ſubmitti. -  13 Orbis Novi iuſta acquiſitio, concurrente cum alijs titulis conceſsione Pontificis, in dubium vocari non poteſt. -  14 Catholici Reges Ferdin. & Eliſabeth qualiter Roman. Pontif. certiorem fecerint detectionis Novi Orbis, & illius converſionem, & conquiſitionem expoſtulaverint. -  15 Alex. VI. ingens gaudium ob detectionem Novi Orbis accepit, & qualiter Apoſtolicis litteris, eius conquiſitionem Regibus Catholicis conceſſerit? -  16 Bulla Alexandri VI. qua Regibus Catholicis Novam Orbem conceſsit, ad litteram refertur. Et num. 24. aliæ duæ, quibus eandem conceſsionem confirmavit, & ampliavit. -  17 Bullam Alex. VI. quæ Novum Orbem Regibus Catholicis donavit, qui referant, & laudent? -  18 Alex. VI. qualiter ſedaverit controverſiam inter Caſtellæ, & Luſitaniæ Reges ſuper Novi Orbis partitione ſubortam. -  19 Alex. VI. non ſolùm adminiſtrationem, ſed etiam plenum dominium Novi Orbis Regibus Catholicis indulſit, cum onere, ut Indorum converſionem curarent. -  20 Orbem Novum pleno iure Catholicis Hiſpaniæ Regibus à Pontifice datum, qui tradant? Iacobi Mainoldi verba de pleno dominio Indiarum recenſentur, ibidem. -  21 Alex. VI. ſequutus fuit opinionem eorum, qui Pontifici tribuunt temporalẽ dominationem in Regnis, & bonis infidelium. -  22 Bellarminus Cardinalis Illuſtriſſ. ſeipſum retractare videtur, & inſpecta bulla Alex. VI. plenum dominium Orbis Novi conceſſam eſſe agnoſcit. -  23 Thomas Bozius paſsim agnoſcit per Bullæm Alexandri VI. plenum dominium Indiarum Regibus Catholicis datum fuiſſe, & dari potuiſſe. -  24 Alexandri VI. vitia, ſi quæ habuit, ingenti bono & dono detectionis, & converſionis Novi Orbis penſantur. -  25 Pontifices Romani ſæpèſæpius conceſſiſſe reperiuntur terras infidelium Principibus Chriſtianis cum onere converſionis. -  23 Hiberniæ Regnum Adrianus IV. Henrico II. Angliæ Regi ſubiugandum, & convertendum conceſsit. -  27 Adriani IV. memorandum diploma de conceſsione Regni Hiberniæ ad litterã recenſetur. -  28 Martinus V. Nicolaus V, & Caliſtus III. & alijs Romani Pontifices Luſitaniæ Regibus, ut regna infidelium debellare, & occupare poſſent, conceſſerunt. -  29 Calixti III. & Nicolai V. bullæ de conceſsione Indiarum Orientalium Luſitanis facta, referuntur. -  30 Pontificis conceſsione multum innixi fuerunt Reges Catholici ad occupanda, & poſsidenda Regna Indiarum. -  31 Ioan. Lupus de Palacios Rubios fecit generalem quandam requiſitionem, ſive proteſtationem, qua Indis præcipuè intimabatur, ut Romani Pontificis obedientiam, & poteſtatem agnoſcerent. -  32 Requiſitionis ſive proteſtationis forma refertur, quæ Indis olim intimari iubebatur. -  33 Iuſtè poſsidet, qui auctore legitimo iudice poſsidet. -  34 Sententia à iudice legitimo lata, tribuit dominium. -  35 Sententijs, & declarationibus Papæ non eſt negandum, quod alijs inferiorũ iudicum concedi ſolet. -  36 Papæ una ſola ſententia, & declaratio generaliter prolata facit ius in ſimilibus cauſis. -  37 Calixti III. Bullæ verba expenduntur. -  38 Opinio quæ magis favet Eccleſiæ, & piæ cauſæ in dubio ſequenda eſt. -  39 Opinio, quæ favet poteſtati claviũ prævalet non faventibus. -  40 Pontifex poteſt in dubijs opinionibus declarare, quæ ſit verior & ſequenda. -  41 Papæ pro ſententijs, & declarationibus ſemper præſumendum eſt. -  42 Papæ eſt fons iuſtitiæ, & in eo ineſt ſũma perfectio, & ſapientia. -  43 Papæ deciſionibus & declarationibus ſtare debemus, licèt totus mundus ſentiat contra eum. -  44 Sententia, & opinio Papæ prævalet opinionibus omnium Epiſcoporum. Et num. 46. -  45 Papa quod approbat, vel reprobat, omnes ſequi tenentur. -  47 Principes auctoritate qui contrahunt, vel aliquid recipiunt, decipi nõ debent. -  48 Beneficio iuvari nos oportet, nõ decipi. -  49 Pontificia dignitas reliquas ſupereminet. -  50 Papa appellatur Imperator, & Princeps Principũ, & culmen omniũ dignitatũ. -  51 Eccleſia eſt tutrix iuſtitiæ, & contra eam aliquid fieri non permittit. -  52 Papæ facta in dubium vocari non debent. -  53 Papæ auctoritati, & poteſtati detrahere iniuſtum eſt. -  54 Pontifex Summus ubi aliquid magnũ & inſolitũ facit, admirari potius, quàm notare debemus. -  55 Apoſtolicæ Sedis poteſtas in infinitum pro meliori Eccleſiæ ſtatu ampliari poteſt. -  56 Caſus ubi accidit à Principe non præviſus, omnia, quæ ipſe poſſet facere, poteſt is, qui eius vices habet. -  57 Mandati fines, aut limites non videtur excedere qui ea facit, quæ dominus faceret, ſi præſens eſſet. -  58 Papa quòd aliquid inutiliter, aut fruſtratoriè faciat, aſſerere temerariũ eſt. -  59 Deus, & natura nihil fruſtra operãtur. -  60 Geſta auctore Deo, vel eius Vicario, cõvenientiſsima iudicanda ſunt. -  61 Eccleſia nec decipere, nec decipi poteſt. -  62 Eccleſia non ſolùm eſt expers erroris in articulis Fidei, ſed etiam ubi de concernentibus ad mores univerſales diſponit. -  63 Papa recuſari non poteſt, nec ab eius ſententia appellari. -  64 Papa quod facit, videtur facere ut Deus. -  65 Exemplis non eſt iudicandum, ſed legibus, & quare? -  66 Exempla pauca reperiri poſſunt in cauſis iudicialibus, quæ in omnibus circunſtantijs ſimilia ſint. -  67 Exempla ſupremorum iudicum, & tribunalium multum attendi, & venerari debent. -  68 Exempla ſanctorum Patrum in iudicãdo ſequi debemus. -  69 Maiorum actus, & mores pro lege accipiuntur. -  70 Papa quod unus fecit, & multo magis quod plures facere conſueverunt, probare debemus. Papæ auctoritas maior eſt quàm Sanctorum, ibid. -  71 Conſuetudo ex communi Pontificũ conceſsione, & ſtylo deſumpta, in ſimilibus cauſis ius, & formam inducit. -  72 Eccleſiæ contra frequentem uſum diſputare inſolentiſsima inſania eſt, ſecũdùm Divum Auguſtin. -  73 Cap. per venerabilem, verſ. Quod autem, qui filij ſint legitimi, expenditur, & illuſtratur. -  74 Hæretici negantes in Eccleſia eſſe poteſtatem concedendi Iubilæos, & Indulgentias, & Sanctos eſſe invocandos, ex contrario, & communi eiuſdem Eccleſiæ uſu convincuntur. -  75 Eccleſiam poſſe diſpenſare cum monachis in voto caſtitatis, ut matrimonium contrahant, ex eo quòd id pluries fecit, probant Caietanus, & alij. -  76 Papam poſſe temporalem dominationẽ, & iuriſdictionem in Regnis infidelium exercere, inde multi probãt, quòd ſæpius ea uſus ſit. -  77 Pontificem Romanum eſſe verum caput univerſalis Eccleſiæ, ex eiuſdem communi obſervatione colligitur. -  78 Argumentum ab uſu, & obſervatione Eccleſiæ validiſsimum eſt. -  79 Præſumendum eſt pro ijs, quæ diu in Eccleſia Dei agitata ſunt. -  80 Conſuetum fieri, non dicitur arbitrarium, ſed neceſſarium. -  81 Conſuetudo etiam irrationabiliter, & cum peccato introducta, excuſat à pœnis, & cenſuris legis contrariæ. -  82 Argumentum à ſolitis, & conſuetis fieri, tunc efficacius eſt, cùm antiquioribus & gravioribus exemplaribus nititur. -  83 Praxis eſt vera legum interpres. -  84 Obſervantia ſubſecuta habetur pro lege, & plura de viribus, & effectibus obſervantiæ. -  85 Lex de quibus, D. de legibus, l. 1. C. quæ ſit longa cõſuetudo, & ſimiles exornantur. -  86 Obſervatũ quod diu fuit, cẽſetur prius ita diſpoſitum, & ordinatum fuiſſe. -  87 Virginius ſuam filiam necavit, quòd in eius perſona Appius iuris obſervantiã non cuſtodivit. -  88 Obſervantia declaratoria non requirit præſcriptionem, nec plures actus. -  89 Solitum dicitur quid ex ſola una vice. -  90 Conſuetudinis, & obſervantiæ auctoritas, etiam in alienationis materia plurimum operatur. -  91 Alienatio, vel infeudatio quorumlibet bonorum etiam Eccleſiaſticorum à Regibus, Principibus, vel Prælatis iuxta conſuetudinem facta, impediri non debet. -  92 Pontifex Summus dubia, & ardua negotia nunquam expedire ſolet, ſine conſilio Cardinalium, & aliorum peritiſsimorum virorum. -  93 Papa, etiã cùm utitur plenitudinis poteſtate, Cardinalium conſilium requirere ſolet. -  94 Pontifices Summi qualiter olim iusiurandum præſtarent de petendo in rebus arduis Cardinalium conſilio. -  95 Eccleſiaſtes locus cap. 12. verſ. 11. exponitur. -  96 Pontificis Romani decretorum certitudinem qualiter expreſſerit Salomon. -  97 Pontifices, & Principes ſuperiores omnia iura in ſcrinio pectoris habere dicũtur, propter conſilia peritorum, quos ſemper ſecum habere ſolent. -  98 Pontificum Romanorum, & Collegij Cardinalium dexteritatem, & certitudinem in declarandis rebus dubijs, multis probat, & extollit Thomas Bozius. -  99 Alexandri VI. Bulla etſi non faciat mentionẽ conſultationis Cardinalium, credendum tamen eſt, eam interveniſſe. -  100 Bullæ ſæpè expediri ſolent ſub ſolo nomine Papæ, quamvis Cardinales ad earum expeditionem conſilium, & conſenſum præſtiterint. -  101 Actus ſemper denominari ſolet à principali eius auctore. -  102 Papa. ſi nolit, non tenetur de neceſsitate, Cardinalium conſilium petere. -  103 Cardinalium conſilium ut Papa neceſſariò petere debeat, nulla conſuetudine induci poteſt, & quare? -  104 Papæ contra ſupremam poteſtatem nulla currit præſcriptio. -  105 Clauſula, Ex certa ſcientia, quid præſupponat, & operetur in Bullis Pontificum. -  106 Clauſula De plenitudine poteſtatis, nunquam uti ſolet Pontifex, niſi cum cauſæ cognitione, & plena negotij informatione. Haec igitur cùm ita ſe habeant, † ſatis quidẽ apparet, Romanum Põtificẽ ex concordi omniũ Catholicorũ ſcriptorum doctrina, ut minimum dominationem, iuriſdictionem & poteſtatem temporalem habêre ſuper omnes Principes tã fideles, quàm infideles, ſaltem quantum poſtulare videbitur finis ſupernaturalis, ad quem poteſtas ſpiritualis ordinatur, cuius ipſum Pontificem ſupremum caput, & dominum eſſe, neceſſariò ſecundùm fidem affirmare debemus. Et iuxta aliã magis receptam plurimorum Theologorum, & Canoniſtarum ſententiam, quam veriorem, & ſecuriorẽ eſſe probavimus; maius etiam & abſolutius imperium erga eorundem Principum, præſertim infidelium, Regna, & provincias exercêre poſſe, Reges nimirũ, & gubernatores earum mutando, & alios Catholicos præficiendo, quoties id ſibi expedire videbitur. In quo tamen † non ex ſolo arbitrio, aut liberæ voluntatis intuitu procedere debet, ut ſuprà tetigimus, & noviſsimè tradit Seraph. Freitas de iuſto Imp. Aſiat. cap. 6. num. 48. ſed iuſtâ aliquâ cauſâ, & bono publicæ utilitatis ſuadente, & tanquam Deus, qui eſt veritas, ut præclarè ſcriptum reliquit Baldus in tit. de pace conſtantiæ, §. in nomine Chriſti, ubi allegat doctrinam Innocentij in cap. cùm ſit generale de for. compet. & in cap. ſuper litteris de reſcript. & in cap. cùm ſuper Abbatia de offic deleg. qui tradit, † quòd quando cauſa requiritur tanquam fundamentum iuriſdictionis, oportet, eam ineſſe, & veram, & diſcuſſam eſſe, aliàs iudicium eſt nullum ipſo iure. Quod etiam latiùs proſequitur Felinus in cap. quæ in Eccleſiarum col. 9. declarat. 3. de conſtit. gloſ. & doctores in cap. 1. ſi de inveſtit. feud. inter domin. & vaſſall. Roder. Zamorenſ. in tract. de orig. & differen. Princip. part. 2. Et in ſimili probant Bart. in l. 1. C. ſi contra ius vel utilit. pub. & in l. 1. C. de fund. patrimon. lib. 11. Paul. Caſtrenſ. conſ. 156. in fine, Ancharran. conſ. 178. 229. 252. & 287. vol. 1. Decius d. cap. quę in Eccleſiarum, num. 31. & conſ. 361. col. penult. verſ. Secundò reſpondetur, & conſ. 588. col. 3. Iaſon in l. Barbarius, col. 6. verſ, Circa duas, D. de offic. Prætor. Craveta cõſ. 5. num. 2. Hyppolitus Riminald. conſ. 74. num. 43. & conſ. 467. num. 105. & 106. lib. 4. Carolus Tapia in rub. de conſtit. Princip. cap. 1. per totum, & Mar. Anton. Petra de poteſt. Princip. cap. 24. num. 56. & 90. ubi reſolvunt, quòd † Papa, vel Imperator iuri naturali, vel gentium, prout eſt dominium, ſine cauſa derogare nõ poteſt, & quòd Papa non recipit à Deo poteſtatem peccandi, ſed iuſtè & licitè ligandi, & ſolvendi. Et quòd ubi vellet id ex cauſa facere, oporteret, quòd illa reſpiceret utilitatem publicam principaliter. Quod † etiam in bonis infidelium docuerunt Innocent. & Abb. in cap. quod ſuper, de voto, Præpoſit. in cap. 1. 1. diſtinct. Oldrad. conſ. 87. & 264. Abb. num. 22. Decius 109. Beroius 134. in cap. quæ in Eccleſiarum de conſtitut. Tapia d. cap. 1. n. 54. & Nos ſuprà cap. 21. ex num. 62. Et in terminis † noſtræ quęſtionis idẽ docet Epiſc. Chiapenſ. in d. tract. comproba. fol. 46. Cardin. Bellarmin. d. lib. 5. de Romano Pontif. cap. 6. Sotus, Victoria, & alij, quos refert & ſequitur Molina d. tract. 2. de iuſt. & iure, diſput. 29. col. 141. & 146. verſ. Ex dictis, Anaſtaſius Germon. d. lib. 3. de ſacror. immunit. cap. 13. num. 38. Vbi inquit, † neminem ſanę mentis dubitare debêre, quin Pontifex Maximus, nec præter eum alius quiſquam, Imperatores, Reges, alioſq́ue magnos Principes Principatu, Regno, atque Imperio privare poſsit, nec non alios, cùm libet, & opus ſit, in eorum locũ ſufficere, & ſubrogare, ac gladio, non ſolùm ſpirituali, ſed & materiali ſtricto, vice Chriſti, ſuo munere fungi: Licèt id non agat, niſi graviſsimis de cauſis, atque urgentiſsimis, fidem Catholicam, aut Rempublicam Chriſtianam concernentibus, magnaq́ue & prudenti, an expediat, & quando, & quomodo, & per quem faciendum ſit deliberatione habita. Paramus d. lib. 3. de orig. Inquiſ. quæſt. 1. opin. 4. num. 2. & num. 118. Vbi concludit, † in exercitio huius temporalis iuriſdictionis, non ſolùm ex animi ſententia, ſed ex iuſta cauſa prudentium arbitrio inducta Summum Pontificem procedere debêre. Et melius † Thom. Bozius d. lib. 1. de ruinis Gent. cap. 18. pag. 106. ubi ita eleganter ſcribit: Quamobrem Pontifex Summus veræ Religionis iure poterit imperare quibuslibet mortalibus, quoad ſingulas eorum res, & actiones: ac proinde omnium temporalium dominus erit, non ut pro libito cuncta verſet, immutet, diſtribuat, auferat; ſed ut ad virtutes, ad Religionem, ſapientiam, Deiq́ue amicitiam dirigat, ijs modis, qui videbuntur, pro varietate rerum, quas præ manibus habebit, magis eſſe neceſſarij, utiles, & convenientes ad hunc finem; omnes homines erunt illi obligati parere: ad virtutes enim nati ſunt, ac producti à Deo, magiſq́ue ac minus erunt obligati parere, quo magis aut minus erit neceſſarius, utilis, & conveniens modus pro conditione rerum, quæ contingunt; quod ad ipſum iure ſpectabit iudicare. Et poſt alia: Dominiũ † quippe Pontificis Summi diſponit, atque ut loquuntur, ſubordinat ſibi reliqua dominia, non auferens illa dominis, verùm ſtabiliẽs, cùm reducat ad primum dominum dominorum, per quem ſunt alij domini. Quod ſi quando aufert, aufert ne maximè imminuantur ac pereant alijs eiuſdem gentis, aut Regni, tum illa, tum cætera, ſicut multoties periere. Nam vaſtitates, ac ruinæ temporalium naſcuntur ob defectum virtutum, virtutum defectus ob defectum religionis, ſapientiæ, & amicitiæ Dei, à quo ſunt, moventur, conſervantur, augentur cuncta; ut ipſum, quantum fert eorum natura, participent, & idcirco reducantur ad ipſum, à quo omnis boni multiplicatio & perpetuitas emanat. Vnde † cùm eiuſmodi iuſtæ, & legitimæ cauſæ nuſquam cumulatius, & urgentius militaſſe, & concurriſſe videantur, quàm in Barbaris iſtis Occidentalibus, & Meridionalibus Novi Orbis nationibus: rectè potuit Alexander VI. Pontifex Maxim. prædicto iure, & poteſtate utens, Catholicis noſtris Hiſpaniæ Regibus, non ſolùm earum ad Fidem convertendarum curam committere, ut prioris opinionis auctores exiſtimant, quorum dicta latè recenſuimus in cap. præcedenti ex num. 2. Sed ſimul etiam plenum, & ſupremum dominium, ac iuriſdictionem concedere, & ubi opus fuiſſet, debellationem, & conquiſitionem, iuxta magis receptam aliorum ſententiam, de qua etiam diximus in eodem cap. ex num. 53. quoniam, ut præclare, & multum in noſtris terminis tradit idem Thom. Bozius dict. lib. 4. de Ital. ſtatu, cap. 5. & 6. & de temp. Eccleſ. Monar. lib. 1. cap. 1. & cap. 23. & de iure lib. Eccleſ. lib. 2. cap. 9. cum ſequentib. Fran. de Vargas in d. tract. de Epiſcop. iuriſ. confir. 10. num. 4. & ſequent. Anaſtaſ. Germon. d. cap. 13. num. 29. & 30. & alij ſuprà in favorem eiuſdem opinionis citati, † hoc Chriſtianæ fidei, & Evangelij propagatio neceſſariò deſiderabat, & ipſorum Barbarorum remota, inacceſſa, & nuſquam vel de nomine nota colluvies, feriniq́ue, crudeles, & inhumani mores, tyrannides, ſuperſtitiones, idololatriæ, cruẽta ſacrificia, & alia fœdiſsima, & ſpurciſsima crimina, quibus Deum graviter offendebant, & ipſam humanam naturam miſerè deturpabant, de quibus latiſsimè egimus in hoc libro ex cap. 12. ad 16. Qvae † omnia, licèt per ſe tantùm conſiderata, ad infideles debellandos, ſubijciendos, & ſuis bonis, ac dominijs privandos, aliquibus nõ omnino ſufficere videantur: alijs tamen coniuncta, imò & ſingulatim conſiderata, iuſtiſsimam cauſam debellationis, & pleniſsimum, & ſecuriſsimum acquiſitionis titulum Regibus noſtris præbêre potuiſſe, conſtantiſsimè placet, ut in dictis capitibus copioſè tractavimus. Et accedente hac Pontificiâ conceſsione, in dubium vocari nõ poſſe, ultra Auctores ſuprà cap. præced. ex num. 63. relatos, expreſsè affirmat Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 27. pag. 164. & Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. & ſequent. Vbi elegãtiſsimè loquitur, & ex hiſtoriæ fide recenſet, † qualiter Catholici Reges Ferdinãdus, & Eliſabeth Romanam Sedem Orbis Novi, à ſe nuper Columbi induſtriâ detecti, certiorem fecerint, & ab ea donationem, ſive cõfirmationẽ illius expoſtulaverint, quo tutiùs, & ſecuriùs inventis potiri, & invenienda occupare, & poſsidêre valêrent, licèt plures eruditiſsimi eius tẽporis viri hanc conceſsionem nullatenus neceſſariam ad iuſtitiam huius cõquiſitionis exiſtimarent. Quo † Nuntio, ut idẽ Herrera ſubiungit, Alexander VI. Pontifex Max. qui tũc Petri Cathedram occupabat, non minorem admirationem, quàm lætitiam recepit, ob ingentem Eccleſiæ, & Chriſtianę fidei propagationẽ, quam inde eventuram conſideravit, & poſt maturam ſacri Cardinalium Collegij conſultationem, & approbationem, iuſtis, ac pijs Regum Catholicorum precibus inclinatus, quartâ die menſ. Maij, ann. 1493. eiſdẽ, & eorum in Regno Caſtellæ, & Legionis hæredibus, & ſucceſſoribus, omnes inſulas, & terras firmas verſus Occidentem, & Meridiem eo uſque ipſorum curâ, & expenſis detectas, & in poſterum detegendas, auctoritate Omnipotentis Dei ſibi in Beato Petro cõceſſa, & Vicariatus Ieſu Chriſti, quâ in terris fungebatur, motu proprio, & ex certa ſcientia, ac de Apoſtolicæ poteſtatis plenitudine, in perpetuum pleno iure donavit, conceſsit, & aſsignavit. Ita tamen, ut linea quędam à Polo Arctico ad Antarcticum duceretur, quæ centum leucis verſus Occidentem, & Meridiem à Gorgonum ſive Heſperidum inſulis, quæ vulgò vocantur: De los Azores, & de Cabo Verde, diſtaret, & pars Orbis, quæ in Oceano ad Occidentem Solem iacêret, ea Catholicis Regibus cederet, quæ verò ad Orientem ſpectaret, iuris Regum Luſitanię cenſeretur, ne occaſione huius novæ gratiæ præiudicium aliquod fieret, alijs ſibi prius circa Indiæ Oriẽtalis navigationẽ, & conquiſitionem indultis, de quibus etiam ſtatim agemus. Sed præſtat ipſius Bullæ verba ad litteram recenſere, utpotè in qua unũ ex præcipuis noſtræ tractationis fundamentis conſiſtit: Ea igitur ſic habent. ALEXANDER † Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Chariſsimo in Chriſto filio Ferdinãdo Regi, & Chariſsimæ in Chriſto filiæ Iſabellæ Reginæ Caſtellæ, Legionis, Aragonum, Siciliæ & Granatæ illuſtribus: ſalutem, & Apoſtolicam benedictionem. Inter cætera Divinæ Maieſtati beneplacita opera, & cordis noſtri deſiderabilia; illud profectò potiſsimum exiſtit, ut Fides Catholica, & Chriſtiana Religio, noſtris præſertim tẽporibus exaltetur, ac ubilibet amplietur, & dilatetur, animarumq́; ſalus procuretur, ac barbaricæ nationes deprimantur, & ad Fidem ipſam reducantur. Vnde cùm ad hanc ſacram Petri Sedem, Divina favẽte clementia (meritis licèt imparibus) evecti fuerimus, cognoſcentes vos tanquam veros Catholicos Reges, & Principes, quales ſemper fuiſſe novimus, & à vobis præclarè geſta, toti penè iam Orbi notiſsima, demonſtrant, ne dum id exoptare, ſed omni conatu, ſtudio, & diligentia, nullis laboribus, nullis impenſis, nulliſq́ue parcendo periculis, etiam proprium ſanguinem effundendo, efficere, ac omnem animum veſtrum, omneſq́ue conatus ad hoc iam dudum dedicaſſe, quemadmodum recuperatio Regni Granatæ à tyrannide Saracenorum hodiernis temporibus per vos, cum tanta Divini nominis gloria, facta teſtatur, dignè ducimus non immeritò & debemus illa vobis etiam ſponte, & favorabiliter concedere, per quæ huiuſmodi ſanctum, & laudabile ab immortali Deo cœptum propoſitum indies ferventiori animo ad ipſius Dei honorem, & Imperij Chriſtiani propagationem, proſequi valeatis. Sanè accepimus, quòd vos, qui dudum animo propoſueratis aliquas inſulas, & terras firmas, remotas, & incognitas, ac per alios hactenus non repertas quærere, & invenire, ut illarum incolas & habitatores ad colendum Redemptorem noſtrum, & Fidem Catholicam profitendum reduceretis, hactenus in expugnatione, & recuperatione ipſius Regni Granatæ plurimum occupati, huiuſmodi ſanctum, & laudabile propoſitum veſtrum ad optatum finem perducere nequiviſtis; ſed tandem ſicut Domino placuit, Regno prædicto recuperato, volentes deſiderium adimplere veſtrum, dilectum filium Chriſtophorum Columbum, virum utique dignum, & plurimum commendandum, ac tanto negotio aptum, cum navigijs, & hominibus ad ſimilia inſtructis, non ſine maximis laboribus, & periculis, ac expenſis deſtinaſtis, ut terras firmas, & inſulas remotas, & incognitas huiuſmodi, per mare, ubi hactenus navigatum non fuerat, diligenter inquireret; qui tandem (Divino auxilio, facta extrema diligentia, in mare Oceano navigantes) certas inſulas remotiſsimas, & etiam terras firmas, quæ per alios hactenus repertæ non fuerant, invenerunt, in quibus quamplurimæ gentes pacificè viventes, & ut aſſeritur, nudi incedentes, nec carnibus veſcentes, inhabitant, & ut præfati Nuntij veſtri poſſunt opinari, gentes ipſæ in inſulis, & terris prædictis habitantes, credunt, unum Deum Creatorem in cœlis eſſe, ac ad Fidem Catholicam amplexandum, & bonis moribus imbuendum, ſatis apti videntur, ſpeſq́ue habetur, quòd ſi erudirentur, nomen Salvatoris Domini noſtri Ieſu Chriſti in terris, & inſulis prædictis faterentur; ac præfatus Chriſtophorus in una ex principalibus inſulis prædictis, iam unam turrim ſatis munitam, in qua certos Chriſtianos, qui ſecum iverant, in cuſtodiam, & ut alias inſulas, ac terras firmas remotas, & incognitas inquirerent, poſuit, conſtrui, & ædificari fecit: in quibus quidem inſulis, & terris iam repertis, aurum, aromata, & aliæ quamplurimæ res pretioſæ diverſi generis, & diverſæ qualitatis reperiuntur. Vnde Omnibus diligenter, & præſertim Fidei Catholicæ exaltatione & dilatatione (prout decet Catholicos Reges, & Principes) conſideratis, more progenitorum veſtrorum claræ memoriæ Regum, terras firmas, & inſulas prædictas, illarumq́ue incolas, & habitatores vobis, Divina favente clementia, ſubijcere, & ad Fidem Catholicam reducere propoſuiſtis. Nos igitur huiuſmodi veſtrum ſanctum, & laudabile propoſtium plurimum in Domino commendantes, ac cupientes, ut illud ad debitum finem perducatur, & ipſum nomen Salvatoris noſtri in partibus illis inducatur, hortamur vos quamplurimum in Domino, & per ſacri lavacri ſuſceptionẽ, qua mandatis Apoſtolicis obligati eſtis, & viſcera miſericordiæ Domini noſtri Ieſu Chriſti attentè requirimus, ut cum expeditionibus huiuſmodi omnino proſequi, & abſumere proba mente orthodoxæ Fidei Zelo intendatis, populos in huiuſmodi inſulis, & terris degentes, ad Chriſtianam Religionem ſuſcipiendum inducere velitis, & debeatis, nec pericula, nec labores ullo unquam tempore vos deterreant, firma ſpe, fiduciaq́ue conceptis, quòd Deus omnipotens conatus verſtros fœliciter proſequetur. Et ut tanti negotij provinciam Apoſtolicæ gratiæ largitate donati, liberius, & audacius aſſumatis, motu proprio, non ad veſtram, vel alterius pro vobis ſuper hoc Nobis oblatæ petitionis inſtantiam, ſed de noſtra mera liberalitate, & ex certa ſcientia, ac de Apoſtolicæ poteſtatis plentitudine, omnes inſulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, detectas, & detegẽdas verſus Occidentẽ, & Meridiẽ fabricando, & conſtruendo unam lineam à Polo Arctico, ſcilicet Septentrione, ad Polum Antarcticum, ſcilicet Meridiem, ſive terræ firmæ, & inſulæ inventæ & inveniendæ ſint verſus Indiam, aut verſus aliam quamcunque partem; quæ linea diſtet à qualibet inſularum, quæ vulgariter nuncupatur de los Azores, i Cabo-verde, centum leucis verſus Occidentem, & Meridiem: ita quòd omnes inſulæ, & terræ firmæ repertæ, & reperiendæ, detectæ, & detegendæ, à præfata linea verſus Occidentem, & Meridiem per alium Regem, aut Principem Chriſtianum non fuerint actualiter poſſeſſæ uſque ad diem Nativitatis Domini noſtri Ieſu Chriſti proximè præteritum, à quo incipit annus præſens milleſimus quadringenteſimus nonageſimus tertius, quando fuerunt per nuntios, & capitaneos veſtros inventæ aliquæ prædictarum inſularum, auctoritate omni potentis Dei nobis in Beato Petro conceſſa, ac Vicariatus Ieſu Chriſti, qua fungimur in terris, cùm omnibus illarum dominijs, civitatibus, caſtris, locis, & villis, iuribuſq́ue, & iuriſdictionibus, ac pertinẽtijs univerſis, vobis, hæredibuſq́ue, & ſucceſſoribus veſtris (Caſtellæ, & Legionis Regibus) in perpetuum tenore præſentium donamus, concedimus, & aſſignamus, voſq́ue, & hæredes, ac ſucceſſores præſatos illarum dominos cum plena, libera, & omnimoda poteſtate, auctoritate, & iuriſdictione, facimus, conſtituimus, & deputamus. Decernentes nihilominus per huiuſmodi donationem, conceſsionem, & aſſignationem noſtram nulli Chriſtiano Principi, qui actualiter præfatas inſulas, & terras firmas poſſiderit uſque ad dictum diem Nativitatis Domini noſtri Ieſu Chriſti, ius quæſitum ſublatum intelligi poſſe, aut auferri debere. Et inſuper mandamus vobis in virtute ſanctæ obedientiæ (ut ſicut pollicemini, & non dubitamus pro veſtra maxima devotione, & Regia magnanimitate vos eſſe facturos) ad terras firmas, & inſulas prædictas viros probos, & Deum timentes, doctos, peritos, & expertos ad inſtruendum incolas & habitatores præfatos in Fide Catholica, & bonis moribus imbuendum, deſtinare debeatis, omnem debitam diligentiam in præmiſſis adhibentes, ac quibuſcunque perſonis cuiuſcunque dignitatis, etiam Imperialis, & Regalis ſtatus, gradus, ordinis, vel conditionis ſub excommunicationis latæ ſententiæ pœna, quam eo ipſo, ſi contrà fecerint, incurrant, diſtrictius inhibemus, ne ad inſulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, detectas, & detegendas verſus Occidentem, & Meridiem, fabricando, & conſtruendo lineam à Polo Arctico ad Polum Antarctium, ſive terræ firmæ, & inſulæ Indiam, aut verſus aliam quamcunque partem, quæ linea diſtet à qualibet inſularum, quæ vulgariter nuncupantur de los Azores i Cabo-verde, Centum leucis verſus Occidentem, & Meridiem, ut præfertur, pro mercibus habendis, vel quavis alia de cauſa accedere præſumant abſque veſtra, ac hæredum, & ſucceſſorum veſtrorum prædictorum licentia ſpeciali: non obſtantibus conſtitutionibus, & ordinationibus Apoſtolicis, cæteriſq́ue contrarijs quibuſcunque. In illo, à quo imperia, & dominationes, ac bona cuncta procedunt, confidentes, quòd dirigente Domino actus veſtros, ſi huiuſmodi ſanctum & laudabile propoſitum proſequamini, brevi tempore cum fœlicitate, & gloria totius populi Chriſtiani veſtri labores & conatus exitum fœliciſſimum conſequẽtur. Dat. Romæ apud ſanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ milleſimo quadringenteſimo nonageſimo tertio, quarto Nonas Maij, Pontificatus noſtri anno primo. Hactenus Alexander VI. cuius Bulla oringinalis in Regijs Archivis ſervatur, & † eam refert, quibuſdam notis adiectis, Summarium Conſtitutionũ Pontificum Petri Matthęi pag. 150. Idem Pet. Matthæus in ſeptimo volumine Decretalium lib. 1. tit. 9. de inſulis Novis Orbis, & Laërtius Cherubinus in 1. tom. Bullarij, pag. 392. Et de eâdem, tanquam de re admodum notabili, & † de nova controverſia, quæ rurſus cum Luſitaniæ Regibus interceſsit, & ab eodem Alexandro compoſita fuit, prædictis centum à linea leucis, ad trecenteſimam ferè, & quadrageſimam leucam extenſis, ducto à Septentrionibus ad Auſtralem Polum circulo, atque ita toto terrarum Orbe ex æaquo bifariam diviſo, latè etiam meminerunt Auctores, quos plenè congeſsimus ſuprà lib. 1. cap. 6. numer. 73. & in cap. præcedent. ex num. 63. & 137. & Alphonſus Alvarez in Specul. Roman. Pontiſ. cap. 31. Ioan. Laurentius Annania in fabrica mundi, tract. 4. Lucius Marinæus Siculus in hiſtor. Hiſpan. lib. 19. cap. 16. Franciſc. Lopez Gomara in hiſtor. Ind. Occident. 1. par. in princip. Ioan. de Barros in ſuis commentar. lib. 1. Petrus de Cieza in hiſtor. Regni Perù, 1. part. in princ. Alan. Cop. dialogo 6. cap. 9. Ioan. Bodin. lib. 1. de Repub. cap. 9. Ioan. Nicolaus Dolionus in compend. hiſtor. lib. 4. Gaudẽtius Merula in ſylva variæ lect. lib. 5. per totũ, Petr. Meſsia in ſua ſylva, par. 4. cap. 1. Peter. Martyr in ſuis decadibus Novi Orbis, decad. 1. elegantiſsimus Petr. Ioan. Maffeius hiſtor. Ind. lib. 1. pag. 18. & noviſsimus Pat. Ferdinandus Rebellus de oblig. iuſtitiæ, 2. part. lib. 18. quęſt. 23. ſect. 2. num. 7. & noviſsimè poſt hæc ſcripta alios referens Auguſt. Barboſa in Paſtorali, 1 par. tit. 3. cap. 2. num. 41. & ſeqq. & Seraphin. Freitas de Imp. Aſiat. cap. 7. ex num. 1. Ex cuius Bullæ tenore, † & ex his, quæ circa eã prædicti Scriptores obſervant, & Nos in cap. Prædicti retulimus, num. 63. & ſequentib. & lib. 3. cap. 1. ex num. 13. referemus, ſatis quidem colligitur, Romanum Pontificem plenum, & integrum dominium, & iuriſdictionem harum Novi Orbis regionum, & infidelium in illis habitantium Catholicis Regibus concedere voluiſſe, ſub eo onere, & conditione, ut de Fide, ac Religione Chriſtiana inter eoſdem prædicanda, propaganda, & conſervanda, ſedulam operam exhiberent. Quod † idem diſſertè etiam tradit Germonius d. cap. 13. num. 30. Rutil. Benzon. lib. 1. de. anno Iubilæi cap. 10. pag. 53. ubi ait, Alexan. VI. ut agnovit Novi Orbis notitiam, indies excreſcere, & Hiſpaniarũ Reges eo animo eſſe, ut non minus temporale ipſorũ Regnum, quàm, imò præcipuè, Regnum Dei amplificarent, hoc illis demãdaſſe, eoſq́ue adſtrinxiſſe, ut maximâ, quâ poſſent diligentiâ, in illorum populorum converſionem incumberẽt, quod ut fortius exequerẽtur, ipſis quidquid acquirerent, omni meliori modo conceſsit. Et Ioan, Metellus apud Theat. vitę humanæ vol. 28. lib. 2. pag. 4236. ubi præatam Bullam in compendium deducens, ita ſcribit: Alexander VI. PP. Ferdinando Regi, & eius poſteris Caſtellæ, Legioniſq́ue Regibus, Cardinalibus adprobantibus, in perpetuum plenèq́; conceſſit, donavit, & attribuit omnes inſulas, continentiſq́ue provincias, repertas, & quæ in poſterũ à ſuis reperirentur, Occidentem & Meridiem verſus: ducta ab Arctico, Borealive Polo ad Antarcticum, hoc eſt, Auſtralem Polum linea; quæ centum milliaribus (lege leucis) diſtaret, Occidentẽ Meridiemq́ue verſus, ab ea inſula, quæ vulgò Hiſpanis Azores à falconibus dicitur: & ab altera, quam nunc illi Viridi caput, antiqui autem Heſperides appellabant. Quarũ omnium inſularũ, & continẽtis provinciarũ quæſitarũ, & quærendarũ, idem Pontifex eundem Regem, & eius ſucceſſores dominos cum libera omnimodaq́ue in ijſdem poteſtate conſtituit. Relatu etiam digna videntur verba Iacobi Mainoldi in tractat. de titulis Regis Catholici, fol. 3. qui poſtquàm latiſsimas & ditiſsimas Novi Orbis provincias connumeravit, & earũ cõquiſitionẽ, ſic concludit: Ex quibus omnibus ſatis quiſque intelligere poteſt, Philippe Rex, Maieſtatẽ veſtram nõ immeritò huius Novi Orbis dominatur tenere, cum auſpicijs, atque armis Hiſpaniæ Regũ fuerit in Chriſtianorũ poteſtatẽ adductus. Nam & ſub Ferdinando Catholico, & Carolo V. Imperatore patre veſtro Hiſpaniæ Regibus hæ omnes Novæ Regiones fuerũt additæ, atque armis ſubactæ. Cùm autem multa, maximaq́ue Regna contineant Maieſtas veſtra tribus dumtaxat Regnorũ titulis omnia complectitur; quando nimis eſſet laboris, illa omnia Regna numerando percenſere. Quæ quidẽ Hiſpanis Regibus ingẽtem gratiam habere debent, quòd poſt multa tandem ſæcula, abrogatis idolorum ſuperſtitionibus, veram Chriſti religionẽ nunc ſuſceperint, & perpetua civili pace fruãtur. Cum invictæ gentis præſidio terra, mariq́ue munitiſſima, nihil amplius à quoquam finitimo hoſte vim & arma extimeſcant. A quibus † non abſunt plures doctiſsimi Theologi, quos refert P. Ioan. de Salas in tract. de legib. q. 95. diſp. 7. ſect. 4. n. 31. verſ. Ad illud, pag 123. qui quamvis ſentiant, Pontificẽ non poſſe provincias infideliũ plenè, & abſolutè concedere; inſpectis tamen, & conſideratis prędictæ Bullę verbis, fatentur, Pontificem ibi plenam atq; omnimodã donationem feciſſe, & abſq; dubio eorum opinionẽ ſequutum fuiſſe, qui Romanæ ſedi hanc poteſtatem, & auctoritatem concedunt. In qua etiam ſententia † tandem reſidere videtur Illuſtr. Card. Bellarm. Nam licèt d. lib. 5. de Roman. Pontif. cap. 2. §. ult. affirmaſſet, Alexand. VI. ſolùm cõcedere voluiſſe Regibus Hiſpanię ius mittendi Prædicatores ad has provincias noviter repertas, & eos, & infideles, qui converterentur, tuẽdi, ut latiùs diximus ſup. cap. prox. n. 5. Poſteà tamẽ in recognitionibus, ſive retractationibus ad eundẽ librũ, & caput, pag. 508. ita ſcriptũ reliquit: Quod attinet ad Bullã Alexandri VI. de diviſione Orbis nuper inventi, & debellatione Indorum Occidentaliũ, cùm ea ſcriberem, Bullam non videram, & ideò ſequutus ſum doctrinã Cardinalis Caiet. in 2. 2. q. 66. art. 8. Fran. Victor. in 2. relect. de iure belli, & Dom. à Soto in 4. ſentẽt. diſt. 5. q. unica, art. 10. ad 5. arg. tũ propter eorum rationes, tum quia Caiet. vixit tẽpopore Alex. VI. & ſupervixit, proinde facilè ſcire potuit, quid ſibi voluerit Alexãder Pontif. cùm Orbẽ recèns inventũ diviſit. Quibus verbis ſatis oſtendit Bellarminus, quòd poſtquàm vidit Bullam, cognovit ſuam, & prędictorum patrũ expoſitionem illius menti, & verbis non convenire. Quod etiam † plenius, ac planius ſupponit Tho. Boz. lib. 10. de ſign. Eccleſ. Dei cap. 13. & lib. 17. cap. 4. & de Italię ſtat. lib. 3. cap. 5. pag. 342. & 343. & lib. 4. cap. ult. pag. 445. & alibi paſſim in omnibus ſuis operibus, ubi huius Orbi Novi detectionẽ, & Alexãdri VI. donationẽ extollit, & qualiter per illã Hiſpanorum Imperiũ provectũ, & amplificatum fuerit, quia tanquã Vicarius Christi, cui data eſt omnis poteſtas in cœlo, & in terra, partitus eſt inter Caſtellanos, & Luſitanos quęcunque illi ignota loca inveniſſent in Occidente, & Oriente, neque ullus poſſet interturbare acquirendas ab ipſis terras, ſibiq́; ullo modo parare. Et iterum lib. 7. de ſign. Eccleſ. cap. 6. ad finem, Lutheri, Calvini, & aliorũ hæreticorum calumnijs ſatisfaciens, qui Eccleſiam Dei aliquâ notâ inurere volunt, quod † hunc Alexandrum VI. Pontificem habuerit, quem pluribus vitijs deditum fuiſſe contendunt (in quibus etiam enarrandis nimis excedit Franc. Guicciardinus in ſua hiſtoria Italiæ lib. 1. pag. 3. ) reſpondet, hæc vitia, quę illi opponuntur, multis alijs virtutibus, quibus enituit, & rebus, quę pręclarè geſsit, longo intervallo ſuperaſſe; & vel hanc conceſsionem Novi Orbis, quam Regibus Catholicis fecit, & curam, quam adhibuit, ut Occidentales Indi ad humanitatem, & Christi cultum adducerentur, tantum boni peperiſſe, quantum neque omnium hæreticorũ auctoritate ab Orbis conſtitutione unquam proficiſci potuerit. Sed verò pręteriri iuſtè non poſsũt aliæ duæ eiuſdẽ Alexand. VI. conſtitutiones, quæ licèt omnes præfatos Auctores latuerint, ad rẽ tamẽ de qua agimus valdè pertinere vidẽtur, & Rom. Pontificis voluntatem & poteſtatẽ in conceſsione harum Provinciarũ enixius, & geminatius oſtendunt. Prior, eodẽ ipſo die edita, quâ ſuperior, Catholicis Regibus, ea omnia privilegia concedit, quæ Luſitanis in Guineæ & Indiæ Orientalis conquiſitione conceſſa fuerant, & ita ſe habet. ALEXANDER Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Chariſimo in Chriſto filio Ferdinãdo Regi, & Chariſſimæ in Chriſto filiæ Eliſabeth Reginæ Caſtellæ, Legionis, Aragonum, & Granatæ, illuſtribus, ſalutem & Apoſtolicam benedictionẽ. Eximiæ devotionis ſinceritas, & integra Fides, quibus Nos, & Romanam reveremini Eccleſiam, non indignè merentur, ut illa vobis favorabiliter concedamus, per quæ Sanctum, & laudabile propoſitum veſtrũ, & opus inceptum in quærendis terris, & inſulis remotis, ac incognitis indies melius & facilius ad honorem Omnipotentis Dei, & Imperij Chriſtiani propagationem, ac Fidei Catholicæ exaltationem proſequi valeatis. Hodie ſiquidem omnes, & ſingulas terras firmas, & inſulas remotas & incognitas, verſus partes Occidentales, & mare Oceanum conſiſtentes, per vos, ſeu nuntios veſtros, ad id proptereà non ſine magnis laboribus, periculis, & impenſis deſtinatos, repertas, & reperiendas in poſterum, quæ ſub actuali dominio temporali aliquorum dominorum Chriſtianorum conſtitutæ non eſſent, cum omnibus illarum dominijs, civitatibus, caſtris, locis, villis, iuriſdictionibus univerſis, vobis, hæredibuſq́ue, & ſucceſſoribus veſtris Caſtellæ, & Legionis Regibus in perpetuum, motu proprio, & ex certa ſcientia, ac de Apoſtolicæ poteſtatis plenitudine donavimus, conceſimus, & aſſignavimus, prout in noſtris inde confectis litteris pleniùs cõtinẽtur. Cùm autẽ aliàs nonnullis Portugalliæ Regibus, qui in partibus Africæ, Guineæ, & Mineræ auri, ac alias inſulas etiam ex ſimilibus conceſſione, & donatione Apoſtolica eis facta repererunt, & acquiſiverunt, per ſedem Apoſtolicam diverſa privilegia, gratiæ, libertates, immunitates, exẽptiones, facultates, litteræ & indulta conceſſa fuerint. Nos valentes etiam (prout dignum & conveniens exiſtit) vos, hæredeſq́ue & ſucceſſores veſtros prædictos, non minoribus gratij, prærogativis, & favoribus proſequi. Motu ſimili, non ad veſtram, vel alterius pro vobis ſuper hoc oblatæ petitionis inſtantiam, ſed de noſtra mera liberalitate, ac eiſdem ſcientia, & Apoſtolicæ poteſtatis plenitudine, vobis, & hæredibus & ſucceſſoribus veſtris prædictis, ut in inſulis, & terris per vos, ſeu nomine veſtro hactenus repertis huiuſmodi, & reperiendis in poſterum, omnibus, & ſingulis gratijs, & privilegijs, exemptionibus, libertatibus, facultatibus, immunitatibus, litteris, & indultis Regibus Portugalliæ conceſſis huiuſmodi, quarum omnium tenores ac ſi de verbo ad verbum præſentibus inſererentur, haberi volumus pro ſufficienter expreſſis, & inſertis, uti, potiri, & gaudere liberè, & licitè poſſitis, & debeatis in omnibus & per omnia, perinde ac ſi illa omnia vobis ac hæredibus & ſucceſſoribus veſtris præfatis, ſpecialiter conceſſa, auctoritate Apoſtolica tenore præſentium de ſpecialis dono gratiæ indulgemus, illaq́ue in omnibus & per omnia ad vos, hæredeſq́ue, ac ſucceſſores veſtros prædictos extendimus pariter, & ampliamus, ac eiſdem modo & forma perpetuò concedimus. Non obſtantibus conſtitutionibus, & ordinationibus Apoſtolicis: necnon omnibus illis, quæ in litteris Portugalliæ Regibus conceſſis huiuſmodi, conceſſa ſunt non obſtare, cæteriſq́ue contrarijs quibuſcunque. Verùm quia difficile foret, præſentes litteras ad ſingula quæque loca, in quibus expediens foret, deferri, volumus, ac motu & ſcientia ſimilibus decernimus, quòd illarum tranſumptis manu publici Notarij inde rogati ſubſcriptis, & ſigillo alicuius perſonæ in Ecleſiaſtica dignitate conſtitutæ, ſeu Curiæ Eccleſiaſticæ munitis, ea prorſus Fides in dubia, in iudicio, & extra, ac aliàs ubilibet adhibeatur, quæ præſentibus adhiberetur, ſi eſſent exhibitæ, vol oſtenſæ. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam noſtrorum indulti, extenſionis, ampliationis, conceſſionis, volũtatis, & decreti infringere, vel ei auſu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præſumpſerit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apoſtolorum eius, ſe noverit incurſurum. Dat. Romæ apud ſanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicæ milleſimo quadringenteſimo nonageſimo tertio, quarto Nonas Maij, Pontificatus noſtri anno primo. Poſterior autem Bulla, ſive conſtitutio eiuſdem Alexand. VI. eodem anno, vj. Kalend. Octobris expedita, eiſdem Regibus alias etiam terras cõcedit, quę fortè verſus Orientem navigando à ſuis nuntijs, & vaſſallis detegerentur, dummodo prius ab alijs Principibus Chriſtianis occupatæ nõ fuiſſent: cuius verba ſic habent. ALEXANDER Epiſcopus ſervus ſervorum Dei. Chariſſimo in Chriſto filio Ferdinando Regi, & Chariſſimæ in Chriſto filiæ Eliſabeth Reginæ Caſtellæ, Legionis, Aragonum, & Granatæ, illuſtribus, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Dudum ſiquidem omnes, & ſingulas inſulas, & terras firmas inventas & inveniendas verſus Occidentẽ & Meridiem, quæ ſub actuali dominio temporali aliquorum dominorum Chriſtianorum conſtitutæ non eſſent vobis, hæredibuſq́ue, & ſucceſſoribus veſtris Caſtellæ & Legionis Regibus in perpetuum motu proprio, & de certa ſcientia, ac de Apoſtolicæ poteſtatis plenitudine donavimus, conceſsimus, & aſsignavimus: voſq́ue ac hæredes, & ſucceſſores præfatos de illis inveſtivimus: illarumq́ue dominos cum plena, libera, & omnimoda poteſtate, auctoritate, & iuriſdictione conſtituimus, & deputavimus, prout in noſtris inde confectis litteris, quarum tenorem, ac ſi de verbo ad verbum præſentibus inſererentur, haberi volumus pro ſufficienter expreſsis, plenius continetur. Cùm autem contingere poſſet, quòd Nuntij, & Capitanei, aut vaſſalli veſtri verſus Occidentem, & Meridiem navigantes, ad partes Orientales applicarent, ac inſulas, & terras firmas, quæ inde fuiſſent, vel eſſent, reperirent, Nos volentes etiam vos favoribus proſequi gratioſis, motu, & ſcientia, ac poteſtatis Apoſtolicæ plenitudine ſimilibus, donationem, conceſsionem, aſsignationem, & litteras prædictas, cum omnibus & ſingulis in eiſdem litteris contentis clauſulis ad omnes, & ſingulas inſulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, ac detectas, & detegendas, quæ navigando, aut itinerando verſus Occidentem, aut Meridiem huiuſmodi, ſint, vel fuerint, aut apparuerint, ſive in partibus Occidentalibus, vel meridionalibus, & Orientalibus, & Indiæ exiſtant, auctoriate Apoſtolica tenore præſentium in omnibus, & per omnia, perinde ac ſi in litteris prædictis de eis plena & expreſſa mentio facto fuiſſet, extendimus, pariter & ampliamus. Vobis ac hæredibus & ſucceſſoribus verſtris prædictis per vos, vel alium ſeu alios corporalem inſularum, ac terrarum prædictarum poſſeſſionem propria auctoritate liberè apprehendendi, ac perpetuò retinendi, illaſq́ue adverſus quoſcunque impedientes, etiam defendendi, plenam & liberam facultatem concedentes, ac quibuſcunque perſonis etiam cuiuſcunque dignitatis, ſtatus, gradus, ordinis, vel conditionis ſub excommunicationis latæ ſententiæ pœna, quam contra facientes eo ipſo incurrant, diſtrictius inhibentes, ne ad partes prædictas ad navigandum, piſcandum, vel inquirendum inſulas, vel terras firmas, aut quovis alio reſpectu, ſeu colore, ire, vel mittere quoquomdo præſumant, abſque expreſſa vel ſpeciali veſtra, ac hæredum & ſucceſſorum prædictorum licentia. Non obſtantibus conſtitutionibus, & ordinationibus Apoſtolicis, ac quibuſvis donationibus, conceſſionibus, facultatibus, & aſſignationibus per Nos, vel prædeceſſores noſtros quibuſcunque Regibus, vel Principibus, Infantibus, aut quibuſvis alijs perſonis, aut Ordinibus, & Militijs de prædictis partibus, maribus, inſulis, atque terris, vel aliqua eorum parte, ex quibuſvis cauſis, etiam pietatis, vel Fidei, aut redemptionis captivorum, & alijs quantumcunque urgentiſſimis, & cum quibuſvis clauſulis etiam derogatoriarum derogatorijs, fortioribus, efficacioribus, & inſolitis, etiã quaſcunq; ſententias, cenſuras, & pœnas in ſe continentibus, quæ ſuũ per actualẽ & realem poſſeſſionem non eſſent ſortitæ eſſectum, licèt forſan aliquando illi quibus donationes & conceſsiones huiuſmodi factæ fuiſſent, aut eorum Nuntij ibidem navigaſſent. Quas tenores illarum etiam præſentibus pro ſufficienter expreſsis & inſertis habentes, motu, ſcientia, & poteſtatis plenitudine ſimilibus omnino revocamus, ac quoad terras, & inſulas per eos actualiter nõ poſſeſſas pro infectis haberi volumus, necnon omnibus illis, quæ in litteris prædictis voluimas non obſtare, cæteriſq́ue contrarijs quibuſcunque. Dat Romæ apud ſanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ, milleſimo quadringenteſimo nonageſimo tertio, ſexto Kalend. Octobris, Pontificatus noſtri anno ſecundo. Neqve exiſtimet quiſpiam ſolùm Alexandrum VI. hac dumtaxat occaſione prędictâ poteſtate uſum ſuiſſe: cùm † ſępèſæpius alij plures Romani Pontifices varijs temporibus, & occaſionibus idem feciſſe reperiantur, quoties ſanctæ Romanæ Eccleſiæ, ac Chriſtianæ Religioni expedire cenſuerunt, ut pręter alios ex ſuprà relatis, noviſsimè oſtendit Marta dicto tractatu de iuriſdict. 1. part. cap. 24. num. 32. & ultra ea, quę ipſe tradit, † melius conſtare poterit ex exemplo Regni Hiberniæ, quod eâdem fermè ratione ac iſtud Indiarum Occidentalium Adrianus Papa IV. Henrico II. Anglorum Regi, & ſucceſſoribus eius conceſsit, & alij ſubſequentes Pontifices confirmarunt, certo tributi genere adiecto., quod Romanę Eccleſiæ, veluti in feudi recognitionem penderetur, ut conſtat ex his, quę refert Illuſtriſsimus Cardin. Baronius in Annal. Eccleſ. tom. 12. anno Christi 1159. num. 21. & 22. & ann. 1171. num. 12. & 1186. numer. 16. Matth. Pariſienſ. in hiſt Angl. ſub Herico II. ann. 1155. Polidor. Virgil. Neubrigenſ. Genebrard. Orlãdus Rogerius, & Ribadeneira in eâd. hiſt. Anglię ann. 1171. Cardin. Bellarmin. in Apologia contra Iacob. Reg. Angliæ c. 3. & in Chronic. ann. 1154. Pat. Iacob. Gretſerus in alia Apologia contra eundem Regem capit. 5. & 7. Sanderus de Schiſm. Angl. lib. 1. ann. 1542. & Marta d. 1. par. cap. 26. num. 39. & ſequentibus. Ad quod † Adrianus Pontifex diploma quoddam expediri mandavit, quod ex Vaticano Codice deſcripſit Baronius dicto anno 1159. num. 21. & quoniam elegantiſsimum eſt, & huic Alexandr. VI. de quo agimus, valdè conſentaneum, hîc illud inſerere opportunum exiſtimamus. Illud igitur ſic ſe habet: ADRIANVS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Chariſſimo in Chriſto filio illuſtri Anglorum Regi, ſalutem, & Apoſtolicam benedictionem. Laudabiliter, & fructuosè de glorioſo nomine propagando in terris, & æternæ fœlicitatis præmio cumulando in cœlis, tua magnificentia rogitat, dum ad dilatandos Eccleſiæ terminos, ac declarandam indoctis, & rudibus populis Chriſtianæ Fidei veritatem, & vitiorum plantaria de agro Dominico extirpanda, ſicut Catholicus Princeps, intendis, & ad id convenientius exequendum, conſilium Apoſtolicæ ſedis exigis, & favorem. In quo facto, quanto altiori conſilio, & maiori diſcretione procedis, tanto in eo fœliciorem progreſſum te, præſtante Domino, confidimus habiturum, eò quòd ad bonum exitum ſemper, & finem ſoleant attingere, quæ de ardore Fidei, & de Religionis amore principium acceperunt. Sanè Hiberniam, & omnes inſulas, quibus Sol iuſtitiæ Chriſtus illuxit, & quæ documenta Fidei Chriſtianæ cœperunt, ad ius Beati Petri, & ſacroſanctæ Romanæ Eccleſiæ (quod tua & nobilitas recognoſcit) non eſt dubium pertinere. Vnde tanto in eis libentius plantationem fidelem, & germen gratum Deo inſerimus, quanto id à nobis interno examine districtius proſpicimus exigendum. Significaſti ſiquidem nobis, fili in Chriſto Chariſſime, te Hiberniæ inſulam, ad ſubdendum illum populum legibus, & vitiorum plantaria inde extirpanda, velle intrare, & de ſingulis domibus annuam unius denarij Beato Petro velle ſolvere penſionem, & iura Eccleſiarum illius terræ illibata, & integra conſervare. Nos itaque pium, & laudabile deſiderium tuum cum favore congruo proſequentes, & petitioni tuæ benignum impendentes aſſenſum, gratum, & acceptum habemus, ut pro dilatandis Eccleſiæ terminis, pro vitiorum reſtringendo decurſu, pro corrigendis moribus, & virtutibus inſerendis, pro Chriſtianæ religionis augmento, inſulam illam ingrediaris, & quod ad honorem Dei, & ſalutem illius terræ ſpectaverit, exequaris: & illius terræ populus honorificè te recipiat, & ſicut Dominum veneretur: iure nimirum Eccleſiaſtico illibato, & integro permanente, & ſalvo Beato Petro, & ſacroſanctæ Romanæ Eccleſiæ de ſingulis domibus annua unius denarij penſione. Si ergo quod concepiſti animo, effectu duxeris complendum, ſtude, gentem illam bonis moribus informare, & agas tam per te, quàm per illos, quos adhibes, quos fide, verbo, & vita idoneos eſſe perſpexeris, ut decoretur ibi Eccleſia, plantetur, & creſcat Fidei Chriſtianæ Religio, & quæ ad honorem Dei, & ſalutem pertinent animarum, per te taliter ordinentur, ut à Deo ſempiternæ mercedis cumulum conſequi merearis, & in terris glorioſum nomen valeas in ſæculis obtinere. Hucuſque in Codice Vaticano. Poſterioribus etiam † temporibus, ut tetigimus ſup. lib. 1. capite 3. numero 21. cùm Henricus Portugallię Infans, Alphonſi Quinti Regis patruus, fœlicibus auſis, & auſpicijs, novas ac periculoſas per vaſtum Oceani ęquor navigationes inſtituiſſet, illiſq́ue mediantibus plures inſulæ, nunquam antiquis cognitæ, inventæ eſſent, & Chriſtianæ Fidei ad Heſperios Æthiopas, aliaſq́ue inacceſſas anteà nationes aditus patefactus, ne conquirẽdi ardor in poſteris refrigeſceret, anno demum à partu Virginis 1420. à Martino V. Põtifice Max. impetravit, ut quidquid à Ganariæ promontorio, vulgò dicto, ad ultimam uſque Indiam patefieret, id quàm optimo iure, & cõditione Luſitanicę ditionis eſſet. Quod ipſum ab alijs deinde Pontificibus, nẽpè Nicolao V. & Calixto III. confirmatum eſt, & ad plures alias Africæ, & Aſiæ oras, ac regiones extenſum, quas Sereniſsimi Luſicaniæ Reges virtute, & induſtriâ bellicâ, & navali invenerunt, ac ſubiugarũt, & ditioni ſuæ adijciendas curarunt, ut latiùs cõmemorat Pet. Ioan. Maffæius hiſtor. Ind. lib. 1. pag. 5. Petrus Damariz in varię hiſtoriæ dialogo 4. cap. 4. Fr. Anton. de San. Roman in hiſtor. Ind. Orient. lib. 1. capite 3. pagina 10. & cap. 6. pagina 27. Rebellus de obligat. iuſt. dict. 2. p. lib. 18. quæſt. 23. ſect. 2. ubi prolixitatis vitandæ cauſâ, ſolùm quædam capita, ex Bulla Calixti III. decerpta, recenſuit, in qua etiam inſerta eſt Bulla Nicolai Quinti, quæ, quoniam maximè ad noſtrum pertinent inſtitutũ, Nos quoque hîc tranſcribere nõ gravabimur. CALIXTVS † ſervus ſervorum Dei ad perpetuam rei memoriam, &c. Dudũ ſiquidem fœlicis recordationis Nicolaus Papa Quintus prædeceſſor noſter litteras conceſſit tenoris ſubſequentis. Nicolaus Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, &c. Romanus Pontifex Regni cœleſtis claviger, omniumq́ue nationum in illis degentium qualitates paterna conſideratione diſcutiens, ac ſalutem quærens, & appetens, &c. Ad noſtrum ſiquidem nuper non ſine ingenti gaudio pervenit auditum, quòd dilectus filius nobilis vir Henricus, Infans Portugalliæ, Chariſsimi in Chriſto filij Alfonſi Portugalliæ, & Algarbij Regnorũ Regis illuſtris patruus, &c. cùm olim ad ipſius Infantis perveniſſet notitiam, quòd nunquam, vel ſaltem à memoria hominum non conſueviſſet, per huiuſmodi Oceanũ mare ad Meridionales, & Orientales plagas navigari, illudq́ue nobis Occiduis foret incognitum, ut nullam de partium illarum gentibus certam notitiam haberemus, credens, ſe maximum in hoc Deo præſtare obſequium, ſi eius opera, & induſtria mare ipſum uſque ad Indos, qui Chriſti nomen colere dicuntur, navigabile fieret, ſiq́ue cum eis participare, & illos in Chriſtianorum auxilium adverſus Saracenos, & alios eiuſmodi Fidei hoſtes commovere poſſet, ac nonnullos Gentiles, & Paganos nefandiſſimæ Mahometicæ ſectæ nomine infectos populos, inibi in medio exiſtentes, continuò debellare, eiſq́ue incognitum ſacratiſſimi Chriſti nomen prædicare, ac facere prædicari, regia tamen ſemper auctoritate munitus, à viginti quinque annis citra, exercitum ex dictorum Regnorũ Gentibus, maximis cum laboribus, periculis, & expenſis in velociſsimis navibus, ad perquirendum mare, & provincias maritimas, verſus Meridionales partes, & Polum Arcticum annis ſingulis ferè mittere non ceſſavit, &c. Cùm autem ſicut accepimus, licèt Rex, & Infans præfati, qui cum tot tantiſq́ue periculis, laboribus, & expenſis, necnon perditione tot naturalium Regnicolarum huiuſmodi, &c. Provincias illas luſtrare fecerunt, & portus, inſulas, & maria huiuſmodi acquiſiverunt, & poſſederunt, ut præfertur, ut veri earum Domini, timẽtes, ne aliqui cupiditate ducti ad partes illas navigarent, & operis eiuſmodi perfectionem, fructum, & laudem ſibi uſurpare, vel ſaltem impedire cupientes, prætereà ſeu lucri commodo, aut malitia ferrum, arma, lignamina, aliaſq́ue res, & bona ad infideles deferri prohibita, portarent, vel tranſmitterent, aut ipſos infideles navigãdi modum edocerent, propter quæ eis hoſtes duriores ac fortiores fierent, & huiuſmodi proſecutio impediretur, vel forſitan ceſſaret, non abſque offenſa Dei magna, & ingenti totius Chriſtianitatis opprobrio, ad obviandum præmiſſis, ac pro ſuorũ iuris, & poſſeſſionis conſervatione, ſub certis tunc expreſſis graviſſimis pœnis prohibuerint, & generaliter ſtatuerint, quòd nullus niſi cum ſuis nautis, & navibus, & certi tributi ſolutione, obtentaq́ue prius deſuper expreſſa ab eodem Rege, vel Infante licentia, ad dictas provincias navigare, aut in earũ partibus contractari, ſeu in mari piſcare præſumeret; tamẽ ſucceſſu temporis evenire poſſet, quòd aliorum Regnorum, ſeu nationum perſonæ invidia, malitia, aut cupiditate ducti, contra prohibitionem prædictam, abſque licentia, & tributi ſolutione huiuſmodi, ad dictas provincias accedere, & ſic in acquiſitis provincijs, portubus, inſulis, ac mari navigare, contractare, & piſcari præſumerent, & ex inde inter Alfonſum Regem, ac Infantem, qui nullatenus ſe in his deludi paterentur, & præſumẽtes, quòd inter prædictos quàm plurima odia, rancores, diſſenſiones, guerræ, & ſcandala in maximam Dei offenſam, & animarum periculum veriſimiliter ſubſequi poſſent, & ſubſequerentur. Nos præmiſſa, & ſingula, debita meditatione penſantes, quòd cùm olim præfato Alfonſo Regi quoſcunq; Chriſti inimicos, ubicunq; conſtitutos, ac Regna, Ducatus, Principatus, dominia, poſſeſſiones, & mobilia bona quæcunq; per eos detenta, ac poſſeſſa, invadendi, conquirendi, expugnãdi, debellandi, & ſubiugandi, illorumq́; perſonas in perpetuam ſervitutẽ redigendi, ac Regna, Ducatus, Comitatus, Principatus, dominia, poſſeſſiones, & bona, ſibi, & ſucceſſoribus ſuis applicandi, appropriãdi, ac in ſuos, ſuorumq́; uſus, & utilitatẽ convertẽdi, alijs noſtris litteris plenã, & liberã inter cætera cõceſſerimus facultatẽ. Dictæ facultatis obtentu idẽ Alfonſus Rex, ſeu eius auctoritate prædictus Infans, iuſtè, & legitimè inſulas, terras portus, & maria huiuſmodi acquiſivit, & poſſedit, ac poſsidet, aliaſq́ue res quæ ad eundem Alfonſum Regem, & ipſius ſucceſſores de iure ſpectant, & pertinent nec quivis alius Chriſti fidelis, abſque ipſorum Alfonſi Regis, & ſucceſſorum ſuorum licentia ſpeciali, de illis ſe hactenus intromittere potuit, neque poteſt quoquomodo, ut ipſe Alfonſus Rex, eiuſq́ue ſucceſſores, & Infans eò ferventius huic tam pijſſimo operi, in quo cumillo animarum ſalus, Fidei augmentum, & illius hoſtium depreſſio procurentur, &c. De præmiſsis omnibus, & ſingulis informati pleniſsimè, motu proprio, &c. auctoritate Apoſtolica, &c. & ex certa ſciẽtia, de Apoſtolicæ poteſtatis plenitudine, litteras facultatis præfatas, quarum tenores de verbo ad verbum præſentibus litteris volumus pro inſertis, &c. quæcunque etiam alia ante data dictarum facultatum acquiſita, & ad ea, quæ in poſterum nomine dictorum Alfonſi Regis ſuorumq́ue ſucceſſorum, & Infantis in ipſis, ac circumvicinis, & ulterioribus ac remottoribus partibus de Infidelium, ac Paganorum manibus acquiri poterunt, provinctas inſulas portus, & maria quæcunque extendi, & illa ſub eiſdem facultatis litteris comprehendi, ipſarumq́ue facultatis, & præſentium litterarum vigore iam acquiſita, & quæ in futurum acquiri contigerit, poſtquàm acquiſita fuerint, ad præfatos Regem, & ſucceſſores ſuos, ac Infantem, ipſamque conqueſtam, quam à capitibus de Boiador, & de Nom, uſque per totã Guineam; & ultra verſus illam Meridionalem plagam extendi, harum ſerie declaramus etiam ad ipſos Alfonſum Regem, & ſucceſſores ſuos, ac Infantem, & non ad aliquos alios ſpectaſſe, & pertinuiſſe, ac in perpetuum ſpectare, & pertinere de iure, &c. Hęc Caliſtus III. Vltimò in eâdem Bulla rogat, & exortatur Summus Pontifex omnes perſonas cuiuſcunque qualitatis, etiãſi Imperatores ſint, vel Reges, &c. & diſtrictè prohibet omnibus, ne ad pręfatas provincias, portus, & loca deferant, nec deferre faciant merces ullas abſq; ſpeciali licẽtia præfati Regis, vel Infantis, vel eorum ad quos ipſa conquiſitio pertineat, nec ullâ ratione ſe intromittant in præfata maria; vel regiones; quòd ſi contrà fecerint, ſi fuerint perſonæ particulares; ipſo iure ſententiam excõmunicationis incurrant: ſi verò fuerit civitas, vel univerſitas, ſive communitas, ipſo iure ſubiaceant interdicto Eccleſiaſtico, à quibus cenſuris nullâ Apoſtolicà auctoritate valeant abſolvi ante ſatisfactionem, vel compoſitionem cum pręfatis Rege, Infante, vel ſucceſſoribus factã. Quæ omnia fideliter ex Bulla Caliſti Tertij decerpſimus. Et adeò † ſecurus hic conceſsionis Pontificiæ titulus eo tempore viſus fuit, ut Catholici Reges Ferdinãdus & Eliſabeth ex conſilio doctiſſimorum virorum, quos ſemper ſecum habebant, & præcipuè † magni illius ſæculi Iuriſonſulti Ioannis Lupi de Palacios Rubios (ſi credimus Anton. de Herrera in hiſtoria genereli Indiarum, decada 1. libro 10. capite 17. pagina 348.) generalem quandam proteſtationem, ſive requiſitionem ordinari mandaverint, quæ per eorum Duces Barbaris infidelibus, ubi primum ad eos appuliſſent, intimaretur, in qua nihil magis enixè, & expreſsè continebatur. Cuius exemplar extat apud eundem Antonium de Herrera dicta decada 1. libro 7. capite 14. pagina 249. & ſequenti, & iterum decada 2. lib. 1. capite 14. pagina 27. & decad. 4. libro 1. capite 8. pagina 18. Et eadem formula data eſt ab Imperatore Carolo Qvinto, Franciſco Pizarro anno 1533. ubi ad conquiſitionem huius Regni Peruani miſſus fuit, & cæteris ſubinde Ducibus, qui ad eiuſmodi expeditiones delegabantur, ut conſtat ex 4. tom. ſchedul. impreſſ. pagina 226. & ſequenti, cuius copiam his etiam noſtris ſcriptis inſerere, ut neceſſarium, ita lectoribus valdè gratum futurum exiſtimamus. Yo † N. criado de los mui altos, i mui poderoſos Reyes de Caſtilla, i de Leon, Domadores de las gentes barbaras, ſu menſagero i Capitan, vos notifico i hago ſaber, como mejor puedo, que Dios nueſtro Señor, Vno i Eterno, criò el cielo, i la tierra, i un hombre, i una muger, de quien voſotros i noſotros, i todos los hombres del mundo fueron, i ſon decendientes procreados, i todos los que deſpues de noſotros vinieren: mas por la muchedumbre de generacion que deſtos ha procedido deſde cinco mil i mas años, que ha que el mundo fue criado, fue neceſſario que los unos hombres fueſſen por una parte, i los otros por otra, i ſe dividieſſen por muchos Reinos i provincias, porque en una ſola no ſe podian ſuſtentar i conſervar. De todas eſtas gentes Dios nueſtro Señor dio cargo à uno, que fue llamado ſan Pedro, para que de todos los hombres del mundo fueſſe Señor i Superior, à quien todos obedecieſſen, i fueſſe cabeça de todo el linage humano, do quier que los hombres eſtuvieſſen, i vivieſſen, i en qualquier lei, ſecta, ò creencia: i diole à todo el mundo por ſu ſervicio i juriſdicion: i comoquiera que le mandò, que puſieſſe ſu ſilla en Roma, como en lugar mas aparejado para regir el mundo: tambien le prometio, que podia eſtar, i poner ſu ſilla en qualquier otra parte del mundo, i juzgar i governar todas las gentes Chriſtianos, Moros, Indios, Gentiles, i de qualquier otra ſecta, ò creencia que fueſſen. A eſte llamaron Papa, que quiere dezir, Admirable Mayor, Padre, i Guardador, porque es Padre, i Governador de todos los hombres. A eſte ſanto Padre obedecieron, i tomaron por Señor, Rei i Superior del univerſo los que en aquel tiempo vivian: i aſsimeſmo han tenido à todos los otros, que deſpues de èl fueron al Pontificado elegidos: i aſsi ſe ha continuado haſta aora, i ſe continuarà haſta que el mundo ſe acabe. Vno de los Pontifices paſſados, que he dicho, como Señor del mundo, hizo donacion deſtas islas i tierra firme del mar Oceano a los Catolicos Reyes de Caſtilla, que entonces eran Don Fernando i Doña Iſabel, de glorioſa memoria, i à ſus ſuceſſores, nueſtros ſeñores, con todo lo que en ellos ai, ſegun ſe contiene en ciertas eſcrituras que ſobre ello paſſaron, ſegun dicho es (que podeis ver, ſi quiſieredes. ) Aſſi que ſu Mageſtad es Rei, i Señor deſtas islas, i tierra firme, por virtud de la dicha donacion, i como à tal Rei i Señor algunas islas, i caſi todas, à quien eſto ha ſido notificado, han recebido à ſu Mageſtad, i le han obedecido i ſervido, i ſirven, como ſubditos lo deben hazer, i con buena voluntad, i ſin ninguna reſiſtencia, luego ſin ninguna lacion como fueron informados de lo ſuſodicho, obedecieron a los varones Religioſos que les embiava, para que les predicaſſen, i enſeñaſſen nueſtra ſanta Fè: i todos ellos de ſu libre, i agradable voluntad, ſin premio, ni condicion alguna ſe tornaron Chriſtianos, i lo ſon: i ſu Mageſtad los recibio alegre, i benignamente, i aſsi los mandò tratar como a los otros ſus ſubditos i vaſſallos: voſotros ſois tenidos, i obligados a hazer lomeſmo. Porende, como mejor puedo, vos ruego, i requiero, que entendais bien eſto que os he dicho, i tomeis para entendello, i deliberar ſobre ello el tiempo que fuere juſto, i reconozcais a la Igleſia por ſeñora, i ſuperiora de el univerſo mundo, i al summo Pontifice, llamado Papa, en ſu nombre, i à ſu Mageſtad en ſu lugar, como ſuperior i ſeñor, Rei de las islas, i tierra firme, por virtud de la dicha donacion: i conſintais, que eſtos Padres Religioſos os declaren, i prediquen lo ſuſodicho. I ſi anſi lo hizieredes, hareis bien, i aquello que ſois tenidos i obligados, i ſu Mageſtad, i yo en ſu nombre, vos recebiran con todo amor, i caridad, i vos dexaràn vueſtras mugeres, i hijos libres, ſin ſervidumbre, para que dellas, i de voſotros hagais libremente todo lo que quiſieredes, i por bien tuvieredes, como lo han hecho caſi todos los vezinos de las islas: i aliende deſto ſu Mageſtad vos darà muchos privilegios, i exempciones, i vos harà muchas mercedes. Si no lo hizieredes, ò en ello dilacion malicioſamente puſieredes, certificoos, que con el ayuda de Dios yo entrarè poderoſamente contra voſotros, i vos harè guerra por todas las partes, i manera que yo pudiere, i vos ſujetarè al yugo, i obediencia de la Igleſia, i de ſu Mageſtad, tomarè vueſtras mugeres, i hijos, i los harè eſclavos, i como tales los vendere, i diſdondre de ello como ſu Mageſtad mandare: i vos tomarè vueſtros bienes, i vos harè todos los males, i daños que pudiere, como à vaſſallos que no obedecen, ni quireren recibir à ſu ſeñor, i le reſiſten, i contradizen. I proteſto que las muertes, i daños que de ello ſe recrecieren, ſea à vueſtra culpa, i no de ſu Mageſtad, ni nueſtra, ni de eſtos Cavalleros que conmigo vinieron: i de como os lo digo i requiero pido al preſente eſcrivano, que me lo dè por teſtimonio ſignado. Ivxta quæ omnia ſuprà dictus titulus magis ac magis communiri, imò & inconcuſſus reddi videtur. Nam ſi iuſtè † poſsidet, qui Auctore iudice poſsidet, l. iuſtè poſsidet, D. de acquirenda poſſeſsione: & † ſententia à quolibet legitimo, & competenti iudice lata, ſufficit ad verum dominium uni tollendum, & in alium tranſferendum, ut voluit gloſſa in l. ex hoc iure, D. de iuſtitia & iure, verbo, Dominia, & ibîdem Bartolus numero. 6. & plenius in l. Pomponius, §. ſi iuſſu, D. de acquirenda poſſeſsione, gloſſa in §. ultimo, verbo, Cui adiudicatum, inſtitutionum de officio iudicis, & in capite propoſuiſti, verbo, Vacare, de conceſsione præbendæ, & notat Innocentius in cap. quia plerique, poſt principium, de immunitate Eccleſiarum, Divus Thomas in 2. 2. quęſtione 62. articulo 3. Baldus in l. id quod pauperibus, quæſtione 7. C. de Epiſcopis & Clericis, Petrus de Ancharranis in regula poſſeſſor, de regulis iuris, lib. 6. col. 36. verſic. Tertiò quæro, Iaſo ex numero 4. Lancellotus Decius colum. 3. in dict. l. ex hoc iure, Cumanus, & Iaſ. numero final. Ripa numero 1. in rubr. D. de re iud. Bertachinus in repertorio, verbo Dominium transfertur, numero 3. & alijs, quos in ſimilibus noſtræ quæſtionis terminis loquens, nempè de adiudicatione Regni Navarrę per Iulium Secundum eiſdem Regibus Catholicis facta, refert & ſequitur Palac. Rubios in tractat. de obtent. Regni Navarrę, 5. parte, §. 3. poſt medium: longè † magis hoc in conceſsione, & declaratione Romani Pontificis admittere debemus, qui eſt ſupremus, & competens omnium fidelium, & infidelium iudex in ſpiritualibus, & etiam in temporalibus, iuſtâ cauſâ exiſtente, ut ſuprà probavimus. Et † cuius vel una ſola ſententia faceret ius, & in ſimilibus cauſis vim, & auctoritatem legis haberet, iuxta text. vulgarem, & ſummè notandum in l. final. C. de legibus, & in l. apud Iulianum II. in fine, D. ad S. C. Trebellian. capit. in cauſis, de ſentent. & re iudicata, cap. unico, in fine, quæ fuerit prima cauſa beneſ. amitten. in uſib. feud. l. 14. titul. 1. part. 1. l. 14. titul. 22. part. 3. ubi Gregor. Lopez, cum alijs, quæ obſervat idem Palac. Rubius in eâdẽ 5. part. §. 2. circa finem, Ioan. Fab. in §. ſed quod Principi, inſtit. de iur. natur. Felin. in cap. cùm olim, col. 10. de re iudicata, Iaſ. in l. 1. col. 4. C. de edendo, Decius conſil. 191. Roman. ſingul. 668. Afflict. deciſ. 6. num. fin. idem Afflict. poſt Andr. de Iſernia in cap. 1. §. prætereà Ducatus, de proh. feud. alien. Guillerm. de Perno conſil. 14. num. 17. fol. 246. inter conſil. feudal. Roder. Xuarez in l. quoniam in prioribus, C. de inoffic. teſtament. in declar. ad leg. Regias, lim 1. dub. 2. numer. 13. Molin. de primogen. lib. 4. cap. 8. num. 3. Menoch. conſ. 501. vol. 6. ubi loquitur de nobili illa cauſa Comitatus de Palma, Gama deciſio 33. numer. 2. 1. par. ubi eius additio, Did. Perez in l. 8. titul. 4. lib. 2. ordin. col. 405. verſic, Neque obſat, Boërius conſil. 8. numer. 10. Burſatus conſil. 56. lib. 2. num. 4. & 5. Covarr. in 4. 2. part. cap. 7. §. 4. num fin. & Pat. Gabr. Vazquez in 1. 2. diſput. 157. cap. 5. apud quos communis ſententia eſt, id, quod Pontifex, aut Princeps in aliquo negotio decernit, non per viam ſententiæ particularis, ſed veluti per modum legis generalis, vel eius praxis, aut interpretationis, iu utique in ſimilibus facere, & ad cauſarum deciſionem rectè allegari poſſe. Et † hûc nimirum tendere videntur verba illa Bullæ Calixti Tertij ſuprà relatæ, ibi: Dictæ facultatis obtentu, idem Alfonſus Rex iuſtè, & legitimê inſulas, terras, portus, & maria huiuſmodi acquiſivit, & poſſedit, ac poſsidet. Rurſus, quia etſi circa poteſtatem Romani Pontificis in hoc articulo diverſæ fint Doctorum ſententiæ, & dicendi modi, ut ex ſuprà dictis apparet. Ea † quidem, quæ pro Eccleſia, & eius auctoritate facit, magis probanda, & admittenda eſt, argum. text. in cap. fin de re iudicata, & in l. ſunt perſonę, D. de Religioſ. & ſumpt. funer. l. Titia 40. §. Seia teſtamento, D. de auro & argen. legato, l. lege Iuliâ, D. de manumiſsionib. cum notatis à Decio in l. ſemper in obſcuris, la 1. numer. 3. D. de regulis iuris, Sarmiento lib. 3. ſelect. cap. Petr. Pechio de Eccleſ. reparan. cap. 1. Petr. Surdo de aliment. quæſt. 10. numer. 17. Tiraquel. de privileg. pię cauſę, privileg. 146. & ſequentibus: & † eorum, quę magis in ſpecie notat Hoſtienſis, & Ioan. Andreas in capit rurſus, qui cleric. vel voventes, & eos referens Felinus in cap. 1. de conſtitution. num. 104. Marta de iurſdict. 2 part. cap. 6. num. 7. & Beltranus à Guevara in propugnaculo contra Venet. aſſert. 2. §. 2. num. 55. qui docent, quòd opinio, quæ favet poteſtati clavium, pręvalet non faventibus. Pręſertim † cùm expreſsè deciſum extet à Clemente Tertio in capit. Capellanus, de ferijs, poſſe Summum Pontificem in dubijs opinionibus declarare, quæ ſit verior, & ſequenda, quod in hoc caſu, de quo ſermonem habemus, toties, ut vidimus, non ſolùm verbis, verùm & factis ipſis, in negotijs graviſsimis declaravit, l. de quibus, verl. Quid enim intereſt, D. de legibus, l. Paulum, D. rem ratam haberi, cum alijs, quæ adduximus ſup. hoc lib. cap. 21. num. 3. Vnde nemini permittendũ videtur, hoc amplius in dubium revocare, quia ſemper † præſumere debemus, Papæ ſententias, & declarationes eſſe iuſtas, & legitimè, ac canonicè promulgatas, ut ait text. in cap. cùm inter vos, §. final. de ſent. & re iudic. cap. abſit 11. quęſt. 3. & alia congerens Alvar. Pelagius de planctu Eccleſ. lib. 1. cap. 26. Quoniam † eſt fons iuſtitiæ, Clemẽt. unic. de probation. gloſſ. notab. in l. relegati, verb. Reliqua, de pœnis, cum alijs traditis à Gailio lib. 2. pract. obſervat. cap. 55. & in eo ineſt ſumma perfectio, & ſapientia, ut probat Cardin. Paleotus in tractat. de ſacro Conſiſtorio, par. 2. quæſt. 2. pag. 59. Et ideò licèt † totus mundus ſentiret contra Papam, ſtandum eſſet eius ſententiæ, & declarationi, iuxta ea, quæ latè, & copiosè tradit Cardinal. Iacobat. de Concil. lib. 3. art. 1. n. 36. & lib. 6. art. 2. num. 45. DD. per text, ibi, in cap. hæc eſt Fides 24. quæſt. 1. Philip. Probus in addition. ad Ioan. Monach. in cap. ſuper eo, numer. 29. de hæret. ubi † dicit: Papæ ſententiam prævalere ſententiæ omnium Epiſcoporum, quæ fuit opinio gloſſ. in cap. in iſtis, diſtinct. 4. quam pluribus ornat Ioan. Baptiſt. Valençuela in monitor. contra Venet. part. 6. ex numer. 91. qui etiam in parte 7. ex num. 122. alia de hac re brocardica congerit, nempè, † quod Papa approbat, vel reprobat, omnes approbare, vel reprobare tenentur, & qui nõ eſt cum Papa, eſt contra Christvm, & qui non eſt Christi, Antichriſti eſt, & quòd graviſsimè peccat, qui Eccleſiã, quam defendere debet, impugnat. Cui addo Navarr. lib. 3. cõſil. tit. de ijs quæ fiunt a maiori parte Capit. num. 1. pag. 169. ubi † probat, Papę ſolius ſententiam præferri ſententiæ omniũ aliorum Epiſcoporum, & Doctorum, qui in Concilio generali congregati ſint, & eo refragante, nihil fieri poſſe, argument. cap. ſignificaſti, de electione, ubi Ioan. Andr. & Panormit. notab. 7. & aliorum, quæ latiùs congerit Anton. Roſellis in tractat. de Concilijs, quęſt. 17. Tertiò † conſidero, quòd ſi ij, qui auctoritate cuiuslibet Principis contrahunt, vel ab eo aliquid recipiunt, decipi non debent, neque aliquã moleſtiam, aut vexationem ſubire, l. 2. l. benè à Zenone 3. C. de quadrien. præſcript. l. 1. C. de his, qui veniam ætat. impetraver. cum pluribus alijs, quæ congerit Dueñas regul. 238. Peregrin. de iure Fiſci lib. 6. tit. 4. num. 15. cum ſequentibus, Cavallinus in tractat. de eviction. §. 5. num. 88. & latiſsimè D. Ioan. del Caſtillo lib. 2. controverſ. quotidian. cap. 5. Iuvari † quippè nos beneficio oportet, non decipi, l. in commodato 17. §. ſicut, in fine, D. de commodat. cap. un. eod. tit. & iniuriæ occaſiones inde naſci non debent, unde iura naſcuntur, l. meminerint, C. unde vi. Multò planius idem illis ſervari oportebit, qui donatione & cõceſsione Pontificiâ muniti, has infidelium provincias tot periculis, expenſis, & laboribus detexerunt, converterunt, & ſubiugarunt; Pontificalis quippè † dignitas & maieſtas reliquas alias ſupereminet, ut aliàs de Imperiali dicitur in l. cùm multa, C. de bonis quæ liber. & † ita Papa Imperator appellatur in cap. Conſtantinus, 96. diſtinct. & per Præpoſit. in cap. per venerabilem, num. 136. qui filij ſint legit. & Princeps Principum mundi, aliàs ſuperiorem non recognoſcentium, & culmen omnium dignitatum, capit. corpora, de conſecrat. diſtinct. 1. capit. venerabilis, de præbend. cap. ſolitæ, de maiorit. & obed. cum latè traditis à Valençuela dict. monitor. 5. par. ex num. 100. & 6. part. ex num. 80. & à Nobis ſup. cap. proximo, ex num. 50. Et † Eccleſia, quę eſt tutrix, & cultrix iuſtitiæ, non patitur aliquid fieri contra iuſtitiam, capite 1. §. diverſum, de alienat. fendi, Baldus conſ. 24. in fine, lib. 2. Ancharran. conſil. 231. num. 3. Romanus conſ. 298. n. 2. Caſtrenſis conſil. 116. numer. 2. in fine, lib. 1. & Decius conſil. 329. in fine. Quapropter † Papæ facta in dubiũ vocari non debêre, docet text. in cap. in memoriam, 19. diſtinct. Anton. de Butrio in cap. 2. num. 60. de translat. Pręlat. Franc. de Curte inter conſilia Martianeſij conſil. 10. num. 6. & alij apud Valençuel. ſup. 5. parte ex num. 146. Neque quiſquam † iuſtè eius poteſtati & auctoritati detrahere debet, ut ait Hieronym. Alban. in tractat. de poteſt. Papæ, 1. par. num. 123. & 2. par. num. 237. & 249. & Lælius Iordanus in tractat. de Romanę ſedis origine, cap. 12. num. 23. Quin † potius ubi aliquid magnum, & inſolitum, & quod ordinarias iuris regulas excedat, à Põtifice fieri videamus, præſertim ſi in Eccleſiæ augmentum, & Fidei propagationem, aut conſervationem dirigatur, id magis admirari, quàm reprehendere, aut notare debemus, ut optimè in noſtris terminis advertit Epiſcopus Chiapenſ. in dict. tractat. comprobat. fol. 65. Quia † poteſtas ſedis Apoſtolicę, cùm in ſe maxima, & ampliſsima ſit, tum tamen magis extendi, & uſque in infinitum, ut aiunt, ampliari poteſt, quoties Sũmus Christi Vicarius univerſalis Eccleſię cõmodiori, & perfectiori ſtatui id viderit convenire, ut tradit D. Thom. lib. 3. de regim. Princip. cap. 19. Et idẽ Chiapenſis probat † ex ſimili à Bart. Bald. & alij Doctoribus tradito in l. ſi hominem 30. D. manda. per text. ibi Iaſ. in l. non ſolùm, §. morte, col. 21. D. de novi oper. nuntiat. & in l. 1. C. de precib. Imper. offeren. Panormit. in cap. at ſi clerici, §. de adulterijs, col. 5. de iudicijs, & in cap. final. col. 14. de conſuetudine, Felin. in cap. 1. numer. 48. & ſequentibus, de conſtitution. dum docent, quòd quoties aliquis caſus occurrit, à Principe non cogitatus, vel à lege nõ pręviſus, poteſt is, qui vices eiuſdẽ Principis gerit, vel aliàs generale mandatum habet, ea omnia facere, quæ præſens cauſę utilitas, vel neceſsitas exigit, etiamſi mandati fines, excedat, vel eidem aliquatenus contraveniat. Quibus addere etiam poſſumus tex. in † l. ult. §. fin. D. mandati, & in l. 4. §. ult. D. de re militari, & tradita à Iaſone in l. Barbarius, D. de offic. Prætor. ex numer. 24. & in l. nemo poteſt, col. 1. de legat. 1. Hippol. de Marſilijs in l 1. §. fin. num. 29. D. de quæſtionib. Tiraquel. de pœn. temper. in præfat. numer. 25. & in l. ſi unquam, verb. Libertis, num. 48. C. de revocand. donat. Pinel. in l. 1. C. de bonis mater. 3. part. ex numer. 23. & in rub. C. de reſcind. vendit. 2. parte, capit. 2. numer. 6. & Caldas Pereira de nomin. emphyt. q. 15. num. 19. ubi eum minimè mandati fines excedere notant, qui facit aliquid vicinum, & annexum mandato. Qua de cauſa † magnæ audaciæ, & temeritatis, imò & impietatis eſſe videtur, aſſerere, vel attentare, quòd Pontifices non poſſunt prædictas donationes facere, vel quòd eas fruſtratoriè fecerunt, & tanquã aërem verberantes. Nam † ut Deus, & natura, ut inquit Philoſophus, ex poſsibilibus ſaciunt, quod melius eſt; nec unquam aliquid fruſtra efficiunt; ita † quod Deo Auctore, vel eius Vicario fit, licitum, & convenientiſsimum eſſe, dicendum eſt, ut ait Clemens Alexand. lib. 6. Stromat. D. Auguſt. lib. 3. de libero arbitr. cap. 5. & lib. 1. contr. adverſ. leg. & Proph. cap. 14. & eos referens Rutil. Benzon. de anno Iubilęi, lib. 2. cap. 1. pag. 62. &c. 21. pag. 144. Eccleſia † quippè nec decipere, nec decipi poteſt, ut multis probat Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei, lib. 6. cap. 7. & 8. Pat. Fran. Suarez de defenſ. Fidei lib. 1. cap. 3. & in tract. de Fide, diſput. 5. ſect. 6. per totam. Et † non ſolùm erroris eſt expers, ubi de rebus, & articulis Fidei decernit, ut in dict. cap. hæc eſt Fides 24. quæſt. 1. verumetiam, ubi de temporalibus, & concernentibus ad mores univerſales diſponit, ut eſt commune dogma omnium Theologorum, & copiosè probat Turrecremata in ſumma de Eccleſia, Cardin. Bellarminus in controverſ. de Conciliorum auctoritate, lib. 2. cap. 2. & lib. 4. de Rom. Pontif. cap. 5. Gregor. Lopez in l. 22. tit. 4. par. 3. Avendan. in cap. Prætor. 2 par. cap. 23. nmum. 13. Rebuff. in conſt. 3. tit de recuſat. Roland. conſ. 19. vol. 3. Benzonius dict. cap. 21. pag. 142. verſ. Nam Eccleſia, & Menoch. de arbitrar. cent. 5. caſu 458. ex num. 28. & latiſsimè, m & elegantiſsimè Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 16. cap. 8. & lib. 18. cap. 6. & Nos iterum infrà lib. 3. cap. 2. Vnde † naſcitur, quòd Papa recuſari non poſsit, neque ab eius ſententia appellari, ut reſolvunt Abbas in capit. querelam, num. 14. de electione, Felinus in capit. inquiſitionis, num. 14. de accuſation. & in capit. in cauſis, numer. 4. de ſent. & re iudicata, & alij plures, quos refert, & ſequitur Menoch. ubi ſuprà, num. 58. & Valençuela dict. monitor. 6. par. n. 89. & 90. Quia quod † ipſe Papa facit, videtur facere ut Deus, iuxta notata in c. ſi quando, & cap. cùm à Deo, de re ſcript. cap. propoſuit, de conceſſ. præben. Præpoſitus in dict. cap. per venerabilem, num. 145. qui filij ſint legit. Bald. in cap. 1. de nova forma fidel. in uſib. feud. & in l. fin. num. 2. C. ſententiam reſcindi non poſſe, Paul. Caſtrẽſ. conſil. 415. num. 1. part. 1. Ioan. de Salas conſ. 68. nu. 14. Et cùm ſit Dei vicarius, eius facta Deo attribuuntur, cap. quanto, de translat. Epiſcopi, ubi Anton. de Butrio num. 5. Ioan. Nevizan. in Sylva nuptiali lib. 1. verb. Non eſt nubendum, num. 155. neque præſumitur, quòd aliter iudicet, vel faciat, quàm Deus ipſe eſſet iudicaturus, ut argum. cap. novit 43. de appellat. & l. unicæ, D. de offic. Præfect. Prætorio, optimè notat Ioan. Andr. in cap. cum veniſſent 12. num. 7. de iudicijs, & facit text. in cap. non nos, 40. diſtinct. & alia, quę cumulat Valençuela d. 6. par. ex num. 86. Qvartò † ad eiuſdem tituli comprobationẽ non minus efficaciter cõſiderari poteſt, quòd etſi regulariter non exemplis, ſed legibus iudicandum ſit, l. nemo 13. C. de ſentent. & interlocut. omn. iud. cum ſimilibus ibi allegatis à gloſſ. Bart. Baldo, Saliceto, & Caſtrenſi, & à Zepola conſ. crimin. 8. Aſflict. deciſ. 383. num. 8. Menoc. cõſ. 507. num. 3. lib. 6. & de pręſumpt. lib. 1. quæſt. 1. num. 19. quia ut prudenter advertit idem Menoch. conſil. 57. numer. II. lib. 1. ſi exemplis iudicandum eſſet, ſemper res inter alios acta alijs præiudicaret, & rei iudicatæ exceptionem produceret, contra totum titulum, C. res inter alios acta, l. ſæpè, D. de re iudicata, l. & an eadem, cum ſequentibus, D. de except. rei iudicatę. Quibus alia addit Anton. Theſaur. in præfat. ad deciſion. Pedemont. num. 33. inquiens, † quòd Curtius Iunior dicere ſolebat, ſe, quamvis ætate provectum, ex pluribus exemplaribus, quę ad deciſiones occurrentium cauſarum allegari audierat, pauca, vel nullum vidiſſe, quod in omnibus ſimile eſſet, & æquales circunſtantias haberet, de quo etiam optimè tractat Anton. Mornatius in obſervation. ad l. 38. D. de legibus, pag. 30. & 31. At tamen † quando exempla ſupremorum iudicum ſunt, & in magnis tribunalibus uſitata, multum ponderis, & auctoritatis habent, ut eâdem forma in ſimilibus caſibus procedatur, ut in l. filius, D. ad legem Corneliam, de falſis, l. 1. §. ſi vir, D. ad Syllanianum, l. 1. C. quę ſit longa conſuetudo, l. 3. C. de ędificijs privat. ibi: Probatis ijs, qui in oppido frequenter in eodem genere cõtroverſiarum ſervata ſunt, cum traditis ab Afflictis deciſione 45. & 190. Gama deciſ. 33. numer. 2. & deciſ. 228. per totam, ubi eius additio Vincent. de Franchis deciſ. 81. num. 2. & deciſ. 91. num. 16. 1. parte, Oſaſchana deciſ. Pedemont. 22. Anton. Theſaur. deciſ. 21. Petr. Herodio in pręfat. ad lib. rerum iudicat. Pinel. in l. 2. C. de reſcindend. 2. par. cap. 4. numer. 2. Parlador. lib. 2. quotidian. cap. fin. 5. parte, §. 10. num. 7. Perez de Lara de anniverſar. & capellan. lib. 1. cap. 10. num. 43. Et hac de cauſa exempla † ſanctorum Patrum ſequenda eſſe, & ſecundùm ea iudicandum, docet text. in cap. de quibus 20. diſtinct. cap. qui de menſa 37. diſtinct. cap. legimus, 81. diſtinct. cap. omnes 7. quęſt. 1. cap. ult. 9. quæſt. 3. cap. non eſt culpandus 32. q. 2. Et † maiorum actus pro lege accipiuntur, l. capitalium, §. ult. D. de pœnis, l. minimè, D. de Religioſ. & ſumpt. funer. l. 2. D. de vulgar. l. more 8. D. de adquir. hæred. & de iuriſd. omn. iudic. l. non omnium 20. D. de legibus, cum multis alijs, quæ circa eas obſervat Lud. Gomez in reg. de trien. poſſeſſ. quęſt. 2. pag. 672. Fredericus Nauſea in princ. inſt. quibus ex cauſ. manum. non licet, Mantua in Enchirid. rer. ſing. c. 163. Menoch. de arbitrar. caſu 32. numer. 2. Cuiac. lib. 8. obſervat. cap. 12. & lib. 17. cap. 15. & relati ab Alfano collect. 740. Vnde multo † fortius auctoritas ſupremi Principis, prout eſt Papa, ſequẽda, & veneranda eſt: maior enim eſt quàm auctoritas Sanctorum, ut tetigimus ſup. hoc lib. cap. 11. num. 25. & tradit gloſſ. in cap. de libellis, 20. diſt. Baldus in l. reſcripta, numer. 7. C. de precib. Imp. offeren. latè Felin. in cap. quæ in Eccleſiarum, num. 29. de conſtit. Alvarot. in titul. Epiſcop. vel Abbat. num. 5. & Peregrinus de iur. Fiſci, lib. 1. tit. 2. num. 2. Et omnino tenendum, credendumque eſt licitum, & validum eſſe, quod non ſolùm unus Pontifex, ſed plures in aliquo genere cauſarum fecerunt, & declararunt. Nam † tunc videtur inducta quædam conſuetudo, quæ ſimiliter ius in negotijs ſimilibus facit, l. de quibus, l. ſi de interpretatione, l. minimè ſunt mutanda, l. in ambiguitatibus 38. D. de legibus, gloſſ. fin. in dict. l. nemo, C. de ſentent. & interlocutionibus, Palacios Rubios, in noſtris terminis loquens, in dict. tractat. de obtent. Reg. Navarr. 5. parte, §. 2. ad finem. Et hac ratione † utens Divus Auguſtinus epiſt. 118. ad Ianuarium: Si quid horũ (inquit) per Orbem frequentat Eccleſia, quin ita faciendum ſit diſputare, inſolentiſſimæ inſaniæ eſt. Et † Innocẽt. III. in cap. per venerabilem, in princ. verſ. Quod autem, qui filij ſint legit. inde probat, Sedem Apoſtolicam habêre poteſtatem diſpenſandi cum illegitimis, non naturalibus tantùm, ſed etiã adulterinis, tam ad ſpiritualia, quàm ad temporalia, quòd illud, diverſis cauſis inſpectis, ſæpè feciſſe comperiatur. Eodemq́ue † argumento poſt Div. Thomam utitur Rutil. Bẽzonius dict. lib. 2. de anno Iubil. cap. 21. pag. 142. ad convincendos hęreticos, qui perfidè negant, Eccleſiam poſſe Iubilæos, & Indulgentias concedere. Nam uſus inquit, Pontificum, qui per tot annos eas uniformiter conceſſerunt, abſque dubio probat, in Eccleſia eſſe hãc poteſtatem. Et Pat. Leonard. Leſsius de iuſtit. & iure lib. 2. cap. 37. num. 30. verſ. Quartò idem, pag. 506. eodem modo cõvincit aliam aliorum hæreticorum hæreſim, qui dicebant, Sanctos non eſſe invocandos, nec ad eos preces fundendas. Caietanus † quoq; in 2. 2. q. 88. art. 11. cõtra S. Thom. conſtãter aſſeruit, poſſe Eccleſiam cũ monachis diſpẽſare, ut non obſtante Religionis, & caſtitatis voto, matrimonium contrahere valeant, & hoc præcipuè ratione defendit, quòd Eccleſia ſæpè eiuſmodi diſpenſationes cõceſſerit: quod noviſsimè etiam recenſet, & pluribus exemplis probat D. Ioan. Briz Martinez in hiſtoria S. Ioannis de la Peña, lib. 5. cap. 31. pag. 818. Et in † noſtro caſu, de temporali poteſtate Pontificis loquens, idem argumentum expendit Ancharranus in dict. regula peccatum, Ægidius Bellamera in cap. futuram 12. quęſt. 1. Præpoſit. in cap. cùm ad verũ 96. diſtinct. col. 3. Paramus lib. 3. de origin. Inquiſ. quæſt. 1. opin. 3. ex num. 67. & magis in ſpecie circa eandem Alex. VI. donationem Epiſcop. Chiapenſ. in d. tract. comprobat. fol. 30. Gregorius Lupus in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. gloſſ. magn. col. 3. verſ. Standum ergo, Fran. Vargas in tract. de aucto. Epiſcop. confir. 10. num. 5. Anaſtaſ. Germonius lib. 3. de ſacror. immunit. cap. 13. num. 30. Anton. à Corduba in quęſtionar. lib. 1. q. 57. dub. 5. pag. 503. verſ. Tertiò principaliter. Et ad probandum, quòd † Romanus Pontifex, ut verus D. Petri ſucceſſor, eſt caput univerſalis Eccleſiæ, Marta de iuriſdict. 1. p. cap. 12. n. 3. & 4. & cap. 24. num. 32. & 35. Qui omnes concludunt, † validiſsimum, & urgentiſsimum eſſe hoc argumentum: Eccleſia fecit, ergo poteſt fieri. Præſumendum † eſt enim pro his, quę diu in Eccleſia Dei agitata ſunt, cap. conſtitutus, ubi Abbas de Religioſ. domib. Et ut Baldus notabiliter inquit in l. quicunque, C. de ſervis fugitivis, notab. 4. Id, † quod conſuetum eſt fieri, non dicitur arbitrarium, ſed neceſſarium. Et † conſuetudo paulatim vires legum, earumq́ue pœnas & cenſuras abrogat, & enervat, etiam ſi ab initio irrationabiliter, & cum peccato fuerit introducta, iuxta doctrinam Panormit. in cap. 1. de tregua, & pace, Sylveſtri, verb. Conſuetudo, quęſt. 6. Caietani 1. 2. quæſt. 97. art. 3. Soti lib. 1. de iuſt. & iur. quæſt. 7. art 2. ad 2. Avila de cenſuris, 1. part. dub. 8. & colligitur ex cap. cùm venerabilis, de conſuetud. ubi gloſſ. Ioan. Andr. & Panormit. num. 5 Iaſ. in l. de quibus, num. 8. D. legibus, Ancharranus, Hoſtienſ. Alexand. & alij plures, quos refert, & ſequitur Covarruv. in cap. quamvis pactum, 1. par. §. 7. num. 12. Tiraquel. de pœn. temperan. cauſa 42. num. 1. & ſequentibus, Anton. Gabr. lib. 7. commun. concluſ. tit. de maleficijs, concluſ. 8. num. 16. & Ioan. Gutier. conſ. 38. num. 1. & tetigi ſup. cap. 14. num, 72. & Cardin. Tuſchus, verbo, Conſuetudo, concl. 848. Atque ita utriuſque iuris DD. multum † ſemper huic argumento deferre ſolent, quod à ſolitis, ſive conſuetis deſumitur, & tanto efficacius illud eſſe cenſent, quanto conſuetudo eſt antiquior, & univerſalior, aut à magnis viris inducta, ut conſtat ex l. certi condictio 9. §. ſi nummos; ibi: Cũ quotidie, D. ſi cert. petatur, ubi Bart. Angel. Alexan. Iaſ. & reliqui Legiſtę cõmuniter, & ex Canoniſtis in cap. cùm M. Ferrarienſ. de conſtitut. ubi Butrius, Immola, Panormit. Felin. & alij, & ex plurimis alijs, quæ latiſsimè in eandẽ rem congerit Everardus in locis argumẽtorum, loco 10. & 63. Eſt enim † praxis vera legum interpres, ut ait Bald. in cap. 1. num. 2. de feud. ſine culp. non amitten. Natta conſ. 167. n. 7. & conſ. 147. num. 17. Roland. conſ. 2. num. 7. & ſequenti, ol. 2. Et † obſervantia ſubſecuta, & uniformiter continuata, ius ęquale ac lex ipſa conſtituit, dict. l. de quibus, D. de legibus, l. nulli 3. D. quod cuiuſque univerſit. nom. l. prohibere 3. §. ſi quis, D. quod vi aut clàm, l. obſervare 4. §. 5. D. de officio Proconſul. Et non † minus quàm lex cuſtodienda eſt, l. 1. C. quæ ſit longa conſuetudo, ibi: Nam & conſuetudo præcedens, & ratio, quæ conſuetudinem ſuaſit, cuſtodienda eſt, & ne quid contra longam conſuetudinem fiat, ad ſolicitudinem ſuam revocabit Præſes provinciæ. Creditur enim à titulo præcedenti, ac ſufficienti fluxiſſe, ita † ut diſpoſitũ cenſeatur, quod fuit obſervatum, l. quædam mulier, D. de rei vend. l. ſi à te, D. ſi ſerv. vind. l. prædia, D. de acquir poſſeſſ. Alexander conſil. fin. lin. 4. ex num. 9. Tuſch. verb. Conſuetum, concluſ. 959. & dubietas, ſi quæ in eo erat, vel opinionũ diverſitas ex eventu, & obſervatione ſubſecuta optimè declaretur, ita ut deinceps illa ſit tenenda, quæ fuit obſervata, non obſtante iuris diſpoſitione, l. 1. circa finem, C. de imponen. lucrat. deſcrip. lib. 10. ibi: A primordio enim tituli poſterior formatur eventus, l. ſed & Iulianus, §. penult. D. ad Macedon. l. ſi ſervus plurium, §. fin. D. de legat. 1. l. conſtitutionibus, in fine, D. ad municipal. ibi: Cui conſequens, ut ne in futurum à forma obſervata recedatur, d. l. minimè, & l. ſi de interpretatione, & l. in ambiguitatibus, D. de legibus, iunctis alijs, quæ notant DD. in cap. cùm dilectus, de conſuetudine, Roman. conſ. 61. num. 1. & conſ. 271. num. 4. Fulgoſius conſ. 121. num. 3. Bald. conſ. 235. lib. 2. Angel. conſ. 99. num. 5. & conſ. 345. num. 4. Corneus conſ. 83. num. 11. lib. 4. Socin. Senior conſ. 145. num. 11. lib 1. Socinus Iunior conſil. 2. num. 24. & 28. lib. 1. Laurent. Sylvan. conſil. 88. num. 28. lib. 2. Ioan. Zephal. conſ. 28. num. 32. vol. 1. & conſ. 320. num. 37. & ſequentibus, vol. 3. Aymon Cravet. in tract. de antiq. temp. 1. par. num. 15. & conſ. 10. conſ. 101. num. 7. & conſil. 118. Riminaldus in l. 1. num. 110. D de offic. eius, Vldaric. Zaſius conſ. 14. à num. 86. lib. 1. Ioan. Gutierr. conſ. 2. n. 10. Burgos de Paz in proœm. leg. Tauri ex num. 226. & in l. 3. à n. 212. uſque ad 217. Roder. Suarez in l. poſt rem iudicatam, in princ. D. de re iudic. ex num. 18. Redin. de maieſtat. Princip. verb. Sed etiã, per legit. tram. num 166. Rolandus conſ. 70. num. 12. vol. 1. Ioſeph. Ludovicus, qui hos, & plures alios notablies effectus obſervantiæ latè congeſsit concluſ. 38. per totam, & deciſ. Peruſin. 29. num. 32. Molina de Hiſpan. primog. lin. 2. cap. 6. num. 58. Molina de Medrano in allegatione Proregis extranei Regni Aragoniæ ex numer. 174. ad 180. Zevallos practic. commun. tom. 3. quæſt. 762. num. 16. Hieron. Gonçal. ad Reg. 8. Cancel. gloſſ. 5. §. 7. num. 87. Cęſar de Graffis deciſ. 2. elect. num. 3. & deciſ. unica, de Magiſtris, num. 5. & 6. & noviſsimè Anton. Mornacius in obſervat. ad d. l. minimè, & adl. 2. de conſtiut. Princip. & ad. & l. 2. §. Appius, D. de orig. iur. Vbi † Virginius indignatus, quòd vetuſtiſsima iuris obſervantia in perſona filiæ ſuę defeciſſet, eam necaſſe narratur. Leander Galganetus in tract. de condit. & demõſtr. 1. par. cap. 8. num. 60. & ſequentibus, Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 7. ex numer. 7. & cap. 10. numer. 36. & Ioan. Baptiſt. Valençuela conſil. 52. num 49. & ſequentibus, & conſ. 53. ex numer. 8. & conſ. 63. num. 196. Quod adeò verum eſt, ut † in iſta obſervantia declaratoria non requiratur præſcriptio, ſed ſufficiat ita aliquãdo fuiſſe obſervatũ, ut expreſsè docẽt Zaſ. Molina de Medrano, Gutierrez, & Ioſeph. Ludovic. ubi ſuprà, Burgos de Paz dict. l. 3. Tauri, num. 215. ubi aiunt, hoc abſque dubio procedere, ſi per decem annos ita fuerit obſervatum, Beroius conſ. 94. num. 13. lib. 2. & Valençuela dict. conſ. 53. num. 11. ubi tradunt, hanc conſuetudinem, ſive obſervantiam induci ex unico actu, etiam ſi ſuper ipſa iudicatum non fuerit; nam † ſolitum dicitur quid ex ſola una vice, l. Mella, §. ſed ſi alimenta, D. de alim. & cibar. legat. ubi Bart. Curtius Iunior conſ. 19. num. 4. Angel. & Paul de Caſtro in l. conſentaneum, C. quomodo & quando iudex, Gozadin. conſ. 23. num. 5. & Zephal. d. conſ. 28. num. 31. vol. 1. Cuius † cõſuetudinis, & obſervãtiæ, etiã in alienationũ materia, magnam vim, auctoritatẽ eſſe Doctores fatentur, inde † communiter deducentes, Reges vel Barones, aut Eccleſiæ Prælatos, qui iuxta conſuetudinẽ cõtrahunt, vel alienant, aut in feudum concedunt, rectè facere, & impediri non poſſe, cap. 1. ubi omnes, qui feud. dare poſſint, gloſſ. & DD. in cap. 2. de feudis, gloſſ. in cap. 2. 2. 4. quęſt. 1. Guido Papæ deciſ. 560. Natta conſ. 367. num. 6. Socin. Iunior conſ. 94. num. 29. vol. 2. Calderin. conſ. 11. in tit. de feudis, col. 1. Alex. conſ. 40. col. fin. & conſ. 92. col. 2. vol. 6. Paul. de Caſtro conſ. 146. col. 2. & plures alij, quos refert, & ſequitur Roland. à Valle omnino videndus conſil. 1. ex num. 81. ad 87. vol. 1. Et vide alia plura quæ de hac conſuetudine, ſive obſervantia interpretativa tradimus infr. lib. 3. cap. 1. num. 25. Qvintò & ultimò facit, quòd cùm Romani Pontificis dignitas, & ſapientia per ſe, ut diximus, maxima, & potẽtiſsima ſit, ut eius factis, & deciſionibus ſtare debeamus; tum verò ex eo illis † magis ſecurè aſſentiri tenemur, quod certum ſit ardua, dubia, vel gravia negotia nunquam ſine illuſtriſsimorum Cardinalium, & aliorum ſapientiſsimorum virorum conſilio diſcernere, expedire, aut declarare ſolere, quos ad hoc ſibi tanquam coadiutores aſſumit, cap. per venerabilem, §. ſunt autem, qui filij ſing legit. cap. fundamenta, de elect. lib. 6. ubi Ioan. Monachus, Dominicus, Ioan. Andr. & alij, Abbas in cap. quæſivit, num. 3. de is, quæ fiunt à maior. par. Capituli, Paul. Caſtrenſ. in l. 1. num. 5. D. de legibus, & plures alijs, quos refert, & ſequitur Riminald. conſ. 689. num. 72. & conſ. 738. num. 9. Rolandus à Valle conſ. 2. num. 101. vol. 1. Benincaſius in tractat. de conſtit. quęſt. 7. per tot. Anton. Cardoſus in Repert. verb. Papa, num. 5. Ioan. Garcia in tractat. de nobilit. gloſ. 24. num. 2. & gloſ. 48. numer. 52. Menchaca lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 23. Zevallos 1. tom. pract. commun. q. 645. num. 1. Morla in emporio iuris 1. par. q. 1. & 2. & Cardin. Paleotus omnino videndus d. tract. de ſacr. Conſiſtor. 1. par. q. 3. ubi conatur oſtendere, † Summum Pontificem etiã cùm poteſtatis plenitudine utitur, Cardinalium conſilium in eiuſmodi rebus requirere debêre, idq́ue iure Divino, naturali, & gentium probari, & in libro cæremoniali, ſive rituum Eccleſiaſticorum S. R. E. paſsim adverti: ac prętereà † de hac re olim ab ipſis Romanis Põtificibus ſimul cum Fidei profeſsione iusiurandum præſtari ſolitum fuiſſe, quod hac formâ concipiebatur: Si qua verò emerſerint contra Canonicam diſciplinam, ego cum filiorũ meorum S. R. E. Cardinalium cõſilio, directione, & rememoratione miniſterium meum geram, & emendare curabo: & conducũt alia quæ de eorundem Cardinaliũ officio, & dignitate notamus infr. lib. 3. cap. 2. num. 27. & ſeq. Vnde hîc inſerere licet † illud Eccleſiaſtès cap. 12. verſ. 11: Verba ſapiẽtum quaſi ſtimuli, & quaſi clavi in altum defixi, quæ per magiſtrorum conſilium data ſunt à paſtore uno. Quo in loco Bellarmin. tom. 1. controverſ. lib. 3. cap. 4. quod eſt de iudice controverſiarum Eccleſiæ, Summi Eccleſiæ Paſtoris, & Pontificis munus ſignificari inquit, & auctoritatem regendi, & docendi, quam habet. Cui † Salomon penitus acquieſcendum tradit, quando ſentẽtia data eſt à Summo Paſtore, adiũcto præſertim conſilio ſapientũ, & eo quidem Paſtore, qui ampliſsimas à Christo promiſsiones accepit. Quam expoſitionem admittit etiam & defendit Gretſerus adverſus Novatores lib. 3 cap. 4. & Pat. Ioan. Pineda in cõment. ſup. Eccleſ. ad illum locum, num. ult. pag. 1204. Et cùm hoc conſilium in prędicta Alexand. donatione, de qua agimus, & ſimilibus intervenerit, par eſt, ut in eis Pontifices nullatenus erraſſe credamus, qui † omnia Divina, & humana iura in ſcrinio pectoris ſui habere dicuntur, cap. 1. de cõſtitut. lib. 6. l. omnium, C. de teſtament. l. penult. C. de ijs, quibus ut indign. habitâ nimirum conſideratione ad dictorum Cardinalium, & ſapientum conſultationem, quos ſemper ſecum habêre ſolent, ut notatur in dict. cap. 1. & in l. humanum, C. de legibus, & per Panormit. in cap. tum ex litteris, de in integr. reſtit. col. 5. & in noſtris terminis per Epiſcop. Chiapenſ. dict. tractat. comprob. fol. 30. & Ioan. Garcia, & alios ſup. relatos. Quibus addere † poſſumus Thom. Bozium lib. 6. de ſign. Eccl. cap. 8. ubi nimis extollit, & multis teſtimonijs, exemplis, & rationibus probat eximiã ſcientiam, prudentiam, dexteritatem, & certitudinem, quâ Maximi Romani Pontifices, & ſacrorum Cardinalium Collegiũ, privilegio Divinitus cõceſſo, in declarandis rebus dubijs, & arduis uſi fuerint, & quid verum, quid falſum, quid bonum, quid malũ diſcernendo. Quibus † non adverſatur, quòd in dicta Bulla Alexandri VI. nulla mentio de conſilio, aut conſenſu Cardinalium habetur, quæ in alijs Bullis inſeri ſolet; nam † frequentius eſt, ut etiam adhibito Cardinalium conſenſu, & ſuffragio, ſolùm ſub nomine Papæ, & non aliorum Bulla expediatur, ut reſolvit Quintil. Mandoſ. ſup. reg. 8. Cancell. q. 5. num. 5. & 6. eam rationem adducens, quòd † actus denominatur ab eo, qui principalis eſt, & principaliter facit, non autem à conſenſu, ſeu conſilium præſtante, l. ſi pater, in fine, D. de manumiſſ. vind. l. aliud eſt vẽdere, D. de regul. iur. Bald. in l. 2. quæſt. 20. num. 24. C. de reſcind. venditione. Præſertim, quia † ut benè advertit Paul. Caſtrẽſ. ubi ſup. Panormit. in cap. 2. num. 3. de cleric. non reſident. & plures alij relati ab Anton. Petra de poteſt. Princip. cap. 15. num. 83. & Valençuela d. monitor, contra Venet. p. 6. num. 97. & 98. pag. 367. Papa ſi nolit, non teneatur de neceſſitate, fratrum Cardinalium conſiliũ petere; neque † contrarium præcisè conſuetudine induci poſſet, quia eſſet præſcribere contra ſupremam poteſtatem Papę; contra † quam, ut ijdẽ Doctores advertunt, nulla currit præſcriptio, iuxta text. & ibi notata in cap. cùm non liceat, de præſcript. & doctrinam Innocentij communiter receptã in cap. bonæ, el 2. de poſtulat. Prælator. Franc. Marc. 2. par. deciſ. 1297. num. 5. & 6. Balbum de præſcript. 2. par. 5. princip. q. 2. num. 3. Necnon † etiam, quia in dicta Bulla apponitur clauſula, Ex certa ſcientia, quæ virtualiter præcedentem includit, & Pontificem certioratum eſſe præſupponit de omnibus, quæ illum movêre poſſunt ad negandum, aut concedendum; aliter enim non diceretur concedere ex certa ſcientia, ſed per ignorantiam, & ſubreptionẽ, cap. nihil, de electione, cap. Paſtoralis, §. prętereà ubi Abbas num. 4. de offic. delegati, cap. cùm olim, de ſent. & re iudicata, l. 1. C. ſi ſervus, aut libertus ad Decurionat. cũ plurimis alijs, quæ latè congerit Vital. de Cambanis in tract. clauſularũ, pag. 23. & Cardinal. Tuſchus pract. concl. iur. litt. C. concl. 340. & ſeq. Quod etiã † importat clauſula altera, De plenitudine poteſtatis, quæ in eâdẽ Bulla proponitur, quâ nũquã uti pontiſex ſolet, niſi cum cauſæ cognitione, neque aliter quàm ſi plenè de negotio fuerit informatus, ut tradit Aretin. cõſ. 163. n. 13. Felin. in cap. quæ in Eccleſiarũ, num. 66. verſ. Sextò limita, de conſtitution. Tiraq. in tract. res inter alios acta, limit 7. ad finem, & plures alios allegans Ferretus cõſ. 31. num. 31. vol. 1. Cravet. conſ. 241. verſ. Quartò reſpondeo, Molin. de primogen. lib. 2. cap. 7. num. 26. & ſeq. Menoch. conſ. 1. num. 426. Tuſchus ſup. concluſ. 342. & Marta de clauſulis, 1. par. clauſula 259. num. 13. & 14. CAPVT XXV. De iuribus, ac rationibus, quibus Apoſtolica Sedes curam, & facultatem convertendi, & acquirendi Novi Orbis Hiſpaniæ Regibus potius, quàm alijs indulſerit: & cur etiam quoſcunque alios Reges, Principes, aut privatos ad eundem Orbem accedere, vel eius maria navigare vetuerit? SVMMARIVM Capitis XXV. -  1 Alexandri VI. donatio à calumnijs invidorum defenditur. -  2 Eccleſia eſt columna & fundamentum veritatis. -  3 Pontifex Summus per ſe ipſum provincias Novi Orbis conquirere, & convertere non potuit, nec debuit. Et quare? -  4 Eccleſiaſtici regulariter ſe militaribus expeditionibus immiſcere non debent. -  5 Principes Chriſtiani Dei, & Eccleſiæ miniſtri ſunt. -  6 Cap. Principes 23. quæſt. 5. & ſimilia exornantur. -  7 Pontifex gladium materialem habet nutu, Imperator iuſſu, miles uſu, ex D. Bernardo. -  8 Pontifex poteſt infidelium converſionem, & conquiſitionem Principibus ſæcularibus non ſolùm comittere, ſed & præcipere. -  9 Regibus Catholicis potius quàm alijs converſio, & conquiſitio Novi Orbis ab Eccleſia committi debuit, & quare? & Auctores, qui de hoc agunt: & num. 11. -  10 Hiſpaniæ Reges præ cæteris potentia, & commoditatibus pollent ad Novi Orbis regiones conquirendas, & convertendas. -  12 Dei ſumma providentia intervenit in Novi Orbis converſione, Regibus Hiſpaniæ potius quàm alijs concedenda. Et quare? -  13 Hiſpani Reges, & homines præ cæteris zelo, puritate, & cultu Chriſtianæ Religionis flagrare noſcuntur. -  14 Reges Galliæ, & Angliæ cur à Deo vocati nõ fuerint ad Novi Orbis conquiſitionem, & converſionem? -  15 Hæreticorum omnes conatus circa Novum Orbem turbandum, & occupandũ hactenus evanuerunt. -  16 Infideles plures ab Hiſpanis in Novo Orbe ad Fidem redacti ſunt, quàm in omni Europa per hæreticos ab ea alienati. -  17 Hæretici Deo valdè exoſi ſunt, & a Fidei propagatione ſemper excluſi. -  18 Hæretici labruſcas potius, quàm veras vites novis Eccleſiæ plantationibus inſerunt. -  19 Hæretici ſolùm valent ad corrumpendas, & perimendas animas, non ad ſalvandas. -  20 Hæreticos cur omnibus infidelibus deteriores eſſe dicat D. Hieronymus? -  21 Hiſpaniæ Reges deputati videntur ad Fidem defendendam, & extendendam. -  22 Genebrardus agnoſcit Hiſpanorum opus eſſe expugnare Infideles & Paganos. -  23 Stanislai Oſij ingens encomium de Fide, & Religione Hiſpanorum. -  24 Reges Hiſpaniæ, etiam nolentes, invitandi eſſent ab Eccleſia ad Novi Orbis converſionem. -  25 Reges Hiſpaniæ iam pridem Chriſtianiſſimorum nomine gaudent. -  26 Galliæ Reges ratione Imperij, quod olim habuerunt, dicũtur Chriſtianiſſimi. -  27 Catholicorum titulus quando ab Eccleſia Hiſpaniæ Regibus dari cœperit? -  28 Hæretici vocem, Catholicam, in Eccleſia ferre non poſſunt. -  29 Reges Hiſpaniæ appellantur Orthodoxi, & Defenſores Fidei. -  30 Reges Catholici Hiſpaniæ gaudent virtute expellendi dæmones à corporibus obſeſſorum. -  31 Reges Galliæ, & Angliæ habere dicuntur virtutem curandi ſtrummas. -  32 Angliæ Reges annulos benedicunt, qui morbum comitialem depellunt. -  33 Reges Hiſpaniæ etiã habent virtutem curandi ſtrummas, ut Reges Galliæ & Angliæ. -  34 Reges Hiſpaniæ ſacro oleo tempore coronationis inungi ſolent. -  35 Vnctionis ius paſſim omnes Reges Chriſtiani ſibi uſurpant. -  36 Hæretici negant potuiſſe Pontificem à conquiſitione & converſione Novi Orbis alios Reges excludere. -  37 Principes omnes Chriſtiani curare debent Fidei propagationem. -  38 Commercium de iure gentium inter omnes commune eſt. -  39 Maris uſus, & navigatio cuilibet cõmunis, & libera eſſe videtur. -  40 Hiſpani iniuſtè videntur alios navigatione maris Indici prohibere. Sed contrarium num. 63. -  41 Indi videntur damnũ pati ex eo quòd alij præter Hiſpanos ad eos accedere prohibeantur. -  42 Terra omnium communis mater eſt, & eſſe debet ſecundùm Apollonium. -  43 Summum Pontificem rectè potuiſſe alios Reges præter Catholicos ab Indiarum conquiſitione excludere, verior ſententia eſt, & qui eam probent? -  44 Animarum converſionis cura præcipuè ſpectat ad Summum Pontificem. -  45 Papa poteſt pro arbitrio ſuo diſponere modum & formam converſionis infidelium. -  46 Papa eſt velut præcipuus motor converſionis infidelium: & Reges ſunt velut organa, & inſtrumenta. -  47 Pax inter Principes quantumvis pios, & Chriſtianos conſervari non poſſet, ſi promiſcuè in eandem converſionem, & conquiſitionem intenderent. -  48 Reges Caſtellæ, & Luſitaniæ ob conquiſitionem Indiarum plures ſimultates habuerunt. -  49 Apoſtoli proprias, & diſtinctas provincias ſortiti ſunt, & unuſquiſque, Divo Paulo excepto, in ſua dumtaxat prædicavit. -  50 Diœceſes, & Parochiæ diſtinctos limites habent. -  51 Multitudo ubi eſt, ibi & confuſio. -  52 Hominum ad diſſentiendum facilitas naturalis eſt. -  53 Indi non poſſent congruenter in Fide edoceri, ſi diverſarum nationum gentes hoc miniſterio fungerentur. -  54 Provincia unaquæque abundat in ſenſu ſuo, & habet peculiares conditiones, & affectiones. -  55 Communio ſolet diſcordias generare. -  56 Nationes diverſæ aliæ alijs oppoſitæ ſunt. -  57 Negotia pluribus commiſſa ſegnius expediuntur. -  58 Multido miniſtrorum oneroſa potius, quàm utilis eſſe ſolet. -  59 Negligitur quod cõmuniter poſſidetur. -  60 Lex 2. C. quãdo, & quibus quarta pars debeatur lib. 10. exornatur. -  61 Communionem rerum omnium qui in Republica utilem eſſe putant, reprehenduntur. -  62 Pontificis prohibitione interveniente, non eſt licitum in alienis terminis prædicare. -  63 Commercium non eſt commune, ubi ab alijs prius legitimè præventum eſt. -  64 Eccleſiæ, & Fidei bonum quæ generaliter reſpiciunt, cæteris præferuntur, quæ ſpecialiter quibuſdam utilia ſunt. -  65 Præceptum Divinum curandi animarum converſionem præfertur alijs, quæ à iure gentium dimanant. Dom. Doct. Ant. Pichardus Vinueſa Primarius Salmant. & Pincianus Senator, laudatur, ibid. -  66 Feræ, & piſces licèt iure gentium capientium fiant, fallit tamen ubi capiuntur in loco ab alio præſcripto, vel legitimè poſſeſſo. -  67 Mercatores extranei, & peregrini benè poſſunt ingreſſu, & commercio noſtrarum provinciarum prohiberi. -  68 Indorum maior utilitas in externis mercibus comparandis non eſt conſiderabilis, reſpectu damnorum, quæ ex cõmercio extrancorum recipere poſſent. -  69 Commercia, & armorũ tranſportatio cum Barbaris, & Infidelibus prohibẽtur, ubi aliquod damnum timetur. -  70 Prohiberi quis poteſt ne accedat ad locum in quo timetur, quòd iniurioſus vel tumultuoſus exiſtet. -  71 Excommunicationis cenſura, quæ imponitur in Bulla Alexand. VI. tranſeuntibus ad Novum Orbẽ, vel eius maria navigantibus ſine licentia Regum Catholicorum, iuſta eſt, & legitima. -  72 Excommunicatio, ut licitè, & validè ferri poſſit, quæ requirantur? -  73 Excommunicatio ut liget, neceſſarium eſt, quòd authenticè promulgata ſit, & quòd non poſſit invincibiliter ignorari. -  74 Excommunicationis pœna contra extraneos tranſeuntes vel navigantes ad Indias, omnibus nota eſt. -  75 Schedulis plurimis alienigenæ omnes, atque etiam Hiſpani ſine Regis licentia ad Novum Orbem tranſire prohibẽtur. -  76 Hiſpani ad Novum Orbem ſine licentia tranſeuntes non incurrunt cenſuram Bullæ Alex. VI. & quare? -  77 Cenſurarum rigor, & vigor abrogari, & enervari ſolet per contrariam conſuetudinem. -  78 Schedula noviſſima triremium pœna damnat eos, qui ad Novum Orbem ſine licentia tranſierunt. -  79 Extraneorum quælibet commercia, & negotiationes etiã per interpoſitas perſonas in Novo Orbe prohibentur. -  80 Navigia, & merces extraneorum, quæ in mari, vel portubus Novi Orbis reperiuntur apprehendi, & confiſcari iubentur. -  81 Pyratæ ſunt, qui ſuis navigijs maria, vel littora Novi Orbis infeſtant, & de pœnis Pyratarum. -  82 Pyratæ ex ore Pontificis quotannis excommunicantur. -  83 Philippi IV. Regis ac Domini noſtri zelus, & pietas commendatur, & qualiter initio regnandi treguas cum rebellibus ſolverit. -  84 Schedula Regia de ſolvendis inducijs cum Holandis refertur. -  85 Holandorum claſſis, quæ anno 1624. adoras Regni Peruani pervenit, quem exitum habuerit? -  86 Dominus Don Didacus Fernandez de Corduba excellentiſſimus Regni Peruani Prorex laudatur. -  87 Holandi falsò ſe victores evaſiſſe in expeditione Limana & Braſilienſi confingunt. -  88 Braſiliæ urbs ab Holandis intercepta, qualiter à noſtris recuperata fuerit? -  89 D. Thomas Tamaio de Vargas Hiſtoriographus Regius, citatur & laudatur. HIS ergo † adeò validis fundamentis, & robuſtis tibicinibus fulta Alexandri VI. donatio, ſecurè poterit adverſantium hæreticorum impetum ſuſtinere, & aliorum malevolorum invidiam, & latratus contemnere, Romanæ quippè Sedis auctoritas, & poteſtas, tot iuribus exemplis, rationibus, & auctoritatibus hac in parte communiri videtur, ut nullus deinceps piè, & rectè ſentientibus dubitandi locus remaneat; præſertim ſi animadverterint, ipſam † Eccleſiam, quę hoc iure in elargiendis infidelium dominationibus utitur, columnam, & fundamentum veritatis à Divo Paulo appellari, 1. Timot. 3. doctãque à Spiritu Sancto omnem veritatem, Ioan. 14. & 16. Cùm autẽ † Summus Pontifex hãc ita piam, utilem, & laudabilem Novi Orbis inquirendi, & convertendi provinciã per ſe cõmodè exercêre nõ poſſet, qua multos ac magnos ſumptus, crebras, & ingentes claſſes propter immenſam Oceani navigationem, & terreſtres etiam expeditiones, militareſq́ue apparatus deſiderabat, quibus Sacerdotalis † ordo, Eccleſiaſticuſq́; ſtatus ſe regulariter immiſcere non debet, ut multis Sanctorum Patrum teſtimonijs adductis, latè probat Gratianus in cap. 1. & ſeqq. 23. q. 7. cap. quicunque 1. & 2. cap. Clerici, cum plurimis alijs 23. q. 8. & Gregor. de Valẽcia 3. tom. diſp. 3. q. 16. de bello, puncto 4. per totum, columna 726. debuit utique illam aliquibus Principibus ſęcularibus Chriſtianis † committere, qui Dei, & Eccleſię miniſtri ſunt, ut inquit D. Paul. in epiſt. ad Roman. cap. 13. & pluribus oſtendunt Anton. Corſet. in tract. de poteſtate Regia, q. 1. num. 2. Ioan. Igneus in l. neceſſarios, §. non alias, num. 660. D. ad Syllanian. Petr. Gregor. lib. 35. Syntagmat. cap. 1. num. 1. Fevardentius ſup. Ruth. cap. 2. ſect. 11. & ut præclarè docet D. Iſidorus ab eod. Gratiano relatus † in cap. Principes 23. q. 5: Nonnunquam intra Eccleſiam poteſtatis adeptæ culmina tenent: ut per eandem poteſtatem diſciplinam Eccleſiaſticam muniãt, & quod non prævalet Sacerdos efficere per doctrinæ ſermonem, poteſtas hoc impleat per diſciplinæ terrorem, atque ita per Regnũ terreſtre, cœleſte proficiat. Quò etiam reſpicit text. in cap. prodeſt, cap. Regum officium, cap. adminiſtratores, cap. de Liguribus, c. quali nos, eâd. cauſa & q. cap. diſplicet, cap. non invenitur, cap. quando, cum alijs 23. q. 4. & D. Bernard. lib. 2. de conſiderat. ad Eugen. quẽ citant Abbas, Andr. Siculus, & alij DD. cõmuniter in cap. novit, de iudicijs, † ubi inquit: Gladiũ materialem Pontifex habet, nutu, Imperator iuſſu, miles uſu, vel manu. Et in noſtræ quęſtionis terminis rectè † advertit Palacios Rub. de obtent. Regni Navarræ, 4. par. §. 2. verſ. Principes autem, Epiſcopus Chiapenſ. in tract. comprobat. fol. 29. & 47. Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procur. Ind. ſalute cap. 2. pag. 218. Ioan. Maior, Mag. Victor. & alij, quos noviſsimè refert, & ſequitur P. Franc. Suarez in tractat. de Fide, diſp. 18. ſect. 1. num. 7. pag. 284. ubi concludunt, Summum Pontificem poteſtatem habere, hanc converſionem, & reliqua ad eius executionem neceſſaria, temporalibus Principibus committendi, eiſdemq́; præcipiendi, ut talem curam aſſumant. Porrò, ſi alicui Chriſtiano Principi hoc opus iniungendum, & demandandum fuit. Sanè † nemo ſanus negare poterit, optimo, ac veluti præciſo iure, Catholicis Hiſpaniæ Regibus cõmitti debuiſſe, tum quia ipſi primùm has adeò remotas, & antiquis ignotas Novi Orbis regiones explorare, & occupare cœperunt, ut fusè oſtendimus ſuprà hoc lib. 2. cap. 6. per totum. Cùm etiam, quia littorum, ac marium domini erant, quæ magis ad prædictas regiones accedere videbantur, & † potentiâ, divitijs, navigiorum copiâ, nautarumq́ue peritiâ & Imperij amplitudine, præ cęteris, eâ tempeſtate pollebant, & nunc magis pollere noſcũtur, ut diximus ſup. hoc eod. lib. cap. 16. ex num. 43. & latè probat Fr. Ioan. à Põte in conven. utriuſque Monarch. lib. 1. cap. 5. per totum, & noviſsimè Fr. Ioan. à Salazar in Politica Hiſpana propoſit. 1. Quæ omnia quàm ſuerint huic muneri neceſſaria, ſatis apparet, ut † pluribus oſtendunt idẽ Epiſcop. Chiapenſ. ubi ſup. fol. 29. & ſeqq. & fol. 46. & 52. Acoſta d. cap. 2. verſ. Cur verò, ibi: Cur verò Hiſpaniæ Regibus potiùs, aut ſolis, ſi modò abſit invidia, res tanta commiſſa fuerit, non eſt ab æquitate alienum, cùm & illorum auſpicijs, atque ope primùm inventa utraque India ſit, & navigationi Oceani opportuniſſima Hiſpania ſit. Denique primi illi eam provinciã & petiverunt, & ſtudiosè curarunt. Ioã. Boterus omnino legendus in relation. univerſ. 4. part. lib. 2. per totum, Ant. de Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. Rutil. Benzon. de anno Iubilæi lib. 1. cap. 10. pag. 53. Thom. Bozius de ſign. Eccleſ. Dei lib. 10. cap. 13. verſ. Atque hæc ſuprema, Fr. Thom. à Ieſu de procuran. omn. gent. ſalute, lib. 2. cap. 8. pag. 55. & 56. Ludovic. Cabrera in hiſtor. Regis Philippi II. lib. 7. cap. 8. pag. 419. Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Indiana lib. 15. ex cap. 3. ad 9. lib. 7. cap. 19. & 20. & lib. 18. cap. 2. & 3. Fr. Ioan. à Põte in dict. convenien. utruiſque Monarch. lib. 3. cap. 3. pag. 21. & in ſimili de Indijs Orientalibus, Luſitanis conceſsis Pat. Ludovic. Molina de iuſt. & iure, tract. 2. quæſt. 35. col. 191. verſ. Illud, & Pat. Ferdin. Rebellus de obligat. iuſt. lib. 18. q. ult. ſect. 1. in fine, & ſect. 4. per totam, & noviſsimè Auguſt. Barboſa in Paſtorali, 1. part. tit. 3. cap. 2. num. 44. & Seraph. Freitas de iuſto Imper. Afiat. cap. 8. num. 1. & ſeqq. Qui etiam inter alia conſiderant, miram † Dei providentiam interveniſſe in hac Regum, & miniſtrorum Hiſpanorum ad opus ita arduum, & pium electione, ac deſtinatione, propter † Fidei puritatem, & ardentem Divinę Religionis zelum, & cultum, quo ſemper flagraſſe noſcuntur, ut præter alios oſtẽdit Lucius Marinęus Siculus de reb. Hiſp. lib. 5. cap. de Hiſpan. ſobriet. ibi: Quare quidem meo iudicio in Orbe toto terrarum nulla gens eſt hodie Hiſpana, ut ita dicam, Chriſtianior. Ioan. Vaſæus Belga lib. 1. Chron. Hiſpan. cap. 9. ibi: Fuit profectò Hiſpania Chriſtianæ Religionis ſemper obſervantiſſima, & Fidem Catholicam, qua ſemel imbuta, ſinceriſſimè uſque coluit, hæreticis infeſtiſſima, Odofred. in l. 2. C. de hæret. his verbis: Puniuntur ſuſpecti hæreſeos in religioſiſſimis Hiſpaniæ Regnis, velo hoc maximè hac tempeſtate triumphãtibus, & ſingulari laude dignis, quòd nulla non ſolùm planè hæreſis, verùm nec ſuſpicio quidem, ſine digna vel momento manet nota, & latè proſequitur Simancas de Catholic inſtit. tit. 3. num. 3. & 14. Camil. Borrell. de pręſtan. Reg. Cathol. cap. 81. Valdeſius de dignit. Reg. Hiſp. cap. 20. à num. 19. Gregor. Lop. Madera in Monarch. Hiſp. cap. 6. fol. 46. & cap. 112. à n. 3. & noviſsimè Fr. Ioan. à Salarzar in. d. Polit. Hiſp. propoſit. 3. & eruditiſsimus Petr. Ferdin. Navarrete in præclaro tract. de conſervatione Monarch. diſcurſ. 7. Quod in † Angliæ, & Galliæ Regnis, quibus idem negotium committi poſſet, contra ſe haberet, quorum gentes varijs, & nefarijs hæreticorum erroribus ut plurimùm deturpatæ, loco veri, ac puri Evangelici ſeminis, infelix lolium, pravam, ac perfidam Lutheri, aut Calvini doctrinam, ſive mavis zizaniam, & ſteriles avenas inter rudes, & inermes Indos diſſeminarent. Vnde Deus permiſit, ut prædicit Reges Columbi promiſsis, qui ad eos primùm acceſsit, non aſſentirent; & † ut ipſorum, atque omnium hęreticorum conatus, qui in has Novi Orbis regiones toties audacter ingredi tentarunt, hactenus, Deo opitulante, evanuerint, nihilq́ue profecerint. Quod idem piè quoque & elegãter advertit Fr. Thom. à Ieſu ubi ſub. pag. 56. inquiens, hoc ex eo proveniſſe, quòd benedictione Romanorum Pontificum caruerint. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 20. de herbis, pag mihi 449. & ſequenti, ubi † ait, ex ingenti hac infidelium converſione, quę in Novo Orbe per Hiſpanos Catholicos facta eſt, plures ibi Christo nomen dediſſe, quàm ſit hæreticorum eorũ numerus, qui in omni Europa à Fide Catholica defecerunt. Ac proptereà patêre, Deo vero magis hærêre nos, qui Catholicã Fidẽ ſequimur, quàm hærericos, † quos Deũ exoſos habêre, & ab ovibus ſuis ſeiunctos, inde probari poteſt, quòd in ſua propaganda Fide dedignatus eſt, quempiam ſibi eſſe miniſtrum, qui aliquâ hęreſi fuerit contaminatus. Sũt enim ij adeò † perfidi, ut labruſcas potius, quàm veras vites novis Eccleſię plantationibus inſerere curent, nullamq́ue unquã regionẽ ad Christi Fidem converterint, ſed potius iã conſervos ſuâ perfidiâ corruperint, ut ita † valeant tantummodo ad perimendas animas, ad ſalvandas autem nulla illis vis, nulla ſit conceſſa facultas. De quo argumento plura alia congerit Thom. Bozius lib. 2. de ſign. Eccleſ. Dei cap. 11. verſ. Quamvis ſextò, & lib. 4. cap. 1. & cap. 3. & 9. in fine, & lib. 10. cap. 13. Pat. Franc. Suarez in defenſ. Fidei contra ſectam Anglican. lib. 1. cap. 16. numer. 22. & ante eos Tertull. lib. 1. de præſcript. cap. 42. dicens: De verbi adminiſtratione quid dicã? cùm hoc ſit negotium illis, non Ethnicos convertendi, ſed noſtros evertendi, ruinas quippè potius operantur ſtantium ædificiorum, quàm ſtructionem iacentium ruinarum. Et D. Hieron. qui † hac de cauſa hæreticos deteriores omnibus infidelibus eſſe, in hęc verba teſtatur: Facilius eſt furori Gentilium occurrere, raptoſq́ue populos à beſtiali ſcientia ad Fidei pietatem prædicando convertere, quàm hæreticum quemlibet ſui perfidia dogmatis confidentem, ad fidem rectam revocare. Quibus addere poſſumus, glorioſiſſimos † Hiſpaniæ Reges, quodammodo ab Eccleſia deputatos videri, ad Fidei defenſionem, & convertendas, & protegendas novas inſulas, & infidelium nationes, ac Sanctum Christi Evangelium per diverſa mundi climata, & extremas, atque ignotas provinciarum plagas diſſeminandum, ut tradit Borrell. ubi ſup. cap. 41. num. 56. in fine, & cap. 44. per totum, Genebrard. lib. 4. Chron. ann. 1492. † ibi: Quo anno bellum Hiſpanum perfectum eſt, contra Mauros, eorumdem expeditio adverſus Indos Occidentales cœpit, quaſi Hiſpanorum opus ſit expugnare Infideles & Paganos. Et † Stanislaus Oſsius Cardinal. Varmienſis lib. 3. adverſus prolegom. Brentij, ibi: Nullum Regnum eſt hoc noſtro inſœlici ſæculo magis ab hæreſibus intactum, quàm ſit, vel hoc ſolo nomine fœliciſsimum, Hiſpaniarum Regnum, cui propter hanc in Fide Catholica conſtantiam, & eius tuendæ diligentiam, alias prætereà multas fœlicitates Deus largitur. Quod ipſe etiam Alexander VI. in Bulla conceſsionis ſępè teſtatur. Vnde † non potuit eiſdem Regibus hoc munus à Sede Apoſtolica denegari, ad quod ipſi ſe ultrò offerebant, & multis ac magnis periculis, ſumptibus, & expenſis iam factis, novas in dies ſe facturos pollicebantur, cùm etiam nolentes invitandi, imò & compellendi eſſent. Maximè † cùm Chriſtianiſsimorũ nomine iã inde ab Alfonſi temporibus gaudeant, ad quem Ioannes IIX. Põtifex Maximus anno 853. duas cum hac inſcriptione epiſtolas miſit, quas ad litteram refert Roder. Archiepiſc. Toletan. in hiſt. Hiſpan. lib. 5. cap. 17. & citat Camill. Borrel. dict. cap. 41. num. 43. Palac. Rub. de obtent. Regn. Navarræ, 4. par. §. 5. in fine. Vbi † addit Galliæ Reges, qui hunc titulum ſibi ſolis præſumunt, non fuiſſe ratione Regni Chriſtianiſsimos appellatos, ſed propter imperium, quod olim habuerunt: unde poſteà, exuti Imperio, illud relinquere debuiſſent, niſi à Pio Secundo poſteà in perſona Ludovici XI. confirmatum fuiſſet, ut in eius vita Philip. Commin. ſcriptum reliquit, & Mariana de reb. Hiſpan. lib. 26. cap. 12. in fine. Et † Catholici etiam (titulo velut hæreditario) ipſimet noſtri Reges dicantur, non ſolùm à temporibus Ferdinandi, & Eliſabeth, quibus hũc titulum idem Alexander VI. Summus Põtifex ob Mauros demum ab Hiſpania expulſos meritò renovavit, ſed à tempore Recaredi Gothorum Regis, qui in Concilio Nationali Toletano ita appellatus fuit, eò quòd primus Fidẽ Catholicam inviolabiliter cuſtodivit, & totam Hiſpaniam ab Arriana hæreſi liberavit, ſive, ut alij magis cõmuniter putant, à tempore Alfonſi Regis Oveti, huius nominis Primi, qui fuit gener Pelagij, & hoc Catholici cognomine ab Eccleſia appellari cœpit anno 734. & 740. Quo nihil aliud ſignificatur, quàm Catholicę, id eſt, univerſalis Eccleſiæ, & Chriſtianæ Fidei conſervandæ, & propagandæ zelus, & amor, quo ſemper flagraſſe conſpiciũtur, hæreticis, & ſchiſmaticis adverſantes, qui † hanc vocẽ: Catholicam, in Eccleſia ferre non poſſunt, ut obſervat Alanus Copus dial. 6. cap. 21. pag 884. Et de prędicto titulo, plurima ex authenticis hiſtorijs tradẽtes Archiepiſc. Tolet. lib. 2. cap. 15. & lib. 4. cap. 5. hiſtoria Palentina in Alph. I. Lucas Tudenſis in eod. Æra 776. hiſt. gener. Hiſp. 3. par. cap. 4. Vaſæus in Chroni. Hiſp. 1. tom. ann. 589. & ann. 737. Ambroſ. Moral. 3. p. hiſt. Hiſp. lib. 13. c. 12. Mariana de reb. Hiſpan. lib. 7. cap. 4. & d. lib. 26. cap. 12. in fin. Hieron. Zurita 3. p. Annal. lib. 2. cap. 40. Raphaël Volaterran. lib. 2. cap. Saracenorum initium belli, ad finem, & innumeri alij, quos diligenter congeſsit Camil. Borrell. d. cap. 41. ex num. 48. & cap. 42. per totũ, Did. Valdes d. lib. de dignit. Reg. Hiſp. cap. 13. per totum, Mader. in. d. Monarch. Hiſp. c. 12. Fr. Roder. de Yepes in Genealog. Reg. Hiſp. in Alphonſo I. Valençuela in monit. cõtra Venet. 7. p. num. 106. Iacob. Gualther. in Chronogr. 8. ſęculo, pag. 567. qui eundem titulũ Galliæ quoque Regibus datum contendit, ſæcul. 14. pag. 697. & noviſsimè Simõ Maiol. in diebus Canicul. 4. tom. collloq. 5. pag. mihi 362. ubi diſputat, an hic titulus maior, & antiquior ſit, quàm Chriſtianiſsimi, de quo Francię Reges gloriãtur? Doct. Salazar de Mendoça de orig. Dignit. Hiſp. lib. 1. cap. 6. pag. 7. Fr. Ioan. à Põte in convenien. utriuſq; Monarch. in epiſt. ad Regnum, & lib. 1. cap. 3. pag. 14. Vbi † probat etiam appellari orthodoxos, & defenſores Fidei (de quo titulo ſpeciale caput fecit Borrell. ubi ſup. cap. 44. ) & Pet. Aznarius in tract. de Mauror. expulſion. 2. p. c. 25. & 26. Ob quem Fidei Catholicæ † zelũ, eoſdem Catholicos Hiſpaniæ Reges virtute expellendi dæmones à corporibus obſeſſorum, Divinitus ſibi conceſſa, gaudêre, apertè teſtatur Carol. Tapia in rubr. D. de conſtit. Princip. cap. 1. n. 3. Chaſſaneus in Catal. glor. mund. 5. p. cõſid. 1. verſ. Proviſum, Camill. Borrel. d. tract. de pręſtant. Reg. Cathol. cap. 55. n. 2. Valdes ubi ſuprà cap. 16. num. 13. & Fr. Ioan. à Ponte in d. cõven. utriuſq; Monarch. lib. 1. cap. 6. pag. 113. Vt † ſic Galliæ, & Angliæ Regibus non invideant, qui iuxta eoſdẽ Auctores, Polidorum Virgiliũ lib. 8. hiſt. Angl. & plures alios, quos ipſi recenſent, & Alanum Copum dialogo 3. cap. 28. pag. 434. & ſeq. ſtrummas (vulgò lamparones) curare ſolent, † & annulos benedicunt, qui morbum comitialem depellunt. Præſertim † cùm & hoc idem ſanãdi ſtrummas Divinum privilegiũ, etiã noſtris Hiſpaniæ Regibus conceſſum videatur, ſi credimus Pet. Ant. Beuter lib. 2. hiſt. Hiſp. cap. 50. quem referunt Valdes, & Puente ubi ſup. qui Auctor eſt, Reges Aragoniæ ægrotis prædicto ſtrummarum morbo ſępè ſalutem cõtuliſſe: ſicut & illud aliud † unctionis ſacri olei, de quo etiam prædicti Gallię, & Angliæ Reges nimis gloriantur, ut latiſsimè, adductis pluribus exẽplis Regum Hiſpaniæ, qui ſolemniter inũcti fuerunt, probant Valdeſius, & alij ex ſuprà relatis, Ambroſ. Moral. lib. 12. cap. 41. 53. & 57. Petr. Anton. Beuter. lib. 2. cap. 8. Hieron. Zurita 1. par. Annal. lib. 5. cap. 17. Garibai lib. 26. cap. 1. & lib. 27. cap. 1. & 4. Garſias de Loaiſa, qui narrat hanc ſacram unctionẽ in Eccleſia Toletana recipere ſolitos fuiſſe, in Synodo Tolet. ſub Gũdemaro fol. 277. & alia referens Simõ Maiol. d. colloq. 5. pag. 371. Vbi † hoc ius unctionis paſsim omnibus Regibus Chriſtianis cõmune fuiſſe oſtẽdit ex cap. 1. de ſacra unctione, Clem. 1. de iur. iurand. cap. venerabilem, de elect. & ex traditis à Lactantio Firmiano lib. 4. de vera ſap. cap. 7. Sed quoniam hic † hærctici inſurgunt, & dato quòd Summus Pontifex potuerit Reges Hiſpaniæ ad hãc Novi Orbis converſionẽ, & cõquiſitionẽ præficere, eum tamen impudẽter irrident, quòd alios, ad has regiones accedere, & per hæc maria navigare vetuerit. Videamus oportet, an hac in parte aliquid adferant, quod magis ipſorum procaciam excuſet. Et quidem iuxta mentem P. Ferdin. Rebelli d. lib. 18. q. ult. ſect. 1. quem noviſsimè referunt, & ſequuntur Auguſt. Barboſa ubi ſup. n 44. & ſeq & Benedict. Ægidius in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iur. c. 3. ex n. 13. & Freitas de Imper. Aſiat. cap. 8. hęc pro illis argumenta conſiderari poſſe videntur. Primò, quia † ex Christi facultate omnibus Principibus Chriſtianis fas eſſe videtur, procurare infidelium nationum per ſe, aut per ſuos ſubditos converſionẽ ad Fidẽ, ut habetur Marci ult. & latiùs oſtendimus ſuprà hoc lib. cap. 16. ex num. 11. Ergo non potuit, nec debuit hæc cura ſolis Catholicis Regibus cum aliorum inhibitione, & excluſione committi. Secundò, quia † commercium de iure gentiũ cum quibuſvis nationibus videatur eſſe cõmune, ut etiã fusè probavimus ſup. hoc lib. cap. 20. ex n. 34 Et † idẽ in maris uſu, & navigationibus probat celebris tex. in §. 1. inſt. de rer. diviſ. l. 2. D. eodem l. 3. §. ult. D. ne quid in loco pub. ibi: Littora, in quæ populus Romanus imperiũ habet, populi Romani eſſe arbitror, maris autẽ communem uſum omnibus hominibus, cum alijs, quę tradit Angel. ibîd. n. 1. Benedict. Bonius in tract. de cenſib. n. 40. Franciſc. Marcus q. Delphina. 110. n. 11. p. 2. & Camil. Borrel. in tract. de præſt. Reg. Cath. cap. 10. n. 4. unde Traian. à Plin. in Panægyr. Laudari videmus, quòd recluſit vias, portus patefecit, itinera terris, littoribus mare, littora mari reddidit, diverſaſq́; gẽteis ita cõmercio miſcuit, ut quod gentiũ eſſet uſquã, id apud omnes natũ eſſe videretur: cõtra verò Romanos à Germanis accuſatos apud Tacitũ 4. hiſt. quòd colloquia congreſſuſq́ue gentiũ arcerent, flumina, terras, & cœlũ quodammodo ipſum clauderent. Iniuſtè † ergo Hiſpani alijs gentibus prohibere vidẽtur, ne cum Indis ſua commercia, & negotiationes exerceant; non minus quàm ſi Galli Italis prohiberẽt, ne cum Hiſpanis commercium haberent, aut per eorum maria navigarent. Tertiò, quia ſi prædicta Alexand.[*] VI conceſsio ad infidelium favorẽ, & utilitatem dirigitur, non debuit, adiectâ hac prohibitione, in eorũ damnũ retorqueri. Nam quò plures ad Indos navigarent, viliſq́ue eas emerẽt, & ſuas etiam merces cariùs externis venderent. Ergo non potuerunt Summi Põtifices ſolis Hiſpanis præfatam Indiarum conquiſitionem, converſionẽ, & negotiationem donare. Et huc † trãſferri poſſe videtur illud Apollonij apud Philoſtrat. lib. 1. cap. 12. Vbi terra (inquit) cõmunis omniũ mater eſt, proptereà quod iuſta, vos autẽ iniuſti, qui veſtrã dumtaxat matrem eam eſſe voluſtis. Cęterùm † his argumentis non obſtantibus, longè verior, & receptior contraria opinio videtur, quæ in eiuſmodi caſibus talẽ prohibitionẽ nõ ſolùm iuſtã, & utilẽ, verùm omnino negotio, de quo agimus, neceſſariã eſſe ſupponit. Eamq́; omnes Catholici Auctores abſque ulla hæſitatione ſequũtur, ut cõſtat ex Epiſc. Chiap. in d tract. comprobat. fol. 29. & ſeqq. & fol. 46. & ſeqq. Marquard. in tract. de Iudæ. & Infidel. 1. p. cap. 14. Pet. Malfer. d. cõſ. 769. apud Mandell. num. ſin. Soto in. 4. diſt. 5. q. unica, art. 10. M. Victoria in 2. relect. de Indis, ex n. 10. & eum referens Greg. Lop. in. d. l. 2. tit. 23. par. 2. gloſſ. mag. col. 5. & 6. Card. Bellar. lib. 5. de Sũmo Põt. cap. 2. verſ. At inquiẽt, Ioſeph. Acoſta d. lib. 3. de procur. Ind. ſalute, cap. 2. Franc. Vargas in tract. de Epiſcop. iuriſd. & auctorit. confir. 10. num. 5. & 6. Anaſtaſ. Germon. lib. 3. de ſacr. immunit. cap. 13. n. 30. & ſeqq. Molin. de iuſt. & iur. tract. 2. q. 35. verſ. Illud, Rebell. ubi ſup. ſect. 4. per totam, Ant. de Herrera d. hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 2. cap. 4. pag. 51. Alphõſ. Alvarez in ſpecul. Rom. Pontif. cap. 31. col. 2. Pet. Navarr. de reſtitut. ablator. lib. 4. cap. 2. n. 85. p. 2. Camil. Borrel. de pręſtan. Reg. Cath. cap. 46. n. 229. Zevallos pract. comm. tom. 4. q. ult. num. 324. & ſeqq. & noviſsimè P. Frãc. Suarez in tract. de Fide, diſp. 18. ſect. 1. n. 7. Georgius Cabedus deciſ. Luſit. 195. n. 2. 1. par. & deciſ. 47. per tot. par. 1. & noviſsimus Ægid. Bened. in. 1. ex hoc iure, D. de iuſt. & iur. 1. tom. cap. 3. n. 15. & 16. & Seraph. Freitas d. tract. de Imp. Aſiat. cap. 7. & c. 8. n. 18. & ſeqq. Qui omnes † cõcludunt, quòd cum hæc cura converſionis animarũ, & errantiũ oviũ ad Christi ovile deducendarũ, pręcipuè ad Summũ Eccleſiæ Paſtorẽ ſpectet, rectiſsimè poteſt, pro † arbitrio ſuo, ea omnia diſponere, & ordinare, quę ad hunc finẽ cõſequendũ magis conducere iudicaverit, & inter Chriſtianos Principes eandem curam dividere, atque unicuiq; certos terminus pręfigere, & aſsignare; quos poſteà ſine iniuria aliorum tranſgredi non poterunt, & non ſolùm prędicationem, ſed etiã commerciũ in eiſdem terminis interdicere, ſi hoc ita ad Religionis Chriſtianę propagationẽ magis expediat. Hoc enim totũ † ad Põtiſicem pertinere inquiunt, tanquã ad principalem ( ut ſic dicã) motorẽ. Nam Reges ſunt veluti organa, & inſtrumẽta eius, & ideò nullus poteſt trãſgredi terminos ſibi pręſcriptos, quia non poteſt moveri, niſi motus. Pro cuius ſententiæ confirmatione primò conſiderari poteſt, quòd † pax inter Principes Chriſtianos, & eorum miniſtros conſervari nõ poſſet, ſi promiſcuè in eandem curam intenderẽt, quantumvis pio animo, & ab omni divitiarum cupiditate libero, ducerẽtur, ut † conſtare poterit ex ipſo Caſtellanorum, & Luſitanorum exemplo, qui, quamvis ita Catholici eſſent, & maximis amicitię, & neceſsitudinis vinculis iuncti, inteſtinis tamen odijs, & bellis flagrare cœperunt, obi id, quòd alter alterũ ſuos intraſſe terminos querebatur, ut diximus ſup. lib. 1. cap. 6. ex num. 68. Et multo melius † ex Apoſtolorum imitatione, qui licèt facultatem ſibi à Christo conceſſam haberent, Evãgelij per univerſum terrarum Orbem prædicandi, iuxta illud Marci ultim. Euntes in univerſum mundũ, prædicate Evangelium omni creaturæ. Et Lucæ 10: Miſit diſcipulos ſuos binos antefaciẽ ſuam in omnem civitatẽ, & locum, quo erat ipſe venturus. Adhuc tamen ex hiſtoria, & traditione Eccleſię novimus, poſt paſſionem Domini, Apoſtolos ipſos inter ſe omnes Orbis provincias ſortitos, & partitos eſſe, & unumquemque in ea, quæ ſibi obtigerat, prædicaſſe, neque unum (D. Paulo excepto) in provinciam alterius intraſſe, ut pluribus oſtẽdimus ſup. lib. 1. cap. 14. n. 81. & late proſequitur Fr. Ioan. à Ponte in conven. utriuſq; Monarch. lib. 2. per totũ, & Fr. Ioan. Baptiſta in adverten. Confeſſor. 2. par. ſol. 412. num. 11. Et † idem poſteà univerſalis Eccleſia in diviſione Diœceſeon, & Parochiarum cõſtituit, eam ſemper cautionem adijciens, ne unus Epiſcopus, ſive Parochus alterius fines, etiam prętextu Religionis, ingrederetur cap. 1. & per tot. 9. q. 2. cap. 1. 13. q. 1. cap. licèt 16. q. 3. cap. 1. de præſcrip. cap. Paſtoralis, de his quæ fiũt à Prælat. cũ alijs. Etenim † ubi multitudo ibi plerũque confuſio eſt, 1. 2. C. quando, & quib. quarta pars, Bart. in 1. ſi tamẽ, §. ſi arbiter, de recep. arbitr. Bald. in 1. ſolã, C. de teſtib. & in 1. data opera, C. qui accuſar. non poſſ. & Panorm. in cap. 1. de iudic. Et cũ † naturalis ſit inter homines ad diſſentiendum facilitas, 1. item ſi unus 19. §. principaliter, D. de recep. arbitr. cũ alijs, quę adduximus ſup. hoc lib. 2. cap. 14. num. 1. Satis cõſtat, quàm † varijs, & interdum contrarijs opinionibus, & moribus Indi imbuerentur, ſi adverſarũ nationum, & provinciarum homines, & ſub diverſis Regibus, ac legibus vitam agentes, etiamſi omnes Catholici eſſent, ad eorundem Indorum converſionem & gubernationem delegarentur. † Nam unaquæq; provincia abundat in ſenſu ſuo, cap. ius Quiritum, 1. diſt. cap. utinã, diſt. 76. 1. obſervare, D. de off. Proconſ. & varijs corporis, & animi affectionibus & inclinationibus ducitur, 1. quod ſi nolit, § qui mancipia, D. de ædil. edicto, iunctis alijs, quæ eleganter notat Ariſtot. lib. 3. Polit. cap. 110. Cicer. in orat. de Provinc. Conſular. Euphorus in Iconibus omnium nation. Ioan. Boëm. de morib. omnium gent. Tiraq. in 1. 7. connub. num. 12. & de nobilit. cap. 12. Mantua in gloſſario, claſsi. 17. cap. 32. num. 1. & Claud. Partus Gnoſ. gener. iur. lib. 3. tit. 4. cap. 3. Et † cùm communio etiam inter propinquos diſcordias generare ſoleat, cùm pater, §. dulciſsimis, D. de legat. 2. cũ alijs, quę adduximus ſuprà hoc lib. 2. cap. 6. n. 70. planum eſt, longè maiores inter diverſas gentes, & nationes futuras, quibus ſemper † aliqua æmulatio, & naturalis veluti repugnãtia inſita eſſe cognoſcitur. Secvndò † facit, quòd experientiâ comparatum ſit, ſegnius ea geri, & curari ſolere, quę pluribus commendantur, ut inquit text. iunctâ gloſſ. in 1. ſi plures, D. de adminiſtr. tutor. ub. illud vulgatum Carmen adducit: Segniùs expedient cõmiſſa negotia plures; Quiſque enim culpam reijcit in ſocium. Multitudo † enim oneroſa nihil habet honeſtum, quoniam in paucis ex multis, quæ ſecundùm virtutè eſt, vita ſalvatur, auth. d referẽd. ſacr. Palac. §. 1. verſ. Multitudo, cap. 2. & ibi gloſ. de reſcrip. in 6. & melius eſt, Domini Sacerdotium paucos habêre miniſtros, qui poſsint dignè opus Dei exercêre, quã multos inutiles, qui onus grave ordinatori adferant, can. tales, diſt. 23. cap. 1. de prileg. ibi: Nam curiosè proſpiciendũ eſt, ne honor, cui debent excellentiora committi, ſui numeroſitate vileſcat. Pręſertim † cùm naturale etiã vitium ſit, id negligi, quod communiter poſsidetur, utque ſe nihil habêre, qui non totum habeat, arbitretur, deniq; ſuam quoque partem corrumpi patiatur, dum invidet alienę, ut eiſdem verbis tradunt Impp. Theodof. & Valentinian. † in 1. 2. C. quãdo & quib. quarta pars debeatur lib. 10. Quibus alia ſimilia habet Ariſt. lib. 2. Polit. cap. 1. communionis † regulã introductam à Socrate in ſua Repulica reprehendens & eadem, adverſus Anabaptiſtas, Vvaldenſes, & alios hæreticos cõmunionis rerum patronos, rectè uſurpari poſſe, benè obſervat Gothofred. in notis ad d. 1. 2. & Albanus Spinaſat. in Politiſmo lib. 1. cap. 12. Neque ita tenendo, quidquam obſtabunt argumenta & ſuprà in favorem contratiæ partis conſiderata. Nã † ad primum reſponderi poteſt, fatendo, omnibus quidem Chriſtianis hominibus, & pręcipuè Principibus, licitum eſſe, infidelium nationũ converſionẽ curare: id tamen limitari, niſi à Sũmis Pontificibus, propter ipſummet bonũ converſionis earundẽ nationũ, prohibiti ſuerint, ad quos propriè ex officio ſpectat eiuſmodi miſsionum diſtributio, & ea omnia (ut diximus) benè diſponere, quæ ad hunc finem magis expedire cenſuerint, ac per conſequens prohibere, ut quando alteri Principi ea cura prius commiſſa eſt, reliqui ab eâdẽ arceãtur, ne mutuò ſe impediãt, & alia damna, & inconvenientia ſequantur, de quibus ſuprà loquuti ſumus; & præſertim ubi pravi, & corrupti hæreticalis ſeminis timor intervenire poſſet, quod quantum fugi, & vivitari debeat ſup. Ex n. 16. probavimus Ad ſecũdum autem, & tertium pari fermè ratione reſpondeo, † libertatẽ quidem in commercijs, & maris navigationibus ex naturali, & communi omnium gentiũ iure originẽ ducere. Id verò locum habêre, antequã ab alio Principe ex iuſtis, & legitimis cauſis hæc iura præventa, vel ab Apoſtolica ſede conceſſa non fuerint. Tunc enim ea, quæ † generalẽ Eccleſiæ, & Indorũ favorẽ reſpiciunt, ijs, quæ ſpecialiter quibuſdã utilia ſunt, præponimus, ut in ſimili dicitur in auth. res quæ, C. cõm. de legat. & in l. unica, §. penult. C. de caduc. toll. iũctis alijs, quæ late obſervat Iaſ. in 1. Barbarius, n. 32. D. de off Prętor. & in 1. cętera, §. ſed & ſiquis, n. 2. D. de legat. 1. Decius in 1. id quod noſtrũ, n. 3. D. de regul. iur. Ioã. Corraſ. de iuris arte, 1. p. cap. 23. & Andr. Gail. lib. 2. pract. obſervat. 56. n. 3 & ſeqq. Et præceptum † Divinũ, animarum converſionẽ curãdi, illud aliud vincit, & ſuperat, quod à iure gentiũ inductũ maris navigationẽ, omnibus liberam facit, & cõmercia extranearũ gentiũ cum Indis, & quibuslibet nationibus admittit. Quod nemo mirari debet, cũ frequentiſsimũ ſit, ut vel ipſa Cardinalia, ſive primordialia iuris naturalis præcepta aut cedant, aut ceſſent & obliquentur, quoties cũ alijs ex accidẽti collidunt, in quibus maior & urgentior cõmunis boni ratio, neceſsitas, vel utilitas reperitur, ut pluribus exẽplis oſtendunt DD. in §. ſed naturalia inſt. de iur. nat. princ. inſt. de uſucap. 1. eas, D. de cap. minut. 1. Stichum 95. §. naturalis, D. de ſolution. & Pet. Gregor. omnino videndus Syntag. iur. p. 2. lib. 11. cap. 1. num. 7. & 8. & erudiſsimus Dom D. Ant. Pichard. Vinueſa ex primario Salmãticẽſis ſcholæ Iuris Civilis Anteceſſore, nũc meritiſsimus Pinciani Prætorij Senator in repetit. ad. 1. 3. C. de muri legul. lib. 11. n. 69. & ſeqq. Et ita † in ſimili caſu videmus, quòd licèt aves, & alia fera animantia iure gentium omnium cõmunia eſſe dicantur, & primò capientibus quæri l. 1. D. de acq. rer. dom. ſi tamen quis ius venandi, vel piſcandi in certo loco ſibi conceſlum, vel præſcriptum habuerit, & alius ibi piſcari, vel venari voluerit, eũ prohibere poteſt, & his, quę cepit, privare, quia non efficiuntur ſua, ſed illius, cui ius venãdi competebat, 1. Divus, & ibi Bart. D. de ſevit. ruſtic. 1. 2. D. de acq. rer. dom. §. ferè, inſtit. de rer. diviſ. & Cepola in tract. de ſervit. cap. de aucupatione, quem vide. Et licèt mercatores extranei, qui in [*] aliquo loco diu morati ſunt, ab eo ſine cauſa expelli non poſsint, quia mũdus communis omniũ patria eſſe videtur: ante tamen quã ad dictũ locum accedant, iuſtè, & liberè eius ingreſſu arceri, & prohiberi poſſunt, ex ſola domini voluntate, aut commoditate, ut poſt alios, quos refert, reſolvit Stracha de mercatura 2. p. num. 33. & 34. Rebuff. ad leg. Gallic. 2. tom. tit. de mercatur. art. ult. gloſ. un. num. 28. & Matienzus inl. 1. gloſ. 1. n. 5. tit. 12. lib. 5. Recop. Parumq́ue conſiderabile eſt, ac veluti ſe per accidens habet, quòd † Indi aliquo maiori lucro in emptione externarum merciũ, & venditione ſuarũ fraudentur. Nam forſitan omnibus gẽtibus ad commerciũ admiſsis, ab eiſdẽ expilarentur, & ut concedamus minorẽ quæſtũ ex ſola noſtrorum negotiatione facturos, eo contenti eſſe debẽt, ob alia ingentia cõmoda, quę prętextu noſtræ detectonis, & cõmunicationis, tot ſumptibus, & laboribus reſeratæ, habere cœperunt. Et ne hæreſes, aut aliæ perverſæ ſectæ inter eos ſeminentur, vel arma, & aliæ dãnoſæ, & prohibitæ merces per extraneos ad illos aſportentur. Cuius † incommodi, & aliorũ ſimiliũ vitandi cauſâ, ſępiſsimè ſolet, & poteſt commerciũ cum Barbaris, & inſidelibus prohiberi, l. unica, C. de littor. lib. 12. l. 1. & 2. C. quæ res export. non poſſ. l. 2. C. de cõmer. & mercat. cap. ita quorundã, c. quod olim, c. ſignificavit, c. ad liberandũ, de Iudæis, extravag. ita quorundã, & extravag. multa eod. tit. & Bulla in cœna Domini §. 22. cũ alijs late traditis ab Alex. cõſ. 137. per tot. vol. 7. Boër. deciſ. 177. & 178. Gerard. ſing. 59. Marquar. de Iudæ. 1. p. c. 5. ex n. 1. Navar. in Manuali, c. 27. per tot. pręcipuè n. 63. Stracca de mercatura, p. 4. n. 10. cũ ſeqq. Borrel. de pręſt. Reg. Cath. c. 9. ex n. 48. & Cabedus decil. 195. n. 2. 1. par. & deciſ. 47. n. 1. p. 1. Et conducit † tex. in l. ult. D. de off. proc. Cæſar. ubiquis prohiberi poteſt, ne accedat ad locum, in quo timeri poteſt quod tumultuoſus, vel iniurioſus exiſtet. Quod notat etiã Bart. & alij. DD. per text. ibi in l. æquiſsimũ 17. alias incipit ſi uſufructus 13. § ſi inter duos, D. de uſufruct. & ſequitur Speculat. in tit. de libelli cõcept. §. nunc dicendũ, n. 14. Paul. Caſtrenſ. conſ. 3. n. 2. lib. 2. Curtius Sen. conſ. 60. Felin. in rub. de tregua & pace. Limit. 4, Guid. Papæ, & eius additio, deciſ. 578. At. Capicius deciſ. 13. per tot. & deciſ. 96. n. 10. & Card. Tuſchus pract. concl. iur. litt. S. concl. 215. n. 3. Quæ prohibitio ſimiliter in mari & navigationis uſu ex eiſdẽ cauſis concedi poteſt, & præſcriptione acquiri, ut contra eos, qui hoc negant, & novũ atq; inſolẽs eſſe dicũt, latiori ſermone lib. ſeq. probabimus. Ex quibus † deſcendit iuſte potuiſſe Alex. VI. in prædicta Bulla ſub pœna excõmunicationis latæ ſententiæ, ipſo facto incurrenda, pręcipere, ut nulla perſona, cuiuſcunque dignitatis, etiã Imperialis, & Regalis ſtatus, gradus, & conditionis, pro mercibus habendis, vel quavis alia de cauſa, ad Indiarũ Occidentaliũ terras, iuriſdictioni Regũ Hiſpaniæ ſubiectas, & ſubijciendas, & inventas, & inveniendas, abſq; ſpeciali eorundẽ Regum licẽtia accedere poſſet. Etenim cũ huius cẽſurę diſtrictio, nõ ex ſola volũtate Pontiſicis impoſita fuerit, ſed exigente legitimâ cauſâ converſionis Indorũ & conſervationis iuris noſtris Regibus per Eccleſię donationẽ quæſiti, iure optimo adverſus contumaces, & in obedientes irrogari potuit, † iuxta ea, quæ de requiſitione cauſę, & peccati ad cenſuræ validitatẽ, tradit text. in c. nemo, c. nullus 11. q. 1. Concil. Trid. ſeſſ. 25. c. 3. de reform. Navar. conſ. 20. de ſent. excom. n. 3. Covarr. in c. Alma mater, 1. p. §. 9. eod. tit. lib. 6. Doct.. Frechilla in tract. de excõm. 2. p. art. 3. & plures alij relati à Sayro in eodẽ tract. lib. 1. cap. 9. Et in terminis dictæ Bullæ Alex. VI. obſervat Veracruz in cõpendio, Rebell. de oblig. iuſt. lib. 18. q. 24. ſect. 1. Ægid. Bened. in. d. l. ex hoc iure, c. 3. n. 18. & Fr. Emanuel Roder. in quęſt. regular. 2. tom. q. 99. art. 7. Qui † tamen ad hoc, quòd hęc excommunicatio liget, eius authenticã promulgationem ſecũdùm formã iuris expoſcit, & quòd non poſsit invincibiliter ignorari, arg. tex. in c. fin. de Fide inſtrum. c. ſi verò, el 2. de conſtit. lib. 6. cap. in iſtis, 4. diſt. & eorũ, quæ congerit Sotus lib. 1. de irſt. & iur. q. 1. at. 4. Dueñas reg. 125. Covar. in c. Alma mater, 1. p. §. 10. n. 7. & Navar. in Man. c. 27. n. 2. 54. & 55. Quod † quidem in noſtro caſu ad effugiendũ prædictę cenſurę rigorem obijci non valebit, cùm eius ſeries, ac tenor ſatis toti Orbi innotuerit, ut benè obſervat Freitas d. c. 8. n. 21. & ſeq. teſte enim Caſsiodor. lib. 11. var. epiſt. 7: Penè quidẽ terrarũ oculis offertur, quod in Romana civitate peragitur. Et quò magis innoreſcat, quotidie Reges noſtri potentiſsimi current, hanc Alexandri conceſsionem & cenſuram alijs Regibus & nationibus intimari, & † innumeris ſchedulis, ſub graviſsimis poenis, & interminationibus caveant, ne cuiuslibet ſexus, ætatis, aut conditionis perſonę, non ſolùm alienigenæ, verùm neque in Hiſpania ortæ, ad has provincias abſque expreſſe, & ſpeciali licentia tranſire audeant. Quamvis † quod ad Hiſpanos attinet, probabilius mihi videatur, eos in prædictã cenſurã nequaquã incidere, etiam ſi abſq; licentia tranſierint, cùm alijs pœns puniri poſsint: licèt Bullæ verba generalia ſint, paulatim tamẽ hac in parte eius vigor remiſſus fuerit, imò & totaliter abrogatus, Hiſpanis omnibus cõmuniter reputantibus, ſe eiuſmodi excommunicatione nõ irretiri, & noſtris Regibus, & eorũ miniftris, illus executionẽ non procurantibus. Quod † ſufficiens eſſe ad vitandũ legum rigorẽ, quæ continent pœnas cenſurarũ ipſo facto incurrendas, apertè docet Abb. Panormit. in. c. 1. de tregua & pace, Sylveſter in ſumma verb. Conſuetudo, q. 6. & alij, quos refert, & ſequitur Avila de cẽſuris 1. p. dub. 8. pag. 11. & Card. Tuſch. pract. concl. iur. litt. T. verb. Tolerantia, concluſ. 324. Quarũ † ſchedularũ plurimæ rèperiuntur in 1. to. impreſ. ex pag. 396. & 440. & noviſsimè expedita eſt alia data Matriti 20. Iulij anni 1624. quâ ſtrictè iubetur, ut omnes, qui ſine licentia tranſierint, inquirantur, & ad galeas, ſive triremes, abſque aliqua diſpẽſatione aut remiſsione mãdẽtur. † Quibus conveniũt l. 12. tit. 10. lib. 5. & l. 5. tit. 18. lib. 6. recop. quæ diſertè prohibẽt, ne ullus alienigena in his Indiarũ Regionibus per ſe, aut per interpoſitas perſonas negotiari, & cõmercia exercêre valeat. De quarum legum, & ſchedularum ratione & praxi, plura alio loco trademus. Et in † eiſdẽ ſchedulis ſimiliter diſponitur, ut quęlibet navigia, & merces extraneorũ, qui ad hæc Indiarũ maria, eorũq́; oras, & portus acceſſerint, apprehẽdãtur, & fiſci iuribus applicẽtur, ipſis † tranſgreſſoribus alias Pyratarũ pœnis puniendis, qui hoſtibus Fidei, & Principis æquiparãtur, & tanquã latrones & publicorũ commerciorũ turbatores, ipſo iure diffidati ſunt, & impunè quolibet deprædari, & occidi poſſunt. Et † ex ore Pontificum quot annis in die Iovis Sancti excommunicari ſolent, ut conſtat ex l. 3. §. Labeo, D. de incendio, ruin. nauſr. authẽ. caſſa & irrita, C. de ſacroſ. Eccleſſ. auth. navigia, C. de furtis, c. excõmunicationi de raptorib. c. 1. de milite vaſſallo, qui contumax eſt, cũ alijs, quę ibîdẽ cõgerũt Bald. & cæteri, Bart, Soc. cõſ. 262. col. 2. vol. 2. Iaſ. conſ. 170. col. 2. vol. 2. Angel. cõſ. 290. Cepola in auth. ſed novo iure, C. de ſervis fugi. Andre. Sicul. in c. cùm ſit generale, n. 240. de foro comp. Læl. Zanch. de Milite ſacro, & ſæcul. lib. 2. c. 2. n. 6. cũ ſeqq. Stracca de mercatura, tit. de navibus, p. 2. n. 16. Pet. Santer. de ſponſ. merc. p. 4. n. 52. & ſeqq. Camill. Borrel. de præſt. Reg. Cath. c. 75. n. 29. cũ multis ſeqq. Tibe. Dec. in tract. crim. li. 9. c. 29. per totũ. Quibus conſequenter † potentiſsimus Rex noſter Philip. IV. quẽ Pia Numina ſoſpitent, & multos annos incolumẽ ſervent, ſimulatq; defuncto patre Imperij habenas, inter alia plura, quæ pari ſimul pietate, ac prudẽtiâ ad Regnorũ ſuorũ quietem, augmentum, & ornamentum, adlectis in conſilium præſtãtiſsimis, atque incorruptiſsimis viris, ſtatuit, illud primum fuit, ut inducię cũ rebellibus Belgij & Holandiæ populis initæ, quæ eo tẽpore finiebantur, nullatenus protraherẽtur: & ſi quę illorum navigia in aliquibus Hiſpanię, aut Indiarum portubus hyemandi, vel negotiandi cauſâ manêrent, protinus ab illis excederent, & ubique tanquã hoſtes publici tractarẽtur. Ad † quod Regiã ſchedulam expediri iuſsit, dat. Matriti 3. Martij ann. 1621. Cuius occaſione † Batavi in antiqua perfidia manẽtes, validiſsimã claſſem, undecim præſidiarias & militares naves habentẽ, pararunt, quam Iacobo Chermitio generali Duci commiſſam, ſuperato tandem freto, noviter ultra Magallanicum reſerato, quod de Mayre, vel, Divi Vincentij vocãt, in has Peruani Regni oras ſuperiore anno 1624. incolumem deduxerunt, & nonâ die Maij, repentino quodã incurſu Portum del Callao, & hanc nobiliſsimam, & ditiſsimam Regum Vrbem, alio nomine Lima, vocatam, eiuſdem Regni Metropolim expugnare, & occupare tentarunt. Sed Deus, eorũ conatus, irritos reddidit, ita ut licét per quatuor, aut quinque menſes eundem portum obſederint, & in alijs de piſco, & Guayaquil, pedem figere niſi fuerint, ſemper tamen vicit, & multis armis, ac militibus amiſsis receſſerint: ultra alios, quos diuturnę navigationnis tædium, & fruſtratæ ſpei dolor, & impatientia conſumpſit. Inter quos, unus fuit ipſe Chermitius Architalaſſus, quem ſui, in inſula Callao proxima, ſepulturæ mandarunt, & noſtri poſteà repertũ in cineres redegerunt. In quibus omnibus, † mire poſt Deum valuit, & enituit ſingularis cura, prudentia, ac vigilantia Excellentiſsimi Domini D. Didaci Fernandez à Corduba Marchionis de Guadalcazar, meritiſsimi eiuſdem Regni Proregis, nunquam ſine multis honoris, & laudis titulis nominandi. Is enim advenientem hoſtem ſecutus excepit, invadentem ſtrenuè fugavit, obſidentem, & ex ſua claſſe minantem, multis ad hoc inventis machinis fœliciter impetivit, cùm nobis navigia navali prælio cõmoda defuiſſent, &cunctantem, ac portui noſtro diutius hęrentẽ, pari cunctatione, ut alter Quintus Fabius, confregit, nulli ex noſtris militibus in tot expeditionibus vel leviſsimo vulnere ſauciato. Quæ hîc breviter adnotare neceſſariũ duxi, eò quòd nuper M. Gotthardus Arthuſius tom. 15. Mercurij Gallo. Belgici lib. 1. † Hollandis forſitã blandiens, vel extraneis alijs nationibus imponere cupiens, Chermitium falſò Limanæ urbis, & portus victorem enuntiat. Pro ſolito ſcilicet iſtorum Hæreticorum more, qui ut tetigi ſup. lib. 1. cap. 5. num. 48. & cap. 8. num. 41. & lib. 2. cap. 1. num. 49. cùm nullam Fidei, vel veritatis rationem habeant, quidquid ſibi commodum, aut honorificum, vel Hiſpanæ gloriæ invidum & damnoſum eſſe poſſe arbitrantur, non ſolùm ſcribunt, ſed pingunt, & ſtatim in vulgus ſpargunt. Cuius rei expreſsius aliud eiuſdem temporis teſtimonium adducere poſſum. Nam cùm univerſo palnè Orbi notiſsimum ſit, qualiter ijdem Hollandi, victricibus potentiſsimi noſtri Regis armis, † à Braſilienſi provincia eiecti fuerint, cuius præcipuam urbem, dictam, del Salvador i Bahia de Todos Sanctos, occupaverant, & munierant, anno proximè elapſo 1625. omnibus navibus, tormentis, armis, reliquiſq́ue rebus, quas ſecum tolerant, ſpolijs, quæ à noſtris ceperant, penitus denudati, & vivẽdi, atque abeundi facultate humiliter petitâ, & vix, nec niſi per inſignẽ inſignis, & Excel. Dñi D. Friderici de Toledo Oſſorio Generalis Ducis humanitatẽ & benignitatẽ indultâ: veriti non ſunt affirmare in eodem Mercurio Gallo-Belgico, d. tom 15. lib. 3. ſol 196. an 1625. Hiſpanos noſtros ſimulatâ amicitiæ fraude, ad eorũ uſque propugnacula penetraſſe, eâ autem ab Hollandis cognitâ, atque ab omnibus circumiacentibus propugnaculis & caſtellis, inceſſabilibus tormentorum diſploſionibus, vehementer impetitos, hinc inde ſugâ dilapſos, quatuor Hiſpanorum navibus ſubmerſis, cęteris, admodum corruptis. Sed hoc † adeò inſigne mendacium provide detexit, & verâ atque dilucidâ huius expeditionis narratione typis excuſsâ, manifeſtè convincit D. Thomas Tamaio de Vargas Hiſtoriographus Regius, & ob hunc, & eruditos alios ingenij ſui fœtus doctis omnibus commendatus. IOANNIS DE SOLORZANO PEREIRA DE INDIARVM IVRE, SIVE De iuſta Indiarum Occidentalium inquiſitione, acquiſitione & retentione LIBER TERTIVS. In quo tituli, qui ad retentionem pertinent, peculiari obſervatione diſcutiuntur & illuſtrantur. CAPVT PRIMVM. De iuſtitia retentionis Novi Orbis, & an verũ ſit, quod Bodinus tradit, Catholicos ſcilicet Hiſpaniæ Reges ob illius conceſsionem effectos fuiſſe ſanctæ Romanæ Sedis vaſſallos, & feudatarios? & obiter nonnulla de feudis Eccleſiæ. SVMMARIVM CAPITIS PRIMI. -  1 Acquiſitio Novi Orbis ſi iuſta eſt, iuſtior erit retentio. -  2 Facilius aliquid retinetur, quàm de novo inducitur. Et num. 7. Fieri multa prohibentur, quæ facta tenent, ibidem. -  3 Lex patre furioſo, & aliæ ſimiles illuſtrantur. -  4 Actionem cui damus, multo magis exceptionem. -  5 Ius quæſitum difficilius tollitur, quàm quærendum. -  6 Retentionis, & conſervationis cauſa favorabilis eſt. -  8 Facilius aliquid prorogatur, quàm de novo conceditur. -  9 Continuatio, & conſervatio alicuius rei, eſt magis naturalis, quàm nova acquiſitio. -  10 Statutum quod prohibet acquiſitionem, non prohibet acquiſitorum retentionnem. -  11 Statutum loquens contra ingredientem poſſeſsionem, non habet locum cõtra retinentem. Et quare? -  12 Dubijs in cauſis, vel opinionibus, poſt factum, quæ poſſeſsioni favet, ſequenda eſt, ibidem. -  13 Alex. VI. R. P. Regibus Caſtellæ, & eorum ſucceſſoribus retentionem Novi Orbis donavit. -  14 Regibus noſtris Catholicis non ſolùm cura converſionis Indorum, ſed plena eorum dominatio ab Alexandro VI. conceſſa fuit. -  15 Prædicationis Evãgelicæ munus per ſe habet annexam curam, & protectionem Indorũ, abſq; alia cõceſsione Pontificis. -  16 Romanus Pontifex benè poteſt concedere plenum ius ad terras infidelium. -  17 Petr. Malferitus ſecurè defendit Rom. Pont. poſſe pleno iure Chriſtianis concedere terras infidelium. -  18 Chiapenſis Epiſcopus reprehenditur à Petro Malferito. -  19 Marquardus de Suſanis plenam dominationem Indiarum noſtris Regibus tribuit. -  20 Rutilius Benzonius, & alij referũtur, qui plenum dominium Novi Orbis agnoſcunt. -  21 Dominium plenum Indiarum virtute conceſsionis Alex. VI. ſemper ſibi Hiſpaniæ Reges tribui cenſuerunt. -  22 Tituli à primordio poſterior formatur eventus. -  23 Titulus præcedens talis præſumitur, qualem præſens poſſeſsio demonſtrat. -  24 Poſſeſsio ſubſequens eſt titulorum interpretativa, & declarat, quid venit in conceſsione. -  25 Maioratus inſtitutio dubia ex conſuetudine, & modo ſuccedendi in eo, recipit interpretationem. -  26 Conſuetudo decennalis eſt interpretativa legũ, privilegiorũ, ac ſcripturarum. Obſervantia interpretativa legum aut privilegiorum magnã vim habet, ibidem. -  27 Alex. VI. conceſsio, neceſſariò cum omnimoda iuriſdictione, & dominatione intelligi debuit. -  28 Eccleſiaſtica diſciplina, & Religio non poteſt ſecura eſſe inter Indos, ſine ſæculari dominatione. -  29 Status ſpiritualis non poteſt benè conſervari ſine temporali. -  30 Monarchia quælibet conſtat ex Divino cultu ſapientia Theologica, & potentia ſæculari. -  31 Sermo idem ubi duas ſententias exprimit, ea ſumitur, quæ rei gerendæ aptior eſt. -  32 Lex quoties 67. D. de reg. iur. explicatur, & illuſtratur. -  33 Actus ut magis valeat, quàm pereat interpretatio ſumenda eſt. -  34 Intellectus rei gerendæ aptior ille dicitur, qui magis conducit ad meliorẽ & faciliorẽ executionẽ rei, de qua agitur. -  35 Conceſſo aliquo negotio, non ſolùm neceſſaria, & præciſa concedi videntur, ſed & quæ ad illud commodius, vel facilius exequendum conducunt. -  36 Mandatum qui habet ad quæcunq; neceſſaria, ad utilia etiam habere videtur. -  37 Populi, qui ſe alicui principi ſuperiori in clientelam, vel protectionem dant, liberi eſſe non deſinunt: niſi aliter convenerint. -  38 Protectio in Regibus ſignificat, ſive importat iuriſdictionem. -  39 Ioan. Bodinus agnoſcit plenum dominium Indiarum Occidentalium ab Alex. VI. Regibus Hiſpaniæ conceſſum. -  40 Reges Hiſpaniæ quoad Indiarũ Occid. Regna eſſe feudatarios Eccleſiæ, Bodinus, & Marta teſtãtur: qui reprobãtur. -  41 Ioã. Bodinus pluribus Regibus ſine cauſa ſupremam dominationẽ negare ſolet. -  42 Bullæ Alex. VI. verba nihil Sedi Apoſtolicæ in provincijs Novi Orbis nomine feudi, vel alio reſervant. -  43 Feudum non inducitur, ubi donationis, & conceſsionis principalis verba abſoluta ſunt, & illud non reſervant. -  44 Donatio in dubio potius præſumitur, quàm feudum. -  45 Hiſpanis ſcriptoribus falsò imponit Bodinus, quòd dixerint, Reges noſtros ratione Indiarũ eſſe feudatarios Eccleſiæ. -  46 Regnum, vel provincia, quæ acceſſoriè alteri unitur, & incorporatur, eiſdem iuribus, & privilegijs gaudet, eiſdemq́; legibus gubernatur. -  47 Reges Hiſpaniæ nunquam ullum feudũ Eccleſiæ, ratione Indiarũ, perſolverũt, neque Eccleſia illud exegit. -  48 Lis inter Luſitaniæ, & Caſtellæ Reges orta ſuper terminis Indiarum à Rom. Pont. ex eorum compromiſſo ſedata fuit. -  49 Prædicationis munus iniũgere, & provincias ad illud obeundũ aſsignare, propriè ad Romanum Pontif. pertinent. -  50 Reges Hiſpaniæ cur Sedis Apoſtolicæ benedictionẽ, aut conceſsionem ad Novũ Orbem conquirendum expoſtulaverint? -  51 Infidelium provincias à quovis Principe Chriſtiano, etiam ſine licentia Pontificis converti, & ſubiugari poſſe, multi tradunt. -  52 Fruſtra precibus impetrat quis, quod proprio iure habet. -  53 Reges Hiſpaniæ non præiudicarunt iuri ſuo, Pontificem adeundo. -  54 Cap. veniens, de præſcrip. & lex ſi mulier, §. fin. de eo quod met. cauſ. cum ſimilibus explicantur. Et num. 61. -  55 Actum ſi quis propria auctoritate poſſit expedire, & iudicem adeat, an ſibi præiudicet, & ad viam facti redire prohibeatur? Et num. 63. -  56 Ius proprium, & gratia, ac privilegiũ quando ad idem tendunt, benè poſſunt concurrere, & cumulari. -  57 Cap. poſt electionem de conceſſ. præben. explicatur. -  58 Lex forma, §. fin. de cenſib. & aliæ ſimiles explicantur. -  59 Inducta ad augmentum non debent operari diminutionem. -  60 Abundans cautela non ſolet nocere. -  61 Titulos plures cumulare, ad ius ſuum magis ac magis confirmandum, nemo prohibetur: -  63 Petitio ſola gratiæ, aut privilegij non inducit proprij iuris renuntiationem. -  65 Pluribus remedijs, defenſionibus, aut actionibus quando quis uti poſsit? -  66 Lex nemo 43. de reg. iur. & ſimiles explicantur. -  67 Andreæ de Iſernia de Siciliæ Regno loquentis Doctrina diſcutitur. -  68 Siciliæ in Regno quod ius hodie habeant Romani Pontifices, ſecundùm Iſerniam. -  69 Regnum Siciliæ olim fuit de patrimonio Eccleſiæ, & poſteà varijs Principibus in feudum dari cœpit. -  70 Argumentum ſumi non poteſt de iuribus conceſsionis Regni Siciliæ, ad conceſsionem Novi Orbis. -  71 Siciliæ Reges nullum in temporalibus ſuperiorem agnoſcunt. -  72 Feudum, quod perſolvitur Eccleſiæ pro Regno Siciliæ, Neapolis, & Corſicæ, nihil officit eorumdem Regnorum Monarchiæ, & ſupremæ dominationi. -  73 Papæ ſubeſſe non minuit ius ſuperioritatis, & ipſe omnem, quam habet Eccleſia, transfert in Regnis, quæ in feudum concedit. -  74 Monarchiam Siculam in temporalibus, & ſpiritualibus qui aſſerant? -  75 Reges Siciliæ ex conceſsione Pontificis ſpiritualium cognitionem, tanquam Legatos Sedis Apoſtolicæ ſe habere prætendunt. -  76 Cardin. Baronius Monarchiam ſpiritualem Regum Siciliæ vehementer execratur. -  77 Cardinalis Baronij ſcriptis contra Monarchiam Siculam plures ſatisfaciunt, & Regijs edictis intercipi iuſſa ſunt. -  78 Excellentiſſ. Dominus ac Dñs Ioannes de Mendoça & Luna Montium-Clarorum Marchio laudatur. -  79 Feuda omnia remiſsivè narrantur, quæ Hiſpaniæ Reges & alij totius Orbis, Eccleſiæ perſolvunt. -  80 Hiſpaniæ Regnum ab antiquis Gothis Eccleſiæ Romanæ quoad dominium directum conceſſum fuiſſe, aliqui tradunt. -  81 Eccleſia Romana, ſi quod olim ius habuit in Regna Hiſpaniæ, iam illud amiſit, & quare? -  82 Aragoniæ quidam Reges feudum olim Eccleſiæ pietatis ergò promiſerunt, & qualiter illud ſublatum fuerit? -  83 Alphonſus Aragonum Rex cur de manu Pont. Romani Regni coronam accipere noluerit? -  84 Luſitaniæ Regnum Eccleſiæ feudatarium eſſe, plures affirmant, & quare? -  85 Hiſpaniæ Reges dempta fidei cauſa, Põtificem in temporalibus ſuperiorem non recognoſcunt. -  86 Reges Hiſpaniæ, & alij, qui liberi dicuntur, minus dependent ab Eccleſia, quàm Imperator. -  87 Imperatores coronantur à Rom. Pontifice. Et ei peculiare iuramentum præſtare tenentur. -  88 Imperator, qui Eccleſiæ Romanæ non præſtat auxilium, eſt periurus, & ſchiſmaticus. -  89 Reges Hiſpanie non tenentur præſtare ſpeciale fidelitatis iuramentum Romano Pontifici, licèt tempore coronationis iurent, ſe Eccleſiam pro virili defenſuros. -  90 Reges Hiſpaniæ per legatos obedientiam piè præſtare ſolent Põtificibus noviter creatis. -  91 Reges Hiſpaniæ ſi (quod abſit) hæretici fuerint, ex lege in Concilio Toletano lata, deponi iubentur. -  92 Ferdinandus V. Hiſpaniæ Rex, cognomento Catholicus, Tribunal Inquiſitionis inſtituit, & ei, ipſos etiam Hiſpaniæ Reges, ſubiectos eſſe voluit. QVÆ † ſuperioribus libris de iuribus, ac titulis, qui Novi Orbis inquiſitionem, & acquiſitionem iuſtam, & legitimã reddere poſſunt, adeò lato ſermone diſcuſsimus, præiudicio quodam oſtendunt, longè iuſtiorem, & tutiorem eiuſdem retentionẽ, & poſſeſsionem iudicari debêre. Conſtat namque † facilius aliquid retinêri, quàm de novo induci, & multa ab initio fieri prohiberi, quæ tamen facta tenêre, ac tolerari ſolent, l. patre furioſo 8. D. de ijs qui ſunt ſui, l. 1. & quãvis autem, D. de poſtul. l. favor. D. de ſponſalib. l. ult. de ritu nuptiar. l. 1. C. de uſu, & habit. cap. ad Apoſtolicam de Regular. Cap. quemadmodum de iureiuran. cap. ſi vir. diſtin. 23. cap. nec illud 30. quæſt. 5. cap. unico in fine de voto lib. 6. ubi in hãc ſententiam citatur illud Ovidij lib. 5. de Triſtib. eleg. 7. Turpius eijcitur, quàm non admittitur hoſpes. Ad † quorum adagiorum, ſive brocardicorum conſirmationem, & illuſtrationem plura alia adducit Iaſon omnino videndus in dict. 1. patre furioſo ex num. 8. ad 39. Alexan. in 1 ſæpè, col. 13. D. de re iud. Socin. Iunior cõſ. 1. num. 57. lib. I. Pariſius conſ. 28. numer. 11. lib.1. Tiraquel. de iure conſti. limit. 7. num. 43. Ludov. Gomecius in cap. 1. num. 88. de iudicijs lib. 6. Damaſus reg. 99. & Claud. Pratus Gneſèòn general. iur. lib. 4. tit. 8. cap. 4. pag. 165. & ſeq. Rebuff. 3. tom. ad leg Gallic. tract. de mater. poſſeſſor. art. 2. gloſ. 2. num 40. & in praxi benef. verb. Necnon iuris patron. num. 27. noviſsimè Ioan. Bap. Valençuela conſ. 51. ex numer. 31. Et Nos tetigimus ſuprà lib. 2. cap. 17. num. 40. & 41. de parvulis infidelium tractantes, qui licèt invitis parentibus baptizandi non ſint, baptizati tamẽ de facto, baptiſmus tenet, nec amplius illis tradendi ſunt. Quibus † ſimile eſt, quod ab Vlpiano pro regula conſtituitur in l. invitus 156. §. cui damus, D. de regul. iur. & in l. 1. §. is autem, D. de ſuperficieb. eum ſcilicet, cui rem non habenti damus actionem, eidem poſsidenti exceptionem multò magis competere: circa quam plura congerunt Decius Maynericus, Cagnol. Ferrarius, Pet. Faber, & Ręvard. ibîdem. Et ex † eodem principio deſcendit, ut faciliùs toleretur ius quæſitum, quàm acquirendum, l. 2. §. ex his, l. pluribus, §. ult. D. de verb. obligat. l. ut pomum, §. 1. D. de ſervit. Quemadmodum ex diverſo facilius impeditur ius competiturum, quam extinguatur acquiſitum, l. Papinianus, §. ſi conditioni, & ibi gloſ. D. de inoff. teſtam. Eſt † enim retentionis, & conſervationis cauſa favorabilior, quàm acquiſitionis, l. purè D. de doli except. l. militis codicillis, §. veteranus, D. de milit. teſtam. † Et ideò faciliùs cõceditur retentio, quàm nova acquiſitio, l. ſi repetendi, C. de cõdict. ob cauſ. l. per retentionem, C. de uſuris, l. Paulus, D. de doli except. notat Baldus in l. licèt, num. 2. D. de acquir. poſſ. dicens, quòd iura promptiora ſunt in retinendo, quàm in acquirẽdo, Cephal. conſ. 68. n. 20. to. 1. & cõſ. 151. n. 7. & conſ. 289. n. 5. to. 2. Ruyn. conſ. 66. n. 17. lib. 1. Craveta cõſ. 6. n. 98. Pet. Surdus conſ. 551. n. 21. Rota Roman. ſacri Palacij deciſ. 295. n. 2. part. 2. Menoch. de retinen. poſſeſſ. remed. 3. n. 979. Georg. Acatius lib. 2. de privileg. iur. civil. cap. 5. num. 79. Vnde etiam ſimiliter † faciliùs aliquid prorogatur, quàm de novo conceditur, cap. cùm olim Abbas de offic. delegati, Cravera de antiq. temp. 5. p. n. 15. Rebuffus in tract. de cauſ. poſſeſſor. benef. art. 6. gloſ. 1. num. 15. Boër. deciſ. 283. num. II. & deciſ. 294. num. 18. Cæſar. de Graſſ. deciſ. 46. num. 22. Qui etiam huius rationis rationẽ ſubiungunt, † quòd continuatio eſt naturalis, non verò nova acquiſitio, ut tradit Abb. in cap. cùm veniſſent, num. 7. de reſtit. ſpol. Ripa in l. 1. num. 36. D. de acquir. poſſ. Atque ita ſaciliùs aliquid cõtinuatur, & conſervatur in eſſe, quàm amiſſum, aut extinctum recuperetur, d. l. 1. §. cauſam, D. de poſula. l. uſu retinetur, D. quemadmo. ſervit, amitt. l. ſicut, §. ſin. D. quod cuiuſq; univerſit. cum alijs traditis à Cravera d. conſ. 6. & 299. num. 12. Et ideò † rectè docuiſſe videtur Abbas in c. Iudęi n. 2. de Iudæis, quem refert, & ſequitur Valençuela conſ. 4. n. 36. ſtatutum, quod prohibit acquiſitionem, non prohibere acquiſitorum retentionẽ, & Alexander conſ. 83. incip. Viſa facti narratione, num. 4. lib. 2. Vbi ait, † quòd ſtatutũ loquens cõtra ingredientẽ poſſeſsionẽ, non habet locũ in retinente ipſam anteà ſibi traditam; nam ingredi eſt, quando ab initio ingreditur, l. clàm poſsidere in princ. l. ſi id quod, §. I. D. de acqui. poſſ. & qui nõ apprehendit de novo, ſed cõtinuat poſſeſsionem, non dicitur eam ingredi, ſed retinêre, ut in d. l. ſi id quod, & in l. 1. C. commun. de legatis, & in cap. ex litteris de deſponſ. impuber. c. Monachũ 2. q. I. gloſ. verb. Innovare, in Clemen. 2. ut lite penden. Ioan. Andre. in rub. eod. tit. & Bertrãd. cõſ. 253. incip. Teſtes, n. 1. vol. 2. ¶ His addere † poſſumus, quod licèt vera, & vulgaris ſit illa iuris regula, quâ docemur, in dubijs, quæ vel ex facto, vel ex iure proficiſcuntur, tutiorẽ partẽ ſequendã eſſe, cap. illud de Cleric. excomm. c. ad audientiã, &c. ſignificafti el 2. de homicid. cũ alijs. Hæc tamen ante factũ intelligi debet, nimirũ, ut nõ poſsit quis facere id, de quo eſt dubiũ an ſit prohibitũ? Sed debeat abſtinêre. Nã poſt factum quis in dubio ſpoliari, aut re poſſeſsâ privari non debet, vel facere actũ poſitivũ de cuius obligatione nõ conſtat. Quin potiùs tunc alia regula iuris ſuccedit, quòd in dubio, & pari cauſâ melior eſt conditio poſsidentis, c. in pari de regul. iur. lib. 6. Quę procedit non folùm in materia iuſtitiæ, ſed etiam aliarũ virtutũ, ut pluribus relatis reſolvit Thom. Sanchez de matri. lib. 2. diſp. 41. q. 3. & Nicolaus Garcia de beneficijs 7. p. cap. 2. n. II. & ſeqq. ubi aliqua huius doctrinæ exẽpla proſequitur, & Dom. Covar. in Clem. ſi furioſus in princ. 1. part. n. 9. Salzedo in praxi cap. 14. litt. C. Avila de cenſuris 7. part. diſp. 3. dub. 9. & Salas de legib. tract. 8. diſput. unica, ſect. 20. & ſeqq. Et idem conſuluit in modo in practicandi duas opiniones contrarias Hoſtienſis, & Innocentij Ægid. Bellamera in cap. ex conquæſtione, num. 12. de reſtit. ſpoliat. quem refert Pacianus de probation. lib. 1. cap. 69. num. 21. Quę omnia in retẽtione huius Novi Orbis, de qua ſermonẽ habemus, lõgè planius, & ſecurius procedunt: cũ ipſe idem † Pontifex Alexander VI. Qui illius conquiſitionẽ Regibus Catholicis aſsignavit, eiuſdẽ etiã retentionẽ, & poſſeſsionem ipſis, & eorũ poſteris in perpetuum conceſſerit, ut ex tota Bullæ ſerie maniſeftè colligitur, cuius verba ſuprà lib. 2. cap. 24. retulimus, & præſertim ex illis: Omnes inſulas, & terras firmas inventas, & inveniendas, detectas, & detegandas, &c. Cum omnibus illarum dominijs, civitatibus, caſtris, locis, & villis, iuribuſq́ue, & iuriſdictionibus, ac pertinentijs univerſis, vobis, hæredibuſq; & ſucceſſoribus veftris (Caſtella, & Legionis Regibus) in perpetuũ tenore præſentium donamus, concedimus, & aſsignamus: voſq́ue, & hæredes ac ſucceſſores præfatos illarum Dominos cum plena, libera, & omnimoda poteſtate, auctoritate, & iuriſdictione facimus, cõſtituimus, & deputamus. Quibus † verbis, eorum opinio apertè convincitur, qui, ut ſup. d. lib. 2. cap. 23. ex num. 5. ad 14. animadvertimus, ſolam curam converſionis infidelium Regibus noſtris conceſſam exiſtimarunt, & nudam protectionem, adminiſtrationem, ſive ſuperintendentiam, quæ ad id commodius exequendum conduceret. Hoc † namque ipſummet Apoſtolicum prædicandi munus ſuapte naturâ præſefert, quod ſecundùm doctrinam Bellarmini lib. 1. de Rom. Pontif. cap 23. annexam habet quondam ampliſsimam, atque à Deo ipſo delegatam iuriſdictionem. Imò & omnem poteſtatem, & auctoritatem faciẽdi omnes ſpirituales functiones, & regendi, ac gubernandi animas in ſpiritualibus, cæteriſq́ue omnibus, quæ ad ſalutem earum pertineãt, ut optimè tradit D. Thom. in l. ad Corinth. cap. 12. & alijs relatis Rutil. Benzonius de anno Iubilæi lib. 2. cap. 24. pag. 154. Pontifex autem, ut prædicta verba declarant ulterius progredi voluit, cùm non ſolùm prædicationis curam Regibus noſtris iniunxerit, ſed ut eos ad hanc provinciam ſuſcipiẽdam, & exequendam magis promptos, idoneos, atque alacres redderet pleniſsimum dominium, & omnimodam in temporalibus utilitatem, poteſtatem, ac iuriſdictionem enixis, & geminatis clauſulis ſe illis, & eorum ſucceſſoribus concedere voluiſſe profiteatur. Quod iuxta † iuris regulas, & ſanctæ Romanæ Sedis uſum, & conſuetudinem rectè ſacere potuit, ut reſolvunt Palac. Rub. Sepulveda, Franc. Vargas, Gregor. Lopez, Anaſtaſ. Germon. Thom. Bozius, Doct. Marta, Rebellus, & alij, quos in eod. cap. 23. ex num. 63. citavimus, & iterum cap. 24. ex num. 19. Inter quos † Pet. Malſetitus apud Mandellum conſ. 769. num. ult. vol. 4. poſtquam toto illo conſilio iuſtitiam huius conquiſitionis pluribus argumentis oſtẽdere, & ab impugnationibus Epiſcopi Chiapenſis tueri curavit, & quòd mediante prædictâ Alexandri VI. conceſsione magis ſecurè procedat, ita concludit: Ex quibus omnibus conſtat, Maieſtatẽ ſuam licitè nõ ſolum quod ius Fori ſed quoad ius Poli, & nõ ſolùm quoad iudiciũ Eccleſiæ ſed quoad iudiciũ animæ, feciſſe has terras ſuæ ditionis, & fore verum Regem iſtorum, pium, & iuſtum, & non tyrannum, & † dictum Epiſcopum falsò & non abſque ſcandalo dixiſſe, quæ dixit: & licitè, & iuſtè eos, qui habuerunt ex Regũ conceſsione bona, magiſtratus, & dominatus in præmium ſuorum laborum, poſsidere quæ poſsident. Cui adſentiens † Marquardus de Suſanis in tract. de Iudæ. & Infidel. l. part. cap. 14. ſimiliter reſolvit: Quòd virtute dictæ conceſsionis Alex. Sexti, iuſtè bella mota fuerunt Indis noviter repertis per gentes Hiſpanorum, ut nomen Salvatoris Domini noſtri Ieſu Chriſti in terris, & inſulis prædictis facile induceretur, quod non poterat prædicari, niſi prius ſuperatis gẽtibus illis, natura barbaris, quod rei exitus demonſtravit: nam poſtquàm fuerunt debellatæ, nomen Chriſti, & eius Evangelium receperunt, & ita iure iuſti belli legitimè poſſeſſæ ſunt, & poſsidentur per Hiſpanos. Hoc idem † non minus apertè poſt Sanderum, & Boterum, quos refert, ſcriptum reliquit Rutilius Benzonius de anno Iubilæi lib. 1. cap. 10. pag. 53. ſic inquiens: Hanc Novi Orbis converſionem inprimis complexus eſt Alexander VI. qui, ut cognovit illius notitiam in dies excreſcere, & Hiſpaniarum Reges eo animo eſſe, ut non minus temporale ipſorũ Regnum, quàm, imò præcipuè Regnum Dei amplificarent, hoc illis demandavit, eoſq́ue adſtrinxit, ut maxima, qua poſſent, diligentia, in illorum populorum converſionem incumberent, quod ut fortiùs exequerentur, ipſis, quidquid acquirerent, omni meliori modo conceſsit, &c. Et reverâ, † hoc plenum Novi Orbis dominium, quod hodie noſtri Reges obtinent, & exercent, illis ab initio conceſſum fuiſſe, vel ex eo colligi poteſt, quòd ſemper ita Alexandri VI. donationem acceperint, & eius virtute atque auctoritate ſubnixi, has provincias per centum & triginta annorum diſcurſum cum omnimoda poteſtate, & iuriſdictione poſſederint. Nam † quemadmodum à primordio tituli poſterior formatur eventus, l. 1. circa fin. C. de impon. lucrat. deſcrip. cum alijs, quæ congerit Bartol. conſ. 243. fuit quidam, n. 2. lib. 1. Alexand. conſ. 90. in fine lib. 3. Craveta conſ. 158. In fine, Card. Tuſchus pract. concluſ. iur. verb. Titulus, concluſ. 314. & tetigimus ſup. lib. 2. cap. 24. num. 86. ita † ex poſt facto talis pręſumitur titulus, qualẽ præſens, & præterita poſſeſsio demonſtrat, cap. cùm dilectus de conſuetud. ubi egregiè notant Abbas, Anton. & Imola, cap cùm veniſſent, ubi DD. de inſtitutionibus, l. quædam mulier, D. de rei vend. l. ſicut, §. ſupervacuum, D. quib. mod. pign. vel hyp. ſol. l. 4. titul. 33. part. 7. Bald. conſ. 130. volum. 1. & in cap. 1. colum. 2. de Capitan. qui Curiam vendid. Vbi dicit, † quòd poſſeſsio ſubſequens, eſt titulorum interpretativa, idem Baldus conſ. 420. vol. 1. & conſ. 352. lib. 3. Ubi tradit, quòd poſſeſsio, vel uſus declarat, quid venerit in conceſsione, quem ſequitur alia congerens Paulus Caſtrenſ. conſ. 347. volum. 1. Craveta conſ. 192. Socinus conſ. 3. num. 5. vol. 1. & conſ. 58. vol. 3. Curtius conſ. 162. col. 3. Aretinus conſ. II. num. 6. Alciat. conſ. 112. num. II. lib. 4. Bald. Iaſ. Decius, & cæteri cõmuniter ſcribentes in l. ſi certis annis, C. de pactis, idem Decius conſ. 156. in ſine, Laurẽt. Sylvanus conſ. 66. n. 20. & alios allegans Bertazolus in cõſ. civili 97. num. 23. vol. 1. & Pariſius conſ. 140. num. 25. vol. 1. & conſ. 3. num. 10. vol. 4. Matth. de Afflictis deciſ. Neapol. 2. Camill. Borrellus de præſtant. Reg. Cathol. cap. 53 n. 37. ¶ Et in materia † utili noſtrorum maioratuũ Hiſpaniæ ad interpretationem l. 41. Tauri, quod verba dubia ſcripturæ inſtitutionis maioratus, illum in perpetuum inducant, ſi concurrat conſuetudo, ſaltem per decennium obſervata, ut in bonis in ea contentis iure primogenituræ ſuccedatur, optimè reſolvunt Roder. Suarez in. l. quoniam in prioribus, ampliat. 10. à num. II. Didac. Perez in l. fin. tit. 13. lib. 3. ordin. verb. Cien años, verſ. Vtrum ius primogenituræ, Mieres de maiorat. 4. par. quæſt. 20. à num. 56. latè Burgos de Paz conſ. 9. num. 3. Molina de Hiſpan. Primogen. lib. 2. cap. 6. num. 58. & 59. Alter Molina de maiorat. diſput. 596. ubi ex prædictis, & alijs iuribus, & auctoribus probant, conſuetudinem † eſſe interpretativã legum, privilegiorum, & ſcripturarũ, quæ ex decennij lapſu interpretantur atq; declarantur. ¶ Et quòd non requiratur, quòd ſit præſcripta, ſed ſufficiat ſpatio quantumcunque brevi illius uſum invaluiſſe, Tiber. Decia. conſ. 44. per totum, maximè num. 6. volum. 2. Surd. conſ. 335. num. 26. & 27. vol. 3. Menochius conſ. 163. num. 8. vol. 2. Burgos de Paz conſ. 23 num. 5. ubi addit, quòd talis obſervãtia declarativa extenditur etiã ad caſus nõ expreſſos, quãvis non reſpondeant proprietati verborũ, ſed aliquantulum naturali eorũ ſignificationi adverſetur. Et etiã in odioſis, & ubi ius commune reſiſtit, ut latè per Ioſeph. Ludovic. de conſuet. concluſ. unica, illat. 13. 36. 40. 154. cũ pluribus alijs. Et quamvis mala appareat, ut cõſtat ex Rota Romana apud Nicol. Garc. de benefic. 5. p. c. 1. n. 137. & ſeq. & tradit alia Seraph. deciſ. 454. n. 3. Tiber. Dec. conſ. 31. à n. 151. vol. 1. Maſcar. de probat. concl. 145. Card. Tuſch. tom. 2. concl. 878. & Nos ſup. lib. 2. cap. 24. num. 86. & ſeqq. Maximè, † cũ in caſu, de quo loquimur, hanc interpretationem, etſi verba ita clara non eſſent, neceſsitas rei, quæ gerenda erat, extorquere debuiſſet. Quis enim nõ videt, parum ſecurã eſſe poſſe † Eccleſiaſticã diſciplinam, quam inter iſtas barbaras nationes ſeminare conabantur, ſi eam ſæcularis potentia, & dominatio non comitaretur? Status † quippe ſpiritualis conſervari non poteſt ſine temporali, ut pluribus oſtendit Fr. Ioan. à Ponte in cõven. utr. Monarch. lib. 1. cap. 7. pag. 37. & 38. & hiſtoriarum monumentis docemur, † quòd in qualibet Monarchia, ab initio ſæculi, tria ſe invicẽ per ordinem comitata ſunt, Divinus cultus, ſapientia ſcholaſtica (id eſt Theologica) & ſæcularis potentia, ut præclarè tradit D. Thom. lib. 2. de regim. Princip. cap. 16. Vnde ſuccedit † alia regula iuris, quę habet, quoties idem ſermo duas ſententias exprimit, eam potiſsimùm accipi debere, quæ rei gerendæ aptior ſit, l. quoties 67. D. de reg. iur. Quò † loci Dec. Mayner. Cagnol. Ferrar. Petr. Faber, & Rævardus ſic Iulianũ exponunt, quaſi docêre voluerit, verba dubia iuxta ſubiectam materiã explicanda eſſe. Vel † ut magis actus valeat, quàm pereat: reſque, de qua agitur, in tuto ſit, l. quoties, & l. ubi eſt verborũ in fine, D. de rebus dubijs, l. quoties in ſtipulationibus, D. de verb. obligat. l. non puto, D. fam. erciſcundæ, l. ſi uno, D. locati, l. inſulam, de præſcrip. verb. cum alijs, quę adducit Stepha. de Federicis in tract. de interpr. leg. part. 3. & Simon de Prætis de interpret. ult. volunt. lib. 2. fol. 176. ſolut. 2. num. 17. Ego verò ſic etiam exponi poſſe arbitror, † ut intellectus rei gerendæ aptior a. 1. C. Ille dicatur, qui rei, de qua agitur, magis reſpondet, & ad eam magis promovendã, commodiuſq́ue exequendam dirigitur. Nam † cũ aliquid alicui conceditur, non ſolùm quod ad illud expediendum, neceſſarium eft, cõceſſum videtur, l. 2. cum vulgatis, D. de iuriſd. omn. iud. Sed & quod maiorem eiuſdem negotij commoditatem, & facilitate reſpicit, ex text. eleganti in cap. prætereà 5. de offic. delegati, 1. penult. D. de uſufruct. l. 1. §. ſi ei quẽ, verſ. fin. D. de inſtitor. l. 1. §. fin. D. de uſufruct. legato, l. veteres in princ. D. de itinere actuq́ue privat. cap. fin. de dolo, & contumac. per quem notat ibi Baldus, † quòd qui habet mandatum ad quæcunque neceſſaria, videtur etiam habere ad ea, quæ utilia ſunt, Franc. de Aretio in cap. de teſtibus, col. 3. de teſtib. Vbi tenet, † quod in diſpoſitione hominis uno conceſso, veniunt non ſolùm ea, ſine quibus actus explicari non poſſet; ſed etiam ea, cum quibus facilius, & commodius expeditur, quem laudat, & ſequitur Iaſon in dict. 1. 2. de iuriſd. omn. iud. num. 11. verſ. Iſtam regulam, ubi reprobat opinionem Geminiani, aliter ſentientis contra Dom. de Rota, deciſ. 379. Quibus addere poſſumus, † quòd licèt regulariter populi, qui ſe alicuius ſuperioris poteſtati, & protectioni iure fœderis, vel clientelæ pro pacis medijs, vel aliâ ratione, committunt, liberi eſſe non deſinant, nec ſibi aliquam ſubiectionem imponant, ut tradunt communiter Bartol. & DD. per text. ibi in l. Non dubito 7. §. liber autem, D. de capt. & poſtlimin. reverſ. Felin. in cap. cùm non liceat num. 9. & ſeq. de præſcrip. Ioan. de Platea in l. 1. C. de excuſat. lib. 10. Ioan. Cephalus conſ. 328. Modeſtin. Piſtorius conſ. 43. num. 30. deciſ. Cameræ Imper. 1. tom. part. 2. voto 27. num. 10. fol. 159. Ioan. Bodin. in tract. de Repub. lib. 5. cap. 6. Renat. Choppin. de demanio Franciæ lib. 3. tit. 18. num. 7. Pet. Gregor. lib. 20. Syntag. cap. 5. & plurimi alij relati ab Henric. Roſenthal. In epitome. feud. part. 1. cap. 4. concluſ. 14. fol. 124. Vbi tamẽ verba conceſsionis, vel conventionis ulterius progrediuntur, ſæpè ſolet ex illis ſuperioritatis, & dominationis ius induci, & acquiri, ut ijdemmet Auctores obſervant, & Everard. conſ. 3. num. 9. Goden. conſ. 32. num. 3. & Fulvius Pacianus de probat. lib. 2. cap. 43. num. 16. Præſertim † quãdo Regibus talis cliẽtela conceditur, in quibus protectio ſignificat iuriſdictionem, cap. ad audiẽtiam de appellation. ubi DD. & alij, quos refert, & ſequitur Guido Papæ deciſ. 151. num. 9. verſ. Venio ad ſextũ, Auguſt. Veroius conſ. 65. num. 119. vol. 1. & Didac. Perez in l. 3. tit. 3. lib. 1. ordinam. col. 2. Et hanc † plenam Novi Orbis donationem Alexãdrum VI. Regibus Hiſpaniæ feciſſe, ultra ſuprà dictos auctores, apertè etiam fatetur Ioan. Bodinus lib. 1. de Repub. Cap. 9. cuius verba refert Mag. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. c. 27. pag. 163. Addit verò † Bodinus, eiuſdem conceſsionis virtute potentiſsimos Reges noſtros effectos fuiſſe Romanæ sedis vaſſallos, & feudatarios ligios, quoad inſulas maris Oceani, Regnum Peruanum, & reliqua, quæ in utraque India ex Pontificum conceſsione acquiſierunt, & in poſterum acquiſierint: quoniã hoc, inquit, inter ipſos pactum fuit, ut vel ipſi Hiſpani ſcriptores affirmãt. Quod etiam admittere videtur Marta de iuriſdict. l. part. cap. 26. num. 55. Sed falſum utique eſt, & nullo iure, ratione, vel auctoritate probatur, ſed ſolâ Bodini calumniâ, † qui frequenter pluribus Regibus ſine cauſa ſupremam dominationem adimere ſolet, ut benè advertit Dom. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hiſpan. cap. 2. fol. 12. Inprimis namque † Bullæ Pontificiæ verba (ut ex illorum ſerie manifeſtè conſtabit) nullam prorſus huiuſmodi feudi mentionem directè, aut indirectè fecerunt, neque aliquid Sedi Apoſtolicæ in his Novi Orbis provincijs ullo pacto reſervarunt; ſed totum ius, dominium, & iuriſdictionem earum plenè, & liberè cum ſolo onere prædicationis & converſionis Indorum Regibus Catholicis conceſſerunt. Vnde ſuccedit communis omnium Doctorum opinio, quę † habet, quòd quando Princeps, vel Imperator nihil ſibi reſervat, ſed utitur verbo, Donamus, largimur, concedimus, & alijs ſimilibus, non inducitur feudum, neque aliqua feudi reſervatio, ſed pura & abſoluta donatio, ut egregiè probat, & proſequitur Oldrad. conſ. 159. Angelus conſ. 242. incip. Super puncto, in fine, Decius conſ. 32. & 498. col. 2 num. 11. Mandellus Albanus multum in noſtris terminis loquens, conſ. 64. num. 29. & ſequent. & num. 64. lib. 1. idem lib. 1. ubi rectè concludit, † in dubio potiùs pręſumi, & induci donationem, quàm feudum: quod etiam ſequitur, & communiter receptum eſſe teſtatur Socinus Iunior conſ. 102. incip. Non ſum, n. 9. & ſeqq. vol. 2. Decius conſ. 85. col. 3. & coſ. 193. col. I & cõſ. 208. col. 2. & cõſ. 269. col. 2. & plures alij relati per Iulium Clar. & eius addition. Baiardum in §. feudũ, q. 17. & Henricum Roſenthalium de feudis l. part. cap. 6. cõcluſ. 26. num. 2. & ſeqq. ubi innumeros citat litt. B. &c. & hoc pugnâ carêre inquit. ¶ Et magis in terminis, quòd Papa dum Regnũ cõfert, dat omnem poteſtatis plenitudinem, & aliquem inveſtiens omnia Regalia liberè concedere videtur, pluribus, poſt alios, probat Barthol. Cæpola de ſervit. Urb. præd. cap. de portu, colum. 1. & Camil. Borrell. de præſtant. Reg. Cathol. cap. 48. num. 12. & 16. pag. 352. Secvndò, † quia pariter falſum eſt, quod idem Bodinus noſtris Scriptoribus, rerumq́ue Indicarum Hiſtoricis imponit: nam illi potius docent, quòd quemadmodum quoad Caſtellæ, & Legionis Regna, Reges noſtri nullum ſuperiorẽ in temporalibus recognoſcunt, ut late probavimus ſuprà lib. 2. cap. 21. ex num. 70. ita & in provincijs Novi Orbis, quæ illis adiectæ ſunt, eandem omnino exemptionem conſervant, ut expreſsè præter alios advertit Domin. Sotus de iuſt. & iure, lib. 4. quæ. 4. art. 2. & Camill. Borrel. de pręſtan. Reg. Cath. cap. 46. ex num. 217. & cap. 47. ex n. 6. 7. & 14. ¶ Vulgaris quippe doctrina eſt, † provincias de novo quęſitas, & alicui Regno acceſſoriè unitas, & auctas, atque (ut ita loquar) incorporatas, unum & idẽ Regnum cenſeri, eiſdemq́ue legibus, iuribus & privilegijs gubernari, & gaudere debere, ut pluribus oſtendunt Bartol. Bald. Caſtrenſ. & alij per text. ibi in l. ſi convenerit la 2. §. ſi nuda, D. de pignorat. act. idem Bald. in l. cunctos populos, num. 1. ad medium, C. de ſumma Trinit. idem Bartol. in l. damni, §. ſi is, qui ædes, D. de damno infecto, & in tract. Tiberiadis, Rub. de inſula, col. 2. Ioan. de Platea in l. neminem, C. de Decurion. lib. 10. in fine, Angel. in l. de quibus, col. penult. D. de legibus, Barbacia in cap. Rodulphus num. 7. de reſcriptis, Guido Pap. conſ. 134. & deciſ. 265. ubi eius additio, Iaſon in § in perſonam, num. 10. cum ſeqq. inſt. de action. Gregor. Lopez per text. ibi in l. 4. titul. 12. & in l. 27. tit 7. part. 1. & in l. 7. tit. 20. part. 3. gloſ. 3. & plures alji, quos refert & ſequitur Matthæ. de Affictis in tit. quæ ſint Regalia, verb. Portus, num. 15. in uſib. feud. Avilès omnino videndus in cap. Prętorũ in proœmio, verb. Islas. ex num. 2. ad 14. & in cap. 6. verb. I ſu tierra, bum. 5. Mieres de maiorat. 2. part. quæ ſt. 5. à num. 11. Hierony. Gõçalez in reg. 8. Cancellar. gloſ. 5. §. 7. à num. 119. Fran. de Clapperijs deciſionum cauſ. fiſcal. cauſa 1. quæſt. unica num. 14. & ſeqq. Lanarius conſ. 76. num. 13. Vincent. de Franchis deciſ. Neapol. 506. num. 11. & in terminis de provincijs Novi Orbis agens Laſarte de decima empt. & vend. in præfat. num. 20. in addition. & noviſsimè Ioan. Bap. Valençuela conſ. 82. num. 70. & conſ. 79. num. 39. Quod ſecus eſt, quando æquè principaliter uniuntur, nam unumquodque retinet, & cõſervat iura & privilegia ſua, ut tradũt ijdem Auctores ſuprà relati, & ultra eos de Regno Aragonię loquens Seſſe deciſ. 113. num. 20. part. 2. de Neapolitano, & Siculo Gizarel deciſ. Neapol. 43. n. 23. 29. & Fran. Milanen. deciſ. 2. Borrel. in compend. deciſ. tom. 1. tit. 43. num. 158. de Regno Valentiæ, Leo. deciſ. 2. num. 34. 1. part. Portugalliæ, Aguirre in Apologia 4. part. à num. 55. Gabr. Pereira deciſ. Luſit. 2. à num. 2. & Did. à Brito in cauſa maior. Reg. Coronæ, quæſt. 1. num. 13. & 20. & de Mediolani Ducatu Lancellot. Gallia ad conſuet. Alexan. in præfat. num. 94. Deniqve † contra Bodinum facit, quia nullibi legitur, quòd Reges noſtri ob prędictam Alexandri Sexti conceſsionem ſe in temporalibus Eccleſię iuriſdictioni quoad iſtas provincias ſubiecerint, vel quòd ullo tempore Romani Pontifices hoc iure, & poteſtate in illis uſi fuerint, imò neque uti voluerint. Nam quod Bodinus, & Marta conſiderant, † de lite inter Luſitanię, & Caſtellæ Reges ortâ, & ab Alexandro VI. terminorum diviſione, & lineæ deductione compoſitâ, de qua plura diximus ſup. lib. 1. cap. 6. ex num. 69. & lib. 2. cap. 24. num. 18. ex communi ipſorum Regum conſenſu, ad vitandas, & ſedandas diſcordias proceſsit, ut egregiè tradit Thom. Bozius de ſign. Eccl. Dei lib. 17. cap. 4. verſ. Ioanni primo, & noviſsimè Seraph. Freitas de iuſto Imp. Aſiat. cap. 7. num. 5. Et quia cùm eo † tempore de prędicationis, & converſionis munere præcipuè tractaretur, eius deſcriptio, & aſsignatio cum primis ad Sedem Apoſtolicam pertinebat, ut benè obſervat. Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide, diſpu. 18. ſect. 1. num. 7. & Nos ſuprà lib. 2. cap. 24. num. 18. reſolvimus. Quod etiam, † & eximia pietas, & Religio, quâ noſtri Catholici Reges Romanam Eccleſiam ſemper proſequuti, & venerati ſunt, eoſdem induxit ad Pontificis conceſsionem, benedictionem, aut beneplacitum expoſtulandum, ut melius, & fœlicius detectionem, & conquiſitionem Novi Orbis, quam præmanibus habebant, exequerentur. Quamvis † non deficiant plures doctiſsimi viri, qui & nunc cenſent, & eâ tẽpeſtate cenſuerunt, Chriſtianos Principes etiam abſque aliqua Pontificis licentia, & cõceſsione, quorumlibet Infidelium provincias cõvertere, & ſibi ſubijcere poſſe, ut tetigi ſup. lib. 2. cap. 13. num. 6. & alibi paſſim, & cõſtat ex traditis a Petro Malferito d. conſ. 769. apud Mandellum, vol. 2. Marquard. d. tract. de Iudæ. & infidel. 1. par. cap. 14. Fr. Anton. à Corduba in quæſtionario, lib. 1. quæſt. 57. dub. 5. Ant. de Herrera, qui rem, uti geſta fuit, ex hiſtoriæ monumentis recenſet in hiſtor. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 2. cap. 4. & Ægid. Benedict. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, cap. 3. num. 21. Quod nõ eâ mente dictũ quiſpiam exiſtimet, ut Pontificiæ conceſsionis vigorem, & effectum aliquatenus infringere velim, de cuius ſuprema, hac in parte poteſtate, & auctoritate, ita lato ſermone in ſuperioribus egi. Sed ut planiùs appareat, ſi prædictorum Auctorum ſententiam admitimus, nullam fuiſſe cauſam prædicti feudi inducendi, & recognoſcendi, cùm Pontifex † nihil de ſuo conceſſerit, & Reges noſtri id quod poſtulabant, iure proprio conſequi poſſent, arg. l. Titia Seio in princip. de legat. 2. l. 1. C. de re iudicata. §. ſi res aliena, inſt. de legatis. Vbi non videtur quis legitimè petere id, quod iam apud ſe habet, l. 1. in fine, D. ad municipal. l. quæ ſub conditione, §. fin. D. de condit. inſtit. l. unica, C. de theſaur. lib. 10. ibi: Vt ſuperfluum ſit hoc precibus poſtulare, quod iam lege permiſſum eſt, cum alijs, quę tradit Greg. Lopez in l. 6. gloſ. 4. tit. 11. part. 6. gloſ. verb. Componedum, in cap. nuper de decimis, Surdus cõſ. 215. num. 21. & in tract. de aliment. tit. 9. quæſt. 35. num. 25. Menoch. de adipiſcenda poſſeſſ. remed. 4. num. 179. Hippolyt. Riminald. in l. qui ſe patris, num. 217. C. unde liberi, Navarr. conſ. 1. num. 4. ſub titul. de poſtulat. Prlat. & Valençuela conſ. 69. num. 88. & 89. & conſ. 74. num. 65. Neque his obſtat, † ſi replicetur, quòd quamvis dicta conquiſitio, ſolâ, & propriâ Regum noſtrorum auctoritate fieri potuiſſet, ex eo tamen, quòd Pontificem adierunt, & eius interventionem, licentiam, & conceſsionem neceſſariam eſſe exiſtimarunt, iam amplius, & hoc totum ius, quod habent Apoſtolicæ conceſsioni & liberalitati acceptum ferre debent: † argum. cap. veniens de præſcrip. l. ſi mulier, §. ſin. de eo quod met. cauſ. l. ſi cui, ubi gloſſa verb. Mutandæ, D. de ſervit. l. de pupillo, §. meminiſſe, D. de novi oper. nuntiat. & aliorum, quæ in ſimili ad varios caſus notari ſolent de eo, qui poteſt † actum expedire propriâ auctoritate, quod ſibi præiudicat adeundo iudicem, nec ad viam facti redire poteſt, ſed debet expectari iudicis auctoritas, ut tradit Bald. in l. ædem. n. 21. C. de locato, Gregor. Lopez in l. 6. glof. 1. verſ. Si temen iudex, tit. 8. par. 5. Oſaſcus deciſ. Pedemont. 164. num. 16. in fine, & num. 17. Valaſcus conſultat. 88. à num. 7. lib. 1. & Lancellot. in tract. de attentat. cap. 4. in præfat. à num. 419. & ampliat. 1. per totam. Nam † verior reſolutio eſt, quòd prædicta iura loquuntur, quando gratia, vel privilegium, quod petitur, & impetratur, omnino contrarium, & repugnans eſt iuri, quod alias precator habebat; tunc enim ab eo recedere, eiq́ue renuntiare velle videtur. Atverò quãdo hæc contrarietas, vel repugnantia non adeſt, etiam ſi quis gratiam aut privilegium impetret, ad id quod ſemoto eo fecere poſſet, non inducitur proprij iuris renuntiatio, immutatio, diminutio, aut confuſio. Sed. potius unum † ius alterum confirmat, ac iuvat, & electivum manet, aur etiam ſimultaneum, ſi ſe invicem non impediant, cap. poſt electionem de conceſ. præbend. ubi Abb. num. 4. & in d. cap. veniens, num. 18. cap. auditis de præſcription. cap. cùm perſonæ, §. Quod ſi tales de privileg. lib. 6. cap. cùm dilectus de conſuetud. † optimus text. in l. forma, §. fin. D. de cenſib. ibi: Si quis veniam petierit, ut cenſum ſibi emendare permittatur, deinde poſt hoc impetratum cognoverit, ſe non debuiſſe hoc petere, quia res emendationem non deſiderabat: nullum ei præiudicium ex eo quod petijt, ut cenſum emendaret, fore, ſæpiſsimè reſcriptum eſt, ubi gloſ. verb. Reſcriptum, alios concordãtes allegat, l. fin. C. de repud. hæred. per quam ſolam, de cæteris oblitus, ſic in pulchra ſpecie, poſt Bald. Alex. & alios, quos refert, docet Molina de Hiſpan. primogen. lib. 2. cap. 10. num. 75. ibi: Nam quoties concurrunt quod aliquid ius commune, & privilegium, non confunduntur, ſed poteſt quis quoad id uti iure communi, & etiam privilegio. Vnde † Regibus noſtris nocêre nõ debuit, quòd ad maiorem ſui iuris ſecuritatem, & corroborationem Pontificis aſſenſum, & beneplacitum requiſierint, arg. l. legata inutiliter, D. de legat. 1. & de adimen. legat. † abundans quippe cautela non ſolet eſſe nociva, l. non ſolent 94. D. de regul. iur. l. teſtamentũ 17. cum vulgatis, C. de teſtam. quod eſſe veluti proverbium inter Iurisperitos tradit D. Auguſtin. lib. 4. de Civit. Dei cap. 27. Et † nemo prohibetur plura iura, & titulos cumulare, tam ad ſui iuris confirmationẽ, cum de eo certus eft, quàm ad maiorem cautelam, quando de eo dubitat, l. 4. D. ad leg. Falci. cap. ſacrorum 12. quæſt. 2. d. cap. poſt. electionem, cum alijs, quæ plenè notat Felinus in cap. in noſtra, num. 2. de reſcript. Ludovic. Roma. conſ. 350. num. 13. Paul. Caſtrenſ. in l. quidam, §. ſed cùm veteres, num. 2. C. de neceſſ. ſerv. hæred. inſtit. Zaſ. in l. 3. §. ex pluribus, num. 34. D. de acquir. poſt. Lofredus conſ. 17. num 57. Cavallinus milleloq. 773. num 1. Molina d. lib. 2. cap. 2. num. 11. in fine, & num. 14. & cap. 7. n. 70. Menochius lib. 4. præſumpt. 4. per totam, & Cervantes in l. 3. Tauri, num. 66. & 72. qui ita rectè † reſpondet ad text. in d. cap. veniens. In cuius ſpecie meritò advertit Abbas ibîdem, num. 19. ſolam gratiæ impetrationẽ nocêre, etiam ſi quis eâ uſus non fuerit. Cæterùm † quando obtenta, & impetrata non fuit, ſed duntaxat petita, non inducitur renuntiatio iuris communis anteà competentis, & impetrans poterit ad illud redire, argum. celebris text. in l. ſi verò nõ habuit effectum petitio. 8. D. de bonis legat. præſtand. & aliorum, quæ in ſpecie ſubtiliter expendit Oldradus cõſ. 313. num. 5. Et idem † reſponderi, & notari poteſt circa illam doctrinam ſuprà relatam; quod qui ſemel iudicem adijt, ad viam facti redire non poteſt. Præterquàm quòd in hoc plures alij contrarium defendunt, ex d. l. forma, de cenſibus & ſimilibus, & ut plurimùm, in iudicialibus tantùm procedere tradunt, ad obviandum rixis, & ne iudiciorum auctoritas contemnatur, in quibus variare non licet: ſecus autem in actibus extraiudicialibus, ubi non requiritur ſine figura iudicij, ut conſtat ex Lancelloto, & Valaſco ubi ſup. Alexan, conſ. 105. num. 27. lib. 3. Menoch. d. remed. 4. de adipiſcend. num. 425. & plenius ex ferè omnes utriuſque opinionis rationes, & ſequaces adducũt. A quibus † non multum diſtat vulgaris regula iuris, quæ docet, neminem prohiberi pluribus remedijs, & defenſionibus uti, ſi ad eundem finem tendant, & dirigantur, de qua in l. nemo, & l. is. qui dicit, D. de exception. l. nemo ex his 43. D. de regul. iur. & in cap. nullus pluribus, eodem titul. lib. 6. ubi Petr. Faber, & Petr. Pechius alia plurima congerunt. Quod licèt in actionibus regulariter prohibeatur, † ut dicitur in eâdem l. nemo, & in l. quod in hæredem, §. eligere, D. de tributor. actio. l. cùm filius 76. §. varijs, de legat. 2. cum mille alijs adductis gloſſa, & Doct. ibîdem, & Dueñas reg. 14. adhuc tamen permitti videmus, quando invicem contrariæ non ſunt, neque electione tolluntur, aut abſolutoria lata in una, parit exceptionem rei iudicatę in alia, ut optimè poſt Plateam, & alios, obſervat. Ioann. Oinotomus in §. ſi minus, num. 17. & 18. inſtit. de action. Vel quando quis incertus eſt, quæ potius actio teneat, vel de iure ſuo dubitat: tunc enim poteſt plures actiones non ſolùm habêre, ſed etiam ad maiorem iuris ſui comprobationem, & conſequutionem ſimul eas in iudicium deducere, ut ex altera victus, alteram exequatur, ex alia videlicet cauſa, ut benè notavit Ioan. apud Accurſ. in d. §. eligere, Petrus Faber in d. l. nemo ex his, pag. mihi 192. in fine, & in optimis caſibus inſinuatur in l. 1. §. quia autem in fine, D. quod legat. l. contra maiores, C. de inoffic. teſtam. Rvrsvs † non oberit, ſi quis pro Bodini ſententia perpendat doctrinam Andreæ de Iſernia in cap. 1. §. præterea, verſ. Ratione peccati, num. 53. de prohib. feud. alienat. & in §. nec Dominus, verſ. Hoc caſu, num. 45. quẽ refert, & ſequitur Hieron. de Monte in tract. de fin. regund. cap. 29. num. ult. Quatenus inquit, † Romanum Pontificem in Regno Siciliæ, quia ex eius conceſsione poſsidetur, proprietatis dominum manſiſſe, atque adeò in illo etiam in temporalibus iudicare poſſe, & declarare quòd Rex non alienet, quia intereſt eius ius proprietatis conſervare, & ut afflicti ſubditi à gravaminibus releventur. Nam ut hanc ſententiam veram eſſe concedamus, parum quidem ex ea ſupremæ Orbis Novi dominationi præiudicabitur. Etenim, † ut idem Andreas de Iſernia ibîdem, apertè ſupponit, & colligitur ex cap. ad Apoſtolicæ de re iud. lib. 6. Clement. Paſtoralis eodem, Siciliæ Regnum olim tam in ſpiritualibus, quàm in temporalibus ad Eccleſiæ Romanę patrimonium pertinebat ex antiqua illa Conſtantini donatione, & ab ea in feudum conceſſum fuit diverſis Comitibus, ac Regibus, ſub varijs pactionibus, & vectigalibus, ut refert Raphaël Volaterranus lib. 5. cõment. cap. Siciliæ, pag. 2. & lib. 2. Geograph. cap. 2. Facellus, Bernard. Corius, & Ioſeph. Carnevalius in hiſtor. Reg. Sicil. per totam, Forcatul. de Gallor. Imper. & Philoſoph. lib. 2. pag. 118. Carolus Sigonius de Regno Italiæ lib. 5. 6. & 7. & plurimi alij; quos late recenſet Borrellus de præſtan. Reg. Cathol. cap. 46. & cap. 47. ex num. 1313. Marta de iuriſdict. 1. part. car. 5. num. 8. & cap. 26. ex num. 6. ad 34. Scaccia de appellat. quæſt. 7. num. 76. & ſeqq. & quæſt. 8. num. 110. Thom. Bozius de ſign. Ecclef. Dei lib. 17. c. 4. & Marinus Freccia, qui omniũ Regum, & inveſtiturarum nomenclaturam, inchoando à Conſtantini donatione ordinate recenſet, in tract. de ſubfeudis rub. de antiq. ſtat. Reg. num. 51. & rub. de offic. Mag. Cancel. num. 25. Vnde † mirũ non eſt, quòd Summi Pontifices in eo Regno ſuprà dicto iure aliquando uſi fuerint, quod ad has provincias Indiarũ Occidentaliũ trãſferri non poteſt, nec debet, in quibus (ut diximus) nulla eiuſmodi feudi reſervatio invenitur, & id quod ab Eccleſia conceſſum fuit, ab ea antea non poſsidebatur; ſed Regum noſtrorum curâ, & expenſis detectum, & acquiſitum fuit. Vt interim taceamus, † etiam in Regno Siciliæ omnimodam exemptionem ab Imperio agnoſcere eũdem Iſerniam, & alios, quos refert, & ſequitur Camill. Borrellus dict. cap. 47. num 5. & 13. & noviſsimè Ioſeph. de Ruſticis in cõment. ad leg. cùm avus, de condit. & demonſtr. lib. 5. cap. 10. num. 32. Et feudum, † quod pro eodem Regno, & Neapolitano, Corſico, & alijs à noſtris Hiſpaniæ Regibus Eccleſiæ Romanæ perſolvitur, nequaquam efficere, quin ipſi Reges omnino liberi. & Monarchæ in eiſdem, & alijs, & omnia Regnis eſſe, & appellari poſſint, & omnia Regalia habêre, & exercêre. Quia † Papæ ſubeſſe nihil de iure huius ſuperioritatis imminuit, ut benè concludit Borrellus ſuprà, cap. 48. num. 12. & ipſe, dum prædicta Regna in feudum concedit, omnem Regiæ poteſtatis plenitudinem cum eiſdem prærogativis, Regalijs, & ſuperioritatibus confert, quæ erat apud Eccleſiam Romanam, ut poſt alios docet Cepola de ſervit. urban. præd. cap. de portu, col. 1. Paris de Puteo in tract. de ſyndicatu, verb. Sententia, cap an ſi dictum capitulum, in fine, Ioan. Vincẽtius de Anna in rep. Conſt. conſtitutionem divinæ memoriæ, num 7. Menoch. conſ. 92. num. 92. & ſeqq. vol. 1. Et plurimi alij, † quos ad eandẽ Monarchiam Siciliæ in temporalibus aſſerendam, congeſsit Marinus Freccia d. rub. de antiq. ſtat. Reg. num 58. verſ. Hodie tamen, ubi docet, quòd Eccleſia hodie in Regno Sicilę nihil obtinet præter annuum cenſum, omnibus alijs iuribus in Regẽ, & eius hæredes trãslatis, & Camill. Borrelus d. cap. 48. per totum. Qui poſteà cap. 53. & cap. 71. num. 7. latiſsimè probat, non ſolùm in temporalibus, verùmetiam in ſpiritualibus Reges noſtros quoad illud Regnũ Monarchas appellari poſſe; † quoniã in eo Legati de latere Sedis Apoſtolicæ cum pleniſsima ſuper omnes Prælatos Eccleſticos eiuſdem Regni poteſtate, ac iuriſdictione conſtituti ſunt, ex cõceſsione Vrbani II. R. P. Rogerio Nortmanno, tunc Comiti Siciliæ & Calabriæ, eiuſque filijs, hęredibus, & ſucceſſoribus in perpetuũ factâ, anno Domini 1099. tertio Nonas Iulij, cuius verba ibi ad litteram refert, & extant etiam apud Thom. Facellũ rer. Sicul. decad. 2. lib. 7. cap. 1. Marianam de rebus Hiſpanię lib. 10. cap. 5. Gaufredum Monachum de rebus à Nortmannis in Italia geſtis, lib. 4. cap. 29. Ioſeph. Carneval. Siculum lib. 1. de hiſtor. Sicil. Ioan. Lucam Barberium in capit. Brevium Sicil. Hieronym. Zurita lib. 3. Annal. Aragon. cap. 68. Franciſ. Maurolicum in compend. rer. Sicanicar. lib. 3. fol. 98. Cuius Bullæ vitute, ut ijdem Auctores recenſent, Reges Sicilæ ex eo tempore ibi Tribunal tenẽt, quod Monarchiæ appellatur, in quo introducũtur appellationes ab eius Regni Prælatis, & ad ſuos Regios Magiſtratus devol vuntur, ibiq́ue uti à Legatis de latere cauſæ deciduntur. Et idem noviſsimè tradit Marius Muta ad cap. 3. Regis Ferdin. num. 25. fol. 378. tom. 3. ſup. cap. Reg. Sicil. inquiens, quòd Siciliæ Reges, per intermediam perſonam Comitis Rogerij, ferunt à Summo Pontifice inveſtiti de ſpiritualibus. Eodemque modo in Regnis Valentiæ, & Aragoniæ Regem habere ius cognoſcendi etiam ſuper Prælatos exemptos, antiquiſsimâ, & immemorabili conſuetudine, atque ita praxi ſervari, reſert, & teſtatur petrus Belluga in ſpeculo Principum, rubrica 11. §. videndum, ubi idem Borrellus in addition verb. Probamus, plura in huius iuris, ac conſuetudinis confirmationem, & defenſionem adducit, poſt Doctores in cap. decernimus de iudicijs, & in cap. cùm contingat, de arbitris, gloſſam in cap. 1. 93. diſtinctione, & in cap. Mennam 2. quæſtion. 4. Paulum Borgaſium in tractatu de irregularitate, regula 7. numero 3. & 4. Beroium quæſtion. 7. Num. 6. & 7. Gregorium Lopez in l. 13. titul. 13. partita 2. verb Coſtumbre, Rolandum a Valle conſ. 12. num. 58. lib. 4. Menochium de retinenda Poſſeſſ. remedio 3. num. 400. & Bobadilla in Politica lib. 2. cap. 18. num. 42. Quæ omnia, † eo magis notare, & repetere volui, quoniam his temporibus maximé hic articulus Monarchiæ Siculæ in ſpiritualibus diſputatus, & exagitatus eſt, ob id, quòd Illuſtriſsim. Cardinal. Cæſar Baron. in ſuis Annal. Eccleſiaſt. tom. undecimo ann. Chriſti 1097. num 18. cum multis ſequẽtibus, ſupra dictis Auctoribus, aut non viſis, aut inſuper habitis, eam ſeriò improbat, & rigidis, atque aſperis verbis Pijſsimos Reges noſtros, eâ utentes, ſuccenſet, Bullamque Vrbani II. commentitiam, vel nimis adulteratam eſſe oſtendere nititur. Contra † quem tamen plures docti viri peculiares apologias ſcripſerunt, & præcipuè Illuſtriſsimus, & Reverendiſsimus Dominus don Ioannes Beltranus à Guevara Archiepiſcopus Compoſtellanus, quę iam typis vulgata licèt ſine Auctoris nomine, circumfertur. Quapropter Regijs edictis, & ſchedulis liber ille Baronij intercipi iuſſus eſt, ut tradit Iacobus Gordonus in ſua Chronograph. anno 1610. pag. 495. quarum quædam ad has Peruani Regni provincias expedita fuit, dar. en el Pardo 5. Ianuar. ann 1611. Cuius me executorem fecit † Excellentiſſ. Dominus D. Ioannes de Mendoça & Luna Montium Clarorum Marchio, eiuſdẽ Regni eâ tempeſtate digniſsimus Prorex, & vigilantiſsimus Gubernator: de cuius quidem eximijs laudibus plura dicere poſſem, niſi iam utrique Orbi notiſsimæ eſſent. De ſeudis † autem, quæ ab Hiſpaniæ Regibus ob aliqua Regna, & Provincias, quas poſsident, & ab alijs totius mundi Romanæ Eccleſiæ recognoſcuntur, plura tradit Camillus Borrellus dicto tractatu de præſtantia Regis Catholici, cap. 46. & 47. Thomas Bozius de ſignis Eccleſiæ lib. 17. cap. 4. Ioannes Azorius 2. part. Inſtitutionum Moralium, lib II. Cap. 2. Verſ. Secundò quæritur, Ioan. Bapt. Lupus in tract. de illegitimis, commen. 3. §. 3. num. 18. cũ ſeqq. & lib. 4. cap. 34. pag. 512. & latiſsimè Marta dict. tractat. de iuriſdict. l. par. cap. 5. & cap. 18. ex num. 11. & cap. 20. ex num. 17. & cap. 26. & ſequentibus. Et potuit † allegare Gregorij Septimi Romani Pontificis epiſtolas lib. 1. epiſtol. 7. & lib. 4. epiſtol. tom. 3. epiſt. Rom. Pontif. quas refert Baron. tom. 8. annal. Eccleſiaſtic. anno 701. num. 16. & Fr. Ioan à Ponte in conven. utriuſq; Monarchiæ lib. 1. cap. 6. §. 4. quibus Hiſpaniæ Regnum ab antiquis Gothorum Regibus Romanæ Eccleſię quoad dominium directum conceſſum fuiſſe, oſtendit, & certâ annui tributi præſtatione gravatum. Sed hoc † ut verum fuiſſe admittamus, ex ſola pietate, & veneratione, quam erga Apoſtolicam Sedẽ Reges illi oſtendere voluerunt, proceſsit. poſteà autẽ Hiſpaniâ Maurorum invaſione occupatâ, & deinceps ab antiquis incolis abſq; ullo imperij, vel Põtificũ auxilio recuperata, priſtinam libertatem accepit, & Eccleſia ius illud, quod habere potuit, amiſit, iuxta tradita à gloſſa in cap. Adrianus 63. diſtinct. Chaſſaneo in Catalogo gloriæ mund. par. 5. conſider. 27. & Zamalloa lib. 11. c. 7. Et ita † licèt in Aragoniæ Regno Ramirus Primus, & poſt eum Petrus Secundus antiquum illud feudum agnoverint, & quo maiori honore Christi Vicarium proſequerentur, faſces maieſtatis Romano Pontiſici ſubmittentes, eius clientes, beneficiarios, ſeu feudatarios eſſe profeſsi fuerint, ut tradunt Marta, Bozius, & Azorius ubi ſuprà Zurita lib. 2. annal. cap. 5. à num 1204. Mariana de reb. Hiſpan. lib. 6. cap. 7. & noviſsimè Ioan. Bricius Martinez in hiſtoria S. Ioan. de la Peña lib. 4. cap. 20. ex pag. 677. & pag. 525. Poſteà tamen, cùm id factum (licèt ob piam mentem laudandum) Regni Proceres, & milites ægrè tuliſſent, Iacobus Rex eiuſdem Petri filius, quamvis à Romano Pontifice Gregorio X. requiſitus, cenſum à patre conſtitutum ſolvere renuit, aſſerens, illud invalidè, & illegitimè factum, Regnorumq́ue ſuorum rationem, quæ ſuo, & maiorum robore, ac viribus, à faucibus Saracenorum fuerunt erepta, neminem in temporalibus debere in ſuperiorem agnoſcere, ut refert idem Zurita lib. 3. annal. cap. 87. Anno 1274. & lib. 4. cap. 37. anno 1283. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hiſpan. cap. 2. fol. 12. Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia Aragoniæ, §. 2. num. 37. & 38. Molinus de pact. nupt. lib. 1. cap. 2. num 18. & Ioan. Bricius Martinez ubi ſuprà, ubi addit, Alfonſum † Aragoniæ Regẽ de Pontificis manu Regni ſui coronam accipere noluiſſe, ne in temporalibus ſe ei ullo modo ſubiectum eſſe crederetur. Regnum † verò Portugalliæ, ſive Luſitaniæ Romanæ Eccleſiæ feudum agnoſcere abſque aliqua hæſitatione affirmat idem Marta dict. cap. 26. ex num. 95. argument. text. in cap. grandi de ſupplen. neglig. Prælat. Paramus de origine, & progreſſ. Inquiſit. lib. 3. quæſt. 1. opin. 3. num. 113. & apertius probat Rodericus Archiep. Toletan. de reb. Hiſp. lib. 7. cap. 7. ubi de Alphonſo Henricio eiuſdem provinciæ Comite loquens, ait: Hic primus in Portugallia ſibi impoſuit nomẽ Regis, & ab Eugenio III. cui nomen ſuum conſtituit cenſuale, multa privilegia, & indulgentias impetravit. Idem etiam memorat Genebrard. in ſua Chronogr. citans Garibaium part. 4. lib. 34. cap. 16. niſi quòd pro Eugenio Alexandri nomen repoſuit, inquiens: Alexander III Alphonſum Portugallenſium novo, & primo Regi coronam per Albertum Cardinalem tradit, ea lege, ut quotannis Portugallenſes Reges duas auri libras Eccleſiæ Romanæ perſolverent. Est autem † adeò verum, Reges Hiſpaniæ, abſolutè loquendo, Eccleſiæ feudatarios non eſſe, & demptâ, Fidei & Religionis Causâ, Summum Pontificem in temporalibus ſuperiorem non recognoſcere, iuxta ea quæ diximus ſup. lib. 2. cap. 22. num. 49. ut meritò dicere potuerit Pet. Gregor. lib. 26. de Repub. cap 5. num. 7. † magis independẽtes ab ea eſſe, quàm Imperatores. Imperatores namque † recipiunt diadema à Summo Pontifice, & ei ſpeciale iuramentum fidelitatis præſtant, de quo in cap. tibi Domino 63. diſtinctio. clement. 1. de iur. iurand. iunctis alijs, quę late congerit Marta dict. 1. part. cap. 5. per totum, Paramus dict. opin. 3. num. 80. & Camillus Borrellus in ſumm. deciſ. 1. part. titul. 57. titul. 68. & in tract. de magiſtrat. edict. lib. 1. cap. 14. numer. 77. ita † ut Imperator, qui Eccleſiæ non præſtat auxilium contra ſchiſmaticos, periurus ſit, ut probat Palacius Rubeus in tract. de Reg. Navar. 4. par. §. 3. in ſine. Atverò † Reges Hiſpaniæ, Galliæ, & alij, qui liberi ſunt, hoc ſpeciali iuramento non adiguntur, licét verum ſit, quòd pro eximia pietate, & religione, quâ pollent, tempore quo coronantur, iuramentum de Eccleſia pro virili defendenda præſtare ſolent, ut tradit idem Palacius ubi ſuprà, 5. part. §. 1. Ioſeph. Steph. in tract. de oſculat. ped Summ. Pontifi. c. 14 Ribadeneira de Principe Chriſtiano lib. 2. cap. 17 & plura congerens Ioan. Bapt. Valençuela in monit. contra Venet. 7. part. num. 96. & ſeqq. Et † per legatos ſuos eidem Romano Pontifici obedientiam præſtare ſolent, cum noviter Reges creãtur, vel pro Regnis, aut provincijs, quas ſibi de novo ſubijciunt, ut benè oſtendit Tho. Bozius de ſign. Eccl. Dei lib. 17. cap. 5. ad finem. vbi etiam obſervat, † Catholicos Hiſpaniæ Reges iam inde à temporibus Concilij Toletani Sexti, eam ſibi legem impoſuiſſe, ut Rex, qui inciderit in hæreſim, ſit excommunicatus, & exterminandus. Quam † Ferdinandus V. renovavit anno 1492. eodem nimirum, quo Indiæ Occidentales ſunt detectaæ, inſtituitq́ue ſeveriſsimum Inquiſitionis Tribunal, cui Reges etiam ſubiectos eſſe, ob dictum Canonem, ſancivit. Quod Vaſęus etiam teſtatur in Chronic. Hiſpan. & Marta dict. cap. 26. num. 94. his verbis: Item Rex Caſtellæ antequàm Rex fiat, iuramento speciali ſubijcit ſe, & totum ſuum dominium Sanctiſsimo severiſsimæ Inquiſitionis Tribunali. CAPVT II. De alio titulo, qui eiuſdem Novi Orbis retentionem magis iuſtam, & legitimã reddit: Nempe, quòd Reges Catholici illius acquiſitionem magno, & maturo conſilio habito, ac probabili opinione ducti tẽtaverint: & quæ ſemel ritè diſcuſſa ſunt, vel legitimè præſcripta non debeant iterum in examen vocari. SVMMARIVM Capitis II. -  1 Orbis Novi conquiſitio multis, ac magnis conſilijs præcedentibus inita fuit. -  2 Reges Hiſpaniæ res arduas non niſi maximo conſilio adhibito aggrediuntur. -  3 Reges Hiſpaniæ, licèt eis ſubiaceat omne, quod volunt, voluntatem tamen ſuã ſemper legi, & rationi ſubmittunt. -  4 Conſilium peritiorum in omni re gravi, & dubia ſumendum eſſe, multis iuribus comprobatur. -  5 Conſilia, & Conſiliarij Principum, & plura de eorũ neceſsitate, utilitate, dignitate, & qualitate remiſsivè. -  6 Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado, Regij Conſilij Indiarum Senator, laudatur. -  7 Conſilia, & Conſiliarij Regum Hiſpaniæ alia totius orbis excedunt. -  8 Reges Hiſpaniæ omnes alios in ſuis Cõſiliarijs exhibendis, & remunerandis excedunt. -  9 Dom. Licentiat. Ioannes Ortizius Cervantes in conventu Novi Regni Granatẽſis primùm Fiſci Patronus deinde Senator, librum peculiarem de ſupremis Conſilijs Regum Hiſpaniæ edere parat. -  10 Conſilij utilitas maxima. -  11 Aſſuerus laudatur in ſacra pagina propter conſiliarios, quos ſemper ſecum habebat. -  12 Perſarum Reges nihil ſine conſilio ſapientium faciebant. -  13 Reſpublica quælibet benè conſtituta debet omnia cum conſilio ſapientium expedire. -  14 Romani qualiter conſilia exquirerent, & Deum Conſum, ſive Conſiliarum celebrarent? -  13 Afri, ſive Carthaginenſes Aſtartẽ Deã, ideſt, Conſiliariam, valdè colebant. -  16 Marcus Antonin. Imp. qualiter conſilia peteret, & admitteret? ex Iulio Capitol. -  17 Reges Hiſpaniæ in bellis ineundis, & rebus religionis tractandis, maximo cõſilio ducuntur. Et num 20. -  18 Proverb. locus de conſilijs bellorum exponitur. -  19 Bella nonniſi cum magno conſilio indicẽda, vel ineunda eſſe, multis probatur. -  21 Reges Hiſpaniæ propria auctoritate poſſunt bellum indicere, ſed rarò id faciunt inconſulto Romano Pontifice. -  22 Reges Hiſpaniæ in bellis, quæ gerunt, à Deo iuvantur. Et quare? -  23 Belli cauſa ubi iuſta eſt, pugnæ exitus malus eſſe non poterit. -  24 Reges noſtri ad conquiſitionem Indiarum faciendam, Summum Pontificem conſuluerunt. -  25 Lege veteri in dubijs cauſis Summorum Sacerdotum iudicium exquirebatur. -  26 Cap. per venerabilem, qui filij ſint legit. expenditur. -  27 Cardinalium prudentia, & in omni ſcientia peritia, commendatur. -  28 Cardinales unde ita dicti? & alia de eorum origine & dignitate, remiſſivè. -  29 Reges noſtri abſque ullo ſcrupulo retinent provincias Novi Orbis, cùm ad eas conquirendas tot conſilia exquiſierint. -  30 Lex ult. C. de fideicom. Lex hac conſultiſsima, C. de teſtam. expenduntur. -  31 Integrum eſt iudicium, quod plurimorum ſententijs confirmatur. -  32 Sapientum conſilia qui inquirit, & ſequitur, in utroque foro excuſatur. -  33 Maioratus poſſeſſor, qui rem eius alienavit de conſilio ſapientis, excuſatur, & an alienatio valeat? -  34 Viro gravi, & fidedigno qui credit, ſecurus eſt. -  35 Princeps non peccat, qui ſequutus conſiliũ ſapientium, aliquid facit, lege humana prohibitum, vel etiam iniuſtum. -  36 Papa, & Collegium Cardinalium etiã in ijs, quæ ad mores pertinẽt, errare poſſe non videntur. -  37 Papa etiam ubi ſolus aliquid ſtatuit in genere morum pro univerſa Eccleſia errare non poteſt. -  38 Opinionum diverſitas ubi adeſt, ſecurè quis probabiliorem ſequi poteſt, imò & probabilem, ut multi opinantur. -  39 Opinio communis Doctorum ab Eccleſia ſequuta, ſufficit ad dandam iuriſdictionem, licèt falſa ſit. -  40 Rex, qui ſemel iuſtitiam belli exactè diſcuſsit, iuſtè retinet, quæ in eo cepit. -  41 Conſilio maturo legitimè facta, poſteà in dubium vocari non debent, quia ex eo reſultat veluti exceptio rei iudicatæ. -  42 Belli iuſtam cauſam ab initio diſcuſſam eſſe ſufficit, etiam ſi poſteà aliqua dubia emergant. -  43 Indiarum Occidentalium ſuper iuſta retentione amplius iam diſputare non licet. -  44 Regnorum antiquorum tituli, & initia repeti non debent. -  45 Lex dubia, quæ à conſuetudine aliquã interpretationem accepit, ita ſervanda eſt, licèt poſteà conſtet, alium eius ſenſum fuiſſe. Conſuetudo, quæ recepit aliquam opinionem, licèt minus communem, ſervanda & ſequenda eſt, ibidem. -  46 Opinio antiqua, & generalis habetur pro veritate. -  47 Ignorantia iuris dubij excuſat, ubi diligens, & ſtudioſa eius inquiſitio præceſsit. -  48 Bello publicè indicto parta, an & quãdo reſtitui debeant, ſi illud iniuſtum fuiſſe conſtiterit? -  49 Alienum ſi quis bona fide accipiat à non domino, illud tenetur vero domino reſtituere, ſi poſtea ſciat alienum eſſe. -  50 Præſcriptio longi, vel longiſsimi temporis bona fide perfecta omnem repetitionem excludit. Et num. 53. -  51 Præſcriptio quando, & quatenus impium præſidium, & improba temporis allegatio vocetur. -  52 Titulum nullum allegare melius eſt, quàm invalidum, aut defectuoſum. -  53 Mala fides ſuperveniens poſt præſcriptionem legitimè completam non nocet. -  54 Præſcriptione completa, res præſcripta amplius aliena dici non poteſt. -  55 Iuſtè poſsidet, qui auctoritate iuris aliquid poſsidet. -  56 Lex magis domina eſt rerum noſtrarũ, quàm nos ipſi. -  57 Ceſſante cauſa non ceſſat effectus, quando diſpoſitio effectum ſuum iam ſortita fuit. -  58 Actus perfecti, & abſoluti per impedimentum ſuperveniens non vitiantur. -  59 Reges noſtri ſemper bonam Fidem habuerunt in Novi Orbis acquiſitione, etiam ſi aliqui eius cauſas poſteà in dubium vocaverint. -  60 Iudicium proprium conſiderandum eſt, non alienum, in ijs quæ ad bonam Fidẽ pertinent. -  61 Credulitas probabilis habet vim tituli. -  62 Præſcriptio triginta, vel quadraginta annorum titulum non requirit. -  63 Titulus quilibet putativus, & illegitimus ſufficit in præſcriptione longiſsimi temporis, quamvis poſteà de eius errore conſtet. EAdem porrò † huius Novi Orbis retentio, de qua nunc ſermonẽ habemus, ex eo etiam iuſtior, & ſecurior efficitur, quòd notiſsimum ſit, Catholicos Reges Ferdinãdum & Eliſabeth, & poſteà Carolum V. Imp. Opt. Max. illorum hæredem, ubi eius inquiſitionem, & conquiſitionem facere, ac proſequi deſtinarunt, peritiſsimos quoq; illius ætatis viros de iuſtitia huius debellationis conſuluiſſe, & nihil planè prætermiſſſe, quod neceſſariũ videretur, ut res tanta bonâ fide procederet, & ſecurâ conſcientiâ ſubnixâ, quàm tutiſsimo loco eſſet, ut aliàs dicitur in l. ubi eſt verborũ in fine, D. de reb. dubijs, & teſtãtur Petr. Malferitus in conſ. 769. apud Mandellum, vol. 4. Mag. Victoria in 1. relect. de Indis inſul. in princ. Anton. de Herrera in hiſt. gener. Indiar. decad. 1. lib. 2. c. 4. & alibi paſsim, & eruditiſſ. Senator Dom. Gregor. Lop. Madera de excellent. Hiſpaniæ cap. 8. fol. 66. Semper † quippè pijſsimi, & potentiſsimi Hiſpaniæ noſtræ Reges in more habuerũt, res omnes, præſertim graves, & arduas, cum ſapientiũ cõſilio facere & expedire, & voluntatem ſuam de ratione, & præſcripto legũ metiri, licèt † eis favente Deo ſubiaceat omne quod volũt, iuxta l. Divi fratres, ubi Bart. D. de iure patro. l. ex imperfecto, C. de teſtam. l. humanum, l. digna vox, C. de legib. l. 1. tit. 21. p. 3. l. 2. tit. 9. p. 2. ibi: Onde ſi todo ome debe trabajar de aver cõſejeros, mucho mas lo debe fazer el Rey, Caſsiodor. lib. 1. variar. epiſt. 12. lib. 6. epiſt. 19. & lib. 8. epiſt. 9. D. Greg. lib. 11. epiſt. 29. quæ habetur in c. 1. diſt. 84. cap. ult. diſtin. 20. cap. excellentiſſimus 11. q. 3. cap. viſis 16. q. 2. Quibus † conveniunt quatuor textus, quos benè obſervat Anton. Mornacius in notis ad leg. illud 40. D. de petit. hæred. ad probãdum in qualibet re dubia, vel ubi lis inſtituenda eſt, cõſulendos ſemper eſſe peritiores. Primus eſt in l. ſi aviam 3. C. de ingen. manum. ibi: Si cum peritioribus tractatum habuiſſes, facilè cognoſceres. Alter in l. 2. §. fin. D. quis ord. in bon. poſſ. ſerv. ibi: Scilicèt conſulendo prudentiores, ut diligentem patrem familias conſulere dignum ſit. Tertius eſt in l. 5. C. de ijs, qui accuſare poſſunt. Et quartus in vulgar. l. regula, D. de iuris & fact. ignoran. circa quæ iura videnda ſunt, quæ copiosè notat Tiraquel. de pœn. temper. cauſ. 11. num. 21. Pax ab Scala in tractat. de conſil. ſapient. lib. 1. cap. 10. Lud. Schrader. conſ. 2. 1. part. Menoch. de arbitr. lib. 1. q. 23. & Bobadilla in Polit. 2. cap. 6. num. 7. Et magis in terminis plura alia, quę de † Principum Cõſilio, & Conſiliarijs, eorumq́ue neceſsitate, utilitate, dignitate, & qualitate tradit Bart. in tract. de conſilijs habendis in 3. tom. tract. DD. part. 1. fol. 330. Boërius in tract. de auctor. mag. Conſ. Martin. Garatus Laudenſis in tract. de cõſiliar. Princ. in. tom. 16. tract. DD. fol. 212. Barthol. Philip. in tract. de Conſilio, & Conſiliarijs, diſcurſ. 1. & ſeqq. Cælius Mancinus lib. 8. de iurib. Principat. cap. 6. Ceriolanus in tract. de Conſ. Princip. cap. 1. Hippolyt. à Collibus ibîdem, & cap. 31. Petr. Magnus in tract. de cõſilio cap. 1. & 2. Paleot. de ſacr. Conſiſt. conſult. 1. part. 1. q. 1. & 2. Marcus Mantua in Enchirid. rer. ſingul. lib. 10. cap. 243. Petr. Gregor. de Repub. Lib. 24. cap. 1. cum ſeqq. Pet. Faber lib. 3. Semeſtr. cap. 18. ad ſinem, Simancas de Repub. lib. 9. cap. 2. Auctor Politiæ de Regno contra Machiavel. Lib. 1. De Princip. Conſil. pag. 47. Ioan. Cochier in theſaur. aphoriſ. Polit. lib. 3. & 4. quem vulgari linguâ, ſed non vulgari quidem eruditione tranſcripſit, & aureis notis, atq; additionibus illuſtravit † Dom. D. Laurent. Ramirez à Prado, Regij Conſilij Indiarum Senator digniſsimus, & ob præclaros mores, & omnigenam eruditionem omnibus commendatus, Adam Chellerius lib. 2. de offic. iurid. Polit. cap. 1. Bobadilla d. lib. 2. cap. 6. Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 2. colloq. 5. de aul. & caula, pag. 405. & ſeqq. Pat. Mag. Marquez in Guberna. Chriſt. lib. 2. cap. 18. Pat. Ribadeneira de Princ. Chriſt. lib. 2. c. 24. Fr. Ioan. à ſancta Maria de Repub. & Polit. Chriſtia. c. 6. 7. ſeqq. Petr. Andreas Canonherius in Aphor. Politi. 1. tom. pag. 374. & 469. Maſtrillus de Magiſtrat. lib. 2. cap. 1. num. 27. & cap. 3. ex num. 56. Caliſtus Remirez de lege Regia Aragon. §. 4. ex num. 9. §. 10. per tot. Patr. Ioan. Pineda de reb. Salom. lib. 5. cap. 13. pag. 388. ubi Cõſiliarios oculos, atque aures Principũ eſſe probat, & noviſsimè, & latiſsimè D. Ioã. Bapt. Valençuela in monit. cõtra Venetos p. 7. num. 128. & in diſcurſ. ſtat. & belli p. 2. conſid. 20 per totam. Et omnino videndus Camill. Borrellus, quem ipſe nõ refert, de præſtan. Reg. Cathol. Cap. 66. & de Magiſtratuum edictis lib. 1. cap. 8. ubi peculiariter de Conſilijs Regũ Hiſpaniæ tractavit, † & apertè fatetur, eos in hoc excedere non ſolùm Chriſtiani Orbis, ſed totius, ac varijs Tribunalibus, & magiſtratuum conventibus, quos habent, ſpectatiſsimos Principes, viroſq́ue doctiſsimos ſemper exiſtere, quorum iudicijs, ac virtutibus totus Orbis poſſet recto tramite gubernari, † plureq́ue ſtipendia, ſalaria, & alia donativa in illis exhibendis, & remunerandis Reges noſtros expendere, quàm ullus alius Regum totius mundi hucuſque impendiſſe legatur. Et idem noviſsimè tradit & illuſtrat. Petr. Fern. Navarrete in diſcurſibus Politicis de conſervat. Monar. diſcurſ. 1. ubi plura congerit de utilitate conſilij, & diſcurſu 3. ubi optimè agit de auctoritate, & excellentia ſupremi Cõſilij Caſtellæ, referens inter alia verba Paleoti Cardinalis in tractatu de conſult. ſacri Conſiſtorij. Et latiùs † dicere, & proſequi parat D. Ioannes Ortizius à Cervantes, meritiſsimus nunc in Prætorio Novi Regni Granatenſis Auditor, in peculiari tractatu de ſupremis Regis Hiſpaniarum Cõſilijs, cuius methodum, & elenchum mihi per litteras inſinuavit. Quod † quantum probari, & commendari debeat, nemo non videt. Nã ut habetur in ſacra pagina Proverb. 11. 14. Ibi ſalus, ubi multa conſilia, & Eſther. 1. 13. Aſſuerus † nimis laudatur, quia, Interrogavit ſapientes, qui ex more Regio ſemper ei aderant, & illorum faciebat cũcta conſilio. Quod † reliquis Perſarum Regibus ſolemne fuiſſe, ex eodem loco colligitur, & ex alijs, quæ erudite obſervat Briſſonius lib. 1. de Imperio Perſarum, pag. 115. cum ſeqq. & iam olim, † cuilibet benè conſtitutæ Reipublicæ nimis expedire, oſtendit Ariſtoteles lib. 1. Ethicorum, Heſiodi carmina citans, quæ ſic habent: Atqui ex ſe neſcit, cuiquam neque porrigit aures, Vt bona percipiat, demens & inutilis ille eſt. Et Titus Livius lib. 23. in princ. dum Pacuvium Calabium laudat, quòd Nullam Rempublicam incolumem, orbatam publico conſilio, crederet. Et apud † Romanos ita obſervabatur, ut peculiarem Deum haberent, Conſum appellatum, qui conſiliorum Deus putabatur, cui templum ſub tecto circo conſtituerunt, ut oſtenderent, tectum eſſe debêre conſilium, & annua feſta, quæ Conſualia dicebantur, ut tradit Livius lib. 1. Plutarch. in Romulo. Quibus ſimiles † Aſri, ſive Carthaginenſes Aſtartem Deam inter alia nomina βούλαι αρθεον hoc eſt, Conſiliariam appellitabant, numen ei Minervæ forſitan tribuentes, iuxta ſentẽtiã Apulei, & Appiani, quos refert Pet. Faber d. lib. 3. Semeſt. cap. 2. pag. 25. Et hâc petendi, & ſequendi conſilij virtute ita uti ſolebat † Marcus ille Antoninus, Magnus & Imperator, & Philoſophus, ut de eo ſcribat Iul. Capitol. Semper ſanè cum optimatibus non ſolùm bellicas res, ſed etiam civiles priuſquàm faceret aliquid, contulit, denique ſententia illius præcipua ſemper hæ fuit: Æquius eſt, ut ego, tot, & talium amicorũ conſilium ſequar, quàm ut tot tales amici meam unius voluntatem ſequantur. Quod veriſsimè, & congruentiſsimè † Regibus noſtris applicare poſſumus: qui cùm in cęteris rebus, tum maximè in ijs, quæ ad bella ineũda, & Religionem defendendam, & extendendam ſpectant, ſemper magno conſilio reguntur, memores illius doctrinæ D. Ambroſ. lib. 5. epiſt. ubi ad Theodoſ. Imperat. ſcribens, ſic. ait: Si de cauſis pecuniarijs comites tuos conſulis, quanto magis in cauſa Religionis Sacerdotes Domini æquum eſt cõſulas? Et alterius, † quæ habetur Proverb. 20. 18. & 246: Cogitationes conſilijs roborantur, & gubernaculis tractanda ſunt bella, quia cum diſpoſitione initur bellũ: & erit ſalus ubi multa conſilia ſunt. Et quòd ſemper † tam in indicendis, quàm in ineundis bellis magna, & matura conſultatio, & deliberatio deſideretur, necnon ut eorum cauſa, & iuſtitia per viros prudentiſsimos ventiletur, rectè tradit Salluſt. in Catil. Nam prius quàm incipias, cõſulto, & ubi conſulueris mature, opus eſt facto. Et Claudian. qui eo nomine laudat Honoriũ Imp. quòd, Spectarent Aquilæ decreta Senatus, & pluribus probant Petrus Gregor. dict. lib. 24. de Repub. cap. 1. num. 1. Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. de bellor. event. Marq. dict. cap. 18. Valençuela dict. conſid. 20. num. 37. & ſeqq. & in monit. contr. Venet. 7. par. num. 115. & ſeqq. Lancello. Conradus in temp. omn. iud. lib. 1. §. 3. verb. Bella, Petrus Navarra de reſtit. ablat. lib. 2. cap. 3. num. 258. par. 1. & remiſsivè plures alios allegans Petr. Cenedus in collect. ad Decretũ, cap. 50. num. 1. Camill. Borrellus de præſtan. Reg. Cathol. cap. 32. ex num. 88. Sotus lib. 4. de iuſt. & iure, quæſt. 5. Covarr. in. reg. poſſeſſor. 2. part. §. 7. Victoria in relect. de bello, Gregor. de Valentia 3. tom. diſp. 3. q. 16. punct. 2. col. 711. Lorca in 2. 2. ſect. 3. diſp. 53. num. 1. & 5. Suarez in tract. de charitat. diſp. 13. ſect. 6. ex num. 1. noviſsimè poſt hæc ſcripta Michaël Mauclerus de Monarchia, part. 3. lib. 5. cap. 8. & ſeqq. & tetigimus ſup. lib. 2. cap. 6. num. 51. In quo † Reges Hiſpaniæ multũ excellere, benè obſervat idẽ Borre. in c. 67. Nam † licét ius belli propriâ auctoritate indicendi habeant, quia nullum in temporalibus ſuperiorẽ agnoſcũt, ut concludit Oldrad. conſ. 70 incip. An princeps, Bartol. in l. hoſtes, num. 9. & 16. D. de captivis, Fulgoſ. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, Panormit. in cap. ſicut el 3. num. 8. de iureiuran. Thom. Grammat. deciſ. Neapol. 65. num. 74 Covar. in reg. peceatum 2. part. & 9. num. 2. & 9. Soto de iuſt. & iure, lib. 5. quæſt. 3. art. 5. Sebaſtian. Medicis in ſum. decreti 23. quæſt. 2. & Borrel. dict. cap. 32. num. 6. & num. 100. & d. cap. 67. per totum: adhuc tamen, ut ibîdem ſubdit num. 12. & 13. hac perpetuâ obſervantiâ uti ſolent, ut non ſolùm apud ſe, & ſuos Conſiliarios bellorũ, quæ gerere tentant, occaſiones, & cauſas examinant; ſed etiã prius quàm bella moveant, coram Romano Pontifice, & omnium Cardinalium Collegio eaſdem cauſas perorari, ac referri faciant, & omnes debitas monitiones, & ſolemnitates præmittant. Et ob id † Dei optimi Maximi beneſicio ſemper fœliciſsimé omnia eis cedere ſolent: quia † ubi bona ſuerit, & legitimé diſcuſſa cauſa pugnandi, pugnæ exitus malus eſſe non poterit, ut cum D. Bernardo, & alijs probavimus ſuprá lib. 2. cap. 4. num. 42. & oſtendit Lucan. lib. 7. Pharſal. dum ait: Cauſa iubet ſuperos melior ſperare ſecundos. Propert. lib. 4. eleg. 6: Frangit, & attollit vires in milite cauſa, Quæ niſi iuſta ſubeſt, excutit arma pudor. Euripides: Iniqua bellans bella ſalvus haud redit, & Tit. Livius lib. 21: Plerumque eventus belli, velut æquus iudex, unde ius ſtabat, ei victoriam dedit: quamvis iuſitia belli non ab exitu, ſed à cauſa venanda eſt, cum alijs, quæ congerit Ioan. Boterus lib. 3. de ratione ſtatus, cap. de iuſtitia cauſæ, Simancas lib. 9. de Repub. cap. 15. & 17. Iuſt. Lipſ. lib. 5. Politi. cap. 3. Laurea Salmantina certam. 10. ſcholaſtico, num. 101. pag. 576. & late Valençuela d. monit. 7. part. num. 115. & in dict. diſcurſ. 2. par. conſid. 22. ex num. 16. quibus de iure noſtro cõvenit text. in. l. 2. tit. 23 part. 2. Quæ omnia in detectione, & conquiſitione Orbis Novi, de qua agimus, uberrimè intervenerunt, † cùm Reges noſtri non ſolùm prudentiſsimos, & eruditiſsimos Regnorum ſuorum viros conſulerint, ſed etiam ipſam Apoſtolicam Sedem, iuxta † id, quod in veteri Teſtamẽto Deuteron. 17. præcipiebatur, & refertur † in cap. per venerabilem, verſ. Rationibus, qui filij ſint legitimi: Si difficile, & ambiguũ apud te iudicium eſſe perſpexeris inter ſanguinem & ſanguinem, cauſam & cauſam, lepram & lepram, & iudicium inter portas videris variari, venies ad Sacerdotes Levitici generis, & ad iudicem, qui fuerit illo tempore: qui iudicabunt tibi iudicij veritatem: & facies quæcunque dixerint, qui præſunt loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ſequeriſq́ue eorum ſententiam, neq́ue declinabis ad dextram, neque ad ſiniſtram, &c. Quæ Apoſtolica Sedes eãdem expeditionem probavit, & ut ſuprà latiſsimè diximus, omnes has Occidentales, & Auſtrales provincias, detectas, & detegendas eiſdem Regibus cum conſilio, & communi aſſenſu omnium Cardinalium conceſsit, & aſsignavit. Quorum † quanta ſit, & eſſe ſoleat ſacræ Theologiæ, & utriuſque Iurisperitia, & in rebus arduis agnoſcendis, & decidendis dexteritas, & prudẽtia, fusè etiam animadvertimus ſuprà lib. 2. cap. 24. ex. num. 92. & ipſorum nomen † oſtendit, cùm Cardinales dicantur, quaſi in quibus totius Militantis Eccleſiæ cardo conſiſtat, cuius etiam columnæ eſſe dicuntur, cap. accuſatio 15. 2. quæſt. 7. cum alijs traditis à Tiber. Deciano conſ. 14. num. 127. vol. 3. & Pontificis Maximi, ſupremi eius Rectoris partes, quæ ad puram identitatem cum ipſius perſona reducuntur, cap. fœlicis de pœn. lib. 6. cum multis, quæ benè, & copioſè obſervat Turrecremata in ſumma Eccleſ. lib. 1. c. 80. Alvar. Pelagius lib. 2. de planct. Eccleſ. art. 16. Auguſt. de Ancona in ſum. de poteſt. Eccleſ. quæſt. 102. Vvaldenſ. lib. 2. doctrinal. fidei, art. 3. cap. 54. D. Antonin. 3. part. titul. 220. Ioan. Anton. Delphinus lib. 2. de Eccleſ. Iſidor. Moſcovius de poteſt. Militant. Eccleſ. Iacobatius. 1. de Concilijs, Andreas, Barbacius, Martin. Laudenſis, Hierony. Albanus, Gundiſalvus Villadiego, & Auguſtin. Valerius in tractatibus, quos de Cardinalibus ſcripſerunt, Monachus in cap. 1. de Schiſmat. lib. 6. Roman. conſ. 498. n. 10. Decius conſ. 150. col. 1, Anton. de Butrio in cap. antiqua num. 9. de privileg. Ioan. Azorius tom. 2. inſtit. moral. lib. 4. Rebuff. in concord. tit. de collation. §. ſi quis verò, Bolognet. in tract. de. indulgen. num. 31. Pet. Gregor. lib. 15. Syntagm. cap. 4. Lancellot. Conrad. in templ. iudic. lib. 2. cap. 2. §. 1. cum ſeqq. Octavian. Veſtrius, & Gravatius in addition. ad eum, in praxi Curiæ Romanæ, lib. 1. cap. 1. Quintil. Mandoſ. ad regul. Cancellar. reg. 32. Cardin. Tuſchus pract. cõcluſ. iur. litt. C. concluſ. 95. & ſeqq. Hieron. Gõçalez in reg. 8. Cancellar. gloſ. 24. per totam, Camill. Borrellus in ſum. deciſ. 1. part. tit. 5. Cardin. Bellarmin. in Apolog. contra Reg. Angl. cap. 4. Molina de Medrano in allegatione Proregis extranei Regni Arago. num. 73. & ſeqq. Fr. Ioan. à Ponte in convenien. utr. Monarch. lib. 1. cap. 3. §. 2. pag. 97. & noviſsimè poſt hæ ſcripta Michaël Mauclerus de Monarch. Eccleſ. 2. part. lib. 4. cap. 11. & 12. & alij, quos retulimus ſuprà lib. 2. c. 24. num. 92. ubi plurima de Cardinalium officijs, præſtantia, & dignitate notarunt, & hoc munus non inventione humanâ, ut Rex Angliæ malè putavit, ſed inſtitutione Divinâ, & ad Eccleſiæ regimen neceſſaria, inductum eſſe demonſtrant. Qvibvs ita ſuppoſitis, † meritò affirmare debemus, nullum ſcrupulum in conquiſitione, & retentione huius Novi Orbis ex parte Regum noſtrorũ cõſiderari poſſe, cùm putare nõ debuerint id ſalſum eſſe, quod omnes, aut complures ſenſerunt, dixerunt, & conſuluerunt, ut docet Ariſtotel. lib. de divinat. per ſomnia cap. 1. Cui adijcere poſſumus † verba Imp. in. 1. ult. C. de ſideicom. ibi: Vt per ampliores homines perfectiſsima veritas reveletur, & in l. hac conſultiſsimâ 8. C. qui teſtam. facere poſſ. ibi: Sed ne locum quidem ullum relinquat inſidijs, tot oculis ſpectata, tot insinuata ſenſibus, tot inſuper in tuto locata manibus. Integrum † quippe iudicium eſt, quod plurimorum ſententijs confirmatur, cap. prudentiam 21. de offic. delegati, cap. licét cauſam de probat. cap. extra conſcientiam, 64. diſt. & quod à pluribus ſapientibus quæritur, facilius invenitur, cap. de quibus 20. diſtinct. Vnde tritum eſt, ac certum in iure noſtro proverbium, † ſapientium, doctorumq́ue hominum ſententias, & opiniones ſequendas eſſe, & ab omni culpa excuſare tam in foro interiori quàm exteriori, etiam ſi quis fortè eas ſequutus erraverit, ut ex dict. 1. ſi aviam, C. de ingen. manum. d. l. 2. D. quis ordo in bon. poſſ. ſer. dict. l. regula. & ſed iuris ignorantiam, D. de iur. & fact. ignor. cum alijs, notat Bartol. per text. ibi in l. in bonorum, D. de bon. poſſ Alex. in 1. 2. D. quod quiſque iuris, Baldus, & alij in l. iuris ignorantia, C. qui admitti Ancharran. & alij in Clemen. ne Romanæ, de elect. Pax ab Scala d. tract. de conſilio ſapient. feré per totum Sylveſter in ſumma, verb Dubium, num. 4. & verb Ignorantia, num. 5. Navarr. in Manuali Latino cap. 27. num 289. Cardin. Toletus in ſumma lib. 5. c. 26. in ſine, Saa verb. Dubium, num. 3. Suarez de cenſur. diſput. 4. ſect. 8. num. 18. & latiſsimè Tiraquel. de pœn. temper. cauſ. 51. n. 26. Menoch. de arbitr. d. lib. 1. q. 23. & centur. 2. caſu 177. num. 5. & in tract. de præſumpt. lib. 2. præſumpt. 71. & de recuperan. remed. 13. num. 34. & remed. 9. à num. 130. Alciat. reg. 3. præſumpt. 5. num. 1. & emblem. 16. & lib. 4. Parerg. cap. 8. & Ioan. Aurpachius ſingul. alleg. cap. 49. Atque ita in pulchro caſu conſuluit Alexãd. conſ. 184. nu. 7. lib. 2. Securum † eſſe poſſeſſorem maioratus, qui ex conſilio alicuius inſignis Iuriſperiti alienavit res fideicommiſſo ſubiectas, & alienationem irrevocabiliter tenêre: quod licèt ibi eius additionator reprehendat, & Menoch. ſuprà, duos ſapientes requirat: confirmari tamen poteſt ex alia doctrina, quæ habet, † ſecurum eſſe, & excuſandum eum, qui alicui viro gravi, notabili, & fidedigno crediderit, & ab eo de ſuo iure, vel facto certior effectus fuerit, cap. de capitulis, ubi notat Dominic. diſtinct. 10. gloſ. in extravag. inter nõnullos, de verb. ſignif. §. 1. verb. Deinceps, & latiùs proſequitur Iaſ. in. l. 1. in fine, D. de eo per quem fact. erit, Tiraq. d. cauſ. 51. ferè per totam, Corduba lib. 2. quęſt. 1. verſ. Quod ſi homo, & Sylva Nuptial. quę latiſsimè loquitur lib. 4. ex num. 55 Principem † quoque non peccare, qui aliquid lege humanâ prohibitum fecerit, imò & iniuſtum, dum non ſit contra legem Divinam, & naturalem, ſequutus conſilium virorum doctorũ, apertè probat gloſ. per text. ibi in cap. Capellanus de ferijs, ubi Panormitan. num. 6. Innocent. in cap. per tuas el 2. de ſimonia, Felinus in cap. 1. de re iudic. num. 15. limitat. 7. Archiep. Florentin. in ſum. 1. part. tit. 3. cap. 10. col. 6. Navarr. in Manuali, cap. 27. num. 284. & 288. & plura tradens Pat. Ribadeneira in Princip. Chriſt. lib. 2. cap. 24. Quod magis certum erit, ubi non ſolùm uni, aut alteri, ſed plurimis, & graviſsimis creditur. Et † præſertim Papę, & Collegio Cardinalium, qui non ſolùm in rebus, quæ Fidem concernunt, verùm & in alijs, quæ ad mores pertinent, & ut pia, & probabilia ſequuntur, errare poſſe non videntur, ut reſolvit Suarez in tract. de Fide, diſput. 5. ſect. 6. num. 8. & Thom. Bozius de ſignis Eccleſiæ lib. 16. cap. 8. & lib. 18. cap. 6. Idem Suarez eâd. diſput. ſect. 8. num. 7. ubi etiam docet, ipſum † Pontificem, etiam ubi ſolus aliquid decernit in præceptis, ſeu rebus moralibus, quas tradit, vel approbat pro univerſa Eccleſia, errare non poſſe, nec approbare turpia pro honeſtis, vel è converſo damnare honeſta tanquam iniqua; quia hoc repugnat veritati, & ſanctitati Eccleſiæ, & ideò in his etiam non poteſt errare Pontifex, ut probat, & de ſide eſſe docet Antonin. 3. part. tit. 12. cap. 8. §. 2. quem cum aliqua moderatione ſequuntur Canus lib. 5. de locis Theolog. cap. 5. Molina de iuſt. & iure, diſp. 325. Bellarmin. Lib. 4. de Romano Pontif. cap. 5. Mauclerus ubi ſuprà part. 2. lib. 4. cap. 6. cum alijs, quæ adduximus ſup. lib. 2. cap. 24. num. 62. Quinimò † etiam ſi concederemus aliqua dubia in prædicta Novi Orbis debellatione legitimãda interveniſſe, & auctores de ea conſultos, diverſas opiniones habuiſſe, ex eo tamen, quòd plures illam, quę debellationi favebat, ut veriorem, & probabiliorem propoſuerunt, iuſtè, & legitimè ſequi à noſtris Regibus potuit, etiam ubi de invadendis alienis provincijs agebatur, ex communi omnium Doctorum ſententia, quos ſuprà num. 31. retulimus, præcipue Victoria in d. relect. de iure belli, Caietan. & Sylveſter in ſumma verb. Bellum, 1. quæſt. 1. Navar. in Manuali cap. 15. num. 15. & cap. 25. num. 4. Valentia d. diſput. 3. 9. 16. punct. 2. col. 714. Bañez in 2. 2. quæſt. 40. art. 1. dub. 5. ex col. 1183. Balthaſ. Ayala de iure, & offic. belli lib. 1. cap. 2. num. 31. Lorca d. diſput. 53. num. 4. Suarez d. diſput. 13. ſect. 6. ex num. 2. Molina de iuſt. & iure, tract. 2. diſp. 103. vel 113. & plures alij, quos refert, & ſequitur eruditiſſ. P. Mag. Fr. Anton. Perez in Laurea Salmãtina certamin. 10. Scholaſt. num. 104. & ſeqq. pag. 576. Vt interim omittamus aliorum ſententiam, qui in hoc, ut in alijs, exiſtimant, ſecuros eſſe, qui opiniones duntaxat probabiles amplexantur, etiam ſi aliæ tutiores, & probabiliores exiſtant, præſertim ubi non de facto, ſed de iure dubio, & eius interpretatione, aut intelligentia tractatur, de quo videnda ſunt, quæ latè & eruditè tradũt Theologi recentiores poſt D. Thom. in 2. 2. quæſt. 63. art. 4. & quodlibeto 8. art. 3. D. Antonin. 1. part. tit. 3. cap. 10. §. 10. circa finem, ubi citat Albertum Magnum, & alios, Anton. à Corduba in quæſtionar. lib. 1. q. 39. Petr. Navarra de reſtitut. cap. 1. num. 277. Medina in 1. 2. q. 9. art. 6. pag. 307. & ſeqq. Armilla verb. Opinio Navar. in Manuali cap. 27. num. 277. Sotomayor, Mantius, Orellana, Bañez, & alij Salmanticenſes Primarij, & Salon in d. 2. 2. quæſt. 63. art. 4. cõtroverſ. 2. Laurea Salmantina d. certam. 10. cap. 5. cum multis ſequentibus, & latiſsimè Nicol. Garcia de beneficijs, 7. par. cap. 2. num. 24. & part. 11. cap. 5. à n. 361. Quibus † mirum in modum favet alia aliorum doctrina, qui tradunt, cõmunem opinionem Doctorum efficere, ut Eccleſia det iuriſdictionem in multis caſibus, etiam ſi fortè opinio illa ſit falſa; cùm enim (inquiunt) licitum ſit operari ex opinione probabili, ſi omnia illa eſſent irrita, graviſsima incommoda ſequerentur, de quo pluribus agit Enriquez de pœniten. lib. 2. cap. 14. num. 3. & 4. Thom. Sanchez de matrim. lib. 3. diſput. 20. num. 2. & Leonard. Leſsius de iuſt. & iure lib. 2. cap. 29. num. 68. Vnde & illud deſcendit, quod huic quæſtioni, de qua tractamus, maximè congruit, † Reges ſcilicèt noſtros iuſtè, & ſecurè poſſe retinêre provincias, quas pręvijs iſtis conſultationibus debellarunt, & acquiſierunt, etiam ſi fortè ex poſt facto dubitari poſſet, prædictas conſultationes minus iuridicas, & legitimas fuiſſe. Nam † ubi Princeps de conſilio ſuorum procerũ, ac ſapientum aliquid facit, omnia legitimè acta pręſumuntur, & cum iuſta cauſa, ita ut poſteà impugnari, vel in dubium revocari non poſsit, obſtante nimirum exceptione ſententiæ, & rei iudicatę, quæ ex eiuſmodi conſultationibus, aſſertionibus, & diligentijs orîtur, ut in pulchris caſibus latè docent, & probant Socinus Iunior conſ. 95. num. 9. & 10. vol. 1. Matthæ. de Afflictis in cap. Domino Guerram. 2. notab ex num. 5. & 10. hîc finitur lex Feder. Thom. Grammat. deciſ. Neap. 65. num. 62. & 63. Tiber. Decia. conſ. 41. num. 29. & 62. vol. 2. Roland. conſ. 1. ex n. 86. ad 94. vol. 2. Ludolph. Schrader. conſ. 21. lib. 2. num. 111. Anton. Natta conſ. 487. ex num. 43. ad 47. vol. 3. fol. 24. Menoch. conſ. 100. num. 26. & 27. & Proſpe. Farinac. de delict. q. 63. cap. 3. num. 181. Et de cõſultatione † bellorũ in cõmuni agentes, quòd ſufficiat iuſtam cauſam belli ab initio eſſe diſcuſſam, tradunt Valencia, Bañez, & alij ex ſuprà citatis. Et in ipſis terminis noſtræ quæſtionis debellationis Indorum, Victoria d. relect. 1. de Indis, num. 3. ubi poſtquàm reſolvit, Principem dubium in bellis, vel alijs rebus gerẽdis, ut ſit tutus in cõſciẽtia, debêre cõſulere illos, ad quos ſpectat, hæc docêre, cõcludit: Quòd ſi poſt conſultationem rei dubiæ diffinitum ſit à ſapientibus illud eſſe licitum, qui ſequitur illorum ſententiam eſt tutus, etiam ſi aliàs ſit illicitum. A quo non diſſentit † elegantiſsimus P. Ioſeph. Acoſta de procur. Ind. ſal. lib. 2. cap. 11. & lib. 3. cap. 3. ubi concludit, nõ oportere in hac cauſa amplius diſceptare, ſed veluti præſcriptum iam ſit, optimâ fide agi debêre. Et quod in communi † de non repetendis antiquis Regnorum titulis, & initijs cum Balduino, & alijs tradidimus ſuprà lib. 2. cap. 6. num. 46. Ponderari etiam poteſt celebris doctrina † Abbatis in cap. cùm dilectus de conſuetudine, quam refert, & ſequitur Roder. Xuarez in proœm. legum fori num. 19. & Burgos de Paz in l. 1. Tauri à num. 214. cum multis ſequentibus: qui reſolvunt, legem dubiam ita à conſuetudine interpretari, ut à tali conſuetudine non ſit recedendum, licèt poſteà appareat, legum id non ſenſiſſe, Quò etiam reſpicit alia doctrina Panorm. conſ. 25. quæſt quæ ad pręſens vertitur, col. fin. vol. 2. quæ habet, conſuetudinem efficere, ut ex duabus vel tribus opinionibus Doctorum inter ſe pugnantibus, illa magis ſequẽda ſit, cui conſuetudo ſuffragatur, licèt contraria ſit communior; quam doctrinam repetit idem Panorm. in cap. at ſi clerici, in prin. num. 25. de iudicijs, ubi Decius col. 13. ex num. 166. in edit. Romana, Gregor. Lopez in l. 53. gloſ. 1. in fine, tit. 6. part. 1. Ioan. Nevizan. in Sylva nupt. lib. 5. num. 64. & Parlad. lib. 1. rer. quotid. cap. 1. §. 11. num. 40. Opinio † quippe generalis ab antiquo derivata, & convenientibus rationibus ſuffulta, habetur pro veritate, ut egregiè docet Bald. in l. conventicula, C. de Epiſcop. & Cleric. Cepola conſ. civili 38. num. 11. & Menoch. conſ. 152. num. 14. vol. 6. Et ubi † in conſultatione, & intellectu iuris obſcuri, aut controverſi ſtudioſa inquiſitio, & diligens electio præcedit, omnes fatentur eius ignorantiam à culpa excuſare, & iuſtam uſucapiẽdi cauſam præbere, ut notat Innocent. per text. ibi in cap. cùm dilectus de conſuetud. Ant. Butr. Imola & Panormit. ibîdem, Baldus in proœmio Digeſt. verſ. Sed contrà videtur, Lud. Rom. conſ. 123. verſ. In caſu propoſito, Barthol. Socinus conſ. 47. num. 11. vol. 2. Cardinalis in Clement. fin. quæſt. 4. de regular. & in Clem. 1. de rebus Eccleſ. quæſt. 25. & in Clem. 1. §. ſanè, de uſuris in 4. oppoſit. Felin. in proœm. Decretal. verſ. Et ideò ignorantia iuris, & in cap. de quarta de præſcrip. num. 27. laſ. in l. iuris ignorantia, C. qui admitti, & plures referens D. Covar. in reg. poſſeſſ. 2. p. §. 7. n. 12. Pet. Gilken. de pręſcript. 2. par. mem. 1. cap. 3. num. 2. & 7. Ioan. Garcia de nobilit. in initio, num. 17. Barthol. Medina in 1. 2. quæſt. 74. art. 5. & quęſt. 76. art. 2. & quæſt. 94. art. 2. Scho. in 2. diſt. 22. Valencia diſput. 2. quæſt. 3. punct. 6. & q. 5. & Mart. Delr. in diſquiſit. mag. lib. 4. c. 4. q. 5. ſect. 2. pag. 334. Quibus conveniunt, quæ tradit, & latè probat Menchac. lib. 1. controverſ. illuſt. cap. 9. num. 19. & cap. 10. num. 2. † docens, ex bello etiam iniuſto, ſi publicè indictum ſit, dominiũ non ſolùm captivorum, ſed etiam reliquarum rerum Prinicipibus quæri. Et quamvis poſteà ſubdat, id omne plenè reſtituendum eſſe, ſi perperam acquiſitum fuerit, quod etiam amplecti videtur Sylveſt. verb. Bellum, quæſt. 9. & 10. Caietan. in 2. 2. quæſt. 16. art. 1. Victoria in relect. de iure belli, num. 33. Sotus lib. 4. de iuſt. & iure, quæſt. 7. art. 2. Valencia 3. tom. diſput. 3. quæſt. 16. punct. 2. in fine, col. 718. & Mag. Lorca in 2. 2. ſect. 7. diſput. 55. ex num. 1. cum ſeqq. tenentes, quòd ſi bellum fuerit per ſe quidem iniuſtum, per accidens autem iuſtum ob invencibilem ignorantiam, tunc poſteà cognitâ veritate, ea ſolùm reſtituenda erunt, quæ ſuperſunt adhuc ſalva, aut in quibus ſit factus quis ditior: non autem ea, quæ bonâ fide deſtructa, aut conſumpta ſunt, de quibus etiam latè noviſsimè agit Ægid. Bened. in l. ex hoc iure, 1. tom. cap. 1. ex n. 9. Et † conducit, quod in ſimili tradit Petr. Navarra de reſtit. lib. 3. cap. 4. à num. 181. cum ſeqq. ubi plures Theologos allegans, concludit, quòd accipiens alienum bonâ fide, & titulo habili à non domino, ſi poſteà comperiat, rem eſſe alienam, efficitur malę fidei poſſeſſor in foro conſcientiæ, & peccat mortaliter detinendo, & tenetur ad reſtitutionem, quem ex noſtris refert & ſequitur Blaſius Flores de Mena lib. un. pract. qq. q. 6. §. 2. n. 15. fol. 57. Hæc tamen † in noſtro caſu non procedũt, qui valdè diſsimilis eſt, cùm eo prædicta bona fides tot conſilijs innixa, & tot iuris utriuſque titulis ac rationibus fulta, inconcuſsè per longum, & longiſsimum tempus perſeveraverit, imò iam centenariam præſcriptionẽ exceſſerit, poſtquàm omne vitium elui, & omnem prorſus actionem, vel repetitionẽ ſopiri, apertè docent Impp. in. l. ſicut, & l. omnes, C. de præſcript. trig. vel quadr. ann. & Romani Pontifices in cap. de quarta, cap. ad aures de præſcription. cap. 1. A & 2. dilecto 15. quæſt. 3. Etenim † licèt præſcriptionem impium præſidium, & improbam temporis allegationem appellet Iuſtin. Imp. in Novell. conſtit. 9. §. 1. quam citat Petr. Gilkenius in tract. de præſcrip. 1. part. cap. 1. num. 5. & Everard. Broncorſt. cent. 4. antinomiar. aſſert. 2. Et regulariter † melius ſit nullum titulum allegare, quàm invalidum, aut defectuoſum, ex his, quæ latè adducit Ægid. Bellamera deciſ. 50. & deciſ. 113. & clariùs deciſ. 287. & 393. Felinus in cap. cùm ordinem de reſcript. col. 2. Oſaſcus deciſ. Pedem. 101. num. 31. & alij relati à Cardinali Tuſcho pract. concluſ. iur. verb. Titulus, concluſ. 312. Id quidem ubi mala ſides & titulus omnino iniuſtus, aut ineptus intervenit, intelligi debet. Vbi tamen præſcriptio bonâ fide, & iuſtis initijs inchoata, & perfecta eſt, nihil amplius ad legitimam rei poſſeſſæ retentionem deſideratur, ita ut † etiam ſi mala fides poſt completam præſcriptionem ſuperveniat, res præſcripta reſtitui non debeat, ſive iuris civilis, ſive Canonici regulas attendamus, ut cum magis vera, & communi Opinione decidit gloſſa in cap. vigilanti, & in cap. ult verb. Temporis, de præſcrip. ubi Innocent. Hoſtienſ. Abb. Baldus, Felinus, Butrius, Collectarius, & alij, Dynus, Ioan. Andre. Ancharr. Philip. Francus, & Pet. Pechius in reg. poſſeſſor de reg. iur. in 6. Didac. Covar. ibîdem 3. part. §. 2. num. 1. Bart. in Extravag. ad reprimendum, verb. Denuntiationem, Angel. in l. 1. C. de iudicijs, numer. 59. Iaſ. in l. diviſionem, C. de iur. & facti ignor. & innumeri alij, quos referunt & ſequuntur Tiraquel. in tract. ceſſante cauſâ limit. 12. num. 16. Mencha. lib. 2. controverſ. illuſt. cap. 74. num. 1. Franc. Balbus de pręſcrip. 2. part. 3. part. princip. quæſt. 9. num. 1. Everard. Broncorſt. antinom. cent. 4. aſſert. 7. Hieron. Zevallos cõmun. contra comm. quæſt. 657. per totam, & quæſt. 729. num. 20. Ioan. Garcia de nobilit. gloſ. 6. num. 5. & noviſsimè ac latiſsimè Pet. Gilkenius, qui utriuſque opinionis Auctores, & argumenta recenſet in eod. tract. 2. p. memb. 2. c. 8. per totum. Et ex Theologis idem probant, & defendunt D. Thom. quodlibeto 12 articul. 24. Scotus, Paludanus, & Maior. in 4. Senten. diſt. 15. quęſt. 11. Domin. Sotus lib. 4. de iuſt. & iure, quæſt. 5. art. 4. Angel. in ſumma verbi Præſcriptio, § 26. & Sylveſter eodem verbo num. 13. Qui inter alias rationes eas præcipuè conſiderant, quòd † cùm mala fides ſit ſcientia rei alienę, hæc poſt cõpletam præſcriptionem nocêre non poteſt, cùm iam ex iuris diſpoſitione res effecta fuerit, quæ ab eo amplius avocari non poteſt; cùm is, † qui auctoritate iuris quid poſsidet, iuſtè, & benè poſsideat ſecundùm D. Auguſt. in c. quid dicam 14. q. 4. l. iuſtè poſsidet, D. de acquir. poſſ. l. 14. §. 1. D. de religioſ. & ſumpt. fun. ibi: Quia bonæ fidei poſſeſſor eſt, & dominium iuſtum habet, qui auctore iudice comparavit. Vnde ſumpta eſt regula iuris, quæ habetur in l. qui auctore 137. D. de regul. iuris, ubi Pet. Fab. Rævard. & alij plura notarunt. Lex † namque magis noſtrarum rerum domina cẽſetur, quàm nos ipſi, vel ulli privati domini, cùm ſit omnium Regina, l. 2. D. de legib. Et quamvis in multis caſibus iuris regula militer, quâ docemur, quòd ceſſante cauſâ ceſſat effectus: † illa tamẽ non obtinet, cùm diſpoſitio ſuum effectum ſortita eſt, l. ſancimus, C. de ad min. tut. ibi: Non enim debet, quod ſecundùm leges factum eſt, ex alio eventu retractari. Quia † actus perfecti, & abſoluti per impedimentum ſuperveniẽs minimè vitiantur, l. inter ſtipulantem 83. §. ſacram, ubi Iaſ. & cæteri de verbor. oblig. l. in ambiguis 186. §. non eſt novum, D. de regul. iur. ubi Decius, Maynerius, Cagnol. Rævard. & Petr. Faber. cap. factum legitimè, de regul. iur. in 6. cum innumeris alijs congeſtis a Petr. Pechio ibîdem, Corraſio in l. pro parte, num. 10. D. de ſervit. & Anton. Gomez lib. 2. var. cap. 10. num. 21. Tiraquel. ubi ſup. limit. 12. Claud. Prato Gnoſeon general. iur. lib. 6. tit 7. cap. 3. Quibus non adverſatur, † quod aliqui forſitan antiquis, vel modernis tẽporibus hanc Indiarum conquiſitionem in dubium vocaverint. Nam cùm Reges noſtri ſuprà dictis conſultationibus ducti, ſemper bonam fidem habuerint, ea duntaxat cõſideranda eſt, quia † in his, quæ ad bonam fidem & animi ſententiam pertinent, propriũ iudicium ſpectandum eſt, non alienũ, & magis facti quæſtio, quàm iuris verſatur, ut docet text. egregius in l. 1. §. Iulianus, D. de itinere, actuq́ue priva. & in l. bonæ fidei 48. §. per contrarium, D. de acquir. rer. dom. ubi id tanquam ſingulare notant Alber. num. 1. & Bart. num. fin. & idem Bart. & Salicet. per text. ibi in l. penult. C. de eviction. cum alijs, quæ tradit Ioan. Garcia de nobilit. in intio, num. 15. & 16. Et † credulitas probabilis habet vim tituli ut notanter docet Aretin. conſ. 42. in fine, Alex. conſ. 24. num. 19. & ſeqq. vol. 5. Mandellus conſ. 64. num. 57. & ſeqq. vol. 1. Præſertim ubi in præſcriptione triginta, aut quadraginta annorum verſamur, † in qua, cùm titulus neceſſariò non requiratur, d. l. ſicut, & dict. l. omnes, l. cùm notiſsimi, & l. penult. §. 1. C. de pręſcrip. trig. vel. quadr. dict. c. de quarta, & cap. ad aures de præſcrip. cap. cùm Eccleſia Sutrina de cauſ. poſſ. cap. pervenit, de empt. & vend. ubi Iacob. Butrius, & Imola, cum multis alijs, quæ latè adducunt Paul. de Caſtro conſ. 152. Roman. conſ. 123. Craveta conſ. 165. num. 13. & in tract de antiq. § materia, num. 7. & Petr. Gilkenius de præſcript. 2. par. memb. 1. cap. 3. ex num. 8. † Quilibet etiam putativus, & illegitimus ſufficit, & bonam fidem inducit, quamvis poſteà invalidari poſsit, aut per errorem iniuſtum obrepſiſſe dicatur, ut benè poſt longam diſputationem reſolvunt Abbas in cap. auditis, num. 8. de præſcrip. Felinus in dict. cap. de quarta, num. 27. & ſeqq. eod. tit. Balbus in tract. de præſcrip. 2. part. 3. part. princip. & in repet. l. Celſus, num. 12. D. de uſucap. quam in calce eiuſdem tractatus adiecit Mencha. lib. 2. controver. illuſt. cap. 77. à num. 14. Covar. in reg. poſſeſſor. 2. part. §. 7. ex num. 5. verſ. Secunda concluſio, Burgos de Paz conſ. 41. num. 13. Molina de primog. lib. 2. cap. 6. à num. 68. Oſaſcus deciſ. Pedemon. 160. num. 10. & deciſ. 101. numer. 31. Sarmient. lib. 1. ſelect. cap. 6. num. 3. Menoch. conſ. 2. num. 341. & plures alij relati à Franc. Vivio 1. tom. commun. opin. verb. Præſcriptio, & verb. Titulus, Pinelo, & eius additionatore in auth. niſi tricennale, num 12. C. de bon. mater. & Petr. Gilkenius ubi ſuprà, & noviſsimus Ægidius Benedictus, qui cùm hæc typis darem ad meas manus pervenit, in l. ex hoc iure, D. de iuſtitia & iure, 1. p. c. 3. num. 23. & 24. Quinimo, ſi titulus probabilis, & tolerabilis ſit, & per errorem iuris, aut etiã facti dubij cõflatus, in quacunq; præſcriptione etiã ordinaria, & quæ titulũ deſiderat, ſufficere poterit, ut per tex. in c. cùm dilectus de cõſuetud. probant communiter omnes ſcribentes ibîdem, & in dict. cap. de quarta de præſcrip. poſt gloſ. ibi verbo, Se poſſe tueri, & reſolvit Covar. vbi ſup. n. 9. Molina n. 69. Menoch. num. 305. Vivius pag. 280. Pinel. d. num. 12. verſ. In iurisperito, & in l. 2. C. de reſcind. 2. p. cap. 4. num. 40. & Gilkenius, qui plurimos refert ubi ſuprà num. 2. & 3. CAPVT III. In quo ſpecialius de eodẽ præſcriptionis titulo agitur, eiuſq́ue virtute etiam maris tractus, & littora quæri, & aliorum in illis navigationes, & negotiationes prohiberi poſſe, probatur. SVMMARIVM Capitis III. -  1 Præſcriptio aliquando ſumitur pro uſucapione, & acquiſitione. -  2 Præſcriptionis frequentior acceptio, exceptionem, & retentionem ſignificat. -  3 Præſcriptionis variæ definitiones, remiſsivè. -  4 Vſucapio à Cicer. & I. C. appellatur finis litium. -  5 L. 1. D. de uſucap. & l. ult. D. pro ſuo illuſtrantur. -  6 Præſcriptio non eſt contra æquitatem naturalem. -  7 Lites minui, & finiri maximè expedit Reip. propter earũ damna & diſpẽdia. -  8 L. 4. verſ. Non tamen, & aliæ quæ de litium execratione agunt, referuntur, & exornantur. -  9 Themiſtoclis notabile dictum circa litium deteſtationem. -  10 Præſcriptionẽ de iure civili eſſe, & ideò inter ſupremos Principes locum habere non poſſe, opinatur Menchaca, qui reprobatur. -  11 Principes ſupremi nõ ligãtur iure civili, ſed tantùm naturali, aut gentium. -  12 Incognitus Auctor Maris liberi, argumento Menchacæ nimis exultat. -  13 Glorioſum victoriæ genus videtur, quod ex teſtimonio adverſariorum elicitur, ex Claud. Mamertino. -  14 Præſcriptio iuris gentiũ hodie dici poteſt, cùm omnes nationes ea utantur. Et num. 17. -  15 Iuri gentium ea tribui poſſunt, quæ etiã iure civili inducta ab alijs gentibus cõmuniter recepta fuerunt. -  16 Præſcriptio attenta materia iuris gentium eſt, & ideò ius per eam quæſitũ à Principe tolli nõ poteſt, ex Ant. Petra. -  17 Petrus Gilkenius Menchacæ opinionẽ ex profeſſo impugnat, & damnat. -  18 Præſcriptionẽ cõtra, & inter ſupremos Principes & Reſpublicas liberas dari, & practicari debere plura iura teſtãtur. -  19 Principes ſuis pactis ligantur, & eorũ contractus habent vim legis. -  20 Præſcriptio habet vim pacti, & conſtituti, & habetur pro veritate. -  21 Præſcriptionis iura & effectus inter nullos magis obſervari convenit quàm inter ſupremos Principes. Et quare? -  22 Regna omnia, & imperia ſola antiquitatis tuitione ſubſiſtunt. -  23 Præſcriptionem ſi quis inter Principes tollat, bella graviſſima in mũdũ inijciet. -  24 Bellorum damna multa ſunt, & graviora, quàm quæ ex litibus privatorũ oriri poſſunt. -  25 Bellũ dicitur per antiphraſim quaſi minimè bellum, & alia eius etymologia ex Caſsiodoro. -  26 Principes melius faciũt ubi ratione potius & iure, quàm armis & bellis ſuas lites componunt, & Caſsiodori verba hoc graviter ſuadentia. -  27 Incognitus quibus rationibus impugnet ius navigationis maris Indici, quod noſtri Reges ſibi præſumunt. -  28 Mare & littora maris gentium iure communia omnium eſſe dicuntur. -  29 D. Ambroſ. locus refertur, eos notantis qui maris ſinus ſibi applicare, aut acquirere cupiunt. -  30 Ægid. Bened. & Seraph. Freitas Luſitani, qualiter noviſsimè reſpondeant argumentis Incogniti. -  31 Maris ut terræ ius, cũ prohibitione navigationis exterorum per Pontificem noſtris Regibus concedi potuit. -  32 Papa fecit, ergo potuit, valet cõſequẽtia -  33 Pontifex Romanus repræſentat perſonã Noë, & Chriſti, qui habuerũt poſſeſsionem, & dominium maris. -  34 Venetorũ Reſpublica habet ius maris Adriatici ex donatione Alex. III. R. Põt. & plenè de eius hiſtoria, & an certa ſit? -  35 Maris & littorũ proprietas licèt in univerſum à nemine occupari, vel acquiri poſſit, eorũ tamen protectio pertinet ad Principies, quorum territorijs adiacent. Principes ſupremi poſsũt exercere imperiũ collectas, & vectigalia imponere in mari, & portubus ſui territorij, ibidem. -  36 Maris varios ſinus vel tractus proprio iure ſibi vendicant plures Principes & Reſpublicæ liberæ, qui referuntur. -  37 Mare venit ſub nomine territorij. -  38 Mare ſæpè ſumit nomẽ à terris finitimis & in eo ſummè oportet delicta cohibere. -  39 Nautarũ & maritimorũ hominũ fera & improba natura eſt, & quare? -  40 Princeps conceſſo caſtro, concedere videtur ius quod habet in mari, & in aquis ex doctrina Innocentij. -  41 Maris iuriſdictio an etiam ad loca remota extendatur? -  42 Maris ſicut & aridæ confines aſſignari poſſunt, & an proprius pertinentiæ vocentur? -  43 Aëris elementum eſt cõmune omniũ, & nihilominus habemus ius in cœlo, quod eſt ſupra domus noſtras vel fundos. -  44 Immunitate Eccleſiaſtica gaudet qui in aere ſupra cœmeteriũ ex feneſtra pẽdẽs apprehenſus fuit. -  45 Tributa pro aere & umbra aliqui Imperatores exegerunt. -  46 Lex deprecatio ad l. Rhod. de iact. in illis verb. Lex autem maris, exponitur. -  47 Leges ut quis in aliquo loco dare poſsit, eius Imperium habere debet. -  48 Maris dominiũ nõ pertinere ad Imperatorẽ ridiculũ eſt ſecundùm Alciatum. -  49 Leges Rhodiæ, & aliæ de mari, & rebus ad mare & navigationes pertinentes à diverſis Principibus latæ arguunt eos in ipſo mari imperium habere. -  50 Mare, & maris littora hodie ex communi totius Orbis uſu, in dominio & iure Principum eſſe videntur. -  51 Maris Imperium in Romanis agnoſcit Virg. Claud. & alij. -  52 Ezechiel locus exponitur, ubi inſulam Tyri, dominam maris eſſe dicit. -  53 Tyria maria adagium unde natum? -  54 Maris primũ dominum Minoëm facit Strabo, & Diodor. Neptunũ, & quare? -  55 Navium inventores primi qui fuerint? -  56 Reges Hiſpaniæ iuſtius quàm Neptunus ſe maris Oceani dominos vocare poſſunt, & quare? -  57 Maris & littorũ uſus omnibus cõpetit. -  58 Cõmunia quæ ſunt, præoccupãti cedũt. -  59 Procuratores vel executores ſi duo aut plures in ſolidum fuerint nominati, qui præoccupaverit, ſolus aget. -  60 Iuriſdictionem qualiter quis acquirat, eam exercens in loco, quem non conſtat eſſe de alterius iuriſdictione? -  61 Præoccupatio loci cõmunis per Principem facta, ei dominium tribuit. -  62 Præſcriptio longi tẽporis ſufficiens videtur ad obtinenda loca iure gentium publica vel communia. -  63 L. ſi quiſquam de diverſ. & temp. præſcrip. & l. ſanè ſi maris, D. de iniurijs expenduntur & illuſtrantur. -  64 Principes ſupremi interdictis non indigent ad iura ſua retinenda vel recuperanda, cùm ipſi ſibi ius dicant. -  65 L. fin. D. de uſucap. explicatur, & conciliatur cum d. l. ſi quiſquam. -  66 Ius in mari vel alio loco publico longa poſſeſsione quæſitũ, interim durat, dum quis eo uti non deſinit. -  67 Maris vel alterius loci publici poſſeſsioni, longo tẽpore præſcriptæ, qui inſiſtit, alterum eodem iure uti prohibet. -  68 Piſcandi & venandi ius an, & qualiter licitè in locis iure gentiũ communibus, quæri poſsit, & alijs prohiberi? -  69 L. 1. & 2. & aliæ tit. 8. lib. 7. recop. quæ de piſcatione agunt, declarantur. -  70 Navigatio maris Indici iuſtè à noſtris Regibus alijs nationibus prohibetur. -  71 Præſcriptio 30. vel 40. annorum cum titulo conceſsionis Pontificiæ ſufficit ad quærendum ius maris Indici. -  72 Præſcriptio Imperij & navigationis Indiarũ non ſolùm eſt quadragenaria, ſed plus quàm centenaria & immemorialis. -  73 Centenaria præſcriptio eſt potentior quàm immemorialis. -  74 Præſcriptio immemorialis eſt ſufficiens ad aequirendum non ſolùm uſum ſed & dominium maris, & littorum publicorum. -  75 Veneti præſcriptione immemorabili defendunt dominium, & gabellas maris Adriatici. -  76 Præſcriptio immemorialis habet vim tituli & privilegij, & operatur plures alios effectus. -  77 Præſcriptio immemorabilis nunquam cenſetur excluſa. -  78 Bona fides requiritur etiã in præſcriptione immemorabili. -  79 Reges noſtri ſemper bonam fidem habuerunt in conquiſitione & retentione Imperij Indiarum. -  80 Bonæ fidei poſſeſſor eſt etiam ille, qui habet conſcientiam dubiam. -  81 Poſſeſſor in dubio potius debet ſibi ipſi favere, quàm diſſuadere, ex notabili doctrina Baldi. SEd quando de vi, & effectu pręſcriptionis circa hanc Indiarum retentionem, de qua loquimur, agere cœpimus, operepretium erit eundem titulum ſpecialius, adhuc, & diligentius examinare, & à vanis quibuſdam Novatorum calumnijs defendere. Eſt enim † tum ad acquirendum uſitatiſsimus, quatenus præſcriptio ſumi ſolet pro uſucapione, ſive modo acquiſitionis, qui ex longa poſſeſsione procedit, ut in l. ei a quo 21. & l. fin. D. de uſucap. l. ſi duo 23. §. 1. D. de iur. iurand. l. 3. D. de requit. reis, l. qui alienam 54. D. de evict. l. quinque pedum, C. fin. regund. cum alijs traditis à Connano lib. 3. comment. cap. 11. numer. 2. Prateio, Briſſon. & Calino de verbor. ſign. verb. Præſcriptio, Cuiac. & Hotman. in principio inſtitution. de uſucap. ubi etiam Vulteius numer. 6. & 10. Tum † verò, maximè efficax ad retinendum, cùm præſcriptio propriùs, & frequentiùs pro exceptione ſumatur, quę ex definito tempore ſubſtantiam capiens, poſſeſſorem dominum efficit, & plenam ei in poſterum ſecuritatem indulget, ut conſtare poterit ex l. 1. D. de uſucap. l. ult. D. pro ſuo, l. cùm notiſsimi, C. de pręſcript. 30. vel 40. an. l. 1. C. de commun. rerum alien. cap. vigilanti, de præſcript. Et † ex varijs ipſius præſcriptionis definitionibus, quas tradit gloſſ. in cap. in ſumma 4. quæſt. 3. Panormit. Felin. Alciat. & alij in rub. de præſcrip. Dom. Covarruvias in regul. poſſeſſor. 1. part. relect. cap. un. numer. 4. Connan. Briſſon. & alij ubi ſuprà. Parlador. lib. 1. quotid. §. 1. Donel. lib. 5. comment. cap. 4. & lib. 22. cap. 1. ubi Oſuald. qui alios adducit, & Petr. Gilken. in tractat. de præſcription. 1. par. cap. 2. num. 21. & ſequentibus. Vnde † meritò Cicero in Orat. pro Cecina uſucapionem appellat finẽ ſolicitudinis à periculo litium, & I. C. in dict. l. 1. D. de uſucapion. l. ultim. D. pro ſuo, princ. inſt. de uſucap. bono publico inductam eſſe teſtantur, ne rerum dominia ſint in incerto, & ut aliquis litium finis eſſet, quę loca † latè exornant DD. præcipuè Alciat. & Beroius in dicta rubrica de præſcription. Theologi omnes in 4. distinct. 5. Summiſtæ, verb. præſcriptio, Fortun. Garſia in l. 1. De. de iuſtitia & iure, Balbus in tractat. de præſcript. 1. part. quæſt. 5. Covarruvias ubi ſupr. 3. part. in princip. Pinel. in authent. niſi tricennale num. 39. C. de bon. matern. Menoch. de arbitrar. quæſt. 49. Petr. Gregor. lib. 40. Syntag. cap. ultim. Rævard. ad leg. Scribon. capit. 3. Donel. dict. lib. 5. cap. 3. Angel. Matthæacius de via & ratione iuris, lib. 1. cap. 11. num. 10. Everar. Broncorſt. cent. 4. antinom. cap. 2. & plures alij relati à Gilken. ubi ſupr. 1. part. cap. 1. ubi oſtendunt, præſcriptionis † beneficium non eſſe contra æquitatem naturalem, reprobatâ Accurſ. ſententiâ, qui ſecus exiſtimavit in dict. l. 1. D de uſucap. cùm ex ea, inter alia, prędictum commodũ finiendarum, vel minuendarum litium reſultet. Quod vel ad oſtendendam eius uti[*]litatem & neceſsitatem ſufficeret, cùm nihil magis providi quique Legislatores, & Rerumpublicarum gubernatores curare debeant, & ſoleant, quàm ut litibus finis imponatur, propter dãna, incommoda & diſpendia, quæ ex illis reſultant, & generantur, ut † conſtat ex text. in l. 4. verſic. Non tamen, D. de alienat. iud. l. 3. §. tametſi, D. de recep. arb. l. ſervus 19. verſic. Sed ſi, D. de obligat. & action. l. 1. C. de novo Cod. faci. cap. finem litibus, de dolo & contum. Clement. diſpendioſam, de iudicijs, cum alijs latè congeſtis à Luca de Penna in l. litibus, C. de agricol. & cẽſit. Cattel. Cota in memor. verb. Lites citò, Sylva nupt. lib. 6. num. 8. cum ſequẽti, Tiraquel. de retract. lignag. §. 8. gloſſ. 7. ex num. 20. Tiber. Decian. reſponſ. 70. numer. 39. vol. 3. Hiſtor. fori Roman. lib. 5. cap. 17. Balduin. in prolegom. ad tit. inſt. de action. Briſſon. verb. Litibus teri, Radulphus Fornet. lib. 3. rer. quotid. cap. 1. Gilken. dict. cap. 1. num. 38. & Cardin. Tuſcho practic. concluſ. iur. litt. L. concluſ. 383. & 384. Quibus addo † Themiſtoclẽ, qui, ut refert Ælianus lib. 9. de var. hiſt. pag. mihi 152. dicere ſolebat, quòd ſi duæ ſibi monſtrarentur viæ, una quæ ad tribunal, altera, quæ ad inferos tenderet, libentiùs multò hanc, quàm illam ingrederetur. Quamvis hoc dictũ Demoſtheni tribuat Pet. Nannius in Polyanthea, verb. Regnum, ad finem, pag. mihi 714. Neque † his aliquid officiet, aut tituli, de quo agimus, vires & auctoritatem comminuet, nova opinio Ferdin. Menchacæ lib. 1. controverſ. illuſtr. cap. 55. num. 28. & cap. 89. num. 32. ubi probare intendit, præſcriptionem inter Supremos Principes locum habere non poſſe, eò quòd iure civili inventa dicatur, dict. princ. inſt. de uſu cap. quo † eiuſmodi Principes non ligantur, l. Princeps, D. de legib. ſed tantùm naturali, aut gentium, ſecundùm doctrinam Baldi in l. 1. D. de conſt. Princip. Alex. conſ. ult. lib. 4. col. 7. & Anton. de Butrio in cap. quæ in Eccleſiarum, col. penult. de conſtit. Nam † licèt hic argumento nimis exultet Incognitus in tractat. Mare liberum, ut refert Seraph. Freit. de Imper. Aſiat. cap. 13. numer. 2. quaſi, qui nos auctoritate Hiſpani Doctoris cõvincat, ut enim dixit † Claud. Mamertinus lib. 11. cap. 10. relatus à Iuſto Lipſio adverſ. Dialogiſt. cap. 22: Glorioſum victoriæ genus eſt, ab eo cum quo decertem, arma capere, quæſitumq́ue adverſario teſtem, illinc ſtare & iſthinc dicere. Facilè tamen ei reſpondetur ab eodem Freitas cap. 14. numer. 1. præſcriptionem † etſi fortè civili Romanorum iure originem, & temporis pręfinitionem acceperit, cùm tamen ab aliquibus nationibus, anteà etiam cognita fuiſſet, & poſteà ab omnibus cõmuni conſenſu recepta reperiatur, iuris gentium reputari debere, ex † latè traditis à Iaſ. in l. ex hoc iure, num. 46. & ſequentib. D. de iuſt. & iure, Dom. Covarr. in d. reg. poſſeſſor. 1. par. §. 1. num. ult. & lib. 1. var. cap. 5. ad. fin. Pinel. in rubr. C. de reſcind. vend. 1. part. cap. 1. Alvar. Valaſc. de iure emphyt. q. 3. num. 2. D. Ant. Pichard. in rubr. inſt. de empt. & vend. num. 19. & noviſsimè Ægid. Bened. in d. l. ex hoc iure, cap. 8. à num. 6. Vltra quos † eandem ſententiam tenet Pet. Ant. Petra in tract. de poteſt. Princip. cap. 25. num. 34. ubi adverſus Rebuf. defendit, præſcriptionẽ, attentâ materiâ iuris gentium eſſe, argum. l. adeò, §. prætereà, verſ. Planè ſi lõgiori tempore, D. de acq. rer. dom. atque adeò ius per eam quæſitum, per Principem tolli non poſſe. Et magis in † noſtris terminis Petr. Gilken. d. tract. de. præſcript. 3. p. c. 11. ubi ex profeſſò contra prędictã Menchacę opinionẽ ſcribens, ac diſputãs, rectè concludit, nullam ſub toto Chriſtiano nomine regionem eſſe, quæ uſucapionis, vel præſcriptionis iura, ſaltẽ propriâ lege, aut conſuetudine nõ admiſerit. Et nedum † unam, verũ infinitas penè leges extare, quibus edocemur, contra Principes, præſcriptionis vires locum habere, ſive ius Civile, ſive ius Canonicũ intueamur, ſive ſpectemus perſonam Imperatoris, ſive Romani Pontificis, ut conſtat ex l. in omnibus, l. intra quatuor, D. de diverſ. & tempor. præſcript. l. 2. C. de vectigal. & commiſ. l. querelam, D. de falſis, l. fin. C. de fund. patrimon. lib. 11. cap. cum nobis, capit. ad audientiam, capit. diligenti, de præſcription. iunctis alijs, quæ latè congerit Abbas cõſil. 82. lib. 1. & conſ. 62. lib. 2. Socin. regul. 28. & Cardinal. Tuſchus littera P. concluſ. 534. num. 13. & ſequentibus. Hocq́ue admitti etiã, & probari debere, ubi inter Reges, civitates, aut provincias liberas, contentio aliqua orta ſit, quæ immemorabilis temporis ſuffragio ſublata dicatur, ſive lis ſit de rebus privatis, ſive de publicis, aut Regalibus, vel confinibus. Etenim ſi † pactum, aut contractus Principes obligat, l. Cæſar, D. de publican. cap. 1. de probat. imò & vim legis habere dicitur, l. donationes, quas Divus 26. C. de donat. inter. cum innumeris, quæ refert ipſe idem Mẽchaca lib. 3. De ſucceſſ. creat. §. 26. ex num. 2. Cened. in collect. 167. Ad Decretal. ſup. dict. cap. 1. de probation. DD. in l. 1. & in l. conventionum, D. de pact. ubi Duarenus, & Ioan. Horozcus, & elegantiſsimus Ferdin. Mẽdoça, 1. part. cap. 5. Pinel. in rubrica, C. de reſcind. 1. par. cap. 2. Dom. Greg. Lopez Madera lib. ſingul. animadverſ. iur. civil. c. 35. Morla in empor. iur. ſuper titul. de pactis, quæſt. 1. ex numer. 67. Everard. Bronc. antinom. centur. 1. cap. 11. & Vincent. Cabotius lib. 2. variar. diſput. cap. 10. Cur non dicemus antiquitatis prærogativam, utrique populo, vel Principi competere? Cùm † vetuſtas habeat vim pacti, & conſtituti & legis, l. hoc iure, §. ductus aquæ, D. de aqua quotidiana, & æſtiva, l. in ſumma, in principio, & §. 1. & l. ultima, D. de aqua pluvia arcenda, l. quominus, D. de fluminib. ubi Bartolus numero 99. Antonius Gabriel commun. opinion. titulo de præſcription. conſluſ. 1. numer. 76. & plurimi alij, quos refert & ſequitur Brunorus à Sole in locis communib. verbo, Præſcriptio, pagina 874. Imò & pro veritate habeatur, ſecundùm gloſſ. in l. 1. C. de ſervit. & aqua, l. ſi pupillus, §. fin. de adm. tut. Bald. in l. cùm cauſam, numer. 5. de probat. Felin. in rubrica de præſcription. num. 3. verſ. Fallit, & in cap. cùm acceſsiſſent, num. 48. de conſtit. Pariſ. conſ. 27. num. 33. vol. 1. Bald. conſil. 13. lib. 4. Socin. conſil. 86. num. 12. lib. 1. & 166. num. 12. lib. 2. & Peregr. de iure fiſci, lib. 8. num. 12. Quibus † ( & ſanè nõ minus efficaciter) addere poſſumus tãtũ abeſſe ut iuris civilis regulis, hoc eſt boni & æqui rationibus adverſetur, quòd inter ſupremos Principes præſcriptionum iura ſerventur, ut potius inter nullos alios magis cuſtodiri & obſervari debeant. Nam ſi ratio excuſandarum vel minuendarum litium inter privatos præſcriptionem induxit, ut ſuprà retulimus, longè fortius ad Principum cauſas eandem porrigere convenit: cùm omnes † ipſorum ditiones, hac ſolâ, ut plurimum, antiquitatis tuitione ſubſiſtant, ut diximus ſup. lib. 2. cap. 6. n. 43. & ſeq. & cum Bellarm. Molina, & alijs probabimus infr. cap. ſeq. ex n. 36. & de Indijs noſtris loquens Ioſeph. Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſal. cap. 11. & lib. 3. cap. 3. & Seraph. Freit. de Imp. Aſiat. c. 14. n. 1. 6. & 7. ¶ Cuius † vim, & effectũ ſi quis temerariâ doctrinæ novitate convellat, nihil aliud quàm bellorum ſemina, quibus totus mundus ardeat, in Orbem inijciet, quorũ † quãta ſint damna, & quàm exitialia, privatorumq́ue litibus graviora, latè, aliud agentes, proſequimur infr. hoc lib. cap. 6. num. 42. & ſeqq. & noviſsimè oſtendit Balth. Chavaſ. lib. 2. de perfect. pruden. cap. 8. §. 1. pag. 365. ubi proinde bellum ſolis inexpertis dulce appellari, inquit: † ita vocatum eſſe per antiphraſim, quòd minimè Bellum ſit; ſicut Parcæ, quòd minimè parcant, & lucus, quòd minimè luceat, & montes quòd minimè moveãtur, quã etymologiam, licèt inter alias probet Ioan. Funger. in etymolog. Græco Latino, verb. Bellum, Caſsiodor. tamen lib. 1. variar. epiſtol. 30. à Belo Aſſyriorum Rege dictum exiſtimat, quòd is primus ferreum gladium produxerit, cùm anteà, inter ipſos quoque adverſarios, non eſſent armata certamina: ſed pugnis ſed laceſſerent, unde & pugna nomen accepit; atque eapropter ſtatim bellum vocat: Conſilium atrox, crudele præſidium, ferinam certationem. Et † longè melius pios Principes facturos inquit, ſi per legitimos tramites perſequantur, quæ ad ſe pertinêre contendunt: Quid enim diſcrepat à peccante, qui ſe per exceſſum nititur vindicare? Impœnitenda eſt ultio, quæ de legibus venit, & excellenter videtur depulſato triumphaſſe, qui victor pronuntiatur à iudice. Et lib. 7. epiſtol. 3. In cauſa poſſint iura non brachia, nam cur eligãt quærere violenta, qui præſentia probantur habere indicia. Sed adhuc (ut audio) Incognitus urget, & † eiuſdẽ Menchacæ veſtigijs inſiſtens, probare contendit, neq; Põtificię conceſsionis, neque occupationis vel præſcriptionis titulos noſtris Regibus proficere poſſe, ſaltem quoad acquirendum, vel retinendũ maris, & littorum maris dominium, quod in his Occidentalibus regionibus ſibi vendicant, & multo minus ad navigationes, & commercia extraneorum ad illas, & in illis interdicendas & impediendas. Eò quòd, ut ipſi inquiunt, hæc omnia † iure gentium cõmunia ſint, & ſine eius violatione, ac tranſgreſsione à nemine concedi, occupari, præſcribi, vel alijs prohiberi poſsint, iuxta text. in l. nemo igitur, D. de rer. diviſ. l. venditor, D. commun. præd. l. uſucapionem 9. & l. fin. D. de uſucap. l. quod in littore, D. de acquit. rerum domin. l. littora 51. D. de contrah. empt. l. 2. §. ſi quis in mari, & l. littora 3. D. ne quid in loco pub. l. iniuriarum 13. §. ſi quis me prohibeat, D. de iniurijs, §. & quidem, inſtit. de rer. diviſ. l. 7. tit. 29. part. 3. ibi: No lo pueda ningum ome ganar por tiempo, cum alijs, quæ ex Cicerone, Virgilio, Ovid. Plin. & alijs retulimus ſup. lib. 2. cap. 20. num. 34. & ſequentibus, & cap. 25. ex num. 37. uſque ad finem. Quibus † arridens D. Ambroſius lib. 5. Hexam. cap. 10. nimiã hãc ſuperbiã, ſive cupiditatem aliquorum Principũ, qui etiã ad maris ſpatia ſuæ dominationis terminos extendere volunt, his verbis notare videtur: Spatia maris ſibi vindicant iure mancipij, piſciumq́ue iura, ſicut vernacularum, conditione ſervitij ſibi ſubiecta commemorant: Iſte, inquit, Sinus maris meus eſt, ille alterius. Dividunt elementa ſibi potentes. Et de Nabuthe cap. 3: Inducis mare intra prædia tua, ne deſint belluæ, producis finem terræ, ne poſſis habere finitimum. Et eòdem reſpicit Balduin. in dict. §. & ſiquidem, numer. 3. inquiens: Quo nunc ergo iure noſtri Principes, quod natura voluit eſſe liberum & commune, ſervum propriumq́ue faciunt? Quo iure Venetis mare Adriæticum, Genenſibus Liguſticum ſervit? Verùm † his argumẽtis plenè, poſtquam hęc ſcripſeram, reſpondiſſe reperio Ægid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, 1. par. cap. 3. ex num. 13. & plenius Seraph. Freit. de Imp. Aſiat. ex cap. 10. ad 15. dũ Luſitanorũ navigationes ad Indiam Orientalem defendere curant, Luſitani ambo, ambo quidem eruditione florentes, & ut cum Virgil. loquar Æneid. 6: Et cantare pares, & reſpondere parati. Sed nos, qui de Occidentalibus agimus, ut circa eas aliquid etiam præſtitiſſe videamur, ultra ea, quę ab illis tradita ſunt, breviter reſpõdemus. Primò non † facilè concedendũ eſſe Incognito, quòd Romani Pontificis donatio Hiſpaniæ Regibus facta, hoc ius Indici maris, & navigationum, ac littorum eius, etiam cum prohibitione aliorum concedere nõ potuerit. Nam etſi hoc admittat Seraph. ubi ſup. cap. 12. Nos tamen pluribus hãc Romanæ ſedis tẽporalem in totum Orbẽ poteſtatẽ adſtruximus ſup. lib. 2. cap. 23. 24. 25. ubi ipſas etiam Alex. VI. Calixti III. Nicolai V. & aliorum R. Pont. Bullas retulimus, quibus expreſsis verbis, maria quoque Indiarum, & ius aliorum navigationes in eiſdem prohibendi, Caſtellæ & Luſitaniæ Regibus conceſſa videmus. Vnde ut ibîdem ſæpè probavimus, amplius apud Catholicos inquirendũ non eſt, cùm valeat conſequentia, Papa † fecit, ergo potuit, de quo etiã plenè agit Redoanus in tract. de ſpolijs Eccleſ. q. 7. §. occurrit, n. 51. & ſeqq. & Ant. Petra de poteſt. Princip. cap. 3. q. 4. n. 8. Et in ſpecie, quòd ad maris etiã dominiũ concedendũ extẽdatur, probat Marta de iuriſd. 1. par. cap. 26. num. 55. & magis expreſsè ac diſſertè Camill. Borrell. de præſt. Reg. Cathol. cap. 46. num. 230. & ſeqq. docens † Romanum Pontificẽ Noë, & Christi Domini perſonã repræſentare, quorũ ille per arcã, hic per lignũ Crucis mundũ ſervavit, & ex inveſtitura ſibi à Deo ſacta, maris dominium, ac corporalẽ poſſeſsionẽ accepit, iuxta illud Matth. 8. & Marc. 5: Quis eſt hic, quia venti, & mare obediũt ei? Et Lucæ 8. Hinc ſurgens imperavit ventis, & mari, & facta eſt trenquillitas magna, & ambulavit ſupra mare. Neque hoc † novũ videri debet, vel ſolo exemplo donationis Alex. VI. aut Caliſti III. ſubſiſtere, cùm Sereniſsima Venetorum Reſpublica, ex ſimili alia alterius Pontificis Alex. III. cõceſsione, & longa quaſi poſſeſsione, Adriatici maris dominium ſibi præſumat, & in eo iuriſdictionẽ exerceat, & vectigaliũ cõmoda exigat. Iniquiunt enim eiuſdẽ Reipublicæ hiſtorici, & alij, qui ab ipſis acceperunt, quòd cum prædictus Põtifex, furorem irati Friderici Aenobarbi Imperatoris ſugiens, ſeſe Venetias contuliſſet, ibi Sebaſtiano Zanæ Duci XL. à bello, quod in favorẽ Põtificis contra Imperatorẽ geſſerat, victori reverſo, victoriã gratulatus, annulũ aureũ porrexit: Accipe (inquiens) Ciane, me Auctorem ipſum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu, tuiq́ue ſucceſores quot annis ſtatuto die ſervabitis, ut omnis poſteritas intelligat maris poſſeſſionẽ iure belli veſtrã eſſe quandoque factam, atq; uti uxorẽ viro, ita illud veſtro ſubiacere imperio. Cuius tam memorãdi facinoris ſolẽnia à Principe Venetorum, à Senatu, & univerſo Magiſtratuum ordine, purpurâ & oſtro induto, maximâ pompâ ſolemniq́ue apparatu, ingenti civium, ac multarum cymbarum frequentiâ, apud littora maris ſingulis annis Aſcenionis Dominicæ die peraguntur, & aureo annulo Neptunum, marève ipſum, ut uxorem viro ſibi deſpondent, & ſubarrhant, ut latè recenſent Anton. Sabell. decad. 1. hiſtor. lib. 7. Villamontius lib. 1. ſuæ peregrinat. cap. 34. Pet. Iuſtin. & Gabr. Simeon lib. 2. hiſt. Venet. Gaſpar Contaren. lib. 1. de rep. Venet. Nicol. Dolionus in compend. hiſtor. par. 3. Vannoz. 3. par. Politic. numero 8090. Ludov. Grotus Cæcus Adriæ, oratione 7. fol. 38. pagina 2. Martin. Delrius diſquiſit. Magic. lib. 4. cap. 2. quæſt. 6. ſect. 3. & noviſsimè eum trãſcribẽs Balth. Chavaſ. de perfect. prud. lib. 1. cap. 9. pag. 211. Qui tamen tres ultimi Auctores conceſsionis verba paulò aliter referunt, & Imperatorẽ, Pontifici adverſum, non Fridericum, ſed Othonem eius filium fuiſſe perperã tradunt. ¶ Et ex noſtris iuris Interpretibus, eiuſdem donationis mentionem faciunt Petr. Gregor. lib. 3. Syntag. cap. 3. numer. 1. Marc. Mantua in Enchirid. rer. ſingul. cap. 104. Angel. Matthæacius de via & ratione iur. cap. 36. num. 18. fol. 72. Thadęus Piſo Toacius in §. & ſiquidem inſt. de rer. diviſ. qui allegat gloſſ. in l. uſum aquæ, C. de aquæ ductu, lib. 11. & latiùs Camill. Borrell. dict. cap. 46. num. 233. Peregrinus de iure fiſci lib. 8. numer. 18. & ſeq. Ioan. Bapt. Lupus in tract. de illegit. comment. 3. §. 63. numer. 12. Seraphin. dict. cap. 10. numer. 32. Cardin. Tuſch. practic. concluſ. iur. rom. 8. verb. Venetiarum, concluſ. 78. & ſeq. & melius Ioan. Franc. à Ponte in tract. de poteſt. Proreg. tit. de triremib. numer. 41. & ſeqq. & eruditiſsimus & nunquam ſatis laudatus dom. Regens Ioan. Bapt. Valenç. Velazquez conſ. 100. num. 56. ubi benè advertunt, & notant, mirum videri, quòd huius cõceſsionis, nec à Romoaldo, Othone Friſingenſi, Gothifrid. Viterbienſi illius tẽporis ſcriptoribus, neque à Platina in vita dicti Alex. III. aut à recẽtioribus Chronologis mentio aliqua facta fuerit. Et ego addo, apud Illuſtr. etiam Cardin. Baron. nullatenus reperiri, quamvis totum ferè duodecimum tomum Annal. Eccleſ. in vita & geſtis huius Alexand. III. conſumat, & anno 1177. §. 6. & §. 18. de eius fuga in Venetias agat, & de Roſa aurea, & alijs gratijs & indulgentijs Sebaſtiano Zãco, & Reip. Venetorum ab eodem Põtifice conceſsis. Secundò reſpondeo, † regulariter quidem verum eſſe, quod Incognitus tradit, mare nimirum & maris littora, & navigationem, ac commerciorum iura omnibus communia eſſe, nullumq́ue ſibi harum rerum dominium, vel proprietatem uſurpare, vel occupare poſſe. Neque enim tam latum & immenſum æquor integram poſſeſsionem, vel occupationem privatorum admittit, ut benè obſervat Vveſemb. in §. 1. numer. 4. inſtit. de rerum diviſ. Hoc tamen non impedire, quin Imperatores, Reges & alij ſupremi Principes, protectionem & iuriſdictionem marium & littorum, ſuis imperijs adiacentium, habeant, & cum inhibitione etiam aſiorum exerceant, inibiq́ue leges ſtatuant, vectigaliaq́ue & portagia, prout ſibi iuſtum viſum fuerit, imponant & exigant. Quo reſpectu, nihil magis frequens, aut vulgare inter utriuſque iuris Doctores eſſe videtur, quam ut maris imperium, ad illum ſupremum Principem pertineat, qui in continenti proxima imperat, ut etiam tetigi dict. lib. 2. cap. 6. num. 22. ubi plures ad hoc Auctores adduxi, & ultra eos, idẽ graviter & doctè proſequitur Baldus conſil. 51: quæritur an Florentini? num. 2. lib. 4. probans mare dici de diſtrictu illius civitatis, vel loci, qui confinat cum mari, in quantum ſe extendit territorium terræ prope mare. Et hoc etiam proſequitur idem Bald. in l. cùm proponas, de nautico fœnore, ubi de collectis & vectigalibus loquitur. Et abſque dubio in mari Mediterraneo procedere docẽt gloſſa & Bartol. in l. ſanè ſi maris, D. de iniurijs, Iaſ. in dict. l. ex hoc iure, num. 27. ubi loquitur de Gulpho Venetorum, Hippolyt. de Marſilijs in l. fin. de iuriſdict. omn. iud. num. 183. Matthæ. de Afflict. in titul. quæ ſint Regalia, verb. Vectigalia, numer. 101. Belluga in Speculo Princip. rubric. 30. Anton. Corſetus ſingul. 154. verbo Iuriſdictio, Ioannes Garcia de expenſ. cap. 21. num. 34. & 35. Cancer. 1. part. variar. cap. 13. num. 236. Raudenſ. deciſ. 8. num. 2. Vveſemb. in §. inſula, inſtit. de rerum diuiſ. Sixtinus Regnerus de Regalib. lib. 2. cap. 4. Cabedus deciſ. Luſitan. 2. part. deciſ. 46. & 47. Caliſtus Remirez de leg. Reg. Aragon. §. 30. num. 21. & 22. Peregrin. dict. lib. 8. de iure fiſci, num. 4. & ſeqq Valençuela plures alios recenſens dict. conſ. 100. num. 55. & latè Oſaſcus deciſ. Pedemont. 155. ubi loquitur de Duce Sabaudię, qui impoſuit pedagia, & vectigalia in ſuo mari, & cum prohibitione aliorũ ibîdem iuriſdictionẽ exercet. ¶ Prout † & faciũt, & facere poſſunt, iuxta ſententiam eorundem auctorũ Veneti, in mari Adriatico, Genuenſes in Ligurico, Romani in Tyrrheno, Gręci in Ionio & Ægeo, Galli in Narbonenſi, & Hiſpani in Indico Oriẽtali & Occidẽtali: quia † mare & aquæ veniũt ſub nomine territorij, arg. tex. in l. venditor, D. com. præd. l. inſulæ Italię, cum ibi notatis, D. de iudicijs, l. inter eos cũ ſeqq. D. de acq. rer. dom. l. notionem, §. 1. & l. portus, D. de verb. ſign. l. 1. §. ſtatio, D. de flumin. l. 1. §. fin. D. de rer. diviſ. cap. licèt ubi gloſ. & Bald. num. 2. de ferijs, cap. unic. quæ ſint Rega. in uſib. feud. & eorum quę tradit gloſ. verb. Territorium, & poſt eam Geminian. & alij in cap. ubi periculum, de elect. lib. 6. cap. ex litteris, ad finem, de probat. cap. accedens el 2. ad fin. ubi etiam Bald. in fin. ut lite non conteſt. Felinus in cap. Rodulphus num. 12. & ſeq. de reſcrip. Decius in d. l. fin. de iuriſd. num. 9. Bald. in l. beneficium col. 2. de conſtit. Princip. Ruinus conſ. 18. num. 16. lib. 1. Roder. Xuarez allegat. 17. per totam, Anton. Vacca in l. 2. D. de rerum diviſ. Menchaca lib. 2. controverſ. illuſt. cap. 9. Marin. Freccia de ſubfeud. lib. 2. tit. quis dicatur Dux vel March. num. 4. & 5. fol. 119. Camill. Borrel. de præſt. Reg. Cathol. cap. 9. ex num. 45. & cap. 46. ex n. 227. & in ſum. deciſ. tit. 41. de iuriſd. omn. iud. num. 125. fol. 158. Benvenut. Stracca de navigat. num 6. Ponte ubi ſup. num. 41. & ſeqq. Sixtin. Cabedus, & Valençuela ubi ſup. Bobad. in Politic. lib. 4. cap. 2. num. 69. & cap. 5. num. 6. Matthæac. dict. cap. 36. num. 11. & 14. & latiſsimè Peregrin. d. tit. 8. num. 9. cũ ſeqq. Ægid. Bened. & Seraph. Freitas in locis ſuprà relatis, & Pet. Greg. omnino videndus lib. 9. de Repub. c. 1. n. 27. & lib. 1. Syntag. cap. 3. n. 5. & lib. 3. cap. 14. num. 7. ubi huius rei elegantes rationes adducit, & † mari ſemper a vicinis locis nomina tribui probat, & nulla in parte oportere ſeverius & accuratius legũ aculeis delinquẽtium peccata compeſcere, quàm in mari, & maritimis regionibus, propter † gravia & frequẽtia nautarum, & incolentium facinora, & inhumanam ac feram eorum naturam, quæ veluti ex ſalſuginoſo humore cõtracta, quà in illis dominatur, mentem obnubilat, atque ad noxia quæq; impellit, prout etiã animadvertit Levin. Lemnius lib. 5. de occul. nat. mirac. c. 16. ¶ Quibus † mirè convenit Innoc. in cap. cùm ad ſedem, de reſtit. ſpol. cuius doctrinã refert & ſequitur Tiber. Decia. reſponſ. 123. num. 25. vol. 3 ubi ait, quòd ſi Princeps cõcedit caſtrum, intelligitur concedere & territorium, & omnia emolumẽta, quæ ex eis quoquomodo capere poterat, tã in terra, quàm in mari, & in aquis. Et hoc † nõ ſolùm ad propinquam maris regionem, vel intra cẽtum milliaria contrahendum eſt, ut ſentire videtur Bartol. in tract. de inſula, §. nullius, num. 1. Paul. Caſtrenſ. in l. Cæſar de publi. & vectiga. & Hieron. de Mõte in tract. de fin. regund. c. 9. n. 3. quos ſequitur Gomez de Leon alleg. 12. n. 2. verumetiam ad valdè remotam, ſi tamen nulli alij propinquior ſit, ut benè oſtẽdit Roder. Xuar. d. allegat. 17. col. 2. & Cabed. d. deciſ. 47. num. 3. argum. text. in l. unica, C. de claſsicis lib. 11. quam non eſſe alibi inquit Bart. ibîd. & eius notanter meminit Angel. in d. l. ſanè ſi maris, D. de iniurijs, idem Bartol. in d. l. Cæſar, de vectig. & Cepola in tract. de ſervit. tit. de mari, cap. 26. Qui † inde ſubinferunt, non ſolùm in arida, ſed etiam in mari fines reperiri, & terminos aſsignari poſſe, iuxta doctrinam Bald. in l. ultima in fine, C. de inſtit. & ſubſt. & aliorum quos refert Ægid. in d. l. ex hoc iure, 1. part. cap. 5. num. 9. Quamvis Corneus conſ. 273. num. 22. vol. 1. quem ſequitur Hieron. de Monte in d. tract. de finib. cap. 39. num. 2. in mari non eſſe confines, ſed pertinentias doceat, quia aqua cõmuniter uniformis eſt, & quid pertinẽtiarum nomine veniat, latius exponat, c. 80. per tot. & cap. 90. num. ult. Poſſumuſq́ue in prædictorum confirmationem, optimum aliud exemplũ adducere † ex aëris elemento petitũ, quod licèt naturali etiam iure commune omnium eſſe dicatur, in §. & ſiquidem, inſtit. de rerum diviſ. cum ſimilibus, unde Ovid. lib. 6. Metam, inquit: Nec Solem proprium natura, nec aëra fecit. Et alibi: Omnia ſi teneat, non poſſidet aëra Minos. Nihilominus tamen omne cœlũ quod eſt ſupra noſtras domus, vel fundos, quaſi occupatione noſtrum quoque eſſe cenſetur, l. fin. D. de ſervitutib. l. altius, C. eodem, l. penult. & l. fin. §. penult. D. quod vi aut clàm, & ideò prohibere poſſumus eos, qui nos huiuſmodi iure uti impediũt, vel in agros noſtros, etiam ſpatiandi, aut aëris capiendi gratiâ, ingredi volunt, l. per agrum 11. C. de ſervit. & aqua, l. ut pomum, D. eod. & poſt Connan. quem refert, obſervat Oſuald. in notis ad Donel. lib. 4. cap. 2. litt. C. & Freitas dict. cap. 10. num. 44. & 45. ubi hinc † notabiliter infert, iuſtè Neapoli deciſum fuiſſe, Eccleſiaſticâ immunitate quendam delinquentem gaudêre debêre, qui in aëre ex feneſtra pendens, quæ ſupra Eccleſiæ cœmeterium erat, cõprehenſus fuit. Ac proinde legimus, aliquos † Imperatores pro aëre etiam & pro umbra tributa à ſubditis exegiſſe, ut tradit Cuiac. lib. 10. obſervat. cap. 7. & Petr. Greg. d. lib. 3. Syntag. cap. 10. num. fin. Et in hunc ſenſum accipi poteſt, quod Imperator Antoninus † ſcripſit in l. deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, dum ſe mundi Dominum, & maris legem appellat, ad quam ferendam, certum † eſt iuriſdictionem & imperium loci, cui promulgatur, deſiderari, ut poſt alios docent Suarez de legib. lib. 1. cap. 8. & Salas diſput. 7. ſect. 1. Quod docte advertens Alciat. lib. 2. diſpunct. cap. 5. † perridiculum eſſe inquit, quod ibîdem aliqui ex antiquioribus tradiderunt, nempè maris imperium non ſpectare ad Imperatorem. Et Petr. Gregor. dict. lib. 1. Syntag. cap. 3. num. 5. † Vltra leges antiquas de mari & navigatione à Rhodijs latas, qui maximè freta ſulcabant, de quibus ibi loquitur Anton. & Divus Iſidor. in cap. Rhodiæ leges, 2. diſtinctione, poſteà & has approbatas, & alias plures de naufragio, & rebus maritimis à Romanis Nomothetis promulgatas, oſtendit in l. quo naufragium 3. D. de incend. ruin. naufrag. l. fin. C. de furt. & in titulis C. de nauſrag. de navicular. de nautis Tiberinis, de claſsicis, & alibi paſsim. Et hac † propter, iam ex communi totius Orbis obſervatione, mare, & littora maris, quodammodo in dominio & iure Principum & Magiſtratuũ haberi cœpiſſe, optimè advertit Hubert. Giphanius in l. 50. num. 4. D. de acquir. rer. dom. Ioan. Bodin. lib. 1. de Repub. cap. 12. pag. 267. Rebuff. in l. littus 96. D. de verb. ſignif. Pet. Gregor. dict. lib. 3. Syntag. cap. 14. num. 7. Oſuald. ad Donel. lib. 4. cap. 2. litt. E. & Peregrinus omnino videndus dict. lib. 8. n. 2. & ſequent. & n. 11. & 16. ubi probat, quòd mare poſsidet, qui in eo iuriſdictionem & imperium habet, ut per Bartol. in tract. de alveo, in §. publicæ, Cepol. in tract. de ſervit. cap. de mari, num. 9. & Iacobin. de feud. verb. Et cum fluminibus, n. 10. Et quòd in mari poteſt dari imperium, & iuriſdictio ſicut in terra, cùm fundatum ſit in ſuo alveo, & ideò in terra, cùm terra ſit inferior Sphærâ, ut tradit Bald. in dict. rub. de rer. diviſ. num. 2. Quod antiquitus † etiam invaluiſſe ſatis oſtendit D. Ambroſ. in loco ſup. num. 29. relato, dum inquit: Dividunt elementa ſibi potentes. Neque abeſt Virgil. lib. 1. Æneid. ubi Romanos maris imperium habituros, his verbis vaticinatur: Certè hinc Romanos olim volventibus annis, Hinc fore ductores, revocato à ſanguine Theucri, Qui mare, qui terras omni ditione tenerent. Et Auguſto Cæſari blandiens 1. Georgicor. — Tua nautæ Numina ſola colant: tibi ſerviat ultima Thule, Teq́ue ſibi generum Thetis emat omnibus undis. Cui ſimilis eſt Claudia. in 4. panęgyr. de Conſulatu Honorij, cuius, & aliorũ mentionem fecimus ſup. lib. 1. cap. 6. num. 6. Subdidit Oceanũ ſceptris, & margine cœli Clauſit opes. Et his certior, † & antiquior teſtis Ezechiel. c. 27. verſ. 4. ubi de Tyro inſula loquens, eam in maris corde ſitam inquit, & quòd ſe eiuſdem maris dominã eſſe gloriabatur. Vnde & † adagium natum eſt: Tyria maria, quod explicãs Feſt. Pompeius lib. 19. de verb. ſignif. inde deductum eſſe ait. Quòd Tyro oriũdi Pœni, adeò potentes maris fuerunt, ut omnibus mortalibus navigatio eſſet periculoſa. Refert etiam † Strabo lib. 10. Geograph. primũ mari imperaſſe Minoëm. Quod Diod. Sicul. lib. 6. Neptuno tribuit, quem, ob id ſolùm, quòd primus navigãdi arte inventâ, per mare claſſem induxit, eius Dominum, & Imperatorem fuiſſe antiquitas fabulatur, prout etiam adnotat Servius in illud Virg. 1. Æneid. Non illi imperium pelagi, ſævumq́ue tridentem, Sed mihi ſorte datum. Et Silius Italic. lib. 7. Talibus alloquitur Regem maris, Quamquam alij aliter ſentiant, † & navium inventionẽ, quibuſdam Noacho iunioribus tribuant, ut refert Polyd. Virgil. lib. 3. de invent. rer. cap. 15. & Petr. Gregor. dict. lib. 1. cap. 3. num. 5. Quæ omnia † cùm in alijs Principibus ita ſe habeant, longè planius & ſecurius in Catholicis noſtris Regibus admitti & probari debebũt, ut benè obſervat Camill. Borrell. dicto cap. 46. num. 227. cum ſolido illo Pontificiæ conceſsionis iure nitantur, de quo ſæpè loquuti ſumus, & ob primas, & antiquis ignoratas, continuiſq́ue claſsibus repetitas per vaſtum Oceani æquor navigationes, eius Domini, & Imperatores, melius quàm Neptunus, appellari potuerunt, de quo etiam diximus alia dicto lib. 1. cap. 16. & lib. 2. cap. 4. ex num. 30. Tertiò reſpondeo, quòd licèt demus mare, & littora maris quoad proprietatẽ in nullius bonis eſſe, neq; eſſe poſſe, ut cõcludũt iura pro contraria parte citata, uſus † tamen eorũ omnibus hominibus communis eſt, ut inquit I. C. in l. 4. D. ne quid in loco publ. Iuſt. in §. 1. inſt. de rer. diviſ. latè Cepola d. tract. de ſervit. ruſt. cap. 26. & 27. & Rebuff. in dict. l. littus 96. D. de verbor. ſign. verſ. 3. Ea autem † quæ ſunt communia, prævenienti, & præoccupanti cedunt, reg. qui prior, de regul. iur. in 6. ubi Petr. Pech. §. flumina, inſtit. de rerum diviſ. cum alijs. Vnde cùm Reges noſtri hanc Oceani Indici navigationem, & in ipſis Indorum regionibus prædicationem, & negotiationem primi occupaverint, & tot ſumptibus, ac per tot annorum curricula, privativè, atque etiam cum inhibitione aliorum Principum exercuerint, meritò in eâdem tuendi, & præferẽdi ſunt, ut diximus ſuprà lib. 2. cap. 25. num. 63. & ſequentibus, & pluribus proſequitur Lud. Roman. conſ. 47. viſis neceſſarijs, ubi probat in bonis ad quæ plures ius ęquale habent, eum qui pręvenit, vel præoccupavit præferri. Et idem † in duobus, vel pluribus procuratoribus, vel executoribus teſtamenti inſolidum datis, quòd is, qui præoccupat, ius ſibi quærat, & cæteris excluſis ſolus agere poſsit, latè etiam tradit Federic. de Senis conſ. 124. in fine, & conſ. 130. in princip. quos refert & ſequitur Cardin. Tuſchus littera P. verb. Præoccupatio, concluſ. 517. Et poteſt non minus aptè ſubiungi celebris, ad fin. de offic. Archidia. cuius in terminis noſtræ quæſtionis meminit Ægid. Bened. dict. cap. 3. num. 15. Qui docet, † ex eo ſolo, quòd quis ſolitus fuerit aliqua iura exercere in loco, quem non conſtet eſſe de alterius iuriſdictione, videri acquirere locum, ut ſit eius iuriſdictionis, & ut ibi omnia iura acquirat de cætero. Quod † certius eſſe, ubi præoccupatio fit per ſupremum aliquem Principem, benè obſervat Donel. lib. 4. comment. cap. 2. Vveſemb. & Claudius Cantiuncula in dict. §. 1. & §. flumina inſt. de rer. diviſ. quos refert & ſequitur Freitas dict. cap. 11. num. 5. & urgenter comprobat textus in l. littora, D. ne quid in loco public. ibi: Littora maris, in quo Populus Romanus imperium habet, Populi Romani eſſe arbitror, ponderando genitivum, qui ex ſui natura dominium, & proprietatem arguit, ex plenè traditis à Doct. in rub. D. de novi oper. nuntiat. Et multo magis certum ubi præſcriptio † longi temporis poſt eandem occupationem acceſsit, cùm hæc etiam in privatis ad uſum in aliquibus ipſius maris partibus acquirendum, & alios prohibendos ſufficiat, eſto quòd totum ob ſui immenſitatem poſsideri & occupari nõ poſſit, & ijdemmet Auctores advertunt, & expreſsè oſtendit Marcian. † I. C. in l. ſi quiſquam 7. D. de diverſ. & temp. pręſcrip. ſic inquiens: Si quiſquam in fluminis publici diverticulo ſolus pluribus annis piſcatus ſit, alterum eodem iure uti prohibet, & Paul. in l. ſanè ſi maris 14. D. de iniurijs, ubi ſic ait: Sanè ſi maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti poſſidetis interdictum ei competit, ſi prohibetur ius ſuum exercere: ubi gloſſa explicans illud verbum, Pertineat, inquit, Per privilegium, vel per longam conſuetudinem; & allegat dict. l. ſi quiſquam. Et idem obſervat Bartol. ibîdem, Balbus de præſcript. 4. part. 5. principal. quęſt. 6. numer. 6. Gregor. in l. 2. titul. 7. part. 3. gloſ. 2. & in l. 11. titul. 18. part. 5. gloſ. 4. Covarruvias dict. reg. peccatum, 2. parte, §. 8. num. 10. Mantua lib. 1. locorum cap. 19. & Freitas dict. cap. 10. ex numer. 21. ubi num. 29. rectè notavit, † illo interdicto, de quo loquitur Paulus, quoad Principes eiuſmodi iure occupantes, & pręſcribentes opus non eſſe, cùm ipſi ius ſibi in proprijs cauſis dicere ſoleant, ex traditis à Molina de iuſt. & iur. tract. 2. diſput. 103. verſ. Quare. Quibus non obſtat † difficile, & ex diametro oppoſitum Papiniani reſponſum in l. ultim. D. de uſucap. quâ maximè Incognitus pugnat, dũ inquit: Præſcriptio longæ poſſeſſionis ad obtinenda loca iure gentium publica concedi non ſolet, &c. Nam inter varias ſolutiones, quas pro hac antinomia componenda refert Curtius Brugenſ. lib. 1. coniect. cap. 54. Conan. lib. 3. comment. capit. 15. numer. 1. Ioan. Robert. lib. 1. recep. ſentent. cap. 17. Charondas lib. 1. veroſim. cap. 21. Fachin. lib. 11. controverſ. cap. 1. Dom. Anton. Pichard. in §. flumina, inſtit. de rer. diviſ. & in §. ſed aliquando, inſt. de uſucapion. Genoa Paſſera in conciliat. leg. pag. 303. & ſequentibus, noviſsimè Seraphin. Freitas ubi ſuprà, cap. 11. num. 16. & capit. 13. ex numer. 15. & 37. & Nos Salmanticę viginti quatuor, & plus abhinc annis in frequentiſsimo & florẽtiſsimo Gymnaſio dictavimus. Reſpõderi poteſt, Papinianum † ibi eo in caſu accipiendum eſſe, quo quis, quæſitum ſemel longâ poſſeſsione ius, & exercitium piſcandi, illud iterum non utendo amiſit. Nam id nullâ actione recuperare poterit, quia poſtquàm eo iure uti, & piſcari in mari vel in flumine deſijt, locus ad cauſam publicam redijt, & rurſus occupantis fieri cœpit, iuxta l. quod in littore 14. D. de acquit. rerum dominio, & in l. in tantũ, D. de rer. diviſ. Quod apud Marcian. in † dict. l. ſi quiſquã, contra ſe habet, cùm de eo loquatur, qui & pluribus retrò annis piſcatus erat, & in actu & poſſeſsione piſcandi non interrupta morabatur. Hic enim propter naturalem, & permiſſam iure gentium occupationem loci, iuxta dictũ §. flumina, & iura ſimilis, alios rectè prohibere poterit. Quam interpretationem ex Ioanne refert, & probat Accuſ. in dict. iuribus, Bartol. in l. quominus, numer. 30. Iaſ. 99. Ripa 101. D. de flumin. Cepola de ſervitut. ruſt. capite 42. numer. 4. Balbus de præſcript. 4. part. 5. part. princip. quæſtion. 6. Decius conſil. 271. numer. 11. Ægid. Bellamer. conſil. 7. per totum, Roderic. Xuar. allegat. 16. & 17. Coſtanus quæſt. iur. cap. 17. numer. 36. Cuiac. & Gothofred. in dict. l. final. Zaſ. in 2. part. antinom. Theodorus Straitman. antin. 3. Craveta de antiquit. tempor. par. 4. cap. 5. numer. 80. Avendañ. de exequend. mand. cap. 12. numer. 16. Dom. Covarruvias in regula peccatum, §. 8. numer. 10. Everard. Broncorſt. cent. 4. antinom. 30. & Genoa ubi ſupr. numer. 34. Qui omnes † latè pertractant, an hæc piſcandi poſſeſsio, facti, & actualis eſſe debeat? An verò quaſi poſſeſsio aliqua huius iuris conſtituatur? & quo tempore, & quibus actibus ius alterum prohibendi acquiratur? Et docent iuſtiſsimam eſſe † legem primam, ſecundam, & ſimiles, titul. 8. lib. 7. novę Recopil. quæ propter bonum publicum certis caſibus venationem, aut piſcationem prohibent. Et ſimiliter pacto, aut privilegio Principis poſſe prohibitionem induci, iuxta dictam l. venditor 14. D. comm. prædior. gloſſ. receptam in dict. l. ſi quiſquam, & indicta l. ſanè ſi maris. De quibus eſt etiam videndus Zoanetus in tractat. de duplici venat. ex numer. 36. Sotus lib. 4. de iuſtitia & iure, quęſt. 6. artic. 5. Tuſchus practic. concluſ. iur. littera V. concluſ. 41. & littera P. verb. Piſcandi ius, concluſ. 358. & verb. Princeps, concluſ. 678. Andr. Gail. lib. 2. practic. obſerv. cap. 68. & latè Peregrin. dict. lib. 8. de iure fiſci, verſic. Piſcationes, numer. 34. & ſequentibus, Tiraquel. de nobilitate, cap. 37. num. 150. Petr. Heig. miſcellan. quęſt. 1. par. quæſt. 15. numer. 44. & 45. Roſenthal. in tractat. de feud. 1. par. concluſ. 24. cap. 4. Menoch. conſil. 498. num. 30. vol. 4. Iuxta † quæ omnia pariter concludendum videtur, non eſſe mirũ ſi Princeps poſsit huius Indici maris navigationes & negotiationes exteris prohibere, cùm privati, ſimilia iura, longâ ſibi poſſeſsione quæſita, interdictis, & alijs actionibus defendere poſsint, de quo alia diximus ſup. lib. 2. cap. 25. & obiter probat Caliſtus Remirez de lege Regia Aragon. §. 30. numer. 21. & Freitas dict. cap. 13. & in ſimili Peregrin. dict. lib. 8. num. 14. ubi loquens de iure maris Adriatici Venetis pari pręſcriptione quæſito, inquit, quòd ratione ſuperioritatis, & iuriſdictionis, quam ibi habent, poteſt Princeps Venetus navigantibus per mare Adriaticum indicere gabellas, leges præſcribere, navigationes permittere, & prohibere, & ſi adverſus pręſcripta factũ fuerit, merces confiſcare, ex doctrina Rainerij, & Angeli in dict. l. ſanè ſi maris, & latiùs eiuſdem Angeli conſil. 289. Bald. in dicta rubrica de rerum diviſ. numer. 2. Angel. Aretin. in §. 1. inſtit. eodem, Cepol. dict. titul. de mari, numer. 10. Iaſ. in 1 ex hoc iure, num. 27. de iuſtitia & iure, & in l. quominus, num. 41. de flumin. Quâ etiam ratione Salicet. in l. 3. C. de naut. fœnore, eleganter dixit valêre decretum Venetorum quòd navigantes per mare Adriaticum præſentare debeant Venetijs merces, & ibi ſolvere datia, quem ſequitur Bertachin. in tract. de Gabellis, 1. pat. num. 20. & Ripa in l. ſi inſulã numer. 22. D. de verb. eâ nimirum ratione utentes, quia ſunt Domini maris. Qvartò & ultimò reſpõdeo, quòd licèt ſuperiora deficerent, non poſſet, nec deberet hic Regum noſtrorum titulus amplius in dubium vocari, cùm ad hoc ius, de quo agimus, ſibi quęrendum non tantùm longi, aut longiſsimi triginta, vel quadriginta annorũ præſcriptionem allegare poſſent, quæ ſola eis † ſufficere poſſet, præſertim tiutlo Pontificiæ conceſsionis innixa, etiam in caſibus in quibus ius reſiſtit, iuxta tex. in cap. 1. ubi gloſ. de pręſcription. lib. 6. iunctis alijs, quæ congerit Balb. in dict. tractat. de præſcription. 4. par. 5. princip. quæſt. 6. numer. 6. & Molina de primogen. lin. 2. cap. 6. numer. 52. Sed † per ſpatium plus quàm centum & triginta annorum, in continua, & indeſinenti quaſipoſſeſsione & conſuetudine eſſe reperiantur, ut ſoli per hæc maria ad Regiones utriuſque Indię navigarent, & exteros ad earum portus accedere volentes, arcerent. Centenaria † quippè præſcriptio eſt potentior, quàm immemorabilis, ex communiori opinione, quam refert & ſequitur Covarruvias dicta regula poſſeſſor, 2. parte, §. 3. numer. 7. Anton. Gabriel in titul. de præſcription. concluſ. 1. num. 71. & 73. Gregor. Lopez in l. 15. titul. 31. par. 3. verb. Puede, Molina ubi ſuprà, numer. 44. Maſcard. de probat. concluſ. 429. & Craveta de antiquitate tempor. 4. parte, §. abſolutis, num. 1. ¶ Porrò, per immemorabilem non † ſolùm uſum, verùm & dominium, maris, & littorum publicorum acquiri, & præſcribi poſſe, communis etiam eſt Doctorum opinio per text. & gloſſ. in l. diligenter, & in l. uſum aquæ, C. de aquæ duct. lib. 11. & in dict. l. final. D. de uſucap. & in. l. hoc iure, §. ductus aquæ, D. de aqua quotid. cap. ſuper quibuſdam, §. præterea, de verbor. ſignif. quam poſt alios ſequitur Bartol. in l. filijs, D. de Decurionib. Balbus dicta quęſt. 6. Paulus Fuſcus in ſingul. utriuſque iur. littera A. num. 81. ſol. 24. Frãc. Marcus deciſ. Delph. 2. par. quæſt. 110. numer. 12. & Ioan. Oinotomus in dict. §. 1. inſt. de rerum diviſ. ubi ait † Venetos in mari Adriatico iuriſdictionem huiuſmodi præſcriptione conſequutos fuiſſe, unde & novas gabellas tranſeuntibus per eorum mare imponere poſſunt, ſecundũ Bartol. & Angel. in dict. l. iniuriarum, §. ſi quis, D. de iniurijs, & quod ita etiã in Boruſsia non licet omnibus legere ſuccinũ in littore maris, ſed ſoli Principi, & idem reſolvit Peregrin. dict. lib. 8. num. 10. inquiens, quòd ubi datur inveterata iam, & immemorialis eiuſdem maris libera poſſeſsio, ex hac ſola concedunt Auctores Iuriſprudentes, ſuperioritatem, & iuriſdictionem in mari, & littoribus maris à Principibus liberis acquiri poſſe, iuxta gloſſam celebrem in d. l. ſanè ſi maris, D. de iniurijs, ex qua Ruinus, Bartolus & Angel. ſpeciatim notarunt, quòd Domini Veneti per inveteratam conſuetudinem ſibi quęſierunt poteſtatem, ſuperioritatem, & iuriſdictionem maris Adriatici. Quibus conveniunt alia, quę ipſe idem Peregrinus anteà tradiderat lib. 1. tit. 1. num. 17. & 18. & quæ poſteà magis notabiliter ſubdit d. lib. 8. num. 23. ubi in quæſtionem vertens, an Principes poſsidendo per inveterata tempora mare in univerſum, acquirant ſibi proprietatem maris, tandem concludit: Quòd licèt verum dominium, vel poſſeſsio maris, per viam naturalem dari non poſsit, quia materia eſt liquida fluxibilis, & refluxibilis. Quia autem in mari duo occurrunt, quæ humano uſui ſerviunt, navigationes & piſcationes, quorum reſpectu conſiderari poſſunt iuriſdictionalia & Regalia, quæ in terrenis exercentur, veluti creare Magiſtratus, ius dicere, belligerare, vetare, permittere, gabellas indicere, pœnas inobedientibus infligere, & alia huiuſmodi: hæc quidem omnia Principes in mari ſuperioritatem habentes, exercent, & per immemoriale tempus, etiam, privativè ad alios quærere poſſunt. Habet enim † præſcriptio immemorialis vim tituli, & ſpecialis privilegij, ut in d. §. ductus aquę, & in. l. 2. §. idem Labeo, D. de aqua pluvia, & ideò in illa non requiri tituli oſtenſionem, nec probationem quaſipoſſeſsionis, aut ſcientiæ & patientiæ adverſarij, probat latiſsimè Iaſ. cõſ. 208. & 209. Decius conſ. 85. num. 2. Roland. conſ. 66. num. 43. vol. 1. Anton. Gabr. d. concl. 1. n. 5. & 62. Balb. d. tract. de præſcripti. 2. par. 3. princip. q. 6. nu. 25. & 26. Peregri. ubi ſup. n. 12. & innumeri alij, quos refert Paul. Fuſcus in ſing. verb. Tempus, n. 3. fol. 341 Ludolph. Schrad. conſ. 3. n. 222. Camil. Borrel. conſ. 3. num. 29. & Brun. a Sole in locis communib. verb. Præſcriptio, n. 5. col. 874. Et hęc † præſcriptio immemorabilis, vel centum annorum, nunquã cenſetur excluſa, aut remota, quamvis lex vel ſtatutum per verba univerſalia negativa loquatur, & caveat, quòd nulla currat præſcriptio, ut benè docet Angel. per tex. & gloſ. ibi, verb. Præſcriptio, in authent. ut de cætero cõmutat. non fiant, Alexand. in l. nemo poteſt, col. ult. de legat. 1. Felin. in rubr. de pręſcripti. col. fin. Decius conſ. 271. & conſ. 496. Abbas conſ. 26. lib. 2. & Brunor. ubi ſupr. num. 4. Quibus † non obſtabit alia oppoſitio, quam facit Incognitus, dicens, in noſtris Regibus bonam ſidem deſuiſſe, quę de iure Canonico in omni præſcriptione etiam centenaria, aut immemoriali ſecundùm magis communem opinionem deſideratur, cap. vigilanti, & cap. ult. de præſcript. d. regula poſſeſſor, de regul. iur. in 6. cum latè traditis a Craveta de antiq. tempor. §. materia, num. 19. Covar. in d. reg. poſſeſſor, 2. p. relect. §. 8. n. 5. Fachin. lib. 8. controverſ. cap. 26. & 33. Maſcard. de probation. lib. 3. concl. 1213. n. 46. & Pet. Gilken. d. tract. de præſcript. 2. p. memb. 2. cap. 1. n. 6. Nam non deſunt plures Auctores haud contemnendę eruditionis & nominis, qui in eiuſmodi pręſcriptione illam minimè requiri conſtituunt, ut conſtat ex Saliceto in l. 2. C. de ſervit. & aqua n. 8. Bald. conſ. 352. col. 2. Deci. conſ. 46. n. 5. & in l. traditionibus n. 12. C. de pact. Nicol. Boer. deciſ. 39. n. 7. cum alijs relatis ab Anton. Gabr. lib. 5. commun. opin. tit. de præſcript. concl. 1. Ac prætereà † negamus, prædictos Reges ac Dominos noſtros, ullo tempore malam fidem habuiſſe, cùm contrarium certius & evidentius ſit, ex titulis & rationibus, quas totâ hac tractatione diſcuſsimus, & in eiſdem noſtris terminis probãt & proſequuntur Ægid. Bened. d. cap. 3. n. 25. & ſeq. & Seraph. Freit. d. cap. 13. ex n. 43. & cap. 14. ex n. 38. ¶ Quæ rationes ut etiã ſuprà tetigimus in fine capitis pręcedẽtes, licèt uſque adeò certę, & ſecuræ non eſſent ſufficere tamen poſſent, ad hoc ut ex illis bona fides induceretur, argum. text. in l. igitur, D. de liberali cauſa, ibi: Iuſtis rationibus ductus, vel nõ iuſtis, & eorum quæ notat Bartol. in l. Celſus, num. 13. D. de uſucap. Menoc. de recuper. poſſ. rem. 13. numer. 34. & Maſcard. concluſ. 224. num. 17. Maximè cùm bona fides ſemper intervenire præſumatur, cap. ſi diligenti, & cap. ultim. de præſcript. Covarr. d. §. 8. num. 2. Petr. Surdus conſ. 73. num. 50. lib. 1. pręſertim concurrente præſcriptione immemoriali, quæ efficit, ut de tali bona fide amplius diſputari non poſsit, nec probatio in contrariũ admittatur, ex Salicet. ubi ſup. & Gabr. num. 50. Burgos de Paz conſ. 15. num. 33. Burſat. conſil. 48. num. 8. Menoch. de præſumpt. lib. 3. pręſump. 131. num. 50. & Gilken. dict. cap. 1. num. 11. & ſeqq. qui ita in concordiam cõtrarias Doctorum opiniones adducit. Quibus † adijcio, quòd etiã ſi dubiã conſcientiam haberent, adhuc bonæ fidei poſſeſſores iudicandi eſſent, ex his, quæ poſt longam diſputationem reſolvit idem Gilken. d. 2. par. memb. 2. cap. 2. ex num. 132. & ultra relatos ab eo magiſtraliter Baldus conſ. 298. vol. 1. ubi † ait: Quòd conſcientia dubia non dicitur conſcientia, nec producit dolũ, quia non habet ubi figat pedem intellectus, & in dubio poſſeſſor potius debet ſibi ipſi favere quàm diſſuadere. Et ibîdem num. 9. & 10. ſubiungit: Quòd dubitans ſemper interpretatur bonæ fidei, ſi quam habet occaſionem dubitandi; quoniam æquiparatur ei qui ignorat rem alienam, l. manifeſtiſſimi, §. ſi autem dubium, C. de furtis. Cui ſimile eſt etiam quod tradit in l. 1. num. 16. C. de falſa cauſa adiect. leg. nempè: Quòd error, & titubatio differunt, quia errans figit intellectum ſuum in falſo, ſed dubitans eſt æqualis inter contrarias perſuaſiones, ut notatur D. de teſtam. l. de ſtatu, & l. fin. C. de condict. indeb. Circa quem articulum aliqua item notat Craveta conſ. 412. num. 7. & Nos infr. cap. 5. num. 29. & ſequentibus. Ad alia autem argumenta quæ ab eodem Incognito expendi videntur de leg. ult. D. de uſucap. & doctrina Paul. Caſtrenſ. ibîd. & de l. 7. titul. 29. par. 3. rectè reſpondet Freitas dict. ap. 14. Et ad illud quod additur, hãc præſcriptionem immemorialẽ dici nõ poſſe, cùm in hiſtorijs extẽt, & paſsim legãtur & repetantur initia, & progreſſus detectionis, & conquiſitionis Indiarũ, ſatisfacit Ægid. Ben. d. c. 3. n. 25. & ſeq. probans, non requiri ad immemorialẽ quòd rei, de qua agitur, non extet memoria, ſed quod non ſint homines, qui initij recordari poſsint. Vnde cũ pauci ſint, qui ultra centũ annos excedãt, ut in l. an uſusfructus, D. de uſufr. & in l. fin. C. de ſacroſanct. Eccleſ. iam cõſtat immemorabilem eſſe hanc, quæ ut diximus, plus quàm centum & triginta annorum curriculo innititur, cum indeſinenti quaſipoſſeſsione, qua ſimul præſcriptum eſt, ut alij prohiberi poſſint, ut in ſimili probat Gilken. d. tract. par. 1. cap. 6. num. 122. & in eiſdẽ noſtris terminis Balbus de pręſcrip. par. 5. quæſt. 6. num. 10. inquiens: Quòd prohibere poſſumus, ne quis intret locum nobis invitis, unde prohibere poſſumus ratione poſſeſſionis navigationem, & piſcationem maris & fluminis, quæ aliàs nobis cõmunia ſunt de iure gentiũ. Et ad hoc nõ fuiſſe neceſſariã peculiarẽ aliorum Regũ prohibitionẽ, ſed ſufficere notitiã quã de titulis & navigationibus Hiſpanorũ habuerũt, benè etiã obſervat Freitas d. cap. 14. n. 33. ex traditis à Iacobin. de feud. verb. Et cũ venationibus, n. 2. Dec. cõſ. 197. Menoc. caſ. 160. n. 11. & Frãſc. Marc. deciſ. 529. num. 16. par. 1. CAPVT IV. De alijs titulis, & rationibus, quæ eandem retentionẽ iuſtiorem efficiunt, & præcipuè de bellis cõtra Indos perduelles, vel apoſtatantes illatis, vel cauſa ſociorum initis, & de voluntario populorum in Regni translatione conſenſu. SVMMARIVM Capitis IV. -  1 Indiarũ Occidentaliũ iuſta retentio pluribus titulis confirmatur. -  2 Indis ob plures cauſas potuit bellum legitimum irrogari. Et num. 13. -  3 Indi rebelles, vel apoſtatæ efficiuntur de dominio Papæ, aut Principis, qui eorũ converſioni intendit. -  4 Princeps omnis poteſt, & debet ſubditos ſuos defendere. -  5 Lex 3. D. de off. Præſid. expenditur, & illuſtratur. -  6 Indis Chiriguanenſibus legitimè bellum inferri poteſt, ſecundùm Matienz. Et quare? -  7 Chichimeci, Caribes, & Canibales Indi ſæpè debellari, & ſervi fieri iuſſi ſunt. Luſitani ob fidem ſibi fractam, vel iniurias ab Indis Orientalibus illatas, plures eorum regiones debellarunt, ibidem. -  8 Chilenſes Indos iuſtè hodie bello comprimi, & ſervos fieri poſſe, multi opinantur, & quid circa hoc diverſis temporibus ordinatum fuerit? Et num. 12. -  9 R. Patris Ludov. de Valdivia Societatis Iesv zelus, & cura pro Indis Chilenſibus à bello offenſivo defendendis. -  10 Reges noſtri, & ſupremum Indiarum Conſilium ſemper ea media fovent, & amplexantur, quæ Indis favorabiliora, & mitiora videntur. -  11 Indis cum Chilenſibus nihil per blanditiem profecit Pat. Ludovicus Valdivia. -  13 Infideles, apoſtatæ, rebelles, vel Fidem impedientes iuſtè debellari poſſunt. Excellentiſſ. Princeps Eſquilacenſis Peruanus Prorex, laudatur, ibidem. -  14 Fr. Antonij à Corduba notabilia verba expendũtur de caſibus tractantia, in quibus adverſus Indos, pugnari legitimè poteſt. -  15 Cap. Dominus noſter 23. quæſt. 2. expenditur. -  16 Armis & bellis tunc rectè ut poſſumus & debemus, ubi aliter iuſtitia, nec ſecuritas conſequi poteſt, cum Caſſiod. Polyb. Chryſoſt. & alijs. -  17 Ferro abſcindenda ſunt vulnera, quæ medicinæ fomentum non recipiunt. -  18 Hiſpani ab aliquibus Indis contra alios ſibi infeſtos in auxilium vocati, rectè militare, & belli ſpolijs potiri valuerunt. -  19 Bella ſociorum, & confœderatorum cauſa inita, legitima ſunt. -  20 Chriſtiani regulariter ſe infidelium actibus, & bellis immiſcere non debent. -  21 Franciſcum I. Galliæ Regem multi reprehendunt, quòd Turcam in auxilium vocaverit. -  22 Aſa Rex cur notetur in ſacra Pagina? -  23 Bellum ubi iuſtũ eſt benè poſſunt Chriſtiani, ſcandalo ceſſante, cum infidelibus, & pro infidelibus militare. -  24 Chriſtiani nullum peccatum committunt, infideles in bello iuſto adiuvando. -  25 Bonum opus ut exercere, ita & iuvare bonum eſt, etiam ſi quis pro eo mercedem accipiat. -  26 Lex metum 9. §. ſed licèt, D. quod met. cauſ. ponderatur, & illuſtratur. -  27 Æquum eſt, ut ſi habes bonum propter me, ut & ego habeam propter te. -  28 Abraham pro vindicando Rege Salem, & alijs ſuis confœderatis, iuſtè pugnaſſe dicitur. -  29 Ioſaphat conſulto Domino pugnavit contra Regem Moab in auxilium Regis Ioram. -  30 Machabæi qualiter petierint auxilium à Romanis? -  31 Infidelibus quando pacem dare, aut fœdera cum illis inire poſſimus, etiam inconſulto Romano Pontifice. -  32 Romani Imperium ſuum dilatarũt ſocios & fœderatos iuvando, & alias provincias aliarum vicinarum robore ſubigendo. -  33 Indi voluntate ſua Regum Hiſpaniæ dominium admiſiſſe videntur. -  34 Peruani Regni Indi omnes ſe Regum noſtrorum dominationi ſubiacere velle publicis inſtrumentis teſtati ſunt. -  35 Conſenſus ſuperveniens purgatmetum, aut tyrannidem præcedentem. -  36 Tyranni ex curſu temporis, & diuturna populorum tolerantia, & conceſſione efficiuntur veri & legitimi Reges. -  37 Reges Hiſpaniæ, data voluntaria Indorum electione, Indias Occidentales legitimè retinent. -  38 Indos hodie gratam & ratam habere Regum Hiſpaniæ dominationem, multis probat Ioan. Matienzus. -  39 Indorum proprij, & antiqui domini cũ hodie non extent, rectè poſſunt Reges noſtri, extante præcipuè conceſſione Põtificis, eorum regna poſſidere. -  40 Initio quod nullum, vel vitioſum eſt, tractu temporis non firmatur, & quando hoc fallat? num. 43. -  41 Originem Regnorum inſpiciendam eſſe, & vitioſam ſemper nocere aliqui dicunt, & qualiter intelligendi ſint? Et num. 42. -  44 Acquiſitio à principio nulla tanquam facta per forenſem, ex poſifacto convalidatur, ſi forenſis civis fiat. -  45 Iudicium à principio nullum, ex iure ſuperveniente interdum firmari ſolet. -  46 Alienatio à minore inutiliter facta cõfirmatur, ſi poſt legitimam ætatem eam ratam habuerit. -  47 Cauſa confirmans ubi ſupervenit, actus initio nullus, convalidatur. -  48 Regni ad legitimam occupationem ſufficit, quòd plures, vel præcipuæ eius provinciæ iuſto aliquo titulo occupari poſſint. -  49 Occaſio in tempore arrepta, omnia ferè mundi Imperia peperit. -  50 Auſtriaca familia varijs occaſionibus varia Regna, quibus hodie fruitur, coadunavit. -  51 Occaſione diligenter utendum Politici docent, & eam Aquilæ ſimilẽ Nicephor. facit. -  52 Carolum V. Imper. totius mũdi Imperium conſequi potuiſſe, ſi oblata ſibi occaſione uti ſciret, Campanela teſtatur. SVnt quoque † plures alij tituli, qui eandem retentionẽ confirmãt, quos recẽſet Mag. Victoria in 2. relect. de Indis ex num. 1. Gregor. Lopez in l. 2. tit. 23. par. 2. Fr. Alfonſ. à Caſtro de iuſta hæret. punit. lib. 2. cap. 14. & Ioan. Azorius 1. tom. inſtit. Moral. lib. 8. capite 26. verſic. Septimò quæritur. Sed præcipui eò reducuntur, ut abſque ulla dubitatione Pijſsimi Reges noſtri eas provincias retineant quarum † Indi Fidem ſibi pacificè, & ſufficienter annuntiatam, nec recipere, nec audire voluerunt; vel receptam deſeruerunt, blaſphemarunt, vel impedierunt, aut Hiſpanos ad ſe prædicationis, ac commerciorum cauſa accedẽtes, vel ad alias regiones innoxium tranſitum poſtulantes, hoſtiliter adorti ſunt, vel ſimulato hoſpitio receptos, poſtea perfidis, & ſubdolis invaſionibus enecarunt, prout ſæpè cõtigiſſe narrat Ant. de Herrera in hiſt. gen. Ind. decad. 3. lib. 1. c. 18. pag. 126. & lib. 9. cap. 2. & lib. 7. c. 7. & decad. 4. lib. 6. cap. 11. & Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. par. lib. 3. pag. 63. & 64. Etenim cũ in his caſibus iuſtè, ac legitimè adverſus infideles bellum inferri poſſit, iuxta ea, quæ plenè diſputavimus ſup. lib. 2. cap. 20. longè iuſtius, eiuſmodi bello parta, retinebuntur, aut iterũ, ſi opus fuerit, pro eorum conſervatione, ac retentione bellari poterit, ex regula l. patre furioſo, D. de ijs qui ſunt ſui, cum latè traditis ſup. hoc lib. cap. 1. ex num. 1. Quam traditionem multis comprobat Epiſcop. Chiapẽſ. in tract. domin. Ind. fol. 21. cum ſeqq. docens, † quòd ubi prædicta contingunt, infideles efficiuntur de dominio & iuriſdictione Papæ, vel Principis Chriſtiani, cui eorum convertendorum cura commiſſa eſt, ac propterea ab illo puniri poſsũt, & imperio & gubernatione ſuarũ provinciarum propter eius abuſum privari, iuxta ſententiam D. Auguſtini lib. 1. de liber. arbitr. cap. 6. & alia, quę cõgeſsimus ſup. lib. 2. cap. 10. num. 59. & ſeqq. Quia † omnis Princeps poteſt, & debet ſubditorum ſibi hominum perſonas, bona, & iura defendere, l. nam ſalutem, D. de officio præfect. vigilum, cap. 2. de ordin. cognit. cap. 1. de reſtitut. ſpol. cap. dilectis, de appellat. ubi Innocent. & Hoſtienſ. cap. Dominus noſter 23. q. 2. cap. ſcire vos oportet 23. q. 8. idẽ Hoſtienſ. in cap. 1. de treg. & pace, Gregor. Lopez per text. ibi in l. 1. tit. 23. part. 2. & in l. 3. tit. 19. part. 3. And. Gail. lib. 1. de pace publ. cap. 1. & 4. Bobadilla in Politica lib. 2. c. 10. num. 49. Valençuela in monit. contra Venet. par. 7. ex num. 56. Avendan. in cap. 1. Prætor. num. 12. Et exceſſus & delicta infidelium efficiunt, ut etiam ſi extranei ſint, noſtrę iuriſdictioni ſubdantur, argum. cap. 1. de offic. delegati, & † l. 3. D. de offic. Pręſid. ibi: Habet interdum imperium & adverſus extraneos homines, ſi quid malum commiſerint. Nam & in mandatis Principum eſt, ut curet is, qui provinciæ præeſt, malis hominibus purgare provinciam, nec diſtinguitur, unde ſint. Cuius legis in optima, & ſimili quęſtione meminit Avendan. de exequen. mand. lib. 2. cap. 6. num. 12. & alia circa eam notantes DD. in l. unic. C. ubi de crim. agi oport. Socin. reg. 120. Donel. & Oſuald. lib. 17. cõment. iur. cap. 16. Tiber. Decian. in tract. crimin. lib. 4. cap. 16. num. 9. & 17. & Proſp. Farinac. in praxi crimin. lib. 1. quæſt. 7. Et ex his rationibus concludit Ioã. Matienzus in tract. manu ſcripto de moderamine Regni Peruani lib. 2. c. 9. † iuſtè adverſus Indos Chiriguanẽſes bellum indici poſſe, eò quòd ſæpius a fide nobis data defecerint, & alias Indorum nationes, quæ Evangelium receperũt, vel facilè recepturæ eſſent, ſuis minis, & crudelitatibus terreant, & maximam captivorum partem incredibili voracitate, & ferocitate deglutiant.PRSS Idemq́ue † de Chichimecis Novæ Hiſpaniæ, & Caribibus, ac Canibalibus Terręfirmæ, & adiacentium inſularum ſępe in Supremo Indiarum Cõſilio ſtatutum fuiſſe, & ut ſervi capientium fierent, paſsim in ſua hiſtoria generali Indiarum Ant. de Herrera ſcriptum reliquit, & pręcipuè decad. 1. lib. 6. cap. 10. & lib. 8. cap. 12. decad. 2. lib. 1. cap. 8. pag. 15. & cap. 22. pag. 72. & lib. 10. cap. 5. pag. 328. & decad. 4. lib. 7. cap. 6. pag. 169. Neque abſunt exempla Luſitanorũ qui eiſdem de cauſis plures Indorum Occidentalium ditiones iuſtis bellis imperio ſuo adiecerunt, ut teſtatur Navar. in cap. novit, notab. 3. num. 158. de iudicijs, Molina de iuſtitia & iure, tract. 2. diſp. 104. verſ. Sextò, & noviſsimè Seraphi. Freitas de iuſt. Imp. Aſiat. cap. 9. ex n. 9. ad 15. ubi refert ad idem elegãtiſsima verba Hier. Oſſorij lib. 3. de reb. Eman. pag. 96. & li. 6. pag. 248. Quod etiã noſtris hiſce temporibus de † Indis Chilenſibus multi graves & Religioſi viri cõſulere ſolent, eò quòd hi magna ex parte Chriſto nomen dederunt, & ab eo deſciſcentes, ſe poſteà alijs infidelibus ſociarunt. Omneſq́ue, cùm iam ob aſsiduam noſtrorum prædicationem, & communicationem, ſufficientem Fidei, ac Religionis Chriſtianæ notitiam habuerint, non ſolùm eam non amplectantur, ſed quotidianis potius incurſibus, & invaſionibus tum Hiſpanos noſtros, tum maximè alios Indos converſos, & amicos perimant, & diſturbent, urbeſq́ue aliquas, & arces Hiſpanorum ſatis munitas deleverint, atque egregium illum virum Martinum Garciam à Loyola Calatravenſis Ordinis equitem, eiuſdem Regni gubernatorem, per inſidias interceptum, occiderint. Quod attendens Rex noſter Pijſsimus Philippus III. ſchedulam quandã expediri mãdavit, datã Ventoſillæ 26. Maij an. 1608. quâ iuſsit, ut prędictis Indis aperto Marte bellũ infligeretur, & capti, decennio maiores, in ſervitutem redigerentur. Cuius tamen ſchedulę rigorem poſteà alijs anni 1610. temperavit, aliquorum Religioſorum enixis libellis, & atteſtationibus motus, † & pręſertim Reverendi Patris Ludovici de Valdivia Societatis IeSv, qui Indos illos adhuc nequaquam eam pœnam mereri profitebantur, ſecuriuſque, ac commodius ad Fidem Chriſtianam, & clientelam noſtram reduci poſſe, ſi nullis bellis offenſivis per quadriennium impeterentur, & per viros pios ac Religioſos, alijſq́ue ſuavibus, & pacificis medijs, eorum converſio, & reductio procuraretur. Quibus † cùm Rex noſter, & Regium eius Indiarum Conſilium annuiſſet, (pro ſolita nimirum benignitate, & dilectione, quâ ſemper Indorum cauſas proſequi, & moderari conſuevit) ipſummet Patrem, & alios eius ſocios, honeſtiſsimis codicillis donatos, huic expeditioni præfecit. Qui tamen † rebelles Chilenſium provincias ingreſſi, non ſolùm per quadriẽnium, verùm nec per decennium quidquam, quod iuſtum & honeſtum eſſet, ab illis conſequi potuerunt, & aliquibus a Barbaris trucidatis, re infectâ redierunt: imò & in peius redactâ. Nam Indorum ferocia & protervia ſuccrevit, dum blanditiem noſtram metum exiſtimarent, & aſsiduis, ut ſolebant, bellis non laceſsiti, numeroſiores, & expeditiores ad bella, & alia damna nobis inferenda, reperirentur. De quibus † iterum Rex ac dominus noſter Philipvs IV qui nunc piè, & fœliciter regnat, & per multos annos maiori ſemper pietate, ac fœlicitate, ô utinam regnet, commonefactus, aliam ſchedulam noviſsimè 13. Aprilis anno 1625. expediri præcepit, quâ Excellentiſsimo ſui Peruani Regni Proregi Marchioni de Guadalcazar ordinat, & iniungit, ut ſi opportunum factu ſibi viſum fuerit, Chilenſibus Indis, omnibus quibus fieri poſſet modis, bellum inferatur, ſive illud defenſivũ, ſive offenſivum, punitivum, aut vindicativum appelles, & ut captivi ſervi capientium efficiantur. In cuius ſchedulæ conſultatione, inter plures præſtantiſsimos & prudentiſsimos Viros, ac Proceres nobiliſsimos, quorum ſententiæ rogatæ ſunt, unus fuit, qui multorum inſtar eſſe potuit, Excellentiſs. Dominus Don Franciſcus a Borgia Princeps Eſquilacenſis, qui proximè Peruani Proregis munus non minus laudabiliter, quàm fœliciter egerat, & eorundem Indorum mores expertus fuerat De cuius Magni Herois encomijs, egregijſq́ue animi & corporis dotibus, cum eximia omnium litterarum cognitione coniunctis, plura dicere ſuperſedeo, donec per adeò latum campum latiori, vel laxiori calamo diſcurrere poſsim. Viſum quippe eſt, nihil amplius expectari debere, ut omnia iura belli in eos Indos exequãtur, qui toties moniti, & benignè tractati, in ſua rebellione & obſtinatione perſiſtũt, & Hiſpanos noſtros, atque alios Indos, qui pacem dederunt, & baptizati ſunt, quietè & ſecurè vivere non patiuntur, ex † cõmuni omnium Theologorum ſententia, quam præter alios, quos adduximus dict. lib. 2. cap. 20. eruditè probat Victoria in dict. relect. 2. de Indis numer. 5. & 7. propoſit. 6. & §. 12. concluſ. 4. & in relect. de iure belli, num. 56. & 59. Bañez 2. 2. quæſt. 40. art. 1. dub. 10. & 11. Molina de iuſtitia & iure, tractat. 2. diſput. 117. concluſ. 4. Gabriel Vazquez in 1. tom. ſup. 1. 2. quæſt. 76. art. 2. diſput. 120. cap. 5. ubi concludit, quòd infideles, qui ſufficiẽter ſibi annuntiatis, & propoſitis Fidei myſterijs, eis credere nolunt, infidelitatis peccatum committunt, & eam impedientes, aut ſuſceptam deſerentes puniri poſſunt, & meliùs Anton. à Corduba in quæſtion. lib 1. q. 57. dub. 6. verſ. Quintum dictum, ubi † inquit: Quòd ſi Chriſtiani veroſimiliter timeant Barbarorum fraudes ſive fallacias, & inſtabilitatem in vera Fide, vel Religione ſemel ſuſcepta, vel ſuſcipienda, quodq́ue habita opportunitate in mortem Chriſtianorum moliantur, ita quòd non ſunt, neq; erunt tuti inter eos etiam Chriſtianos effectos, niſi illis dominentur, & habeant arces, & oppida fortia, ad quæ confugiat tẽpore neceſſitatis ad ſe, & ſua omnia, & iã converſos in vera Religione tuendum: tũc certè iuſtè poſſunt illos bello ſubijcere, & eis dominari. Ita quod omnibus tentatis, ut ſuprà dictum eſt ſi Chriſtiani non poſſunt conſequi ſecuritatem, neque eſſe tuti inter Barbaros, prædicando volentibus audire Fidem, vel poſt eius prædicationem, & ſuſceptionẽ, niſi illos debellãdo, & ſubijciendo, & civitates eorum occupando, hoc utique iuſtè facere puſſunt, & antiquos dominos deponere, & novos inſtituere, & proſequi iure belli ea omnia, quæ in alijs bellis iuſtis iuſtè, & licitè fieri poſſunt, quia finis belli eſt pax & ſecuritas, ut ait Auguſt. ad Bonifacium. Ergo poſtquàm licitum eſt Chriſtianis bellum ſuſcipere, & etiam ſi neceſſe ſit inferre, etiam licitum eſt facere neceſſaria ad finem belli, ſcilicet ad ſecuritatem, & pacem obtinendam. Pro quo etiam ſacit † D. Auguſtini ſententia ſuper Ioſue lib. 6. quęſtion. quæſt. 6. relata in dict. cap. Dominus 23. quęſt. 2. ubi inquit: Iuſta bella ſolent definiri, quæ ulciſcuntur iniurias: ſi qua gens, vel civitas, quæ bello petenda eſt, vel vindicare neglexerit, quod à ſuis improbè factum eſt, vel reddere, quod per iniurias ablatum eſt. Cui mirè † conveniũt verba Ariſtotel. lib. 1. Polit. cap. 5. noſtræ legis 1. tit. 23. part. 2. & Caſsiodori lib. 3. var. epiſt. 1. ubi aſſerit: Vtile tunc eſſe ad arma concurrere, cùm locum apud adverſarium iuſtitia nõ poteſt invenire. Eòdemq́ue reſpiciẽs Polybius lib. 4. hiſt. pag. 351. prudentiſsimè dixit: Ita exiſtimo, fugiendum quidem eſſe bellum: non tamen ita fugiendum, ut omnia, ne in id incidamus, ſuſtinere, perpetiq́ue velimus: quid enim vel æquabilitatem in Republica, vel fiduciam, vel libertatis incundiſſimum nomen laudaremus, ſi nihil omnino eſſet paci antepanendum? Pax enim ſi iuſta & bona ſit, res eſt certe omnium pulcherrima, atque optima. Nihil tamen eſt, aut faciendum iniuſtè, aut patiendum turpiter, ut pace frui valeamus Et D. Chryſoſt. tom. 1. homil. in Pſalm. 134. ſic ſcriptum reliquit: A Deo habemus dexteras, ut & nobis ipſis, & alijs iniuria affectis opem feramus, ut ſcelera de medio tollamus, ut ijs, quibus vis & damnum adfertur, ſimus portus, & refugium. Et melius homil. 36. in Matth. ex cap. 10. tom. 2. explicans illa verba: Non veni mittere pacem, ſed gladium, inquiens, Tunc enim pax præſtatur, quando quod tabe, & ſanie corrruptum eſt, abijcitur, & abſcinditur; quando factioſa, & improba pars repellitur, aut omnino deſtruitur ſi enim cœlis terra coniungi poteſt. Num & hoc modo reliquum corpus conſervat medicus facilè, ſi quod reduci ad ſanitatem non poteſt, abſciderit, & proiecerit. Et militiæ Dux ad ſolvendam conſpirationem, alterũ in alterum concitat, &c. Quibus † conveniũt verba tex. in cap. in Canonibus 16. q. 1. & cap. vergẽtis, de hæretic. ubi dicitur: Quòd convenit, ut ferro abſcindãtur vulnera quæ fomentum non recipiunt diſciplinæ, Senecæ in Agamemn. act. 2. ſcen. 1. Et ferrũ, & ignis ſæpè medicinæ loco eſt. Et Sophoclis in Aiace flagellif. act. 2. in fine. — Haud profecto eſſe medici Sapientis arbitror; ubi ſectionibus Morbus eget, incantationibus utier. Cum multis alijs, quæ circa hanc rem cumulant, & exornant Theologi omnes poſt D. Thom. in 2. 2. q. 40. iuris Interpretes in l. ut vim, & in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, Did. Covarr. in reg. peccatum, 2. par. relect. §. 9. Alvar. Pelag. lib. 2. de planct. Eccleſ. cap. 46. Paris de Puteo de re militari lib. 1. cap. 14. Petr. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 11. Nicol. Moronus in tract. de fide, tregua, & pace, q. 5. & alij, quos plenè retulimus ſup. lib. 2. cap. 6. num. 49. & ſequentibus. Pręſtat † quoque, ut acquirendi, ita longè magis, & retinendi iuſtiſsimum titulum, quòd Hiſpani noſtri, Fidei propagandę cauſâ, plures Barbarorũ provincias adierunt, in quibus ab indigenis benignè ſuſcepti ſunt, & in auxilium contra alios convicinos vocati, cum quibus ipſi ijdem Barbari iuſtis de cauſis antiqua, & inteſtina bella gerebant, eâ lege, & conditione fœdus, & amicitiam in euntes, ut quidquid ex hoſtilibus provincijs eiuſmodi expeditionibus caperetur, id Hiſpanorum iuribus, & commodis cederet, ut in Nova Hiſpania per Tlaſcathecas contra Mexicanos factum fuiſſe paſsim omnes Indiarum Occidentalium hiſtorici narrant, & præcipuè Anton. de Herrera in d. hiſt. gen. Indiar. decad. 2. lib. 6. per totum, & alibi ſæpè, & Ioan. Boter. in relat. univerſ. 4. par. lib. 2. & 3. Quod ubi † intervenit, Theologi omnes conveniunt, legitimam acquiſitionem, & retentionem induci, ut in noſtris terminis latè probat Victoria dict. 2. relect. de Indis numer. 17. ubi hunc ſeptimum, & ultimum titulum vocat, quo potuerunt, aut poſſent venire Barbari, eorumque provinciæ in poſſeſsionem, & dominium Hiſpanorum, & Gregor. Lopez eius verba trãſcribens in dict. l. 2. titul. 23. part. 2. gloſſ. magn. col. 14. Dom. Bañez in 2. 2. quæſt. 40. de bello, art. 1. verſ. Dubitatur 3. col. 1181. Gregor. de Valencia 3. tom. diſput. 3. quęſt. 16. de bello, punct. 2. verſic. Quartò certum eſt, Ioan. Azor. 1. tom. inſtit. moral. lib. 8. cap. 25. quæſt. 13. Pat. Lud. Molina de iuſtit. & iure, tractat. 2. diſput. 105. ubi ultra exemplum Tlaſcathecarum, alia ſimilia in India Orientali contigiſſe commemorat, quibus mediantibus Luſitani varias occaſiones habuerũt, nonnulla iure belli occupandi, quod etiam noviſsimè tangit Seraphin. Freitas dict. cap. 9. numer. 16. & generaliter reſolvunt Caietan. & cæteri poſt Div. Thom. in 2. 2. dict. quæſt. 40. art. 1. Sylveſt. verb. Bellum, el 1. quęſt. 8. concluſ. 3. Ioan. Maior. in 4. diſtinct. 15. quæſt. 15. Alfonſ. â Caſtro de iuſt. hæret. punit. lib. 2. cap. 14. cauſa 10. verſ. Ecce omnes, Simon Maiol. in dieb. Canicul. 3. tom. colloq. 2. pag. 326. & 364. & ſequentibus, & noviſsimè Pat. Suarez in tract. de charit. diſp. 13. ſect. 7. num. 25. Etenim † licèt regulariter Chriſtiani infideliũ auxilio uti nõ poſsint, neq; ſe eorũ actibus, & cõmunicationibus immiſcere, maximè ubi contra alios Chriſtianos pręliandũ eſt, niſi id iuſtitia belli, & præciſa defenſionis neceſſitas extorqueat, ut præter Auctores ſuprà relatos tenet Oldrad. cõſ. 71. Nũquid Chriſtianus? Ioan. Andr. in addit. ad Specul. in rub. de Iudæ. verſ. Cõvertendo, Abb. in cap. quod ſuper, verſ. Vltimò hìc quæritur, de voto, Annania, & Felin. in cap. ad liberandum, de Iudæis, Corſetus in tract. de poteſt. Regia, 4. par. princip. q. 83. Marquard. de Suſanis in tract. de Iudæ. & Infidel. par. 1. cap. 6. Tiber. Decian. in tractat. crimin. lib. 5. cap. 10. num. 4. P. Lud. Torres de Fide, diſp. 51. artic. 9. col. 642. Cardinal. Tuſchus pract. concluſ. iur. verb, Infidelibus, concl. 123. pag. 490. Camill. Borrellus de pręſtan. Reg. Cathol. cap. 32. à num. 88. & 181. Valençuela in monit. adverſus Venet. 7. par. ex numer. 56. & 65. Oſaſcus in peculiari diſputatione huius articuli, quam poſt ſuas deciſiones Pedemontanas attexuit, Ioan. Cochier in Theſaur. Polit. lib. 2. Petr. Binsfeldius de iniurijs & damno dato, cap. 8. quæſt. 1. concluſ. 17. pag. 528. Petr. Heingius in miſcellan. quæſt. 1. par quęſt. 11. Frãc. Mingon. ad conſuetud. Andegavenſ. fol. mihi 67. cum multis alijs congeſtis per Iulium Ant. Brancalaſum in compend. art. Cathol. Regnan. lib. 3. de Religione. pag. 52. & 53. Sandoval. 1. par. hiſtor. Caroli V. lib. 25. §. 48. fol. 242. & Caliſt. Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 26. num. 65. pag. 264. Quorum † plures hac de cauſa Franciſcum Primum Regem Galliæ notare ſolent, eò quòd Turcas in ſubſidiũ cõtra Carolum V. Imperatorem vocaverit; ſicut † etiam, ob eandem fortè rationem, 2. Paralipom. 16. reprehenſus eſt Rex Aſa, eò quòd accerſiverit in auxilium exercitum Syrię contra Regem Iſraël. Niſi fortè ideò potius, quia magis confidit in eo exercitu, quàm in Domino, qui tamen ipſum paulò antè liberaverat ab exercitu Æthiopum, 2. Paralipom. 14. ut notavit D. Ambroſ. in oratione de obitu Theod. Abulenſ. q. 17. in dict. cap. 16. Bañez, & Valencia ubi ſuprà. At verò † in bello iuſto cõtra alios infideles, nihil prohibet, Chriſtianos cum infidelibus militare, ſi ſcandalũ, & periculum Fidei abſit, eoſq́ue iuvare, ac defendere, & in ſuam tutelam, & clientelam recipere, atque huius auxilij, & confœderationis cauſâ, hoſtiũ ſpolijs, ac provincijs, ex pactis conventis, vel ob laboris, & periculi ſuſcepti remunerationem potiri, ut conſtat ex text. in cap. quid culpatur 23. quęſt. 1. & cap. Iulianus 11. q. 3. Tiber. Decian. ubi ſup. num. 3. Mag. Marq. in Gubernatore Chriſt. lib. 2. cap. 25. pag. 311. & ſeqq. & reliqui omnes ſuprà relati. Qui eâ conſideratione ducuntur, quòd † Chriſtiani, qui eiuſmodi iuſtis infideliũ bellis opitulantur, nihil iniuſtũ, aut illicitum perpetrant, cũ nihil aliud faciant, quàm acceptâ auctoritate ab eo, qui illam poteſt conferre, ad bonum cooperari, & ſocijs, atq; amicis, cum quibus pro uno, & eodẽ reputantur, contra extraneos, & inimicos malefactores auxilium præſtare. Et ſicut † exercere opus bonũ non poteſt niſi bonum eſſe, ita etiam adiuvare in bono opere, quale eſt iuſtum bellum, etiã ſi quis pro hoc labore aliquã mercedem, & remunerationem accipiat, ut † eleganter cum Pomponio ſcribit Vlpian. I. C. in l. metum 9. §. ſed licèt, D. quodmet. cauſa, ubi gloſ. verb. Meæ, rectiſsimè addit, æquũ † eſſe, ut ſi habes bonum propter me, ut & ego habeam propter te, ad quod probandum allegat l. idem, §. fin. de cõdict. ob turp. cauſ. l. 2. §. æquiſsimum, ad leg. Rhod. de iactu, l. ſi pater, §. ſi quis, D. de donat. & conducunt, quę in ſimili notat Bart. in l. ut vim, n. 8. D. de iuſt. & iur. Auguſt. in addit. ad Angel. de malefic. verb. Che me hai adulterato, ſup. num. 64. Beroius in cap. 1. num. 51. de offic. delegati, Matth. de Afflict. deciſ. 149. & alij, quos noviſsimè refert Flores de Mena practic. quæſtionũ, quæſt. 18. à num. 14. & P. Suarez in tract. de charit. diſp. 1. ſect. 2. ex n. 6. ubi exactè diſputat, an & qualiter liceat opera bona virtutis operari propter mercedem temporalem? Quâ ratione † Abraham Geneſ. 14. ad vindicandum Regem Salẽ, & alios, qui cum eo fœdus percuſſerant, iuſtè pugnaſſe dicitur contra quatuor Reges illis regionis, à quibus ipſe nullã iniuriam acceperat, & in gratiam fratris Lot, quem illi ſpoliaverant, & captivum ducebant. Et † Ioſaphat 4. Reg. 3. contra Meſſam Regem Moab pro Ioram, quia nolebat ei reddere tributum agnorum, & arietum, quod pẽdere quot annis debebat ex antiquo fœdere cum Achab patre Ioram, & quidem prius conſulto Domino. Machabæos † quoque à Romanis infidelibus auxiliũ petijſſe Machab. 1. cap. 8. docemur. Quibus exemplis alia addit Marquard. ubi ſup. latè concludẽs, ex † iuſtis cauſis poſſe fieri pacem, & fœdera cum infidelibus, etiam inconſulto Summo Pontifice, dũmodo contra eum, & Eccleſiam non fieret, neque eo tẽpore, quo ab univerſis Chriſtianis eiſdem infidelibus bellum indictum eſſet. Ipſi quoque † Romani, quorum iuſtitia, & Imperiũ valdè à D. Auguſtin. & alijs laudatur, ut diximus ſup. lib. 2. cap. 7. num. 72. & ſeqq. nullâ profectò ratione illud maxime dilatarũt, quàm ſocijs, atque amicis auxiliares copias præſtando, & alias provincias aliarum vicinarum robore ſubigendo, ut obſervat Victoria ubi ſup. & conſtat ex Strabone lib. 6. Tacito lib. 5. Annalium, Paulo Oroſio lib. 5. cap. 8. Ambr. de Morales lib. 7. cap. 14. & lib. 8. cap. 2. & 53. Fr. Ioan. à Ponte in convenien. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 17. Iulio Cæſ. Bulengero de Roman. Imper. lib. 3. cap. 5. & ex l. poſtliminij 5. l. non dubito 7. D. de capt. & poſtilimin. reverſ. ubi DD. hanc materiam confœderationum pertractant, & Sebaſt. Nævius, qui ibîdem plurimos colligit. Eòq́ue reſpicit Cicero pro lege Manilia, dũ ait: Propter ſocios, nulla ipſi iniuria laceſſiti, maiores veſtri cum Antiocho, cum Ætolis, cum Pœnis bella geſſerunt. Illud † etiam, & quidem urgentius, pro eiuſdem Novi Orbis legitima retentione perpendi poteſt, quod in omnibus ferè illius provincijs Indi antiquis dominis, & Regulis, varijs bellorum eventibus, & alijs modis carêre cœperunt, & cognitâ Regum noſtrorum Religione, potentiâ, & gubernandi prudentiâ, ac manſuetudine, ſe eorum imperio, gubernationi, & iuriſdictioni ſummâ voluntate, atque alacritate dediderunt, & quotidie dedunt, & devovent, ut de Mexicanis, Peruntinis, & alijs paſsim refert Anton. de Herrera, & alij rerum Indicarum Auctores. Et † extant in Archivis huius Regij Limani Conventus quædã publica, & authentica monumenta anno 1562. confecta de mandato excellentiſsimi Proregis Comitis de Nieva, & aliorum, qui cum eo miſsi fuerunt, ut in hoc Regno Peruano de perpetuandis Indorum commendis tractarent. Ex quibus conſtat, quòd cùm hi peritiſsimum, & prudentiſsimum virũ Licentiatum Paulum Ondegardum ad omnes ferè eiuſdem Regni provincias miſiſſent, ut Indorum ea in re voluntatem exquirerent: illi, ſuis comitijs habitis, & rogatis, ſeriò ſemper, & unanimiter reſponderunt, ſe nullum alium dominum univerſalem, vel particularem habere, neque in poſterum ſortiri, aut agnoſcere velle, pręter noſtrũ Hiſpaniæ Regem Opt. Max. cui ſe, & ſua humiliter & hilariter ſubmittebant. Quo mediante † etiam ſi fortè aliquis exceſſus, aut iuſtitiæ defectus in primæ conquiſitionis exordijs notari potuiſſet, iam omnino ceſſaſſe, ac purgatus eſſe videtur. Communis † enim populorum in Regis electione, vel adprobatione cõſenſus, ſive is expreſsè, ſive paulatim curſu temporis exhibeatur, etiam tyrannidem in Monarchiam perfectam, & legitimam vertit, ut probat text. in l. ex hoc iure, ibi: Regna condita, D. de iuſt. & iure, l. 1. D. de conſtit. Princip. l. 2. §. noviſsimè, D. de orig. iur. §. ſed quod Principi, inſtit. de iur. nat. iunct. l. 2. & 4. D. de eo quod met. cauſ. cap. ad id, de ſponſalibus, cum alijs, quę latè cumulat Albericus in l. cunctos populos num. 20. C. de ſumma Trinitat. Navarr. in cap. novit, de iudicijs. notab. num. 158. Molina de iuſtit. & iur. tract. 2. diſput. 24. in fine, Covarr. in pract. cap. 1. num. 9. Illuſtriſsim. Card. Bellarm. lib. 3. de laicis cap. 6. in fine, pag. 209. Salas de legib. diſp. 7. ſect. 12. n. 67. in fin. Leonard. Leſsius de iuſt. & iure lib. 2. cap. 3. num. 41. & cap. 29. dub. 9. Laurea Salmant. certam. 5. de hominum præfectura. cap. 2. num. 12. Pat. Franc. Suarez omnino videndus in defenſ. Fidei contra ſect. Anglic. lib. 3. cap. 2. num. 19. Marta de iuriſdict. 1. par. cap. 8. num. 19. Caliſt. Remirez de lege Regia Aragoniæ, §. 4. num. 8. Freitas ubi ſuprà, capite 12. in fine, & Bobadilla in Polit. lib. 1. cap. 2. numer. 14. litt. 1. ubi exemplum Romanorum adducit, qui teſte Cicer. lib. 3. Rhetor. cap. 3. partim enſe, partim cõſenſu potentiam, & dominationẽ totius ferè Orbis adquiſierunt. Et in † noſtræ quæſtionis terminis idem probant Victoria in relect. 1. de Indis, num. 40. verſ. Reſtat alius, & ſecurius in 2. relect. num. 16. verſ. Alius titulus, & eum tranſcribens Greg. Lopez in dict. l. 2. par. col. 11. verſ. Aſſerit etiam, & col. 14. verſ. Alius titulus, ubi concludunt, omni iure inſpecto certiſsimum eſſe, per veram, & voluntariam Indorum electionem Reges Hiſpaniæ iuſtè has provincias retinere poſſe, puta, ſi omnes ipſi Barbari, aut maior eorum pars, intelligentes prudentem adminiſtrationem, & humanitatem Hiſpanorum, ultrò vellent accipere in Principem Regem Hiſpanię, Ioan. etiam Matienz. eandem ſententiam diſſertiſsimè ſequitur in tractat. manu ſcripto de moderatione Regni Perù, lib. 1. cap. 3. ubi † multa beneficia commemorat, quæ Indi ex Regum noſtrorum tuitione acceperunt, & alia argumenta, ex quibus hodie grata, & volũtaria eorum ſubiectio colligi poteſt. A quibus non abeſt Franc. Vargas in tract. de auctor. Papę, & Epiſcop. confirm. 10. n. 4. & 5. ubi hunc ipſum titulum ex eo magis communit, quòd cùm † inter Indos nullus iam reperiatur, qui eorum dominatũ iure ſanguinis petere valeat, meritò poſſunt Reges noſtri ex Romani Pontificis conceſsione harum regionum imperium habere, & exercere, ex celebri doctrina Oldrad. conſil. 69. Ancharran. in reg. peccatum, 3. q. principali, & aliorum, quos refert & ſequitur Caietan. in 2. 2. q. 10. quibus convenit Bald. in l. unica, C. de iur. deliber. col. 5. relatus ab Epiſcop. Chiapenſ. in tract. cõprobat. dom. Ind. fol. 31. ubi tradit, quòd hodie ubicunque iuriſdictiones vacãt, ut in Regnis infidelium, apud quos nõ eſt vera, nec naturalis dignitas, & iuriſdictio, occupanti Catholico conceditur. Neque † his adverſatur vulgaris iuris regula, quâ docemur, id, quod ab initio nullum, vel vitioſum eſt, tractu temporis non convaleſcere, l. quod initio, D. de reg. iur. cap. non firmatur, eod. tit. lib. 6. cuius argumento docuiſſe videtur Ioan. Igneus in quæſt. an Rex Francię recognoſcat ſuperiorem num. 21. Originem † nactæ poſſeſsionis in iure acquirendorum Regnorum inſpiciendam eſſe, l. clàm poſsideri, in princip. D. de acquir. poſſeſſ. l. nam origo, D. quod vi, aut clàm: & quod ſi eſt violenta, non poteſt opitulari, l. auctoritatem, C. unde vi, cap. vigilãti, & cap. fin. de præſcription. ſed imò hoc vitiũ tranſit in ſucceſſores, l. an vitium, D. de diverſ. & temp. præſcription. l. Pomponius, in princ. D. de acquir. poſſeſſ. l. hæres, D. de uſucapion. §. fin. inſt. eodem. Nam, ut † benè conſiderat Marta d. 1. part. cap. 8. num. 15. & 16. poſtquàm tale ius, vel præſcriptione legitimâ acquiſitum, vel voluntario ſubditorum conſenſu confirmatum eſt, iuridicè omnia facta fuiſſe fingũtur, arg. l. mulier, §. penult. de condi. inſtit. & eorum, quæ benè notat Alexand. poſt Bald. Cuman. Caſtrenſ. Salicet. & alios in l. extraneum num. 8. C. de hæred. inſtituend. Et † prędicta regula, quod ab initio, ita accipienda eſt, ut nullum à principio, per ſolum lapſum temporis non convaleſcat. Contrà verò probandum ſit, ſi præter temporis curſum, aliæ quoque circunſtantiæ, vel qualitates accedant, ut notant DD. in dictis iuribus, & gloſſa celebris, verb. Terminetis, in cap. ex tenore, de foro competent. ¶ Vnde † acquiſitionẽ à principio nullam, tanquam factam per forẽſem, cui acquirere per ſtatutum prohibitum erat, benè recõvaleſcere, ſi poſteà forenſis civis fiat, latè & optimè fundat, reſolvit Andr. Barbacia cõſ. 70. lib. 3. col. 2. Et † iudicium, quod à principio nullum erat, ex iure ſupervenient conſirmari poſſe, probatur in exẽplo l. ſi rẽ alienã, § fin. D. de pignor. act. l. conficiuntur, §. ſi ei ſervo, D. de iure codicill. l. ſervum filij 46. de legat. 1. iunctis alijs, quę tradit Bart. in l. 1. num. 12. D. de regula Catoniana, Alexand. conſ. 27. viſo libello, col. 2. lib. 1. Felin. in cap. inter dilectos, n. 6. de fide inſtr. ¶ Quod † idem in alienatione à minore ſine decreto facta intercedit. Nam etſi invalida ſit, confirmatur tamen ſuperveniente maiore ætate, l. final. C. ſi maior factus. Etenim quãdo † cauſa confirmans ſupervenit, convalidatur id, quod à principio nullum eſt, iuxta celebrem doctrinam Dyni in d. cap. non firmatur, l. per fundũ, D. de ſervit. ruſtic. & ibi Bart. num. 3. & text. optimi in l. iure noſtro, § ult D. de teſtam. tutela, Clem. 1. ut lite pẽdente, & in l. quædam, D. de reb. dub cuius verba ſunt: Quædam ſunt, in quibus res dubia eſt, ſed ex poſtfacto retroducitur, & apparet, quid actum ſit. Rurſus non obſtabit, ſi quis fortè obijciat, hos titulos, de quibus hoc in capite egimus, iuſtę ſcilicet acquiſitionis, & retentionis ob defenſionẽ Fidei, vel cauſa ſociorum, aut voluntariæ electionis in aliquibus huius Novi Orbis provincijs nõ interveniſſe, quæ alijs, atque alijs modis in poteſtatem, & dominium Hiſpanorum redactæ comperiuntur. Nam † ad iuſtam, & legitimam alicuius Regni occupationẽ ſufficit, quò plures, & pręcipuæ eius provincię bello iuſto, aut alio legitimo modo occupari poſsint, ut reliquæ eâdem formâ debellari, & poſsideri valeant, ut poſt D. Thom. & alios cõcludit Petr. Arag. in 2. 2. q. 10. art. 1. pag. 312. ver In quo ſit quarta concluſio. Vt omittam † mirum, aut novum non fuiſſe, quòd Reges noſtri labi non paterentur oblatam ſibi tot vijs, & rationibus regnandi, & imperandi in hoc Novo Orbe occaſionem (quamvis hoc, ut fæpè diximus, ab eorum mente & pietate alienum fuerit) cùm certum ſit, eam, omnia ferè mũdi Imperia peperiſſe, ut Gręci, Romani, & alij à noſtra ętate remoti teſtes eſſe poſſunt, & vel † ipſa familia Auſtriaca, de qua Auctor tractatus de occaſiona, relatus à Petr. Andr. Canonher. in Aphor. Polit. Hipo. lib. 1. pag. 249. ſic ſcriptũ reliquit: Quæ hodie familia in univerſa Europa plura Regna plures regiones, ac ditiones poſſidet, quàm Auſtriaca? Atqui eorum pleraque connubijs, tutela, & ſimilibus fortunæ beneficijs ſunt quæſita: unus quidem Belgicas provincias ſuo adiecit imperio, alter Hiſpanias addidit. Tertius ne quid ad ſummum illuſtriſſimæ familiæ dceſſet faſtigium, Luſtaniam quoque, & immenſas utriuſque Indiæ regiones acquiſivit, imperiumq́ue ſuum ijſdem, quibus Solis curſum finibus terminavit. Vnde † Politici docent occaſionem rerum gerendarum ſumma cum diligentia aucupandam eſſe, quia ſecundùm Niceph. lib. 16. 12: Celerrima Aquila eſt temporis opportunitas, & occaſio, quæ ad pedes advolans, capi à quopiam poteſt: ſin aufugiat in altum aërem, eos, qui ſe perſequuntur, ridet, neque ut ad eos redeat, in animum inducit. De quo plura alia cumulat Canonherius ubi ſup. & noviſsimè Ioan. Baptiſt. Valençuela in diſcurſ. ſtat. & belli, 1. par. conſid. 3. ex numer. 8. Iuſtus Lipſius lib. 5. civil. doctr. cap. 16. Pat-Ioannes David in lib. de occaſione arrepta, aut neglecta per totum, & Fr. Ioan. à Salazar in Polit. Hiſpan. propoſ. 11. §. 5. ubi † reſpondet obiectionibus Campanelę, qui invictum illum & magnanimum Imper. Carolũ V. perperã ſuggillavit, quòd mũdi dominus eſſe deſierit, quia oblatis ſibi à fortuna occaſionibus, opportunè uti noluit, vel neſcijt. CAPVT V. De ultimo, & efficaciſsimo eiuſdem retentionis titulo, qui ex difficultate, aut verius impoſsibilitate reſtitutionis deſcendit, Indis iam ad Fidem converſis, & eorum, & Hiſpanorum rebus mutuis inter ſe nexibus complicatis. SVMMARIVM Capitis V. -  1 Retentio Novi Orbis hodie ſecundùm omnes ſine ſcrupulo ac difficultate procedit. -  2 Orbis Novi dominatio hodie à noſtris Regibus ſine peccato deſeri non poterit. -  3 Sententiæ Victoriæ, Soti, Gregor. Lop. Matienzi, Bañez, Cordubæ, Acoſtæ, Molinæ, & aliorum circa iuſtam retẽtionem Novi Orbis, ſigillatim expenduntur. -  4 Indi ſemel converſi ſuæ gubernationi relinqui non debent, & quare? -  5 Ignorantes ſecundùm Platonem & Ariſtotelem ſequi debent, & prudentes ducere, ac dominari. -  6 Stulti ſecundùm D. Auguſt. melius viverent, ſi ſapientium ſervi eſſent. -  7 Indi ſi ſuæ poteſtati, ac gubernationi relinquantur, facilè in apoſtaſiam, & antiqua crimina prolabentur. -  8 Infidelibus ſemel converſis, ſi apoſtaſiæ crimen timetur, poteſt Papa Principes fideles aſſignare. -  9 Cap. de Iudæis, verſ. Qui autem, 45. diſt. expenditur. -  10 Vxor fidelis quando à viro infideli ſeparari poſſit? -  11 Cap. quanto, de divortijs expenditur, & illuſtratur. -  12 Filij baptizati à patrum infidelium poteſtate liberantur. -  13 Matrimonium, quod fieri tractabatur inter Sereniſſ. Mariã Hiſpaniæ Infantem, & Carolum, Regis Angliæ filium, quibus rationibus dilatum fuerit? -  14 Matrimonium inter Catholicam, & hæreticum qualiter, & quare prohibitũ ſit? Et num. 16. -  15 Diſpenſatio Pontificis neceſſaria eſt ad matrimonium inter Catholicam, & hæreticum, & hæc, nõ niſi ceſſante periculo perverſionis, & magnis alijs cauſis intervenientibus concedi ſolet. -  17 Fideli cum infideli nulla poteſt eſſe ſocietas. -  18 Servus Chriſtianus liberatur à dominio domini Iudæi, vel infidelis. -  19 Lex 1. C. ne Chriſtian. mancip. hæreticus, vel Iudæ. &c. cum ſimilibus explicatur, & illuſtratur. -  20 Catholicus eſſe debet, qui multitudini præficiatur. -  21 Papa poteſt Principes apoſtatãtes privare dominio quod habẽt ſupra fideles. -  22 Principũ peccata pernicioſiſſima ſunt, præſertim in materia Fidei. -  23 Principes, quia gravius, quàm ſubditi peccant, gravius puniendi ſunt. -  24 Papa, ut bonus Paſtor, debet omnia, quæ impediunt Fidei conſervationem, & progreſſum ſubmovere. -  25 Indorum, & Hiſpanorum Reſpublica hodie una eſt, & mutuò ſe iuvat. -  26 Regnum unum etiam iniuſtè occupatũ reſtitui non debet cum notabili aliorum Regnorum, & ſtatuum iactura. -  27 Reſtitutionem rerum alienarum quando excuſet neceſſitas, vel difficultas? -  28 Navarrenſis Regni reſtitutionem quo argumento excuſet Navarrus? -  29 Reges noſtri hodie ex ſententia multorum non ſolùm iuſtè retinere poſſunt Indias Occidentales, verùm & rebellantes denuò ſubiugare. -  30 Cap. 1. 23. q. 8. & cap. pudenda 24. q. 1. expenduntur. -  31 Reſtitutionis in materia multa tolerãtur, quæ corrigi non poſſunt. -  32 Æmilij Probi elegans locus pro retentione Indiarum expenditur. -  33 Agrariæ legis effectus, quamvis iniuſtos, ob maiora damna vitanda Romanus Popul. toleravit, ex Divo Auguſtino. -  34 Commendas Indorum qua ratione cõtinuandas cenſuerit Fr. Alfonſus à Caſtro. -  35 Indiæ Occidentales ſi hodie à Regibus noſtris relinquerentur, aut reſtituerentur, multa damna, & abſurda reſultarent. -  36 Bona inferioris ordinis reſtituenda nõ ſunt cum iactura ſuperioris. -  37 Religionis conſervandæ ratio multum præponderat. -  38 Animarum ſalus cunctis rebus præfertur. -  39 Lex ſancimus 17. C. de ſacroſanct. Eccleſ. expenditur, & illuſtratur. Sed etſi, abſque veritatis præiudicio, concederemus, in huius Novi Orbis cõquiſitione, & Barbarorum ad Fidem cõverſione, aliquid primis illis temporibus interveniſſe, quòd Regum noſtrorum occupationem & dominationem minus iuſtam, & legitimam redderet. Illud † tamen apud omnes exploratum eſſe videtur, hodie poſt tot in eodem Orbe detegendo, & Catholicis præceptis imbuendo exantlatos labores, & poſtquàm Hiſpanorum, atque Indorum gubernatio & conſervatio tot inter ſe nexibus, ac vinculis copulata conſpicitur, iuſtè, & abſque ulla peccati labe ab eiſdem retineri: imò, † quod magis eſt, citra grave peccatum deſeri, ac relinqui nõ poſſe. Quod benè inſinuavit Epiſcop. Chiapenſ. in tractat. comprobat. ſuprem dom. Ind. fol. 2. & ſeqq. & in propoſit. 19. & in replicat. 12. ad obiect. Sepulvedæ, fol. 54. & † ſignanter, atq; eruditè probat Mag. Victoria in 2. relect. de Indis inſulanis, num. 13. & 14. & in finalibus verbis, ubi ita cõcludit: Tertiò patet, quòd iam poſtquam ibi facta eſt converſio multorum Barbarorum, neque expediret, nec liceret Principi omnino dimittere adminiſtrationem illarum provinciarum. Et ſequuntur, atque illuſtrant Dom. Soto. in 4. diſt. 5. q. 1. art. 10. Gregor. Lopez in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. gloſſ. magn. col. 13. verſ. Alium titulum, Matienzus in tract. manu ſcripto de moderatione Regni Perù lib. 1. cap. 3. in fine, ubi dicit, ſe circa hoc plura alia notaſſe in ſtylo Cancellarię tit. 1. præeminent. 17. caſu 20. declarat. 9. §. 1. gloſſ. 1. num. 46. Dom. Bañez in 2. 2. q. 10 art. 10. pag. 536. in fine, ubi concludit, hunc eſſe potiſsimum titulum, quo Hiſpaniarum Rex gubernat gentem Indorum ad Fidem iam converſam, Franciſc. Vargas in tractat. de iuriſdict. Pontif. & Epiſcop. confirm. 11. num. 13. ubi ait Papam in provincijs infidelium ad Fidem converſis, Epiſcopatus, cęteraq́ue munia erigere, & creare ſecundùm Bald. & Angel. in l. id quod apud hoſtes, de legat. 1. & eam quam putat iuriſdictionem proſuturam concedere, Anton. à Corduba in quęſtionar. lib. 1. quæſt. 57. dub. 6. verſ. Quòd ſi maior, pag. 507. ubi notabiliter inquit: Quod ſi maior pars Indorum eſſet iam converſa, aut converti parata, tunc ſi ſine diſpendio, ſive periculo Papa, vel Princeps aliquis Chriſtianus auctoritate Papæ, etiam per bellum, tollere poſſet illos dominos infideles, & illis præficere Principẽ, aut Principes Chriſtianos, qui gubernarent iam fideles effectos, aut cõverti paratos, & ipſos in vera Religione ab infidelium perſecutione tuerentur, certè ita fieri licitè poſſet, atque deberet, ad conſervationem Religionis, & ad tollendũ impedimentum eius, & Fidei, & tyrannidem dominorum infidelium ſupra Chriſtianos. Et hoc modo Reges Hiſpaniæ dominãtur inſulanis per ſuos Hiſpanos expugnatis, Ioſephus Acoſta de procur. Ind. ſalut. lib. 2. cap. 11. ubi eleganter ſcribit. Certè graviter errant quidam ſpecie fortaſſe pietatis, ius Regium, & adminiſtrationem vocantes in dubium, quærentes interdum, quo titulo, & iure Hiſpani dominentur Indis? Nũ hæreditario iure ad nos devoluti ſint, an bello iuſto ſubiecti? Quæ ſanè diſputatio eò pertinet, ut adminiſtrationis Indicæ, vel tollatur, vel certè debilitetur auctoritas, quò ſemel ſi gradus fiat, quãta ſit futura pernicies, quæ perturbatio rerum omnium cõſequatur, dici vix poteſt. Atque ideò illud religiosè, & utiliter moneo, non oportere in hac cauſa amplius diſceptare: ſed veluti præſcriptum iam ſit, optima Fide agere debere Chriſti ſervum. Neque aliam ſubtiliorem cauſæ evictionẽ petendam eſſe, quàm quod ut demus, quàm maximè peccatum eſſe in uſurpatione dominatus Indici: tamen neque reſtitui iam poteſt, cui enim aut quibus modis, neque ſi maximè poſſet Fidei Chriſtianæ ſemel ſuſceptæ evidens iniuria, & periculum id ullo modo pateretur, &c. Et inferiùs: Igitur ſive iniuria uſurpatus ſit dominatus Indicus, ſive quod magis exiſtimandũ & prædicandum eſt, quantum attinet ad Regum adminiſtrationem iure, & ordine, nequaquam expedit Indorum adminiſtrationem, quæ illis utiliſſima eſt, ad ſalutem æternã, Chriſtianis Principibus derogare. Idem non minus diſertè probat ipſemet Auctor lib. 3. cap. 3. ſic inquiens: Verùm cùm de communi ac certo titulo diſputatur Eccleſiæ auctoritatem, Fidei periculum, ipſorum Barbarorum ſalutem, Rempublicam Indicanam adminiſtrandi, & æquiſſimum ius præbere Principibus Chriſtianis, & illud per ſe abũdare, certo nobis perſuadet cum ratione valdè experientia ipſa conſentiens. Quamobrẽ ſive alij tituli etiam ſint, ſive nõ ſint, conſtat ad Regum Catholicorum curam maximè pertinere ſalutem Indorum, cui procurandæ, & Religionis præceptores, & diſciplinæ civiles ad miniſtros lectiſſimos mittãt oportet, ut Deo, atq; Eccleſiæ, iniũcto ſibi munere perfungentes, ut & ipſos decet, & cauſa tãta exigit, ſatisfaciãt. A quibus non multum diſtat, quod in eiſdẽ terminis reſolvit P. Lud. Molin. de iuſt. & iur. tract. 2. diſp. 106. in fin. docens; plerumque uſu evenire, ut in terris Barbarorum de novo inventis, & ſubactis, ad eorundem bonũ, & innocentium defenſionem oporteat, ut bellantes integrum dominium earum Regionum aſſumant. Pro cuius ſententiæ confirmatione, ut prædicti Auctores animadvertunt. Primò † ipſorum Indorum natura, facilitas, & imperitia conſiderari poteſt, quæ nullo modo permittit, ut ſuæ poteſtati, & gubernationi relinquantur, maximè poſtquàm Chriſtianæ Religioni nomen dederunt; atque ideò ſupremo Hiſpanorum imperio regi, & tueri debent, ex ijs, quæ latè congeſsimus ſup. lib. 2. cap. 9. num. 29 cum ſequentibus, & eleganter diſſerit Plato lib. 3. de Repub. dial. 3. col. 9. in fine. Vbi inter † alias cauſas, quibus homines hominibus imperare ſolent, ſextam quidem, & omnium maximam eã eſſe inquit, quâ ſecundùm naturã ignorantes ſequi iubentur, prudẽtes autem ducere, ac dominari. De quo etiã plura tradit Ariſtotel. lib. 1. Polit. cap. 3. & 4. & lib. 7. cap. 14. D. Thom. 1. p. quæſt. 6. art. 4. ubi ait, quòd ſi unus homo haberet ſuper alium ſupereminentiam ſcientiæ, & iuſtitię, inconveniẽs fuiſſet, niſi hoc exequeretur in utilitatem aliorum, & in noſtris terminis docet Victoria dict. relect. 1. de Indis, num. 23. Covar. in reg. peccatum. 2. p. §. 11. num. 5. & Ioan. Matienzus dict. lib. 1. de moderat. Regni Perù cap. 4. ubi ſe remittit ad ea, quæ latiùs dixit in ſtylo Cancellariæ tit. 1. pręemin. 17 caſu 20. declar. 9. §. 1. gloſ. 1. num. 39. & 40. Et conducit illud D. Auguſt. in lib. de utilit. creden. contra Manichæ. cap. 12. dum † inquit: Si hominibus nõ peccare, quàm peccare melius eſt, melius profecto ſtulti omnes viverent, ſi ſervi poſſent eſſe ſapientium. Secvndò † conſiderant, quòd ſuppoſitâ eorundem Indorum barbarie, & cęcitate, facilè contingere poſſet, ut amoto Hiſpanorum Imperio, & gubernatione, ſi ſub antiquis dominis, ac Regulis relinquerentur, in apoſtaſiæ crimen, & priſtinę idololatrię conſuetudinem recidivarent, & Evangelium Fidei, & veritatis, quod inter ipſos non modò annunciatum eſt, ſed Dei gratiâ, ut plurimùm, perſuaſum, & introductum, oblivioni traderetur, vel blaſphemijs, & contumelijs illuderetur. Quo † periculo interveniente, concors eſt omnium Theologorũ ſententia, infideles ſive iure, ſive iniuriâ ad Christvm cõverſos, id eſt, minis, aut terroribus, vel aliàs non ſervatis ſervandis, baptizatos, dummodo veri Chriſtiani ſint, nullatenus à fidelibus deſerendos eſſe, & poſſe Romanum Pontificem in favorem Fidei, ipſis petentibus, vel non petentibus dare illis Principem Chriſtianum, & auferre alios Principes infideles, ut cum Div. Thom. 2. 2. quæſt. 10. art. 10. eleganter probant, & reſolvunt Turrecremat. in ſumma de Eccleſ. lib. 2. cap. 114. circa finem, Victoria, Gregor. Lopez, Corduba, & alij ex ſuprà relatis, & Domin. Bañez d. art. 10. pag. 536. ubi inquit, meritò Pontificem apud Indos Occidentales hâc poteſtate uti, dando gubernatores fideles Indis ad Fidem cõverſis, quoniam antiqui Caciques infideles eos abducerent à Fide. Et in eâdem ſententia generaliter de omnibus infidelibus loquens, & quòd ratione vitãdi periculi apoſtaſię, poſsit eis per Pontificem novus dominus aſsignari, noviſsimè etiam reſidet eruditiſsimus P. Franc. Suar. omnino legendus in defenſ. Fidei contra ſect. Anglican. lib. 3. cap. 4. num 7. & latiùs cap. 23. n. 24. ubi refert D. Thom. in addit. 459. & DD. in 4. diſtinct. 39. & idem ſequitur Bellarm. lib. 5. de Rom. Pontif. cap. 7. Eman. Roder. lib. 3. quæſt. regul. q. 32. artic. 4. & Valençuela in monit. cõtra Venet. par. 7. num. 53. Tertiò, pro eâdem doctrina communienda expendi poteſt, & ſolet exemplũ † celebris text. in cap. de Iudęis verſ. Qui autem, 45. diſtinct. ubi Iudæi in Fide ſemel, quamvis involuntariè, ſuſceptâ, perſeverare coguntur, ne vilis & contemptibilis habeatur, prout latiùs animadvertimus ſup. lib. 2. cap. 18. num. 53. Cui exemplo ſimile eſt alterum, quod de filijs parvulis infidelium, invitis parentibus, baptizatis, in eod. lib. cap. 18. propoſuimus ex n. 23. Et aliud † de uxore, quæ licèt tantum, vel plus viro adſtricta ſit, ſicut ſubditus domino, cùm illud vinculum ſit iuris Divini, hoc autem non, in favorem tamen Fidei liberatur uxor fidelis à viro infideli; ſi maritus ei Religionis cauſâ moleſtus eſſe incipiat, vel aliquod circa eius puritatem, & obſervationem periculum moveat, ut patet ex Apoſt. 1. ad Corinth. 7. & cap. † quanto, de divortijs, & ex ipſo Eccleſiæ uſu, in qua nunc conſuetum eſt, ut ipſo facto quod alter coniugum convertitur ad Fidem, ſit liber ab alio infideli. Quemadmodum † ex eâdem ratione filij baptizati à patrum infidelium poteſtate, & conſortio liberãtur, ne illorum iterum in volvantur erroribus, ut dicitur in Concilio Toletan. 4. cap. 59. & in cap. Iudæorum 28. q. 1. & reſolvũt Victoria, Acoſta, Bañez, Suarez & alij ubi ſuprà. Quo argumento † valdè hac tempeſtate in Hiſpania dubitatum eſt, an matrimonium inter Sereniſsimã Mariam Catholici noſtri Regis Philippi Quarti ſororem & Carolum Stuardum Principem de Gales, Iacobi magnæ Britanniæ Regis filium, & hæredem, licitè & ſecurè contrahi poſſet; eò quòd † inter Catholicam, & hæreticum ob Fidei, & cultus diſparitatem impedimentum irritans intervenire multi cenſuerunt, poſt gloſſ. in capit. final. de condit. appoſ. quam Hoſtienſ. & Ancharran. ibîdem ſequi identur, & expreſsè probat l. 15. tit. 2. par. 4. & canon 72. ſextæ Synod. gener. Trullanę. Quod licèt alij magis frequenter reijciant, & non irritans, ſed dumtaxat impediens eſſe, cum veriori opinione reſolvant, ut conſtat ex innumeris Theologis, & Canoniſtis, quos latiſsimè refert, & ſequitur Thomas Sanchez de matrimon. lib 7. diſput. 72. num. 2. & Nicolaus Serarius in opuſculo de Catholicorũ cum hæreticis matrimonio, capit. 1. & 2. & noviſsimè Anton. Ricciullus in tractat. de iur. perſ. extra Eccleſ. grem. exiſt. lib. 2. cap. 2. Omnes tamen in eo conveniunt, † non niſi ex diſpenſatione Pontificis contrahi poſſe, & periculum, ne Catholicus pervertatur, ceſſare debêre, atque alias urgentes, & graves Reipublicæ utilitates attendendas eſſe, quæ ad id permittendum nimis adſtringant, ut tradit idem Sanchez dict. lib. 7. diſputat. 71. numer. 10. † Alioqui enim eiuſmodi matrimonia prohibita ſunt, & difficiles ſolent exitus generare. Vnde in Conc. Agath. can. 67. quod refertur in capit. non oportet 28. quæſt. 2. apertè monemur, non oportere cum hominibus hæreticis miſcere connubia, & anteà in Concil. Illiberitano, can. 16. ubi habetur: Hæreticis qui errant ab Eccleſia Catholica, neque ipſis Catholicas dandas puellas, neque Iudæis placuit, ex quo nulla † poſſit eſſe ſocietas fidelis cum infideli. Et in Concil. Chalcedon. can. 13: Non debet copulari nuptura Hæretico, Iudæo, vel Pagano, niſi fortè promittat orthodoxam Fidem. Si quis hanc definitionem tranſgreſſus fuerit, correctioni Canonicæ ſubiacebit. Idem traditur à Div. Ambroſ. lib. 1. de Abraham, cap. 9. relato in cap. cave 28. quæſt. 1. & latè docet Navarrus in Manuali cap. 32. num. 30. Bellarmin. de matrimon. lib. 1. cap. 23. Sotus in 4. diſtinct. 39. art. 2. ad 3. & Sanchez, & Serarius ubi ſuprà. Qvartò facit, quia nulli mirum videri debet, quòd Eccleſia ob Fidei favorem, ſubditos recentèr ad Fidẽ converſos, à poteſtate dominorum infidelium, vel Neophitorum eximat, & Chriſtianis Principibus tribuat: cum eodem favore attento, id, quod longè plus eſt, edicere ſoleat, nempè † ut omnes ſervi Chriſtiani, qui ſub infidelium dominorum mancipio reperiuntur, ab eorum nexu ſolvantur, & liberentur, quamvis aliàs legitimi captivi reperiantur, & etiam ſi poſtquàm capti ſunt, converſi fuerint, ut conſtat † ex toto titul. C. ne Chriſtianum mancip. Hæreticus, vel Iudę. vel Paganus habeat, vel poſsideat, vel circuncidat, & ex l. ultim. eodem titul. in C. Theodoſ. & cap. cùm ſit nimis, de Iudæis, ubi nefas eſſe dicitur, religioſa mancipia impijſsimorum inquinari dominio, cap. Iudas 17. quęſt. 4. cap. mancipia 54. diſtinct. cap. multorum, cap. ad hæc, & cap. nulli, de Iudæis, l. final. tit. 21. part. 4. l. 13. tit. 9. part. 6. l. 22. titul. 11. part. 5. l. 10. titul. 24. part. 7. cum alijs, quę latè notant Doctores in eiſdem iuribus, Innocẽt. in cap. quod ſuper, de voto, D. Thom. & Theologi omnes in 2. 2. quæſt. 10. artic. 10. Marquard. de Suſanis in tractat. de Iudæ. & Infidel. 2. parte, cap. 5. numer. 19. Molina dict. tractat. 2. diſput. 110. col. 437. Pat. Suarez, & alij in locis ſup. relatis, Michaël Vlcurrunus in tractat. de regim. mundi, 2. quæſt. princip. numer. 82. ubi generaliter concludit, eum, qui † præeſſe habet multitudini Chriſtianorum, debêre eſſe Catholicum, & membrum utile corporis myſtici fidelium; quem refert, & ſequitur Valençuela dict. par. 7. n. 98. & idem colligitur ex cap. abſolutos, de hæretic. cap. nos ſanctorum, & cap. iuratos 15. quęſt. 6. Ioan. de Ligniano in tract. de bello cap. 15. & ex D. Thom. dict. 2. 2. quęſt. 12. art. ult. ubi oſtendit, poſſe † Papam Principes à Fide apoſtatantes privare dominio temporali, quod habent ſupra fideles, quia contrarium vergere poſſet in magnam Fidei conrruptionem, quia ut dicitur Proverb. cap. 6. Homo apoſtata in corde ſuo machinatur malum, & iurgia ſeminat, intendens homines ſeparare a Fide. Et ut ſubiungit Suarez dict. lib. 3. cap. 23. num. 22. Principũ † peccata, præſertim contraria Fidei, & Religioni, pernicioſiſsima ſunt; facilè enim ſubditos ad ſui imitationẽ pertrahũt, vel exemplo, vel beneficijs, ac promiſsionibus, vel etiam minis ac terroribus, ut diximus dict. cap. 9. num. 63. & Philoſophi ipſi, ratione & experiẽtiâ ducti, docuerunt, ut conſtat ex Platone relato à Cicerone lib. 1. epiſt. & ex eodem Cicerone lib. 3. de legibus, ubi inquit, vitioſos Principes, non ſolùm vitia in ſe ipſis concipere, ſed etiam ea in civitatem infundere. Vnde gravius, † quàm cęteri delinquunt, & ideò gravius per paſtores ſuos puniẽdi ſunt, ut ait text. in cap. pręcipuè 11. quæſt. 3. Et † cùm ad Paſtorem ſpectet, non ſolùm oves errantes corrigere, vel ad ovile revocare, ſed etiam lupos arcêre, & ab hoſtibus defendere, ne extra ovile trahantur, & pereãt: ita ad Pontificem pertinet, pericula apoſtaſiæ, & alia quæcunque Fidei cõſervationem, & progreſſum impedientia, ſubmovêre, & novos, & Chriſtianos dominos in provincijs infidelium, præſertim Barbarorum, de quibus agimus, conſtituere. Ac proptereà concludit idem Suarez ubi ſuprà lib. 6. cap. 4. numer. 1. pag. 716. inter Chriſtianos, maximè in tyrannorum nomine, & ordine numerandum eſſe Principem, qui ſubditos ſuos in hæreſim, vel aliud apoſtaſię genus, vel publicum ſchiſma inducit. Qvintò, † & ultimò conſiderari poteſt, quòd quamvis prædicta omnia deficerent, cùm tamen hodie, ut ſuprà tetigimus, temporis lapſu Hiſpanorum, & Indorum Religio, & Reſpublica una eſſe cœperit, & ſub eiuſdem Hiſpani noſtri Regis tuitione, & gubernatione conſtitui, atque utriuſque Regni ſtatus, vires, & nervi ita commixti, & complicati ſint, ut alterum ab altero ſine magno, & evidenti amborum periculo, & diſpendio ſeparari non poſsit. Certa eſt, & † cõmunis probatiſsimorum Auctorem traditio, qui Regem, etiam iniuſtè poſsidentem, à reſtitutionis neceſsitate excuſari, teſtantur, imò & quemlibet privatum, qui ſtatus ſui periculum, ſeu decentiæ eius notabilem iacturam veretur: ut conſtat ex Div. Thom. in 2. 2. quęſt. 66. art. 8. Archiepiſcop. Florent. in ſumm. 2. par. titul. 2. cap. 8. & 3. par. tit. 4. cap. 1. Soto diſtinct. 15. quæſt. 2. §. ult. Palac. Rubios in tract. de obten. Regni Navarræ, 4. par. §. 3. col. penult. Henrico quodlibeto 6. quæſt. 24. Medina in Cod. de reſtitut. quęſt. 2. dub. 4. Covarr. in reg. peccatum, 1. par. num. 2. Mich. Salon. de iuſtitia & iure, 1. tom. controverſ. 8. pag. 280. Leſsio eodem tractat. lib. 2. cap. 16. numer. 21. Rebello de obligat. iuſt. lib. 2. quęſt. 17. ſect. 4. pag. 131. & optimè Navarr. in Manual. cap. 17. numer. 57. & 60. quem noviſsimè refert, & ſequitur Pat. Fr. Ioan. Marquez in Gubernat. Chriſtian. lib. 1. capit. 27. pag. 164. ubi † reſolvit, reſtitutionem alienarum rerum non eſſe faciendam, quando per eam conſequerentur maxima damna publica, ob idq́ue non eſſe facilè damnandos Reges, qui tenent aliqua aliena, etiamſi ſcirent, non eſſe ſua, modò probabiliter ſcirent, eorum reſtitutionem conſequutura graviſsima ſuorum Regnorum incommoda. Cuius doctrinæ argumento † idem Navarrus in comment. ad text. in capit. cum miniſter 23. quæſt. 1. ubi tractat de finibus humanorum actuum, in epiſtola, quam huic tractatui præmiſit ad Ducem Alburquerquenſem, verſ. Ad primum igitur, pag. 368. defendit retẽtionem Regni Navarrę, quod nunc etiam noſtri Reges Catholici poſsident: nam per reſtitutionem præfati Regni, certum eſt (inquit) apertum iri oſtium Gallis, inferendi maxima dãna in alia Regna Hiſpaniæ per montes Pyrenęos: ut interim alios titulos illius Regni obtinendi omittamus, de quibus egimus ſuprà lib. 2. cap. 20. nume. 63. & ſeqq. Et † in terminis retentionis huius Novi Orbis, eâdem doctrinâ & conſideratione utuntur Epiſcopus Chiapenſis dict. tractatu comprobat. fol. 30 Magiſter Victoria in dict. relactione 2. de Indis inſulanis ad finem, Acoſta dicto lib. 2. de procuranda Indorum ſalute, cap. 11. pag. 252. & lib. 3. cap. 3. pag. 286. Ioannes Matienzus dict. lib. 1. de moderat. Reg. Peru, cap. 2. ubi refert, ſe hoc latius probaſſe in Stylo Cancellariæ tit. 1. præeminent. 17. declarat. 9. §. 1. gloſſa 1. num. 33. & Ioannes Boterus in relation. univerſal. parte 4. lib. 2. ex pag. 65. ad 77. Vbi adeò ſecurè hanc retentionem probat, ut addat, poſſe hodie Reges Hiſpaniæ eaſdem Indiarum provincias, ſi fortè rebellarẽt, vel antiquos, aut alios novos dominos proclamarent, aperto Marte debellare. Quibus conſentiunt, de retentione Indiarum Orientalium loquentes Rebellus de obligationib. iuſtitiæ, 2. part. lib. 18. quæſt. 23. num. 26. ad finem, & noviſsimus Freitas de iuſt. Imper. Aſiatic. cap. 13. nume. 46. & ſequentibus, ubi probat, Principes ſupremos, qui bonâ fide rem poſsidêre cœpêre, & à fortiori illorum ſucceſſores, non tenèri eam dimittere, & ſeipſos ſpoliare, aut conſortium pati, vel in arbitros conſentire, tametſi res dubia ſit: quin potius graviſsimè eo in caſu peccare quemcunque alium Principem, qui cõtra talem poſſeſſorem arma moveret, & ad damna reſarcienda tenêri, cùm melior ſit conditio poſsidentis, ut reſolvunt Victoria de iure belli num. 27 & 30. Molina de iuſtitia & iure, tract. 2. diſputat. 103. verſ. In primo, & verſ. Quare, Vazquez 1. 2. tom. 1. diſputat. 64. cap. 3. a num. 11. Salas in eâdem 1. 2. tomo 1. tract. 8. diſputat. unica, nu. 121. & 132. & Antonius Perez in Laurea Salmantina, certam. 10. numl. 105. cum ſeq. Pro quibus Ego expendo † celebrem textum in cap. 1. 23. quęſt. 8. ubi in eâdem materia retentionis rerum alienarum † multa tolerari inquit D. Auguſtinus, quę corrigi, vel puniri nõ poſſunt: quod idem alio in propoſito dixit Pelagius Papa in capit. pudenda 33. 24. quæſtio. 1. Et arridet † Æmilij Probi ſententia, quam ad explicationem textus in cap. ult. de reſtitut. ſpoliator. expendit Cuiacius ibîdẽ, qui de bello civili adverſus Lepidum ſcribẽs, ait: Ea, quæ hoſtes ſibi invicem eripuerunt, licèt malè capta ſint, iure tamen eorum repetitionem non eſſe, quia civitate iam ſedata, & compoſita, & re labefactata, expediret Reipublicæ, quaſi ægræ & ſauciæ requieſcere quomodocunque, ne vulnera curatione ipſa reſcindantur. Et melius, ac congruentius locus alter Divi Auguſtini lib. 3. de Civitate Dei, cap. 24. ubi loquens † de lege Agraria, inquit, quòd fuit initium civilium bellorum, & ſeditionum: Volebant enim Gracchi legibus Agrarijs agros populo dividere, quos nobilitas perperam poſsidebat, ſed eis tam vetuſtam iniquitatem audere convellere periculoſiſsimum, imò verò, ut ipſa res docuit, pernicioſiſsimum fuit. Neque enim legibus, & ordine poteſtatum, ſed turbis, armorumq́ue conflictibus nobiles, ignobileſq́ue necabantur. Quo loco, & exemplo motus † eruditiſs. Fr. Alofonſus a Caſtro in quodam conſilio manuſcripto, quod circa cõſervandas, vel tollendas commendas Indorum in Anglia edidit die 13. mẽſis Novembris ann. 1558. ad inſtantiã Imp. Caroli V. defendit, prædictas cõmendas, quamvis aliqua damna generaſſe dicerentur, conſervandas, & tolerãdas eſſe: quinimò & vendi, & perpetuari poſſe, ſi Hiſpaniæ Regibus id utile videretur, ex traditis a D. Thoma in opuſculo 21. ad Duciſam Bravantiæ. De quo articulo alibi plenius agemus. Et planè nemo non videt, † quàm abſurdum eſſet, ſi Hiſpani, qui hodie inter Indos commorantur, illis parerent, eorumq́ue gubernationi ſubijcerentur; qualiaq́ue & quanta damna & incommoda ſequerentur, ſi Catholici Reges noſtri has Novi Orbis provincias deſererẽt, quæ eis magni ſteterũt, ut inquit Ant. de Herrera in hiſtor. gener. Ind. decad. 3. lib. 8. c. 4. pag. 299. & in quibus inſigni, & indeſinenti eorumdem Regum curâ, ac pietate, tot infidelium myriades ad Chriſti fidem, & Apoſtolicæ Romanæ Eccleſiæ obſequium deductæ ſunt, & quotidie deducuntur, ut latè oſtendimus ſuprà libro 1. cap. ultimo, ex num. 99. & lib. 2. cap. 4. num. 17. Vnde magis ſecurè procedit prædicta opinio, quæ eiuſdẽ Orbis retentionem iuſtificat, & reſtitutionem excuſat. Nam † bona inferioris ordinis reſtituenda non ſunt cũ iactura, & detrimento notabili bonorum etiam temporalium ſuperioris ordinis, ut egregiè reſolvunt, & exemplis illuſtrant Caietanus in 2. 2. quæſt. 62. art. 6. Navarrus in Manuali capit. 17. num. 56. & 89. Sotus de iuſtitia & iure, lib 4. quæſt. 6. art. 3. & quæſt. 7. art. 2. & alij, quos refert & ſequitur Ferdinandus Rebellus de obligatio. iuſtitiæ lib. 4. quæſt. 13. Vnde † multo magis idem probandum eſt, ubi imminet iactura, & periculum bonorum ſpiritualium, Religionis ſcilicet, cuius conſideratio ſumma eſſe debet, l. ſunt perſonæ 43. D. de Relig. & ſumpt. funer. ibi: Nam ſummam eſſe rationem, quæ pro Religione facit, cum alijs, quæ ad eius illuſtrationem congerit Marcus Mãtua in Enchiridione rerum ſingulariũ cap. 244. & Ioann. Baptiſta Valençuela in monit. contra Venetos, 1. parte, num. 15. Et † ſalutis animarum, quę cunctis rebus præponderat, cap. præcipimus 12. quæſt. 1. † l. ſancimus 17. in fine, C. de ſacroſanctis Eccleſijs, ibi: Quoniam non abſurdum eſt, animas hominum quibuſcunque vaſis, vel veſtimentis præferri. Quò loci Accurſius Animas pro animatis corporibus, non malè iuxta ſubiectam materiam exponit. Sed nihil vetat, etiam de ſpiritibus intelligere, prout facit Felinus, plura ſimilia, quæ pro animarum favore, ac ſalute conſtituta reperiuntur, enumerãs in cap. in pręſentia, quæſt. 4. de probation. Abbas conſ. 63. lib. 1. Socinus conſ. 39. col. penult. lib. 2. & latè Catelianus Cotta omnino videndus in memorab. iuris, verb. Anima, & Cardinal. Tuſchus eodem verb. concl. 333. CAPVT VI. Reges noſtros piè ſemper, & ſanctè ea omnia ordinaſſe, quæ in detegendis, & cõvertendis Indis fieri conveniebat, & exceſſus, atque iniurias à Ducibus & militibus irrogatas, nihil eorũ pietati, & iuſtificationi nocere. SVMMARIVM Capitis VI. -  1 Auctor quid in hoc opere ultra alios præſtiterit, eruditorum iudicio relinquit. -  2 Invidi, & novatores Indiarum retentionem mordent, quorum calumniæ referuntur, & refelluntur. Et num. ſequentibus -  3 Initium cuiuslibet rei ſemper inſpici ſolet. -  4 Fundamentum ubi eſt erroneum, aut vitioſum, omnia corruunt. -  5 Cupiditatis vitium, non Religionis zelum Hiſpanos ad Novum Orbem perduxiſſe aliqui cavillantur. -  6 Cupiditas eſt omnium malorum radix iuxta ſententiam D. Paul. 1. ad Timoth. 6. -  7 Hiſpanorum avaritiæ, & cupiditatis, initio detectionis Indiarum, aliqua exempla referuntur. -  8 Aurum eſſe Hiſpanorum Deum, Indi exiſtimarunt, & de feſtis ei hac de cauſa à quodam Regulo Cubæ factis. -  9 Enciſus Bacchalarius aurum in provincia Darienis retibus piſcari publicavit. -  10 Zenu in fluvio auri glebæ gallinacei ovi magnitudine retibus expiſcari ſolent. -  11 Divitias Novi Orbis nimis extollit Maiolus. -  12 Atabaliba Peruanorũ Imperator immenſas divitias pro ſua libertate promiſit. -  13 Hiſpanis accõmodari poteſt, quod olim T. Livius de Romanis in Africam traijcientibus, ſcriptum reliquit. -  14 Senecæ elegans locus refertur, & ad Hiſpanorum in Orbem Novum adventum accommodatur. -  15 Charitas aurum optimum, Dei verbũ argentum præſtantiſsimum. -  16 Hiſpanos milites divitiarum deſiderio in expeditionibus Indicis permoveri, mirandum non eſt. -  17 Pecuniæ obediunt omnia. -  18 Aurum omnia ſcindit, & ſuperat. -  19 Aurum bella, & alia plura ſcelera, & damna in mundum invexit, ex Virgil. & alijs Poëtis. -  20 Pax non poteſt placere ijs, quibus immodica cupiditas eſt. -  21 Hiſpani propter auri cupiditatem crudeliter Indos tractaſſe, ac ferè deleſſe, dicuntur. -  22 Damna, & iniurias Indis ab Hiſpanis illatas qui recenſeant, & ſuccenſeant? -  23 Chriſtiani, etiam cùm iuſtis bellis operã navant, mites & tẽperati eſſe debẽt. -  24 Clementis Alexand. elegans locus ad ſuadendam Chriſtianorum manſuetudinem ponderatur. -  25 Auctor non intendit abſolutè excuſare exceſſus, & turbines bellorum olim Indis illatorum. -  26 Peccatum ſi quid fuit in primis ad Indos expeditionibus, Regibus noſtris imputari non debet. -  27 Reges Catholicos Hiſpaniæ ſemper piè ac providè ea omnia ordinaſſe, quæ ad bonã converſionem, & tractationẽ Indorum conveniebant, multis oſtenditur. -  28 Chriſtophoro Columbo quid primum Reges Catholici circa Indorum curam dederint in mandatis? -  29 Nicolao de Ovando ſummè iniungitur à Regibus Catholicis cura converſionis, & bonæ tractationis Indorum. -  30 Clauſula teſtamẽti Eliſabethæ Reginæ Catholicæ de Indorum converſione, & tuitione enixè agens, refertur. -  31 Carolus V. Imperator Licentiato Figueroæ, & alijs plurimum Indorum cauſas, & patrocinium commendavit. -  32 Ferdinando Corteſio multũ pacifica In dorum converſio, & tutela præcipitur. -  33 Schedulæ, & inſtructiones plures remiſsivè congeruntur de cura converſionis, & defenſionis Indorum multa piè, & utiliter præcipientes. -  34 Schedula quædam Philipi II. refertur, quæ iniurias Indis illatas graviter dolet, & à Regũ noſtrorũ mente, & volũtate valde alienas eſſe demonſtrat. -  35 Schedulæ Regis Philippi III. expẽdũtur, quæ Indorum prædicationem omnino Evangelico modo fieri iubent. -  36 Reges noſtros ab iniurijs Indis illatis plures auctores excuſant. -  37 Leges quantumvis iuſtæ improborum temeritate violantur. -  38 Damna omnia Indis illata, inſolentiæ, & avaritiæ militum tribuit Ioan. Boterus, cuius verba referuntur. -  39 Conſilium Regium Indiarum ſemper Indorum damnis, & oppreſsionibus obviam ire curauit. -  40 Leges, & præcepta Regum, ubi illi longè abſunt, facilè contemnuntur. Et hoc in Indijs contigiſſe ex Eman. Roder. Acoſta, & alijs, quorum verba referuntur. -  41 Luſitanorum Regum ſanctas ordinationes qualiter, & quare in Indijs Orientalibus eluſas fuiſſe tradat Meffeius? -  42 Bella ſemper plura damna, & calamitates adducunt. -  43 Milites vix pij eſſe poſſunt. -  44 Leges inter arma non exaudiuntur. -  45 Arma non ſervant modum, ex Seneca. -  46 Bellum, & eius damna multoties cohibere non poteſt Princeps ipſe, qui illud incepit. Ex Salluſt. -  47 Michaëlis Hoſpitalis elegantia carmina de damnis bellorum adducuntur. -  48 Victi ſemper ſolent à victoribus calcari, & ſpoliari. -  49 Militaris diſciplina à Romanis maximè obſervabatur. -  50 Lex poſtliminium, §. filius, D. de captivis illuſtratur. -  51 Romani milites non ſolùm hoſtibus, verùm & ſocijs, ac confœderatis multa damna, & iniurias inferebant. -  52 Procopij elegans locus expenditur de exceſsibus militum Romanorum. -  53 Miſeri, & pauperes ſemper potentiorum iniurijs, & ſpolijs ſubiacent, ex Iuvenali. -  54 Ludovici XII. Galliæ Regis apophthegma refertur. -  55 Ferdinan. Davalos Marchio Piſcariæ milites, Marti ſimul, & Chriſto ſervire, difficile reputabat. -  56 Milites Hiſpani in Indijs aliquando iuſtis ex cauſis in Barbaros ſævierunt. -  57 Hiſpani à multis auctoribus excuſantur de crudelitatibus, quas olim in Indos exercuiſſe dicuntur. -  58 Thomæ Bozij elegantiſsima verba referuntur, pro excuſanda Hiſpanorum adverſus aliquos Indos aſperitate. -  59 Chriſtophori Columbi cum Fr. Builo Catelano contentio ſuper modo, quo Indos adigi conveniebat. -  60 Milites Hiſpani, quibus rationibus ſuam adverſus Indos ſævitiam excuſare ſolebant? -  61 Theodori de Bry notabilia verba referuntur, quibus Hiſpanorum exceſſus excuſat. -  62 Nationes omnes multa quotidie peccata propter avaritiam committunt, præſertim in militaribus expeditionibus. -  63 Indorum plurimi nõ ob ſævitiam Hiſpanorum, ſed peſtiferis morbis, & alijs varijs cauſis perierunt. -  64 Peruanorum Indorum magna pars variolarum lue miſerè perijt. -  65 Novæ Hiſpaniæ Indi magna ex parte duabus peſtibus abſumpti ſunt. -  66 Deus occulto ſuo iudicio Indos varijs calamitatibus affligere ſolet. -  67 Indos brevi prorſus abſumẽdos eſſe quidam vaticinati videntur. -  68 Indorum pro ſalute, & conſervatione quæ ſtatuuntur, eis plerumque nociva eſſe ſolent, quod eorum peccatis aliqui tribuunt. -  69 Romanæ urbis in excidio ſub Alarico, multa contigiſſe narrat Sozomenus, Indorum vaſtationi ſimilia. -  70 Indos quantumvis malos & tyrannos ſuis rebus ſpoliari non potuiſſe, multi aſſeverant. -  71 Rem alterius etiam ſi quis à prædone capiat, legitimus eius dominus non efficitur. -  72 Pontificiæ conceſsionis titulum hæretici in dubium vocare nituntur. -  73 Papæ auctoritas non poteſt peccatũ permittere, neque ab eo excuſare. -  74 Finis bonus ſolus non facit actum bonum, ſi per media illicita procuretur. -  75 Peccare quis poteſt faciendo bona intẽtione rem licitam, quæ ſibi non competit, aut in ea excedendo. -  76 Exceſſus punitur, etiam ſi aliàs actus eſſet permiſſus. -  77 Mandans, vel permittens delictum fieri, illud facere videtur, etiam ſi mandatarius excedat. -  78 Eventus regulariter tribui ſolet cauſæ proximæ, & immediatæ, & quãdo hoc fallat? -  79 Actus non tribuitur exequenti, ſed ordinanti. -  80 Dominus teneri ſolet de factis, & delictis famulorum, & miniſtrorum, quos alicui negotio præpoſuit, maximè ſi viles ſint. Et num. 83. & 107. -  81 Magnates non excuſantur à reſtitutione damnorum, quæ famuli inferunt, eorum potentia confiſsi. -  82 Damni occaſionem dans etiam ex leviſſima cauſa, ad damnum tenetur. -  84 Damnum debet refici ab ijs, quorum cõtemplatione cauſatur. -  85 Bello imprudenter illato, quæ obligationes oriantur, remiſſivè. -  86 Ratum qui habet delictum, vel exceſſum ab alijs commiſſum, qualiter teneatur. -  87 Nobiles, qui in ſuo famulatu, vel ſatellitio habent homines ſceleratos, ex delictis eorum tenentur. -  88 Milites ſi aliquod damnum popularibus faciant, Magiſter militum illud reficere debet. -  89 Princeps graviter punire debet milites, qui abſque eius licentia bella, vel damna inferunt. -  90 Maieſtatis læſæ tenentur, qui ſine licẽtia Principis bellum movent, & etiam in hoſtes & alienos graſſantur. -  91 Regum noſtrorum iuſtitia à calumnijs hæreticorum facilè vindicatur. -  92 Finis ſanctus, & rectus ubi conſequitur, non multum curare ſolemus de medijs. Et num. 97. -  93 Principia in omni negotio longè abſunt à perfectione. -  94 Incrementa regulariter habere non ſolent, quæ illicitè incipiunt. -  95 Principia ſiniſtra ſæpè ad fœlices exitus perveniunt. -  96 Operis deformitas non attenditur, quãdo fuit recta intentio, & finis operãtis. -  98 Finis contemplatione omne agens operatur, & dicitur cauſa cauſarum. -  99 Novi Orbis in acquiſitione, multa multi ſanctè & religiosè operati ſunt. -  100 Malorum interventio bonis aliorum operibus nocere non debet. -  101 Miniſtri Dei eſſe ſolent, etiam qui mali ſunt. -  102 Cauſa iuſtior, & potentior prævalet, & attendi debet. -  103 Cauſa quæ prodeſt, ubi concurrit cum ea, quæ nocet, illa attendi debet, nõ hæc. -  104 Chriſtianorum fœx quod facit, non eſt ſpectandum, ſed quod boni Chriſtiani ex D. Auguſtino. -  105 Exceſſus, & abuſus rerum earum utilitatem non tollit. -  106 Dominus de exceſſibus, & delictis famulorum, & miniſtrorum regulariter non tenetur. -  108 Reges noſtri ſemper optimos Duces, ac probatos miniſtros ad Novum Orbem mittere procurarunt. -  109 Domino abſenti, ignoranti, vel aliàs impedire non valenti, non imputantur miniſtrorum ſuorum delicta. -  110 Dominus in dubio præſumitur ignorare exceſſus, & delicta ſuorum famulorum. HActenvs de iuſtis, & legitimis, vel etiã probabilibus titulis, & rationibus acquirendi & retinendi huius Novi Orbis dixiſſe ſufficiat. In quibus † quidẽ exponendis, aſſerendis, & illuſtrãdis, quid Nos ultra alios præſtiterimus, eruditorũ iudicio relinquimus. Nunc autem, ut nihil omnino maneat intactũ, ſupereſt, ut † calumnijs, & obiectionibus novatorũ, & invidorũ reſpõdere curemus, qui prædicta omnia importunis latratibus perturbare, & lividis ac Theoninis dentibus mordere conãtur, & Hiſpano nomini infenſi, quotidie curioſulas quæſtiones circa Indiarũ dominiũ movere nõ deſinũt, ut benè obſervavit Pet. Matthæus in notis ad conſtitut. Pontif. pag. 153. Et in primis nobis obijciunt, quòd cùm † initiũ cuſuslibet rei ſemper inſpiciendum, & conſiderandum ſit, l. 3. §. ſcio, D. de minor. l. tutor, D. de fideiuſſor. l. 3. D. de tutelis, l. qui id quod, D. de nonat. l. vetus, cum ſeq. D. de trit. vino, & oleo legato, l. uxorem, §. agri plagam, D. de legat. 3. l. 1. C. de impon. lucrat. deſcrip. lib. 10. cum multis alijs, quæ latè congerit Bald. in l. 1. num. 11. D. de orig. iur. Rolandus à Valle conv. 78. num. 2. vol. 4. Riminal. in l. ut vim, num. 38. D. de iuſt. & iure, & in l. poſthumo num. 311. C. de bonor. poſſ. contr. tab. Pet. Gregor. lib. 2. ſyntag. cap. 18. num. 1. & ſeq. Petrus Surd. de alim. tit. 7. quæſt. 34. num. 4. Ioan. Salisberienſ. in Policrat. ſive de Curialium nugis, lib. 9. cap. 20. Claud. Pratus Gnoſeon general. iur. lib. 3. tit. 1. cap. 2. & noviſsimè Ioan. Bapt. Valençuela conſ. 4. ex num. 28. & conſ. 19. ex num. 1. & conſ. 33. num. 117. & conſ. 88. num. 2. Et ubi † fundamentum erroneum, ac vitioſum eſt, omnia corruant, neque ullus validus effectus reſultare poſsit, quia totus ordo deſtruitur, ſi principium legitimum non ſervatur, & qui primitiva inficit, derivata vituperat, ut poſt Ariſtotel. lib. 1. de cœlo & mundo oſtendit I. C. in 1. egi tecum, D. de except. rei iudic. cap. Principatus 1. quæſt. 1. cap. cùm Paulus 1. quæſt. 2. Bald. in l. nominationis, num. 2. C. de iudic. Paul. Caſtrenſ. conſ. 5. num. 22. vol. 3. cum plurimis alijs adductis à Tiber. Decian. conſ. 8. num. 208. lib. 1. Nevizan. in Sylva nuptial. lib. 1. num. 64. Claud. Prat. dict. titul. 1. cap. 6. & Valençuela conſ. 69. num. 129. & ſeqq. Non poteſt hæc Indiarum Occidentalium acquiſitio, & retentio iuſto aliquo titulo communiri, cuius initia vitioſa fuerunt, † utpotè non tam Religionis zelo, quàm auri, & argenti illecebris, & divitiarum execrabili cupiditate ſubnixa, † quam omnium malorum radicem meritò appellavit D. Paul. 1. ad Timoth. 6. dum inquit: Nã qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, & in laqueum diaboli. & deſideria multa, & inutilia, & nociva, quæ mergunt homines in interitum, & perditionem: radix enim omnium malorum eſt cupiditas. Ad quod probandum † multa de Hiſpanorum cupiditate notarũt Hierony. Benzo, Honoratus Faſitellus, Traianus Bocalinus, & alij, quorum dicta retulimus ſuprà lib. 1. cap. 16. num. 95. & ſeqq. Et poteſt addi, quod ex noſtris, poſt Epiſcopum Chiapenſem, tradit Fr. Auguſtin. Davila in hiſtor. Mexican. Ordin. Prædicat. lib. 1. cap. 8. & 9. tantam ſcilicet auri ſitim primis illis conquiſitoribus fuiſſe, ut nihil aliud niſi aurum à Barbaris peterent, illoſq́ue pacificè Evangelij promulgationem ſuſcipere iudicarẽt, qui auri plurimùm offerebant, in negantes verò crudeliter deſævirent. Quo factum eſſe inquit, † ut Indi, aurum, Hiſpanorum Deum eſſe putarẽt, cui, Hatuey Cubenſis inſulæ regulus, publicas hac de cauſa choreas, & ſaltationes indixit. Quam hiſtoriam narrat etiam Anton. de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 1. lib. 10. cap. 15. Qui idem † quemdam Bacchalariũ Enciſum plures ſecum homines ex Hiſpania ad Darienis provincias adduxiſſe commemorat, eius ſuaſione pellectos, quòd auri ingentem copiã, retibus ubique in illius regionis flumina iactis, expiſcari affirmaret. Quod etiam de † Zenu fluvio, non procul à Carthaginis Occidentalis urbe labente, ubi auri glebæ retibus ſæpè expiſcari ſolent gallinacei ovi magnitudine, ſeriò tradit Petr. Mexia in Sylva variæ lection. 5. part. cap. 12. & 13. & ex eo recolit Simon. Maiolus in diebus canicul. 1. p. colloq. 11. ad finem, pag. mihi 298. & colloq. 19. pag. 47. Vbi † alia quoq; mirãda de ingentibus Novi Orbis divitijs recẽſet, & cum Surio comm. ann. Domini 1558. Frãciſci Pizarri, & ſociorũ avaritiã notat, qui † Atabalipã Peruaum Regem violentâ morte necarunt, non parvâ Caroli Cæſaris iacturâ, cùm ille pro libertate ſua ſepties quadraginta auri vaſa appendiſſet, & intra ſeptuageſimum diem ſeptuaginta milliones aureorum Carolinorum, ideſt, ſeptuagies decem centena millia aureorum ſe appenſurum ſpopondiſſet. Poſſumuſq́ue † Hiſpanorum turmis eâ tempeſtate in hunc Novum Orbem confluentibus illud Livij applicare lib. 29: Tantus omnibus ardor erat in Africam traijciendi, ut non ad bellum duci viderentur, ſed ad certa victoriæ præmia. Et melius, elegantiſsima † Senecæ verba lib. 5. natur. quęſt. ad finẽ, qui veluti hæc iam tunc præſagiens & enuntians, ſic inquit: Hoc verò quid aliud quis dixerit, quàm inſaniam, circumferre pericula, & ruere in ignotos, iratum ſine iniuria, occurrentia devaſtantem, ac ferarum more occidere, quem non oderis? Illis tamen in ultionem, aut ex fame morſus eſt: nos ſine ulla parſimonia noſtri, alieniq́ue ſanguinis, movemus maria, & navigia ducimus, ſalutem committimus fluctibus, ſecundos optamus ventos, quorum fœlicitas eſt, ad bella perferri. Quouſque nos malos mala noſtra rapuere? Parum eſt intra Orbem ſuum furere? Sic Perſarum Rex ſtolidiſsimus in Græciam traijcit, quam exercitus non vincet, cùm impleverit. Sic Alexander ulterior Bactris, & Indis volet quærere, quid ſit ultra magnum mare, & indignabitur, aliquid eſſe ultimum ſibi. Sic Parthis avaritia Craſſum dabit. Non horrebit revocantis diras Tribuni, non tempeſtates longiſsimi maris, non circa Euphratem præſaga fulmina, & Deos reſiſtentes. Per hominum, Deorumq́ue iras ad aurum ibitur. Ergo non immeritò quis dixerit, rerum naturam melius acturam fuiſſe nobiſcum, ſi ventos flare vetuiſſet, & inhibito diſcurſu furentium, in ſua quemq; terra ſtare iuſſiſſet. Magna pars erat pacis humanæ maria præcludi, &c. Sed huic calumniæ, & obiectioni plenè reſpondimus ſuprà d. lib. 1. cap. 16. ex num. 99. uſque ad 113. quæ hîc lector repetere poterit. Addiq́ue poſſunt, quæ in ſimili de Luſitanorum ad Indiam Orientalem navigationibus & lucris, vix ſumptus pro extendenda & conſervanda fide factos, æquantibus, noviſsimè obſervat Seraphin. Freitas de Imperio Aſiat. cap. 17. per totum. Et quamvis non † negemus, quin charitas aurum optimum, Dei Verbum argẽtum præſtãtiſsimum ſit, & his omnino medijs ac telis hanc Orbis Novi converſionem, & acquiſitionem peragi longè præclarius, & convenientius fuiſſe: † mirandum tamen non eſt, nec uſquequaque ſuccenſendum, quòd milites, & alij vulgares, & ſæculares homines, aliquo divitiarum deſiderio permoti, pias Regum noſtrorum leges, & ſinceram aliorum Religioſorũ virorum curam, atque incorruptam prædicandi rationem ſuâ cupiditate fœdaverint, † cùm pecuniæ obediant omnia, ut habetur Eccleſ. cap. 10. verſ. 19. ubi Martinus Delrius in adagijs, & Ioan. Pineda in comment. plura notarunt, & ſecundùm Diphilum relatum ab Stobæo, ſermon. 89. aurum † longè validiſsimum ſit, per ipſum enim omnia ſcinduntur, & conficiuntur. Quod † & bella, parricidia, legum tranſgreſsionem, & plurima alia ſcelera in mundum invexiſſe, eleganter oſtendit Virgil. lib. 3. Æneid. Fas omne abrumpit Polydorum obtrũcat, & auro Vi potitur, quid non mortalia pectora cogis Auri ſacra fames? Ovid. lib. 1. Metamorph: Effodiuntur opes irritamenta malorum, Iamq́ue nocens ferrum, ferroq́ue nocentius aurum Prodierat, prodijt bellum, quod pugnat utroque: Lucanus lib. 3. Pharſal. Vſque adeò ſolus ferrum, mortemq́; timere Auri neſcit amor? pereunt diſcrimine nullo Amiſſæ leges; & pars viliſsima rerum Certamen moviſtis opes. Et lib. 7: Impulit amentes auriq́ue cupidine cæcos, Ire ſuper gladios, ſuperq́ue cadavera patrum. Et cæſos calcare Duces. Propertius lib. 3. eleg. 11: Aurum omnes victa iam pietate colunt, Auro pulſa fides, auro venalia iura, Aurum lex ſequitur, mox ſine lege pudor. Tibullus eleg. 10. lib. 1: Divitis hoc vitium eſt auri: nec bella fuerunt, Faginus aſtabat cũ ſcyphus ante dapes, Non arces, non vallus erat, ſomnumq́ue petebat, Securus varias Dux gregis inter oves Balbus Poëta: Aurum bella gerit, mucronibus imperat aurum, Aurum ventoſis vela dat æquoribus, Evertitq́; urbes, & mœnia diruit aurum, Delet & extructis oppida celſa rogis. Et pleniùs Iacob. Philomuſus, dum canit: Aurũ deſtructor vitæ, princepſq́; malorũ, O quam difficiles nectis ubique dolos: O utinam natum nunquam mortalibus eſſes: Dulcia ſuppeditas, quæ nocumenta viris. Te propter pugnæ fiunt, & bella moventur, Ad prædam, & cædes corpora noſtra trahis. Proſternis gentes, & totum deſtruis Orbẽ: Nulla fides homini, te duce, ſtare poteſt. Fœderatu Regum, & falſos iungis amicos, Imperio ſervit & genus omne tuo. Secvndò novatores nobis obijciunt, † pacem non poſſe ijs placêre, quibus immodica cupiditas eſt, ut eleganter, de Sylla loquens, inquit Velleius Paterculus volum. 2. relatus à Pet. Fab. lib. 1. Semeſt. cap. 7. pag. 42. in fine his verbis: Tentavitq́ue iuſtis legibus, & æquis conditionibus bellũ cõponere ſed ijs, quibus & peſsima, & immodica cupiditas erat, nõ poterat pax placere. Quod in hac detectione & cõquiſitione Indiarũ cõpertũ fuiſſe aiunt, † cùm Hiſpani propter divitiarum cupiditatem, quâ (ut inquiunt) ducebantur, pacis, mãſuetudinis, & prędicationis Apoſtolicæ nullã curam habuerint, ſed bellis, armis, & terroribus omnia turbantes, aſperè, nimis, & crudeliter Indos tractaverint, ac ferè deleverint, & ubique plurima damna, & iniurias eorum rebus, & perſonis tyrannicè, & violenter intulerint. In quibus † recenſendis, & ſuccenſendis totam ſuam Indiarũ hiſtoriam Hieronym. Benzo. & eius additionator clauſiſſe videntur, & nimis dolent, & invehunt Epiſcopus Chiapenſ. in ſuis apologijs contra Sepulvedam, & in peculiari libello, cui nomen indidit: Breviſsima relacion de la deſtruicion de las Indias, Caietan. 2. 2. quæſt. 66. art. 8. ad 2. Victoria in relect. de Indis. §. 4. concluſ. 2. 5. 6. & 7. Fr. Auguſt. Davila in dict. hiſtor. Mexic. lib. 1. cap. 100. & ſequentib. ubi aliqua miracula, & ſupplicia recenſet, quæ Deus pro eiuſmodi crudelitatibus vindicandis operatus eſt, Ioan. Boterus in relat. univerſ. 4. part. lib. 3. pag. 59. & ſequentib. Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procuran. Ind. ſalu. cap. 4. & 5. Fr. Eman. Roder. in quæſt. regular. tom. 2. quæſt. 99. art. 4. Petr. Zieza tom. 2. cap. 33. & alij hiſtoriæ Indiarum ſcriptores varijs in locis. Et latè Ioann. Metellus in epiſtola, quæ Oſſorij operibus præfixa eſt, à quibus habuit Theatrum vitæ humanæ, volum. 12. lib. 3. pag. 2739. & iterum pag. 2753. Porrò † Chriſtianos, etiã cùm iuſtis bellis operã navant, mites, atq; in parcendo, quantum fieri poſsit, faciles eſſe debêre, multis argumentis, ultra alios, noviſsimè probat Fr. Ioan. Marquez in Gubern. Chriſt. lib. 2. cap. 28. & ſeqq. ubi citat illud Arnobij lib. 1. contra Gentes, cuius verba retulimus ſub. lib. 2. cap. 17. num. 86. Et † potuit allegare Clem. Alex. lib. 2. Strom. cap. 8. ubi legem Deuter. cap. 20. commendat, quæ etiam in agris oſtium redundanti quadam humanitate pomiferas arbores ſuccidi prohibuit, allegoricè oſtendens, ut addit Gentian. Hervetus ibîde, ex hoſtibus eos ſolùm eſſe interimendos, qui nobis poſſunt nocêre, non eos, qui ſunt innoxij. Sed ego † licèt abſolutè excuſare non poſsim, nec debeam bella omnia, bellorumq́; geſtorum exceſſus, atque omnes illos ſuperiorum temporum turbines, & quæ in Indos partratæ dicuntur, crudelitates. Illud tamen certè, &, intrepidè moneo, † ſicubi in his peccatũ fuit, id planè nullatenus, ut ſæpè diximus, Regũ noſtrorum pietati, & iuſtificationi nocêre: quorum ea † ſemper fuit cura, & ſolicitudo erga Indorum converſionem religiosè, & ſuaviter diſponendam, libertatem aſſerendam, bonam tractationem, atque inſtructionem curandam, damna, & iniurias, quæ miſeris illis irrogabantur, vindicandas, & depellendas, & viros probos, doctos, ac religioſos, ad hæ omnia commodius exequenda, undecumque quærendos, conſulendos & delegandos, ut iniuncto ſibi à Sede Apoſtolica muneri abſque dubio ſatisfeciſſe videantur, ut conſtat ex ijs quæ diximus ſuprà lib. 1. cap. ult. num. 106. & ſequentibus, & lib. 2. cap. 8. num. 25. cap. cap. 9. num. 17. cap. 15. num. 25. cap. 17. num. 5. & præcipuè cap. 18. numer. 15. cum quinque ſequentibus. Ita enim videmus † in primo capite primæ illius inſtructionis, quam Catholici Reges Chriſtophoro Columbo dederunt, ubi ad inſulas à ſe repertas, cum Almiralij, & Gubernatoris titulo remeavit; cuius verba, ultra alios, refert Epiſcopus de Chiapa in replicat. ult. adverſus obiection. Sepulvedę pag. 52. ſic pijſsimè, & prudentiſsimè cautum fuiſſe: Por ende ſus Altezas, deſeando, que nueſtra ſanta Fè Catolica ſea aumentada, i acrecentada, mandan i encargan al dicho Almirante, Viſorey i Governador, que por todas las vias i maneras que pudiere, procure i trabaje atraer a los moradores de las dichas Islas i tierra ſirme, a que ſe conviertan à nueſtra ſanta Fè Catolica, i para ayuda dello ſus Altezas embian al devoto Padre Frai Buil, juntamente con otros Religioſos, que el dicho Almirante conſigo ha de llevar, los quales por mano, è induſtria de los Indios, que acà vinierom, procuren, que ſean bien informados de las coſas de nueſtra ſanta Fè, pues ellos ſabran i entenderan mucho de nueſtra lengua, è procurando de los inſtruir en ella lo mejor que ſer pueda. I porque eſto mejor ſe pueda poner en obra, deſpues que en buena hora ſea llegada allà la armada, procure, i haga el dicho Almirante, que todos los que en ella van, e los que mas fueren de aqui adelante, traten muy bien, è amoroſamente a los dichos Indios, ſin que les hagan enojo alguno; procurando, que tengan los unos con los otros converſacion i familiaridad, haziendoſe las mejores obras que ſer puedan. I anſimiſmo el dicho Almirante les dè algunas dadivas gracioſamente de las coſas de mercaduria de ſus Altezas, que lleva para el reſcate,, i los honre mucho: i ſi caſo fuere, que alguna, ò algunas perſonas trataren mal a los Indios en qualquiera manera que ſea, el dicho Almirante como Viſorei, i Governador de ſus Altezas lo caſtigue mucho por virtud de los poderes de ſus Altezas que para ello lleva. Et poſteà, cùm ijdemmet Catholici Reges † nobilem, & prudentem virum Nicolaum de Ovando Alcantarenſis Militiæ Equitem ad earumdem inſularũ regimẽ mitterẽt anno 1501. hoc ei præcipuè in mãdatis dederunt: Que procuraſſe cõ grã vigilãcia i cuidado, que todos los Indios de la Eſpañola fueſſen libres de ſervidumbre, i que no fueſſen moleſtados de alguno, ſino que vivieſſen como vaſſallos libres, governados i conſervados eu juſticia, i que procuraſſe que en la ſanta Fè Catolica fueſſen inſtruidos; porque ſu intencion era, que fueſſen tratados con mucho amor i dulçura, ſin conſentir, que nadie les hizieſſe agravio, porque no fueſſen impedidos en recibir nueſtra ſanta Fè, i porque por ſus obras no aborrecieſſen a los Chriſtianos. I que para que mejor pudieſſen ſer dotrinados, ſe procuraſſe, que ſe comunicaſſen con los Caſtellanos, tratando con ellos, i ayudando los unos a los otros: ut refert latiùs Anton. de Herrera in dict. hiſt. gener. Indiar. decad. 1. lib. 4. cap. 11. & 12. & lib. 5. cap. 11. qui etiã eâdem decad. 1. lib. 6. cap. 19. & lib. 9. cap. 5. & 14. alia decreta recenſet, quę eorundem Catholicorum Regum piã hac in parte ſolicitudinem, & ſtudium commendant. Sed hoc gravius, & luculentius oſtẽditur † ex clauſula quadam teſtamenti ipſius Eliſabeth Reginæ Catholicæ, quam refert Epiſcopus de Chiapa ubi ſuprà, & idem Herrera dict. decad. 1. lib. 7. cap. 12. ubi ita cavetur: Item, por quanto al tiempo que nos fueron concedidas por la ſanta Sede Apoſtolica las iſlas i tierra firme del mar Oceano, deſcubiertas i por deſcubrir: nueſtra principal intẽcion fue al tiempo que lo ſuplicamos al Papa Sexto Alexandro de buena memoria, que nos hizo la dicha conceſsion, de procurar de induzir i traer los pueblos dellas, i los convertir a nueſtra ſanta Fè Catolica, i embiar a las dichas islas i tierra firme, Prelados, i Religioſos, i Clerigos, i otras perſonas doctas, i temeroſas de Dios, para inſtruir los vezinos, è moradores dellas en la Fè Catolica, è los enſeñar, i dotar de buenas coſtumbres, è poner en ello la diligencia devida, ſegun mas largamente en las letras de la dicha conceſsion ſe cõtiene. Por ende ſuplico al Rei mi ſeñor muy afectuoſamente, encargo i mando a la dicha princeſa mi hija, i al dicho Principe ſu marido, que aſsi lo hagan i cumplan, è que eſte ſea ſu principal fin, i que en ello pongan mucha diligencia, i no conſientan ni den lugar, que los Indios vezinos, è moradores de las dichas islas, è tierra firme, ganadas, è por ganar reciban agravio alguno en ſus perſonas ni bienes: mas manden, que ſean bien i juſtamente tratados; i ſi algun agravio han recibido, lo remedien i provean, por manera que no excedan coſa alguna de lo que por las letras de la dicha conceſsion nos es inyungido, i mandado. Ipſis quoque Catholicis Regibus vitâ iam functis, † & invictiſsimo Cæſare ac Rege noſtro Carolo V. Regni habenas ſuſcipiente, Licenciatus de Figueroa ad eaſdem inſulas miſſus fuit ann. 1518. eique peculiariter iniunctum, ſicuti refert idem Herrera decad. 2. lib. 3. cap. 8. ut quoniam diverſis opinionibus agitatum erat, utrũ Indi, ſi in ſua libertate, & arbitrio relinquerentur, Fidei ſuſcipiendæ, & retinendæ capaces eſſent? ipſe ſuper hoc vocatis in conſilium prudentibus, & integrioribus earum inſularum viris, maturè deliberatet: Teniendo ſobre todo reſpeto a que los Indios fueſſen Chriſtianos para la ſalvacion de ſus almas, i para que pudieſſen aprender a vivir como hombres de razon, ſin darſe a vicios, i malas coſtumbres, i la holgazania que uſavan, i fueſſen mantenidos en juſticia, ſin recibir daños ni opreſsiones. Para lo qual procuraſſe de formar las mejores ordenes que pudieſſe, aprovechandoſe de las ordenanças para eſto dadas por el Rei Catolico, acrecentandolas, i diſminuyendolas como le pærecieſſe, i haziendo otras de nuevo, con lo que mas provechoſo parecieſſe para la intencion que ſe llevava, poniendo penas a los tranſgreſſores, i dando ſalarios a los executores dellas de la hazienda Real. Et poſtmodum anno 1523. ut ipſe quoque Herrera recenſet decad. 3. lib. 5. cap. 1. † cùm Ferdinandus Corteſius Mexicani Imperij, quod detexerat, & gentium, rerumq́ue in illo repertarum eundem Imperatore Carolũ V. certiorem ſuis nuntijs, & litteris reddidiſſet, hoc reſponſum accepit: Que ſobre todas coſas avia holgado ſu Mageſtad del deſcubrimiẽto de la Nueva-Eſpaña, i avia dado gracias a Dios, por aver entendido, que aquellos Indios eran mas habiles i capazes que los demas, haſta entonces deſcubiertos, para ſer inſtruidos en la ſanta Fè como Chriſtianos para ſalvarſe, que era ſu principal intencion: i que pues todos eſtavan obligados a los ayudar, i trabajar en eſte propoſito, le encargava quanto podia, que tuvieſſe eſpecial cuidado con la converſion i dotrina dellos, i que con todas ſus fuerças, poſpueſtos todos intereſſes, trabajaſſe quanto en el mundo fueſſe poſsible, como ſe convirtieſſen a nueſtra ſanta Fè Catolica, para que vivieſſen como Chriſtianos, i ſe ſalvaſſen, procurando reduzir, è inſtruir primero a ſus ſeñores i Caciques, i ponerlos en buenas coſtumbres, i toda orden de vivir, i deſterrando ſus vicios, idolatrias, i ſacrificios, i darles buen exemplo: i que fueſſen acariciados, i bien tratados, para que tuvieſſen amiſtad i contratacion con los Caſtellanos, defendiendo i caſtigando ſevera i riguroſamente a los que ſin orden i cauſa juſta les enojaſſen, hizieſſen guerras, o malos tratamientos, o les tomaſſen con violencia coſa alguna contra ſu voluntad, ſino con limpia i libre contratacion i reſcate, que era la paga, porque eſte era el mejor camino para traerlos al conocimiento de la ſanta Fè Catolica, que era el principal fin que ſe pretendia, i mas ſegura coſa convertir ciento por eſta via, que cien mil por otra. I que en caſo, que por eſte camino no quiſieſſen obedecer, ſin que ſe les huvieſſe de hazer guerra: eſta por ningun caſo ſe les hizieſſe, ſino es ſiendo ellos los agreſſores, i aviendo hecho daño a los Chriſtianos. I que aun quando los Indios huvieſſen cometido algun exceſſo: todavia antes de romper con ellos, ſe les hizieſſen primero los requerimientos que eſtavan ordenados, &c. Quem † ardentẽ Fidei & Religionis Chriſtianæ ſuaviter, & pacificè inter eoſdem Indos prędicandæ, & propagandæ zelum, & indeſinentem Regum noſtrorum curam in illis inſtruẽdis, defendendis, & benè tractandis, non minus efficaciter exprimunt alię inſtructiones, ordinationes, & ſchedulæ annis ſubſequentibus, diverſis Ducibus, Conquiſitoribus, & Gubernatoribus datæ, quæ extant apud eundem Herreram d. decad. 1. lib. 6. cap. 1. decad. 3. lib. 9. cap. 2. & lib. 10. cap. 9. & 10. & decad. 4. lib. 1. cap. 8. & lib. 2. cap. 3 & lib. 4. cap. 10. & lib. 6. cap. 11. & alibi paſsim, & in 4. tom. ſchedularum impreſſarum, pag. 221. & multis ſeqq. de quibus aliqua diximus ſup. lib. 2. cap. 17. num. 59. & cap. 18. ex num. 15. Sed omitti non poteſt † notabilis quædam ſchedula Pijſsimi ac Prudentiſsimi Regis noſtri Philippi II. Vliſsipone 27. Maij ann. 1582. ad Archiepiſcopum Limanũ ſcripta, in qua damna, & vexationes Indis illatas graviter recenſet, & dolet, queriturq́ue, quòd ea, quæ ad hoc tollendum, & puniendum ſtatuta fuerant, ut oportebat, ſervata non fuerint, ſic inquiens: I porque aviendoſe proveido tan cumplidamente lo que ha parecido convenir al bien eſpiritual i temporal, i converſion de los dichos Indios, teniendo tanto cuidado de procurar q̃ fueſſen dotrinados, è inſtruidos en las coſas de nueſtra ſanta Fè Catolica, mantenidos en juſticia, i amparados en ſu libertad, como ſubditos i vaſſallos nueſtros: entendiamos, que nueſtros miniſtros cumplian lo que les aviamos ordenado: i de no averlo hecho ni cumplido, illegado a eſtado de tanta miſeria i trabajos, nos ha dolido como es razon. I fuera juſto que vos, i vueſtros anteceſſores, como buenos i cuidadoſos paſtores, huvierades mirado por vueſtras ovejas, ſolicitando el cumplimiento de lo que en ſu favor eſtà proveido, ò dandonos aviſo de los exceſſos que huvieſſe, para que los mandaſſemos remediar, i ſe cumplieſſe nueſtra voluntad, que es de que eſtos pobres gozen de deſcanſo i quietud, i conozcan a nueſtro Señor, para que mediante ſu Divina gracia, i la predicacion del ſanto Evangelio, puedan ſalvarſe, &c. Extant † quoque alię ſchedulæ 5. & ult. Decemb. ann. 1608. ad Excellentiſſ. Proregem Marchionem Mõtiſclarium directæ, quibus ſeriò deciditur: Item ha parecido ordenaros, como lo hago, que ſi eſtos Indios no ſon rebeldes ò enemigos de los vaſſallos mios, ò concurrieren en eſta conquiſta otros de los titulos que lo pueden juſtificar, no ſe intente por fuerça de armas, ſino por medio de Religioſos, i predicacion del Evangelio, ni ſe conſientan malocas en las provincias de Indios, que aun no ſe huvieren levantado, ſiendo vaſſallos mios, ò infeſtaren los confines, i vaſſallos mios: i que ſi a eſtos tales quiſieren los Religioſos entrar a convertir los, no lleven conſigo ſoldados, aunque las inſtrucciones antiguas lo permitan, por aver moſtrado la experiencia, que los ſoldados no ſe contentan con atender a la defenſa de los Predicadores, ſino que excediendo de los limites de las inſtrucciones, hazen ſiempre grandes violencias, vexaciones, i demaſias a los naturales. Qvae omnia attendentes, & pio, quo dccet, affectu conſiderantes, meritò † Reges noſtros Catholicos, hac in parte non ſolùm excuſant, verùm etiam laudant, ſanctaſq́ue, & providas eorum leges, ac ordinationes cõmendant Ioſeph Acoſta lib. 2. de procur. Ind. ſalu. cap. 7. & lib. 3. cap. 5. verſ. Ad quas accedit, & cap. 15. ubi inquit, ſemper Indos omnes Regijs legibus liberos eſſe, & ſuis rebus liberè uti, declaratum fuiſſe, & ut neque noſtri milites aggrederentur non laceſsiti ad vexandos, cædendòſve Barbaros, neque illos undecunq́ue captos ſervire compellerent, graviſsimis pœnis propoſitis, ijs, qui cõtrarium feciſſent: ita ut quæ Indis incõmoda acciderunt, hominũ magis nequitiæ, quàm adminiſtrationis vitio referenda ſint: Quamvis † enim (inquit) rectè, & ſapienter conſtituta Reſpublica, quamvis æquis legibus temperata, facilè improborum temeritate violatur, cùm ſit nihil, quod non humana perverſitas, ſi relinquatur ſibi, cõvertat in peius. Frat. Auguſt. Davila in dict. hiſtoria Mexic. lib. 1. cap. 8. pag. 35. ubi inquit, leges iuſtiſsimas, & ſanctiſsimas fuiſſe, quæ tamen ab improbis, & militaribus hominibus malè acciperẽtur & exequerentur. Ioan. Boterus ubi ſup. pag. 59. & ſequentibus, ubi † idem tradens, damna omnia, & exceſſus inſolentiæ, & avaritiæ militum tribuit: Che è di natura ſua ſmiſurata, irrationale, è inhumana, è diſpietata, è cruda: non la tengono à freno le leggi humane, non le divine, non la tema de la morte, non dell' inferno: Hor che farà ella ne gli animi dè ſoldati, alla cui diſcretione ſiano rimeſsi populi imbelli, è di niuno potere? Non è fiera al mondo piu indomita, è piu crudele, che il ſoldato, hor che farà egli, ove lungi dal ſuo Principe, ſi vegga padrone, è ſignor di ogni coſa? Eman. Roder. dict. quæſt. 99. art. 4. † ubi ait, prædictis damnis, & oppreſsionibus indeſinenti curâ Regum noſtrorum, & ſupremi Conſilij Indiarum ſemper obviam itum fuiſſe: In quo illuſtriſſimo Senatu id Chriſtianiſsimè tractatur, & media ad eas oppreſsiones extirpandas ſumma conſultatione adhibita ordinantur; † quæ ſi in illis tam remotis partibus non omnino executioni mandantur, non eſt mirandum, cùm multa in his Hiſpaniarum partibus contra iuſtitiam, contra expreſſam Regis, & ſui ſupremi Senatus voluntatem moliantur, ratione quorum non poſſumus Catholicum, & Chriſtianiſsimum Regem noſtrum, nec eius ſupremum Senatum arguere de peccato. Idem non minus diſſertè oſtendit, & fatetur Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Ind. lib. 1. cap. 14. & lib. 17. cap. 19. & Hierony. Benzo. eiuſq́ue additionator, quamvis parum noſtris rebus affecti, lib. 4. hiſt. Ind. cap. 17. & 18. in 4. p. Americæ ex pag. 78. & iterum Ioſeph Acoſta dict. lib. 3. cap. 4. pag. 290. cauſam huius inobedientiæ diſtantiæ locorum attribuens: Nam cùm remotiſsimæ (inquit) regiones hæ ſint, caputq́ue huius univerſæ Reipublicæ, ſive Regiam, ſive Pontificiam Maieſtatem ſpectes, longiſsimè diſsitum licentiæ, ac libidini Præfectorum campus latè patens oſtẽditur, ut quicquid collibeat, licere ſibi etiã opinentur. Quod enim longè diſtat, quaſi nihil ad ſe pertineat, facilè temeritas humana contemnit. Hinc ſeditioſa conſilia, tumultus etiam, atque adeò totius Reipublicæ perturbatio: remedium verò oppido ſerum, atque incertum. Itaque ut medici pulmonum, ſi ægrotare cœperint, curandorum perdifficilẽ eſſe rationem, docent, quòd ad traducendum eo uſque medicamentum longa, & valdè clauſa via ſit per ſtomachum, ut pharmaci vis iam debilitata perveniat, aut ne perveniat quidem, ita planè longinquitas ſupremæ potentiæ, atque auctoritatis huius Reipublicæ ægritudini levandæ remedia opportuna vix plerumque expectare permittit. Quamobrem quicquid in rebus Indicis à Præfectis peccatur, ſine emendatione peccabitur, &c. Et conducunt verba Petr. Maffæij lib. 12. hiſt. Ind. Orient. circa finem, pag. 303. † ubi pari ratione ſanctas quoque leges à Luſitanis Regibus pro Indis Orientalibus latas, ſimiliter eluſas fuiſſe, ſic inquit: Cæterum ſalutaria Principis mandata, itemq́; Prætoris edicta non quantum par fuerat ponderis habuere obſervata, & exhauſta fermè facillima quæque, reliqua, partim quod privatis obſtarent commodis, haud æquo animo accepta: partim nondum maturis ad agendum rebus in aliud tempus dilata. Quod valdè mirandum non eſt primis illius temporibus, in his regionibus, nullam adhuc certam Reipublicæ formam habentibus, & inter homines militares, bellis, ſævitiæ, & avaritiæ ut plurimùm deditos, accidiſſe. Nam bella † ſemper plures calamitates, iniurias, & damna producunt, & † milites vix pij, & clementes eſſe poſſunt, ut latè, & eleganter, præter alios, oſtẽdit Marcus Tullius in Orat. pro lege Manilia, Vlpian. in l. ex conducto 15. §. ſi vis, D. locati, l. illicitas, §. ne tenuis, D. de offic. Præſid. l. 2. l. cum affinibus 5. C. de metat. & epidem. lib. 12. Iuſtini. in Novella 130. de tranſ. milit. D. Auguſt. lib. 19. de Civit. Dei cap. 7. Eraſmus in adagio Dulce bellũ in expertis, & in pacis querimonia, Menchaca lib. 1. quæſt. illuſt. cap. 10. Petr. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 1. num. 5. Rævard. lib. 3. coniectan. cap. 6. Radulphus Forner. lib. 1. rer. quotid. cap. 21. Andreas Gail. de pace publ. lib. 1. cap. 4. ex num. 34. Pet. Faber lib. 3. Semeſt. cap. 13. pag. 187. Rutil. Benzonius de anno Iubil. lib. 5. cap. 10. pag. 532. Simon Maiolus in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 2. de bellorum eventibus, ferè per totum, Thom. Bozius de ſign. Eccl. Dei, lib. 2. cap. 9. Petr. Andr. Canonherius in Aphoriſm. Polit. Hippocr. lib. 1. pag. 555. & ſeqq. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 2. cap. 14. & 31. Theat. vitæ humanæ vol. 7. lib. 4. pag. 1925. Bobadilla, qui plurimos refert, in Polit. lib. 1. cap. 10. num. 34. & lib. 4. cap. 1. num. 10. cum ſeqq. & Cardin. Tuſchus verb. Bellũ mala multa operatur, concluſ. 38. Inter quæ, illud maximum eſt, † ut leges inter arma non exaudiantur, neque modus ſervetur, & ut ipſe Princeps, qui bellum cœpit, ſæpè ab eius iniurijs milites ſuos cohibere nõ poſſit, ut præclarè canit Lucanus d. lib. 3. Pharſal. ſuprà relatus, & lib. 10. dum ait: Nulla fides, pietasq́ue viris, qui caſtra ſequuntur, Venaleſq́ue manus, ibi fas ubi plurima merces. Seneca in Hercule furente tragœd. 1: Arma † non ſervant modum, Nec temperari facilè, nec reprimi poteſt Strictus enſis ira, bella delectat cruor. Salluſtius in Iugurth. Omne † bellum ſumitur facilè, cæterum ægerrimè deſinit, nec cuius poteſtate initium, eius & finis eſt. Eleganter Caſsiodor. lib. 1. variar. epiſt. 12. in fine: Militaribus officijs aſſueti, civilitatem premere dicuntur armati, & ob hoc juſtitiæ parere deſpiciunt, quoniam ad bella Martia ſemper intendunt: dum neſcio quo pacto aſsiduè dimicantibus difficile eſt morũ cuſtodire menſuram. Tradunt alia auctores ſuprà relati, & Menoch. de arbitr. caſu 95. n. 28. Ioan. Garcia de nobilit. gloſ. 2. num. 4. & 7. Hieron. Zevallos pract. commu. tom. 4. quæſt. 906. num. 6. & 166. & plenius omnibus † Michaël Hoſpitalis lib. 5. ſuarum Poët. epiſt. in epiſt. ad Carolum Cardinal. Lotharenum, ubi inter alia ſic ait: Nemo unquam bello melior fit, ſive ſecunda, Sive mala infelix commiſerit alite pugnam, Bella docent homines peccare, metumq́ue Deorum Excutiunt, pœnas, infernaq́; Tartara rident, Hi quorum Solis fiducia nititur armis Propoſita eſſe bonis in cœlo præmia ridẽt, Tolle metum legum, rigidi legumq́ue miniſtri Emicat, & nullo retinetur ſica pudore, Imbellem timidumq́ue valẽtior exuit armis Et vita zonaq́ue, &c. Et ſemper † victos à victoribus calcatos, & imbelles, ac timidos à potentioribus ſpoliatos, multis alijs Sacræ Scripturę, & bonorũ Auctorum teſtimonijs comprobat Gaſpar Sanctius in Iſaîam cap. 51. num. 71. & cap. 63. num. 13. Et vel ipſorum Romanorum exemplo ſatis oſtendi poteſt, † quibus licèt militaris diſciplina magnæ curæ fuerit, & filiorum charitate antiquior, atque potentior, † l. Poſtliminium 19. §. filius, D. de captivis & poſtlim. reverſ. Valer. Maximus lib. 2. cap. 7. Quintilian. in milite Marian. Veget. lib. 1. de re milit. iunctis alijs, quæ doctè & copiosè congerit Petr. Faber lib. 1. Semeſt. cap. 19. pag. 127. & Balthaſ. Ayala de iure, & officio belli, lib. 3. cap. 1. Adhuc tamen † eò laſciviæ & petulantiæ procedebant, ut nõ ſolùm hoſtibus, verùm neq; ſocijs, & confœderatis parcerent, ut tradit Procopius lib. 3. de bello Goth. his verbis † Romani exercitus Principes, & ſimul milites ipſi res ſubditorũ diripere, cõtumelijs, & ſceleribus nihil reliquum facere, adamataſq́ue habere in præſidijs fœminas, luxui, ac temulentiæ operam dare. Sed milites ipſi, quum ſe præfectis inobedientes, contumaceſq́ue exhiberent, in omnem abſurditatis, & flagitij ſpeciem incidebant, &c. De quo etiam multum dolet, & queritur Salvianus lib. 4. & 7. de providen. & alia congerens Bernard. Aldrete lib. 4. de antiquit. Hiſpan. cap. 28. Eòq́ue alludens † Iuvenal ſatyr. 8. inquit: Curandum inprimìs, ne magna iniuria fiat Fortibus, & miſeris tollas licet omne quod uſquam eſt Auri, atque argenti. Et † Ludovicus XII. Galliæ Rex, ut eius annales referunt, dicere ſolebat, plebem, & ruſticos eſſe paſcua tyrannorum & militum: tyrannos autem, & milites paſcua eſſe diabolorũ. † Et Ferdinandus Davalos Piſcarię Marchio, ut refert Paul. Iovius in eius vita lib. 2: Nihil ijs, qui in bello verſarentur eſſe difficilius, quàm Martem ſimul & Chriſtum pari diſciplinâ coluiſſe, quãdo mos bellicus in hac corruptela militiæ, à iuſtitia & religione penitùs averſus eſſe videretur. Vltra quę, notare etiam poſſumus, † quòd etſi Duces ac milites à noſtris Regibus miſsi, diligenter & exactè traditum ſibi ordinem ſervare voluiſſent, ubi tamen ad has provincias pervenerant, multa ſeſe illis offerebant, quæ vel omnino ab incœpto deſiſtere ſuaderẽt, vel aliquid amplius audere, quàm in mãdatis accepiſſent. Nam aliquando Indorum feritas, & barbaries, domanda prius, & ad politicam, ac ſociabilem vivendi formam reducenda videbatur, ut ſic poſteà cũ illis de Fidei, & Religionis negotijs ſeriò, & utiliter agi poſſe. Interdum etiam alij, noſtros ad eos quietis, pijs, & tranquillis animis accedentes, ad hoſpitium, & commercium, vel ad Fidei legationem, & prædicationem exponendam, admittere recuſabant; ſæpè quoque admiſſos, & initio benevolè exceptos, poſteà ſine iuſta cauſa per inſidias adoriebantur. Quæ omnia, omni iure inſpecto, ut in ſuperioribus latè probavimus, legitimã bellandi occaſionem Hiſpanis Ducibus ac militibus præſtare potuerunt. Et pariter efficiunt, † ut minus notandi, & ſuggillandi videantur, ſi quos fortè Barbarorum his rationibus debellaverint, vel alijs ſupplicijs affecerint, ut tetigimus ſuprà lib. 2. cap. 16. num. 46. & ſequentibus, & expreſsè obſervat Ioſeph. Acoſta in hiſt. moral. Ind. lib. 7. cap. 27. in fine, Ioan. Boterus in d. relat. univerſ. 4. part. lib. 3. ex pag. 65. & eleganter Thom. Bozius lib. 7. de ſign. Eccl. cap. 5. in fine, & lib. 10. cap. 13. verſ. Hinc ut legimus, quem noviſsimè refert & ſequitur Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 32. num. 6. ubi ſcriptum † reliquit: Mirum non fuiſſe, ſi cum belluis iſtis humana effigie contectis Hiſpani interdum aſperius egerint. Belluinis namque factis belluas omnes ſuperabant. Nam quæ beſtiæ ſui generis beſtias devorant, ut illæ mutuò ſeſe comedebãt: quæ beſtiæ filios ſuos alunt, ut pinguiores, & adultiores effecti, ſint parentibus (horrendum dictu!) pro cibo? Quo circa ut aliquis Hiſpanus fuerit aliquando in illas crudelis, tanta certè quidẽ immanitas erat illorum populorum, ut ad humanæ naturæ ſtudia revocari nullo modo poſſent, niſi edita fuiſſent in illos exempla illuſtriſsima ſuppliciorum atrociſsimorum; quæ tamen Epiſcopi, Religioſiq́; noſtri cohibuerunt. Non benè igitur quidam ſcriptores invehuntur in Hiſpanos, quòd adeò fuerint diri in Indos. Aliquos ex Hiſpanis fuiſſe in aliquos Indos haud negandum, vix tamẽ erat, ut aliter fieri poſſet. Peccatum eſt ab aliquo: non totius eſt notionis id crimen, &c. Idem tradit Pet. Martyr in decad. Novi Orb. decad. 1. ubi refert, † ſæpè inter Chriſtophorum Columbum, & frat. Builum Catelanum, Monachum Benedictinum, quem Præſulis Eccleſiaſtici nomine ac poteſtate Alex. VI. Papa ad Indias miſit, contentiones honeſtas exoriri, quòd Builus nimirũ contendebat, ne in gentes illas à noſtris aliquo modo ſæviretur: Columbus autem, & alij, multoties convenire, ut ſupplicia de illis ſumerentur, aſſeverarent. Antonius quoque de Herrera in hiſt. gener. Ind. decad. 4. lib. 6. cap. 11. Rationes † militum, ac priorum Orbis huius cõquiſitorum commemorat, quibus ſubactionem Indorum excuſabant, & defendebant. Sed pręſtat, ut † Theodori de Bry verba ſubijciamus, qui in epiſtola quadam, quam hiſtoriæ Hieronymi Bẽzoni præfixit in quarta parte hiſtoriæ Americæ, etſi Hiſpanorum avaritiam, & ſęvitiam adverſus Indos, mutuaſq́; inter ſe cædes damnet, & ploret: poſteà ita concludit: Verumtamen ne quis in Hiſpanicæ gentis ignominiam trahat, expendat unuſquiſque quid ab alijs aliarũ nationum hominibus fiat. An † non ſimilia quotidie à nobis perpetrantur? Frumẽtum, & vinum coëmimus, & in cellas ac horrea condimus, ut pauperes tempore famis, aut annonæ caritatis iugulemus. Fraudibus, uſuris, & impoſturis fratres noſtros facultatibus ſuis ſpoliamus, & exhaurimus. In mutuas cædes ambitione, & avaritia abrepti quotidie ruimus, nec modus eſt ullus, aut finis noſtræ cupiditati, & crudelitati. Ne ſimus ergo tam præcipites in damnandis Hiſpanis, quin prius nos ipſos ſeriò examinaverimus, num ipſis meliores ſimus? Multos enim inter Hiſpanos novi viros pios, & probos, non minus quàm in ulla alia gente, quod abſque ullius præiudicio dictum ſit. Si quæ ſævè, crudeliter, avarè, & iniquè geſta ſunt ab Hiſpanis in India, ea genti imputanda non ſunt, ſed potius militari licentiæ, quæ in alijs gentibus non minus efferata comperietur. Quis enim ignorat, quàm multa crudeliter patrata ſint, atque etiam num hodie patrentur à militibus Gallis, Germanis, Italis, & alijs in omnibus ferè expeditionibus ac bellis? Quis tamen æquus iudex hæc toti genti imputabit, &c. His accedit, quòd licèt verum ſit, plures Indos bellorum occaſione, & aliquorum Hiſpanorum ſævitiâ, atque avaritiâ conſumptos eſſe: † plurimi tamen ex ijs, qui hodie in varijs inſulis, & provincijs, vel omnino, vel ex magna parte deſiderantur, quarum in gentem vaſtationem ita dolent, & exaggerant Epiſcopus Chiapenſis, & alij ex ſuprà relatis non Hiſpanorum cauſâ, ſed varijs, & peſtiferis morbis ingruentibus, perierunt, necnon etiã terræ motibus, quinimò & proprijs vitijs, præſertim ebrietatis, & herbæ Coca, uſu, cui ſupra modũ dediti ſunt, ut latiùs recenſet Pet. Zieza 2. tom. rer. Ind. cap. 29. Ioan. Boter. d. 4. part. lib. 3. pag. 99. & ſeqq. Ioſeph Acoſta in hiſt. natur. & moral. Ind. lib. 3. cap. 21. Fr. Auguſt. Davila in hiſt. Mexicana lib. 1. cap. 33. & cap. 39. Fr. Ioan. à Torquemada in Monarch. Indian. lib. 5. cap. 22. & Theat. vitæ humanæ vol. 2. lib. 4. pag. 339. Vbi ſpecialiter referunt, qualiter † plurimi Indi Peruani variolarum morbo miſerrimè perierint: & in † Nova Hiſpania anno 1545. lue quadam octingenta Indorum millia defeciſſe: & anno 1576. alteram contagionem exortam, quæ ſola duos Indorum milliones abſumpſit, ideſt, bis decem centena millia. Quibus † calamitatibus Deus alias quotidie clades occultis ſuis iudicijs in eorudem Indorum perniciem videtur adijcere, ita ut plures pij, & religioſi viri eos † in totum brevi abſumendos eſſe, prænuntiaſſe dicantur, ut referunt Avila, & Acoſta ubi ſuprà. Maximè cùm experiendo compererint, † nihil in eorum ſalutem, & utilitatem curari, aut ſtatui, quod eiſdem maius damnum ac detrimentum non generet. Vnde vindicis Dei irã magis, quàm Hiſpanorum ſævitiam in iſtorum Barbarorum diminutione, & internecione ſuprà dicti Auctores agnoſcũt, fortè propter ipſorum ingentia ſcelera & antiquam idololatriam, † ut in ſimili excidio, & everſione urbis Romanæ, & Romanorum, quæ ſub Alarico contigit, conſiderant Socrates lib. 7. hiſt. Eccleſ. cap. 10. Nicephorus lib. 13. cap. 35. & Sozomenus lib. 9. cap. 6. qui ita ſcribit: Cordatis verò hæc ob indignationem Dei Romanis evenire videbantur, ad eorum pœnam, quæ ipſi quondam præ nimia protervia, ac petulantia in ipſos, & pauperes iniquè deliquiſſent. Fertur itaque probus aliquis Monachus ex his, qui in Italia erant, Romam cum feſtinatione profectus, Alarico conſuluiſſe, ut urbi parceret, nec ſe tantorum malorum auctorem conſtitueret. Cui & Alaricus reſpondiſſe dicitur, ſe non volentem hoc tentare, ſed eſſe quemdam, qui ſe obtundendo urgeat, ac præcipiat, ut Romam evertat, quòd ille tandem fecit. Et diximus alia ſuprà lib. 2. cap. 13. num. 52. & 63. Tertiò † tandem calumniantes inſiſtunt, & iuſtitiam acquiſitionis, & retentionis huius Novi Orbis eâ adhuc argumẽtatione convellunt, quòd etiam ſi Indi mali, & tyranni fuiſſent, non potuerunt, nec debuerũt ab Hiſpanis puniri, & ſpoliari, cùm certum ſit, † quòd etiam ſi à prædone rem alterius aliquis capiat, non ideò magis iuſtum eius titulum capiens acquirere poſsit, iuxta text. in l. qui re, §. ſi quis alteri, D. de furtis, l. navigia, l. in civile, C. eod. l. ſuperempti. C. de eviction. l. ſi mancipia, C. de rei vind. & in noſtris terminis advertit Ioſeph Acoſta lib. 3. de procur. Indor. ſalute, cap. 3. Neque † titulum conceſsionis ſive confirmationis Romani Pontificis aliquid prodeſſe contendunt: eius enim auctoritatem in dubium vocare nituntur, de quo latè egimus ſuprà lib. 2. ex cap. 22. ad 25. & ut aliquam eſſe concedant, † ab exceſsibus, & peccatis excuſare non poſſe inquiunt, quę Hiſpani contra ipſius Pontificis mentem, & intentionem in eiuſdem Orbis debellatione, & ſubactione patrarũt, argumento eorum, quæ latè notant Innocent. & Abbas num. 3. in cap. inquiſitioni de ſenten. excom. Marta de iuriſdict. 3. p. cap. 8. num. 31. & 32. Rurſus † neque finem bonum prædicationis, & converſionis Indorum admittunt; quia finis bonus ſolus non facit actum eſſe bonum, aut legitimũ, ſi per modum illicitum fiat, ut exemplo medici, qui ægro ſanitatem conferre tentat per maleficium, aut fornicationem, benè oſtendit Martin. Delrius in diſquiſ. mag. lib. 4. cap. 4. quæſt. 5. ſect. 2. pag. 333. Et † peccare quis poteſt faciendo bonâ intẽtione etiam rem licitam, quæ ſibi non competat, ut ſimiliter docet, & probat idem Delrius ubi ſuprà pag. 335. & lib. 3. part. 2. quæſt. 4. ſect. 8. pag. 241. vel ubi in modo exercendæ rei ſibi competentis, & permiſſæ excedere reperitur. † Vnde dicimus, exceſſum puniri, etiam ſi alià factum eſſent licitũ, & permiſſum, ut notant DD. in l. ab executore, C. quorum appellat. & plures alij, quos refert Zevallus pract. commun. tom. 4. quæſt. 1. aliàs 897. num. 928. & ſequentib. & Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia Aragon. §. 20. num. 65. Denique minus probant, quòd Reges noſtri culpas, & exceſſus, qui in his regionibus conquirẽdis intervenerũt Ducum, & militum vitio, & cupiditati tribuere velint, † quoniam is facere videtur, qui iubet, etiam ſi mãdatarius excedat, & ad reſtitutionem damnorũ tenetur, quæ inde fuerint ſupſequuta, cap. qui per alium 72. de regul. iur. in 6. ubi Petr. Pechius plura notavit, l. ſi quis id quod, l. ſi familia, D. de iuriſd. omn. iud. l. 1. §. deieciſſe, D. de vi, & vi arm. l. 1. & per tot. ſi familia furt. feciſſe dicatur, cap. mulieres de ſent. excom. cap. fin. de homicid. Nam † licèt aliàs eventus cauſæ tribus ſoleat cauſæ proximæ & immediatæ, l. ſi mulier, D. rer. amot. hoc tamen locũ non habet, quando cauſa illa immediata ex prima dependat, quæ & ipſam inducit, ut latè proſequitur Tiraquel. in tract. ceſſan. cauſa, limit. 10. Hippolyt. de Marſilijs conſ. 607. Pechius ubi ſuprà num. 13. Et ita † actum nõ tribui exequenti, ſed ordinanti meritò docet Conſ. in l. item eorum, §. ſi Decuriones, D. quod cuiuſq; univerſ. cap. cum aliquibus de reſcrip. lib. 6. cum notatis a Petr. Surdo in tract. de aliment. tit. 8. privil. 59. n. 88. ¶ † Quinimo, etiam citra mandatum, dominum tenêri de facto famulorum, & officialiũ ſuorum, qui in officio deliquerunt, cui à domino præpoſiti ſunt, quia eorum conditionem explorare debuit, apertè oſtendit text. in l. ult. §. ſervorum, D. nautæ caupon. l. ne quid, ubi Bart. Baldus, & alij, D. de incend. ruin. naufr. l. 1. §. familiæ, D. de publican. & vectigal. l. ſi ſervus, §. ſi fornacarius, & §. Proculus, D. ad leg. Aquil. 1. qui inſulam, §. ult. D. locati, cum multis alijs quæ latè in varijs cauſis adducunt, & expendunt Calcaneus conſ. 40. col. 2. Annania conſ. 71. num. 3. Gozadinus conſ. 63. n. 14. & ſeqq. Roland. conſ. 95. num. 11. & ſeqq. vol. 2. Caravita cauſar. crimin. diverſ. conſ. 116. lib. 2. Ioſeph. Ludovic. deciſ. Peruſ. 25. num. 18. Farinac. conſ. crimin. 63. num. 1. & in praxi crimin. 1. tom. q. 24. num. 49. & ſeqq. Ferdin. Rebellus de oblig. iuſtitię lib. 2. q. 11. & q. 14. ſect. 4 num. 42. ubi † quòd magnates non excuſantur à reſtitutione, cùm famuli, eorũ potentiæ fidentes, damna inferunt, Menoch. de arbitrar. caſu 390. num. 19. & conſ. 53. num. 2. & ſeq. & conſ. 1105. num. 2. & 1188. num. 15. & 1194. numer. 4. & 33. Vbi addit, † quòd damni occaſionem dans, etiam ex leviſsima cauſa tenetur ad damnum Felinus in cap. Petrus num. 7. de homicid. Alciatus in l. pronuntiatio, § ſervientiũ, num. 34. D. de verb. ſignif. & de præſumpt. reg. 1. præſ. 40. n. 4. Fr. Eman. Roder. in ſumma, q. 425. n. 8. fol. 121. Vbi † quòd dominus habens ſervos, vel miniſtros viles, tenetur ex delicto eorum, nec poteſt allegare propriam ignorantiam, Cardin. Tuſchus pract. concluſ. iur. verb. Damnum, concluſ. 7. 8. & 15. Vbi † quòd damnum debet refici ab illis, quorum contemplatione cauſatur, Stephan. Gratian. diſcep. forenſ. part. 4. cap. 635. & Mag. Lorca in 2. 2. ſect. 7. diſput. 55. ex num. 1. ubi tractat, quæ † obligationes oriantur ex bello imprudenter illato. Et in eo, qui † ratum habuit, ut perinde ſit, ac ſi ipſe feciſſet, tã in cõtractibus, quàm in delictis, l. 1. §. quoties, D. de vi, & vi armat. gloſ. in d. cap. mulieres, pleniſsimè Salicet. in l. non ideò, C. mandati, & Pechius in d. cap. qui facit ampl. II. & in cap. ratihabitio de reg. iur. in 6. Quibus addere poſſumus, quæ multum in terminis, & copiosè more ſuo perſequitur Tiraq. in tract de nobilit. cap. 37. n. 134. docens, † nobiles, qui in ſatellitum, & famulitium ſuum ſicarios, lenones, cęteroſq́ue id genus admittunt, aut retinent, ex eorum delictis arbitratu iudicis plectendos eſſe. Præſumi enim eorum cõditionem notam habuiſſe. Vnde † reſolvit Chaſſaneus ad conſuet. Burgun. rub. 1. §. 6. in verb. En meſuſage, num. 2. reficiendum eſſe à Magiſtro militum, ſi damni aliquid milites prædijs dederint, citatq́; in id. l. 2. C. de paſcuis publ. lib. 12. Et hoc ita ex facto, celebri Galliæ Arreſto, pronuntiatum fuiſſe, tradit Ant. Mornacius in notis, ſive obſervat. ad Pandect. ad d. l. ſi familia, D. de iuriſd. omn. iud. Nimirum, quia † Principes, & Magiſtri militum eos punire, & graviter coërcere debent, qui ſine ipſorum licentia bellum inferunt, vel in terris proprijs, aut alienis hoſtiliter graſſantur: cùm † in hoc crimen læſæ Maieſtatis committant, l. 3. D. ad leg. Iul. Maieſt. l. ſi alium, §. eſt & alia, D. quod vi aut clàm, l. Papinianus, § reiperduellionis, D. de acquir. hęred. l. furem, D. ad leg. Cornel. de ſicar. l. 1. C. ut armor. uſus lib. 11. ubi DD. & in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, Bartol. in. l. hoſtes, D. de captivis, Innocent. in cap. olim, el 1. de reſtit. ſpol. & in cap. ſicut de iur. iuran. & Oldrad. Andreas de Iſernia, Afflictis, & alij, quos refert, & ſequitur Marta de iuriſd. 1. part. cap. 39. num. 1. & ſequentibus. Vervm autem verò † ab his quoque argumentis, ſophiſmatibus, facilè Regum noſtrorũ iuſtitiam, & maieſtatem liberabimus, ſi prout ſæpè fecimus, piam, & exactam illorum curã in Indis convertendîs, & idoneis medijs, ac miniſtris ad id deligendis, conſideraverimus, & conceſsioni Pontificiæ, & alijs titulis, ſigillatim, à nobis in tota hac tractatione perpenſis, eam vim, quam habent, tribuamus. Non enim ſolo occupationis iure nituntur, ut argumentum videtur ſupponere: neque dici poſſunt iniunctum ſibi à Sede Apoſtolica prædicationis munus pro virili nõ adimpleſſe, cùm tot, ac tales progreſſus Chriſtiana Religio in his regionibus fecerit, quot, ac quales ſuprà, multis etiã in locis poſt graviſsimos Auctores enumeravimus, & quotidianâ præſentiâ, & experientiâ cognoſcimus. Quod ubi conſequutum eſt, † & rectus ac ſanctus finis, qui intendebatur ad effectum perductus, parum eius iuſtitiæ, & utilitati officit, quod aliquid per militarem laſciviam, avaritiam, aut petulantiam in eius initijs, aut medijs diſponendis, vel exequendis exceſſum ſit; licèt non negemus excedentes peccaſſe, ut auctoritates in argumento relatæ concludunt. Principia † enim in omni negotio longè ſemper à perfectione abfuerunt, nec ulla res conſummata poteſt eſſe, dum incipit, ut benè inquit Petr. Faber lib. 1. Semeſt. cap. 16. in princip. & ante eum Caſsiodor. lib. 2. var. epiſt. 3. dum ait: Solent enim initia portendere meliora, dum à parvis inchoãt, quæ in ſequentibus magna ſe admiratione ſublimant. Et † quamvis regulariter incremẽta habêre nõ poſsint, quæ illicitè cœperint, ſed ſtatim cũ ſua prava æmulatione deſiciant, capite Novatianus 8. quæſt. 1. ſæpè tamen contingit, ut † ſiniſtra principia ad fœlices perveniant exitus, ut Iacob Geneſ. 27. per ſupplãtationem pervenit ad benedictionẽ, ut ſeges, quæ leproſâ manu ſeritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu pulchra ſoboles naſcitur, quæ ſunt exempla text. in cap. nũquam 241. quæſt. 1. Et † deformitas operis non attenditur, quando fuit recta intentio, & finis operantis, ut docet Rebellus de obligat. iuſt. lib. 3. q. 19. ſect. 3. Quia † finis facti cõſideratur potius, quàm modus ducens ad finem; & ut vulgò dici ſolet, ubi habemus effectum, non multum curamus de modo, l. quæritur, D. de bon. libert. l. fin. C. mand. l. ſi mater 3. ubi Bald. C. de inſtit. & ſubſtit. l. continuus. §. cùm ita, D. de verbor. obligat. idem Bald. in l. ſi adrogator, numer. 14. D. de adopt. Tuſchus practic. concluſ. verb. Effectus, concluſ. 51. & Ioan. Baptiſta Valençuela conſ. 85. numer. 28. Nam ut ait Probus in addition. ad Monach. in cap. cùm in aliquibus, n. 15. de reſcript. in 6. poſt Bald. in l. eã quã, circa princ. C. de fideicomm. omne † agens agit propter finẽ, & finis dicitur cauſa cauſarum, & ab eo denominantur omnia; quod ſequuntur plurimi alij relati per Tiraquel. de retract. lignag. §. 1. gloſ. 7. num. 45. & Molina de Hiſpan. primogen. lib. 1. cap. 5. num. 15. ubi inquit, hoc eſſe, quod Philoſophi dicere ſolẽt in omnibus rebus agendis finem principium eſſe. Maximè, quia in dictis principijs, & medijs, ut † ſæpè etiã diximus, & probavimus, multa rectè, & ſalubriter non ſolùm inſtituta, ſed operata ſunt, & plures viri pij, & religioſi Apoſtolicam prædicandi formam tenuerunt, & ſuis virtutibus, miraculis, & martyrijs hunc Novum Orbem illuminarunt. Vnde † interventio aliorum, qui aliter ſe habuerunt, nocêre non debet. Nam † & miniſtri Dei eſſe ſolẽt, etiam qui mali ſunt, ut pluribus probat Gaſpar Sanctius ſup. Iſai. cap. 10. num. 3. Et ſemper † cauſa iuſtior, & potentior prævalet, inſpiciendaq́ue eſt, l. ſi quis neque cauſam, cum ibi notatis, D. ſi cert. pet. Bald. in l. reos, col. 5. C. de accuſat. Ioan. Zephal. conſil. 141. num. 5. vol. 1. Ripa in l. ex facto, num. 14. D. de vulgar. Ioã. Gutier. lib. 3. pract. quæſt. 1. num. 11. & Molinus de pact. nuptial. lib. 1. c. 13. n. 40. Et quando † cauſa, quę prodeſſe poteſt, concurrit cum ea, quæ poteſt nocêre, illa attendi debet, non hęc, maximè ubi utilior & favorabilior eſt, l. 3. §. ſi quis palàm, D. de iure fiſci, l. multũ intereſt, ubi Iaſ. notab. 2. D. de verb. obligat. l. 2. §. ſi à pupillo, D. de uſucap. pro empt. idem Iaſ. numer. 3. Aretin. & Decius num. 11. in l. ſi Rufinus, C. de teſtament. Bartol. in Extravag. ad reprimendum, verb. Non obſtantibus, Bald. in l. hac conſultiſsimâ, in princ. num. 1. verſ. In contrarium, C. de teſtam. cum alijs, quæ notat Ioan. Garcia in tract. de nobilit. gloſſ. 12. num 42. & Valençuel. conſ. 92. num. 222. & ſequenti. Et magis in noſtris terminis D. Auguſtin. epiſt. 49. quẽ refert, & explicat Alan. Cop. dial. 5. c. 23 pag. 720. ubi † docet, non eſſe ſpectãdũ, quod fœx Chriſtianorum, ſed quid perfecti Chriſtiani faciant, ſic inquiẽs: Nolite conſectari turbas imperitorum, qui vel in ipſa religione ſuperſtitioſi ſunt, vel ita libidinibus dediti, ut obliti ſint, quid promiſerint, &c. & Ioſeph. Acoſta dict. lib. 3. de procur. Ind. ſalut. cap. 11. in fine, ubi de ipſorum Indorum commẽdis loquens, ſic ait: Verùm vitio hominum non cauſæ hoc fit. Neque verò pravorum perverſitas bonis detrahere debet. Quod † etiam generalius ad reliquarum rerum exceſſus, & abuſus tranſtulit Seneca lib. 5. nat. quæſt. in fine, dum inquit: Si beneficia naturæ utentium pravitate perpendimus, nihil non noſtro malo accepimus. Nihil invenies tam manifeſtæ utilitatis, quod non incõtrariũ tranſferat culpa. Neque his quicquam officit, quod de damnis Ducum, & militum noſtris Regibus imputandis in eodem argumento prætexitur. Nam † verior, & generalior iuris traditio eſt, dominum regulariter de ſuorum famulorum delictis, & exceſsibus non tenêri, ut probat text. in l. 1. §. deieciſſe, & §. quoties, & in l. 3. D. de vi, & vi arma. l. 1. de eo per quem fact. erit, l. 2. D. de noxal. action. & in cap. cùm ad Sedem, de reſtit. ſpol. cum multis alijs, quæ congerit Felinus in cap. Petrus, num. 2. de homicid. Iaſ. in l. 1. in princip. D. ne quis eum, qui in ius voc. Curtius Iun. in l. 1. poſt numer. 13. C. de ſerv. fugit. Afflict. deciſ. 82. numer. 2. Alciat. de præſumpt. regul. 40. numer. 2. Curtius Sen. conſil. 41. col. 1. Franc. Marcus deciſ. Delphin. 423. num. 11. & ſequentibus, & deciſ. 425. 1. part. Iul. Clarus, qui de communi teſtatur in praxi crimin. quęſt. 86. verſic. Hinc infertur, Farinac. in eâdem prax. 1. tom. quæſt. 24. num. 48. Alexand. Ambroſinus deciſ. Peruſ. 48. numer. 25. 2. par. Et licèt † hoc ſecũdùm ipſos, & alios, quos ſup. retulimus, limitari ſoleat, in dominis, qui delicta mandant, aut rata habent, vel qui miniſtros viles, aut minus idoneos officijs, & negotijs gerendis tam togæ, quàm belli præficiunt. Satis † tamen conſtat, quantum hoc genus culpæ à Catholicis Regibus noſtris ſemper abfuerit, quibus, ut ſæpè diximus, & probavimus, nihil charius, & antiquius fuit quàm pias, & opportunas eiuſmodi expeditionum leges edicere, idoneos earum executores diligenter inquirere, & flagitioſam tranſgredientium petulantiam ſeveriſsimè coërcere. Cui ſi aliquando ſufficienter, atque efficaciter obviam iri non potuit, id ſanè ingenti locorum diſtantiæ, militum avaritiæ, Indorum ruditati, & feritati, & alijs cauſis tribuendum eſt, quarum ſuprà meminimus. ¶ † Vnde ſuccedit alia non minus certa, & communis Doctorum admonitio, quæ habet, dominum abſentem, ignorantem, vel prohibentem nullatenus de ſuorum famulorum, miniſtrorum, ſive officialium delictis tenêri, idemq́ue eſſe, ſi eis plenè reſiſtere, quamvis cuperet, non valuerit, ut conſtat ex traditis à Felino, Curtio Sen. & Afflict. ubi ſuprà. gloſſ. in cap. 1. verb. Archidia. de officio. Archid. Speculat. in titul. de legat. §. iuxta, verſic. Quid ſi amici, Baldo conſil. 222. lib. 2. Caſtrenſ. in l. videamus, D. locati, Decio in l. 3. numer. 8. C. de pact. Sylveſt. in ſumma, verb. Dominus, numer. 7. Calcan. conſil. 64. numer. 6. Ruin. conſil. 21. num. 1. lib. 4. Grammar. deciſ47. num. 1. Anton. Gabriel concluſ. 8. num. 62. lib. 7. Farinac. dict. quęſt. 24. ex num. 55. Ambroſ. dict. deciſ. 48. numer. 26. & in noſſra ſpecie probat Ioã. Boter. in dict. relat. univerſ. 4. parte, lib. 3. pag. 59. & ſequentibus, Ioã. Matienzus in tract. manu ſcripto de moderat. Reg. Perù, lib. 1. cap. 2. & 3. ubi ſe remittit ad ea, quæ latiùs dixerat in altero tractat. de ſtylo Cancellar. tit. 1. præeminent. 17. caſu 20. declarat. 9. & tangit Fr. Emanuel Roder. in quęſt. regular. 3. tomo, quæſt. 32. art. 4. verſ. At contrariæ. Et in dubio † ſemper præſumi dominum ignorare ea, quæ malitiosè, & flagitiosè à ſuis famulis, vel ſervis geruntur, docet tex. in cap. quia pręſulatus 12. q. 4. Alex. conſ. 45. num. 5. lib. 1. Boër. deciſ. 277. num. 7. Ripa in tract. de peſte, tit. de remed. ad conſervan. ubert. num. 131. & Ambroſin. ſupr. num. 25. Et in ipſis noſtrorum Indorum terminis noviſsimus Seraphin. Freitas de iuſto Imper. Aſiat. cap. 12. numer. 12. ubi concludit, quòd licèt per Ducum & militum vim, & tyrannidem contra Pontificis, & Regum Hiſpaniæ mentem, voluntatem, ac ordinationes Indi bonis ſuis ſpoliati fuerint, Regemq́ue Hiſpaniæ ut ſuperiorem cognoverint, hoc tamen nihil iuſtæ eiuſdem Regis poſſeſsioni, retentioni, & adminiſtrationi nocêre, ex traditis à Salmeron. tom. 12. tract. 38. ad fin. Acoſta lib. 2. de proc. Ind. ſalut. cap. 2. ad finem & cap. 3. & Salon. 2. 2. quæſt. 60. art. 6. controverſ. 1. verſic. Denique. CAPVT VII. Indos, & reliquos infideles, qui Fidei prædicandæ, & conſervandæ cauſa Chriſtianis Principibus ſubijciuntur, naturali libertate privandos non eſſe: idq́ue ſummo ſemper ſtudio à Catholicis noſtris Regibus cautum. SVMMARIVM Capitis VII. -  1 Indi Occidentales an ſervi capientium effici poſſent? olim dubitatum fuit. -  2 Opinio erronea aliquorũ, qui Indos ſervos effici poſſe putarunt, plura damna generavit. -  3 Libertas naturali iure inſpecto omnibus hominibus competit. -  4 Servitus communi omnium gentium iure ex iuſtis bellis induci cœpit. Et quare? -  5 Servi non tam à ſerviendo, quàm à ſervando dicuntur. -  6 Servitutis diffinitio, & qui de eius origine, cauſis, & differentijs ſcripſerint? Et num. 32. -  7 Servitus non eſt contra aliquod expreſſum præceptum iuris naturalis. -  8 Bodini opinio damnatur, qui nunquam ſervitutem licitam, vel utilem eſſe contendit. -  9 Cyrus apud Xenophont. & Horatius quid de hominum captivitate ſentiant? -  10 Servi Græcè Soſiæ dicuntur quæſi ſervati. -  11 Adagium, Quot ſervi, tot hoſtes, qualiter invertat Feſtus Pompeius? -  12 Captivitatem iuſtam etiam ex iniuſtis bellis oriri poſſe, putat Menchaca. Cõtrarium num. 75. -  13 Servus quis eius fit, à quo ſuperatur. -  14 Servitutes hominum inſtar pecudũ admiſſas, & locus D. Auguſtini. -  15 Bellum ex utraque parte iuſtum reperiri, vix poſſibile eſt. Et num. 76. -  16 Militari uſu etiam capti in bello iniuſto, ut ſervi detinentur. -  17 Captivitas etiam citra belli cauſam exerceri poſſe videtur. -  18 Lex poſtliminij 5. §. 1. D. de captivis expenditur, & declaratur. Et numero 83. -  19 Romani qualiter captivitatis, & poſtliminij ius exercuerint? -  20 Pet. Bellinus Indos Occidentales ſervos effici potuiſſe, opinatur. Contrarium num. 89. -  21 Infideles ſunt hoſtes Chriſtianorum, & etiam in Eccleſia capi poſſunt. -  22 Hominibus quibuſdam natura ſtannũ dumtaxat infudit. Ex Platone. -  23 Barbaros ſervos effici eorum, à quibus excoluntur, aliqui putant. -  24 Æthiopum captivitas, qua ratione ab aliquibus defendatur. Et 27. & 108. -  25 Fortuna multis parcit in pœnam, ex Plinio. -  26 Indi rebelles, apoſtatæ, vel ſe ipſos voluntariè vendentes, ſervi fieri poſſunt. Et num. 60. -  28 Iuſtitiam bellorum, quæ inter ſe Barbari, & Infideles gerunt, Chriſtiani anxiè indagare non debent. -  29 Infideles, & Barbari ſuis legibus tam in pace, quàm in bello reguntur, & noſtrarum laqueis non innodantur. -  30 Cap. 1. diſt. 7. & Exodi auctoritas cap. 12. ponderatur. -  31 Legis veteris auctoritates an, & quatenus poſſint à Chriſtianis allegari ad deciſionem cauſarum? -  32 Vendere quis ſe ipſum poteſt, ob pretiũ participandum. -  33 Indos ſervos effici non poſſe, certior ſententia eſt, & qui Auctores eam expreſsè ſequantur. Num. 53. -  34 Dominatio quæ cõceditur Principibus Chriſtianis in Barbaros infideles ob Fidei receptionem à coacta, & vili ſubiectione ac ſervitute aliena eſſe debet. -  35 Suavitas multum conducit ad Fidei receptionem. -  36 Principes, qui populis recenter quæſitis parum affecti ſunt, D. Thom. reprehendit. -  37 Victores cum victis qualiter ſe habere debeant? -  38 Ammiani Marcellini elegans locus expenditur. -  39 Cap. noli 23. quæſt. 1. ponderatur, & illuſtratur. -  40 Victo, vel capto miſericordia debetur, in quo pacis perturbatio non timetur. -  41 Infideles ubi convertuntur ad Fidem, filij Dei, & liberi fiunt, unumq́; in Chriſto, & in Eccleſia cum cæteris fidelibus corpus conſtituunt, ex D. Paulo, & Clement. Alexand. -  42 Domini ſe mitius habere debent cum ſervis ad Fidem converſis. -  43 D. Matth. verba cap. 17: Ergo liberi ſunt filij, explicantur. -  44 Fidei ſuſceptione mediante à quintuplici ſervitute liberamur. -  45 Chriſtiani quomodo ſervos poſsidere, eiſq́ue uti debeant, ex D. Auguſtino. -  46 Legem ferre ſummus Pontifex poteſt, & expedit, ut converſi ad Fidem ab omni humana ſervitute liberi fiant. Servos, ſi baptizentur, liberos fieri aliqui Rom. Pontifices ſtatuerunt, ibidem. -  47 Iudæis converſis multum favent Romani Pontifices. -  48 Extravag. 2. de Iudæis, inter communes explicatur. -  49 Iudæis, qui convertuntur, multæ iniuriæ à tyrannis fiunt, & damna, quæ inde proveniunt. -  50 Converſi de novo ad Fidem miſerabiliũ perſonarum numero habentur, & privilegijs utuntur. -  51 Chriſtiani à Chriſtianis in bellis, quãtumvis iuſtis, capti, ex generali conſuetudine ſervi non fiunt. -  52 Balduinus notatur, dum iniuſtè damnat morem non effciendi ſervos eos, qui in bellis Chriſtianorum capiuntur. -  54 Pauli III. reſcriptum, pro libertate Indorum expenditur. -  55 Clemens IIX. Indos, tanquam tenellos Fidei palmites, ſuavi manſuetudinis imbre rigari præcepit. -  56 Reges Catholici plurimas leges, & cautiones fecerunt pro Indorum omnimoda libertate aſſerenda, & tuenda. -  57 Columbus graviter reprehenſus fuit à Regibus Catholicis, quòd Indos quoſdam tanquam ſervos in Hiſpaniam miſit. -  58 Caroli V. Imper. temporibus multis modis & pœnis Indorum libertati conſultum fuit. -  59 Indi rebelles, caribes, Canibales, & alij nimus efferati, et ſi aliquando ſervi effici iuſsi fuerint, poſteà tan en hoc abrogatum fuit. Et quare? numero 61. -  61 Indos primis illis tẽporibus pravi duces ac milites ſub varijs, & iniuſtis coloribus captivabant. -  62 Granatenſium rebellium filij parvuli propter dubium circa eorum ſervitutem exortum, liberi declarati ſunt. -  63 Æthiopes ſi quis gregatim mercatus ſit, & dubitet de iuſta captivitate aliquorum, & qui illi ſint, diſtinguere nequeat, omnes liberos dimittere debet. -  64 Libertas inæſtimabilis, & favorabilis eſt, & pro ea in dubio pronuntiandum. -  65 Libertatis datio pia, & meritoria cenſetur, eiuſq́ue favore multa contra communes iuris regulas ſtatuta ſunt. -  66 Libertate nihil gratius præſtari poteſt, & eius privatio omni ſupplicio gravior cenſetur, & morti comparatur. -  67 Leges, & ſchedulæ Regiæ, quæ omnes Indos ſtatim liberos iudicari iubent, & in poſſidentes probandæ legitimæ ſervitutis neceſſitatem tranſmittunt, qua ratione nitantur? -  68 Servitutis in poſſeſſione qui morantur, regulariter pro verè ſervis haberi debent: & quando hoc limitetur? -  69 Poſſeſſio vitioſa non relevat quem ab onere probationis. -  70 Lex 5. titul. 14. part. 3. & verba Gregor. Lopez ibidem ponderantur, & explicantur. -  71 Liberi eſſe omnes homines præſumũtur, & in naturali ſtatu manere. -  72 Indi nunquam aut rarò ea intentione, aut iuſtificatione debellati ſunt, ut ſervi effici potuerint. -  73 Indi rebelles, quo pacto compeſcendi, & puniendi ſint? -  74 Bellum nunquam poteſt eſſe iuſtum, ubi nulla præceſſit iniuria. -  76 Bellum licèt non verè, probabiliter tamen ex utraque parte iuſtum eſſe poteſt. -  77 Bellum ut legitimum ſit, non ſolùm iuſtitiam cauſæ, ſed etiam Principis licẽtiam, & auctoritatem requirit. -  78 Legis antiquæ, privata bella prohibentis, verba referuntur. -  79 Maieſtatis læſæ tenentur, qui ſine licẽtia Principis bella inferunt. -  80 Indi ex bellis, ſine licentia Principis illatis, non magis ſervi effici potuerunt, quàm ſi à Pyratis, vel latronibus caperentur. -  81 Bella iniuſta ſecundùm Bald. ſunt manifeſta latrocinia. -  82 Belli iuſti, & legitimè indicti, ſi quis ordines excedat, ad reſtitutionem tenetur. -  84 Extraneas gentes ob id ſolum, quòd nobiſcum fœdus non habeant, ſervas efficere non poſſumus. Et num. 87. -  85 Hoſtes veri non ſunt, quibus ſolemni modo bellum indictum non eſt. -  86 Bella apud Romanos quibus cæremonijs denuntiarentur? remiſſivè. Lex mulier 6. D. de captivis, exponitur, ibidem. -  88 Indi alieno Orbe reperti non pertinẽt ad Pomponij reſponſum. -  90 Romani qualiter hoſpitij, & confœderationis iura cum provincijs inirent? remiſſivè. -  91 Beneficia, quæ Barbaris in Fidei prædicatione impenduntur, ſervitutis irrogatione penſanda non ſunt. -  92 Servi per Fidei, & baptiſmi ſuſceptionem liberi non fiunt. -  93 Baptiſmi Sacramentum homines liberos fortius in ſua libertate confirmat. -  94 Indi, & Æthiopes quales & quando ſervi effici poterunt? -  95 Bella ubi inferuntur, ob bonum, & defenſionem alicuius, quid defendẽs ſumere poſſit? -  96 Indi Occidẽtales, exceptis Mexicanis, rarò ſervitute bello captorum utebantur. Et 103. -  97 Phœnices olim, ultra alias divitias Hiſpaniæ, Hiſpanos furabãtur, & in alijs provincijs ut ſervos vendebant. -  98 Tyrus, Phœnicum Metropolis, ditiſsima fuit. -  99 Tagormæ, ſive Togormæ nomen apud Ezechiel. cap. 27. quid ſignificet? -  100 Ezechielis verba capit. 27. ibi Thubal, & Moſoch, de Hiſpania accipiuntur. -  101 Plagiarij ſunt, qui homines liberos rapiunt, & vendunt, & quibus pœnis ſubdantur. -  102 Lex ult. C. ad legẽ Flav. de plagiar. remiſsivè explicatur. -  104 Indi etiam ſi venditi dicantur ab alijs Indis, qui eos bello ceperunt, vel quia ipſi ſe vendiderint, ſervi eſſe non poſſunt. -  105 Infidelitatis tempore, quæ quis illicitè habuit, ea etiam Chriſtianus effectus reſtituere debet. -  106 Infidelium malas leges vitare, vel emendare Chriſtiani tenentur. -  107 Latro eſt, qui à latronibus comparare ſolet. -  108 Æthiopum ſervorum venditio & negotiatio difficilis, & periculoſa videtur Molinæ, & alijs. -  109 Æthiopes ſervos qui emunt, quando in conſcientia ſecuri ſint? -  110 Servus quis ut in perpetuum effici poſſit, debet pretium ſervituti æquale eſſe. -  111 Mancipia, quæ ex India Orientali adducuntur, quando verè ſervire debeant? Et num. 116. -  112 Servorum Indiæ Oriantalis occaſione plures lites in Limano Senatu exortæ ſunt, & varijs, ac contrarijs ſententijs terminatæ, & de earum fundamentis. -  113 Schedulæ Regiæ referuntur, quæ prohibent Indos etiam Orientales in his Occidẽtalibus ſervos fieri, quãvis Mauri eſſe dicantur. -  114 Indorum Orientalium ſervitus, aut libertas non ex Regni Caſtellæ, ſed Luſitaniæ legibus, & ordinationibus iudicanda videtur. -  115 Auctor in dubio ſervitutis Indorum Orientalium, conſuluit D. D. Anton. à Morga Præſidem Quitenſem, & quid ille reſponderit? -  116 Sinæ, aut Iapponienſes ſervi effici non poſſunt, niſi ubi ſe, aut filios ſuos vendunt, & tunc temporaliter ſerviunt. Haec, quæ adeò latè de titulis acquirendi, & retinendi huius Novi Orbis in ſuperioribus diſputavimus, præiudicio quodam oſtendere poſſent, quid in ea quæſtione probemus, quæ olim diu ac multum agitata comperitur. Vtrum † ſcilicet Indi, qui prædictis modis Hiſpanorum Regum Imperio, & ditioni acceſſerunt, ſervi cẽſendi ſint, & ſervorum iure tractandi, vel potiùs in ſua naturali libertate remaneant, ita ut à cæteris eorumdem Regum vaſſallis in nihilo differant? Sed quoniam gravis admodum, atque utilis eſt, & in his provincijs, primis illis temporibus, plures rixas, & contentiones excitavit, plureſque etiam Regij Senatus conſultationes ac declarationes extorſit, operępretium duxi, illam nunc ſpecialius examinatam pro coronide huius libri ſubtexere, ut veritas dilucidior appareat: cuius † ignorantia, vel tergiverſatio tot olim Hiſpanos in periculum gehennæ deduxit, & tot Indorum millia miſerabili ſtrage conſumpſit, quam paſsim multi pij, & docti viri ſuis ſcriptis deplorant, & pręcipuè Epiſcopus Chiapenſ. in peculiari libello, cui deſtructionis Indiarum titulum fecit. Et in primis, qui eiuſmodi Indorum captivitatem, & ſervitutem tueri conantur, eâ argumentatione ducuntur; quòd † etſi libertas res naturalis ſit, & naturali iure inſpecto omnibus hominibus competat, l. manumiſsiones 4. D. de iuſtitia & iure, l. libertas 4. D. de ſtatu hom. l. quod attinet 32. D. de regulis iuris, l. ſi id quod 64. D. de condiction. indeb. §. libertas inſtitut. de iure perſon. l. 1. tit. 22. part. 4. cum alijs, quæ eruditè poſt Ciceron. lib. 1. de offic. tradit Connanus lib. 2. cõment. cap. 1. Alexand. lib. 1. Genial. cap. 10. ubi Tiraquel. idem Tiraquel. de nobilit. cap. 6. numer. 4. & Vaconius lib. 1. declarat. iur. cap. 10. & ſequentibus. Vnde meritò dixit Quintilian. lib. 3. cap. 10: Liberos natura omnes, & ijſdem conſtare elementis, & fortaſſis antiquis etiam nobilibus ortos dici poteſt. Adhuc tamen cum Barbari, & infideles ob id ſolùm quòd tales reperiantur, bello domari, & ſubiugari poſsint, ex doctrina Ariſtotel. Ioan. Maior. & aliorum, de qua latè egimus ſup. lip. 2. cap. 7. & 10. cum ſequentibus, & aliæ etiam cauſæ intervenerint, propter quas iuſtis bellis puniri potuerunt, ut in eodem libro probavimus, non debet novum aut inſolens iudicati, ſi eos captivitatis, & ſervitutis legibus ſubijciamus: cùm † ex communi omnium gentium iure deſcendat, ut naturalem illam libertatem amittant quicunque bello, & armis ſubacti ſunt, & ut capti in poteſtatem, & ſervitutem victorum redigantur, qui cùm eos occidere potuiſſent, iuſtius multo eorumdem operis, & miniſterijs uti, & ad hoc cuſtodire, & ſervare potuerunt. Propter † quod ſervi, non tam à ſerviendo, quàm à ſervando, appellari cœperunt & † ipſa ſervitus definitur, cõſtitutio iuris gentium, quâ quis dominio alieno contra naturam ſubijcitur, dict. l. manumiſsiones, verſic. Sed poſteà quàm, & dict. l. libertas, verſic. Servitus, l. pupilli 239. §. 1. D. de verborum ſignificatione, §. ius autem, gentium, inſtitut. de iure natur. §. ſervitus, & § ſervi autem, inſtit. de iur. perſon. cap. ſi quis ſervum 1. & 2. 17. quęſt. 4. dict. l. 1. tit. 21. par. 4. Circa quarum rationem, & interpretationem, & de origine, cauſis, & differentijs ſervitutis, & † quòd non ſit contra aliquod expreſſum pręceptum, aut prohibitionem iuris naturalis, latè ultra ordinarios in his locis, ſcribit Div. Auguſtin. lib. 19. de Civitat. Dei cap. 15. & ſequentibus, D. Iſidor. lib. 5. Etymol. capo. 27. Clemens Alexandr. & eius additionator Gentian. Hervetus lib. 2. Strom. cap. 8. & lib. 4. cap. 2 Alexand. ab Alexandro lib. 3. Genial. cap. 20. ubi Tiraquel. idẽ Tiraq. de iure conſtit. limitat. 30. Covarr. in regula peccatum, 2. par. §. 11. ex numer. 2. Sotus lib. de iuſtitia & iure, quæſt. 2. artic. 4. Menchaca controverſ. illuſt. cap. 9. Forcat. dialog. 26. & in rub. D. de ſervit. ex num. 4. Corraſ. in eâdem rub. ex num. 13. Connan. dict. lib. 2. comment. cap. 1. 2. & 3. Vaconius dict. cap. 12. Anton. Roſcius lib. 2. memorab. iur. cap. 8. numer. 80 Claudius Cotereus lib. 2. de iure milit. cap. 24. Petr. Gregor. lib. 6. de Repub. cap. 12. & lib. 11. Syntag. capit. 1. per totum, Simancas in Cathol. inſtit. titul. 61. de ſervis, Rævard. lib. 1. var. cap. 9. idem Rævard. & Petr. Faber in l. quod attinet, & in l. libertas 122. D. de regul. iur. lib. 2. Semeſt. cap. 3. pag. 35. & lib. 3. cap 16. Hieronym. Savarus in notis ad carmin. Sidon. Apollin. pag. 36. Ioan. Fungerus in Etymol. verb. Servus, pag. 1069. Bañez, & reliqui Theologi poſt Divũ Thom. in 2. 2. q. 40. art. 1. Michaël Salon in eâd. 2. 2. quæſt. 3. de domin. art. 1. per totum, Cardinal. Bellarmin. tom. 1. controverſ. lib. 3. de laicis cap. 7. Navarrus in cap. ita quorundam, de Iudæis, notabili 11. gloſſ. penult. numer. 12. Molina de iuſtitia & iure, tractat. 2. diſput. 32. & 33. Salas de legib. diſput. 2. ſect. 5. Leſsius in eodem tractat. lib. 2. cap. 5. dub. 4. Rebellus de obligat. iuſt. lib. 1. quæſt. 2. ſect. 3. numer. 16. & quęſt. 9. & ſequentib. Vazquez in 1. 2. diſp. 157. cap. 4. & noviſſimè Ægid. Bened. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, tom 1. cap. 1. num. 6. & 8. Mag. Marquez in Gubern. Chriſt. lib. 1. cap. 2. ubi † adverſus Bodinum, ſervitutem iuſtis bellis inductam licitam & utilem eſſe eleganter oſtendit. Et huc reſpiciens † Cyrus apud Xenoph. lib. 3. dicebat: Apud omnes homines peculiarem legem eſſe ut capta hoſtium civitate, victoribus cedant & capita, & in civitate opes, & Horatius epiſtol. 16. in fine: Vendere cùm poſſis, captivũ occidere noli, Serviet utiliter, ſine paſcat durus aretq́; Naviget ac medijs hiemet mercator in undis, Annonæ proſit, portet frumenta, penuſq́ue. Vnde † Græcè ſervi Soſiæ, quaſi ſervari, & liberati dicebantur, ut conſtat ex notis ad Terent. in princip. & Feſtus Pompeius de verb. ſign. pag. 201. adagium † illud: Quot ſervi, tot hoſtes, converſis verbis legendum eſſe, inquit: Quot hoſtes, tot ſervi, nimirum, quòd ad ſerviendum ſervarentur. Secvndò, ad eandem Indorum ſervitutem generaliter inducendam, expendi poteſt opinio Menchacæ d. lib. 1. controverſ. illuſt. cap. 9. num. 14. & ſeqq. ubi communem Doctorum traditionem reprehendens, quæ ſolùm ex iuſtis bellis captivitatis ac ſervitutis iura concedit, affirmare audet, † idem ius ex iniuſtis etiã acquiri, cùm leges, de hac re loquentes, nullum inter bellum iuſtum, aut iniuſtum diſcrimẽ cõſtituant, & ubi ad pręlium ventum eſt, victi victoribus ex communi omnium gentium conſuetudine ſubijciantur, ut duriora, atque immitiora dãna vitarentur, nempè neces, cruentaq́; captivorum dilaniatio, quæ non minus in bello iniuſto, quàm iuſto timeri poſſent, ſi mancipia capientium non fierent. Ad quod probandum, ultra illud Cyri, quod ſuprà retulimus, conſiderari poteſt † generale illud axioma, quod habetur 1. Petr. 2. & refertut à Salone ſup. col. 350: A quo quis ſuperatur, eius ſervus eſt, & conducunt verba D. Auguſtini lib. 3. de liber. arbitr. cap. 10. ubi † ſervitutes hominum, ferè inſtar pecudum, admiſſas eſſe inquit, æquitatiq́ue conſonum putat, ut qui aliquem ceperit, ei dominetur, ſic etenim habet: Nam & illud appenſum eſt æquitatis examine, ut nec ipſius diaboli poteſtati negaretur homo, quem ſibi male ſuadendo ſubiecerat. Iniquam enim erat, ut ei, quam ceperat, non dominaretur. Et † cùm bellũ ex utraque parte iuſtum invenire, vix poſsibile ſit, ut advertit idem Mẽcha. ſup. num. 15. & diſputat Sotus lib. 5. de iuſt. & iur. q. 1. art. 7. Covarruv. in. dict. reg. peccatum, 2. par. §. 10. num. 6. & alij, quos inſrà num. 76. citamus, ſi ſuprà dictum diſcrimen admitteretur, ex nullo ferè unquam bello capti ab uno ex victoribus, iniuſtam cauſam fovẽte, ſervi effici † poſſent, quod nuſquam militaris uſus admiſit, l. 1. D. de Senat. ibi: Quod nuſquam relatum eſt, nec uſquam receptum. Tertiò † facit, quia etiã citra belli cauſam ſervitutis iura exerceri poſſe videntur, quotieſcunque quis hominẽ capit, cum quo ſuis nulla ſunt hoſpitij, neque amicitiæ fœdera, qualitercunque in eius poteſtatem pervenerit, ut docet † Põponius in l. poſtliminij 5. §. 1. D. de captivis, cuius hæc ſunt verba: In pace quoque poſtliminium datum eſt. Nam ſi cum gente aliqua neque amicitiam, neque hoſpitium, neque fœdus amicitiæ cauſa factũ habemus, hi hoſtes quidem non ſunt, quod autẽ ex noſtro ad illos pervenit, illorum fit: & liber homo ab eis captus, fit ſervus eorum. Idemq́ue eſt, ſi ab illis ad nos aliquid perveniat. Hoc quoque igitur caſu poſtliminium datum eſt: quem textum ita generaliter intelligit, & elegantem appellat Covarr. in dict. reg. peccatum, 2 par. §. 11. num. 8. verſic. Imò & Romani, dicens, † Romanos ius captivitatis, & poſtliminij etiam cum ijs obſervandum conſtituiſſe, qui nec latrones, nec pyratæ, nec hoſtes publici eſſent, modò cum eis nullam amicitiam, nullum hoſpitij ius contraxiſſent: & ſequitur Pet. Gregor. lib. 11. de Repub. cap. 15. num. 2. Et † ad Indos noſtros, cum quibus nobis olim nulla neque amicitia, imò neque cognitio erat, ſpecialiter accommodat Petr. Bellinus in tract. de bello, & re militari, 2. par. tit. 12. num. 5. qui eſt in 16. tom. tract. ubi ſic ſcriptũ reliquit: Meritò igitur Hiſpani Indos illos Occidentales ab Orbe noſtro diviſos, & Græcis, ac Latinis incognitos, periculoſa, atque audaci navigatione noſtro avo inventos, auſpicijs quidem Hiſpanicis, & Ferdinandi, atque Iſabellæ Regum, demumq́ue Caroli V. huius nominis Cæſaris, ac Regis, opera tamen, & labore Italici viri Chriſtophori Columbi Ianuenſis, meritò inquam Hiſpani Indos illos in ſervitutem trahebant, lege illa poſtliminij ita concedente. Maximè cũ prædicti Indi infideles eſſent, quos per † conſequens Chriſtianorũ hoſtes eſſe conſtat ex l. fin. & ibi Bald. C. de capt. adeò ut in Eccleſia capi poſsint, ut per Oldrad. conſ. 54. & per Franc. Aretin. in auth. navigia, C. de furtis. Qvartò, nonnulli eâ conſideratione moventur, quòd cùm Barbari iſti ex illis hominibus eſſent quibus † naturam ſtannum dumtaxat infudiſſe, nihil autem auri, vel argenti, tradit Plato lib. 3. de Repub. col. penult. relatus à Matienzo in Dialogo Relat. 5. part. cap. 4. num. 10. cui convenit Ariſtot. lib. 1. Polit. cap. 3. in fin. Et à † Noſtris exculti fuerint, & inſigni eo beneficio affecti, ut in veri Dei cognitionem, & Evangelij lucem venirent, non fuit multum, ut in præmium ſibi eos ſervos efficerent, quemadmodũ † in Æthiopum captivitate contingit, quæ à Luſitanis frequentatur, quam hoc titulo & colore, à quibuſdam defendi teſtatur Sotus in 4. diſt. 5. q. un. art. 10. pag. 270. Salon ſup. col. 352. verſ. Nec valet, Molina qui ſe ita accepiſſe ab Æthiopum mercatoribus, inquit de iuſt. & iure, tract. 2. diſp. 34. col. 167. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. cap. 2. pag. 10. & diximus ſup. lib. 2. cap. 7. numer. 69. & 70. Quibus † addo Plinium lib. 15. cap. 1. ubi de miſerabili ſorte loquens, quâ gens Cauchorum in ſuis provincijs utitur, ſubdit: Et hæ gentes ſi vincantur hodie à populo Romano, ſervire ſe dicunt. Ita eſt profecto, multis fortuna parcit, in pœnam, & Claudian. carm. 43. in 3: Nunquam libertas gratior ulla Eſt ſub Rege Pio. Præſertim cùm multi ex his infidelibus, qui Noſtrorum mancipium & ſervitutem deducebantur, in † eos rebellaſſent, apoſtataſſent, vel citra aliquam bellorum iniuriam ab alijs Indis emerentur, ac permutarẽtur; qui cùm inter ſe inteſtinis, ut plurimum, bellis arderent, quos ex hoſtibus capiebant, Hiſpanis vendebant, aut permutabãt, vel ſe ipſos, ob pretium participandũ, venundari patiebantur. In quibus ſaltem, & in illis, qui ab his fuiſſent procreati, dubium non eſt, quin Noſtri iuſtum titulum iure gentiũ acquirerent, Levitic. cap. 25. Exod. 21. & 22. d. l. ex hoc iure, dict. §. ius autem gentium, & dict. §. ſervitus, & §. ſervi, inſtit. de iure perſon. cum ſimilibus ſuprà relatis, iũctâ l. alienatio 67. D. de contrahend. empt. l. traditio cum alijs, D. de acquir. rer. dom. Quâ etiam † ratione dictorum Æthiopum, & Iapponiorum vẽditio, ſervitus, ac commercium, quod inter nos uſitatiſsimum eſt, à viris pijs & doctis defendi, & excuſari ſolet, ut conſtat ex Navarro in Manuali cap. 23. num. 96. ubi ita inquit: Quæritur autem hìc novè, an peccent, cum obligatione reſtituendi, ementes Æthiopes, Indos, vel alios delatos è ſuis terris in alias? Reſpondeo, quòd non: ſi ſciuunt, aut probabiliter credunt, eos fuiſſe è ſe, vel ab alijs cum conſenſu eorum venditos, vel in bello iuſto captos, aliàs ſecus. Et idem in effectu ſentit Molina ubi ſup. diſp. 33. & ſeqq. & Rebell. dict. lib. 1. de obligat. iuſt. q. 9. & ſeqq. & licèt ſub dubio Fr. Thom. à Mercado in ſum. contract. cap. 20. Non † enim videtur, quòd Hiſpani dum eiuſmodi ſervos emunt, teneantur, nimis anxiè inquirere, & indagare qualiter, aut quo iure in venditorum ſervitutem devenerint, cùm ipſi quantumvis Barbari ſuas leges, & conſuetudines habeant, quibus † tam in bello, quàm in pace reguntur, l. omnes populi, D. de iuſt. & iure, & noſtrarum legum auctoritate non cenſeantur, neque earum laqueis innodentur, ut poſt Bart. num. 24. docent communiter ſcribentes in l. cunctos populos, C. de ſumm. Trinit. & in noſtris terminis, Indorum ſervitium deſendens, quos Yanaconas vocamus, adverſus Navarr. Molinam ſup. defendit Dom. Petr. Bejaranus Advocatus quondam facundiſsimus, & poſteà Argentinæ Cancellariæ Senator digniſsimus in quodã manuſcripto prædicti argumenti libello, circa finem. Et manifeſtiùs probari poteſt † ex auctoritate iuris Divini, quę extat Exod. 12. & refertur à Gratiano in c. 1. diſt. 7. ubi videmus, non extraneos modò, verùm & ipſos Hebræos ab extraneis fortè captos, & poſteà alijs Hebręis venditos, iuſtam ſervitutem ſervire, nec niſi poſt tempus ibi relatũ manumitti poſſe. Qui locus poteſt optimè ad huius rei confirmationem expendi: nam † & aliã ſimilem legis veteris auctoritatem in iudicialibus allegat Rom. Põtifex in cap. 1. de iniurijs, & in cap. afferte, de præſumpt. & alibi ſæpè. Et quòd auctoritas Scripturæ poſſit allegari ad litium deciſionem, tenet Abbas num. 4. per text. ibi in cap. 1. de officio deleg. eo tamen moderamine, & diſtinctione, quam doctè tradit Covarruv. lib. 1. var. cap. 17. num. 1. in his ſcilicet, quę iudicialia fuerunt, quatenus à lege poſitiva approbata ſunt, & in moralibus, quatenus à Christo Domino in lege Evangelica, & a natura inſtituta, non tamen ex auctoritate veteris legis, ut benè explicat Sotus lib. 2. de iuſt. & iure, art. 4. concluſ. 2. Petr. de Aragon in 2. 2. q. 87. art. 1. & Ioan. de Salas de legib. diſp. 23. per totam, ubi ponunt diſcrimen inter præcepta cæremonialia, & iudicialia illius veteris legis, poſt d. Thom. 2. 2. quæſt. 37. art. 1. & in 1. 2. q. 104. art. 3. Et conducunt † alia, quæ de ijs, qui ſe vendunt ad pretium participandũ, & de alijs verijs titulis ſervitutem legitimam inducentibus tradunt I. C. in l. 1. & 4 D. de liberali cauſa, l. nõ ideo, l. ſi miniſterium, C. eod. l. & ſervorum, l. homo liber, D. de ſtat. hom. Iuſtinian. in §. penult. inſtit. de iure perſon. D. Antonin. in ſumm. 3. par. tit. 3. §. 5. Sylveſter, & Angelus in ſumm. verb. Servitus, & latè Ludov. Molina dict. 1. tomo de iuſt. & iur. tract. 2. diſp. 36. verſ. Tertius titulus, col. 160. & ſequentib. Sed his † non obſtantibus, contraria ſententia ut verior, & longè ſecurior amplectenda eſt. Nam cùm ratio, ob quam iſtis Barbaris, & infidelibus Chriſtiani Principes dominari poſſint, † eorum converſionem, ac meliorem gubernationem reſpiciat, ut conſtat ex his, quæ lib. 2. cap. 9. & alibi ſępè retulimus. Et hoc idem in conceſſione Alexandri Sexti expreſsè, atque enixè cautum reperiatur, ubi Reges noſtros pijſsimos, & per conſequens vaſſallos ab eis miſſos hortatur, ut pro ipſorum Indorum converſione, & ſalute, omni conatu, ſtudio, & diligentia invigilent, nullis laboribus, nullis impenſis, nulliſq́ue parcendo periculis, etiam proprium ſanguinem effundẽdo, apertè conſequitur, in antiqua, & naturali ſua libertate relinquendos eſſe: nam † ſuavitas magis ad Fidei receptionem, & perfectionem conducit, ut latiùs probavi dict. lib. 2. cpa. 14. ex num. 39. & cap. 17. num. 88. cum ſeqq. & ſecundùm doctrinam Ariſtotel. D. Thomæ, & Auguſtini, & aliorum plurium, quam etiam adduxi eodem lib. 2. cap. 8. num. 119. & ſequentibus, & cap. 9. num. 22. prælatio, quę inducitur ob maiorem ſubditorum utilitatem, non tam dominantium augmentum, quàm dominandorum commodum reſpicere debet. Et idem eruditè obſervat Michaël Salon in dict. 2. 2. q. 3. de dom. art. 1. col. 348. & melius Covarr. in dict. reg. peccatum, 2. par. §. 11. num. 5. verſic. Hæc tamen, ubi ad hoc refert elegantiſſima verba Ioan. Driedoni de libert. Chriſtian. lib. 1. pag. 8. Ubi docet prædictum dominium à coacta & vili ſubiectione, & ſervitute abeſſe debere, & cum gaudio, cordiſq́ue lætitia voluntarijs obſequijs exercendum eſſe, quemadmodum & iuſti Præſides nunc imperant, non cupiditate dominandi, ſed officio conſulendi, & dirigendi. Quo † fit, ut idem D. Thom. in 1. 2. quæſt. 105. art. 1. ad 2. meritò eos Principes notet, qui populos ditioni ſuæ recenter adiectos, non tanquam filios amore paterno, ſed tanquam privignos, & advenas vitricali, ſive novercali odio proſequi ſolent. † Victores quippè cum victis (niſi contumaces & refractarij ſint) clementer, & leniter agere debent, & ne victoriæ gloria, ſævitiæ maculâ obfuſcetur: Vna gerat bellum manus, pacem altera reddat. Quia, ut præclarè inquit † Ammian. Marcellin Pernicioſi iſti ferociæ ſtatus mitigandi ſunt: omninoq́ue cogitandũ eſt, non illum vinci hoſtem ſolum, qui cadit in acie armis oppreſſus & viribus, ſed multò tutius etiam tuba tacente, ſub iugum mitti voluntarium, qui ipſa re ſenſit, nec fortitudinem in rebelles, nec lenitatem in ſupplices victori deeſſe. Quem locum, & plura alia in hanc rem opt mè expendit Simon Maiol. in dieb. Canicul. tom. 3. colloq. 2. de bellor. eventib. pag. mihi 459. & ſeqq. Pet. Fab. d. lib. 2. Semeſt. cap. 3. pag. 24. & Pat. Franc. Suarez in tract. de charit. diſp. 13. ſect. 7. ex num. 6. & diſp. 5. ſect. 5. num. 1. & ſeqq. ubi quòd ex pręcepto charitatis tenemur, non odiſſe inimicos. Et eſt videndus D. Auguſt. ad Bonifac. epiſt. 207. relatus in † cap. noli 23. q. 1. ubi bellatores monet, ut ſint etiam in bellando pacifici, utq́ue eos, quos expugnant, ad pacis utilitatẽ vincendo perducãt: & poſteà ubdit: Itaque hoſtem pugnantem neceſſitas perimat, non voluntas; ſicut rebellanti, & reſiſtenti violentia redditur; ita † victo, vel capto miſericordia iam debetur, maximè in quo pacis perturbatio non timetur. Quod præcipuè ſervandum eſt ijs, qui Fidei, & Religionis Chriſtianæ ſuſceptæ, vel ſuſcipiendæ cauſâ nobis adiecti ſunt: cùm † hi ſtatim velut filij, & vaſſalli legitimi fiant, iuxta ea, quæ tradit Clem. Alexandrinus, & eius additionator lib. 1. Stromat. cap. ult. pag. 383. neque liceat amplius illis tanquã ſervis, aut iumentis uti, ut idem Clemens oſtẽdit lib. 3. Pædagogi cap. 11. ex D. Paul. ad Coloſſenſ. 4. ubi ita dominis præcepit: Domini, quod iuſtum eſt, & æquum ſervis præſtate, ſcientes quòd & vos Dominum habetis in cœlo: & certè, ut benè ibîdem ſubiungit Gentian. Hervetus ex eod. D. Paul. ad Coloſ. 3. & ad Galat. 2. cùm ibi eſt novus homo, novus, inquã, qui in baptiſmo veterem exuit hominem, non ſit maſculus & fœmina, Gentilis & Iudęus, circumciſio & præputium, Barbarus & Scytha, ſervus & liber: ſed omnia, & in omnibus Christvs, & omnes unum ſimus in Christo, † æquũ eſt, ut domini ſe mitius non tantũ in ſubditos, verùm & in ſervos gerant, recordantes, quòd & ſervi, & domini unum, & eundem habent Dominum, Atq; huc etiã † referri poteſt illud Matth. cap. 17: Ergo liberi ſunt filij, quod latè explicans Leſsius lib. 4. de iuſtitia & iure, cap. 2. dub. 5. inquit, quòd † Fidei ſuſceptione mediante, à quintuplici ſervitute liberamur. Primò, à ſervitute peccati. Secundò, à tyrãnide diaboli, cui propter peccatũ eramus ſubiecti. Tertio, à ſervitute concupiſcẽtiæ, cui gratiâ deſtituti ſerviebamus. Quartò, à ſervitute legis moralis. Quintò, à ſervitute legis veteris, præſertim cæremonialis, cuius iugum erat valdè grave, & quaſi importabile, ut conſtat ex verbis D. Petr. Act. 15. Quapropter D. Auguſtin. lib. 1. de ſermone Domini in monte, cap. 19. relatus à Mornacio in l. iuſtiſsimè, de ædil. edict. Nõ oportere, inquit, Chriſtianum † ſic poſsidere ſervum, quomodo equũ aut argentum, quanquam fieri poſſit, ut maiore pretio valeat equus, quàm ſervus, & multò magis aliquod aurum, vel argentum: hominem enim homo tanquam ſemetipſum diligere debet. Et Pat. Ferdin. Rebellus lib. 18. de oblig. iuſt. quæſt. 23. ſect. 5. utiliter reſolvit, Romanum Pontificem † non ſolùm poſſe favore Fidei legem ferre, ſed imò ut ferat expedire, ut quicunque ex infidelitate ad Fidem Christi converſus, & baptizatus fuerit, omni humanâ ſervitute fiat liber. Quod † pro Iudæis à pluribus Romanis Pontificibus iamdudum ſancitum eſſe, oſtendimus ſup. lib. 2. cap. 10. ex numer. 73. & cap. 17. num. 3. & ſatis † conſtat ex Extravag. 2. de Iudæis in communibus, ubi Papa ſtatuit, eos moleſtandos non eſſe, nec ſuis bonis privandos, præcipitq́ue Rectoribus, & ſingulis officialibus, ne ullam illis moleſtiam inferant, nec ab alijs inferri permittant, ſed ipſos ab iniurijs & moleſtijs protegant, & defendant: ut ſic de ſervitute ad libertatem tranſijſſe percipiant, nec redire prætextu mendicitatis horribilis ad dimiſſam perfidiam compellantur, quę allicere debent Iudęos ad Fidẽ Chriſtianam ſumendam. Quamvis † hoc parum ſervari tradat, & iuſtè doleat Petr. Surd. in tract. de ſententijs proviſion. art. 3. gloſſ. ult. verſ. Decimo quartò. Quia ex uſurpatione tyrannorum, & Principum, in quorum territorijs convertuntur, omnibus bonis ſpoliari ſolent, & multis iniurijs, & ludibrijs affici; quod in cauſa eſſe inquit, ut pauci convertantur; necnon etiam † ut qui de novo ad Fidem noſtram converſi ſunt, miſerabilium perſonarum numero haberi ſoleant, eorumq́ue privilegijs uti debeant, ex doctrina Innocent. in cap. Iudæi, de Iudæis, Barbat. in cap. ſignificantibus, de offic. deleg. in fine, & Palac. Rubeus in cap. per veſtras, notab. 2. numer. 11. Et generaliter, quoſcunque Servos, quos Eſclavos dicimus, Romæ Baptiſmum ſuſcipientes, & ad conſervatores urbis pro petenda libertate confugientes, eâ ex antiqua eiuſdem urbis conſuetudine donari ſolitos, apertè conſtat ex conſtitutionibus Pauli III. & alijs Rom. P P. quas refert Pet. Matthæus in ſua ſumma, pag. 536. ubi illã conſuetudinem reintegrari & obſervari iubent. Quam ſententiam iuvat etiã, quòd cùm Indi ſubacti Chriſtiani ſint, imò & ad eum finem ſubigantur, ut Chriſtianam Religionem recipiant, ſervi effici nullatenus poſſunt. Nam † recepta iam, communi omnium Chriſtianorum iure, conſuetudo introduxit, ut Chriſtiani à Chriſtianis capti, ſervi non eſficiantur: cùm omnes ſub uno Crucis ſigno militent, unicamq́ue Rempublicam conſtituant, & eiuſdem Dei urbis cives, & participes ſint, atque adeò inter eos legis Corneliæ, & poſtliminij fictiones non obſervãtur, ut docent Bartol. & reliqui communiter ſcribentes in l. hoſtes, D. de captivis, Abbas Panorm. & alij in cap. ſicut 3. de iur. iurand. Ioan. de Terrarubea contra Rebell. tractat. 1. artic. 10. verſic. Decimaſeptima concluſio, fol. 93. coi. 4. & plures alij, quod refert, & ſequitur Covar. in dict. regul. peccatũ 2. par. §. 11. numer. 6. Boërius deciſ. 178. Lælius Zechi. de Princip. lib. 1. cap. 5. numer. 4. pag. 90. Petr. Vinsfeldi de iniur. cap. 8. quæſt. 2. concluſ. 10. pag. 550. Anton. Coſtanus var. quæſt. iur. cap. 4. ex num. 20. Petr. Matthæus ubi ſup. pag. 537. Salon dict. art. 1. col. 350. verſic. Circa hanc ultimam, Bañez dict. 2. 2. quæſt. 40. artic. 1. dub. 12. in princip. Victoria de iure belli, numer. 42. Pat. Franc. Suarez in tract. de legib. lib. 2. cap. 20. num. 8. pag. 115. & in tract. de charit. diſp. 13. ſect. 7. ex num. 13. Pat. Salas in tract. de legib. diſp. 2. ſect. 3. num. 22. & diſp. 20. ſect. 3. num. 12. P. Molina de iuſtitia & iure, tract. 2. diſput. 33. col. 158. & diſp. 117. col. 461. Ioſeph. Gonçalez var. quæſt. cap. 38. num. 40. Caliſtus Remirez de lege Regia Arag. §. 30. num. 56. Simon Maiolus dict. colloq. 2. de bellor. event. pag. 28. & 430. Marquez in dict. lib. 1. cap. 2. & noviſsimè Ægid. Bened. in. l. ex hoc iure, de iuſt. & iure, tom. 1. cap. 1. num. 7. & ſequenti, quod in Gallia ita obſervatur, ut non ſolùm ibi nulli homines ſervi efficiantur, verùm ubi ſemel eius finibus exteræ gẽtis ſervus pedem intulerit, ex peculiaribus eius legibus, liber conſtituatur, ut docet Bodinus lib. 1. de Republica capit. 5. Rebell. de obligat. iuſt. lib. 1. q. 13. n. 7. & Anton. Mornacius in l. vetus, quęſt. 75. D. de uſufr. Et † hunc morẽ Chriſtianos in ſervitute non detinendi, ſed acceptâ interdũ pecuniâ aliquâ, quaſi in capientium præmium, facilè dimittendi, iuſtiſsimum & ſanctiſsimum eſſe agnoſcunt DD. ſuprà citati, quamvis eum damnet Balduinus in §. ſervi autem, n. 12. & 13. inſt. de iure perſon. Sed ne longè petitis argumentis, & emendicatis, quod aiunt, ſuffragijs uti videamur, in † noſtrorum Indorum ſpecie, omnimodam eorum libertatẽ agnoſcunt, & defendũt Epiſcop. Chiapenſ. in tract. comprob. ſuprem. dom. Ind. fol. 74. & in tractat. de las Encomiendas, ratione II. Petr. Malferitus in conſ. 769. apud Mandell. lib. 4. numer. 25. & 101. Victoria paſsim in 1. relect. de Ind. inſulan. num. 23. in fine, & relect. 2. num. 6. & ult. Banez in 2. 2. q. 10 art. 10. per totum, & præcipuè col. 534. verſ. Ex his ſequitur, Salõ ubi ſup. col. 551. verſ. Ex his ſequitur, Gregor. Lop. in. l. 5. tit. 14. part. 3 verb. Que ſi el ſeñor, Molina dict. tract. 2. diſput. 35. & diſp. 106. in fine, Rebellus d. lib. 18. quæſt. 23. ſect. 5. Ioan. Matienzus in l. 12. tit. 19. lib. 5. Recop. gloſſ. 1. numer. 3. Fr. Eman. Roder. in quæſt. Regular. 2. tom. q. 99. art. 4. Fr. Ioan. à Torquemad. in Monarchia Indiana lib. 5. cap. 14. & lib. 17. cap. 19. Hieron. Benzo, & eius additionat. lib. 4. hiſtor. Americæ cap. 17. & 18. Matienzus & Azevedus in l. 12. tit. 10. lib. 5. Recop. idem Azeved. in l. 8. tit. 9. lib. 3. Recop. & elegantiſsimus Pat. Ioſeph. Acoſta de procuran. Ind. ſalute, lib. 2. cap. 7. pag. 235. ubi ita concludit: Atque illud tanquam totius actæ cauſæ firmamentum adijcimus, quòd cùm in omnibus Regnis Indiarum tam multa prælia commiſſa ſint, & tot nationes ſubactæ, nullum tamẽ genus Indorum ſervituti ſubiecit Regia lex, quin potius Indos omnes & liberos eſſe, & ſuis rebus liberè uti declaravit, graviſſimis pœnis propoſitis, ijs, qui veluti iure belli captos ſibi manciparent. Quod etiam Nos, aliud agẽtes, tetigimus & probavimus ſuprà lib. 2. cap. 8. num. 78. & cap. 9. num. 17. & 74. ubi inter alia meminimus † piæ illius, & elegantis Pauli III. R. P. deciſionis, quâ Indos omnes utriuſque Indiæ, Orientalis ſcilicet, & Occidentalis veros homines eſſe, declaravit, & licèt extra Christi Fidem exiſterent, libertate tamen ac rerum ſuarum dominio privatos, & privandos non eſſe, ſed eſſe verè liberos, & non ſervos, & ad Fidem Chriſtianam verbi Dei prædicatione, & exemplo bonę viæ invitandos eſſe, ac ſecus quidquid fieri contigerit, irritum & inane. Quod ut melius impleri poſſet, & aliæ ſimul iuſsiones Regum noſtrorum ad eundem finem tendentes, huius rei curam & executionem Illuſtriſs. Cardinali Taveræ Archiep. Tolet. his pijſſimis verbis iniunxit: Paulus Papa III. &c. Dilecte fili noſter, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Paſtorale officium erga oves nobis cœlitus creditas, ſolerti ſtudio exercentes ſicut earum perditione affligimur, ita promotione lætemur, & non ſolùm illorum bona opera laudamus, ſed ut votivis perfruantur eventibus Apoſtolicæ meditationis curas diffuſius interponimus. Ad noſtrum ſiquidem pervenit auditum, quòd Chariſſimus in Chriſto filius noſter Carolus Rom. Imperator ſemper Auguſtus, qui etiam Caſtellæ, & Legionis Rex exiſtit, ad reprimendos eos, qui cupiditate æſtuantes, contra humanum genus inhumanũ gerunt animum, publico edicto omnibus ſibi ſubiectis prohibuit, ne quiſquam Occidentales, aut Meridionales Indos in ſervitutem redigere, aut eos bonis ſuis privare præſumat. Nos igitur attendentes Indos ipſos, licèt extra gremium Eccleſiæ exiſtant, non tamen ſua libertate, aut rerum ſuarum dominio privatos, vel privandos eſſe, & cùm homines, ideoq́ue fidei & ſalutis capaces ſint, non ſervitute delendos, ſed prædicationibus, & exemplis ad vitam invitandos fore, ac proptereà etiam Nos talium impiorum tam nefarios auſus reprimere; & ne iniurijs, & damnis exaſperati, ad Chriſti Fidem amplectendam duriores efficiantur, providere cupientes. Circumſpectioni tuæ, de cuius rectitudine, providentia, pietate, & experientia in his, & alijs ſpecialem in Domino fiduciam obtinemus, per præſentes committimus, & mandamus, quatenus per te, vel alium, ſeu alios, præfatis Indis omnibus in præmiſſis efficacis defenſionis præſidio aſſiſtens, univerſis & ſingulis cuiuſcunque dignitatis, ſtatus, conditionis, gradus, & excellentiæ exiſtentibus ſub excommunicationis latæ ſententiæ pœna, ſi ſecus fecerint, ipſo facto incurrenda, à qua non niſi à Nobis, vel Romano Pontifice pro tempore exiſtente, præterquàm in mortis articulo conſtituti, & ſatisfactione prævia abſolvi nequeant, diſtrictius inhibeas, ne præfatos Indos quomodolibet in ſervitutem redigere, aut eos bonis ſuis ſpoliare, quoquomodo præſumant: ac contrà non parentes ad declarationem incurſus excommunicationis huiuſmodi, ac ulteriora procedas, & alia in præmiſſis, & circa ea neceſſaria, ſeu quomodolibet opportuna ſtatuas, ordines, & diſponas, prout prudentiæ, probitati, & religioni tuæ videbitur expedire. Super quibus tibi plenam & liberam facultatem concedimus per præſentes, in contrarium facientibus, non obſtantibus quibuſcunque. Dat. Romæ apud S. Pet. ſub annulo Piſcatoris die xxiij. Maij, m. d. xxxvij. Pontificatus noſtri anno tertio. Bloſius. Et idem ſenſiſſe, ac iuſsiſſe † videtur Clemens IIX. dum in alio Brevi Apoſtolico, ad has provincias miſſo, ſic exorditur: Nos igitur etiam ad partes à Curia Romana longo terrarum, mariumq́ue intervallo diſtantes, aciem noſtræ Maieſtatis reflectentes, ac Chriſti fideles illarum partium, tanquam teneros novæ plantationis palmites ſuavi manſuetudinis imbre irrigare volentes. Sed in hoc dici vix † poteſt, quantum Regum Catholicorum cura, piuſq́ue & ſolicitus labor ſplendeat, cùm tam vivi, quàm morientes nihil prius, aut antiquius habuerint, quàm Indorum ſpirituali & temporali ſaluti conſulere, & eorum audaciam compeſcere, qui illos in ſervitutem, quovis colore quæſito, ducere præſumebant. Quod ſatis oſtendit clauſula teſtamẽti Eliſabethæ Reginę Catholicę, & enixæ iuſsiones, quas in cap. præcedenti ex numer. 28. congeſsimus, & plurimæ alię, quarum luculentam narrationem facit Anton. de Herrera in dict. hiſtor. gener. Ind. decad. 1. lib. 1. cap. 7. 11. & 12. & lib. 7. cap. 12. & decad. 2. lib. 1. cap. 3. ex quibus conſtat, ſummo ſemper ſtudio curaſſe, & omnibus Ducibus, Gubernatoribus, ac militibus ſub graviſsimis pœnis in mãdatis & inſtructionibus præcepiſſe, ut Indos in ſua naturali libertate relinquerent, eodemque iure, ac cæteros ipſorum Regum vaſſallos cenſerent; ſerioq́; † & nimis aſperè Chriſtophoro Columbi exceſſum reprehendiſſe, quòd tercentos Indos ex inſula Sãcti Dominici in Hiſpaniã miſerat, & inter amicos, tanquàm ſervos, per procuratores ſuos diſtribui mandaverat, eoſq́ue in patriam reduci & libertate donari ſub mortis interminatione iuſsiſſe. Poſteà quoque, cùm † ſub Imperatore, ac Rege noſtro Carolo Quinto, petulantes aliqui milites quàm plures Barbaros ex diverſis inſulis caperent, & in alias traductos, tanquàm ſervos, imò verius tanquam pecudes venderent, & auro, margaritiſq́ue legendis, metallis fodiendis, & alijs laborioſis operibus mancipatos, abſumerent: aliæ plurimæ, & ſeveriſsimæ leges editæ ſunt, quibus omnes generaliter Indi ſuæ libertati reſtitui, in eaq́ue tueri iubentur, cauſis, & rationibus, quæ in contrarium prætexebantur, inſuper habitis. Quarum legum, & ordinationum curam ac pietatem meritò referunt, & extollunt Acoſta, Molina, Rebellus, & alij Auctores ſuprà relati, eaſq́ue his commentarijs inſerere, non gravarer, niſi omnes ferè iam typis excuſſæ reperirentur in 4. vol. ſched. ex pag. 361. ad 381. ubi etiam Indos Braſilienſes, vel ex India Orientali ad has Occidẽtales adductos, aut Maurorũ infectione perverſos, eodem iure cenſendos eſſe præcipitur. Hiſtoriam verò earumdem legum, & crebras, ac ſingulis fermè diebus repetitas, ad eas ferendas, & efficaciùs exequendas conſultationes, paſsim, ultra alios, in ſuis decadibus narrat, & colligit Anton. de Herrera in d. hiſt. gener. Ind. decad. 3. lib. 9. cap. 2. & lib. 10. cap. 10. & decad. 4. lib. 4. cap. 3. & 10. lib. 5. cap. 2. lib. 6. cap. 9. lib. 9. cap. 14. lib. 10. cap. 5. & alibi ſæpè. Et licèt † aliquando bellum geri, & ſervitutis iure uti permiſſum fuerit adverſus nonnullos Indos Canibales, Caribes, & Chichimecas vocatos, & adverſus alios, qui nimis Barbari, & rebelles eſſe dicebantur, vel antropophagi, aut omnino efferati, & inhoſpitales, Regibus, Regijſq́ue Conſiliarijs, ſiniſtris quibuſdam relationibus deceptis, verius quàm informatis, ut refert idem Herrera decad. 1. lib. 6. cap. 10. lib. 8. cap. 12. lib. 9. cap. 13. lib. 10. cap. 16. & decad. 2. lib. 1. cap. 8. lib. 2. cap. ultim. lib. 10. cap. 5. & decad. 3. lib. 8. cap. 10. & decad. 4. lib. 7. cap. 6. Poſtmodum tamen ſecurius, & congruentius viſum fuit, ut prædictis permiſsionibus non obſtantibus, hi quoque Indi naturali ſuæ libertati reſtituerentur, & ſuavioribus, quibus fieri poſsit, medijs ad Christi caulas, & voluntariam noſtrorum Regum obedientiam adducerentur, ut conſtat ex l. 21. Indiar. quam refert, & laudat Matienzus in l. 12. titul. 10. lib. 5. Recop. gloſſ. 1. num. 3. & ex alijs plurimis, quæ habentur in dict. 4. vol. ſchedul. Etenim, † etſi inficiandum non ſit, aliquando Indos apoſtatas, contumaces, & noſtris inſidiantes, aut rebellantes, bello puniri, & ſervitutis iugo compeſci poſſe, ut de Indis Chilenſibus, & alijs diximus ſuprà hoc libro cap. 4. num. 6. & ſequentibus. Cùm tamen † primis illis temporibus nimis à Ducibus & militibus in capiendis, & vendendis quovis colore Indis, exceſſum fuiſſet, ut probat, & plorat Epiſcop. Chiapenſis in peculiari tractat. de Indis, qui effecti ſunt ſervi, & Anton. de Herrera decad. 1. lib. 8. cap. 9. ſanctè, & prudenter omnes indiſtinctè propter dubium libertate donari noſtri Reges ſtatuerunt, ut benè conſiderat idem Epiſcopus Chiapenſ. & Molina de iuſtitia & iure, dict. tractat. 2. q. 35. in princip. ubi adducit ſimile † de filijs parvulis Granatenſium rebellium, qui à Pijſsimo Rege noſtro Philipo II. liberi etiam declarati ſunt propter opinionum varietate, licèt eidem Auctori verè ſervos eſſe probabilius videatur, in quo eandem hiſtoriam referens, contrariam ſententiã, & ſic dictos parvulos liberos eſſe, alijs relatis, probat, & ſequitur Mag. Bañez in 2. 2. quæſt. 40. art. 1. dub. 12. col. 1122. Et facit † quod in ſimili caſu de mercatore gregis Æthiopoum, qui dubitat, an aliqui ex illis iuſtè ſervi eſſecti ſint, nec poteſt eos ab alijs diſtinguere, tradit Rebellus de obligat. iuſt. lib. 1. quęſt. 10. ſect. 1. num. 4. verſ. Addunt aliqui. Eſt enim † libertas res inęſtimabilis, ac proptereà cunctis rebus favorabilior, & cui ſemper in dubijs cauſis deferre tenemur, l. libertas, l. quoties dubia, D. de regul. iur. l. lege Iuliâ, D. de manum. teſtam. l. inter pares, D. de re iud. §. fin. inſtit. quibus ex cauſ. manum. licet, cap. licèt, de coniug. ſerv. cap. fin. de ſent. & re iud. Vnde † libertatis favore multa cõtra communes iuris regulas ſtatuta ſunt, §. fin. inſtit. de donat. & eius datio pia, & meritoria cenſetur, l. 1. verſic. Sin autem, & ibi Bald. C. de com. ſervo. cum pluribsu alijs, quæ congerit Tiraquel. de privileg. piæ cauſæ in præfat. verſic. Limita quod dictum eſt, & privileg. 9. in fine, Menchaca de ſucceſſ. progreſſu, lib. 3. §. 27. num. 18. Nihilq́ue † gratius eâ pręſtari poteſt, cùm in quacunque fortuna hominem beet, & eius privatio mortalitati comparetur, l. Paulus, §. 1. D. de fideicomm. libert. 1. ſervitutem, D. de regulis iur. ubi Petr. Faber, & Rævard. l. qui mortui, D. de verbor. ſignif. & Lucas de Pena Quintiliani locum adducens in l. 1. C. ne quis liber invitus, actum Reipub. gerere cogatur, lib. 11. cui ſimile eſt aliud D. Ambroſ. lib. 3. off. cap. 14. dum ſervitutem liberis omni ſupplicio graviorem eſſe inquit. Quo † etiam ex fonte haurire, & defendere facilè poſſumus, prædictarum legum, ſive ſchedularum, & ordinationum Regiarum praxim, dum iubent, omnes generaliter Indos de plano, ac levato (quod aiunt) velo, ſeu breviter, & ſummariè in libertate conſtituendos eſſe, quamvis ia figura, & quaſi poſſeſsione ſervitutis reperiantur, ſi domini illicò iuſto, & legitimo bello ſe eos habuiſſe nõ demõſtraverint, quibus hoc in caſu probationis onus iniũgitur. Sic enim earum verba habent, & pręcipuè legis anni 1543. & epiſtolæ anni 1545. miſſæ ad Regiam Cancellariam inſulæ Hiſpaniolæ, & alterius anni 1548. & ſchedulę anni 1553. miſſæ ad Cancellariam Mexicanam, quæ extant dict. 4. tom. pag. 370. & ſequentibus: Ordenamos i mandamos, que las Audiencias de las nueſtras Indias, llamadas las partes, ſin tela de juizio, ſumaria i brevemente ſo la verdad ſabida, pongan en libertad à los Indios que ſe huvieren hecho eſclavos contra razon i derecho, i contra las proviſiones, è inſtrucciones por Nos dadas, ſi las perſonas que los tuvieren por eſclavos no moſtraren titulo como los tienen, i poſſen legitimamente: i la orden que cerca de ello debeis tener, es, que en lo que toca à los eſclavos hechos por via de guerra, ante todas coſas, ſin eſperar mas probança, ni aver otro mas titulo, ſin embargo de qualquier poſſeſſion que aya de ſervidumbre, ni que eſtèn errados, pronuncieis por libres todas las mugeres de qualquier edad, i todos los varones niños que eran de catorze años abaxo al tiempo que los tomaron, que ſe ayan tomado en qualquier guerra, entradas, ò rancherias, que ſe ayan hecho en tierra de Indios, amigos, ò enemigos, porque eſtos no ſe pudieron hazer eſclavos, aunque fueſſe por ocaſion de rebelion. I a los que ſe huvieren hecho eſclavos en guerra, que no ſean de los ſuſodichos, ſi el poſſeedor no probare, que el Indio que tiene por eſclavo fue avido en guerra iuſta, i que ſe guardò i cũplio en ella las diligencias i forma dada por Nos, darlosheis por libres, aunque no ſe pruebe por los Indios coſa alguna, por manera que cargueis la probança al poſſeedor, i no al Indio, aunque eſtèn herrados, i tengan carta de compra, ò otros titulos de poſſeedores de ellos, porque eſtos tales por las preſunciones que tienen de libertad en ſu favor, ſon libres, como vaſſallos nueſtros, &c. Et idem ſeriò, graviterq́ue præcipitur in ordination. anni 1563. datis huic Regię Cancellariæ Limenſi, & alijs Indiarum, capit. 70. ibi: Procurando, que los dichos Indios ſean mui bien tratados, è inſtruidos en nueſtra ſanta Fè Catholica, i como vaſſallos nueſtros libres, que eſte hade ſer ſu principal cuidado, i de lo que principalmente hemos de tomar cuenta, i en que mas nos han de ſervir. Etenim † licèt regulariter ij, qui in poſſeſsione, & ſtatu ſervitutis morantur, ſervi iudicari debeant, l. moveor, C. de ſervis exportan. Illiſq́ue ad libertatem proclamare volẽtibus, eius probandæ neceſsitas iucumbat, l. liberis 7. §. fin. D. de liber. cauſ. l. non ideò in fine, C. eod. l. vis eius, C. de probat. l. 27. titul. 14. part. 7. cum alijs traditis ab Azone in ſumma, C. ubi cauſa ſtat. ubi hoc firmiter tenendum dicit. Vbi tamen qui ita poſsidentur, facto potius quàm iure, & per vim, ac dolum ſe in ſervitutem deductos, & detentos allegant, atque queruntur, poſſeſſor quoque, ſive detentor ſuæ poſſeſsionis titulos, & cauſas probare tenetur, ne aliàs fraudem ſuam fateri videatur, ut eiſdem illis iuribus admonemur: quibus conſonat text. in l. filius in fine, l. circa eum, l. ſi quis, D. de probat. & l. eam quæ, C. de liberali cauſa: quia ut tradit Bartol. in dict. l. liberis, §. fin. poſt gloſ. ibi verb. Dolo malo, & Paul. de Caſtro in l. ad probationem, la 2. C. de probat. poſſeſsio † vitioſa non relevat quem ab onere probationis, l. ſive poſsidetis, C. de probat. optimus text. in cap. ad decimas, de reſtitut. ſpoliat. melior textus, & in quo hæc praxis magis quàm in ſuperioribus, declaratur, † in l. 5. titul. 14. part. 3. ubi Gregor. Lupus, verb. Que ſi el ſeñor, ita in noſtris terminis notabiliter inquit: Et ex hoc patet iuſtitia illius legis editæ contra tenentes Indos in poſſeſsione ſervitutis, quæ pronuntiata fuit anno 1543. in oppido de Madrid, licèt prius data Barchinonæ anno proximo præcedenti. Et idem in ſimilibus caſibus reſolvit Otalora de nobil. cap. 2. 2. par. 3. partis principal. num. 4. Fulvius Pacianus de probation. lib. 2. cap. 19. à num. 1. & num. 9. & Zevallus pract. comm. tom. 4. quæſt. 900. à num. 121. Maximè quando contra poſsidentem extat iuris naturalis † conſtitutio, quæ omnes homines liberos, ut diximus, fecit, & niſi peculiari aliquo, & iuſto titulo in ſervitutem deveniſſe probetur, eos in primitivo illo, & naturali ſtatu manêre præſumit, ut pluribus probat Burſatus conſ. 8. num. 17. & conſ. 46. num. 23. lib. 1. Tiber. Decianus conſ. 33. num. 50. & 53. vol. 1. & latè Maſcard. de probation. vol. 2. concluſ. 977. Qvibvs ita ſuppoſitis, & probatis, parum aut nihil obſtabunt argumenta, quæ in contrarium pro Indorum ſervitute perpendimus. Nam ad primum reſpondetur, fatendo quidem ex iuſtis, & legitimis bellis ſervitutem induci, † Indos tamen nunquam, aut rarò eâ intentione, & iuſtificatione impetitos fuiſſe, ut capti ſervitutis iugo ſubmitti deberẽt, cùm potius, ut ſæpè diximus, & probavimus, pro eorum commodo, & utilitate Catholicorum Regum expeditiones ordinarentur, & eorum barbaries aut hebetudo non ſufficeret, ut in numero ſervorum civilium haberi poſſent, ut præter alios tradit Victoria dict. relect. 1. de Indis, num. 23. in fine, & in 2. relect. num. ultim. Neque etiam † ſi aliquando in Hiſpanos irruiſſe, aut rebellaſſe prætexatur. Tali enim in caſu, ut inquit idem Victoria in dict. 2. relect. num. 6. liceret quidem Hiſpanis ſe defendere & ſervato moderamine inculpatæ tutelæ, aggredientes, aut rebellantes compeſcere, non tamen alia belli iura in eos exercêre, quæ diverſa eſſe debent adverſus homines verè noxios, & iniurios, & adverſus innocentes, & ignorantes, & iuſto aliquo timore, vel terrore, ſibi caventes. Sicut etiam aliter vitandum eſt ſcandalum Phariſæorum, aliter puſillorum, & infirmorum. Et quia † nunquam poteſt iuſtum eſſe bellum, ubi nulla eo digna præceſsit iniuria, ut docet S. Thom. 2. 2. quęſt. 4. art. 1. & latè Pat. Suarez in tract. de charit. tract. 3. diſp. 13. ſect. 4. à num. 1. Secvndò † non obſtat ſecundum argumentum ex opinione Menchacæ deductum, qui etiam ex iniuſto bello iuſtam captivitatem induci poſſe, contendit. Nam hæc ſententia manifeſtè convincitur ex iuribus, & auctoribus ſuprà num. 6. citatis. Nec eam iuvat, quod Menchaca ſupponit, bellum ſcilicet ex utraque parte iuſtum dari non poſſe. Nam † licèt id quoad veritatem procedat, opinione tamen hominum, quæ ex proprijs affectionibus ſuas iniurias metitur, benè poteſt utrimque iuſtis, vel ſaltem apparentibus rationibus decertari, ut præclarè docet Victoria in relect. de iure belli, num. 32. & ſequentibus, Covar. dict. reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 6. Sotus lib. 5. de iuſt. & iur. quæſt. 1. art. 7. Gregor. de Valencia tom. 3. Comment. Theol. diſput. 3. quæſt. 16. de bello, punct. 2. verſ. Nonò certum eſt, & Pat. Suarez ubi ſup. ſect. 6. ex num. 1. & Mag. Marquez in Gubernat. Chriſt. pag. 313. Vnde qui nullam veram, aut ſaltem veroſimilem, ac probabilem cauſam ex ſua parte habet, iuſtè bellare non poterit, & longè minus tali bello captos ſibi ſervos efficere. Præterquàm quòd ut daremus ſimpliciter, ex quovis bello etiam iniuſto captivitatem induci poſſe: id † tamen procederet, ſi auctoritate Principis, ſuperiorem non recognoſcentis, tale bellum indictum eſſet, & forma ab ipſo tradita in bellando ſervata fuiſſet. Quod omnino in quovis bello inferendo deſideratur, ut conſtat ex l. 1. C. ut armor. uſus lib. 11. cap. quid culpatur 23. quæſt. 1. cap. 1. 23. quæſt. 2. Bart. in l. hoſtes num. 9. D. de captivis, Doct. communiter, præcipuè Paul. Caſtrenſ. Iaſon. & Fortun. Garcia in dict. l. manumiſsiones, & in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, Andr. de Iſernia in titul. quæ fuit prima cauſa benef. amitt. §. item ſi inter cætera, Petr. Bellin. in tract. de re militari 1. part. tit. 5. & 2. part. titul. 12. Franc. Arias in tract. de bello, & eius iuſtitia, num. 58. & ſeqq. Covar. dict. reg. peccatum 2. par. §. 11. num. 8. verſ. At hæ leges, eod. Mẽchac. dict. lib. 1. controverſ. cap. 9. num. 15. Caſtro lib. 2. de iuſta hæret. punit. cap. 14. Victoria in relect. de iure belli, numer. 53. Bañez in 2. 2. quæſt. 40. art. 1. verſ. Dubitatur quartò, col. 1182. optimè Molina, qui alios allegat d. tract. 2. de iuſt. & iure, diſput. 100. & ſeqq. Camillus Borrel. de pręſtan. Reg. Cathol. cap. 32. ex num. 3. & num. 98. & ſequentib. & noviſsimè D. Melchior de Valencia illuſt. tract. iur. tract. 2. cap. 5. num. 16. Vnde † antiquâ Auguſtali lege ita cavebatur: Si quis privatim ſine publico ſcito pacem bellumve fecerit, capitale eſto. Reiq́ue † Maieſtatis dicuntur, qui invito, aut inconſulto Principe, quovis modo audent bellum inferre, ut dixi in c. pręcedenti n. 90. Quapropter cùm ad debellandos Indos Principis auctoritas, & licentia regulariter non intervenerit, ſed imò cõtrarium ſæpèſæpius edixerint, ut paſsim provavimus, † non potuerunt ex eiuſmodi bellis in legitimam ſervitutem deduci, non magis, quàm ſi à pyratis, aut latrunculis caperentur, l. poſtliminium, §. à pyratis, l. hoſtes 24. l. latrones 27. D. de captivis, l. hoſtes, D. de verb. ſign. l. qui à latronibus, D. de teſtam. cum alijs, quę tradit Bellinus dict. tit. 12. num. 6. Covar. dict. num. 8. verſ. Ipſe denique, Gregor. Lop. Madera lib. ſingul. animad. cap. 18. num. 4. Alber. Gentilis tract. de legation. lib. 2. cap. 9. Et hic † meritò dixit Baldus in cap. 1. hîc finitur lex Conradi num. 6. in uſib. feudor. iniuſta bella eſſe manifeſta latrocinia: & magis in terminis Pat. Molina ubi ſupra, diſputat. 101. Quod etiam ubi † bellum iuſtum, & legitimum eſt, ſi tamen milites contra expreſſam, aut præſumptam voluntatem ſupremi Principis, qui bellum indixit, aut Ducum, à quibus reguntur, etiam dum ſunt in ipſo bello, aliquid excedunt, & audent, utiq́ue ſine legitima auctoritate id efficere iudicantur, ac proinde peccatum committunt, & ad reſtitutionem damnorum, quæ dederunt, tenẽtur, iuxta diſtinctiones quas ibîdem ſubiungit, apponens exemplũ in exceſſu belli Luſitanici ſub Albano Duce. Et idem in ſpecie ſervitutis ipſorum Indorum, de quibus tractamus, concludit Epiſcop. de Chiapa in dict. tract. de Indis ſervis effectis, fol. 2. Ad tertivm verò argumentum, † quod ex l. poſtliminij 5. §. in pace, D. de captivis, & Petri Bellini opinione deduximus, facilè reſpondetur, Pomponij verba, ad tuendam Indorum ſervitutem, nullo modo conducere. Nam † quamvis citra bellum, & hoſtilem cauſam, extraneas gẽtes capi poſſe, & ſervos fieri tradat; intelligi tamen debet de ijs, qui nobis inimici erant, & ſemper ad nocendum parati, licèt actu adverſus eos bellum non exerceretur, † neque hoſtes verè appellari poſſent, quia nõ erat eis ſolemni more bellum indictum, iuxta dict. l. hoſtes 24. eodem tit. & l. hoſtes 118. & l. quos nos hoſtes 234. D. de verb. ſignific. l. 7. tit. 33. part. 7. Et ea † quæ de clarigatione, & belli apud Romanos indicẽdi formâ tradunt Alciatus, Brechæus, Fornerius, Rebuf. & Gœddęus ibîdẽ, Briſſonius lib. 2. ſelect. cap. 6. & 7. Alexan. ab Alexand. lib. 1. genial. cap. 12. & Petr. Gregor. lib. 19. Syntagmat. cap. 12. D. Valencia ubi ſuprà num. 17. & 18. Et hoc eſt quod ad interpretationem eiuſdem textus adnotare voluit Accurſius ibîdem, verb. Hoſpitium, quem ſequuntur Odofredus, Alberic. & alij, & idem Albericus poſt Ioan. Fabr. in l. cùm cognatum, C. de ingen. manumiſsis. Cæterùm ſi Pomponio proponeretur gens aliqua, quæ nec uſquam nobis infeſta fuit, nec eſſe cogitabat, qualis hæc Indorum eſſe cõperitur, dubitandum non eſt, quin contrarium reſpondiſſet. Nam † ſola ratio, quòd gens illa extranea eſſet, & nullo nobis fœdere, aut amicitiâ coniuncta, ſufficiens eſſe non poterat, ad capiendos, & ſervos efficiendos illos, qui ex ea natione ad nos ſecuri, & pacifici bonâ fide adventaſſent, cùm natura ipſa inter omnes homines cognationem, & neceſsitudinem quandam conſtituat: & conſequenter alios alijs inſidiari nefas ſit, l. ut vim, D. de iuſt. & iure, cum alijs, quæ congeſsi ſup. lib. 2. cap. 13. num. 12. & 85. Præſertim cùm eodem naturali iure dictante, hominibus per regiones quantumvis extraneas & remotas peregrinandi iusſit, eoq́ue citra iniuriam privari non poſsint, ut plenè etiam obſervavi eod. lib. 2. cap. 20. num. 34. & ſequentibus. Et eodem modo reſpondêre poſſumus ad text. in l. mulier 6. D. eodem titul. de captivis, ubi mulierem a latrunculis exteræ gentis captam, & iure commercij venditam, verè ſervam effectam, & poſtliminij ius in ea obſervari Pomponius oſtendit, quamvis aliter explicet Valencia ubi ſup. num. 12. Quibus adijcio, quòd quamvis admitteremus caſu aliquo, verum, & iuſtum eſſe poſſe illud Pomponij reſponſum, ſimpliciter, & abſolutè prolatum: intelligendum planè eſſet in extero capto dum vadit ad extraneos: † non autem in extraneis, alieno Orbe quæſitis, & in proprijs laribus quietè, & ſecurè degentibus, inopinatiſq́ue noſtrorum claſsibus impetitis: quales fuiſſe conſtat hos Indos, de quibus tractamus: hi enim ob id tantùm quòd extranei eſſent, nullo iure, aut ratione ſervi effici poſſent: prout † tandem agnoſcit Pet. Bellinus dict. titul. 12. ſubijciens, hac fortè de cauſa motos Reges Hiſpaniæ, pro Chriſtiana pietate, quam ſummè colunt, iuſsiſſe, illas gentes, ſi Chriſto initiarẽtur, ſuis legibus liberas vivere. Quibus anteà nobis, nec de nomine cognitis, nihil nec nos, nec Romani ipſi (ſi eorum tempore detegerentur) imputare poſſent, cur ad offerendam amicitiã, percutiẽdum fœdus, & ius hoſpitij ineundum non acceſsiſſent. Quæ † ſingula qualiter à Romanis peragerentur, pulchre ad interpretationẽ, & illuſtrationem illius textus (quem Accurſius hac in parte non intellexit) obſervat Guillelmus Budæus in annot. poſteriorib. ad Pandect. pag. mihi 194. & ſequent. Pet. Heigius miſcell. q. 1. p. q. 11. Renat. Choppin. de doman. Franciæ lib. 3. tit. 26. à num. 19. & plures alij relati per Sebaſtian. Nævium in ſiſtemat. iur. ad eand. l. 5. & ad l. non dubito 7. eod. tit. de captivis, & diximus aliqua ſup. lib. 2. cap. 15. num. 17. Denique † quarto argumento ex ſimilitudine Æthiopum ſervorum deducto, reſpondeo, magnum quidem bonum Barbaris iſtis in Fidei, & aliarum rerum communicatione ab Hiſpanis collatum fuiſſe, hoc tamen ſervitutis irrogatione penſari non debere, quæ directo eidem bono repugnat. Nam † quamvis certum ſit, eos, qui iure gentium verè ſunt ſervi, per baptiſmi ſuſceptionẽ iure Civili, vel Canonico inſpecto, nequaquam liberos effici, cap. ſi quis ſervum 1. & 2. 17. q. 4. Cæſar Vrſilis in addit. ad Afflict. deciſ. 151. num. 9. Baeza de inope debit. capit. 17. num 31. & 32. Brun. à Sole in quæſtion. legalib. quæſt. 17. num. 35. & quæſt. 18. per tot. Decius cõſ 130. de pœna temporali loquẽs, Tiraquel. de pœn. temp. cauſa 25. Pacianus de probation. lib. 2. cap. 14. num. 20. & Caliſt. Remirez de lege Regia, §. 32. num. 14. Eos † tamen qui naturâ ſuâ liberi ſunt, Sacramentum illud fortius in ſua libertate confirmat. Quod Deus vult ſemper liberè recipi, & ſuavibus atque opportunis medijs ac modis tractari, non verò per captivitatem, aut deceptionem, ut ſup. nu, 35. & ſeqq. latius conſideravimus. Vnde meritò poſt Victoriam, Sotũ, & alios, concludit Michaël Salon in 2. 2. 1. tom. quęſt. 3. de domin. art. 1. col. 351. verſ. Ex his ſequitur, & col. ſeq. nõ aliter † Indos, & Æthiopes, qui à Luſitanis & Hiſpanis capiuntur, ſervos effici poſſe, quàm ſi volentibus Evangelium in illis regionibus prædicare, ipſi reſiſtant, & ut reſiſtentibus prædicationi Evangelicæ bellum inferatur: vel ſi ipſi exiſtentes maiores viginti quinque annorum, ſe ipſos ſuâ ſponte vendant, vel filios ſuos compulſi neceſsitate. Quod idem probat etiam Domin. Bañez in 2. 2. quæſt 10. art. 10. col. 524. verſ. Ex his ſequitur, ubi ne reſiſtẽtiam quidem adm ttit, ſi poſteà Barbari reſipiſcant, quia hoc bellum cederet in ſcandalum Evangelij recipiendi. Et magis diſſertè Ludov. Molina dict. tract. 2. diſput. 106. in fine, ubi ait, † quòd quando bellum infertur, ad liberandum, & ſubveniedum innocentibus, ut in noſtro caſu, & ob bonum eorum, nõ autem ad recuperandum aliquid proprium, neque ad vindicandum propriam iniuriam, nõ plus fas eſt bellantibus de bonis adverſariorum ſibi ſumere, & uſurpare, quàm expenſas belli, & recompenſationem iniuriarum, & damnorum, ſi quæ ab adverſarijs inter bellandum acceperunt reliqua verò debentur ijs, in quorum gratiam pugnatur. Neque magis hoc ſervitutis ius reſpectu illorum Indorum iuſt ficabitur, quos aliqui iure emptionis ſe poſsidere dicebant, eò quòd vel ipſi ſe vendidiſſent, vel ab alijs, qui eos bellis iuſtis ceperant, venditi eſſent. Nam etſi verum ſit, his modis legitimam ſervitutem induci, ut probant iura in argumento relata † in his tamen Indiarum Occident lium provincijs nunquam, aut rarò eiuſmodi bella, & iura ſervitutis exercebantur, ut benè probat Epiſcop. Chiapenſ. in d. tract. de Indis ſervis effectis, licèt Indorum mãgones hos & alios colores prętexerẽt, ad eos capiendos, ſive furandos, & ſervorum more vendendos, aut poſsidendos, atque ex alijs provincijs in alias tranſportãdos. Quas cautelas, & damna ex illis ſequuta figillatim enumerat, & reprehendit Chiapenſ. ubi ſup. Ant. de Herrer. in hiſt. gen. Ind. decad. 1. lib. 8. cap. 9. Eſtq́ue † eis ſimile, quod de Phœnicibus in Hiſpaniæ noſtræ hiſtorijs cõperimus apud Florianũ lib. 2. cap. 11. & Fr. Ioan. à Ponte in conven. utriuſque Monarch. lib. 3. cap. 15. §. 5. qui non ſolùm ab ea aurum, & argentum, & pretioſa alia furati ſunt, † quibus Tyrus, ipſorum Phœnicum Metropolis, ditiſsima, & potentiſsima inter reliquas Orbis nationes eo tempore habita fuit, ut conſtat ex Iſaîa cap. 23. Exechiel cap. 26. & ſequentib. Oſeæ cap. 9. Verùm incautos quoque Hiſpanos, varijs technis, & ſimulationibus furabantur, & Phœniciam, aliaſq́ue provincias deductos tanquàm ſervos viliſsimos diſtrahebant. Vnde † à Tago, inſigni, & aurifero Hiſpaniæ fluvio, Tagormæ, ſive Thogormæ nomen manaſſe, putat Dom. Gregor. Lop. Madera in Monarch. Hiſp. cap. 3. fol. 19. cuius mentionem fecit Ezechiel dict. cap. 27. dum inquit: De domo Thogormæ equos, & equites, & mulos adduxerunt ad forum tuum. Sed quoniam Thogormæ nomen Hiſpaniæ non convenit, ſed cuidam Phrygiæ Aſiæ Minoris provinciæ, ut docent interpretes ſuper cap. 10. Geneſ. Ioſeph. lib. 1. antiquit. cap. 6. & Pontanus ubi ſuprà, congruentius, imò expreſsius de ea accipi poterunt verba, † quæ idem Propheta ſtatim ſubnectit: Græcia, Thubal, & Moſoch, ipſi inſtitores tui, mancipia, & vaſa ærea adduxerunt populo tuo, certum eſt namque Thubal, appellationem, pro Hiſpania in ſacris litteris, & in alijs antiquis auctoribus uſurpari, ut diximus ſub. lib. 1. cap. 15. num. 51. Porrò, † qui ita homine liberos capiunt, aut rapiunt, eorum iuſtam ſervitutem non adipiſci, ſed graviſsimum plagij crimè committere, eiuſq́ue pœnis tenêri, apertè conſtat ex Deuter. cap. 24. l. 1. & per totũ, D. &c. ad. leg. Flav. de plagiarijs, l. 22. tit. 14. par. 7. Alciato lib. 1. Parerg. cap. 13. † Qui multum laborat in exponendis verbis l. ult. C. ad leg. Flav. de plagiar. quæ ſibi contraria eſſe videntur; ſed rectè ex C. Theodoſ. reſtituuntur à Duaren. lin. 2. diſput. cap. 20. ubi aliqua de eodem delicto commemorat, & plura Iul. Clar. & Baiard in prax. crim. §. fin. q. 68. verb. Plagiarius, Menoch. de arbitrar. caſu 536. & Pet. Gregor. lib. 36. Syntag. cap. 31. Et ut concederemus, aliqua bella, & ſervitutis iura inter hos Indos Occidentales cognita, & uſitata † fuiſſe, ut inter Mexicanos uſitari ſolita, tradit Chiapa ubi ſuprà, fol. 10. Anton. de Herrera decad. 3. lib. 4. cap. 17. in fine & Fr. Ioan. à Torquem. in Monarch. Indiana lib. 14. cap. 15. & feqq. Adhuc † tamen ut idem Chiapa proſequitur, multum dubitari poſſet, an Indi à noſtris hoc colore poſſeſsi, ſervi eſſe deberent, cùm ſibi de illorum bellorum iuſtificatione non ſatis conſtaret: maximè poſtquàm omnes ad Fidem converſi ſunt: † cùm ea reſtitui ſoleant, quæ modo, vel tempore infidelitatis illicitè acquiſita erant, ut dicimus in habente plures uxores, & in uſurario cap. gaudemus de divortijs, cap. poſt miſerabilem de uſuris, cap. Iudæi de conſecr. diſt. 4. cap. 1. & per tot. diſt. 11. & 12. & tractat optimè D. Auguſtinus lib. 19. de Civit. Dei, cap. 17. & 19. Tenemur † quippe Chriſtiani ex præcepto Divino ad tollendas, & evitandas malas leges infidelium, vel ſaltem ad non operandum, ſecundùm eas, ne videamur, illas approbare, ut inquit D. Paul. 1. ad Corinth. cap. 8. & ad Rom. 10. D. Thom. 2. 2. quæſt. 124. art. 5. & quęſt. 3. art. 2. Et † qui à latronibus comparaſſe ſoliti ſunt, latrones iudicari ſolent, l. incivile, C. de furtis ibi: Cavete igitur cautius negotiari, ne non tam in damna huiuſmodi ſed & criminis ſuſpicionem incidatis. Qvibvs etiam rationibus † difficilem, & cœnoſam, milleq́ue ſcrupulis plenam reputat Lud. Molina dict. tract 2. diſput. 35. & 36. Æthiopum mancipiorum nundinationem, quæ à Luſitanis plurimum frequentatur, dicentibus, ſe illos ab alijs Æthiopibus emiſſe, qui inter ſe inteſtinis bellis digladiantur. Additq́ue, paucos ex mangonibus viſos eſſe, quibus hæc negotiatio profecerit, & plura infortunia non adduxerit, quamvis nimis quæſtuoſa videatur: † ementes tamen ab illis in utroque foro ſecuros eſſe, modò non ſciant, vel dubitent, quòd illi ſervi, qui ſibi venduntur, ſunt iniuſtè, & illicitis modis quæſiti. Quod idem tandem poſt longam diſputationem reſolvunt Sotus lib. 4. de iuſt. & iure, quæſt. 2. articul. 2. Ledeſmius in 2. 2. quæſt. 18. articul. 1. dub. 11. poſt ſecundam concluſionem, & noviſsimè Auguſt. Barboſa in Paſtorali, 1. part. titul. 3. cap. 2. num. 37. Maximè ſi verum eſt, ut fama fert, quod iocalibus ad naves uſque pelliciuntur, & ad nos, velint nolint, exportantur, vel quòd plurimi parvo pretio comparantur, quod etiam efficit ſervitutem iniuſtam. Nã ad hoc, † ut quis poſsit effici ſervus in perpetuum, debet pretium eſſe æquale ſervituti, ut per Navar. in Manuali cap. 23. num. 95. & Molinam diſput. 33. col. 163. Quibus conſentit Mercatus lib 2. de contract. cap. 20. & Rebellus de obligat. iuſt. lib. 1. quæſt. 10. ſect. 1 & 2. Vbi ex num. 23. cum Molina dict. diſput. 35. concluſ. 1. & 3. de illis † mancipijs agere incipit, quæ ex India Orinentali adducuntur: & concludit, iuſtè ibi à mercatoribus, & ubique emi, ſi ex illis Regnis ſint, quibus cum bellum iuſtum Luſitani gerunt, & eodem belli tempore exportentur. Iapponienſes autem, aut Sinas ſervos effici nõ poſſe, idq́ue ſæpè Regijs Luſitaniæ ordinationibus cautum, niſi fortè ſe ipſos, aut filios ſuos cauſâ famis, vel urgentis neceſsitatis vendiderint, quod ſæpè facere ſolent. Quæ omnia notatu digniſsima cenſeo, † proptereà quòd hiſce ultimis annis plurimæ lites à dictis Orientalis Indię mancipijs ad libertatem pro clamantibus in hoc Regio Limano Conventu inſtitutæ ſunt, & variantibus iudicum ſentẽtijs terminatæ. Quidam enim eos ſtatim liberos declarabant, illarum ſchedularum ſeriem ac tenorem ſequuti, quarum ſup. ex num. 56. meminimus, & † cuiuſdam epiſtolæ Caroli V. Imper. ann. 1550. ad Prętorium inſulæ S. Dominici miſſæ, quæ habetur in 4. tom. ſched. impreſ. pag. 373. & expreſsè iubet, ne aliqui Indi ſervi in his Occidentalibus regionibus efficiantur, etiam ſi ad eas ex Orientalibus adſportentur, his verbis: Nos tenemos mandado, que no ſe hagan eſclavos ningunos Indios en ſus tierras, i anſi no avemos de permitir, ni dar lugar a que Indios algunos lo ſean, ſino libres, aunque ſean de la demarcacion del ſereniſsimo Rei de Portugal. Et alterius ann. 1570. ad Proregem Mexicanum, & Michaëlem Legaſpium Philippinarum gubernatorem directæ, eod. tom pag. 374. Quæ etiam in Indis illis in regionibus Machometis perfidiâ deceptis, idem ſervandum eſſe, his verbis edicit: Eſtareis advertido, que ſi los tales Moros ſon de ſu nacion, i naturaleza Moros, i vinieren a dogmatizar ſu ſecta Mahometica, ò a hazer guerra a voſotros ò a los Indios, que eſtã a Nos ſujectos, ò a nueſtro Real ſervicio, los podreis hazer eſclavos: mas a los que fueren Indios, i huvieren tomado la ſecta de Mahoma, no los hareis eſclavos por ninguna via, ni manera que ſea, ſino procurareis de los convertir i perſuadir por buenos i licitos medios a nueſtra ſanta Fè Catolica. Alij verò iudices cùm † viderent leges Caſtellani, & Luſitani Regni diverſas eſſe, & utrumque proprijs ſuis ordinationibus & cõſuetudinibus gubernari, licèt iam ſub eodem Rege eſſe cœperit, non audebant facilè pro Orientalium Indorum libertate ſententiam ferre, ſi eorum poſſeſſores iuſtos, & legitimos titulos exhiberent, iuxta illarum regionum praxim, & conſuetudinem Epiſcoporum, & Regiorum Auditorum auctoritate munitos. Neque prædictis ſchedulis horum ſervorum ius olim & nunc in Orientali India, & in Luſitania & Nova Hiſpania ſervatum, temerè immutandum eſſe dicebant, l. minimè, D. de legibus, l. ſi quando, C. de inoff. teſtam. In quo opinionum, & argumentorum conflictu, Ego † Imperatoris conſilium ſequutus in l. ſi aviam, C. de ingen. manum. Si cum peritioribus tractatum habuiſſes, facilè cognoſceres, per litteras de hac quæſtione conſului præſtantiſsimum, & eruditiſsimum virum Dom. D. Antonium de Morga, Quitenſis nunc Senatus meritiſsimum Præſidem, qui in Philippinis inſulis, & alijs adiacentibus, pluribus annis Gubernatoris officio functus, quæ ibîdem cum his mancipijs Orientalibus ſervarentur, melius, & penitius intelligere poterat. Qui mihi, ultimæ opinioni adhærens, reſpondit, aliquas eſſe Orientalis Indiæ provincias Maurorum, ut plurimùm, colluvione, & infectione permixtas, Iavos nempe, Malaios, Bengalas, Macazares, Buzarates, Endes, & ſimiles, cum quibus Luſitani iuſtis, & legitimis bellis quotidie decertant. Et mancipia, quæ in illis capiuntur, Luſitanis legibus, & Cõciliorum Provincialium declarationibus capientibus cedere, & ab eis vendi, atque ab emptoribus ubique legitimè poſsideri, dummodo iuſtæ captivitatis titulos habeant, iuxta formam ab eiſdem Concilijs præſcriptam; cum alijs verò Regnis, ſeu provincijs, Luſitanis fœdere iunctis, illorumq́ue, ut dicunt, in armis, ſocijs, utpote Cambaya, Pegù, & quibuſdam alijs, ſervitutis iura neutiquam exerceri: neque † etiam cum Sinis, & Iapponienſibus, niſi fortè iſtorum aliqui ſe, aut filios ſuos propter famem, aut aliam urgentem neceſsitatem, ob pretium participandum voluntariè vendiderint; quod patrijs eorum legibus ac moribus licitum, & uſitatum eſt: quo tamen in caſu perpetuæ ſervituti non mancipãtur, ſed temporali famulitio, eatenus duraturo, quatenus ad acceptum pretium compẽſandum, iudicibus, qui de hoc inquirũt, ſufficiens eſſe videbitur. CAPVT IIX. et vltimvm. In quo Auctor volumen alterum de peculiari Indiarum iure, ſive de iuſta earum gubernatione promittit: & quid in eo tractare intẽdat, Laconica brevitate recẽſet. Et Paræneſim ſive admonitionem ſubnectit adverſus eos, qui miſeros Indos iniurijs, & moleſtijs afficiunt. SVMMARIVM Capitis IIX. -  1 Gubernationem Indiarum, quæ contingunt, Auctor in altero volumine edere parat. -  2 Fas eſt opere in longo, ſomnum obrepere. -  3 Guſtus emptorem vocat. -  4 Auctor tractatum gubernationis Indiarum quinque libris diviſum habet, & quid in illis agere intendat, breviter aperit. -  5 Auctoris paræneſis, ſive admonitio pro Indis diligenter in Fide inſtruendis, & humaniter pertractandis. -  6 Fidei propagatio in ſuavitate, non in atrocitate conſiſtit, ut & patria poteſtas. -  7 Converſorum primordia blandis refovenda ſunt modis. -  8 Iugum Chriſti ſuave eſt, ex D. Matth. cap. 11. & Pſal. 33. -  9 Indi ſi poſt Chriſtianam Religionem ſuſceptam gravius opprimantur, eius ſuavitatem non credent. -  10 Deuteron. locus cap. 28. pro Indorum querimonijs expenditur. -  11 Indi hodie peiore conditione eſſe videntur, quàm Iudæi olim in Ægypti captivitate. -  12 Iudæi in Ægypto graviter vexati fuerunt. -  13 Iudæorum captivitas in Ægypto 85. annis duravit, & in ea valdè multiplicati ſunt. -  14 Iudæorum multiplicationem in medijs laboribus Ægypti in rubo Moyſis Deus ſignificavit. -  15 Indi brevi tempore valdè diminuti reperiuntur, & quid cum Daniele, & D. Paulo de ſuis miſerijs dicere poſſint? -  16 Ieremiæ verba lamentat. 5. ad Indorũ ærumnas accommodantur. -  17 Chriſtiani labores, & iniurias, quæ Indis inferuntur, potius inſe ſuſcipere, quàm in illis permittere deberent. -  18 Fidei meditatio quietum, & vacuum ab alijs curis animum deſiderat. -  19 Labores, & onera, qui alijs imponunt, & ipſi ea non tangunt, in Evangelio reprehenduntur. -  20 Pax citra ullum ſcandalum promittitur diligentibus legem Dei, Pſalm. 118. -  21 D. Paulus multa in ſe paſſum dicit, pro lege Dei promulganda. -  22 Regis gentium iura, & conditiones, quas refert Scriptura 1. Reg. 8. ea, quæ cum Indis fiunt, demonſtrare videntur. -  23 Regis Tyranni effigies, & mores referuntur 1. Reg. 24. Boni autem & iuſti Deuter. 17. 14. -  24 Lignum fumigans, quod Deus Iſaiæ 42. & Matth. 12. non extingui præcipit, Gentiles recenter converſos ſignificat. -  25 Indos deſtruunt multi, qui ſtruere deberent: & quid de illis cum Iſaia, & Davide, & Chriſto Dom. Math. 23. dicere poſsint? -  26 Exceſſus, qui in Indos fiunt, quibus potiſsimum debeant imputari? -  27 Inferiorum ordinum culpæ ad deſides Rectores referuntur. -  28 Prælati, & Magiſtratus monentur, ut pro Indorum defenſione laborent. -  29 Iuſtitiæ in ſtudio omnis Regum ac Magiſtratuum cura eſſe debet. -  30 D. Bernardus in quo laudet quendam Eborenſem Archiepiſcopum? -  31 Pax, quæ erga Indos exercetur, non debet cum bello de crudelitate certare. -  32 Legum humanarum pœnas ſi fortè effugiant ij, qui Indos affligunt, Dei oculũ & ſupplicium non effugient. -  33 Deus omnia vigilanter attendit, & humilium iniurias vidit, & punit. -  34 Iniurias, Indis factas, Deus miraculosè aliquando vindicavit. -  35 Divitiæ iniuſto Indorũ ſudore partæ, dominis exitio ſunt. -  36 Adagia Aurum Toloſanum, & Equus Seianus, quid ſignificent? -  37 Proverb. locus 12. 27. & 13. 11. de divitijs iniuſtè partis, exponitur. -  38 Peccata iniuriæ humilibus factæ, non ſolùm privatorum, verùm & multorũ Regnorum cladem attulerunt. -  39 Hiſpaniæ Regnum ob peccata aliquoties punitum legitur. -  40 Regnorum fœlicitas ut duret, requiritur eadem virtus, & prudentia in conſervando, quæ in acquirẽdo, ex Polybio. -  41 Deum Auctor precatur, ut nobis miſertus, Hiſpanorum, & Indorum Rempub. iuvet, & ſociet. Haec hactenus habui, quæ de Indiarum iuſta inquiſitione, acquiſitione, & retẽtione diſſererem. Nunc † autem ex ordine ad ea, quæ earumdem gubernationem concernunt, tranſitum facere, noſtra properabat oratio. Sed † quoniam fas eſt in longo opere ſomnum obrepere, huiuſq́ue voluminis moles nimis excrevit, & amphora exijt urceolus, quẽ initio mente conceperam: opportunum duxi, hîc pauliſper calamum continêre, & † quę in illo clauduntur diſputationes, prius quaſi guſtandas dare, iuxta illud Vlyſsis apud Euripidem in Cyclope, qui cum Sileno vinũ venditurus eſſet, ita eum alloquitur: Vin tu prius guſtare quid vini feram? Cui Silenus: Ita convenit; nam guſtus emptorem vocat. Ac poſteà renovatis viribus arduas, & non minus utiles, quàm peculiares eiuſdem Indiarũ iuris quæſtiones, ſeparato volumine (ſi Deus nobis hæc otia fecerit) in lucem emittere. Quod nunc † in privatis ſchedis quinque libris diviſum habemus. In Qvorvm primo de ſtatu, & conditione Indorũ agere deſtinamus, & an, & quatenus oneribus, & ſervitijs adſtringi poſsint, quæ viciſsim ſubire coguntur in Hiſpanorum famulatu, ædificijs publicis, agrorum culturâ, paſcendis, & cuſtodiendis pecudũ & armentorum gregibus, gynæcijs, ſive textrinis, & lanificijs vulgò, Obrajes, angarijs, & parangarijs, curſu publico, veredis, & paraveredis, metallis, & eorum effoſione & operatione, & quæ tributa præſtare teneantur, & qualiter ea dividantur, taxentur, & exigantur. Et demum quantum oporteat, eos in certa municipia, & politicam, ac ſociabilem vivendi formam reducere; idololatriæ, ebrietati, & alijs eorũ vitijs occurrere: bonis gubernatoribus, vulgò Curacas, ò Caziques, providêre. Et quæ ſit iſtorum poteſtas, & qualis ſucceſsio: & de privilegijs, quibus Indi, tanquàm ruſtici, aut minores, & omni reſpectu miſerabiles perſonæ fruuntur. Secvndo verò libro de commendis, ſive feudis Indorum exactam, & peculiarem tractationem inimus; earum nomen, originem, & rationem tradentes: & quid iuris in illis acquirant Patroni, ſive Commendatarij, & de penſionibus, quæ ſuper eis conſtitui ſolent. Quis commendas, & ſub quibus legibus, & conditionibus poſſit conferre: quibuſve perſonis conferri valeant, & qui in illis pręferri debeant, ſi de anterioritate ſchedularũ, vel de meritis certent: vel alter à Rege proviſus cum altero prius à Prorege inveſtito concurrat. An pluribus eadem commenda aſsignari poſsit, & in ea ius accreſcendi, vel non decreſcendi admittatur. An commendæ à poſſeſſoribus vendi, alienari, permutari, vel renuntiari poſsint. Et an pater gaudeat uſufructu commendæ, quę filio, in eius ſacris conſtituto, conceditur. Quando, & quomodo in commẽdis Indorum ius ſucceſsionis inductũ fuerit, & in quibus conveniat, vel differat cum ſucceſsione primogeniorũ. An filij illegitimi, vel legitimati, filiæ, uxores, ſponſæ, mariti in eiſdem ſuccedant: & de tertia, vel quarta vita, quæ in Nova Hiſpania conceditur: & de prohibita plurium commendarum cumulatione. De oneribus, quæ commendatarij ſubire tenentur, iuramento, militia, & reſidentia, quam facere debent; & quando ab ijs excuſentur: & qualis eorũ ſolicitudo eſſe debeat in ſpirituali, & temporali Indorum ſibi commendatorum ſalute curanda. Et denique de earundem commendarum extinctione, & ad Regiam coronã devolutione: & an eas deinceps in perpetuum dari conveniat. Et de litibus & quæſtionibus, quæ tam ſuper commendarum poſſeſsione, & ſpolijs, quàm ſuper proprietate oriri ſolẽt; & apud quos ſint iudices agitandę, & de meritorum, ſive ſervitiorum informatione, & conſultatione, quæ ad eas, & alia Eccleſiaſtica, vel civilia harum regionum commoda, Regijs ordinationibus fieri iubetur. Tertivs verò liber de rebus Eccleſiaſticis, & earum gubernatione, Regioq́ue patronatu tractabit, & quibus is rationibus fulciatur; quanti à noſtris Regibus æſtimetur ac commẽdetur: & quo iure, & onere decimas huius Novi Orbis ſibi præſumant. Quam enixa, & aſsidua eorum cura fuerit in Eccleſijs Indiarum erigẽdis, dotandis, & promovendis. Qualiter Archiepiſcopos, Epiſcopos, & alios Præbendarios præſentent, & alios Hiſpanorum, aut Indorum beneficiarios ſęculares, vel regulares: & de aliquibus dubijs, quæ in eorum receptione, & novorum Epiſcopatuum diviſione contingere ſolent. An hodie expediens ſit, doctrinas Indorũ regularibus adimi: & quatenus ij iuriſdictioni, & viſitationi Prælatorum ſæcularium ſubijciãtur. De dignioribus, & indigenis, atque in idiomate Indorum magis peritis anteferendis: De iuriſdictione Epiſcoporum, & Archiepiſcoporum in ſubditos; & de Brevi Gregorij XIII. quo nova proſequendis appellationibus forma præſcribitur. De Eccleſijs ædificandis & reparãdis, & quibus expenſis id faciendum ſit. De decimis, & primitijs, & uſu, & iure quartę Canonicæ & funeralis, & aliarum oblationum. De Inquiſitorum & Cõmiſſariorum Bullæ Curciatę tribunali, ac iuriſdictione, & aliarum Bullarum retentione. De Religioſorum Vicarijs generalibus, Viſitatoribus, & cõſervatoribus. Et an, & quando ſæculares Magiſtratus Clericos, vel Religioſos ſeditioſos ab his provincijs expellere poſsint? Liber quartus de gubernatione ſęculari tractabit, & ſpecialiter Prætorũ Gubernatorũ Fiſcaliũ criminũ quęſtorũ, Auditorũ Cancellariarũ, Proregũ, ſupremi Conſilij Indiarũ, & omniũ denique tam maiorum, quàm minorũ Magiſtratuum officium, poteſtatem, & iuriſdictionem proſequetur, qui eidem gubernationi præpoſiti ſunt, & multas utiles quæſtiones ſubiunget, quę in eorum recuſatione, viſitatione & rerum gerẽdarum expeditione occurrere ſolent. Et peculiariter de iudice aget, qui colligendis defunctorũ inteſtatorum bonis deſignatur: & de ſchedulis, quæ diſtrictè prohibent Regios Auditores, miniſtros, & illorum liberos in ſuis provincijs negotiari, vel matrimonia contrahere. Ac tandem de proprio, & veluti municipali iure, que res Indicę gubernantur, & per Regias ſchedulas, proviſiones, ordinationes, & epiſtolas expeditur: & quando reſcriptum Principis, ad unã provinciam miſſum, in alijs ſervandum ſit. Qvintvs denique liber de Regalibus, ſive Regio Indiarũ fiſco, & eius iuribus, & reditibus ſermonem inſtituet. In quo ſigillatim de huius Novi Orbis diuitijs agemus: De tributis, & vectigalibus, & duobus decimarum novenis, quæ in eo Regi penduntur: De pœnis Cameræ, & commiſsis mercium prohibitarum, vel in regiſtris nõ profeſſarum ad fiſcum ſpectantibus. De auro, & argento, alijſq́ue metallis, ſmaragdis, margatitis, ſalinis, argento vivo, theſauris, & monumẽtis, & quota horum pars ad fiſcum pertineat. De mercatura, & mercatoribus Indiarũ, eorumq́ue iudicibus, ſive conſulibus, & varijs quęſtionibus, quæ circa eorũ iuriſdictionem, & mercatorum ſtylũ quotidie naſcuntur. De alio rei dominicæ membro, quod ex venditionibus & renuntiationibus officiorum colligitur. Circa quod plurimæ, utiliſsimæ que quæſtiones excitantur, & reſolvũtur. Et de iudicibus, ſive officarijs Regijs, qui in his partibus rei dominicæ exigendæ, &, adminiſtrandæ præiciuntur, eorumq́ue munere, poteſtate, iuriſdictione, & rationum redditione. Et uſtimò de alijs maioribus computatoribus, ſive rationalibus noviter cõſtitutis, & de eorum tribunali, officio & iuriſdictione. Interim † verò dum hæc ultimã manum recipiunt, & exoptatam lucem reſpiciunt, non potui non Regẽ noſtrum Potentiſsimum, & Chriſtianiſsimum ſummis votis, ac precibus exorare, ut quâ ſolet curâ, & pietate Indorum converſioni, & conſervationi provideat, paternis hac in re, & avitis ac proavitis veſtigijs inſiſtens, idoneoſq; & fideles tanti operis adminiſtros in ſpiritualibus & tẽporalibus eligẽs, quos etiã, & reliquos pariter Hiſpanos, aut alienigenas, qui in his regionibus cõmorantur, moneo, atq; obteſtor, ut ſe cũ eiſdẽ Indis humanè, & ſuaviter gerant, & ab iniurijs, moleſtijs, & vexationibus, quæ miſeris illis inferri ſolent, abſtineant, prędicationis, ac propagationis Fidei miniſterium ſuper omnes divitias attendentes, & procurantes; quam † certum eſt non in atrocitate, ſed in ſuavitate, & pietate conſiſtere, ut de patria poteſtate loquens dixit I. C. in l. Divus, D. ad. leg. Pomp. de parricid. & Nos pluribus ſuprá lib. c. cap. 17. & cap. 9. num. 21. & 22. Primordia † enim converſorum, ut D. Iſidor. inquit lib. 2. ſent. cap. 8. & D. Gregor. lib. 24. moral. cap. 7. blandis reſovenda ſunt modis, ne ſi ab aſperitate incipient, exterriti ad priores lapſus recurrant. Qui enim converſum ſine lenitate erudit, exaſperare potius, quàm corrigere novit. † Iugum quippe Chriſti ſuave eſt, & onus eius leve, ut habetur Matth. cap. 11. in ſine, eaq́ue propter ibîdem ſubiungitur: Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati eſtis, & ego reficiam vos. Tollite iugum meum ſuper vos, & diſcite ad me, quia mitis ſum, & humilis corde, & invenietis requiem animabus veſtris. Et Pſal. 33. & 1 Petri 2: Guſtate & videte, quoniam ſuavis ſt Dñs: Beatus vir, qui ſperat in eo. Quod † Indi haudquaquam credere poterũt, ſi poſt ſuſceptam Chriſtianam Religionem, maioribus, ac gravioribus oneribus, & laboribus, quàm olim ſub infidelibus dominis opprimantur. Quin potius vereri poſſumus, ne in ſe ipſis experiri, & in nos contorquere valeant † verba illa Deuteron. cap. 28: Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus in fame, & ſiti, & nuditate, & omni penuria: & ponet iugum ferreum ſuper cervicem tuam, donec te conterat. Adducet Dominus ſuper te gentem de longinquo, & de extremæ terræ finibus in ſimilitudinem Aquilæ volantis cum impetu; cuius linguam intelligere non poſſis, gentem procaciſsimam, quæ non deferat ſeni, nec miſereatur parvuli. Etenim † peiori hodie, & duriori conditione Indi ab iniuſtis aliquibus, & ſævis hominibus tractari reperiuntur, quàm olim Iudæi, dum in Ægypto captivi fuerunt; de quibus inquit Philo. lib. 1. de vita Moyſis: † Quaſi belli iure captivos, aut emptos de lapide cogebat eos ad opera ſervilia. Et ſtrictiùs Scriptura Exodi cap. q. 1. : Ad amaritudinem perducebant eos operibus duris luti, & lateris, omniq́ue famulatu, quo in terræ operibus premebantur: oderantq́ue filios Iſraël Ægyptij, & affligebant illudentes eis, &c. Nã † in Iudæis videmus, non obſtantibus laboribus, & miſerijs illius captivitatis, quæ octuaginta quinque annis duraſſe dicitur, ut probat Pererius in comment. ſup. Exod. cap. 5. diſput. 6. ſupra modum auctos, & multiplicatos fuiſſe: Vnde dicit Scriptura Exodi dict. cap. 1: Quantoq́; opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, & creſcebant; ita ut ſexcenta millia hominum exierint de Ægypto præter pueros, & fœminas. Et hoc eſt quod † Deus inter alia voluit ſignificare in rubo, ubi Moyſi apparuit, qui ardebat, & non conſumebatur, ut communiter Doctores exponunt Exodi 3. & Ioſeph. lib. 2. antiquit. Iudaic. cap. 12. Indi † verò, eodem ſermé tempore, ut plurimũ deleti, & extincti ſunt, ita ut Deo poſsint dicere, quod Danielis 3. Iudęorum nomine legitur: Domine, imminuti ſumus pluſquàm omnes gentes: ſumuſq́ue humiles in univerſa terra hodie. Et illud Martialis in Diſtichis: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum, Imbelles damæ; quid niſi præda ſumus? Vel cum D. Paulo 2. Corinth. 1. Supra modum gravati ſumus, ſupra virtutẽ, ita ut tæderet nos etiam vivere. †Aut cum Ierem. lamentat. 5: Recordare Domine, quid acciderit nobis: intuere, & reſpice opprobrium noſtrum: hæreditas noſtra verſa eſt ad alienos, domus noſtræ ad extraneos, pupilli facti ſumus abſque patre, matres noſtræ quaſi viduæ. Aquam noſtram pecunia bibimus, ligna noſtra pretio comparavimus, cervicibus noſtris minabamur, laſſis non dabatur requies. Quæ omnia † Chriſtiani, qui ſe Evãgelij miniſtros, & præcones vocant, non ſolùm ab Indis, quantum poſsibile ſibi eſſet, arcêre, verùm & in ſe ipſis potius ſuſcipere ſerventi Charitate debuiſſent, ne quod illis ſcandalum in Fidei ſuſceptione, aut impedimentum in eius progreſſu, & meditatione generaretur: quę † corporis requiem, & vacuum ab alijs curis, & anxietatibus animum, abſque dubio deſiderat, iuxta illud pſal. 45: Vacate & videte, quoniam ego ſum Deus, quod ita exponit D. Auguſtin. in Pſalm. 70. fol. 310. col. 2. tom. 8. Et ne in illud inciderent, † quod Matthæ. cap. 23. reprehenditur: Alligant autem onera gravia, & importabilia, & imponunt in humeros hominum, digito autem ſuo nolunt ea movere. Sed potius omnes ore uno † Davidicum carmen occinere poſſent, pſalm. 118. pax multa diligentibus legem tuam, & non eſt illis ſcandalum. Vel † cum Divo Paulo 2. Corinth. 11. 29: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis ſcandalizatur, & ego non uror? Certè enim idem Paul. 1. Corinth. 4. ſe prædicationis cauſâ non alijs labores intuliſſe, ſed in ſe ipſo graviſsimè paſſum, his verbis oſtendit: Vſque in hanc horam & eſurimus, & ſitimus, & nudi ſumus, & colaphis cædimur, & inſtabiles ſumus, & laboramus operantes manibus noſtris: maledicimur, & benedicimus: perſecutionem patimur, & ſuſtinemus: blaſphemamur, & obſecramus: tanquam purgamenta huius mundi facti ſumus, omnium peripſema uſque adhuc. Et † licèt 1. Reg. cap. 8. cùm Iſraëlitæ à Samuele Regem ſibi dari petijſſent, qui more gentium, & nationum ſibi imperaret, hoc ius illius futurum Scriptura recenſeat: Filios veſtros tollet, & ponet in curribus ſuis, facietq́ue ſibi equites, & præcurſores quadrigarum ſuarum, & conſtituet ſibi tribunos, & centuriones, & aratores agrorum ſuorum, meſſores ſegetum, & fabros armorum, & curruum ſuorum. Filias quoque veſtras faciet ſibi unguentarias, & focarias, & panificas. Agros quoque veſtros, & vineas, & oliveta optima tollet, & dabit ſervis ſuis, ſed & ſegetes veſtras, & vinearum redditus addecimabit, ut det Eunuchis & famulis ſuis. Servos etiam veſtros, & ancillas, & invenes optimos, & aſinos auferet, & ponet in opera ſuo. Greges quoque veſtros addecimabit, voſq́ue erìtis ei ſervi, & clamabitis in die illa à facie Regis veſtri, quem elegiſtis vobis, & non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petijſtis vobis Regem. Quæ omnia ſimilia ijs eſſe videntur, quæ à malis Chriſtianis paſſim cum Indis pauperibus ſiunt. Eo † tamen in loco de Rege Tyranno & iniquo tractatur, eiuſq́ue mores effigiantur, ut boni, & iuſti Principes quid vitare debeant, animadvertant. Quorum exemplum, ubi non à populo, ſed à Deo electi ſunt, prædictis in omnibus contrarium, apponitur in eod. Deuter. cap. 17. num. 14. & ſequent. ut præclarè admonuit D. Gregor. lib. 4. cap. 1. in 1. Reg. cap. 8. Iſernia in proœm. feud. tit. de Capit. qui curiã vend. Chaſſaneus in Catal. glor. mund. 5. part. conſider. 24. regal. 162. & ſeq. & conſider. 35. verf. Quid autem, Petr. Gregor. lib. 7. de Repub. cap. 19. pag. 491. Baſilius Pontius var. diſput. 1. part. relect. 1. de mutatione monetæ, pag. 506. & Mag. Marquez in Gubernat. Chriſtian. lib. 1. cap. 16. pag. 87. Vch igitur illis, per quos eiuſmodi iniuriæ, & ſcandala Indis irrogantur. Et † lignum fumigans, quod iuxta verbum Iſaiæ cap. 42. & Matth. cap. 12. poſuit Dominus in manibus eorum, ne extingueretur, in cinerem converterunt. Lignum namque illud D. Hierony. in quæſt. Aglaſiæ, quæſt. 2. circa fin. populum de gentibus congregatũ exponit, qui extincto legis naturalis ardore, fumi amariſsimi, & qui noxius oculis eſt, tenebroſęq́ue caliginis involvebatur erroribus, quem Deus nõ extingui voluit, ſed de parva ſcintilla, & penè moriente, maxima ſuſcitari incendia ita ut arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere ſuper terram, & in omnibus ardere deſiderat: Quod, † videant multi, an cum Indis ſua ex parte curaverint? vel potius de illus ſint, de quibus inquit Iſaîas c. 48. num. 17: Venerunt ſtructores tui, deſtruentes te, avaritiâ nimirum, & ſævitiâ ſuâ Indos ita prementes, ut iuſté miſeri illi dicere poſsint illud Pſal. 68. in princ. & Exod. 9. num. 25. & 31: Intraverunt aquæ uſque ad animam meam, & tempeſtas demerſit me, & grando confregit lignum, cùm iam folliculos germinaret. Et ut occaſio exteris gentibus præbeatur, noſtrum in convertendis infidelibus zelum calumniandi, ut diximus ſup. lib. 1. cap. 16. num. 94. ſequent. & lib. 2. cap. 17. num. 76. & hoc lib. 3. cap. 6. ex num. 5. & illud Chriſti Dom. apud Matthę. cap. 23. obijciendi: Væ vobis Scribæ & Phariſæi hypocritæ: quia circuitis mare & aridam, ut faciatis unum proſelytum: & cùm fuerit facuts, facitis eum filiũ gehennæ duplo quàm vos. In qvibvs planè † acriter, & exactè non corrigendis, emendandis atque puniendis, licèt omnes in culpa ſimus: illi tamen preæcipue, qui Eccleſaſtici ſunt, & Pręlati, & Indorum curæ ac protectioni præpoſiti. Etenim † ut benè cũ D. Leone in epiſt. 86. ad Nicetã, quæ habetur in c. inferioribus, 86. diſt. advertit Ioſeph. Acoſta lib. 3. de procur. Ind. ſalut. c 16. inferiorũ ordinum culpę ad nullos magis referendæ ſunt, quàm ad deſides, negligenteſq́ue Rectores, qui multam ſæpè nutriunt peſtilentiam, dum auſteriorem diſsimulant adhibere medicinam. Nullumq́ue remedium ſperare licebit, cũ inde pernicies proficiſcitur, unde ſalus maximè petebatur. Quocirca † eos iterum moneo, ut ſuper commiſſum ſibi gregem diligenter invigilent, & prædictis iniurijs, dolis, ac ſceleribus, quibus Indi turbantur, & affliguntur, providenter occurrant, quo loco virus inſideat perveſtigantes, ferroq́ue reſecantes, imò & igni, ſi opus eſſe cẽſuerint; cùm in lethali, profundoq́ue ulcere ſeveriora medicamenta tutiora ſint, & in hac cura præcipua Regũ, ac Magiſtratuum vis, auctoritaſq́ue conſiſtat, † ut præclarè docet Oſſorius lib. 4. de Reg. inſt. In ſtudium (inquiens) iuſtitiæ omnes Regis curæ, & cogitationes, omnes labores, atque vigiliæ, omnia denique ſtudia conſumenda ſunt. Et de quodam Eborenſi Archiepiſcopo † ſcribit & laudat B. Bernardus epiſtol. 95. ſic inquiens: Maximè claruit zelus iuſtitiæ, eminuit, & invaluit Sacerdotis vigor, in defenſionibus videlicet pauperũ, & pauperũ, quibus non erat adiutor. Caveant igitur omnes, & Indorum conditionẽ miſerti, eos deinceps humané & ſuaviter tractẽt, ne † pax, quæ erga illos exercetur, cum bello de crudelitate certate, & vincere videatur, ut aliud agens dixit D. Auguſtin. lib. 3. de civit. Dei c. 28. ¶ Quod ſi † fortè leges ac pœnas à Regibus noſtris circa hoc pié, & prudenter latas, & ſeveré ſtatutas, parum verẽtur, vel per locorum diſtantiam, aut Magiſtratuum incuriam effugerint: ſciant tamen pervigilem, atque inſomnem Dei Omnipotentis oculum, cui nihil non, quantumlibet occultum ſit, patere poteſt, effugere non poſſe, ut alias dicitur in illa condemnatoria ſententia in iudices ab Imperator. Leone, & Alexan. pronuntiata, quam Cõſtant. Harmenop. in initio ſui promptuarij, & Monach. tract, de arbitrar. pręfixerũt. Is enim, etſi ab inſipientibus circa cœli cardines perambulare, nec noſtra conſiderare credatur, ut habetur Pſal. 13. & Iob. 2. 14. Omnia † vigilanter attendit, & iniurias humilibus, atque imbecillis illatas, certâ ſemper, quamvis interdum ſerâ, punitione compeſcit. Vnde in Eccleſ. 4. ſcriptum reliquit: Vidi calumnias, quæ ſub cœlo geruntur, & lachrymas innocentum, & neminem conſolatorem, neque poſſe reſiſtere eorum violentiæ cunctorum auxilijs deſtitutos; & laudavi magis mortuos, quàm viventes, & fœliciores utroque iudicavi, qui necdum natus eſt. Et Exod. cap. 3: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto & clamorem eius audivi, propter duritiã eorum, qui præſunt operibus: & ſciens dolorem eius deſcendi, ut liberem eum. Et aptiſsimé ad inſtitutum, de quo agimus, Geneſ. 15: Subijcient eos ſervituti & affligent quadrigentis annis: verumtamen gentem, cui ſervituri ſunt, ego iudicabo. Quod † ſæpé factum his in Regnis videmus, cùm graviſsimis, ac miraculoſis ſupplicijs à Deo plures puniti legantur, qui Indis damnoſi, & iniurij fuerunt, ut conſtat ex hiſtorijs relatis a Ioſepho Acoſta lib. 3. de proc. Ind. ſalute cap. 9. & Fr. Auguſt. Davila in hiſtor. Mexican. lib. 1. cap. 102. pag. 393. Et † vel ipſæ divitiæ, quas iniuſto Indorum ſudore, & alijs malis artibus acquirunt, eis exitio fuerint, ac brevi tempore evanuerint, † ut ipſe Acoſta ibîdem notavit, & de Auro Toloſano, & Equo Seiano, quorum poſſeſsio dominis exitialis fuit, antiqui per proverbium dixerunt, ut refert Aul. Gellius lib. 3. noct. Attic. cap. 9. Eraſm. ſive Ald. Manutius in adagijs, & Martin Delrio in adag. ſacr. tom. 2. adag. 187. pag. 190. ubi eodem ſenſu exponit illud † Proverb. 12. 27: Non inveniet fraudulentus lucrum, & ſubſtantia hominis erit auri pretium. Quaſi dicat, per fraudem comparata, prius peribunt, quàm qui comparavit partis uti frui queat: ſi utatur, erunt illi damno, & cap. 13. verſ. 11. Subſtantia feſtinata minuetur. Vbi Septuaginta, & Chaldæa Paraphraſis: Opulentiam iniquitate poſſeſſoris acquiſitam, interpretantur. Circa quod plura ex Græcis Poëtis cõgerit Stobæus ſermon. 8. 92. & 95. P. Iuſtus Gaillardus de inſtit. hiſtor. cap. 1. & idem Martin Delrio ubi ſup. Et Nos multa etiam cõgeſsimus ſup. lib. 2. cap. 13. num. 51. & ſequent. non ſolùm † de privatorum hominum, verùmetiam de magnorum Regnorum punitione, ſubverſione, vel translatione ob ſimilia peccata, & iniuſtitias, quæ cum Indis communiter in his regionibus frequentantur. In quarum mutationum exemplis referendis, multus eſt Salvianus in libris de providentia Dei, ubi lib. 7. de † vitijs Hiſpanorum agit, ob quæ Vvandalorum cladem meruerunt: & eſt videndus Rodericus Archiep. Toletanus lib. 3. capit. 16. ubi de Arabum invaſione pertractans, ſic inquit: Tanta igitur temporibus facinorum alluvio inundavit, ut ferè Gothorum ſtrenuitas, quæ conſueverat Regnis, & gentibus imperare, in vitiorũ altitudine iam ſubmerſa, omnibus abominationibus ſubiaceret. Et quoniam humani generis inimicus, humano generi non deſinit invidere, ſeminavit in poteſtate ſuperbiam, in religione accidiam, in pace diſcordiam, in abundantia luxuriam, in ſolertia ignaviam, adeò, ut ſicut populus, ſic & Sacerdos, ſicut impij, ſic & Princeps. Alluvione ergo voluptatum in tota Hiſpania inundante. Vitiza Principe maieſtatis oculos provocante, repleta eſt terra iniquitate. Omnis quippe caro corruperat viam ſuam, & qui optimus quaſi paliurus, & qui rectus quaſi ſpina de ſepe: & Polybius lib. 1. hiſtor. ubi quęrens, quare Hiſpaniæ amiſſæ ſuerint à Carthaginenſibus, inquit: † Atverò illud clarum, teſtatumq́ue exemplis eſt, quod homines adſequantur fœlicitatem benignitate in alios, & bona de ſe opinione, ijdem cum adepti, quæ voluerant ad iniurias, & impotentiam in imperijs delabuntur, fit meritiſsimé, ut unà cum imperantium mutatione, ipſi ſubditi ſe, & affectus mutent. Neque omitti debent plura alia quæ de eoſdem ſupplicijs & mutationibus, ſolitâ elegãtiâ ſcripſit Iuſt. Lipſius lib. 1. de conſtantia cap. 16. & lib. 2. cap. 13. cum ſeqq. ubi cap. 22. graviter plorat ingentes Indorum vaſtationes in vaſto hoc & attrito altero Orbe, primis illis tẽporibus factas: Quem vidiſſe (inquit) magnum ſit, non dicam viciſſe: de quarum relatione & excuſatione egimus etiam ſup. hoc lib. cap. 6. num. 20. & ſeqq. Sed † Deus hoc à nobis omen avertat, & Hiſpanorum pariter ac Indorum cauſam, & ſortem miſertus, utramque Rempublicam iuvet, & ſociet, atque à peccatis, iniurijs, & ſcandalis liberam, in ſua ſancta Fide, & Religione conſervet, ut ſecundùm Divum Paulum Epheſ. 4. in Eccleſia Catholica ſint unum corpus, & unus ſpiritus, ſicut vocati ſunt in una ſpe vocationis ſuæ. Amen. (.?.) INDEX RERVM, SENTENTIARVM, LEGVM, CAPITVM, ET LOCORVM SACRAE SCRIPTVRAE, QVAE IN HOC OPERE CONTINENTVR, EXPLICANTVR, AVT ILLVSTRANTVR. Prior numerus librum, Secundus caput, Tertius capitis numerum ſignat. -  A -  ABacvch per aera ab Angelo ductus, & etiam Philippus Diaconus, 1.14.44. -  Abaſsia, & Abyſsinorum imperiũ hodie eſt in Africa; & an olim in Aſia, & intra Indiam fuerit? 1.1.36. -  Abdias babylonius quis, & quando vixerit, & de fide hiſtoriæ Apoſtolorum, quæ eius nomine circumſertur 1.1.38. -  Abdiæ Prophetæ vaticinium obſcurum exponitur, & ad converſionem Novi Orbis per Hiſpanos factam accommodatur, 1.15.29. -  Abortum qui violenter facit, lege Corneliâ punitur, 1.12.88. -  Abraham dum Iſaac filium ſacrificare voluit qualiter excuſetur? 2.12.80. -  Abraham in liberationẽ Lot iuſtè quinque Reges Amorrhæos percuſsit, 2.15.10. -  Abraham, pro vindicando Rege Salem, & alijs ſuis confœderatis, rectè pugnaſſe dicitur, 3.4.28. -  Abraham, dum fuit hoſpes in Ægypto, viros, & Sara fœminas in lege Dei inſtituit, 2.20.48. -  Abrahamum, aliquando idololatram fuiſſe, aliqui tradunt, qui ab alijs reprobantur, remiſivè, 2.14.107. -  Abrahamum cur Deus peregrinum eſſe voluerit? 1.16.25. -  Abundãs cautela nõ ſolet nocêre, 3.1.60. -  Abyſsinorum de rebus qui ſcribunt, 1.3. 49. -  Abyſsinorum Reges ad Pontificem Romanum, & Luſitaniæ Regẽ legatio, 1.3.43. -  Accurſius in iuris gloſsis pauca de ſuo habet, 2.1.14. -  Achaz Hebræorum Rex filium immolavit idolo inimicorum ſuorum, 2.14.85. -  Acquiſitio Novi Orbis ſi iuſta eſt, iuſtior erit retentio, 3.1.1. -  Acquiſitio à principio nulla, tanquam facta per forenſem, ex poſtfacto convalidatur, ſi forenſis civis fiat, 3.4.44. -  Acquiſitionis, & retentionis Novi Orbis iura, & titulos multi Doctores varijis in locis examinant, qui numerantur, 2.1.39. -  Actio & paſsio, & datio & acceptio in eodẽ ſubiecto eſſe nequeunt, 2.21.6. Et quando hoc fallit, num. 10. -  Actionem cui damus, multo magis exceptionem, 3.1.4. -  Actus ſemper denominari ſolet à principali eius Auctore, 2.24.101. -  Actus perfecti, & abſoluti per impedimẽtum ſuperveniens non vitiantur, 3.2.58. -  Actus non tribuitur exequenti, ſed ordinanti, 3.6.79. -  Actus, ut magis valeat, quàm pereat, interpretatio ſumenda eſt, 3.1.38. -  Actum ſi quis propriâ auctoritate poſsit expedire, & iudicem adeat, an ſibi præiudicet, & ad viam facti redire prohibeatur? 3.1.55. & 64. -  Adagium Neptuni, ſive maris filij, quid ſignificet? 1.8.7. -  Adagium non ultra Gadira, ſive quæ ultra Gades inacceſſa, explicatur, & exornatur, 1.11.52. -  Adagiũ, quo, illotis manibus, aut pedibus aliquid agere veramur, quid ſignificet, & unde ſumatur? 1.1.8. -  Adagium Quot ſervi, tot hoſtes, qualiter invertat Feſtus Pompeius, 3.7.11. -  Adagia Aurum Toloſanum, & Equus Seianus quid ſignificent, 3.8.36. -  Adam fuit ſapientiſsimus, & eloquentiſſimus. 2.8.17. -  Adam idem ſignificat Hebraicè, quod Latinè homo: & cur ita vocatus? 1.9.5. -  Adam fuit Auctor totius generis humani, 1.9.4. -  Adami inter filios, & deſcendentes qualiter Orbis dividi cœperit, 1.9.7. -  Adami ad formationem Deus terram ex quatuor mundi partibus ſumpſiſſe dicitur, & quare? 1.9.6. -  Adami oſſa in arca ſervavit Noë, & qualiter illa inter filios cũ Orbe diviſit? 1.9.13. -  Admirali, ſive Almirantis dignitas quæ? & de vocis etymologia, 1.5.23. -  Adriani IV. memorandum diploma de conceſsione Regni Hiberniæ ad litteram recenſentur, 1.24.27. -  Adrianus Imperator Antinoo Ganymedi ſuo divinos honores indulſit, 2.14.55. -  Adrianus Imperator ad Eufratem tantùm pervenit, 1.3.11. -  Adulatores ſibi, & ijs, quibus adulantur, damnoſi ſunt, 2.1.52. -  Ædificiorum, & aliorum ingentium operum, quæ olim Indi fecerunt, plura hodie veſtigia manent, quæ remiſsivè recenſentur, 2.12.7. -  Aëris elemẽtum eſt commune omnium, & nihilominus habemus ius in cœlo, quod eſt ſupra noſtras domos vel ſundos, 3.3.43. -  Ægidius Gonçalez Davila Regius Chroniſta laudatur, & qualiter Ovidij carmina ad Hiſpaniæ Imperiũ detorqueat? 1.16.67. -  Ægidus Benedictus, & Seraphinus Freitas Luſitani, qualiter noviſsimé reſpondeãt argumentis Incogniti? 2.1.50. & 3.3.30. -  AEginetæ putabant ſe ex ſomicis homines factos, 1.9.23. -  AEgypti regio olim occubatur mari Mediterraneo, & qualiter detecta? 1.4.20. -  AEgyptij fuerunt idololatriæ magiſtri: & de multis ridendis, & contemnendis rebus, quas adorabant, 2.14.98. -  AEgyptij nautas alloqui non dignabantur, 1.16.14. -  AEliani optimus locus exponitur, ubi Novum Orbẽ depingere videtur, 1.12.50. Sed reijcitur, num 56. -  AElius pertinax Imperator quidquid in Italia, aut alibi incultum, & deſertum erat, occupantibus conceſsit, 2.6.94. -  AEmiliani expeditio in Indiarum Oriẽtalem parum proficua, 1.3.12. -  AEmilij Probi elegans locus pro retentione Indiarum expenditur, 3.5.32. -  AEquum eſt ut ſi habes bonum propter me, ut & ego habeam propter te, 3.4.27. -  AEthiopem de albare adagium, & alia de Æthiopibus remiſsivè 1.10.53. -  AEthiopes, & Indi, & eorum liberi nunquam mutant colorem, etſi ad frigidas regiones transferantur, 1.10.46. -  AEthiopes ſervos qui emunt, quando in conſcientia ſecuri ſint, 3.7.109. -  AEthiopes ſi quis gregatim mercatus ſit, & dubitet de iuſta captivitate aliquorum & qui illi ſint, diſtinguere nequeat, omnes liberos dimittere debet, 3.7.63. -  AEthiopum, qui à Luſitanis adſportãtur ſervitus multis alijs bonis compenſantur, quæ eâ mediante accipiunt, 2.7.69. -  AEthiopũ captivitas qua ratione ab aliquibus defendatur, 3.7.24. & 27. & 108. -  AEthiopum ſervorum venditio, & negotiatio difficilis, & periculoſa videtur Molinæ, & alijs. 3.7.108. -  AEthiopia Maurorũ cur à Virgilio, & Lucano dicatur iacere extra ſydera, 1.12.88. -  AEthiopia ubi, & unde dicta? Et quòd ſit duplex, 1.1.39. -  AEthiopiæ flumina, de quibus Iſaîas, & Sophonias quid ſignificent? 1.15.54. -  AEthiopiæ Africanæ partem antiquis incognitam habitat Abyſsinorũ Imperator, vulgò dictus Presbyter Ioannes, 1.3.44. -  Africanorum, & Sodomorũ ſcelera qualiter Dei iram excitaverint, cum Salviano, 2.13.57. -  Afri, ſive Carthaginenſes Aſtartẽ Deam, ideſt Conſiliariam, valdè colebant, 3.2.15. -  Afros, Gallos, & Hiſpanos inter Barbaros collocat Cicero, 2.8.44. -  Afrorum vitia vitijs Indorũ longe maiora verbis Salviani cõnumerantur, 2.14.58. -  Agrariæ legis effectus, quamvis iniuſtos, ob maiora damna vitanda, Populus Romanus toleravit, ex D. Auguſtino, 3.5.33. -  Agri deſerti præſcriptio quomodo, & quo tempore currat? 2.6.106. -  Agri deſerti novis poſſeſſoribus & cultoribus poſt biennij lapſum in perpetuum applicantur, 2.6.103. Et quare? 105. -  Agrorum deſertorum nomine, qui ad culturam redigebantur, decima pars fructuum Reipublicæ pendebatur, 2.6.95. -  Agros, & rura habitantes ubique hebetiores ſunt, 2.8.88. -  Agros deſertos qui invadit, & colit, non incidit in pœnam legis cùm querebatur, & l. ſi quis in tantam, C. unde vi, 2.6.104. -  Alani Copi ſententia & verba de omnimoda ignoratione Novi Orbis apud antiquos, 1.11.6. -  Alanus Copus ſatetur, poſt Orbis conditionem, & incarnationis beneficium, nullum illuſtrius reperiri converſione Novi Orbis, 1.16.70. -  Alanus Copus titulũ, quem Reges Hiſpaniæ in utraq; India habent, multum extollit, tanquam â Deo conceſſum, 2.2.37. -  Albani ultra centũ numerare neſciebant in reliquis, quæ ad urbanitatem, & culturam pertinebant, prorſus ignari, 2.8.98. -  Alexander VI. qualiter ſedaverit controverſiam inter Caſtellæ, & Luſitaniæ Reges ſuper Novi Orbis partitione ſubortam, 1.6. 69. & 2.24.18. -  Alexand. III. qua de cauſa Venetis mare Adriaticum conceſsiſſe narretur, 3.3.34. -  Alexand. VI. R. P. Regibus Caſtellæ, & eorum ſucceſſoribus retẽtionem Novi Orbis donavit, 3.1.12. -  Alexan. VI Indiarum conceſsione Hiſpaniæ Regibus factã intrepidè, & indiſtinctè probat Pet. Malferitus, 2.23.65. -  Alexand. VI. non ſolùm adminiſtrationem, ſed etiam plenum dominium Novi Orbis Regibus Catholicis indulſit, cum onere, ut Indorum converſionem curarent, 2.24.19. -  Alexand. VI. ex ſententia Epiſcopi Chiapẽſis, Acoſtæ, Caietani, Soti, Victoriæ, Cordubę, Bellarmin. Bañez, Valenciæ, Molinæ, & aliorum, quorum dicta ſpecialiter põderantur, ſolùm conceſsit Regibus Catholicis curam converſionis, & protectionem Indorum Novi Orbis, 2.23.5. -  Alexan. VI ſequutus fuit opinionem eorum, qui Pontifici tribuunt temporalem dominationem in Regnis, & bonis infideliũ, 2.24.21. -  Alexandri VI. donatio à calumnijs invidorum defenditur, 2.25.1. -  Alexand. VI. conceſsio neceſſariò cum omnimoda iuriſdictione, & dominatione intelligi debuit, 3.1.26. -  Alexan. VI. R. P. Bulla conceſsionis Indiarum, earundem debellationem, & cõquiſitionem permittit, ad meliorem, Fidei prædicationem, & propagationem 2.16.44. -  Alexan. VI. bulla etſi non faciat mentionem conſultationis Cardinalium, credendum tamen eſt, eam interveniſſe, 2.24. 99. -  Alexan. VI. Bullam, & cõceſsionem erroris notâ ſuggillat Gregorius de Valẽcia, 2.23.6. -  Alexan. VI. ingens gaudium ob detectionem Novi Orbis accepit, & qualiter primis, & ſecundis litteris eius conquiſitionẽ Regibus Catholicis conceſserit, 2.24.15. -  Alexan. VI. donationem hæreticus quidam umbratilem appellat, 2.23.12. -  Alexan. VI. vitia, ſi qua habuit, ingenti bono & dono detectionis Indiarum Novi Orbis penſantur, 2.24.24. -  Alexander Magnus quouſque Indiarum Orientalium pervenit, 1.2.19. -  Alexan. Magnus lætatus eſt audiens, de ſe loqui Danielis Prophetiam de everſione Imperij Perſarum, 1.15.65. -  Alexander Magnus plorabat, audiẽs, plures mundos eſſe, quòd ne unum quidem ſubegiſſet, 1.4.44. -  Alexandri Magni bella, magna latrocinia vocantur a D. Auguſtino, 2.6.56. -  Alienatio, vel infeudatio quorumlibet bonorum, etiam Eccleſiaſticorum, à Regibus, Principibus, vel Prelatis iuxta conſuetudinem facta, impediri non debet, 2.24.91. -  Alienatio à minore nulliter facta confirmatur, ſi poſt legitimam ętatem eam ratã habuerit, 3.4.46. -  Alienum ſi quis bona fide accepit à non domino, illud tenetur vero domino reſtituere, ſi poſteà ſciat, alienum eſſe, 3.2.49. -  B. Aloyſius Beltranus prædicavit, & multa fecit miracula in Novo Regno Granatæ, 1.6.41. -  B. Aloyſius Bertrandus, Martinus â Valencia & alij Novi Orbis prædicatores habuerunt donum linguarum, 2.5.9. -  B. Fr. Aloyſij Bertrandi miraculum in cuiuſdam dæmonis expulſione, 2.4.92. -  Alphonſus Aragonum Rex cur de manu Pontificis Romani Regni coronam accipere noluerit? 3.1.83. -  Alphonſus Aragonię Rex Barbaros non homines, ſed homones cum Ennio appellabat, 2.7.15. -  Alphonſ. Aragon. Regis dictum notabile, 2.8.115. -  Alphonſus X. Caſtellæ, & Legionis Rex â Deo punitus dicitur, quod eius opera reprehenderit, 1.8.58. -  Alphonſus Luſitaniæ Rex quid in Africę & Indiæ conquiſitione præſtiterit, 1.3.23. -  Alphonſus Ojeda magis quâm Americus Novi Orbis inventor dici debuiſſet, 1.4.9. -  Alphonſus Alburquercius Nilum in Arabicum ſinum divertere tentavit, & ſic totã Æguptum in Turcarum odium ſterilẽ reddere, 1.8.80. -  Alphonſus Carrança I. C. eximius citatur, & laudatur, 1.2.15. & alibi. -  Alvarus Nunius Cabeça de Vaca, & eius ſocij ad Floridam naufragium facientes, multa miracula in ægrorum curatione patrarunt, 2.5.22. -  Ambroſius Catherinus vocat nimis ſimplices, & adulatores Papæ eos qui illum totius Orbis Dominum faciunt, 2.23.4. -  D. Ambroſij locus inſignis Indorum converſionem quodammodo vaticinantis, 1.14.75. -  D. Ambroſij locus refertur, eos notãtes, qui maris ſinus ſibi applicare, aut acquirere cupiunt, 3.3.29. -  Amentibus quæcunque pietatis opera cõferenda ſunt, 2.9.46. -  America dicitur quarta pars Orbis, & eſt maior tribus alijs anteá detectis, 1.4.52. -  Americæ Septentrionalis regiones innumeræ, 1.6.34. -  Americæ, & Indiarum Occidentalium appellatione Auctor utetur, quamvis impropria ſit, 1.4.58. -  Americæ nomen ſalsò impoſitum fuit Orbi Novo, â Columbo reperto, 1.4. 5 -  Americæ Septẽtrionalis provinciæ Eſtotilandia, Terra Laboratoris, & Norumberga, 1.6.19. -  Americæ hiſtoriæ libri novem voluminibus comprehenſi, & ab hæreticis publicati, cum cautione legendi ſunt, 1.5.48. -  Americanos à Carthaginenſibus procedere aliqui putant, & quare? 1.12.49. -  Americus ob rei nauticæ peritiã à Regibus Caſtellæ, & Luſitaniæ invitatur, 1.4.12. -  Americus Veſputius quis, & qua arte ſibi Novi Orbis detectionem adrogaverit? 1.4.6. -  Americi fraus & impoſtura à Columbo coram Regio Senatu convincitur, 1.4.8. -  Americi ſraudem plures Auctores aperiunt, 1.4.10. -  Amicus nemo invitus fieri debet, 2.17. 21. -  Ammiani Marcellini elegans locus expenditur, 3.7.38. -  Ammonitis, & Moabitis templo Domini interdictum fuit, quia Dei populum fatigatum itinere non foverunt, 2.20.61. -  Amorrhæi, & cæteri Palæſtini graviſsima peccata cõmittebant: ob quæ tamen citra præceptum Domini debellari non poſsent, 2.14.57. -  Ammorrhæorum iniquitates quando cõpletæ dicantur in Scriptura, 2.13.65. -  Amorrhæorum & Chananæorum templa & idola cur Deus ab Iſraelitis ſubverti pręceperit, 2.14.115. -  Amorrhæos, & Chananæos Deus timidiſsimos reddidit, ut terram eorum Iſraelitæ faciliùs occupare poſſent, 2.4.70. -  Anacharſis Apophthegma, 2.8.25. -  Anaſtaſij Germonij verba expenduntur, circa modum, quo Pontifices uti ſolent poteſtate temporali, 2.24.7. -  Anaſtaſij Germonij & Franc. Vargas notabilia verba referuntur circa magnam Põtificis poteſtatem in concedendis quibuslibet infidelium provincias, 2.23.137. -  Andreæ de Iſernia, de Siciliæ Regno loquentis, doctrina diſcutitur, 3.1.67. -  Angelus apparuit Indo ſacrificando, 2. 12.98. -  Angli in Fidei Catholicæ receptione Hiſpanis, & Gallis ſe antiquiores eſſe contendunt, 2.17.55. -  Angliæ Reges anulos benedicũt, qui morbum comitialem depellunt, 2.25.32. -  Angliæ Regnum ratione hæreſis & ſchiſmatis à Pio Quinto, & Sixto Quinto, Philippo XI. Hiſpaniæ Regi adiudicatum eſt, 2.22.58. -  Anglicus quidam Doctor qualiter Papã alloqueretur, 2.23.84. -  Animarum converſionis cura præcipuè ſpectat ad Summum Pontificem, 2.25.44. -  Animarum convertendarum zelus Deo gratiſsimus eſt, & in quibus potiſsimum eminere debeat? 2.16.31. -  Animarum ſalus cunctis rebus præfertur. 35.38. -  Animæ inauxiliatæ in ſacra Pagina cur dicantur filij â parentibus immolati? 2.12. 77. -  Animalia poſt diluvium in inſulis denuò creata fuiſſe opinatur D. Auguſtinus, quod reijcitur, 1.9.53. -  Animalia imperfecta, & inſecta benè poſſunt generari ex putrefactione, 1.9.38. -  Animalia perfecta, & præſertim homo, non poſſunt naſci niſi ex ſemine parentum, 1.9.40. -  Animalia in ſacrificijs interfecta, extracto iam corde, mugire, & reſpirare contigit, 2.12.97. -  Animalia durante ſtatu innocentiæ linguã Hebræã quodammodo intellexiſſe, imò & locuta fuiſſe, quidam fabulãtur, 1.9.52. -  Animalia domeſtica, & fera qualiter poſt diluvium ad inſulas longinquas tranſierint, anceps eſt quæſtio, 1.9.50. -  Animalibus perfectis non minus quàm hominibus, via in Novum Orbem quærenda eſt, quia etiam diluvio perierũt, 1.9.49. -  Animalium Novi Orbis mira fœcunditas, 1.7.34. -  Animalium quadrupedum tria tantùm, vel quinque genera erant in Hiſpaniola ante Hiſpanorum adventum, eaq́ue minutiſſima, nunc plurimis, & magnis ſcatet, 1.7. 35. -  Animantia omnia qualiter adducta fuerint coram Adam, ut eis nomina imponeret, & coram Noë, ut ea in arcam includeret, 1.9.51. -  Annian Fretum ultra Promontorium Mendocinum dividit Indiam Orientalem, 1.10.25. -  Anni tempora cur ita Deus ordinaverit, ut inter Hyemem, & Æſtum, Veris, & Autumni benignitas interveniat, 2.3.70. -  Antarcticus Polus ſolet vocari Meridionalis & Auſtralis, & cur? 1.1.20. -  Antecedentia probat qui ad ulteriora procedit, 2.21.4. -  Anthæi proceritas excedebat ſexaginta cubitos, 1.2.14. -  Anti-Chriſtus idola auferet, 2.12.117. -  Anti-Chriſto obviam iri per converſionem factam ab Hiſpanis in Indijs Orientalibus, & Occidentalibus, Genebrardus, & Maluenda affirmant, 1.16.86. -  Antigonus expreſsè docuit, bella iniuſta inferentes iuſtitiæ amatores eſſe non poſſe, 2.6.60. -  Antiliæ inſulæ quæ, & ubi? Et qui Antiliani? 1.4.2. & 9. -  Antiochus tentavit expeditionem in Indiam Orientalem, 1.2.23. -  Antipodes eſſe qui olim ridebant, hodie magis ridendi ſunt, 1.11.27. -  Antipodes negavit D. Auguſt. & alij Eccleſiæ Patres, quia ad eas regiones tranſijſſe per Oceanum Adami poſteros impoſsibile iudicarunt, 1.11.48. -  Antipodes Hiſpanis, & alijs Europeis ſunt plures regions Novi Orbis remiſsivè, 1.11.26. -  Antipodes, ſive Antictones eſſe, multi Auctores cõſtantiſsimè negarunt, & de horum nominum etymologia, 1.11.25. -  Antipodes eſſe plures ex antiquis affirmarunt, 1.11.33. -  Antipodes eſſe, licèt aliqui ex antiquis agnoverint: ignorabant tamen regiones eorum, & alterius generis mortalium eſſe putabant, 1.12.70. -  Antipodes eſſe, qui olim agnoverunt, putabant, alterius generis eſſe, & aditum ad eos non dari propter calorem Torridæ Zonæ, 1.11.34. -  Antipodum, & Novi Orbis inventio inſtar omnium inventorum valet, 1.12.17. -  Antiqua ſemper ſunt obſcura, & leviores probationes exigunt, 1.9.33. -  Antiqui cognoverunt Indiam Orientalẽ, Æthiopiam, & Trapobanam, 1.2.29. -  Antiſthenes Athenienſes, domi ſemper manentes, qualiter exprobraverit, 1.16.26. -  D. Antoninus iuriſdictionem Papæ, ad puniendos, & deponendos infideles, violantes legem naturæ, ut rem indubitatam agnoſcit, 2.23.60. -  Antonius Herrera multa paſsim prodit de barbarie, & feritate Indorum Occidentalium, 2.7.35. -  Antonius de Roſellis hæreticos vocare audet eos, qui dicunt, imperium pendere ab Eccleſia, 2.22.12. -  Domin. D. Antonius à Morga Quitenſis Cancellariæ Præſes laudatur, 1.6.65. -  Rever. Pat. M. F. Antonius Perecius Benedictinus laudatur, 2.7.10. -  Antonius Scappus probat opinionem Hoſtienſis, ſi infideles dominium Eccleſiæ recognoſcere nolint, 2.10.11. -  Antonius Poſſevinus apertè ſentit, hodie inter Indos conſideratâ eorum feritate, varietate, & diſtantiâ, Apoſtolicum prædicandi modum ſervari non poſſe, 2. 18.9. -  Antonij Poſſevini graviſsima, & elegantiſsima verba expenduntur, quibus probat, in inquiſitione, & acquiſitione Novi Orbis divinum impulſum adfuiſſe, 2.3.19. & 20. -  F. Antonij à Corduba notabilia verba expenduntur, de caſibus tractantia, in quibus adverſus Indos pugnari legitimè poteſt, 3.4.14. -  Antonij Cordubenſis ſententia de modo converſionis Indorum, 2.18.10. -  Dom. D. Ant. Pichardus Vinueſa Primarius Salmant. & Pincianus Senator laudatur. 2.25.65. -  Anton. Monarcius circa obtẽtionem, & retentionem Regni Navarræ multa contra hiſtoriæ Fidem commentus eſt, 2.20. 65. -  Antropophagiæ vitium monſtroſum, & deteſtabile eſt, 2.12.43. -  Appellare ad Papam à ſentenijs iudicũ, vel Principum ſæcularium, an, & quãdo liceat, 2.23.164. -  Appellatio ad Papam non fit in cauſis tẽporalibus, ex conſuetudine totius Chriſtianiſmi, 2.23.46. -  Apes imitari debent, qui libros legunt, & ſcribunt, 2.1.3. -  Apocalypſis cap. 2. verba exponũtur cum D. Auguſtino, & Baronio, 2.23.156. -  Apoſtolica Sedes ſolita eft infideliũ provincias Principibus Chriſtianis conquirendas, & poſsidendas concedere, 2.23.130. -  Apoſtolicæ Sedis poteſtas in infinitum pro meliori Eccleſiæ ſtatu ampliari poteſt, 2.24.55. -  Apoſtolici muneris ratio, ius quoque regendi, & gubernandi animas complecti videtur, 2.9.56. -  Apoſtolicum modum in prædicando obſervare, ubi illud cõmodè fieri poteſt, congruentiſsimum eſt, 2.19.2. -  Apoſtoli unde ita dicti, & qundo, & ad quid à Chriſto delecti, 1.14.6. -  Apoſtoli non tantum ſapientibus, verum & Barbaris ac ferociſsimis nationibus prædicarunt, 2.8.83. -  Apoſtoli olim inter nationes non minus feras & Barbaras, quàm Indorum, ſoli & inermes prædicarunt, 2.19.21. -  Apoſtoli, in quorum locum prædicatores ſuccedũt, qualiter à Chriſto miſsi, & inſtructi fuerint ad prędicandum, 2.17.46. -  Apoſtoli triginta & octo annis, & ut aliqui intendunt, undecim tantum poſt Chriſti mortem, in univerſis mũdi partibus prædicarunt, 1.14.14. -  Apoſtoli alios ſeptuaginta duos comites ad predicandum elegerunt: & an hi propriè Apoſtoli vocari poſsint: & cur eo numero electi? 1.14.24. -  Apoſtoli, & ſancti, in die iudicij cũ Chriſto ſedebunt, iudicantes duodecim tribus Iſrael, 1.15.32. -  Apoſtoli breviſsimo tempore totum Orbem prædicando penetrarunt, 1.14. 7 & 11. -  Apoſtoli & præſertim D. Bartholomæus Indiam Orientalem prædicando luſtrarũt, 1.2.30. -  Apoſtoli Chriſto, & eius beatiſsimæ Matri cedunt, cum alijs verò Sanctis temerè comparantur, 1.14.123. -  Apoſtoli ad prædicandum Evangelium quas provincias, & qualiter ſortiti ſint? 1. 14.8. -  Apoſtoli cur dicti fuerint ſagittæ volantes, Pſal. 127. & Zachar. 9. & quadrigæ Abac. 3? 1.14.18. -  Apoſtoli nubibus ducti in tranſitu Beatæ Marię miraculosè momento temporis ex diverſis mundi partibus convenerunt, 1.14.45. -  Apoſtoli totius Orbis prædicatores dici potuerunt, 1.14.87. -  Apoſtoli magis virtutibus, quàm miraculis Orbem converterunt, 2.19.27. -  Apoſtoli ex præcepto Domini Lucæ 3. & Matthæ. 10. ſolùm ſponte audire volentibus Fidem annuntiaſſe videntur, 2.20. 17. -  Apoſtoli proprias, & diſtinctas provincias ſortiti ſunt, & unuſquiſque, D. Paulo excepto, in ſua duntaxat prædicavit, 2.25. 49. -  Apoſtoli non cogendo, ſed docendo, non terrendo, ſed patiendo Eccleſiam plantarunt, & dilatarunt, 2.17.52. -  Apoſtoli pulverem excutiendo de pedibus ubi ab aliqua rebelli civitate exibant, eam anathematizabant, 2.20.22. -  Apoſtoli & alij ſancti ſolo verbo, flatu, aut Crucis ſigno idola etiam ærea confringebant, 2.20.95. -  Apoſtoli dicti ſunt nubes velociſsimæ, & cœli & pedes Domini, & quare, 1.14.19. -  Apoſtolos potuiſſe celerrimè per miraculum ad prædicandum in remotiſsimas regiones deduci, pluribus exemplis oſtenditur, 1.14.43. -  Apoſtolos Dñs multis donis, & gratijs inſignivit ratione prædicationis, 1.14.42. -  Apoſtolos per totum Orbem Evangeliũ prædicaſſe, Scripturæ, & Auctores, qui docent, qualiter exponendi, 1.14.76. & 79. -  Apoſtolos per univerſum Orbẽ Evangelij lucẽ diſſeminaſſe, multi opinãtur, 1.14.2. -  Apoſtolorum tempore ſolâ patientiâ, & humilitate voluit Chriſtus mundum cõvertere, 2.16.88. -  Apoſtolorum aliquẽ in Regionibus Novi Orbis prædicaſſe, nullo certo teſtimonio, aut veſtigio comprobari poteſt, 1.14.80. -  Apoſtolorum, qui in Novo Orbe quondam prædicarunt, quædam veſtigia hodie reperiri aliqui tradunt, 1.14.57. -  Apoſtolorum tempore Eccleſia in multis ſuo iure non utebatur, 2.20.20. -  Apoſtolorum tẽporibus, imò & noſtris, Fides Chriſti in toto Orbe prædicata non eſt, 1.14.68. & 70. & 71. -  Aquæ ſub terra, & flumina reperiuntur, 1.7.76. -  Aquæ magna vis ſubitò è terræ viſceribus erupit in provincial Chumbivilcas, 1. 7.75. -  Aquila Romanorum ſignum quando & quare biceps portari cœperit, 1.12.103. -  Aquilonares regions plurimæ, in quibus Sol rarò, vel nunquam apparet, 1.1.68. -  Arabes Sabæi, & Homeritæ Indi vocãtur, 1.1.46. -  Arabum quidam nimis barbari, alij nimis ſapientes, & politici ſunt, 2.9.6. -  Aragoniæ quidam Reges feudum olim Eccleſiæ pietatis ergò promiſerunt, & qualiter illud ſublatum fuerit, 3.1.82. -  Araucanorum exercitus, qui Hiſpanos in Vrbe Imperiali Regni Chilenſis Occidere tentabat, ad conſpectum B. Virginis retroceſsit, 2.4.54. -  Arbores, quæ ex una parte uno ſemeſtri, ex alia alio virent, & fructus producunt, & huius rei ratio, 1.7.42. -  Arbores, & ſerpentes cur olim pro Dijs ab aliquibus gentibus colerẽtur, 2.14.106. -  Arborum, & arundinum Novi Orbis ingens magnitudo: & quædam in peru, quæ Venetem domat, 1.7.31. & 33. -  Architectus qualiter ſe habeat in domus diſpoſitione, & conſtructione 2.16.57. -  Arctico ſub Polo ſunt plures Regiones habitatæ: & ſub Antarctico alias reperiẽdas eſſe, veriſimile eſt, 1.10.27. -  Arequipæ urbis Peruanæ deſcriptio, 1.6. 52. -  Argentea urbs, ſive de los Charcas, ò la Plata, & eius Cancellariæ diſtrictus deſcribitur, 1.6.55. -  Argentei fluminis in Regione, origuara prænuntiavit incolis adventum Hiſpanorum, & novę Religionis prędicationem, 2. 2.62. -  Argonautarum fabulam qui tractaverint, 1.12.84. -  Argumenum ſumi non poteſt de iuribus conceſsionis Regni Siciliæ ad conceſsionẽ Novi Orbis, 3.1. 70 -  Argumentũ à ſolitis, cõſuetis fieri tũc efficacius eſt, cùm antiquioribus & gravioribus exemplaribus nititur, 2.24. 82 -  Argumentum à contrario ſenſu non valet, quando ex eo reſultat abſonus intellectus, vel aliorũ iurium correctio, 2.19.38. -  Argumẽtum ab uſu, & obſervatione Eccleſiæ validiſsimum eſt, 2.24.78. -  Argumẽtum quod ſumitur ex auctoritatibus & exemplis Chriſti, vel Apoſtolorum, aut ex antiquo Eccleſiæ uſu, & traditione urgentiſsimum eſt, 2.17.56. -  Arica urbs, & eius portus pertinet ad Cancellariam Limenſem, nõ ad Argenteã, ut tradit Herrera, 1.6.54. -  Arietis machinam invenit Carthago, & poſteà eius oblita, ſtupuit contra ſe per Romanos admotam, 1.12.7. -  Ariſtoteles, dum dixit homines Barbaros & ſervos venari poſſe, forſitan Alexandro Magno aſſentari voluit, 2.8.124. -  Ariſtotelis ad infernum damnati doctrina legibus, & moribus Chriſtianis prævalêre non debet, 2.8.123. -  Ariſtotelis doctrinam, Barbaros naturâ ſervos eſſe tradentis, plurimi Auctores explicant, qui recenſentur, 2.7.54. -  Ariſtotelis ſententia, quâ docet, Barbaros naturâ ſervos eſſe, qualiter accipienda ſit, 2.8.117. -  Ariſtotelis ſententia de Barbaris natura ſervis, quo pacto in Indis ſecundæ claſsis practicari debeat, 2.9.23. & qualiter in tertiæ, num. 25. -  Ariſtotelis elegans doctrina de cognoſcendis divinis impulſibus, & inſpirationibus, 2.3.46. -  Ariſtotelis locus de inſulis â Carthaginenſibus detectis, â multis accipitur pro Novo Orbe, 1.12.48. qui reijcitur, num. 53. -  Ariſtotelis, ſive Theophraſti liber de mirabilibus auditionibus fabuloſus eſt, 1.12. 54. -  Arma non ſervant modum ex Seneca, 3. 5.45. -  Arma quibus Chriſtiani milites & prædicatores in converſione Indorum uti debent, qualia fint, 2.19.19. -  Armis non debet ſapiens uti, niſi cùm alia remedia non proficiunt, 2.16. 5 -  Armis, & bellis tunc rectè uti poſſumus, & debemus, ubi aliter iuſtitia, nec ſecuritas conſequi poteſt, cum Caſsiodoro, Polybio, Chryſoſt. & alijs 34.16. -  Arnaldi de Villanova hæretica opinio, qui hominem dixit, & tentavit fieri poſſe per artem Alchimiæ, & Magiam naturalẽ, 1.9.41. -  Arnobij elegans locus de ſuavitate legis Chriſti, & pace per illam in Orbem allata perpenditur, 2.17.86. -  Arnobius graviter, & meritò excãdet in eos, qui homines immolant, & ex ijs cibos capiunt, 2.12.73. -  Aſa Rex cur notetur in ſacra Pagina, 3. 3.22. -  Aſa matrem ſuam Maacham ob idololatriam Regno privavit, 2.13.29. -  Aſia ſola dimidium Orbis olim cogniti continebat, 1.1.25. -  Aſiæ præcipuæ provinciæ Phrygia, Miſia, Caria, & Lydia nimis barbaræ erant: & plura adagia hoc denotantia, 2.8.36. -  Aſiongaber portus, ubi & quod ex eo ſolvere non oporteret claſſes Salomonis, ſi ad Novum hunc Orbem navigarent, 1. 13.26. -  Aſsyriorum, & Lydiorum obſcœnus mos in virginibus maritandis, 2.14.67. -  Aſtrolabij inventum, & utilitas, 1.12. 41. -  Aſturianorũ barbaros mores refert Ammianus Marcellinus, 2.8.46. -  Aſſuerus laudatur in ſacra Pagina propter Conſiliarios, quos ſemper ſecum habebat, 3.2.11. -  Atabaliba Peruanorum Imperator immenſas divitias pro ſua libertate promiſit, 3.6.12. -  Atabaliba Peruanorũ Rex quid reſpondiſſe dicatur legatis Caroli V. Imperatoris, ei Alexandri VI. donationem intimantibus, 2.23.11. -  Atahualpa, ſive Atabaliba Tyrannus Peru bello capitur, & temerè occiditur, 1. 5.45. -  Athanaſij notabilis hiſtoria, prophetia de Templis Paganorum lege Conſtantini claudendis 2.19.79. -  Athanaſij baptiſmus qualiter factus fuerit, 2.18.58. -  Athenienſes ſe terrigenas eſſe iactabant, & cur Cicadas capillis intexerent, 1.9.25. -  Athenienſes, minoribus, qui biennio non peregrinaſſent, rerum ſuarum adminiſtratione interdicebant, 1.16.27. -  Atlantica inſula quæ? & platonis de ea narratio mirabilis, 1.4.14. -  Atlanticam Platonis, quidam Novum Orbem eſſe putant, 1.12.47. Sed reijciuntur, num. 52 -  Atlanticæ inſulæ narratio Platonis fabuloſa eſſe probatur, 1.4.29. -  Atlanticæ appellatio non benè convenit Orbi Novo, 1.4.28. -  Atlantem Lybicũ primũ naves fabricaſſe teſtatur Clemens Alexandrinus, 1.11.71. -  Atlanticus mons, & Atlantidis inſula ubi, & unde dicantur, 1.4.35. -  Atlas Rex Africæ antiquiſsimus, & fabulæ de eo, 1.4.36. -  Auctor cur in primo libro Hiſtoricum, & Coſmographum egerit, 2.1.1. -  Auctor cur non vereatur Hiſpaniæ gloriam extollere, 1.16.3. -  Auctor ſperat, ſe aliquid in titulis acquiſitionis Novi Orbis congerendis, & illuſtrãdis præſtiturum, 2.1.46. -  Auctor nunquam intẽdit aliorum ſcriptorum dicta ſupprimere, aut pro ſuis venditare, 2.1.11. -  Auctor quid in hoc opera ultra alios præſtiterit, eruditorum iudicio relinquit, 3.6.1. -  Auctor non intendit abſolutè excuſare exceſſus, & turbines bellorum olim Indis illatorum, 3.6.25. -  Auctor dolet, quòd per quatuordecim annos in Limenſi Senatu tam longè a Curia Regia inſervire iuſſus fuerit: & quare hoc opus ſcribere cœperit, 1.6.48. -  Auctor cur laboraverit in congerendis & exponendis prophetijs, quæ Novi Orbis poſſeſsionem, & converſionem Hiſpanis prænuntiant, 1.15.63. -  Auctor in dubio ſervitutis Indorum Orient. conſuluit Domin. D. Anton. à Morga Præſidem Quitenſem. Et quid ille reſponderit, 3.7.115. -  Auctor pictæ Poëſis qualiter exponat ſymbolum Caroli V. Plus ultra, 1.4.45. -  Auctor libri, cui titulus: Mare liberum, latè & liberè in Alexan. VI. donationem debacchatur: & quàm iuſtè idem liber prohibitus ſit, 2.23.13. -  Auctor tractum gubernationis Indiarum quinque libris diviſum habet, & quid in illis agere intendat, breviter aperit, 3. 8.4. -  Auctoris Paræneſis, ſive admonitio pro Indis diligenter in Fide inſtruendis, & humaniter pertractandis, 3.8.5. -  Auctoris tractatio in libro ſecũdo circa quid verſari debeat, & qualiter inſtituenda, 2.1.4. & 50. -  Auctores recenſentur, qui expendunt, & extollunt potentiam, latitudinem, & divitias Regni Hiſpani, 1.16.44. -  Auctores recẽſentur qui agunt de regione Ophira, & eã Indiæ Orientali tribuunt, 1.13.30. -  Auctores referuntur, qui Orbis Novi detectionem & converſionem in ſacris Scripturis inſinuari tradunt, 1.15.2. -  Auctores, qui laudant, & extollunt Novi Orbis ad Fidem converſionem, 1.16. 72. -  Auctores plures congeruntur, qui de natura, & diffinitione hominis agunt, 2.7.18. -  Auctores plurimi reſerũtur, qui bellum permittunt contra Indos, & alios infideles Prædicatores recipere, & Fidem audire nolentes, & maximè ubi eam impediũt, 2.20.3. -  Auctores recẽſentur, qui ſummè laudant Hiſpanos ob detectionem, & converſionẽ Novi Orbis, 1.16.8. -  Auctores plures referuntur, qui exempla adducunt Regnorum ambitiosè, & per bella captorum, 2.6.45. -  Auctores Philoſophi, Theologi, & Iuriſperiti qui tractant de gentium, imperiorum, & dominiorum diſtinctione, 2.6. 74. -  Auctores recenſentur, qui generaliter tractant de dominio infidelium: & an ab illis auferri poſsit, 2.1.19. -  Auctores plurimi referuntur, qui agunt de exceſſu dæmonum, & defectu Oraculorum in Novo Orbe poſt adventum Hiſpanorum, 2.4.86. -  Auctores recenſentur, qui agunt de materia tituli C. de omni agro deſerto, lib. 11.2.6. 107 -  Auctores recenſentur, qui narrant, & extollunt miraculoſum incremẽtum Chriſtianitatis Novi Orbis, 2.4.25. -  Auctores citantur, qui hunc titulum barbariſmi, & feritatis Indorum probare vidẽtur, 2.7.2. -  Auctores, qui agunt de linea, quę ducta fuit iuſſu Alex. VI ad aſsignandos limites Luſitanis, Caſtellanis, 1.6.73. -  Auctores plurimi recenſentur, qui Novum Orbem veteribus cognitunt dicunt, 1.12.2. -  Auctores, qui tenent Orbis Novi nullã antiquis notitiam fuiſſe, latè recenſentur, 1.11.2. -  Auctores plurimi recenſentur, qui de Zonis Orbis ſcribunt, 1.11.38. -  Auctores plurimi referuntur, qui diſputant, an & quando liceat Tyrannum privata auctoritate interficere, 2.14.50. -  Auctores recenſentur, qui Indos Occidentales terriſtri itinere ad eas regiones perveniſſe dicunt, 1.10.5. -  Auctores plurimi recenſentur, qui agunt de cruentis ſacrificijs Indorum, 2.12.55. -  Auctores plurimi recenſentur qui de iuſtitia punitionis, & debellationis hæreticorum latiſsimè diſputant, 2.19.51. -  Auctores, qui nullam omnino vim, nec armorum terrorem in converſione infidelium admittunt, ſecuriorem opinionem ſequuntur, & qualiter argumentis contrarię reſpondeant, 2.19.5. -  Auctores plures citantur, qui temporalem iuriſdictionem Pontifici negant in terris Imperij, vel aliorum Principum ſæcularium, 2.22.10. -  Auctores multi citantur, qui agunt de varijs valdè feris ac fœdis variorum gentiũ moribus, & ritibus, 2.14.69. -  Auctores plurimi recenſentur, qui de idololatria diverſarum nationum latisſsimè agunt, 2.14.109. -  Auctores enumerantur, qui agunt de miraculis Sanctæ Crucis in Novo Orbe, 2.5. 15. -  Auctores plurimi utriuſque Scholæ citantur, qui indiſtinctè utrumque gladium Pontifici tribuunt, 2.22.19. -  Auctores recenſentur, qui ſpecialiter probant, Indos ob ſolum vitium infidelitatis debellari potuiſſe, 2.10.12. -  Auctores plurimi pro opinione citãtur, quę ſolam indirectam temporalem iuriſdictionem Pontifici tribuit, 2.22.45. -  Auctores plurimi referuntur, qui ridiculum eſſe probant, aſſerere, Imperatorem totius Orbis Dominum fuiſſe aut eſſe, 2. 21.45. -  Auctores innumeri adducuntur, qui idololatriæ crimen exaggerant, 2.12.111. -  Auctores plures citantur, qui de vitijs Indorum latiſsimè tractant, 2.12.24. -  Auctores plurimi recẽſentur, qui ſpecialiter de Indis agentes, eos ob idololatriam, & crimina contra naturam debellari poſſe docuerunt, 2.12.3. -  Auctores plurimi referũtur, qui cum Innocent. tenent, ob ſolam infidelitatem ſuis bonis privari non poſſe, 2.10.40. -  Auctores plurimi recenſentur, qui generaliter affirmant, licitè debellari poſſe infideles non ſervantes legem naturæ, 2.12.2. -  Auctores plures adducũtur, qui negant, infidelibus ob ſolam barbariem bellum inferri poſſe, 2.8.2. -  Auctores plurimi recenſentur, qui agunt de naturali ſervitute Barbarorum ab Ariſtotele conſiderata, 2.8.121. -  Auctores plures citantur, qui temporale dominium, ſaltem excellenter, & habitualiter in Chriſto concedunt, 2.23.94. -  Auctores, qui, ad Fidem introducendã, vim aliquam permittũt, qualiter ſunt accipiendi, & defendendi, 2.19.1. -  Auctores plurimi recenſentur, qui varias hiſtorias congerunt Regum à Romanis Põtificibus temporaliter punitorum, & depoſitorum, 2.22.56. -  Auctores plurimi referuntur, & expenduntur, qui Papæ dominium, & iuriſdictionem etiam in provincijs, & Regnis infidelium agnoſcunt, 2.23.53. -  Auctores plurimi ex Theologis, & Iuriſtis recenſentur, qui indiſtinctè tenent, filios parvulos infidelium invitis parentibus baptizari non debere, 2.17.24. -  Auctores plurimi referuntur, qui titulum debellationis Indorum, ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam admittere nolunt, 2.14.3. -  Auctores plurimi referuntur, qui Regum Hiſpaniæ ab imperio omnimodam exẽptionem defendunt, 2.21.71. -  Auctores plurimi recẽſentur, qui ſubverſiones, & mutationes Regnorum peccatis attribuunt, 2.13.53. -  Auctores plurimi referuntur, qui ex profeſſo, vel etiam obiter agunt de hiſtoria Indiarum Occidentalium, 1.5.47. -  Auctores plurimi citantur, qui agunt de varijs idolis Indorum, 2.12.103. -  Auctores recenſentur, qui plura miracula in Novo Orbe facta commemorant, 2. 5.5. -  Auctores antiqui, qui de India Orientali ſcripſerunt, in multis fallunt, 1.2.8. -  Auctores plurimi recenſentur, qui de rebus & hiſtorijs Indæ Orientalis ſcripſerunt, 1.3.47. -  Auctores recenſentur, qui plura exempla & teſtimonia adducunt de proſperitate bellorum, & auxilijs cœleſtibus à Deo Catholicis datis, 2.4.38. -  Auctorum operoſa nomẽclatura proponitur, qui de iuſtitia acquiſitionis Novi Orbis ex profeſsò, vel perfunctoriè tractarunt, 2.1.20. & 39. -  Auctorum verba peculiariter recenſentur, qui ob defenſionem Innocentium, infideles debellari poſſe concedunt, 2.15.5. -  Auctorum ſententiæ recenſentur, & expenduntur, qui Indos omnino barbaros, & feros debellari, & ſuis imperijs ſpoliari poſſe concedunt, 2.9.26. -  Auctorum nomina, & verba recenſentur qui Indis ſecundæ claſsis ſemel ad Fidem converſis Regum Catholicorum ſupremam ſaltem dominationem concedunt, 2. 9.20. -  Auctoritas D. Pauli 1. Corinth. 5: De his qui foris ſunt, multis ſolutionibus, & expoſitionibus illuſtratur, 2.15.46. -  D. Auguſtinus miram potentiam Pontificis Romani eleganter exaggerat, 2.23. 81. -  D. Auguſtinus eleganti paraphraſi oſtendit, Regnum Chriſti non eſſe de hoc mundo, 2.23.41. -  D. Auguſtinus ſcribit, ſe hominibus mõſtroſis, oculos in pectore habentibus, prædicaſſe, 2.8.84. -  D. Auguſtin. putavit Auſtrales regiones non habitari, & quare, 1.9.20. -  D. Auguſtini locus expenditur, 1.11. 23. -  D. Auguſtini elegantiſsima verba ſermone 6. de verb. Domini referuntur, & perpenduntur, 2.14.28. -  D. Auguſtini locus in ſerm. 6. de puero Centurionis exponitur, 2.15.50. -  D. Auguſtini, Hieronymi, Ambroſij, Baſilij, Bernardi, & Theophylacti loca expenduntur, temporale dominium Chriſti negantia, 2.23.31. -  D. Auguſtini, & Cypriani loca de punitione idololatrarum, qualiter accipienda, 2.14.118. -  D. Auguſtini, & Concilij Illiberitani loca, quæ idola confringi prohibent, qualiter explicari debeant, 2.20.94. -  Auguſtus Cæſar ſtatim poſt Chriſtum natum ſe Dominum appellari vetuit, & quare, 2.21.56. -  Auguſtus Cæſar qualiter curaverit peculiarem deſcriptionem, & relationem totius Orbis habere, 1.7.19. -  Avis nimis peregrina, & prodigioſa Motezumæ adducitur, 2.2.56. -  Avitus declamator Novum Orbem non agnovit, ſed potius apertè negavit, 1.12. 72. -  Aviti elegantiſsima verba, quibus Alexandrum hortatur, ne novas terras ultra Oceanum quærat, 1.12.73. -  Aurelianus Imperator, licèt Ethnicus, Romani Pontificis dignitatem agnovit, 2. 22.60. -  Auris Batava proverbium unde, 2.8.33. -  Aurei Velleris Ordinis Equeſtris origo, 1.12.85. -  Aurum Indiæ Orientalis dicebatur Parvaijm, & erat probatiſsimum, 1.13.33. -  Aurum Phaz, ſive Ophaz, & aliæ eius appellationes in Scriptura, remiſsivè, 1. 13.41. -  Aurum eſſe Hiſpanorũ Deum, Indi exiſtimarunt, & de feſtis ei hac de cauſa à quodam Regulo Cubæ factis, 3.6.8. -  Aurum retibus expiſcari in Panamenſi provincia publicavit Bacchalaureus Enciſus, 1.6.36. & 3.5.9. -  Aurum omina ſcindit, & ſuperat, 3.6. 18. -  Aurum bella, & alia plura ſcelera, & damna in mundum invexit ex Virgilio, & alijs Poëtis, 3.6.19. -  Auſtralis plaga ſub nomine maris ſolet denotari in ſacris Litteris, & quare, 1.8. 19. -  Auſtralem Zonam, & gentes ſub ea habitantes à nobis agnoſci non poſſe, multi putarunt, 1.11.36. -  Auſtrales mundi plagas aquis omnino tegi multi ex veteribus opinabantur, & quare, 1.1.19. -  Auſtrales, & Occidentales regiones ultra Oceanum inhabitatas eſſe multi ex antiquis putarunt, & quare, 1.11.22. -  Auſtriaca familia varijs occaſionibus varia regna, quibus hodie fruitur, coadunavit, 3.4.50. -  Auſtriaca domus, ob Religionis curam, tot meruit incrementa: & quid eius inſignia ſignificent, 1.16.93. -  Auſtriaca domus, & familia augeri cœpit, quando Turcarum Imperium initium habuit, 1.16.83. -  Auxilium miſeris denegare, turpe ſemper reputatum eſt, & talionis pœna punitum, 2.13.88. -  B -  Babyloniæ Reges populum Dei ex Divina providientia, & conſilio captivum duxerunt, & nihilominus in eo facto peccarunt, 2.6.3. -  Bacchus in Orientalem Indiam penetravit, 1.2.17. -  Baiecetes Turcarum Imperator qualiter ſuccenſuerit expulſionem Iudæorum per Reges Catholicos factam, 2.16.117. -  Baldi notabilis doctrina refertur circa conceſsionem terrarum infidelium, 2.23. 131. -  Balduinus notatur, dum iniuſtè damnat morem non effciendi ſervos eos, qui in bellis Chriſtianorum capiuntur, 3.7.52. -  Baptiſmus, licèt parvulis infidelium, parentibus invitis conferri non debeat: ſemel tamen collatus valet, & tenet, & amplius parentibus tradendi non ſunt, 2.17.40. -  Baptiſmus eſt ianua, quâ Eccleſiam ingredimur & Chriſti, & Eccleſiæ membra efficimur, 2.23.22. -  Bap. Fulgoſij verba expenduntur de Põtificum in Reges & Imp. poteſtate & auctoritate, 2.22.64. -  Baptiſmus à parvulis Iudæorum, vel aliorum infidelium inter ſe invicem factus, validus erit, etiam ſi per ludum fiat, cum intentione tamen baptizandi, 2.18.57. -  Baptiſmum ſi quis omnino invitus, & coactus recipiat, an ſi poſteâ metu ceſſante per longum tempus non contradicat, verè Chriſtianus, & baptizatus cẽſeri debeat, 2.18.59. -  Baptiſmi Character non imprimatur, ubi quis ad illum recipiendum per vim, & metum abſolutè compellitur, 2.17.4. -  Baptiſmi Sacramentum homines liberos fortius in ſua libertate confirmat, 3.7. 93. -  Baptiſmi & aliorum Sacramẽtorum ſuſceptio plura miracula in Novo Orbe cauſavit, & Auctores qui de eis agunt, 2.5.36. -  Barbaria Provincia, quæ hodie dicitur Berberia, unde ſic dicta, remiſsivè, 2.7.4. -  Barbaries & feritas Indorum, abſolutẽ conſiderata, non præbet iuſtum, & ſufficientem titulum ad eos debellandos, & ſpoliandos, 2.8.1. -  Barbaries & feritas antiqua Indorũ Occidentalium cuiuſdam Poëtæ carminibus explicatur, 2.7.51. -  Barbariem, & feritatem Indorum iuſtum titulum præbere videri, ut bello domari, & ſuis imperijs privari poſsint, 2.7.1. -  Barbarus ita nemo eſt ut quaſdam evidẽtes de Fide credenda perſuaſiones percipere nequeat, 2.18.70. -  Barbarus nominis etymologia, 2.7.6. -  Barbarus nomen varias habet ſignificationes, 2.7.3. -  Barbari homines ex ſententia Ariſtotelis, & aliorum ſervi ſunt, & ad ſerviendum nati, & cogi poſſunt, ut prudẽtibus pareãt, 2.7.52. -  Barbari, & impoliti hominess brutis æqui parantur, & ſub eorũ appellatione in Scriptura, & alijs auctoribus deſignãtur, 2.7.13. -  Barbari nominis commune diffinitionem non ineptè notat Ioan. Boterus, 2.8. 23. -  Barbari ab Alexãdro victi beatiores fuerunt ſecundùm Plutarchum, quàm qui eum effugerunt, 2.7.68. -  Barbari ad hiſtorias retinendas parum idonei ſunt, 1.14.93. -  Barbari propriè dicuntur, qui ingenio nimis obtuſo, & fero ſunt, & à naturalis rationis regulis deviant, 2.7.5. -  Barbari, ut bruta, furioſo impetu ducuntur ad ea, quæ appetunt, 2.7.7. -  Barbaris ex ſententia Alphonſi à Caſtro iuſtè bellum infertur, ſi ſufficienter moniti, ſuos errores non deponant, 2.16.4. -  Barbaris natura neceſsitas ineſt, ut à ſapientioribus regantur; qui tamen Barbarorum commodis magis quàm ſuis proſpicere debent, 2.8.119. -  Barbaris cum veri homines ſint, ius gentium ſervari debet, & dominiorum diſtinctio eo introducta, 2.8.9. -  Barbaros quoſdam, qui ex conſuetudine homines immolabant, impunitos reliquerunt Romani ex Plutarcho, 2.14.73. -  Barbaros poſſe ut feras venari, & occidi, quomodo, & quando intelligendum ſit? 2. 8.122. -  Barbaros ſervos effici eorum, a quibus excoluntur, aliqui putant, 3.7.23. -  Barbaricarij dicebãtur qui veſtibus Phrygio more, aut pictis, & auratis utebantur, 2. 8.39. -  Barbas, & pilos non ſolùm Indi, ſed plures aliæ nationes expilant, 2.8.109. -  D. Bartholomæus Evangelium Matthæi in Indiam tulit, & Indicè tranſtulit, 1.2. 31. -  D. Bartholomæus prędicavit in India Citeriori, 1.1.52. -  Bartholomæus de las Caſas in ſæculo manens, & poſteà Ordinem Prędicatorũ profeſſus & Epiſcopus creatus, pro Indorum libertate, & utilitate anxiè laboravit, 2.1. 22. & 26. & alia de eo, verbo Chiapenſis, & verb. Epiſcop. Chiapenſis. -  Bartoli doctrina refertur, & probatur, qui Pontifici tribuit facultatem concedendi terras, & inſulas infidelium, 2.23.52. -  Baſilius Pontius Legionenſis Auguſtinianus laudatur, 1.12.3. -  Fr. Baſilius Pontius Legionenſis qualiter tractet argumentum de Prophetis annuntiantibus converſionem Novi Orbis? 1.15.56. -  Batavi, qui hodie Hollandi dicuntur, olim nimis truces, & agreſtes reputabantur, 2.8.32. -  Batavorũ ſex militares naves anno 1615. fretum Magallanicum tranſierunt, & cum noſtris bis navale certamen ineuntes, primò victices, ſecundò victę perierunt, 1.8. 41. -  Batuecorum Hiſpaniæ notabilis hiſtoria, 1.9.36. -  Bavariæ Duces Religioſiſsimi, & Sedis Apoſtolicæ devotiſsimi ſunt, 2.22.29. -  Bellarminus Cardinalis illuſtriſsimus ſeipſum retractare videtur, & in inſpectâ Bullâ Alex. VI. plenum dominium Novi Orbis conceſſum eſſe agnoſcit, 2.24.22. -  Bellarminus, & alij graviſsimi Theologi, quibs terminis explicent iuriſdictionẽ temporalem, quam Rom. Pontifex in ſæculares Principes habet? 2.22.47. -  Belluæ pro catulis ſuis defendendis uſque ad mortem pugnant, 2.12.78. -  Bellum non requirit præviam monitionem, ubi infertur Turcis, Hæreticis, & alijs Fidei hoſtibus, 2.1.5.18. -  Bellum nunquam poteſt eſſe iuſtum, ubi nulla præceſsit iniuria, 3.7.74. -  Bellum licèt non verè probabiliter tamen ex utraque parte iuſtum eſſe poteſt, 3.7.76. -  Bellum ut legitimum ſit, non ſolùm iuſtitiam cauſæ, ſed etiam Principis licentiã, & auctoritatem requirit, 3.7.77. -  Bellum quacunque ex cauſa, & pia præſertim illatum, regulariter monitio præcedere debet, 2.15.16. -  Bellum, quod ſuſcipitur pro defendendis innocentibus, & tollendis humanis ſacrificijs, monitio præcedere debet, 2.15.12. -  Bellum ubi infertur pro defenſione Innocentium, & immolandorum, mitiſsimè quantũ fieri poteſt, exercendũ eſt, 2.15.19. -  Bellum iuſtè moveri poteſt contra eos, qui ſuis Principibus non obediunt, & multo magis contra rebelles Deo, 2.16.25. -  Bellum ſuſcipientes pro defendendis innocentibus, quid ab illis recipere, aut exigere poſsint ex opinione Pat. Molinæ 2. 15.23. -  Bellum iuſtum nõ ſolũm infertur pro defenſione propria, ſed etiam pro liberandis innocentibus etiam auxilium noſtrum non poſtulantibus, 2.1.5.9. -  Bellum, & armorum terrorem inter Indos Fidem introduxiſſe, qualiter intelligendum ſit, 2.18.24. -  Bellum à Chriſtianis contra Turcas licitè moveri non poſſe, fuit hæreſis Lutheri, & Eraſmi, quæ reprobatur, 2.1.9.37. -  Bellum, & eius damna multoties cohibere non poteſt Princeps ipſe, qui illud incepit ex Salluſt. 3.6.46. -  Bellum ex utraque parte iuſtum reperiri, vix poſsibile eſt, 3.7.15. & 76. -  Bellum dicitur per antiphraſim, quaſi minime Bellum, & alia eius etymologia ex Caſsiodoro, 3.3.25. -  Bellum punitivum propriè ad executionem imperij, & iuriſdictionis ſpectat, & inter ſubditos exercetur, 214.6. -  Bellum ut ſit iuſtum, debet eſſe defenſivum, vindicativum aut punitivum, 2.1.4.4. -  Bellum ut iuſtum ſit, quibus ex cauſis, & quâ intentione inferri debeat, 2.6.52. -  Bellum rectè videtur inferri Indis, qui monti, deſiſtere nolunt à vitijs contra naturam, 2.13.2. -  Bellum pro Fide, aut contra excommunicatos qualiter fieri poſſe dicat Franc. Arias? 2.16.67. -  Bellum ubi iuſtũ eſt, benè poſſunt Chriſtiani, ſcandalo ceſſante, cum infidelibus, & pro infidelibus militare, 3.4.23. -  Bella iniuſta ſecundùm Baldum ſunt manifeſta latrocinia, 3.7.81. -  Bella ubi inferuntur ob bonum, & defenſionem alicuius, quid defendens ſumere poſsit, 3.7.95. -  Bella, quæ iuſtè, & legitimè inferuntur, probari debent, & ius acquiſtionis victoribus præbent, 2.6.50. -  Bella ob nullam omnino cauſam movere licere hæreſis eſt, à multis pijs & doctis viris damnata, 2.6.49. -  Bella licita dicuntur ea, per quæ victis conſulitur, & pictatis, & iuſtitiæ obſervatio procurator, 2.7.64. & 2.13.10. -  Bella ſuſcipere pro terris, aut rebus inutilibus operæpretium non eſſe, Herodotus ſcribit, 1.16.111. -  Bella non niſi cum magno conſilio indicenda & ineunda eſſe, multis probatur, 3. 2.19. -  Bella ſociorum, & conſœderatorum cauſâ inita legitima ſunt, 3.4.19. -  Bella, quæ Reges Religionis tuendæ, aut propagandæ cauſâ ſuſcipiunt, valde pia, & laudabilia iudicantur, 2.16.63. -  Bella quemadmodum iuſta cenſeri ſolẽt ſi à Deo, ita ſi à Pontifice præcipiantur, 2. 231.28. -  Bella ſemper plura damna, & calamitates adducunt, 3.6.42. -  Bella per Hiſpanos Indis illata ut plurimum legitima fuerunt, 218.20. -  Bella per Conſtantinum, & alios Chriſtianos Principes adverſus infideles non ob id ſolum geſta fuerũt, ut Fidem reciperent, ſed ex alijs cauſis, quæ referuntur, 2.19. 70. -  Bella ab Alexan. Magno, & Romanis ampliandi Imperij cupiditate innocentibus illata non laudantur nec laudari potuerunt à D. Auguſtino, & alijs, 2.8.125. -  Bella apud Romanos quibus cæremonijs denuntiarentur, remiſsivè, 3.7.86. -  Bella iniuſta, & per ſolam violentiam iſlata nullo iure probantur, neque legitimum dominium præſtant, & Auctores, qui de hoc agunt, 2.6.51. -  Belli iuſti, & legitimi indicti ſi quis ordines excedat, ad reſtitutionem tenetur, 3.7.82. -  Belli in ipſo conflictu quæ capiũtur, qualiter dividantur, 2.6.38. -  Belli propoſitum quod eſſe debeat? 2. 15.21. -  Belli contra infideles ſuſcipiendi auctoritas maximè penes Pontificem reſidet, 2. 23.55. -  Belli cauſa ubi iuſta eſt, pugnæ exitus malus eſſe non poteſt, 3.2.23. -  Bellis iuſtis, & ad Dei vocationem, & exaltationem ſuſceptis, ſemper ipſe exitus fœlices concedit, 2.4.40. -  Bellicam artem ſecundum naturam acquiſitivam eſſe, Plato, Ariſtot. & alij Philoſophi tradunt, 2.6.24. -  Bello capta capientium fiunt, etiam inſpecto iure Divino, ex doctrina divi Ambroſij, 2.6.26. -  Bello capta qualiter dividantur, & plures Auctores, qui de hoc agunt, 2.6.35. -  Bello ab hoſtibus capta communi omnium gentium iure capientium fiunt, & plurimi Auctores qui de hoc articulo agũt, 2.6.23. -  Bello publicè indicto parta an, & quando reſtitui debeant, ſi illud iniuſtum fuiſſe conſtiterit? 3.2.48. -  Bellorum ſtrepitus, & ſtrages non præſtat congruũ medium prædicationi, & converſioni Barbarorum, 2.8.128. -  Bellorum damna multa ſunt, & graviora quàmquæ ex litibus privatorũ oriri poſſunt, 3.3.24. -  Benedictionem, & promiſsionem dilatationis imperij factam Eccleſiæ à Prophetis, poſſe etiam intelligi de Regibus Hiſpaniæ, docet Didacus Valdeſius, 2.2. 39. -  Benedictus Ægidius Luſitan. reſpondet libro Maris liberi, 2.1.51. -  Beneſicia, quæ Barbaris in Fidei prædicatione impenduntur, ſervitutis irrogatione penſanda non ſunt, 3.7.91. -  Beneficio nos iuvari oportet, non decipi, 2.24.48. -  Beodos Hiſpanè, cur ebrios appellemus? 2.8.35. -  D. Bernardus in quo laudet quemdam Eborenſem Archiepiſcopum? 3.8.30. -  D. Bernard. benè concedit Papæ ſecularem iuriſdictionem, monet tamen, ut eam per alios exerceat, 2.23.165. -  D. Bernard. temporalem iuriſdictionem Regibus terræ relinquendam docet, & alienam à Romano Pontifice vocat, 2.23. 49. -  D. Bernardi verba expenduntur pro ſupremo dominio Chriſti in Eccleſiam tranſlato, 2.10.21. -  D. Bernardi elegans locus pro dominio Chriſti perpenditur, 2. 23 93. -  D. Bernardi verba elegantiſsima de dignitate Pontificis, 2.23.80. -  Bezaar lapis & eius inventio, & virtus, 1.7.37. -  Blaſchi Nonij de Balboa laudes, & hiſtoria, 1.5.27. -  Blaſius Robles de Salzedo citatur & laudatur, 2.7.19. -  Blaſphemia vera, & propria requiritur, ut infideles ob eam puniri poſsint, 2.14. 111. -  Blaſphemia, quę in idololatria ineſt, qualis ſit, & quòd ob eam tantum infideles debellari non poſsint, 2.14.110. -  Blaſphemiæ ratione poſſunt Chriſtiani infidelibus bellum indicere, 2. 13 40. -  Blaſphemiæ peccatum graviſsimum eſt, & de eius pœnis, 2.13.41. -  Bodini opinio damnatur, qui nunquam ſervitutem licitam, vel utilem eſſe contendit 3.7.8. Vide alia infra verbo Ioan. Bodinus. -  Boetij carmina referuntur, in quibus hominum, & belluarum diſcrimen apponit, 2. 7.26. -  Boetiorum ruditas, & craſsities tanta olim fuit, ut in probervium abierit, 2.8. 34. -  Bombardæ, & ſcopleti magno terrori Indis fuerunt, 2.7.44. -  Bona non ſolùm bonis dantur à Deo, ſed malis etiam, & interdum magis quàm bonis, & quare? Ex ſententia D. Auguſt. 2.10. 60. -  Bona inferioris ordinis reſtituenda non ſunt cum iactura ſuperioris, 3.5.36. -  Bona non ſunt opera, quæ non innituntur Fidei fundamento, 2.10.36. -  Bona fides requiritur etiam in præſcriptione immemoriali, 3.3.78. -  Bonæ fidei poſſeſſor eſt etiam ille qui habet conſcientiam dubiam, 3.3.80. -  Bonum, & rectum excedere, nullatenus licet, etiam propter ſalutem alterius, 2.14. 14. -  Bonum opus ut exercere, ita & iuvare bonum eſt, etiam ſi quis pro eo mercedem accipiat, 3.4.25. -  Bonifacius IIX. Magnam partem Extravag. Unam ſanctam ex dictis D. Auguſtini, & Bernardi deſumpſit, 2.23.121. -  Brachmanes Indorum Philoſophi ex Iudæis deſcendebant, 1. 2 24. -  Braſilia provincia qualiter à Caprali detecta, & Sanctæ Crucis dicta, 1.3.32. -  Braſiliæ regionis deſcriptio, detectio, & hiſtoria, 1.6.59. -  Braſiliæ provincia appellatur Sanctæ Crucis, & quare? & quàm iniuſtè hoc nomen vulgus pro Braſilia mutaverit, 1.4. 40. -  Braſilienſes, Æthiopes, & aliæ gentes Orientales hodie edunt carnes humanas, 2. 14.63. -  Braſilienſes conſervant memoriam prædicationis Divi Thomæ, 1.14.60. -  Braſiliæ urbs ab Hollandis nuper intercepta, qualiter à noſtris fuerit recuperata? 2.25.88. -  Brevis eſt, qui non dicit plus quàm oportet, & inita tractatio deſiderat, 1.1.4. -  Britanni, & Poloni carnes humanas edere ſolebant, 2. 14 62. -  Britanni præ cæteris corpora radebant, & glaſto inficiebant, 2.8.111. -  Bruta animalia nihil habent tationis, aut prudentiæ, ut falsò quidam exiſtimarunt, 2.7.9. -  Bruta an loqui poſsint, vel humanum ſermonem intelligere? remiſsivè, 2.7. 11. -  Brutis propriè non dicitur inferri vis, & iniuria, 2.7.12. -  Bulla Alexãdri VI. quâ Regibus Catholicis Novum Orbem conceſsit, ad litteram refertur, 2.24.16. -  Bullam Alexan. VI. quâ Novum Orbem Regibus Catholicis donavit qui referant, & laudent, 2.24.17. -  Bullæ Alexan. VI. verba nihil Sedi Apoſtolicæ in provincijs Novi Orbis nomine feudi, vel alio reſervant, 3.1.42. -  Bullæ ſæpè expediri ſolent ſub ſolo nomine Papæ, quamvis Cardinales ad earum expeditionem conſilium, conſenſum præſtiterint, 2.24.100. -  Burgundiones propter Hunnorum incurſiones Chriſto ſe devoverunt, 2.18.29. -  Buſiris infamis habitus, & graviter ab Hercule punitus dicitur, quòd hoſpites Iovi immolaret, 2.12.65. -  Buſiris in aris, quas hoſpitibus paravit, mactatus fuit, ex Claudiano, 2.12.67. -  Buſiris cur dicar illaudatus, & monſtris dignus apud Virgil. & Statium, 2.12.66. -  Buſiridis aræ adagium quid ſignificet? 2. 12.68. -  C -  Cæſarion, filius Cæſaris, & Cleopatræ, in Indiam miſſus, 1.3.13. -  Caietanus putat nullo Scripturæ loco concludi, omnem terram eſſe habitabilem, 1.11.24. -  Cain Adæ filius materialem civitatem ædificavit, 2.8.18. -  Calamitatum, & ſuppliciorum imminentium Deus prius homines monet, ut reſipiſcant, 2.2.44. -  Caliſtus Remirez ſupremam poteſtatem Papæ in temporalibus etiam ad infideles extendit, 2.23.62. -  Calixti III. Bullæ verba expenduntur, 2. 24.37. -  Calixti III. & Nicolai V. Bullæ de conceſsione Indiarum Orientalium Luſitanis facta referuntur, 2.24.29. -  Calumnia eorum depellitur, qui Hiſpanię Reges avaritiæ notant, 1.16.99. -  Calumnias excitat virtus, & à viris probis contemnendæ ſunt, 1.6.39. -  Cancellaria, & Metropolis inſulæ ſancti Dominici quid comprehendat, 1.6.18. -  Cancellariæ Limenſis diſtrictus, 1.6.49. -  Changiocham Tartarorum Regi, & exercitui eius dicitur mare miraculoſum novẽ pedum tranſitum aperuiſſe, 2.4.34. -  Canibales, & Caribes Indi, præ alijs, humanis carnibus veſcebantur, 2.12.35. & 38. -  Canibalorum inſulæ quæ, & cur ita dictæ 1.6.15. -  Cantic. cap. 4. de Auſtro perſlante, & aromatibus fluentibus, intelligitur de converſione Indorum, 2.2.34. -  Cantic. cap. 8. verſ. 8: Soror noſtra parvula eſt, &c. explicatur, & ad gentes Novi Orbis recèns converſas accommodatur, 1.15.37. -  Cap. licet 18. de regular. & cap. duæ ſunt 19. q. 2. expenduntur, 2.3.35. -  Cap. contra Chriſtianos de hæret. lib. 6. expenditur, & illuſtratur, 2.18.55. -  Cap. ego Ludovicus diſt. 63. exponitur, 2.22.38. -  Cap. debet, & cap. vult, 23. q. 4. ubi D. Auguſtinus docet, malos eſſe prohibendos à malo, & cogendos ad bonum, qualiter ſit explicandum? 2.18.39. -  Cap. vides, 23. q. 6. & cap. quid facit, 23. q. 4. & alia ſimilia expenduntur, 2.16.104. -  Cap. in Archiepiſcopatu de raptorib. explicatur, 2.15.40. -  Cap. iam verò, 23. q. 6. illuſtratur, 2.18. 47. -  Cap. diſpar. 23. q. 8. inducitur, & expenditur pro iuſtitia belli contra infideles, qui Fidem ſibi prædicatam recipere nolunt, 2. 18.80. -  Cap. diſpar. 23. q. 8. explicatur, 2.19.35. 38. & 41. -  Cap. diſpar. 23. q. 8. & cap. militare, 23. q. 1. exornantur, 2.6.53. -  Cap. audacter, 18.8. q. 1. & cap. ex merito, 6. q. 1. exornantur, 2.11.15. -  Cap. quid in omnibus, 32. q. 7. expenditur, 2.10.29. -  Cap. quæritur 22. q. 2. & cap. ſi nulla 23. q. 8. expenduntur, 2.18.5. -  Cap. ad Fidem 23. q. 1. cap. ſi ſinceri, diſt. 46. & cap. ſicut de Iudæis, perpenduntur, & illuſtrantur, 2. 17 6. -  Cap. qui nos 23. q. 1. cap. 1.23. q. 6. cap. diſplicet 24. q. 3. ubi D. Auguſtin. agit de coactione D. Pauli, perpenduntur & exornantur, 2.16.102. -  Cap. ſi Eccleſia, cap. non invenitur, cap. diſplicet, 23. q. 4. in quibus D. Auguſtinus de differentia ſtatus, & poteſtatis Eccleſiæ, ponderantur, & illuſtrantur, 2.16.84. & ſeqq. -  Cap. diſplicet, 23. q. 4. & cap. 1.23. q. 6. expenduntur, 2.16.96. -  Cap. de Iudæis 45. diſt. & alia Conciliorum decreta, quæ Iudæos invitos baptizari vetant, commemorantur, 2.17.8. -  Cap. de Iudæis 45. diſt. perpenditur, & illuſtratur, 2.18.54. -  Cap. de Iudæis, verſ. Qui autem, 45. diſt. expenditur, 3.5.9. -  Cap. 1. diſt. 7. & Exodi auctoritas, cap. 12. Ponderatur, 3.7.30. -  Cap. noli 23. q. 1. ponderatur, & illuſtratur, 3.7.39. -  Cap. quidam autem 45. diſt. explicatur, 2.17.49. -  Cap. ſolitæ de maiorit. & obed. exornatur, 2.11.30. -  Cap. ſolitæ de maioritate, & obed., & Lucæ 22: Ecce duo gladij, expenduntur, 2.21. 16. & 40. -  Cap. ſolitæ de maiorit. & obed. explicatur, 2.23.117. -  Cap. ſolitæ de maior. & obed. cap. per venerabilem, cap. cauſam quæ, qui filij ſint legit. cap. novit de iudic. & cap. tuam de ordin. cognit. cap. ſi duobus, §. denique de appellat. perpenduntur, 2.23.45. -  Cap. per venerabilem, qui filij ſint legit. ponderatur, & illuſtratur, 2.23.118. -  Cap. per venerabilem, verſ. Quod autem, qui filij ſint legit. expenditur, & illuſtratur, 2.24.73. -  Cap. offerebatur, 32. q. 7. exponitut, 2. 20.40. -  Cap. ſi Eccleſia, cap. duo iſta, 23. q. 4. & cap. quod ſicut de elect. explicantur, 2.16. 29. -  Cap. 1.1. diſt. explicatur, 2.20.71. & 75. -  Cap. maiores de baptiſm. ponderatur, & illuſtratur, 2.19.59. -  Cap. ult. 23. q. 2. exornatur, 2.20.59. -  Cap. Epiſcopus nullum de cõſecrat. diſt. 1. illuſtratur, 2.20.6. -  Cap. ſi Eccleſia, cap. non invenitur, cap. diſplicet. 23. q. 4. verâ expoſitione donantur, 2.19.43. & 53. -  Cap. ſi non ex Fidei, 23. q. 4. expenditur ubi D. Gregorius valdè commendat bella à Gennadio pro Religione dilatanda ſuſcepta, 2.16.78. -  Cap. convenior 23. q. 8. cap. inter hæc, 33. q. 2. cap. imperium, diſt. 10. expenduntur, 2.27.47. -  Cap. 1. diſt. 21. cap. omnes 22. diſt. & alia ſimilia expenduntur, 2.23.116. -  Cap. ſi non ex Fidei 23. q. 4. verâ explicatione donatur, 2.19.32. -  Cap. quo iure, & cap. quoniam 8. diſt. expenduntur, 2.23.43. -  Cap. in memoriam, 3. diſt. cap. 2. diſt. 10. cap. generali 25. q. 1. expenduntur, 2.22. 36. -  Cap. cùm ad unum, & cap. duo ſunt, diſt. 96. & cap. nos ſi incõpetenter, 2. q. 7. ponderantur, & illuſtrantur, 2.23.44. -  Cap. turbatur, 1. q. 1. explicatur, 2.13. 72. -  Cap. remittuntur, verſ. Per ſcientes, 23. q. 3. expẽditur, & illuſtratur, & cap. ſequẽt. num. 26.2.10.70. -  Cap. charitas 5. de pœnit. diſt. 5. explicatur & exornatur, 2.13.83. -  Cap. ea vindicta, cap. mali 23. q. 4. & cap. -  Dominus noſter 23. q. 2. expenduntur, & illuſtrantur, 2.13.46. -  Cap. Dominus noſter 23. q. 2. expenditur & illuſtratur, 2.2.26. -  Cap. Dominus noſter 23. q. 2. expenditur, 3.4.15. -  Cap. Dominus 23. q. 2. explicatur, & illuſtratur, 2.6.55. -  Cap. flagitia 32. q. 7. expenditur, 2.13. 11. -  Cap. ſi non audieris 23. q. 5. explicatur, 2.13.34. -  Cap. fortitudo, cap. non inferenda 23. q. 3. exornantur, 2.3.15. -  Cap. qui vult, & cap. non invenitur, 23. 3. illuſtrantur, 2.1.13.27. -  Cap. qui poteſt 23. q. 5. perpenditur, 2. 13.17. -  Cap ſi de rebus, & cap. quemadmodum 23. q. 3. exponuntur, & exornantur, 2. 13 53. -  Cap. ſi de rebus 23. q. 3. verâ interpretatione donatur, 2.11.46. -  Cap. ſi de rebus, & cap. quemadmodum 23. q. 3. expenditur, & exornatur, 2.10. 26. -  Cap. non eſt, & cap. Regum officium, 23. q. 5. illuſtratur, 2.13.21. -  Cap. ſi is qui 23. q. 4. illuſtratur, 2.13. 48. -  Cap. non fruſtra, & cap. Regnum 23. q. 2. explicantur, 2.10.68. -  Cap. in apibus 7. q. 1. verâ expoſitione donatur, 2.21.58. -  Cap. futuram 12. q. 1. & cap. in apibus, 7. q. 1. expenduntur, 2.21.25. -  Cap. omne 28. q. 1. & cap. quoniam omne, & cap. ultimo de preſcrip. explicantur, 2.11.54. -  Cap. ſchiſmatici 23. q. 6. explicatur, 2. 19.55. -  Cap. novit de iudicijs hiſtoria, & explicatio remiſsivè, 2.23.171. -  Cap. Adrianus, diſt. 63 exponitur, 2.22. 34. Et falſam hiſtoriam continêre oſtenditur, num 39. -  Cap. vides 23. q. 6. & cap. quid faciet. 23. q. 4. explicantur, 2.19.64. -  Cap. Princeps 23. q. 5. & ſimilia exornantur, 2.25.6. -  Cap. ſi quis præpropera, diſt. 50. expenditur, 2.3.40. -  Cap. veniens de præſcrip. & l. ſi mulier, §. fin. de eo quod met. cauſ. cum ſimilibus explicantur, 3.1.54. & 61. -  Cap. poſt electionem de cõceſſ. præben. explicatur, 3.1.57. -  Cap. indecorum de ætat. & qualit. ordin. illuſtratur, 2.7.87. -  Cap. per venerabilem qui filij ſint legit. expenditur, 3.2.26. -  Cap. 1.23. q. 8. & cap. pudenda 24. q. 1. expenduntur, 3.5.30. -  Cap. quanto de divortijs expenditur, & illuſtratur, 3.5.11. -  Cap. his itaque 6. diſt. explicatur, 2.11. 17. -  Cap. quia propter, verſ. Niſi, de elect. exornatur, 2.3.9. -  Cap. Abbate ſanè de re iudic. lib. 6. expenditur, & illuſtratur, 2.23.135. -  Cap. in novo 21. diſt. illuſtratur, 1.14.25. -  Cap. cùm ex iniuncto 12. de hæretic. explicatur, 2.3.7. & 3.7. -  Cap. ita Dominus 19. diſt. & cap. fundamenta de elect. in 6. exornantur, 1.14.10. -  Cap. 17. Actor. Apoſt exponitur, & illuſtratur, 1.9.3. -  Captivitas etiam citra belli cauſam exerceri poſſe videtur, 3.7.17. -  Captivitatem iuſtam etiam ex iniuſtis bellis oriri poſſe putat Menchaca, 3.7.12. Contrarium, num. 75. -  Captivi in ſepulchris virorum fortium à Romanis necari ſolebant, 2.14.80. -  Captivi Chriſtiani poſſunt licitè fugere à Saracenis, à quibus iniuſtè capti ſunt: & ſecum bona eorum adſportare, 2.11.45. -  Captum ab hoſtibus poſſum etiam invitum redimere, & debet contractum ſervare, 2.13.97. -  Cardinalis Baronius Monarchiam ſpiritualem Regum Siciliæ vehementer execratur, 3.1.76. -  Cardinalis Baronij ſcriptis contra Monarchiam Siculam plures ſatisfaciunt, & Regijs edictis intercipi iuſſa ſunt, 3.1.77. -  Cardinales unde dicti? & alia de eorum origine, & dignitate remiſsivè, 3.2. 28. -  Cardinalium conſilium, ut Papa neceſſariò petere debeat, nullâ conſuetudine induci poteſt, & quare? 2.24.103. -  Cardinalium prudentia, & in omni ſcientia peritia commendatur, 3.2.27. -  Caretæ Reguli Terræfirmæ notabile dictum, 2.4.76. -  Caribes, Canibales, Chichimeci, & Chontales omnium feriſsimi, & barbariſsimi ſunt, 2.7.41. -  Carmina quædam, Indiarum Orientalium inquiſitionem ſuadentia, Vlyſsipone confecta ſunt, antiquitatem ſimulantia, 1. 12.101. -  Carmina Sibyllæ, & Sedulij Paſchalis in deteſtationem idololatriæ, 1.12.120. -  Carnes humanas palato gratiſsimas dicebant Braſilij, & querebantur quòd baptizatorum non tanti ſaporis eſſent, 2.14. 64. -  Carnibus quibuslibet veſci magis ferarum quàm hominum eſſe, dicebat Pythagoras, 1.12.45. -  Carnibus humanis, obſidionũ neceſsitate urgente, plures gentes uſæ ſunt, 2.12.49. -  Carnium humanarum convivia plures gentes exercuerunt. 2.14.61. -  Carnium humanarum eſum nullis neceſsitatis prætextu excuſari poſſe, tradit Valerius Maximus, 2.12.50. -  Carolus Magnus qua de cauſa Longobardis bellum intulerit, 2. 19 71. -  Carolus Magnus plura bella movit adverſus infideles idololatras hortatu Adriani Romani Pontificis, 2.16.110. -  Caroli Magni h ſtoria mirabilis, dum foſſam ex Rheno in Ararim facere voluit, 1.8. 60. -  Carolus V. Imperator. Licentiato Figueroæ, & alijs, plurimum Indorum cauſas, & patrocinium commendavit, 3.6.31. -  Carolus V. Imper. cur. ſymbolũ colũnarum Herculis cum inſcriptione, Plus ultra aſſumpſerit. 1.4.43. -  Carol. V. Imper. multa pro ſalute, libertate & converſione Indorum pijſsimè ſanxit, 2.8.78. -  Caroli V. epitaphia, 1.4.49. -  Caroli V. Imper. proteſtatio de exemptione Regni Hiſpaniæ ab Imperio tuenda, 2.21.74. -  Caroli V. virtus, & Religio eius fortunam proſperam fecerunt, 1.4.48. -  Caroli V. laudes, & egregia facinora remiſsivè, 1.4.50. -  Caroli V. Imperator. ſymbolum, & præſtantius trophæum ex detectione Novi Orbis, 1.16.65. -  Caroli V. Imperator. temporibus multis modis & pœnis Indorum libertati conſultum fuit, 3.7.58. -  Caroli V. Imperator. epiſtola quædam ad Reges & gentes Novi Orbis miſſa perpenditur, 1.14.96. -  Carolum V. Imperator. totius mundi imperium conſequi potuiſſe, ſi oblatâ ſibi occaſione uti ſciret, Campanela teſtatur, 3. 4.52. -  Carolinę inſulæ Indi qualiter infantes ſuis idolis ſacrificarent? 2.12.57. -  Carpocrationarum, ſive Gnoſticorum Hęreticorum nefanda flagitia, 2.14.5. -  Carthaginenſes, & generaliter reliqui Africani qualiter filios ſuos Saturno Immolarent? 2.14.76. -  Carthaginenſes olim per Atlanticum nàvigaſſe dicuntur, 1.12.28. -  Caſſaneus videtur agnoſcere præcedentiam Regum Hiſpaniæ, 1.16.49. -  Caſpiæ, & caucaſiæ portæ, & famigeratum illarum opus, 1.8.77. -  Caſtellus à Bobadilla tribuit victorias Hiſpanorum in Novo Orbe militari eorum diſciplinæ, 2.4.59. -  Caſus ubi accidit à Principe non præviſus, omnia, quæ ipſe poſſet facere, poteſt is qui eius vices habet, 2.24.56. -  Cataphrigarum hæreticorum Euchariſtia ex farina infantium ſanguine mixta, conficiebatur, 2.12.92. -  Catholica dicta eſt Eccleſia Dei ab ipſis Apoſtolis, & quid hoc nomen ſignificet? 1.14.47. -  Catholicus eſſe debet, qui multitudini præficiatur, 3.5.20. -  Catholici videntur licitè auferre poſſe bona infidelium, 2.10.24. -  Catholici Reges Ferdinan. & Eliſabeth qualiter Roman. Pontific. certiorem fecerint detectionis Novi Orbis, & illius converſionem & conquiſitionem expoſtulaverint? 2.24.14. -  Catholicorum titulus quando ab Eccleſia Hiſpaniæ Regibus dari cœperit? 2. 25.27. -  Catonis diſthica, quæ circumferuntur, cuius fuerint? 2.12.72. -  Cauſa Dei non debet eſſe peioris conditionis, quàm hominum, 2.16.26. -  Cauſa iuſtior, & potentior pręvalet, & attendi debet, 3.6.102. -  Cauſa pugnandi ſi bona eſt, pugnæ exitus malus eſſe non poteſt, 2 4.42. -  Cauſa, quæ prodeſt, ubi concurrit cum ea, quæ nocet, illa attendi debet, non hæc, 3.6.103. -  Cauſa ubi requiritur tanquam fundamẽtum iuriſdicationis, neceſſariò diſcuti, & præcedere debet, 2.24.3. -  Cauſa confirmans ubi ſupervenit, actus initio nullus convalidatur, 3.4.47. -  Cauſæ plurimæ, & urgentiſsimæ intervenerunt ad concedendam conquiſitionem Novi Orbis, 2.24.11. -  Cenſurarum rigor, & vigor abrogari, & enervari ſolet per contrariam conſuetudinem, 2.25.77. -  Ceſſante causâ non ceſſat effectus, quando diſpoſitio effectum ſuum iam ſortita fuit, 3.2.57. -  Centenaria præſcriptio eſt potentior quâm immemoralis, 3.3.73. -  Cham cur effectus fuerit ſervus fratrum ſuorum? 2.7.59. -  Cham cur deſtitutus fuerit paternâ benedictione: & Chanaam eius filius cur maledictus? 1.10.47. -  Charitas eſt proprium Chriſtianorum bonum, 2.16.30. -  Charitas perfecta foras mittit timorem; 2.17.69. -  Charitas unicuique ſecundùm eius conditionem eſt impendenda, 2.11.8. -  Charitas, quæ erga proximum haberi videtur, etiam Iudæis, & infidelibus impendenda eſt, 2.9.73. -  Charitas aurum optimum, Dei Verbum argentum præſtantiſsimum, 3.6.15. -  Charitas nulla maior Indis barbaris impendi potuit, quàm illos ad bonos mores & Fidem convertere, & Chriſtianis Rectoribus gubernare, 2.. 74. -  Chiapa provincia, eius deſcriptio, 1. 6.28. -  Chiapenſis Epiſcopus reprehenditur à Petro Malferito, 3.1.17. & alia de eo infrà verb. Epiſcop. Chiapenſis. -  Chichimeci, Caribes & Canibales Indi ſæpè debellari, ſervi fieri iuſsi ſunt, 3.4.7. -  Chile in Regno in Valle Cauten repertæ ſunt figuræ aquilarum bicipitum, 1.12. 97. & 102. -  Chilenſis Regni deſcriptio, & Cancellaria, & incolarum robur, & ſuperbia, 1.6. 60. -  Chilenſes Indos iuſtè hodie bello comprimi, & ſervos fieri poſſe, multi opinantur, & quid circa hoc diverſis temporibus ordinatum fuerit? 3.4.8. & 12. -  Chilenſes quo pacto potuerint effigiare aquilas bicipites? 1.12.102. -  Chriſtiana profeſsio non ideo bona, & divina eſſe deſinit, quod aliqui inter Chriſtianos vitioſi, & peccatores exiſtant, 2. 3.58. -  Chriſtiani Scriptores non deberent opinionem Hoſtienſis veneno afficere, 2. 11.3. -  Chriſtiani quomodo ſervos poſsidere, eiſq́ue uti debeant, ex Divo Auguſtino, 3. 7.45. -  Chriſtiani à Chriſtianis in bellis quantumvis iuſtis capti ex generali conſuetudine ſervi non fiunt, 3.7.51. -  Chriſtiani labores, & iniurias, quæ Indis inferuntur, potiùs in ſe ſuſcipere, quàm in illis permittere deberent, 3.8.17. -  Chriſtiani nullum peccatum committunt, infideles in bello iuſto adiuvando, 3.4.24. -  Chriſtiani regulariter ſe infidelium actibus, & bellis immiſcere non debent, 3. 4.20. -  Chriſtiani ſancti Thomæ in India quales? 1.2.43. -  Chriſtiani, præcipuè Pontifices, & Reges debent Dei honorem tueri, 2.13.43. -  Chriſtiani etiam cùm iuſtis bellis operam navant, mites, & temperati eſſe debent, 3.6.23. -  Chriſtianorum fœx quod facit, non eſt ſpectandum, ſed quod boni Chriſtiani, ex Divo Auguſt. 3.6.104. -  Chriſtianos quoſdam accuſat D. Paulus quòd ſimul cum Chriſto idola colerent, 2. 14.108. -  Chriſtophorus Columbus & ſocij quot, & quantos labores ope Divinâ ſuperaverint in detectione Novi Orbis, 2.3.24. -  Chriſtophorus Columbus, ut inſulas, ſic etiam continentem Novi Orbis primus aperuit, 1.47. -  Chriſtophorus Columbus habuit in ſomno mirandam viſionem de brevi conſpectu terræ Novi Orbis, 2.3.25. -  Chriſtophorus Columbus ubi primum detexit inſulam Hiſpaniolam, Ophiram ſe reperiſſe iactabat, 1.13.5. -  Chriſtophori Columbi pia oratio, & proteſtatio, ubi primam Novi Orbis inſulam detexit, 1.16.101. -  Chriſtophori Columbi cum Fr. Builo Catelano contentio, ſuper modo, quo Indos adigi conveniebat, 3.6.59. -  Chriſtophori Columbi conſtantia in proponenda, & exequenda navigatione, & detectione Novi Orbis, miraculum ingens à plurimis iudicatur, 2.4. 30. -  Chriſtophoro Columbo quid primum Reges Catholici circa Indorum curam dederint in mandatis? 3.4.28. -  Chriſtophorum Columbum ad detegendum Novum Orbem Divinam ſpem, & impulſum ſive inſpirationem habuiſſe ex teſtimonijs Bozij, & aliorum latè probatur; & quod fuit ad hoc afflatus, & electus à Deo, 2.3.23. & 31. -  Chriſtoph. Columbus Vide alia infrà verbo Columbus. -  Chriſtus Dominus plurimos ſuâ trium annorum prædicatione convertit, 1.14.5. -  Chriſtus Dominus, D. Paulus, & alij ſuã miſsionem, & prædicationem ex miraculis comprobabant, 2.3.38. -  Chriſtus Dominus in cœlum aſcenſurus pedum veſtigia petræ impreſſa reliquit, 1. 14.62. -  Chriſtus mortuus eſt, ut filios Dei diſperſos congregaret in unum, 1.15.53. -  Chriſtus aſcendens in cœlum præceptum propagandi Evangelij tanquam ultimum & omnino ſervandum, & implendum Apoſtolis iniunxit, 2.16.35. -  Chriſtus Regnum ſuum temporale Eccleſiæ, & Pontifici communicavit, 2.23. 104. -  Chriſtus, & Eccleſia unum corpus, & unam vocem conſtituunt, & inſignis ad id D. Auguſtini locus, 2.23.108. -  Chriſtus Dominus in quantum homo, non habuit temporalem totius mundi dominationem ex communi multorum ſententia, 2.23.25. qui referuntur, numer. 30. -  Chriſtus Beato Petro terreni ſimul, & cœleſtis Regni iura conceſsit, 2.11. 29. -  Chriſtus in quantum homo an, & qualiter omnipotens dici potuerit? 2.23.102. -  Chriſtus paupertatem in ſe, & Apoſtolis affectavit, & eâ ſolâ mundum vincere voluit, 2.23.152. -  Chriſtus iuſsit, tributa Cæſari ſolvi, Principibus obediri, & materiali gladio uti noluit, 2.23.39. -  Chriſtus Lucæ 12. cur noluerit eſſe iudex inter fratres de hæreditate certantes? 2.23.150. -  Chriſtus noluit exercere officium diviſoris inter fratres, 2.23.27. -  Chriſtus Dominus omnium creaturarũ Rex conſtitutus fuit, 2.10.14. -  Chriſtus Dominus aliquibus in caſibus temporalem iuriſdictionem exercuit, 2.23. 147. -  Chriſtus, ſe Regem appellari, ſæpè paſſus eſt, 2.23.149. -  Chriſtus poſt reſurrectionem magis plenè, & abſolutè vocari potuit Dominus temporalis totius mundi, 2.23.158. -  Chriſtus ut homo ex ſententia magis vera, & probabili ſaltem habuit dominium excellentiæ ex dono unionis ſibi à Patre conceſſum, 2.23.91. -  Chriſtus Dominus quantâ diligentiâ miſerit D. Thomam, & Bartholomæum, ad prædicandum Indis Orientalibus, 2.8. 74. -  Chriſtus non venit iudicare, ſed ſalvare mundum, 2.14.38. -  Chriſtus, & Apoſtoli paucarum rerum dominium habuiſſe dicuntur, 2.23. 29. -  Chriſtus poſt Reſurrectionem D. Petro Clavium poteſtatem, & Eccleſiæ ovium curam commiſit, 2.23.159. -  Chriſtus Dominus non abſtulit dominia hominum, etiam peccatorum, & tyrannorum, 2.23.38. -  Chriſtus non tranſtulit in Eccleſiam, & eius Vicarium ea, quæ ſibi excellenter, ſive eminenter conceſſa fuerunt, 2.23. 35. -  Chriſtus Dominus Petro, & eius ſucceſſoribus gentibuſq́ue fidelibus ſui Sacerdotij, & Imperij poteſtatem communicavit, 2.10.16. -  Chriſtus Dominus, Apoſtoli, & D. Vincent. Ferrer. unâ linguâ loquentes à varijs diverſarum linguarum populis intelligebantur: & idem accidit aliquibus Cõcionatoribus Novi Orbis, 2.5.10. -  Chriſtum in quantum hominem temporale dominium habuiſſe, verius eſt, quamvis eo uti noluerit, 2.23.146. -  Chriſtum etiam in quantum hominem totius Orbis temporale dominium habuiſſe, plurimi ex Sanctis Patribus generaliter & magis communiter docent, 2. 23.89. -  Chriſti lex, & Fides in manſuetudine, & ſuavitate prędicationis differt à lege Mahometi, 2.17.74. & verba Divi Vincentij circa hoc, num. 78. -  Chriſti, & Eccleſiæ idem eſt Regnum, 2. 23.105. -  Chriſti præceptum de Fide vbique prædicanda quomodo implendum ſit? 2.16. 12. -  Chriſti Domini fœliciſsimus adventus plurima bona mundo attulit, & Sibyllæ carmina de hoc, 1.11.46. -  Chriſti poſt adventum idololatriam ceſſaturam, omnes ferè Prophetæ prænuntiarunt, quorum plura loca expenduntur, 2. 13.35. -  Chriſti poſt adventum omnis Principatus & iuriſdictio ad fideles transferri cœpit, 2.10.13. -  Chriſti dominatio temporalis non ſolùm creationis, verùm & redemptionis titulo nititur, 2.23.103. -  Chriſti legem annuntiantes charitate niti debent, 2.17.68. -  Chriſti omnis actio noſtra eſt inſtitutio, 2.17.45. -  Chriſti Fidem in Novo Orbe iam olim prædicatam plures affirmant, 1.14.1. & 3. -  Chriſti promiſsiones Apoſtolis factæ etiam in eorum ſucceſſoribus verificari poſſunt ſecundùm Auguſtin. 1.14.89. -  Chriſti mortem doluiſſe, & ſub Panis nomine dæmones Gentibus annuntiaſſe, ex notabili hiſtoria Plutarchi, & aliorum, 1.14. 42. -  Chriſti vaticinium de conſummatione ventura poſt univerſalem Evangelij prædicationem, plurimi exponunt de excidio & conſummatione materialis Ieruſalem, 1.14.12. -  Chriſto omnia ſubiecit Pater, præter ſe ipſum, ex D. Paulo 1. Corinth. 5.2.23. 99. -  Chriſto ut homini excellens quoddam dominium temporale quidam ex dono, ſive virtute unionis attribuunt, 2.23. 34. -  D. Chryſoſtomi verba expenduntur, quibus ſuper omnia curandam eſſe infidelium converſionem, enixè ſuadet, 2.16.34. & 36. -  D. Chryſoſtomi elegantia verba circa immunitatem legatorum expenduntur, 2. 20.28. -  D. Chryſoſtomus ſibi contrarius videtur in tempore, quo univerſalis Evangelij prædicatio implenda eſt, 1.14.72. -  D. Chryſoſt. locus de ſignis boni Prædicatoris, 2.17.98. -  Chuquiabo urbs, alio nomine la Paz, deſcribitur, 1.6.57. -  Chus apud Hebræos, quas regiones comprehendat? 1.15.55. -  Chus filius primogenitus Cham fuit nigerrimus, & Æthiopum auctor, 1.10.48. -  Cicadæ ſemper manent in loco ubi natæ ſunt, & de adagio: Cicadis operti, quid ſignificet, 1.9.26. -  Ciceronis, Ovidij, Virgilij, & Pauli Oroſij elegantiſsima loca expenduntur, littorum commune refugium, & hoſpitalitatatis officium iuri naturali tribuentia, 2. 20.37. -  Ciceronis, Suetonij, & Senecæ loca explicantur, & emendantur, 1.13.39. -  Ciceronis locus expenditur, ubi hominum & belluarum diſcrimen eleganter proponit, 2.7.22. -  Ciceronis locus libro ult. de finibus emẽdatu, 2.13.86. -  Cimmerij populi, & Cimmeriæ tenebræ, 1.1.71. -  Cineas qualiter Pyrrhum, bella iniuſta ſolâ inani gloriâ moventem, diſſuaſerit, 2 6. 59. -  Cinis ad torrentis modum fluxit in Arequipa, 1.7.73. -  Circuncelliones vocat Auguſtinus eos, qui paſsim infidelium idôla frangunt, 2.20. 90. -  Civis unus non habet poteſtatem puniendi alium, quamvis vitioſum, 2.1.4.8. -  Claſſes plures mittuntur ad indias Novi Orbis, & quare? 1.15.59. -  Clavium traditio eſt ſignum pleni, & abſoluti dominij, 2.23.125. -  Clauſula teſtamenti Eliſabethæ Reginæ Catholicæ, de Indorum converſione, & tuitione enixè agens, refertur, 3.6.30. -  Clauſula, Ex certa ſcientia quid præſupponat, & operetur in Bullis Pontificum, 2. 24.105. -  Clauſulâ, De plenitudine poteſtatis, nunquam uti ſolet Pontifex, niſi cum cauſæ cognitione, & plenâ negotij informatione, 2. 24.106. -  Clavus ferreus quo pacto pervenire potuerit ad fodinas Caxatambi, & lapidibus eorum includi? 1.12.105. -  Clavus ferreus antiquus repertus lapidi cuidam iucluſus dicitur in argentis fodinis de Caxatambo, 1.12.98. & 105. -  Clemens IIX. Indos tanquam tenellos Fidei palmites ſuavi manſuetudinis imbre rigari præcipit, 3.7.55. -  D. Clemens Romanus ſub mundis trans Oceanum, Antipodes ſignificare voluit, ſecundùm Originem, 1.12.74. -  D. Clementis Romani verba de mundis, qui ſunt trans Oceanum, multi pro Novo Orbe accipiunt, 1.12.65. Et reſpondetur, num. 74. -  D. Clementis Alexandrini elegans locus expenditur, 2.14.42. & alter num. 45. -  Clementis Alexand. inſignis locus expẽditur, 1.14.21. -  Clementis Alexand. elegãs locus ad ſuadendam Chriſtianorum manſuetudinẽ ponderatur, 3.6.24. -  D. Clementis epiſtolæ ad Corinthios auctoritas, 1.12.66. -  Cleopatra ab Auguſto fugiens voluit aperire foſſam ſive Euripum mari Rubris, 1. 8.71. -  Cloacarum Vrbis Romæ opus ingens, & admirandum, 1.8.78. -  Coactio infidelium ad Fidem, Chriſtianæ Religioni adverſatur, 2.17.48. -  Coactio infidelium ad Fidem, etiam ſi vi indirectâ fiat, reprobata eſt, 2.19. 65 -  Coactio indirecta ad Fidem non eſt per ſe & intrinſecè mala, 2.18.22. -  Cogi quodammodo dicitur, qui importunis precibus ſuadetur, 2.19.59. -  Coloris, & Criſpaturæ Æthiopum cauſam Soli tribuit Theodectes, 1.10.43. -  Coloris Indorum, & Æthiopum cauſæ, 1.10.39. -  Coloris hominum cauſas non pendere ex temperie ſoli, aut cœli, ſed ex habitudine aut ſimilitudine parentum, multi opinantur, & quibus rationibus, 1.10.45. -  Coloſſus Rhodius Chriſti adventu diſsipatus fuit, 2.13.37. -  Columbus cum primitijs inſularum, quas detegit, ad Reges Catholicos, redijt, 1.5. 21. -  Columbus à Regibus Catholicis honoratur, & remuneratur, 1.5.22. -  Columbus putavit Paradiſum voluptatis in Novo Orbe inveniri, 1.7.7. -  Columbus graviter reprehenſus fuit à Regibus Catholicis, quòd Indos quoſdam tanquam ſervos in Hiſpaniam miſit, 3.7.57. -  Columbus plures inſulas detegit, & pro Hiſpaniæ Regibus poſſeſsionem earum apprehendit, 1.5.20. -  Columbus repetit navigationem in Indiam, & plures alias inſulas detegit, & eius obitus, 1.5.24. -  Columbus à quodam hoſpite, naufragiũ paſſo, Novi Orbis notitiam accepiſſe dicitur, 1.5.6. -  Columbus qualiter Angliæ, Luſitaniæ, & Caſtellæ Reges adierit pro detectione Novi Orbis, 1.5.14. -  Columbus tandem à Regibus Catholicis ad Orbem Novum inquirendum mandatur, & de eius claſsi, & commeatu, 1.5. 15. -  Columbus quibus argumẽtis ductus fuèrit ad detegendum Novum Orbem? 1.5.5. -  Columbum Senecæ auctoritate inter alia ductum, ad Novum Orbem, quærendũ multi opinantur, 1.12.68. -  Columbi prima laus in detectione Novi Orbis, & eius patria, & mores, 1.5.4. -  Columbi hiſtoria de ovo apud convivas, 1.5.25. -  Columbi prima navigatio, & eius labores, & effectus, 1.5.19. -  Columbi inventoris Novi Orbis mentionẽ reperiri apud Iſaîam affirmat Thom. Bozius, 1.15.42. -  Columbus vide alia ſup. verb. Chriſtophorus. -  Comes Lemorum excellentiſsimus laudatur, & eximia eius cura in petendis deſcriptionibus, & relationibus Novi Orbis, 1.7. 17. -  Commendas Indorum, quâ ratione continuandas cenſuerit Fr. Alphonſus â Caſtro, 1.3.34. -  Commercia, & armorũ trãſportatio cum Barbaris, & infidelibis prohibentur, ubi aliquod damnum timetur, 2.25.69. -  Commercia innoxia qui negant, iure gẽtium inſpecto, puniri poſſunt, 2.20.34. -  Commercia cum Indis infidelibus bonâ fide, & ſecundum iuris naturalis principia inſtitui, qualiter Regis noſtri curarunt? 2. 20.52. -  Commercia, ut inter homines diverſarum nationum eſſent, Deus non omnia ubique naſci permiſit, ex D. Chryſoſtom. 2. 20.54. -  Commercium de iure gentium inter omnes commune eſſe videtur, 2.25.38. -  Commerciũ non eſt cõmune, ubi ab alijs prius legitimè præventum eſt, 2.25.63. -  Commerciorum, & hoſpitalitatis uſus ſummopere conducit ad Fidem propagandam, 2.20.46. -  Cõmunio ſemper rixas & diſcordias producit, 2.6.70. & 73. & 2.25.55. -  Communionis Sacramentalis privatio, quæ pœna olim eſſet, remiſsivè, 2.16. 92. -  Communionem rerum omnium, qui in Republica utilem eſſe putant, reprehendũtur, 2.25.61. -  Conceſſo aliquo negotio, non ſolùm neceſſaria & pręciſa cõcedi videntur, ſed & quæ ad illud commodiùs, vel faciliùs exequendum conducunt, 3.1.34. & 36. -  Concilium Baſilienſe an fuerit approbatum, 2.20.8. -  Concilium Baſilienſe quid ſtatuerit circa Iudæos cogendos ad audiendam prædicationem Fidei, 2.20.7. -  Concilium Illiberitanum exponitur, 2. 14.94. -  Concilij Illiberitani locus expenditur, ubi martyrij palmam eis denegat, qui occiduntur propter ſubverſionem Idolorum, 2. 20.91. -  Concilij Illiberitani, & Carthaginenſis Canones referuntur de tollendis & dividẽdis templis, & Idolis Paganorum, 2. 20 89. -  Concilij Trident. ſeſſ. 6. de iuſtific. canon. 7. exponitur, 2.11.51. -  Concilij Arauſicani locus expenditur, 2. 10.34. -  Concilium Toletanum 17. cap. 8. agens de baptiſmo parvulorum, ex noſtris, ſervis, vel ancillis natorum, expenditur, 2.17. 35. -  Concilium Toletanum, quod induxit iuramentum de Iudæis expellendis, à multis laudatur, 2.16.115. -  Concilio Toletano IV. factum Siſebuti circa converſionem Iudęorum reprobanti, ipſum Siſebutum interſuiſſe, docet Epiſcopus Palẽtinus qui reprobatur, 2.19. 82. -  Concionatores Indorum eis aperire debent prophetias, quæ eorum converſionem ab antiquo prędixerunt, 1.15.64. -  Conditionem victoriæ, & ſpoliationis hoſtium expectare, nullam turpitudinem continet, 2.23.134. -  Confeſsionis peccatorum præceptum ex eo colligit Eccleſia, quòd Chriſtus poteſtatem peccata remittendi Apoſtolis dedit, 2.20.14. -  Conquiſitores Novi Orbis ſemper pacti ſunt, provincias à ſe detectas & ſubiugatas Ragum Hiſpaniæ Imperio, veluti eorum procuratores, acquiſituros, 2.6. 30. -  Conſenſus ſuperveniens purgat metum, aut tyrannidem præcedentem, 3.4.35. -  Conſequens qui vult, vult & antecedens, 2.20.13. -  Conſequentia hæc non ſemper valet: Hoc potuit Chriſtus in quantum homo, ergo & eius Vicarius, 2.23.36. -  Conſequenti conceſſo tam in ſpiritualibus, quàm in temporalibus actionibus ea omnia conceſſa videntur, ſine quibus ad illud perveniri non poteſt, 2.16.53. -  Conſilia, & Conſiliarij Regum Hiſpaniæ alia totius Orbis excedunt, 3.2.7. -  Conſilia, & Conſliarij Principum, & plura de eorum neceſsitate, utilitate, dignitate & qualitate remiſsivè, 3.5. -  Conſilium Regium Indiarum ſemper Indorum damnis, & opreſsionibus obviam ire curavit, 3.6.39. -  Conſilium peritorum in omni re gravi, & dubia ſumendum eſſe, multis iuribus cõprobatur, 3.2.4. -  Conſilij utilitas magna, 3.2.10. -  Conſilio maturo legitimè facta, poſteà in dubium vocari non debent, quia ex eo reſultat veluti exceptio rei iudicatæ, 3.2. 41. -  Conſtantinus Magnus unum ex clavis Crucis Chriſti in fræno equi ſui poſuit, 2. 17.88. -  Conſtantin. Magnus Imperator cur enſem reſignaverit in manibus Pontificis, 2. 10.18. -  Conſtantinus, & alij Imperatores pluribus præmijs, & pœnis, infidelibus ad Fidem profitendam adduxerunt, 2.16. 108. -  Conſtantini Magni Imperatoris converſio ob belli cauſam facta fuit, 2.18.31. -  Conſtantini Auguſti donatio Eccleſiæ facta pluribus comprobatur, 2. 22 5. -  Conſtitutiones Nicolai III. & Gregorij XIII. expenduntur, quæ certis diebus Iudæos ad Fidei prædicationem audiendam convenire præcipiunt, 2.20.5. -  Conſuetudo immemorabilis, ut terræ zerbidæ fiant occupantium ſervari debet, 2.6.100. -  Conſuetudo decennalis eſt interpretativa legum, privilegiorum, & ſcripturarum, 3.1.25. -  Conſuetudo etíam irrationabiliter, & cum peccato introducta, excuſat à pœnis, & cenſuris legis contrariæ, 2.14.72. & 24. 81. -  Conſuetudo ex communi Pontificũ conceſsione, & ſtylo deſumpta, in ſimilibus cauſis ius, & formam inducit, 2.24.71. -  Conſuetudo quæ recepit aliquam opinionem, licèt minus communem, ſervanda, & ſequenda eſt, 3.2.45. -  Conſuetudo non excuſat ab implemento pręceptorum naturalium, & eò eſt peior, quò diuturnior, 2.13.74. -  Conſuetudinis, & obſervantiæ auctoritas etiam in alienationis materia plurimũ operatur, 2.24.90. -  Conſuetum fieri, non dicitur arbitrariũ, ſed neceſſarium, 2.24.80. -  Conſummatio, de qua Chriſtus apud Matth. de extrema mundi deſtructione accipienda eſt, 1.14.70. -  Continuatio, & conſervatio alicuius rei eſt magis naturalis, quàm nova acquiſitio, 3.1.9. -  Contumelia, & Impudentia pro Deabus ab Athenienſibus colebantur, 2.14.103. -  Converſio Novi Orbis, ubi in antiquo hæreſis dominabatur, carminibus celebrata, 1.16.87. -  Converſio coacta D. Pauli humanis regulis metiri non debet, 2.19.60. -  Converſio ad Fidem, ſeu Fidei receptio, per aliquam vim indirectam, vel cauſativã elicita, non eſt reprobanda, 2.16.103. -  Converſio infidelium per vim cauſativam facta, magnum fructum ſaltem in eorum filijs, & poſteris operabitur, qui voluntariè Fidem recipient, 2.16.107. -  Converſionis Indorum curſus, & progreſſus ſemper Regibus Catholicis maximè in votis fuit, 2.4.24. -  Converſioni Indorum Novi Orbis, divitiæ, quæ apud illos reperiuntur, illecebras præbent: & loca Scripturæ, quæ hoc indicare videntur, 1.15.40. & 58. -  Converſionem Indorum, & Fidei exaltationem, & dilatationem, ut ante omnia curarent Duces ad Novum Orbem miſsi, ſemper in mandatis habuerunt, 1.16.102. & 100. -  Converſionem Indorum arte, & interdum vi aliquâ adiuvandam videtur oſtendi in cap. 8. Cantic. 1.15.39. -  Converſionem aliorum nemo curare debet, ſi ſe exponat periculo peccandi, 2.19. 12. -  Converſionem, ſive receptionem Fidei, per vim extortam, damnoſam, & illicitam eſſe, plurimi Auctores tradunt, qui recenſentur, 2.17.9. -  Converſi de novo ad Fidem miſerabiliũ perſonarum numero habentur, privilegijs utuntur, 3.7.50. -  Converſorum primordia blandis refovẽda ſunt modis, 3.8.7. -  Correlativorum uno conceſſo, alterum concedi nec eſſe eſt, 2.20.13. -  Corybantes ac Curetes ex mõte Ida prodijſſe fabulantur, 1.9.24. -  Coſmetæ ancillæ quæ, & cur dictæ? 1.1. 13. -  Credentes citò leves ſunt corde, 2.4.13. -  Credulitas probabilis habet vim tituli, 3.2.61. -  Creta inſula qualiter dividit Europam, Aſiam, & Africam? 1.8.24. -  Crocoton dæmon ſe mulieribus in Hiſpaniola miſcebat, & ex eo nati bicornes erant, 2.12.107. -  Cruces in ſuis agris odio Hiſpanorum defodiunt Indi Hiſpaniolæ, & fruges ibi natæ Crucis ſignum habuerunt, 2.5.19. -  Cruces, & aliqua alia ſigna myſteriorum Fidei in Novo Orbe repertæ dicuntur, 1. 14.56. -  Crucifixi imaginis inventæ in ruinis urbis Goæ hiſtoria, 1.14.64. -  Crucis inſulæ Hiſpaniolæ notabilis, & miraculoſa hiſtoria, 2.5.16. -  Crucis ſanctæ laudes & effectus mirabiles ex D. Ioanne Damaſceno, 2.5.13. -  Crucis à Magallano in inſula Zebu poſitæ, & alterius provinciæ Nicaraguæ miracula, 2.5.18. -  Crucis Maliapuræ à D. Thoma erectæ miracula, 1.2.41. -  Crucis Chriſti fruſta, quæ præciduntur, ſtatim in ea ſuccreſcunt: & idem contigit in Cruce Hiſpaniolæ, 2.5.17. -  Crucis ſignu ſemper fuit dæmonijs terrificum, 2.4.84. -  Crucis forma quid ſignificaret ex ſententia D. Hierony. & Lactan. Firmiani, 1.15. 16. -  Crucis ſigno plures provinciæ Novi Orbis vocatæ, & plura miracula in illis edita ſunt, 1.15.46. -  Crucis Chriſti ſigno plura miracula in Novo Orbe operata ſunt, 2.5.12. & in India Orientali, num. 14. -  Crucis invocatione, & adoratione ingentem pluviam Indis impetrat miles quidam facinoroſus in provincia Sanctæ Crucis de la Sierra, 2.5.23. -  Crucis de Carabuco miracula remiſsivè. 2.5.28. -  Crucis de Carabuco, quæ hodie apud Peruanos religioſiſsimè colitur, hiſtoria, 1.14. 63. -  Crux de Carabuco, ab Hiſpanis fabricata fuit, 1.14.91. -  Crux Chriſti annuntiavit converſionem, & redemptionem totius Orbis, 1.15.15. -  Cubagua, & Margarita inſulæ deſcribuntur, 1.6.17. -  Cubæ inſulæ incolæ hiſtoriam Noë, & Filiorum eius narrabant, 1.10.38. -  Cubæ inſulæ deſcriptio, 1.6.12. -  Cumanenſium Sacerdotum ritus, in dæmonibus conſulendis, 2.4.90. -  Cupiditas eſt omnium malorum radix iuxta ſententiam D. Pauli 1. ad Timoth. 6. 3.6.6. -  Cupiditatis vitium, & non Religionis zelum, Hiſpanos ad Novum Orbem perduxiſſe, aliqui cavillantur, 3.6.5. & 1.16. 95. -  Cura cui competit de ſpiritualibus, temporalia, quæ ad ea ordinantur, diſponere poteſt, 2.16.51. -  Curlantia provincia Septentrionalis in Regno Poloniæ habet gentes Indis Occidentalibus ſimillimas, 1.10.24. -  Curmacurialis, & Steelſius in ecſtaſi multa de gloria, & inferno viderunt, 2.5. 42. -  Cuzco urbs Peruana, Incarum olim Regia, deſcribitur, & laudatur, 1.6.53. -  Cuzquenſi in urbe Hiſpani, numero pauci, ab innumeris Indis obſeſsi, & graviter impetiti, B. Virginis præſentiſsimo auxilio liberantur, 2.4.53. -  Cyrus apud Xenophontem, & Horatius quid de hominum captivitate ſentiant? 3. 7.9. -  Cyrus Perſarum Rex quare, & qualiter Gangem diviſerit? 1.8.83. -  D -  Dæmon Indos excæcabat, & Divinos honores, & ritus æmulabatur, 2.12.106. -  Dæmon non poteſt alicui vires ſupra naturales contra alios concedere, 2.4.74. -  Dæmon ſępè compellitur à Deo veritatem dicere, 2.2.50. -  Dæmones poſt adventum Hiſpanorum in Novo Orbe ab oraculis, & illuſionibus ceſſarunt, quibus anteà Indos fallebant, 2. 4.83. -  Dæmonum expulſio, & oraclorum defectus fuit in primitiva Eccleſia ſignum veræ Fidei, & Divinæ vocationis ad eam, 2. 4.81. -  Damna & iniurias Indis ab Hiſpanis illatas qui recenſeant, & ſuccenſeant? 3.6. 22. -  Damna omnia Indis illata inſolentiæ, & avaritiæ militum tribuit Ioan. Boterus, cuius verba referuntur, 3.6.38. -  Damni occaſionem dans, etiam ex leviſsima cauſa, ad damnum tenetur, 3.6. 82. -  Damnum debet refici ab ijs, quorum cõtemplatione cauſatur, 3.6.84. -  Dantes Poëta Florentinus ſcripſit librũ pro Imperij Monarchia, 2.22.11. -  Dantes Poëta quare fuerit de hæreſi poſt mortem damnatus, 2.22.25. -  Dare verbum, ſignificat dominium trãſferre, 2.11.41. -  David, ob deriſos legatos, intulit bellum Ammonitis, 2.20.29. -  David Pſal. 64. prænuntiaſſe videtur miracula, quæ in converſione Novi Orbis facienda erant, 2.5.4. -  Deiparæ imaginẽ ex altari, ubi eam Corteſius collocaverat, Indi nullo modo deturbare potuerunt, & conantes, cœleſtibus ſupplicijs puniti ſunt, 2.5.35. -  Delicta in Deum, & homines commiſſa, etiam in hoc ſæculo ab hominibus puniri debent, 2.15.43. -  Delictum dat iuriſdictionem ei, qui aliàs eam non haberet, 2.15.39. -  Deſcriptiones, & relationes rerum, & locorum Novi Orbis ſemper fieri iuſsę ſunt, 1.7.16. -  Deſertarum inſularum, & regionum habitatio, & cultura eſt unum ex ſignis, ſive argumentis excellentiæ Chriſtianæ Religionis ſecundùm Thom. Bozium, 2.6.84. -  Deus ſolus mortis, & mutationis eſt expers, 2.2.20. -  Deus, & Natura idem ſunt, 1.7.61. -  Deus non ſecundùm armorum potentiã, ſed prout ſibi placet, dat dignis victoriam, 2.4.41. -  Deus iuſtè poteſt omnes gentes, etiam innocentes, perdere: imò & Beatos damnare poſſet, ſi id ſibi placêret, 2.2.29. -  Deus propter tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam plura Regna ſubvertit, 2.13.51. & ſequentibus. -  Deus omnium rerum eſt Auctor, & moderator, 2.2.1. -  Deus ſæpè promittit bona temporalia ſervientibus ei, 2.18.42. -  Deus cur comparetur figulo, & creatura luto ab Iſaîa, & D. Paulo, 2.2.30. -  Deus omnium Regnorum arbitrium in ſua manu habet, 2.2.3. -  Deus aliquando victorias concedit non tam ob merita vincentium, quàm ob peccata eorum qui debellantur, 2.6.5. -  Deus non ſolùm præeſt rebus omnibus, ſed & intereſt, & ineſt, 2.2.2. -  Deus ſolet magnarum rerum fundamento multò antè iacêre, 1.15. 51 -  Deus ſe eorum gloriam, & potentiam aucturum promiſit, qui ſuam augeri curaverint, 1.16.90. -  Deus etiã opera ſuper naturalia faciens; conſuetas naturæ leges, quatenus poteſt; tuetur, 2.3.67. -  Deus ad pia opera, & ſibi placitura gerenda, non eligit, nec iuvat Principes avaros, ſed pios, & religioſos, 1.16.107. -  Deus ſuaviter omnia diſpoſuit, 2.3.69. -  Deus ex tenui principio res magnas operari & deducere ſuos ſuis ipſorum manibus ſternit, 2.4.67. -  Deus Hiſpanorum vires, & animos auxit, & Indis terrorem immiſit, 2.4.68. -  Deus omnia vigilanter attendit, & humilium iniurias videt, & punit, 3.8.33. -  Deus ſæpè ſolet per media humana, & aliquando humilia & infirma, res magnas, & ſanctas perficere, 2.3.61. & 64. -  Deus ſummâ providentiâ diſpoſuit Hiſpanorum Regum, & hominum militarium & Religioſorum animos, ad converſionem Nove Orbis, 2.3.62. -  Deus ſemper res novas & magnas novis & magnis miraculis iuvat, ex inſigni loco D. Auguſtini, 2.4.2. -  Deus Indos magis politos & robuſtos inter ſe bellis inteſtinis diviſit, ut â noſtris faciliùs ſubigi poſſent, 2.4.66. -  Deus miracula neceſſaria in novo Orbe non prætermiſit, quamvis in illis edendis parciſsimus ſit, 2.4.1. -  Deus & Natura nihil fruſtra operantur, 2.24.59. -  Deus ex peccatis hominum multa bona operari, & dirigere ſolet. 2.11.13. -  Deus non offenditur ſi homines arte, & induſtriâ naturæ defectus ſupplêre, & ſuis uſibus aptare conentur, 1.8.69. -  Deus eſt ultimus finis hominis, 2.13.78. -  Deus fecit nos, non ipſi nos, 2.8.10. -  Deus licèt poſsit quoslibet impios, & infideles punire: homines tamen ob hanc ſolam cauſam eos debellare, & deprædari non proſſunt, 2.11.49. -  Deus ſemper ubi Fidem ſuam propagari voluit, media, & tempora pacifica elegit, 2.17.79. -  Deus occulto ſuo iudicio Indos varijs calamitatibus affligere ſolet, 3.6.66. -  Deus ſemper occaſiones idololatriæ vitare curavit, 2.12.121. -  Deus non lætatur, ſed potius offenditur humanis victimis, & quibus gaudeat ex D. Clemente, & Catone, 2.12.71. -  Deus peccata, & iniurias contra ſe factas facilè, ſi vult, vindicare poteſt, prout ſæpiſsimè fecit, 2.14.19. -  Deus non indiget mendacijs hominum ex Iob, & D. Paulo, 2.18.72. -  Deus res, quas condidit, ſuos curſus agere ſinit, 2.19.61. -  Deus ſemper vult, ut infidelium converſio ſuæ divinæ diſpoſitioni, & non humanis medijs tribuatur, 2.19.44. -  Deus ſæpiſsimè facultatem debellandi & puniendi idololatras conceſsiſſe comperitur, 2.13.23. -  Deus animas hominum multis modis invitat, etiam ſtupefaciendo, ex D. Thom. 2.19. 63 -  Dei ſumma providentia intervenit in Novi Orbis converſione Regibus Hiſpaniæ, potiùs quàm alijs concedenda, & quare? 2.25.12. -  Dei imago eſt homo benefaciens, 2.13. 87. -  Dei iudicia pro virili ſequi, & imitari debemus, 2.13.50. -  Dei facta nobis exemplaria eſſe debent, 2.13.4. -  Dei auctoritate quæ fiunt, omni ſcrupulo, & virio carent, 2.11.43. -  Dei veri cognitio res maxima, & obſcuriſsima eſt, 2.15.31. -  Dei vindicta lenta, ſed certa, 2.13.61. -  Dei Providentià, & diſpoſitione etiam ſi aliqui puniantur, & ſuis Regnis ſpolientur: non tamen ob id â culpa excuſantur punientes, vel ſpoliantes, 2.6.2. -  Dei gratiâ ſe regnare dicunt aliqui Reges, & Duces, ut oſtendant, ſe nullum aliũ ſuperiorem in terris agnoſcere, & plurimi Auctores qui de hoc tractant, 2.2.6. -  Deo proximus ille habetur, qui eius maieſtatem vindicat, 2.16.27. -  Deo non placent ſervitia coacta, & hilarem datorem diligit, 2.19.46. -  Deo vocanti, & impellenti reluctari periculoſum eſt, 2.3.45. -  Deo actore, & ductore quæ fiunt, iniuſta cenſeri non poſſunt, 2.2.25. -  Deum auctor precatur, ut nobis miſertus, Hiſpanorum, & Indorum Rempublicam iuvet, & ſociet, 3.8.41. -  Deum tentare, vel miracula expectare nemo debet, dum humanâ, & rationabili viâ incedere poteſt, 2.18.4. -  Deum verum, & immediatum imperij & temporalis iuriſdictionis Auctorem quidam conſtituunt, 2.22.8. -  Deum in doctrinis, & in inſulis maris glorificat, qui Fidem per varias, & remotas Orbis plagas extendit, 2.16.33. -  Deum fuiſſe mutatum, aut aliam nunc formam prædicationis quâm olim exerceri velle, credendum non eſt, 2.17.58. -  Deum aliquem eſſe, cuius providentiâ regatur hoc omne quod cernimus, nemo ignorare poteſt: & Auctores plurimi, qui de hoc argumento tractant, 2.13.76. -  Dij, ſive idola diverſarum nationum qualia, 2.14.100. -  Deorum in numerum relati fuerunt plures apud antiquos ob aliqua commoda, & beneficia, quæ invenerunt, 1.16.36. -  Deuteronomij 2. verſ. 25. verba expenduntur, 2.4.71. -  Deuteron. locus, cap. 28. pro Indorum querimonijs expenditur, 3.8.10. -  Deuteron. loca cap. 12. & 20. expenduntur, & explicantur, 2.13.24. -  Deuteron. locus cap. 20. de civitatibus procul poſitis explicatur, 2.14.116. -  Diabolus eſt Dei ſimia, & ſæpè gentibus, arrogando ſibi cultum divinum, illudit, 1.14.94. -  Didacus flores de Valdes mittitur ad oſtium freti Magallanici muniendum, & incolendum, 1.8.45. -  Dom. D. Didacus Fernandez de Cordoba excellentiſsimus Regni Peruani Prorex laudatur, 2.25.86. -  Diœceſes & Parochiæ diſtinctos limites habent, 2.25.50. -  Diem unum Calendarij cur amiſerint nautæ navis Victoriæ, 1.5.40. -  Diluvium univerſale Noe, etiam Indos Novi Orbis, ſi tunc aliqui erant, delevit. 1.9.17. -  Diluvij generalis aliquam notitiam Indi Occidentales habuiſſe videntur, 1.9.18. -  Diogenis iocus in mutationem rerum, 2. 2.2.16. -  Diomedes cur ſibi Vlyſſem in ſociũ apud Homerum depoſcat? 2.9.38. -  Dionyſij Alexandrini elegans locus de inſulis Heſperidis ab Hiſpanis iam olim habitatis expenditur, 1.9.64. -  Diſpenſatio Pontificis neceſſaria eſt ad matrimonium inter Catholicam, & hæreticum, & hæc non niſi ceſſante periculo perverſionis, & magnis alijs cauſis intervenientibus, concedi ſolet, 3.5.15. -  Diſsimilibus non converſari ſalutare eſt, 2.19.89. -  Divina voluntas, ubi certa eſt, pleniſsimum titulum Regnorum inducit, 2.6.1. -  Divina ſapientia laudatur ob Religionẽ & alia plura bona, quæ Novo Orbi ita brevi, & facilè communicavit, 2.3.59. -  Divinam in legem, vel naturalem quæ committuntur peccata, in omnium iniuriam tendunt, 2.3.7. -  Divinatio viris prudentibus familiaris quæ ſit? 1.12.77. -  Divinitatis gloriam Romulo, Baccho, Orpheo, Amphioni, Mercurio, & alijs cõmunicavit antiquitas, quòd Sylveſtres homines civiles, & politicos fecerint, & carmina Horatij ad hoc, 1.16.41. -  Divitiæ iniuſto indorum ſudore partæ dominis exitio ſunt, 3.8.35. -  Divitiæ Orbis Novi maximæ ſunt, & cur à Deo ibîdem ſervatæ videantur? 1.15. 58. -  Divitias Novi Orbis nimis extollit Maiolus, 3.6.11. -  Divitijs & theſauris Salomonis qui alios aliorum Regum æquare volunt, ſtultitiæ notantur, 1.13.66. -  Doctrina moralis vocatur in l. 13. tit. 2. lib. 3. ordinam. ſapientiorum gubernatio, & dominatio, 2.9.36. -  Doctrina Dei, Verbum Divinum, & Evangelium appellatur, quia ex annuntiatione, & auditione dependet, 2.20.12. -  Doli præſumptionem contra ſe habet iudex, qui utitur remedijs duris, ubi blanda ſufficerent, 2.15.15. -  Domiciani ſuperbia in titulis Dei, & Domini affectandis, 2.21.54. -  Dominatio ſuprema Regis Catholici reſpectu Indorum, qui noviter ad Fidem Catholicam converſi ſunt, qualis eſſe debeat? 2.9.21. -  Dominatio quæ conceditur Principibus Chriſtianis in Barbaros infideles ob Fidei receptionem à coacta, & vili ſubiectione, ac ſervitute aliena eſſe debet, 3.7.34. -  Dominatio unius hominis ſuper alterum non fuit ex iure naturali, 2.11.5. -  Dominicus â Soto quid ſcripſerit, & ſcribere promiſit de iuribus acquiſitionis Indiarum, & de ratione promulgandi Evangelij? 2.1.34. -  Dominia rerum à naturali poſſeſsionè cœperunt, 2.6.12. -  Dominia temporalia cùm Papa mutat, vel aufert, ea ad Dominum dominorum reducit, & ius gentium potius conſervare ſtudet, quàm frangere, 2.24.10. -  Dominia, & imperia licèt infideles habere poſsint, ea tamen illis Romanus Pontifex adimere poteſt, 2.11.6. -  Dominia rerum, & provinciarum inſpecto naturali, & gentium iure infidelibus æquè ac fidelibus competunt, 2.10.48. & à 58 & etiam iure Divino ibidem num. 66. & 67. -  Dominium plenum Indiarum virtute cõceſsionis Alexandri VI. ſemper ſibi Hiſpaniæ Reges tribui cenſuerunt, 3.1.20. -  Dominium verum rerum ſuarum habent infantes, pupilli, & furioſi, 2.8.118. -  Dominium Imperatorum, & Principum qualiter diſtinguat Bart. & alij? 2.21.66. -  Dominij eft capax ſolùm naturalis, & intellectualis creatura, 2.8.3. -  Dominij fundamentum aliqui erroneè in gratia, & charitate conſtituunt, & inde peccatores eo privati tradunt, 2.10.54. -  Dominio temporali qualiter Chriſtus Dominus uſus fuerit? 2.29.92. -  Dominiorum, & provinciarum diſtinctio ab aliquibus iure divino conſtituta eſſe dicitur, 2.6.75. -  Dominus in dubio præſumitur ignorare exceſſus, & delicta ſuorum famulorum, 3. 6.110. -  Dominus tenêri ſolet de factis, & delictis famulorum, & miniſtrorum, quos alicui negotio præpoſuit, maximè ſi viles ſint; 3.6.80. & 83. & 107. -  Dominus de exceſsibus, & delictis famulorum, & miniſtrorum regulariter non tenetur, 3.6.106. -  Domini appellatio terroris magis quàm reverentiæ eſſe videtur, 2.21.55. -  Domini ſe mitius habêre debent cum ſervis ad Fidem converſis, 3.7.42. -  Domino abſenti, ignoranti, vel alias impedire non valenti, non imputantur miniſtrorum ſuorum delicta, 3.6.109. -  Dona dantur à Spiritu Sancto ad perficiendas virtutes, 2.6.6. -  Donatio in dubio potius præſumitur quâm feudum, 3.1.44. -  Dubijs in cauſis vel opinionibus poſt factum, quæ poſſeſſori favet, ſequenda eſt, 3. 1.11. -  Ducatus Burgundiæ veri ſucceſſores ſunt noſtri Reges Catholici, 1.12.86. -  E -  Eccleſia verè dicitur Apoſtolica, & Catholica, quamvis poſt Apoſtolorum prædicationem auctior in dies, & univerſalior evadat, 1.14.85. & 86. -  Eccleſia ſancta Dei dicitur Apoſtolica, & Catholica, & quare? 1.14.46. -  Eccleſia quantenus tolerare ſoleat ritus infidelium, 2.14.71. -  Eccleſia, ſummâ Dei providẽtiâ ita diſponente, ubi in aliqua regione deficit, in alijs augetur, 1.16.82. -  Eccleſia poſt converſionem Novi Orbis verè dicitur vitis abundans, & filios habêre in circuitu menſæ, 1.16.73. -  Eccleſia Dei ſemper habet, & habebit poteſtatem, & continuationem miraculorum, & eſt unum de præcipuis eius ſignis, 2.4.7. -  Eccleſia non ſolùm eft expers erroris in articulis Fidei, ſed etiam ubi de concernentibus ad mores univerſales decernit, 2.24. 62. -  Eccleſia Romana, ſi quod olim ius habuit in Regna Hiſpaniæ, iam illud amiſit, & quare? 3.1.81. -  Eccleſia ius habet tuendi, & defendendi ſuos prædicatores, 2.20.31. -  Eccleſia poteſt iuſtè ex ſententia Divi Thomæ infideles meritò ſuæ infidelitatis iure dominij, & prælationis ſupra fideles privare, 2.10.73. -  Eccleſia hodie cum magis aucta ſit, multa facere poteſt, quæ olim non expedirent, 2.11.23. -  Eccleſia eft tutrix iuſtitiæ, & contra eam fieri aliquid non permittit, 2.24.51. -  Eccleſia errare non poteſt, 2.11.10. -  Eccleſia qualiter directè, aut indirectè pœnâ excommunicationis, & alijs infideles punire poſsit, 2.15.47. -  Eccleſia eſt fundamentum, & columna veritatis, 2.25.2. -  Eccleſia nec decipere, nec decipi poteſt, 2.24.61. -  Eccleſia nunquam conſuevit, parvulos infidelium parentibus invitis baptizare, 2.17. 25. -  Eccleſia ius habet ubique prædicandi, & impedientes removendi, & puniendi, 2. 20.4. -  Eccleſia Monarchiam propriam conſtituit, quæ dicitur Regnum Apoſtolorum, 2. 23.169. -  Eccleſia nunquam reperitur, infideles nolentes per vim ſibi ſubieciſſe, vel ad Fidem coëgiſſe, 2.17.57. -  Eccleſia, licèt hodie maiorem auctoritatem, & poteſtatem habeat, quàm anteà, nõ tamen eâ utitur adverſus ſimplices infideles, quietè, & pacificè degentes, 2.19.42. -  Eccleſia poteſt licitè bellum indicere cõtra eos, qui ei tranſitum impedierint ad recuperationem Terræ ſanctæ, 2.20.62. -  Eccleſia nunquam videtur conceſsiſſe fidelibus poteſtatem cogendi infideles ad Fidem, aut eos propter Fidem debellandi, 2.17.43. -  Eccleſia, & eius alumni poſſunt, & debent, Fidem per totum Orbem diſſeminare, 2.16.11. -  Eccleſia hodie cùm maiorem poteſtatẽ, & auctoritatem habeat, quâm olim, maiori etiam vi contra infideles procedere poteſt, 2.16.81. & 90. -  Eccleſia ſicut poteſt cogere infideles ſibi ſubditos ad audiendam, Fidem, ita & nõ ſubditos, 2.20.19. -  Eccleſia ſancta Dei Spõſa eſt, 2.23.106. -  Eccleſia cur ſæpius uſa non fuerit iuriſdictione, quam habet in infideles, 2.15.51. -  Eccleſia hodie, quia maiores vires habet, non tolerat ritus infidelium, quos olim tolerabat, 2.16.87. -  Eccleſiam poſſe diſpenſare cum Monachis in voto caſtitatis, ut matrimonium cõtrahant, ex eo quòd id pluries fecit, probãt Caietanus, & alij, 2.24.75. -  Eccleſiæ primitivæ Dei, ſignum, & argumentum fuit, facilis, & ſuavis multiplicatio credentium, 2.4.19. -  Eccleſiæ membra ſunt ſoli viatores fideles, 2.23.21. -  Eccleſiæ, & Fidei Chriſtianæ veritas probari ſolet ex fœlicitate bellorum, quæ pro eius defenſione, ant extenſione ſuſcepta ſunt, & auxilijs de cœlo per miraculũ miſſis, 2.4.36. -  Eccleſiæ primitivæ, & prædicationis Apoſtolicæ fundamenta Deus multis miraculis communivit, 2.4.3. -  Eccleſiæ, & Fidei bonum, quæ generaliter reſpiciunt, cæteris præferuntur, quæ ſpecialiter quibuſdam utilia ſunt, 2.25.64. -  Eccleſiæ plures tempore Apoſtolorum Deiparæ erectæ, 1.14.32. -  Eccleſiæ, nunquam defuturæ oracula quomodo impleantur? 1.16.81. -  Eccleſiæ Catholicæ dominatio ſupra infideles in Sara, & Agar ſignificatur, 2.10. 19. -  Eccleſiæ communicavit Chriſtus poteſtatem temporalem, quam habuit, etiam ſi excellenter in eo conſideretur, & quare? 2. 23.153. -  Eccleſiæ contra frequentem, uſum diſputare, inſolentiſsima inſania eſt, ſecundùm D. Auguſtin. 2.24.72. -  Eccleſiæ gubernatio perfectè ordinata non eſſet, ſi Pontifici omnes Principes non ſubeſſent, 2.23.111. -  Eccleſiæ, & eius Pontificis ſumma, & univerſalis poteſtas debet intelligi in ſpiritualibus, 2.11.37. -  Eccleſiæ auctoritatem, & iuriſdictionem temporalem augeri, cõvenientiſsimum eſt, 2.22.62. -  Eccleſiæ porta nulli eſt claudenda, qui ex Fide ſpontanea baptiſmum petat, 2.8.59. & 80. -  Eccleſiæ, quæ nondum conſtructa eſt, benè poteſt donari, collatâ conditione in tẽpus quo iam fuerit ædificata, 2.23.136. -  Eccleſiæ auctoritas, & poteſtas poſt Conſtantinum maior eſſe cœpit, & magis publicè, & liberè exerceri, 2.19.53. -  Eccleſię Dei omnes gẽtes promiſſæ ſunt: non tamen omnes homines omnium gentium, 2.19.16. -  Eccleſiaſtes locus cap. 2. verſ. 11. exponitur, 2.24.95. -  Eccleſiaſtes locus, cap. 10: Væ tibi terræ cuius Rex puer eſt, explicatur 2.9.54. -  Eccleſiaſt. cap. 8. verſ. 9. explicatur, 2.12. 16. -  Eccleſiaſtica diſciplina, & religio non poteſt ſecura eſſe inter Indos ſine ſæculari dominatione, 3.1.27. -  Eccleſiaſtici regulariter, ſe militaribus expeditionibus immiſcere non debent, 2. 25.4. -  Eclypſis Lunaris obſervatione qualiter Indos deluſerit Columbus? 2.7.48. -  Eclypſi Lunæ Indos â Columbo deceptos mirum non eſt, cùm idem fermè militibus Romanis acciderit, 2. -  Educatio recta, & continuata doctrina quoslibet homines, quantumvis barbaros, cultos, & politicos reddere valet, 2.8.91. -  Effigies antiquiſsimæ hominum, habitum Apoſtolorum referentium, in Novo Orbe inveniuntur, 1.14.59. -  Electio Romani Pontificis, & aliorum Prælatorum, quæ per inſpirationem fit, unde deſcendat? 2.3.8. -  Eliachim fuit typus Romani Pontificis, 2.23.124. -  Eliſabetha Angliæ Regina Regis Catholicci Philippi II. inter omnes Chriſtianos Principes præſtantiam agnovit, 1.16.30. -  Eliſabetha Regina Catholica, Indis alioqui pijſsima, vehementer in illos excandeſcebat, qui humanibus carnibus veſcebantur, 2.12.52. -  Eliſij Campi, & Beatorum Sedes in Hiſpanię finibus eſſe putabantur, ſecundùm Homerum, & alios, 1.11.65. -  Emanuel Rex globum Sphęricum ſuis inſignibus addidit, 1.3.55. -  Emanuel Rex Luſitaniæ plures claſſes in Indiam Orientalem miſit, 1.3.29. -  Emanuel Rex Luſitanorum ſcripſit hiſtoriam Indiarum Occidentalium, 1.3.48. -  Emanuelis Luſitaniæ Regis cura converſionis Indorum, & pia legatio ad Leonem X. P. M. 1.3.60. -  Enciſus Bacchalarius aurum in provincia Diarenis retibus piſcari publicavit, 3.6.9. & 1.6.36. -  Epigrama de Novo Orbe Hiſpaniæ Regibus à Deo meritiſsimè oblato, 1.16.113. -  D. Epiphanius quibus verbis explicet Regiam dignitatẽ in Eccleſiam ſimul cum Sacerdotio translatam, 2.23.157. -  Epiſcopi Chiapenſis notabilia verba referuntur de viribus tituli, qui ex Pontificia conceſsione deſcendit, 2.23.70. -  Epiſcopi Chiapenſis tractatus de iure Indiarum, & præcipuè confeſsionarium, cur colligi iuſsi fuerunt? 2.1.24. -  Epiſcopus Chiapenſis quos libros, ſeu tractatus de Indorum materijs ediderit? 2. 1.23. & 25. -  Epiſcopus de Chiapa omnium primus de iure acquiſitionis Indiarum diſputare cœpit, & plurima de eius vita, & virtutibus, & Auctores, qui de eis agunt, 2.1.21. & 27. & alia de eo ſup. verb. Bartholomæus, & verb. Chiapenſis. -  Epiſtola Fr. Iuliani Garceſij Epiſcopi Tlaxcalenſis ad Summum Pontificem Paulum III. pro Indorum defenſione, piè & eleganter ſcripta, ad litteram ponitur, 2. 8.56. -  Epitaphia antiqua, quæ Hiſpaniæ oras terrarum ultimas faciunt, 1.11.61. -  Equos & Hiſpanos eis inſedentes Indi unum corpus eſſe putarunt; & qualiter hùc errorem agnoverint? 2.7.43. -  Erato una inter Muſas à novis inventis nomen accepit, 1.12.12. -  Error in cognitione, & cultu veri Dei & Fidei invencibili ignorantiâ aliquando in infideles excuſatur, 2.15.29. -  Eſau idem ſignificat quod ignorans, 2. 7.61. -  Eſdræ locus exponitur, 1.9.68. -  Eſdræ liber quartus ab Eccleſia non eſt receptus, licèt non ſit reprobatus, 1.9.74. -  Ethnici etiam, imperij fœlicitatem in Religionis cura conſtituebant, 1.16.91. -  Evangelicæ Fidei prædicatæ in Novo Orbe aliqua teſtimonia, & veſtigia reperiri videntur, 1.14.52. & 55. -  Evangeliſtarum loca, de miſsione Apoſtolorum loquentia, cum D. Hierony. Ambroſio, & alijs explicantur, 2.17.47. -  Evangelium ipſum ſecundùm differenriam temporum varia præcepta dedit circa converſionem infidelium, 2.16.94. -  Evangelium ex præcepto Domini omnibus indiſtinctè gentibus, & nationibus prædicari iubetur, 2.8.58. -  Evangelij, & Eccleſiæ per omnem Orbem dilatationem multi ex Prophetis annuntiarunt, 2.16.14. -  Evangelij lex homines non ad bellum & ſanguinis effuſionem inflammat, ſed potius ad pacem adducit, 2.17.85. -  Evangelij propagatio inter Indos facienda, deſiderabat, eos alicui Principi Chriſtiano ſubmitti, 2.24.12. -  Evangelij progreſſum tempore Apoſtolorum Baronius & alij diligenter ſcribunt, 1.14.31. -  Evangelij propagationem inter Gentiles faciendam, multis vaticinijs, & carminibus Sibyllarum, Deus prædixit, 2.2.48. -  Evangelij per Apoſtolos prædicati apud Indos Novi Orbis veſtigia, quæ quidam commendant, alij vaniſsima eſſe docent. 1. 14.90. -  Evangelij prædicationem ante finẽ mundi non perficiendam Origenes, Auguſtin. & alij plurimi docent, 1.14.71. -  Evangelij prædicatio non fit per ſolam famam, & rumorẽ adventus & Fidei Chriſti, ſed per illuſtrationem, & ſuaſionem Gẽtilium, ad eam capeſſendam, 1.14.84. -  Euchariſtia evolare è manibus Sacerdotis, & in os devotæ cuiuſdam Indæ ingredi viſa eſt, 2.5. 40 -  Euchariſtiæ Sacramentum ubicunque in Novo Orbe conſecratum fuit, ſtatim dæmones fugavit, 2.4.87. -  Eudoxij Gnidi ingens navigatio, 1.5. 10. -  Eventus regulariter tribui ſolet cauſæ proximæ, immediatæ: & quando hoc fallit, 3.6.78. -  D. Eulogij teſtimonium de pietate bellorum contra impios, & infideles expenditur, 2.16.75. -  Europa nihil eſſe videtur comparatione habitâ ad Indias Occidentales, 1.4.53. -  Europam cæteris mundi partibus præponit Boterus, 1.7.20. -  Europam inſulam facere quidam Imperatores voluerunt: & cur ab incepto deſtiterint, 1.8.63. -  Euthymenes Maſsilienſis olim Atlanticum navigavit, 1.12.29. -  Exceſſus punitur, etiam ſi aliàs actus eſſet permiſſus, 3.6.76. -  Exceſſus, qui Indos fiunt, quibus potiſsimum debeant imputari, 3.8.26. -  Exceſſus & abuſus rerum earum utilitatem non tollit, 3.6.105. -  Excommunicandus aliàs, excommunicari non debet, ſi de ſcandalo timeatur, 2.17. 65. -  Excommunicatio ut liget, neceſſarium eſt, quod authẽticè promulgata ſit, & quòd nõ poſsit invincibiliter ignorari, 2.25.73. -  Excommunicatio ut licitè, & validè ferri poſsit, quæ requirantur? 2.25.72. -  Excommunicationis pœna contra extraneos tranſeuntes, vel navigantes ad Indias, omnibus nota eſt, 2.25.74. -  Excommunicationis cenſura, quæ imponitur in Bulla Alexandri VI. tranſeuntibus ad Novum Orbem, vel eius maria navigantibus ſine licentia Regum Catholicorum, iuſta eſt, & legitima, 2.25.71. -  Exempla ſanctorum Patrum in iudicando ſequi debemus, 2.24.68. -  Exempla ſupremorum iudicum, & tribunalium multum attendi, & venerari debent, 2.24.67. -  Exempla pauca reperiri poſſunt in cauſis iudicialibus, quæ in omnibus circunſtantijs ſimilia ſint, 2.24.66. -  Exemplis non eſt iudicandum, ſed legibus, & quare? 2.24.65. -  Extraneas gentes, ob id ſolum, quòd nobiſcum fœdus non habeant, ſervas efficere non poſſumus, 3.6.84. & 87. -  Extraneorum quælibet commercia, & negotiationes, etiam per interpoſitas perſonas in Novo Orbe prohibentur, 2.25. 79. -  Extravag. 2. de Iudæis inter communes, explicatur, 3.7.48. -  Extravag. meruit de privileg. edita per Clementem V. an in aliquo derogaverit Extravag. unam ſanctam? 2.23.126. -  Extravag. unam ſanctam de maior. & obed. latè explicatur, & exornatur, 2.23. 119. -  Extravag. cùm inter nonnullos, & quia quorumdam, & exijt qui ſeminat, de verb. ſignif. explicantur, 2.23.151. -  Ezechielis locus cap. 27. illuſtratur, 2.9. 34. -  Ezechielis verba cap. 27. ibi: Thubal & Moſoch, de Hiſpania accipiuntur, 3.7.100. -  F -  Fabula notabilis à Platone relata de dominiorum, & provinciarum diſtributione, 2.6.76. -  Facilius aliquid retinetur, quàm de novo inducitur, 3.1.2. & 7. -  Facilius aliquid prorogatur, quàm de novo conceditur, 3.1.8. -  Facta multa ab hominibus improbari ſolent, quæ Dei teſtimonio approbantur, & laudantur ſecundùm D. Auguſtin. 2.3.6. -  Famæ in templo non dedicantur improba monumenta, 1.4.38. -  Fas eſt lex Divina, 2.20.76. -  Fas eſt opera in longo ſomnum obrepere, 3.8.2. -  Fati, ſortunæ, & ſortis nomine Ethnici Dei abſolutam voluntatem ſignificare volebant, 2.2.18. -  Feciſſe non tam videntur, qui iuſsis parent, quàm qui iubent, 2.6.32. -  Fœminæ legatum licitè relinqui poteſt ſub conditione, ſi ingrediatur religionem, 2.18.43. -  Fœnum abſciſſum quintâ die ad cubitum creſcit, 1.7.25. -  Ferarum nomen cur impoſitum ſit brutis animantibus? 2.7.8. -  Feræ, & piſces licèt iure gentium capiẽtium fiant: fallit tamen ubi capiuntur in loco ab alio præſcripto, vel legitimé poſſeſſo, 2.25.66. -  §. Feræ, inſtit. de rer. diviſ. expenditur, 2.6.87. -  Ferdinan. Davalos Marchio Piſcariæ milites Marti ſimul & Chriſto ſervire difficile reputabat, 3.6.55. -  P. Ferdinan. Rebellus in conquiſitione Indiarum Orientalium per Luſitanos facta, multum probat titulum primæ occupationis, 2.6.11. -  Ferdinan. V. Hiſpaniæ Rex cognomento Catholicus Tribunal Inquiſitionis inſtituit, & ei ipſos etiam Hiſpaniæ Reges ſubiectos, eſſe voluit, 3.1. 92 -  Ferdinan. Corteſius in Mexicana provincia imbrem deſideratiſsimum Indis oratione ad Crucem habitâ impetrat. 2.5.26. -  Ferdinan. Corteſius crudeliſsimus fuit in Indos, quos humanis carnibus veſci cõperiebat, 2.12.53. -  Ferdinan. Corteſius natus fuit eodem anno & die, quo Mexici plusquàm octuaginta hominum millia immolata fuerunt, 2. 12. 100 -  Ferdinan. Corteſius exiguâ valdé Hiſpanorum militum manu plurimas victorias reportavit, Mothezumam cepit, & totius Novæ Hiſpaniæ imperium adeptus eſt, 2. 4.46. -  Ferdinan. Correſius natus fuit eodem anno quo Martin. Lutherus, 1.5.33. -  Ferdinan. Corteſij patria, & qualiter ſortitus, & expertus fuit patrocinium D. Petri, 1.5.32. -  Ferdin. Corteſij honores, præmia, & obitus, 1.5.34. -  Ferdinan. Corteſij laudes, & qualiter Novę Hiſpaniæ Regna detexit, ſubegit? 1.5.29. -  Ferdinan. Corteſij præclarum facinus in navibus perforandis, 1.5. 30 -  Ferdinando Corteſio multum pacifica Indorum converſio, & tutela præcipitur, 3.6.32. -  Ferdinandum Corteſium eques quidam apud Argeriam deriſiſſe narratur, quod putaret, ſe cum Indis pugnare, 2.4.62. -  Ferdinandus Magallanius in Zebu inſula Regis nepôtem, & plures alios infirmos aquâ baptiſmali ſanavit, 2.5.37. -  Ferdinandi Magallani laudes, & hiſtoria in detegendo freto Magallanico, 1.5.35. -  Ferias extra ordinem terræmotuũ cauſâ indicebant Romani, & qualiter? 1.7.67. -  Feriæ repẽtinæ, & extraordinariæ, quę? 1.7.68. -  Ferro abſcindenda ſunt vulnera, quæ medicinæ fomentum non recipiunt, 3.4.17. -  Feuda omnia remiſsivè narrantur, quæ Hiſpaniæ Reges, & alij totius Orbis Eccleſiæ perſolvunt, 3.1.79. -  Feudalis cauſæ cognitio, & iuriſdictio, feudi domino competit etiam contra perſonas Eccleſiaſticas, 2.23.172. -  Feudum quod perſolvitur Eccleſiæ pro Regno Siciliæ, Neapolis, & Corſicæ nihil officit eorumdem Regnorum Monarchiæ, & ſupremæ dominationi, 3.1.72. -  Feudum non inducitur, ubi donationis, & conceſsionis principalis verba abſoluta ſunt, & illud non reſervant, 3.1.43. -  Feudum qui ab altero habet, & recognoſcit, etiam ſi ſit ſupremus Princeps, ab eo ſuper feudalibus debet iudicari, & quare? 2.23.173. -  Fidelis fœmina licitè convenit de matrimonio contrahendo cum infideli, eâ conditione, ſi fiat Chriſtianus, 2.18.45. -  Fidelis & ſalvus ſolâ naturâ nemo eſſe poteſt, niſi ei Divini Verbi ſplendor affulgeat, ex ſententia D. Clementis Alexandrini, 2.10.80. -  Fidelis cum infideli nulla poteſt eſſe ſocietas, 3.5.17. -  Fideles Chriſti ob perſecutionẽ Iudæorum in varias Orbis partes diſperſi, eum prædicarunt, 1.14.26. -  Fides naturam ſuperat, 2.4.10. -  Fides, vel auctoritas Sacra ubi oſtendit, quid agendum ſit, non eſt recurrendum ad dona. 2.6.7. -  Fides, & Evangelium Chriſti miraculosè, & per ipſorum etiam Oraculorum prædictiones propagatum fuit, 1.14.38. -  Fides non poteſt à Chriſtianis exrendi, nec ab infidelibus audiri, niſi plures prædicatores ad hoc mittantur, ſufficienti, auxilio muniti, 2.16.20. -  Fides, & Religio Chriſtiana inter Indos ob varias rationes ſine aliquo militari apparatu, & terrore prædicari, & conſervari potuiſſe non videtur, 2.16.43. -  Fides ſuadenda eſt, non imperanda ex D. Bernardo, Athanaſ. Ambroſio, & Chryſoſtomo, 21.7.14. -  Fides eſt medium ſimpliciter neceſſariũ ad ſalutem animarum, 2.16.18. -  Fides ratione naturali non eſt demonſtrabilis, & requirit ſpontaneam voluntatẽ divinitus per gratiam motam, 2.17.18. -  Fides Catholica ſolâ manſuetudine, & veritatis energiâ vicit mundum, 2.17.75. -  Fides ſemper ſpontanea eſſe debet, 2. 19.45. -  Fides Chriſti ſicut neque per vim, ita nec per mendacium, aut fallaciam introducenda, & ſuadenda eſt, 2.18.71. -  Fides noſtra quia in aliquibus Indiarum partibus more Apoſtolico peædicata non fuit, plura mala contigerunt, & Hiſpani ab exteris notati ſunt, 2.17.76. -  Fides ſolùm apud Chriſtianos pro Religione accipitur: proprié tamen ſœdera, & dictorum, promiſſorumq́ue conſtantiam ſignificat, 2.16.69. -  Fidem ſemel etiam minus religiosé, & voluntarié receptam, & profeſſam, deſerere non licet, 2.18.53. -  Fidem per metum, & armorum terrorẽ inducere, & propagare, quamvis licitum eſſet, adhuc tamen his medijs uti non expediret, 2.17.60. -  Fidem inter Indos quantumvis barbaros, & remotos eſſe dilatandam, multis vaticinijs prædictum fuit, 2.16. 16 -  Fidem audire qui cogitur, non ob hoc ad eam credendam, & recipiendam compellitur, 2.20.18. -  Fidem definiunt B. Baſilius, & Clemens Alexandr. ut ſit aſſenſio indubitata ad ea, quæ audiuntur, 2.20.11. -  Fidem qui impediunt, blaſphemant, aut deludunt, abſque dubio puniri, aut debellari poſſunt, 2.20.81. -  Fidem, & eius myſteria levioribus & ſutilibus argumẽtis etiam inter barbaros prædicare, & ſuadêre non licet, alijs ſolidioribus omiſsis, 2.18.69. -  Fidem qui ſimulant, cùm eam veré non receperint, immane ſacrilegium admittunt & qui eos ad id compellunt, 2.17.73. -  Fidei doctrina ſine auditu eſſe non poteſt, ex D. Paulo ad Rom. 10.2.20. 10 -  Fidei ſuſceptione mediante, à quintuplici ſervitute liberamur, 3.7.44. -  Fidei propagandæ cauſâ infidelibus bellum indici poſſe, multi opinnantur, quorum dicta ſigillatim expenduntur, 2.16. 1 -  Fidei ingens & indeſinens propagatio, eſt unum ex ſignis veræ Eccleſiæ Dei, 2. 16. 15 -  Fidei meditatio quietum, & vacuum ab alijs curis animum deſiderat, 3.8.18. -  Fidei prædicationi, & ſuaſioni nihil magis officere poteſt, quàm bellum, & violentia, 2.17.67. -  Fidei, & propagationis Evangelicæ quàm brevis, & univerſalis fuerit progreſſus ex Theodoreto, Iuſt. Beda, & alijs, 1. 14.30. -  Fidei in propagatione qui ſe plus vi, & armis, quàm ſuavitate, & patientiâ profuturos putant, graviter errant, 2.17. 92. -  Fidei, & Eccleſiæ propagationem Deus multoties bellis, & alijs ærumnis mediantibus ordinavit, 2.18.25. -  Fidei receptio volũtariè facta poſt bella quæ ad eam directò ordinata non ſunt, violenta appellari non poteſt, 2.18.21. -  Fidei prædicationem, & propagationem quamvis Chriſtiani curare teneantur, non tamen debent hac cauſà Apoſtolicos prædicandi canones tranſilire, 2.19.6. -  Fidei in negotio, inter Barbaros, & protervos levem aliquam compulſionem, & ſeveritatem ſalutarem admittit D. Auguſt. & alij, quorum verba referuntur, 2. 19. 4. -  Fidei, & Religionis introducendæ negotium non ubique eodem modo tractãdum, 2.16.3. -  Fidei Chriſtianæ Deus tribuit, ut montes transferre poſsit, 2.4.8. -  Fidei prædicationem qui audire nolunt, ei reſiſtere videntur, 2.20.15. -  Fidei myſteria an, & quatenus evidenter credibilia ſint? 2.4.14. -  Fidei prædicatio continet etiam prædicationem pœnitentiæ, 2.14.35. -  Fidei propagation in ſuavitate, non in atrocitate conſiſtit, ut & patria poteſtas, 3.8.6. -  Fideicommiſſa, commendationeſq́ue morientium naturali iure, & pudore implemẽtum expoſtulant, 2.16.38. -  Fieri multa prohibentur, quæ facta tenent, 3.1.2. -  Filij parvuli Iudæorum, & aliorum infidelium, etiam nobis ſubditorum, invitis parentibus baptizari non debent, & quare? 2. 17.23. -  Filij parvuli Iudæorum, ubi parentes lõgè ab eis abſunt, poſſunt citra eorum voluntatem baptizari, 2.17.33. -  Filij parvuli Hæreticorum, vel in extremo vitæ periculo cõſtituti, benè poſſunt invitis parentibus baptizari, 2.17.39. -  Filij familias ex lege duodecim Tab. ſacra & religionem parentum ſequi debent, 2.17.28. -  Filij infidelium mentis capaces benè poſſunt, ſi ipſi velint, invitis parẽtibus baptizari, 2.17.37. -  Filij baptizati, â partum infidelium poteſtate liberantur, 3.5.12. -  Filij parvuli ſervorum noſtrorum an parentibus invitis baptizari poſsint, 2.17. 34. -  Filij ſub patria poteſtate conſtituti cur in ſacris paternis eſſe dicerentur, 2.17. 29. -  Filijs Iſraël qualiter præceperit Dominus Amorrhæis, & alijs idololatris bellum inſerre? 2.13.25. -  Filios ſexcentos ex ſe genuit quidam Rex Indus, alius 650. alius 325.2.12. 26. -  Filios parvulos ſervorum noſtrorum an liceat alienare, ut ſiant Chriſtiani? remiſſivé, 2.17.36. -  Filios proprios idolis ſacrificare ſemper Deo inſeſtiſsimum fuit, & pluribus locis Sacræ Scripturæ prohibitum, 2.12. 75. -  Finis terræ promontorium Hiſpaniæ i Regno Galleciæ, 1.11.58. -  Finis bonus non iuſtificat actum, niſi per iuſta media exequatur, 2.19.8. & 3.5. 74. -  Finis ultimi cura ad quem pertinet, ſubijciuntur reliqui, qui curam habent finium antecedentium, 2.23.154. -  Finis ſanctas, & rectus ubi conſequitur, non multum curare ſolemus de medijs, 2. 16.56. & 3.6.92. & 97. -  Finis prior eſt intentione, & intellectione, licét poſterior in executione, 2.16.55. -  Finis curam qui habet, licét poſsit diſponere media, intelligitur de medijs permiſsis, & ad illuim finem proportionatis, 2.19.18. -  Finis contemplatione omne agens operatur, & dicitur cauſa cauſarum, 3.6.98. -  Finem ad aliquem quæ ſunt inſtituta, ſecundùm ea, quæ ille exigit ordinari, extendi debent, 2.16.54. -  Fines ſæculorũ, de quibus D. Paul. agit, 1. Corinth. 10. iam devenerunt, 2.16.82. -  Florida provincia, & eius deſcriptio, & hiſtoriæ, 1.6.23. -  Flumina Novi Orbis mirabilia, 1.7.15. -  Fontei, & Thuani carmina de novis antiquis. 1.12.8. -  Fortuitò quæ apud nos fieri videntur, Dei conſilio reguntur, 1.12.19. -  Fortuna multis parcit in pœnam ex Plinio, 3.7.25. -  Fortuna adverſus imperia, & civitates idem ius habet, quod adverſus imperantes, 2.2.13. -  Fortunæ caſibus omnia mundi bona, & Regna etiam tunc cùm maximè florèt, ſubiecta eſſe, 2.2.69. -  Forum alienum ſortitur quis ratione delicti, 2.15.38. -  Foſſam, quam ex Rubro mari ad Nilum cœpit Seſoſtris, poſteà alij per fecerunt, & qualis ea fuerit? 1.8.70. -  Foſſam magnam in Gallia ad navigandum ex Rhodano in Ararim, Moſſellam, & Rhenum uſque ad Oceanum facere voluit Lucius Verus, 1.8.72. -  Franciſcus Primus Galliæ Rex, quid adiecerit ſymbolo Caroli V. Plus ultra, 1. 4.46. -  Franciſcum Primum Galliæ Regem multi reprehendunt, quòd Turcam in auxilium vocaverit. 3.4.21. -  Franciſ. Petrarchæ carmina expenduntur de laudibus Regis Syphacis, 1.16. 47 -  Franciſ. Vatablus in inſula Hiſpaniola, & in Peru, & Mexico conſtituit Ophir, 1.13.6. -  Fr. Franciſc. â Victoria doctas relectiones ſcripſit de Indis inſulanis, ſive de veris, & affecataris titulis dominationis eorum, 2.1.37. -  Franciſc. Valleſius inſignis Medicus, & Philoſophus quid ſenſerit de hominum per univerſum Orbem diſſeminatinoe? 1. 10.16. -  Franciſc. Valleſius ſentit Orbis Novi habitationem nullâ memoriâ vel hiſtoriâ ante Columbum, cognitam, 1.11.5. -  Franciſ. à Vargas aliqua tradit pro tuenda acquiſitione Novi Orbis, & refert ſe longiora commentaria de hac quæſtione edidiſſe, quæ auctor non vidit, 2.1.33. -  S. Franciſ. Xaverius qualiter, & quare veſtem mutaverit in chriſtiana apud Indos expeditione? 2.1.8. 66 -  S. Franciſ. Xaverius modo & fructu ſuæ prædicationis utile, & recens dedit noſtris temporibus Apoſtolicæ imitationis exemplar, 19.22. -  S. Franciſ. Xaverius quam anxiè pro Fide propaganda, & animabus Indorum convertendis, laboraverit, & laborari ab omnibus debere cenſuerit, 2.16.39. -  S. Franciſ. Xaverius ſolus plures homines ad Fidem cõvertit, & baptizavit, quàm hęretici omnes ad ſuas ſectas perduxerũt, 2.4.23. -  B. Franciſc. Xaxerius habuit donum linguarum, 2.5.8. -  B. Franciſc. Xaverij in convertendis Orientalibus Indis labores, & in vita, & poſt mortem miracula, & quàm iuſtè fuerit in numerum Divorum relatus, 1.3.58. -  P. Franciſc. Coello ex quæſtorio Limenſi Societatis Ieſu Presbyter admodum religioſus eruditus laudatur, 2.23.7. -  P. Franciſc. Suarez apertè affirmat, bellum indici poſſe infidelibus ad tollenda hominum ſacrificia, innocentes defendendos, 2.15.11. -  P. Franciſc. Suarez Prædicatores Indorum cum præſidio, & exercitu ſufficienti, mitti poſſe, reſolvit, 2.18.14. -  Franciſc. Pizarrus miraculoſas victorias in Peruani Regni conquiſitione habuit: & qualiter Atahualpam eius Tyrannum ſuperavit? 2.4.47. -  Franc. Pizarri laudes, hiſtoria in detectione, & ſubactione Regni Peruani, 1.5. 43. -  Franciſc. Draque Angli ad Magallani cũ fretum, & alias provincias Novi Orbis expeditiones, & eius obitus, 1.8.37. -  Franciſc. Almeidæ, & Alphonſi Alburquercij egregia facinora, 1.3.34. -  Dom. Doctor. Franciſc. Carraſcus del Saz Senator Panamenſis laudatur. 1.7.71. -  Dom. D. Franciſ. Valverdi de Mercado Præſes, & Gubernator Panamenſis laudatur, 1.6.38. -  Dom. d. Franc. de Alfaro Senator Limenſis meritiſsimus laudatur, 2.2.7. -  Franci cum Alemanis bella ſuſcepturi, Religionem Chriſtianam profiteri cœperunt, 2.18.30. -  Franjas, & franjones, Hiſpanæ voces unde orginem ducant? 2.8.42. -  Fretum non eſſe ad terram Magallanicam, ſed mare apertum inſulis disiunctum multi opinantur, 1.8.43. -  Fretum aliud, quo uterque Oceanus coniungatur, verſus Polum Arcticum eſſe, nonnulli opinantur, & in vaſtiſsima regione Floridæ reperiendum, 1.8.46. -  Fretum novum ultra Magallanicum, anno 1619. â fratribus Nodalibus ſupremi Indiarum Senatus iuſſu quæſitum, & inventum fuit, & eius deſcriptio, 1.8.42. -  Licent. Frias de Albornoz ſeripſit tractatum parum conſtantem de converſione, & debellatione Indorum, 2.1.30. -  Fructus tres quot annis redduntur in aliquibus provincijs Novi Orbis, & aliæ plures fruges intra decimum, aut vigeſimũ diem matureſcunt, 1.7.27. -  Frumenti bis mille grana ex una ariſta in Novo Orbe, & ſpicas ad brachij magnitudinem, 1.7.26. -  Frumentum Hiſpanum mature ſcit intra duos menſes in aliquibus regionibus Novi Orbis: & Indicum bis in anno meritur, & centuplum reddit, 1.7.28. -  Fruſtra precibus impetrat quis, quod proprio iure habet, 3.1.52. -  Fundamentum ubi eſt erroneum aut vitioſum, omnia corruunt, 3.6.4. -  Fundi, qui apparent, nunquam fuiſſe culti, præſumuntur nullius in bonis fuiſſe, & occupantis fiunt, 2.6.89 -  Fures nocturnos, & agreſtes quatenus quis poſsit propriâ auctoritate punire? 2. 15.37. -  Furioſi ex lege 12. tabul. adminiſtratione & veluti dominio rerum ſuarum privabantur, 2.9.51. -  Furioſi, & amentes non ſolùm ſuarum rerum adminiſtratione continêri poſſunt, 2. 9.65. -  G -  Gades ſumitur pro ultimo termino Occidentis, 1.11.54. -  Gades nomen terminum ſeu finem ſignificat, 1.11.57. -  Gadire verbum, & adagium; Non ultra Gadira, quid? 1.1.64. -  Galli, Franci, Gremani, Britanni, & alij populi Septentrionales, homines immolabant, 2.14.89. Et quomodo? 92. -  Galli voluerunt Orbem Novum appellare, Franciam Antarcticam, 1.4.37. -  Galliæ Reges ad Navarræ Regnum ſemper aſpirant, 2.20.68. -  Galliæ Reges multum detrectant Papam in temporalibus recognoſcere, & de iuramento, & lege ab eis ſuper hoc articulo lata, 2.22.16. -  Galliæ Reges ratione imperij quod olim habuerunt, dicuntur Chriſtianiſsimi, 2.25. 26. -  Ganges Fluvius celebratiſsimus, qui & in Scriptura Phiſon à Paradiſo exiens, 1.1. 34. -  Garcilaſſus Inca ſcripſit commentarios de origine, & Imperio Incarum, & quid ſentiat de nomine Perù? 1.13.48. -  P. Gaſpar Sanctij opinio reijcitur, 1.15. 24. -  Genebrardus agovit Hiſpanorum opus eſſe expugnare Infideles, & Paganos, 2.25. 22. -  Genebrardus, & Bodinus notantur dum obtentionem Regni Navarræ temerè calumniantur, 2.20.64. -  Genebrardi teſtimonium, & conſideratio de initio cõverſionis Novi Orbis, 1.16. 76. -  Gello Sicilliæ Tyrannus, ſub comminatione belli, Carthaginẽſibus hominum ſacrificia interdixit, 2.12.83. -  Geneſis locus cap. 1. verſ. 24. de. productione animalium exponitur, 1.9.54. -  Geneſ. 49. Iſai. 9. & Apocalypſ. 19. verba explicantur, quibus Chriſti temporale Regnum aſſeritur, 2.23.97. -  Genitivus iuxta ſubiectam materiam aliquando ſolam poſſeſsionem, vel determinatione, ſignificat, 2.11.26. -  Genadius Exarchus Africæ quis fuerit, quo tempore vixerit, & qualiter ſæpius â Divo Gregorio laudari meruerit? 2.16. 79. -  Gens nulla reperitur, quæ certam ſui originem, & Regni rationem, & ſucceſſionem reddere poſsit, præter Hebræam, 2.2.11. -  Gentes qualiter Deus vocaverit ad Eccleſiam? ex ſentenia Thomæ Bozij, & aliorum, 2.16.97. -  Gentium plura examina repentè ex regionibus Aquilonaribus exierunt, & bellis Orbem turbarunt, 1.12.82. -  Gentium, urbium, & imperiorum ſeparatio, & conſtitutio ante, & poſt diluvium quomodo cœperit? 2.6.71. -  Gentiles veritatem dogmatum Fidei magis ex rebus & exemplis, quam ex verbis iudicare ſolent, 2.17.95. -  Geographi regiones magis nobiles, quãvis remotiores pro confinibus ponere ſolent, 1.1.44. -  Germani, & aliæ quamplures nationes Septentrionales olim non minus feræ, & barbaræ, quàm Indi Occidentales fuiſſe perhibentur, 2.8.28. -  Germani cur ſumpſerint pro inſigni Aquilam bicipitem? 1.12.104. -  Gerſonem tanquam adulatorem Papæ cur notet Almainus? 2.22.46. -  Geſta auctore Deo, vel eius Vicario convenientiſsima iudicanda ſunt, 2.24. 60. -  Getuli nigri ſunt, & ore putidi, unde ſalem ſemper in eo portare ſolent, 1.10. 50. -  Gigantes an vi magicâ naſci poſsint? 1. 2.15. -  Gigantes noſtrâ ætate reperti apud Canibales, & fretum Magallanicum, 1.2. 13. -  Gigantes an hodie ſint, vel olim fuerint in Orientali India, in alijs regionibus, & plura de illis remiſsivè 1.2.11. -  Gigantes in Novo Orbe viguiſſe, & hodie vigere aliqui tradunt, latè de eis, 1. 10.54. -  Gineſij Sepulvedæ libri de iuſtis cauſis belli Indorum, cur à Regio Conſilio intercipi iuſsi fuerunt? 2.1.29. -  Gladiatores Romæ unde originem habuerint? & cur buſtuarij dicti? 2.14.81. -  Gladiatorum ſpectacula crudeliſsima erant, & Traianus uno munere decem millia gladiatorum populo exhibuit, 2. 14.82. -  Gladij duo Chriſto ab Apoſtolis oblati quid deſignarint ſecundùm D. Beruardum, & alios? 2.23.166. -  Gladium ſpiritualem, & materialem Eccleſiæ competere, quibus rationibus Bonifacius IIX. evincat, 2.23.120. -  Globoſa figura, ſive forma, perfectiſsima eſt, 1.11.14. -  Gloria eximia ſæpius fortunę, quâm virtutis eſt beneficium, 1.4.47. -  Gloria maior ex arduis, & difficilibus comparatur, 2.1.6. -  Gloria virtutem comitari debet, & eius veluti umbra eſſe, 1.16.7. -  Glorioſum victoriæ genus videtur, quod ex teſtimonio adverſariorum elicitur, ex Claud. Mamertino, 3.3.13. -  Goa urbs, Imperij Luſitanici in Oriente ſedes, quando capta? 1.3.35. -  Goropius Beccanus audaciæ, & levitatis notatur, 1.12.59. -  Gotifredus Viterbienſis, Auctor antiquus, univerſalem, & temporalem Eccleſiæ iuriſdictionem agnoſcit, 2.22. 23. -  Gothi cur nomen, & gloriam Romani Imperij abolere deſierint? 2.7.75. -  Gothorum, & aliarum nationum barbararum bella, incurſiones eiſdem, & alijs gentibus multis aditum ad Fidem diſpoſuerunt, 2.18.27. -  Granadilla frutex Novi Orbis flore, & folijs omnia ſigna paſsionis Chriſti repræſentat, & plures, qui de hoc ſcripſêre, 1.14.66. -  Granatenſium rebellium filij parvuli, propter dubium circa eorum ſervitutem exortum, liberi declarati ſunt, 3.7. 62. -  Græci, pueri dicti fuerunt, quia res antiqua ignorabant, 1.9.34. -  Græci Philoſophi, & Poëtæ, plurima ab alijs dicta, pro ſuis venditarunt, 2.1. 16. -  Græci omnes nationes Barbaras, & Barbariam appellebant, 2.8.26. -  D. Gregorius Thaumaturgus, & alij Sancti Viri multoties montes de uno loco in alium miraculoſè tranſtulerunt, 2. 4.9. -  Gregorius Lupus Alexandri VI. donationem validam eſſe recenſet, & prout iacet accipendam, 2.23.67. -  Gregor. Lopez laudatur, & qualiter ſcripſerit de iuribus dominationis Indiarum, refertur, 2.1.38. -  D. Gregor. qualiter aliquos Prælatos monuerit, & reprehenderit, qui Iudæos, etiã Chriſtianis contumelioſos puniebant, & Fidem profiteri cogebant 2.17.7. -  Gregorij XIII conſtitutio expenditur, quæ caſus enumerat, in quibus Iudæi, & alij infideles per quæſtores Fidei puniri poſſunt, 2.20.83. -  Guancavelica oppidum argenti vivi fodinis nobile ubi? 1.6.51. -  Guatemalenſis provinciæ deſcriptio, & Cancellaria, 1.6.27. -  Gubernare alios non debet, qui ſe ipſum regere neſcit, 2.9.61. -  Gubernationem Indiarum quæ contingunt, Auctor in altero volumine edere parat, 3.8.1. -  Gubernator ubi nõ eſt, populus corruet, 2.9.68. -  Guillermi Benedicti notabilia verba referuntur de laude bellorum cõtra infideles, & idololatras, 2.16.64. -  Gundiſalvi Fernandez de Oviedo hiſtoria Indiarum Occidentalium laudatur, 1.5.49. -  Guſtus emptorem vocat, 3.8.3. -  -  H -  Habacuch verba cap. 23. expenduntur, 2.13.62. -  Hæretici multum Hiſpanorum gloriã in converſione Novi Orbis evacuare conantur, 1.16.97. -  Hæretici multum dolent, quòd Fides, & Eccleſia Dei dicatur Catholica, 1.14. 48. -  Hæretici negant, potuiſſe Pontificem à conquiſitione, & converſione Novi Orbis alios Reges excludere, 2.25.36. -  Hæretici, & ſctarij contumelioſi & procaces ſunt, ubi cum Catholicis certant, 2. 1.49. -  Hæretici Deo valde exoſi ſunt, & à Fidei propagatione ſemper excluſi, 2.25. 17. -  Hæretici vocem Catholicam in Eccleſia ferre non poſſunt, 2.25.28. -  Hæretici non ſolùm puniri, verùm ſi opus fuerit, aperto Marte ab Eccleſia debellari, & funditus deleri poſſunt, 2.19. 50. -  Hæretici, & Apoſtatæ à Catholicis puniri, & ſpoliari poſſunt, 2.11.47. -  Hæretici dicti Apoſtolici, & Vvaldenſes, ſive Pauperes de Lugduno, qui fuerint? 2.10.55. -  Hæretici, & Schiſmatici Saracenis, & cæteris infidelibus, imò & lupis deteriores ſunt, & magis puniendi, 2.19.52. -  Hæretici aliqui falsò tenuerunt, delicta non eſſe à Magiſtratibus punienda, 2.15. 44. -  Hæretici labruſcas potius, quàm veras vites novis Eccleſiæ plantationibus inſerunt, 2.25.18. -  Hæretici paſsim rident, & mordent Alexandri VI. conceſsionem, 2.23.10. -  Hæretici negantes in Eccleſia eſſe poteſtatem concedendi Iubilæos, & Indulgentias, & Sanctos eſſe invocandos, ex contrario & communi eiuſdem Eccleſiæ uſu convincuntur, 2.24.74. -  Hæretici ſolùm valent ad corrumpendas, & perimendas animas, non ad ſalvandas, 2.25.19. -  Hæreticorum omnes conatus circa Novum Orbem turbandum, & occupandum hactenus evanuerunt, 2.25.15. -  Hæreticorum deliria notanda ſunt, ut illis reſpondeatur, 2.23.14. -  Hæreticos cur omnibus infidelibus deteriores eſſe dicat D. Hieronymus? 2.25. 20. -  Hæreticos, & Schiſmaticos, & Apoſtatas non poſſe ab Eccleſia puniri, aliqui cenſuerunt, quorum error convincitur, & damnatur, 2.19.47. & ſeqq. -  Hæreticos, & Schiſmaticos hodie flammis, & alijs ſupplicijs punit Eccleſia, cùm olim communione privaret, 2.16. 91. -  Hannonis navigationes parum fidei habuerunt, & proverbium de eis, 1.12. 35. -  Hannonis navigatio ſimilis fuiſſe dicitur tertiæ Columbi, 1.12.27. -  Hebræi quâm varia idola coluerint? 2. 14.101. -  Henricus de Gandavo utramque iuriſdictionem Papæ concedit, & ſpiritualem Architectonicam facit, 2.23.59. -  Henricus Quartus, Galliæ Rex, qualiter Eccleſiæ auctoritatem, & temporalem iuriſdictionem agnoverit, 2.22. 31. -  Henricus Luſitaniæ Infans habuit expreſſam, & repetitam revelationem, ut navigationem, & conquiſitionem Indiarum Occidentalium proſequeretur, 2. 3.17. -  Henricus Portugalliæ Infans plures inſulas adinvenit, 1.3.16. -  Henricus Infans inſulas à ſe detectas & detegendas Luſitanis Regibus donavit, 1. 3.21. -  Heraclij Imperatoris Conſtantinopolitani notabilis hiſtoria refertur, ob quam omnes Iudæos ſui imperij baptizari coëgit, & ut in Hiſpania, & Gallia cogerentur, curavit, 2.19.80. -  Heraclius, Siſebutus, & Dagobertus Iudæos omnes, in ſuis Regnis degentes, baptiſmum recipere coëgerunt, 2.18.34. -  Herciſcundi appellantur, qui inter duas opiniones contrarias, mediam eligunt, 2. 22.41. -  Hercules columnas Gadibus fixit, tanquam illic eſſet ſuprema Orbis meta, 1.11. 55. -  Herculis Gaditanum fretum iniecto aggere claudere voluit, 1.8.73. -  Herculis qualiter Scyllæ, & Caribdis ſcopulos ſuſtulerit, & ingentia alia, utiliaque opera alibi fecerit, 1.8.75. -  Herculis expeditio in Indiam Orientalem, 1.2.18. -  Herculis & Alexandri expeditiones in Indiam Orientalem, 1.3.6. -  Heroes & ſapientes antique ad ſcientiam conſequendam peregrinabantur, 1.16. 22. -  Herodoti elegantiſsima verba adverſus eos, qui iniuſta bella inferunt, 2.6.57. -  Heſperia dicta fuit Hiſpania, litteris tranſpoſitis a nomine Sepharad ſecundùm Montanum, 1.15.36. -  Heſperi nomine, à quo Heſperia dicta Græci totum Occidentem appellabant, 1. 11.60. -  Heſperides inſulas à Floridenſibus primum coli cœptas, opinatur Herrera, 1.9. 66. -  Heſperides inſulæ propriè, & verè ſunt illæ, quas vocamus de Barlovento, licèt aliqui eas confundant cum Gorgadis, aut Fortunatis, 1.9.62. -  Heſperidum horti, quamvis circa Hiſpaniam poſiti, ab antiquis ignorabantur, & quare? 1.11.66. -  Heſperus quo tempore in Hiſpania regnavit, 1.9.61. -  Heſperus nomen dedit inſulis Heſperidis, & Heſperiæ, & Hortis Heſperidum, & Heſpero ſtellæ; & de his aliqua remiſsivè, 1.9.63. -  Hiberniæ Regnum Adrianus IV. Henrico II. Angliæ Regi ſubiugandum, & convertendum conceſsit, 2.24.26. -  Hieronymus Zevallos laudatur, & qualiter ſcripſerit de iuſtitia acquiſitionis, & retentionis Novi Orbis? 2.1.43. -  Hierony. Benzo in ſua hiſtoria Novi Orbis ingens odium Hiſpanorum oſtendit, 1. 16.96. -  Hierony. Badeſij epigramma refertur de Martyribus Novi Orbis, 2.5.49. -  D. Hilarius annuntiaſſe videtur converſionem Antipodum, & regionum Novi Orbis 1.15.14. -  D. Hilarij verba elegantiſsima de Eccleſia in perſecutionibus floreſcente, 1. 16.85. -  Hiram Rex oſtendit Salomonis miniſtris navigationem longiorem, & ſibi reſarvavit aliam breviorem, & utiliorem, 1. 13.61. -  Hiſpana gens plures barbaras, & efferatas nationes excoluit, quàm reliquæ mundi, 2.7.78. -  Hiſpanam gentem ob eximiam curam dilatandæ Fidei inter varias Indorum nationes, multum laudat Thom. Bozius, 2. 4.27. -  Hiſpanæ Coronæ iure poſtliminij unitas fuiſſe Indiarum Regiones, olim ab Heſpero eius Rege poſſeſſas, 1.9.60. -  Hiſpania varia nomina olim habuit, & inter alia Sepharad, remiſsivè, 1.15. 34. -  Hiſpania olim dicebatur Thubalia, ſive Pania, quod ſignificat univerſa, quaſi in vaticinium eius magnæ Monarchi, 1.15.12. & 51. -  Hiſpania ab Africa, & Sicilia ab Italia maris interruptione ſeparatæ, 1.4. 17. -  Hiſpania olim anguſtiſsimo maris freto diſtabat ab Africa, imò & cum illa continuabatur, 1.8.74. -  Hiſpania tota, & præſertim provincia Bœtica dicitur Occidens Occidentis, & id ſignificare eius antiqua nomina Sepharad, & Spania, 1.11.59. -  Hiſpania non minus laudari ſolet ab exteris, quàm a proprijs 1.16. 4 -  Hiſpania & Hiſpaniæ Reges ſummam laudem merentur ob ſolam detectionem, & converſionem Novi Orbis, 1.16. 5 -  Hiſpaniam ſummum imperium Orbis habituram vaticinij in modum proponit Iuſtus Lipſius 2.2.22. -  Hiſpaniæ laudes, & excellentiæ, 1.7. 21 -  Hiſpaniæ Reges deputati videntur ad Fidem defendendam, & extendendam, 2. 25.21. -  Hiſpaniæ Regibus conceſſa videtur eadem benedictio, quæ Eccleſiæ tribuitur per David, & Iſaîam, 1.15.11. -  Hiſpaniæ Reges verius quàm Perſæ de dominatione totius Orbis gloriari poſsũt, 1.16. 59 -  Hiſpaniæ in bellis contra Mauros ſuſceptis omnia miraculla contigerunt, quæ olim Deus Iſraëlitis indulſit, 2.4.39. -  Hiſpaniæ Reges titulum dominationis Novi Orbis ex promiſsione, & conceſſione Divina habêre videntur, 2.2.23. & 31. -  Hiſpaniæ Reges præ cæteris potentiâ, & commoditatibus pollent ad Novi Orbis regiones conquirendas, & convertendas, 2.25.10. -  Hiſpaniæ Reges demptâ Fidei cauſâ, Pontificem in temporalibus non recognoſcunt, 3.1.85. -  Hiſpaniæ Regnum, ob peccate aliquoties punitum legitur, 3.8.39. -  Hiſpaniæ Regnum ab antiquis Gothis Eccleſiæ Romanæ quoad dominium directum conceſſum ſuiſſe, aliqui tradunt, 3.1. 80. -  Hiſpaniæ Reges neque Imperatorẽ Romanum, neque ullum alium in temporalibus ſuperiorem agnoſcunt, 2.21.70. -  Hiſpaniæ Reges olim peculiare iuramẽtum pręſtabant, de Iudæis ſuis Regnis non permittendis, 2.16.114. -  Hiſpaniæ Regibus, & nationi aliqui detrahunt, quod magis avaritiæ quàm Religionis zelo Novi Orbis detectioni, & converſioni inſudaverint, 1.16.95. & 36.5. -  Hiſpaniola inſula armentis abundant, & ingentem coriorum copiam in Hiſpaniam mittit, 1.7.36. -  Hiſpani Duces, qui Novum Orbem detexerunt, laude digniſsimi ſunt, 1.5.1. -  Hiſpani Reges, & homines præ cæteris zelo, puritate, & cultu Chriſtianæ Religionis flagrare noſcuntur, 2.25.13. -  Hiſpani non potuerunt ſine ope, & vocatione Divina ita facilè, & breviter Novum Orbem detegere, & convertere, 2.4. 18. -  Hiſpani Mauroum invaſionem per mare fugientes, tempore Regis Roderici, ad provincias Novæ Hiſpaniæ appuliſſe dicuntur, ubi Cruces poſteà repertæ ſunt, 1.9. 46. -  Hiſpani dicuntur Salvati, & Savatores apud Iſaîam, & quare? 1.15.47. -  Hiſpani cur ab Indis Peruanis dicti fuerint Viracochæ? 2.7.50. & 12.22. -  Hiſpani ab Indis immortales habiti, & Solis filij reputati ſunt, 2.7.49. -  Hiſpani ab antiquo bellicoſi, & navigationum, & rerum navalium ſtudioſi fuerũt, 1.16.11. -  Hiſpani longè ſuperant Romanos in bonis, quæ ſubactis à ſe Indis, communicarunt, 2.7.76. -  Hiſpani ſuis navigationibus omnes alias antiquorum ſuperarunt, 1.16.32. -  Hiſpani olim Hiberi dicebantur, 1.9. 65. -  Hiſpani vehementer commoti ſunt, ubi crudelia Indorum ſacrificia conſpexerunt, 2.12.95. -  Hiſpani Imperji encomia cum Virgilio & Claudiano, 1.16.60. -  Hiſpani Divino beneficio, & quaſi per miraculum ea omnia in detegendo, & ſubigendo Orbe Novo conſecuti videntur, quæ adulatoriè de ſuo Traiano Plinius recenſet, 2.4.35. -  Hiſpani ab aliquibus Indis contra alios ſibi infectos in auxilium vocati, rectè militare, & belli ſpolijs potiri valuerunt, 3. 4.18. -  Hiſpani ſemper fuerunt hoſtibus perhumani, 2.20.45. -  Hiſpani ad Novum orbem ſine licentia tranſeuntes non incurrunt cenſuram Bullæ Alexandri VI. & quare? 2.25. 76. -  Hiſpani â multis Auctoribus excuſantur de crudelitatibus, quas olim in Indos exercuiſſe dicuntur, 3.6.57. & 2.16.46. -  Hiſpani iniuſté videntur alios navigatione maris Indici prohibere, 2.25.40. & 3. 3.70. -  Hiſpani poſt Fidem Chriſti receptam veram, & politicam nobilitatem aſſecuti ſunt, 2.8.67. -  Hiſpani omnium primi Novum Orbem detexerunt, & occuparunt. 2.6.9. -  Hiſpani proper auri cupiditatem crudeliter Indos tractaſſe, ac feré deleſſe dicuntur, 3.6.21. -  Hiſpani olim capilorum longitudine oblectabantur, illos ut leonis iubam, ſine ullo artiſicio quatiebant, 2.8. 108. -  Hiſpanis maxima laus debetur ob inventionem Novi Orbis, & tot bona, & commoda hominibus inde conſecuta, 1. 16.37. -  Hiſpanis adimi non poteſt, vera gloria primæ detectionis Novi Orbis, 1.12. 69. -  Hiſpanis Novum Orbem quærentibus, & convertentibus aliqui cupiditatem, & curioſitatem, & damna Indis illata obijciunt, 2.3.39. -  Hiſpanis ſcriptoribus falſò imponit Bodinus, quòd dixerint, Reges noſtros ratione Indiarum eſſe feudatarios Eccleſiæ, 3. 1.45. -  Hiſpanis accommodari poteſt, quod olim Titus-Livius de Romanis in Africam traijcientibus ſcriptum reliquit, 3. 6.13. -  Hiſpanorum gloria, & pietas in detegendo, & convertendo Novo Orbe non obſcuratur ex avaritia, & maleficijs aliquorum militum, 2.3.57. -  Hiſpanorum Regum maieſtatem, & potentiam Deus auxit, quòd ipſi Divinam augeri, & ad Indos extendi curarunt, 1.16. 88. -  Hiſpanorum Regum imperium circumdat totum Orbem, 1.16.54. -  Hiſpanorum avaritiæ & cupiditatis, initio detectionis Indiarum aliqua exempla referuntur, 3.6.7. -  Hiſpanorum quorundam quanta eſſet olim ruditas, & ſpurcities, 2.8.107. -  Hiſpanorum gloriæ nihil detrahitur ex eo quòd plures Novi Orbis victorias cœleſti auxilio, vel miraculosè partas dicamus, 2.4.77. -  Hiſpanorum diligentia plures Chriſto nationes dedit, quàm omnes aliæ ſimul, 1. 16.69. -  Hiſpanorum cura effectum eſſe, ut hodie omnibus horis, & locis Deo ſacræ preces fundantur, piè conſiderat, & evidenter probat Thom. Bozius, 1.16.74. -  Hiſpanorum opus eſſe videtur, Mauros, & Turcas profligare, & Indos convertere, 1.16.77. -  Hiſpanos antiquos tanquam agreſtes, & inhumanos notat Strabo, & Trogus Pompe. & quare 22.45. & 65. -  Hiſpanos antiquos humanis victimis in ſacrificijs uti ſolitos plures ſcribunt, 2.14. 93. -  Hiſpanos milites divitarum deſiderio in expeditionibus Indicis permoveri, mirandum non eſt, 3.6.16. -  Hiſpanos ſaltantes Indi vehementer mirabantur, 2.7.46. -  Hiſpanos excuſat Thom. Bozius, & Caliſtus Remirez, quòd aliquando in Indos ſævierint, quoniam ob feritatem eorũ aliter ad Fidem, & meliorem vivendi normam reduci non poterant, 2.16. 46 & 49. & 3.5.57. -  Hiſpani vel Hiſpaniæ Reges Vide alia in verbo Reges Hiſpaniæ. -  Hiſtoria mirabilis, & peculiaris D. Iacobi pro Hiſpanis pugnantibus apud Cintiã Novæ Hiſpaniæ oppidum, cùm ab Indis maximopere premerentur, 2.4.50. -  Hollandorum claſsis, quæ anno 1624. ad oras Regni Peruani pervenit, quem exitum habuerit? 2.25.85. & de altera anni 1615. 1.8.41. -  Hollandorum, & aliorum hæreticorum relationes de rebus à ſuis in provincijs, & navigationibus Indiarum geſtis, cautè legẽdæ ſunt, & quare? 1.8.41. & 2.25.87. -  Hollandi falsò ſe victores evaſiſſe in expeditione Limana & Braſilienſi cõfingunt, 2.25.87. -  Homerus cur in Hiſpania peregrinatus fuerit? 1.16.23. -  Homo dicitur parvus mundus, quia de natura omnium creaturarum mundi participat, & quomodo? 2.17.17. -  Homo ob excellentiam mentis, & rationis cæterorum animalium dominus à Deo conſtitutus fuit, 2.7.55. -  Homo cætera poteſt nollens, credere nõ niſi volens, proverbialis ſententia Divi Auguſtini, 2.17.12. -  Homo hominem vel ſolâ humanitatis ratione iuvare debet, & ad bonum dirigere, 2.13.12. & 85. -  Homo ille verè dicitur eſſe humanus, qui alios hoſpitio excipit, ex D. Auguſt. 2. 20 56. -  Homo homini præſtat, 2.9.5. -  Homo non poteſt generari per magiam dæmoniacam, neque ex coitu cum aliquo bruto animali: & hiſtoriæ, quæ contrarium produnt, qualiter accipiendæ, remiſsivè, 1. 9.42. -  Homini imputari non debet, quâ formâ, regione, vel docilitate naſcatur, 2.8.11. -  Hominis primi de ortu, & creatione variè Philoſophi ſentiebant, 1.9.1. -  Homine ex uno, & eius coniuge quot liberi procreari poſsint ſpatio 210. annorũ? 1.10.11. -  Homines multoties Dei cauſam agunt, dum ſuam ſe agere putant, 2.3.63. -  Homines quo pacto ad urbes, & ſociabilem ac politicum vivendi modum reduci cœperint, cum Cicerone & alijs, 2.8.20. -  Homines, quantumvis ſylveſtres & monſtroſi ſi lumen aliquod rationis habent, doceri & excoli poſſunt, 2.8.8. -  Homines ad diſſentiendum & variè opinandum faciles ſunt, 2.14.1. & 2.25.52. -  Homines barbari, & ignorantes ſemper pueri ſunt, & ut tales tractandi, 2.9.53. -  Homines ex natura Soli vel Cœli, ſub quo naſcuntur, animi, & corporis temperiem ut plurimum ſumunt, 2.8.12. -  Homines hominibus ex lege naturæ conſulere debent, ex Cicerone, & alijs, 2.13. 85. -  Homines initio mundi ſylveſtrem vitã egiſſe, & ſermonis uſum non habuiſſe, quidam falsò affirmarunt, 2.8.16. -  Homines cur Deus voluerit toti Orbi dominari? 2.10.51. -  Homines licèt alicubi multum barbari, ſylveſtres, & corpore deformes reperiantur, ſi tamen habent aliquem intellectum inter creatures rationales computari debent, 2.8.4. & 6. -  Homines ſumus quodammodo omnium rerum ſinis, 2.10.52. -  Homines barbari, & indocti appellatione hominum digni non videntur, & lignis, ac lapidibus comparantur, 2.7.23. & 25. -  Homines omnes ab Adamo originem ducunt, 1.9.2. -  Homines beatiſsimè in Novo Orbe vivere poſſent, ſi pecunijs congerendis non inhiarent, 1.7.12. -  Homines non ſolo adſpectu, aut formâ, ſed ex ratione potius iudicandi ſunt, quæ eos Deo ſimiles, & aliorum animalium dominos reddit, 2.7.16. -  Homines veri reperiuntur, qui ſylvas, & antra habitantes brutis aſsimilantur, ſed rectè inſtituti, rationales evadunt, 1.10.19. -  Homines ſylveſtres, & omnino bruti reperiuntur in aliquibus locis, 1.10.18. -  Homines qualiter ſub Noë, & poſt confuſionem linguarum diviſi fuerint? 1.9.9. -  Homines non omnia ſimul Iupiter docuit, 1.12.11. -  Homines varios colores habêre non eſt ita mirandum, quàm ex Æthiopibus albos naſci, vel è contrario, 1.10.40. -  Homines in monte Zantone Indiæ Orientalis, quà vergit ad Orientem naſcuntur albi, quà ad Occidentem nigerrimi, & de quodam homine bicolore, 1.10.42. -  Hominum quibuſdam natura ſtannum duntaxat infudit ex Platone, 3.7.22. -  Hominum immolatio præceptis legigis naturalis repugnat, 2.12.62. -  Hominum monſtroſorum variæ ſpecies connumerantur, 2.8.7. -  Hominum per Orbem diſſeminatio magis frequens, & ordinaria terreſtri itinere, aut brevi maris traiecto facta eſt, 1.10.6. -  Honduras, & Coſta Rica provinciæ, 1. 6.26. -  Honorati Faſsitelli, & alterius Poëtæ carmina, Hiſpanorum avaritiam notantia, 1. 16.98. -  Hoſpes, qui Columbo Novi Orbis notitiam dedit, cuius nationis fuerit? 1.5.7. -  Hoſpites olim ſimul & doctores erant ex Luciano, & alijs, 2.20.47. -  Hoſpitalitatis, & promiſcui commercij uſus ſępè in ſacra Pagina commendatur, 2. 20.38. -  Hoſpitalitatis, & commerciorum utilitatem & neceſsitatem plures Auctores tractant, qui referuntur, 2.20.44. -  Hoſpitalitatis virtutem diffinit, & commendat Clemens Alexandrinus, 2.20.41. -  Hoſius Cordubenſis qualiter Imperatorum, & Pontificum poteſtatem diſtinguat? 2.23.48. -  Hoſtienſis fuit Divini, & Humani iuris peritiſsimus, alia de eius laudibus, & auctoritate, 2.10.3. -  Hoſtienſis opinio videtur aliquibus in errorem Vvaldenſium incidere, 2.10.57. -  Hoſtienſis opinio, quæ infidelibus dominium adimit, debet intelligi de Saracenis, 2.11.36. -  Hoſtienſis opinio ab Eccleſia recipitur, & practicatur ſecundùm Martam, & alios, 2.11.2. -  Hoſtia, & victima quid ſignificent? & de horum nominum etymologia, 2.14.86. -  Hoſtis ignarus conſilium exequitur Dei, 2.3.66. -  Hoſtes, antiqui omnes alienos, & peregrinos homines appellabant, & reputabãt 2.20.73. -  Hoſtes veri non ſunt, quibus ſolemni modo bellum indictum non eſt, 3.7.85. -  Hoſtium terras, aut bona ante victoriã dividere, imprudentiæ tribui ſolet, 2.23. 133. -  Huaynacapac Peruanorum Imperator â debellãdis quibuſdam Indis abſtinuit, quòd nimis ſpurci, & ſqualidi erant, 2.8.105. -  Humanis carnibus veſci Barbarum, & Scythicum eſſe tradit Strabo, 2.12. 48 -  Humanitatis, & pietatis officium exigit, ut proximis in periculo poſitis etiam invitis auxilium feramus, 2.13.95. -  Humanum genus ubi augeri cœpit, & in varias regiones dividi, multi homines ſylveſtrem, & erraticam vitam egerunt, 2. 8.19. -  Humanum genus imperijs regi debet, 2. 9. 66 -  Humanum genus ſemper dilatationi, & propagationi ſtuduit, & qualiter paulatim omnes Orbis Regiones, & inſulas etiam longè poſitas occuparit, 1.10.13. -  Hunni, & Gothi in alio veluti Orbe ignoto habitare dicebantur, 1.12.92. -  Hyporborei, & Riphæi montes ubi ſint? & unde dicantur? 1.12.60. & 62. -  I -  Iacob ſapientiæ meritò prælatus fuit fratri ſeniori, 2.7.60. -  D. Iacobus Hiſpanorum Patronus multoties pro eis contra Mauros pugnare viſus eſt 2.4. 48 -  D. Iacobus ſæpiſsimè Hiſpanorum partes defendere viſus eſt in bellis, quę cum Indis Novi Orbis, & etiam cum Orientalibus habuerunt, ideò in illis Regionibus religioſiſsimè veneratur, 2.4.49. -  D. Iacobum Hiberniam adijſſe, & in ea prædicaſſe narratur, 1.14.36. -  D. Iacobi Apoſtoli adventus, & prædicatio Hiſpaniæ, licèt ab aliquibus male negetur, à plurimis alijs rectè defenditur, qui recenſentur, 1.14.34. -  P. Iacobi Gordoni, verba de occiſione Regis Gallię Henrici III. 2.14.51. -  Iacobi Pontani ſcrupulus ineptus reijcitur, 1.4.56. -  Iacobi Chriſtopolitani opinio reijcitur, 1.14.82. -  Iacobi Mainoldi verba de pleno dominio Indiarum recenſentur, lib. 2. cap. 24. num. 20. -  Iamaica inſula deſcribitur, 1.6.11. -  Iani Boiſſardi carmina de laudibus converſionis Novi Orbis, 1.16.71. -  Iani Templum clauſum fuit tempore Nativitatis Chriſti, quod non niſi in ſumma pace claudi ſolebat, 2.17.81. -  Iapheti filios, inſularum incolas fuiſſe, quo ſenſu in Sacra Scriptura dicatur? 1.9. 16. -  Iaponenſium inſulæ Chriſti cultum agnoſcunt, & legationes varias ad Romanos Pontifices miſeriunt,. 1.15.50. -  Iavæ maioris & minoris, & Iaponij ſive Iaponis mentio fieri videtur ab Iſaîa, 1.15. 49. -  Iberi, Cantabri, & Gallæci quibus olim moribus fuerint? 2.8.47. -  Idola plura Chriſti adventu corruerunt, & ob mutuerunt, 2.13.36. -  Idolum Moloch, & Baal quale? & alia plurima, quæ Hebræi colerunt, eis humano ſanguine litantes, 2.14.75. -  Idolum unde dictum? 2.12.115. -  Idololatra omins, Hæreticus eſt cenſendus, 2.12.113. -  Idololatras qui punientes laudantur, de ſubditis intelligendi ſunt, 2.14.119. -  Idololatria maius crimen eſt, quàm Blaſphemia, 2.13.39. -  Idololatria excæcavit maxima ex parte Indorum ingenia, ſicut & aliorum, qui eam ſecuti ſunt, 2.8.89. -  Idololatria appellatur à Iob iniquitas maxima, & de alijs varijs nominibus, quibus in eam invehitur ſacra Pagina, 2.12. 119. -  Idololatria continet odium Dei, & blaſphemiam, & eſt gravior infidelitate, 2.12. 116. -  Idololatria ſemel extincta, an iterum ſub finem mundi reditura? 2.12.118. -  Idololatriam compeſcere quilibet tenetur, ſi id ſacere poſsit, 2.13.22. -  Idolatriam qui extirparunt, Reges plurimum laudantur in ſacra Pagina, 2.13.26. -  Idololatriæ in Sacra Scriptura punitæ exempla, quatenus imitanda ſint? 2.14. 112. -  Idololatriæ ſcelus ſemper Deo valdé in ſenſum, & multus ſupplicijs punitum fuit: & plurima alia de eius nomine, differentijs & effectibus remiſsivé 2.12.109. -  Idololatriæ vanitas hebetudinem mẽtis ſignificat, 2.12.108. -  Idololatriæ crimen ignorantiâ non excuſatur, 2.12.114. -  Idololatriæ ad flagitium obſtupeſcunt Cœli, & portæ eius deſolantur, 2.12. 110 -  Idololatræ, & Pagani nullam unquam habuerunt iuriſdictionem, 2.10.7. -  Idololatræ pet ignorantiam non excuſantur 2.13.77. -  Iectan ſecumdùm Montanum nomen dedit provinciæ Iucatan, 1.13.12. -  Iectan, aut Iobab, & Ophir ad Provincias Novi Orbis numquam pervenerunt, 1. 13.55. -  Iephte factum dum propriam filiam ex voto immolavit, an & qualiter a peccato excuſetur? 2.12.81. -  Ieremiæ locus cap. 22. verſ. 3. de Regno Ieconiæ loquens, perpenditur, 2.23.26. & 32. -  Ieremiæ verba cap. 6. & 18. expenduntur, 2.2.46. -  Ieremiæ vaticinium cap. 1: Ecce conſtitui te, &c. de Pontifice Romano omnes Patres accipiunt, & eius interpretatio, 2.23. 114. -  Ieremiæ verba lamentat. 5. ad Indorum ęrumnas accommodantur, 3.8.16. -  Ieroboan peccavit avertendo populum à Roboan, quamvis Deus id præordinavit, 2. 6.4. -  Ieruſalem deſtructio quo tempore contigit? 1.14.13. -  Ieroſolymis iuxta templum effœminatorum ædiculæ ſtructæ fuerunt, 2.14.56. -  S. Ignatius Martyr quid ſenſerit de unitate Eccleſiæ Catholicæ? 1.14.49. -  B. Ignatius qualiter Pontificis poteſtatem cæteris præferat, 2.23.82. -  B. Ignatius à Loyola plura pie, & docté notavit de utraque poteſtate Pontificis in epiſtola ad Regem Abyſsinorum, 2.23. 123. -  B. Ignatij à Loyola eximius zelus converſionis Indorum Orientalium, & pijſsimæ litteræ, quas ſuper hoc ad Abyſsinorũ Regem ſcripſit, 1.3.59. -  B. Ignatium à Loyola, & eius Societatem videtur Deus contra Lutherum, & eius ſequaces præparaſſe, 1.16.84. -  Ignorantia iuris dubij excuſat, ubi diligens & ſtudiofa eius inquiſitio præceſsit, 3. 2.47. -  Ignorantia invincibilis non admittitur in puris, ac primis præceptis naturalibus, & exempla eorum, 2.13.71. -  Ignorantiâ non videntur excuſari poſſe Indi, qui contra legem naturæ peccabant, 2.13.67. -  Ignorantia aliqua invincibilis iuris naturalis dari poteſt, 2.14.34. -  Ignorantia invincibilis an poſsit admitti in ijs, quæ fidei non ſunt, 2.10.78. -  Ignorantes ſecundùm Platonem, & Ariſtotelem ſequi debent, & prudentes ducere, ac dominari, 3.5.5. -  Ignoto Deo Ara ab Athenienſibus, & Romanis erecta, & quare? 1.14.41. -  Imaginum Sacrarum uſum improbant Sectarij contra quos plurimi ex Catholicis ſcripſerunt, 1.14.65. -  Imbrem, & alia bona miraculoſè conſequuntur aliqui Religioſi viri in Nova Hiſpania per invocationem Sanctæ Crucis, 2. 5.27. -  Imilcis uxor Annibalis qualiter queratur de ſacrificio filij ſui apud Silium Italicum, 2.19.69. -  Immunitate Eccleſiaſticâ gaudet, qui in aëre ſupra cœmeteriũ ex feneſtra pendens, apprehenſus eſt, 3.3.44. -  Imperator ſecundùm Senecam omnia habet in Imperio, in patrimonio propria, 2. 21.67. -  Imperatoriæ conceſsionis titulus ad iuſtificandam Indiarum cõquiſitionem à quibuſdam expenditur, 2.21.1. -  Imperator Carolus V. fuit ſimul Hiſpaniæ Rex, & qualiter Indiarum acquiſitionem probaſſe, & confirmaſſe videatur? 2. 21.2. -  Imperator qui Eccleſiæ Romanæ non præſtat auxilium, eſt periurus, & ſchiſmaticus, 3.1.88. -  Imperator non poteſt diſponere de bonis ſubditorum, niſi ex magna cauſa, & cum congrua ſatisfactione, 2.21.62. -  Imperator Romanus ſecundùm veriorem, & receptiorem ſententiam de rebus, & Regnis infidelium diſponere non poteſt, 2.21.38. -  Imperator Romanus an habeat poteſtatem diſponendi de bonis, & provincijs infidelium, 2.21.14.38. & 60. -  Imperator Romanus in multis iuribus totius mundi Dominus dicitur, 2.21.18. -  Imperator Romanus nunquam fuit totius Orbis Dominus, & hoc multis ipſorũ Imperatorum legibus comprobari, 2.21. 43. -  Imperatoris poteſtatem circa terras & provincias infidelium concedendas Abbas, & alij pleniorem quàm Pontificis faciunt, 2.21.17. -  Imperatoris Romani auctoritas, & iuriſdictio, quamvis maxima ſit, non extenditur ultra terras Imperij, 2.21.39. -  Imperatorem Romanum de terris, & provincijs infidelium diſponere poſſe ex quibus, & â quibus probetur, 2.21.32. & 34. -  Imperatorem eſſe mundi Dominum iura, & Auctores qui dicunt, qualiter intelligi debeant? 2.21.49. -  Imperatorem eſſe Dominum rerum ſingularium ubilibet exiſtentium Hoſtienſ. & alij opinantur, 2.21.35. -  Imperatorem Solem mundi, rerum omnium Dominum, caput, & fontem, & diſpenſatorem omnium Regnorum, & dignitatum quidam eſſe dicunt, & quòd totum Orbem habet pro territorio, 2.21.37. -  Imperatorem non eſſe Orbis Dominum affirmare contra Evangelium, & forte hæreticum eſſe Bart. & alij dixerunt, 2.21.31. -  Imperatores coronantur à Romano Põtifice, & ei peculiare iuramentum præſtare tenentur, 3.1.87. -  Imperatores, & Principes ſæculares dedignari non debent Pontifici ſubijci, 2.22. 59. -  Imperatores Romani ſuperbè ſe Deos, & Dominos Orbis appellari faciebant, & divinos honores uſurpabant, 2.21.53. -  Imperatorum & Regum exempla plura, qui Romanæ Eccleſiæ maximam reverentiam, & obedientiam habuerunt, remiſsivè, 2.22.32. -  Imperatorum, & Regum poteſtas, & iuriſdictio, quantumvis ampla, & abſoluta ſit, non extenditur ad nõ ſubditos, 2.21.61. -  Imperatorum antiqua conſuetudo fuit aliquas columnas, vel alia monumenta erigere in extremis locis ad quæ perveniſſent, 1.11.56. -  Imperialis fortuna omnes alias ſupereminet, 2.21.20. -  Imperia, & Regna temporalia ab Eccleſia non pendere plures affirmant, 2.22.7. -  Imperia ad tyrannos, crudeles, & impios aliquando Deus transferre ſolet, in punitionem peccatorum, 2.11.14. & 18. -  Imperia, & Regna diverſa commodius per diverſos Principes, quàm per unum gubernantur, 2.21.42. -  Imperia, & Regna mundi ferè omnia bello parta ſunt, 2.6.43. -  Imperia, & Regna etiam per viam aut tyrannidem parta, curſu temporis & voluntario populorum conſenſu confirmantur, 3.5.36. -  Imperia, & dominia illa tantùm legitima ſunt, quę à Deo dantur, vel ab Eccleſia confirmantur, 2.11.11. -  Imperia non magis ſtare, vel augeri poſſunt fine Religione, quàm homines ſine uxorum conſorcio, 1.16.92. -  Imperij, & iuriſdictionis propriæ terminos excedere etiam charitatis, aut pietatis ratione non licet, 2.14.13. -  Imperij Hiſpani Monarchia verè pertingit terminus Solis Orientis, & Occidentis, & excedit diſtantiam, quæ eſt inter Cœlum & Terram, 1.16.56. -  Imperium quandò licitè auferri poſsit infidelibus ob defenſionem innocentium debellatis? 2.15.24. -  Imperium poteſt Summus Pontifex, ſi velit, de Germanis ad Hiſpanos transferre, 2.22.21. -  Imperium ut inter animalia valentioribus, & robuſtioribus ſui generis datur, ita etiam inter homines, victores & potentiores victis imperare debere, quidam docuerunt, 2.6.47. -  Imperiorum, & Regnorum mutationes, & caſus, qui Lunæ, & Stellis tribuunt, graviter errant, 2.2.17. -  Impoſsibile fuiſſe oſtenditur, Hiſpanos tot, ac tam fœlices victorias in Novo Orbe habuiſſe, niſi Divinâ voluntate, & miraculoſis auxilijs iuvarentur, 2.4. 60. -  Impoſturæ plures fiunt ſub prætextu antiquitatis, 1.12.106. -  Improbis, & Barbaris hominibus melius eſt ſervire, quàm dominari, ex D. Auguſt. 2. 7.65. -  Impulſus inſpirationis Divinæ ſive revelationis magna eſt via, & de plurimis auctoribus, qui hoc latiſsimè tractant, 2.3.2. -  Inca Yupanqui, cur Chilenſes ſubigere ſuo imperio deſierit, 2.8.106. -  Incognitus auctor Maris liberi argumento Menchacæ nimis exſultat, 3.3.12. -  Incrementa regulariter habere non ſolent, quæ illicitè incipiuut, 3.4.99. -  Inda quædam, quia peccata gravia in cõfeſsione celaverat, graviter à dæmone vexata, & afflicta fuit, 2.5.44. -  India quæ ab Abdia dicitur prima, eſt eadem quæ citerior, & quid contineat? 1. 1.51. -  India dicitur utraque Æthiopia Aſiana, & Africana, 1.1.49. -  India etiam vocatur Ægyptus ſuperior, & cur? 1.1.48. -  Indiam vocat Curtius omnem terram, quam alluit mare Rubrum, 1.1.47. -  India verſus Ætiopiam eſt illa quæ citerior dici ſolet, & quid comprehendat? 1. 1.45. -  India Citerior dicitur, etiam fortunata & beata, & Æthiopiæ adhęrens, 1.1.53. -  India quam Abdias Babylonius tertiam vocat, eſt eadem, quæ alijs ulterior, ſive extra Gangem dicitur, 1.1.60. -  India ulterior eſt pars extrema mundi, & ideò dicitur finem facere, & Indico Oceano claudi, 1.1.62. -  India ulterior cur dicatur Abdiæ tenebrarum regionem gerere, 1.1.65. -  India iacet in Aſia, & in ſacris Litteris dicitur Evilath, & cur? 1.1.27. -  India dicitur Regio Orientalis Aſiæ ab Indo fluminæ, quod eam alluit, vel ab Indo atnepote Noë, 1.1.28. -  India intra Gangem per Septentrionalem partem non multum diſtat à Medis, 1. 1.55. -  India quæ Abdiæ dicitur ſecunda, eſt illa quæ alijs dicitur interior, ſive intra Gangem, & eius ſitus, 1.1.54. -  Indiæ diviſio tradita ab Abdia Babylonio defenditur, & late exponitur, 1.1.42. -  Indiæ ulterioris ſive extra Gangem Geographia, & quod ampliſsimum Sinarum Regnum complectitur, 1.1.61. -  Indiæ quæ dicuntur del Poniente quales, 1.6.62. -  India Aſiæ cur dicatur Orientalis? & de eius ſitu, & Geographia, 1.1.31. -  India Orientalis tota dicitur ab aliquibus magna Ætiopia, & cur? 1.1.50. -  India Orientalis eſt terrarium principiũ, & dextera mundi manus, 1.2.6. -  Indiam Orientalem novo, & obſcuro modo dividit Abdias Babylonius, 1.1.37. -  Indiam Orientalem fuiſſe olim coniunctam Occidentali, Auctor quidam ſcribit, 1.10.32. -  Indiæ Orientalis commercium, & negotiatio ſemper fuit quæſtuoſa, 1.3.52. Indiæ Orientalis diviſio à Paulo Veneto tradita reprobatur, 1.1.35. -  Indiæ Orientalis magnitudo immenſa pluribus demonſtratur, 1.1.32. -  Indiæ Orientalis divitiæ admirabiles, 1. 3.53. -  Indiæ Orientales olim cognitæ, & à quibus luſtratæ, 1.2.16. & 29. -  Indiæ Orientalis fœlicitas, & plura in ea naturæ miracula ex Plinio, Iſidoro & alijs, 1.2.4. -  Indiæ Orientalis monſtra, quæ à Plinio & alijs recenſentur, fabuloſa ſunt? 1.2.7. -  Indiæ Orientales trahunt originem ab Ophir, & Hevila, & ſunt ditiſsimæ, 1.13.32. -  Indiæ Orientales non ſatis antiquis cognitæ, 1.3.1. -  Indiæ Orientalis diviſio varia reperitur apud Auctores, 1.1.33. -  Indiæ Orientalis titulum Regibus Luſitaniæ ex Divina approbatione, & quaſi cõceſsione competere docet Pater Rebellus, & idem procedit in Occidentalibus, 2.2.40. -  Indiarum Orientalium divitiæ, & excellentiæ, & Auctores, qui de eis agunt, 1. 2.3. -  Indiarum Orientalium navigatio à quibus olim tentata? 1.2.27. -  India Occidentalis ſecundùm Ortelium potius debuit dici Amazonia, vel Orelania, 1.4.3. -  Indiæ Occidentales cur ita dictæ? 1.4.1. -  Indiæ Occidentales vocantur ab aliquibus Orbis Carolinus, & quare? 1.4.4. -  Indiæ Occidentales Hiſpaniæ Regibus utiliſsimæ, 1.5.17. -  Indiæ Occidentalis expeditiones fieri cœperunt à Regibus Catholicis poſt Maurorum ex tota Hiſpania expulſionem, 1. 16.78. -  Indiæ Occientales ſi hodie à Regibus noſtris relinquerentur, aut reſtituerentur, multa damna, & abſurda reſultarent, 3.5. 35. -  Indiarum Occidentalium ſuper iuſta retentione amplius iam diſputare non licet, 3.2.43. -  Indiarum Occidentalium iuſta retentio pluribus titulis confirmatur, 3.4.1. -  Indiarum Occidentalium miſsio, detectio, & converſio à Deo eſſe probatur, ex dęmonum, & idolorum expulſione & ruina, 2.4.82. -  Indiarum Occidentalium acquiſitionis diſputatio multis difficilis viſa eſt, 2.1.5. -  Indiarum Occidentaliũ provincias Regno Caſtellæ, & Legionis annexas eſſe debere, & ab eo nullo tempore ſeparandas pluribus ſchedulis, & proviſionibus declaravit, & promiſit Imperator Carolus V. 2.21.5. -  Indias Occidentales vocavit Columbus provincias à ſe repertas, ut earum divitias ſignificaret, 1.4.4. -  Indias Occidentales aliqui Athlanticã vocant, 1.4.13. -  Indiarum Occidentalium Vide plura alia in verbo Orbis novus, & verb. Novus Orbis, & verb. America. -  Indicas mulieres aprinos dentes habêre, & centum vicibus parere quidam referunt, 1.2.9. -  Indi Mexicani quibus picturis pro litteris uterentur? & plura de eorum artibus, & ingenio, 2.8.70. -  Indi Occidentales à Tubali, & Hiſpanis originem ducunt, ſecundùm Maluend. 1.9.57. -  Indi in Novo Orbe reperti, unde originem ducant? difficilis quæſtio, 1.9.15. & 19. -  Indi nil niſi ſomnia, & fabulas meras narrant de ſua origine, & propagatione, & earum plures referuntur, 1.9.21. -  Indi Novi Orbis maximè perterriti ſunt ad primum Hiſpanorum adventum, & Fidei inter eos p omulgationem, 1.15.61. -  Indi Orientales, & Occidentales ad Fidem converſi Deo valdè grati, & multis benedictionibus repleti ſunt: 1.15.62. -  Indi Orientales longævi, & de quodam noſtri temporis, qui 335. annos exceſsit, 1. 2.10. -  Indi Occidentales in omnibus ferè ſimiles ſunt Orientalibus, 1.10.33. -  Indi Orientales poſſunt procedere ex filijs Sem, aut Iaphet, & etiam ex filijs Cham, ſecundùm Torniellum, 1.10.34. -  Indi cur non ſint ita nigri, & criſpi ſicut Æthiopes? 1.10.44. -  Indi Orientales, & Occidentales quem colorem communiter habeant? 1.10.37. & 52. -  Indi innumeri breviſsimo tempore Fidem, & Baptiſmum receperunt Mexici, & in alijs Novi Orbis provincijs, 2.4.20. -  Indi Occidentales nullas litteras habuerunt, & quibus modis, & nodis hiſtorias ſuas conſervarent, & annos computarent? 1.9.31. -  Indi Occidentales an ſervi capientium effici poſſent? olim dubitatum fuit, 3.7.1. -  Indi Occidentales, exceptis Mexicanis, rarò ſervitute bello captorum utebantur, 3.7.96. & 103. -  Indi barbas ſibi expilabant, corpora pingebant, ægrotos deſerebant, & ab humanis, & politicis moribus abhorrebant, 2. 7.40. -  Indi omnes Occidentales ut plurimùm antropophagi erant, etiam Mexicani, Braſilienſes, & Peruani, 2.12.38. & 39. -  Indi rebelles, apoſtatæ, vel ſe ipſos voluntariè vendentes ſervi fieri poſſunt, 3.7. 26. & 60. -  Indi Rebelles, Caribes, Canibales, & alij nimis efferati, etſi aliquando ſervi effici iuſsi fuerint, poſteà tamen hoc abrogatum fuit, & quare? 3.7.59. & 61. -  Indi inter alia duriſsima, quæ a ſuis Regibus patiebantur ſervilibus ſemper, & laborioſis operibus exerceri ſolebant, ne uſquam requieſcere poſſent, 2.16.6. -  Indi adeò erant dediti ſodomiæ, ut pediconis imaginem pro amuleto geſtarent, 2.12.30. -  Indi Peruani faſsi ſunt ob tyrannidem Atahualpæ ſe à Deo ſub iugum Hiſpanorum miſſos, 2.12.21. -  Indi omnes plurima, & fœdiſsima peccata contra legem naturalem committebãt, 2.12.23. -  Indi omnes nunquam aut rarò eâ intentione, aut iuſtificatione debellati ſunt, ut ſervi effici potuerint, 3.7.72. -  Indi rebelles quo pacto compeſcendi & puniendi ſint? 3.7.73. -  Indi etiam ob defenſionem innocentũ, quos in ſacrificijs immolabant, debellari poſſe non videntur, & quare? 2.14.70. -  Indi inſulæ Hiſpaniolæ, & Cubæ, & alij ob ruditatem, & memoriæ defectum nihil, aut parum in diſciplina Eccleſiaſtica proficiebant, 2.7.36. -  Indi qui nunc ſunt, fortunatiores antiquis dici poſſunt, 2.7.67. -  Indi ex doctrina Ioan. Maioris & aliorum, prius comprimendi ſunt, ut fides inter eos ſeminari poſsit, 2.16.2. -  Indi inſulæ Hiſpaniolæ habuerunt notabile oraculum de Hiſpanorum adventu, 2.2.49. -  Indi ex bellis ſine licentia Principis illatis, non magis ſervi effici potuerunt, quàm ſi à Pyratis vel latronibus caperentur, 3.7. 80. -  Indi alieno Orbe reperti, non pertinent ad Pomponij reſponſum, 3.7.88. -  Indi, & Æthiopes quales, & quando ſervi effici potuerint? 3.7.94. -  Indi etiam ſi venditi dicantur ab alijs Indis, qui eos bello ceperunt, vel quia ipſi ſe vendiderint, ſervi eſſe nõ poſſunt, 3.7.104. -  Indi ad ſuam converſionem non tam indigent miraculis, quàm bonis, & prudentibus Prædicatoribus, 2.3.50. -  Indi Novi Orbis, & reliqua animalia, quæ in eo reperta ſunt, ad eum pervenire potuerunt terreſtri, vel brevi navali itinere, & quomodo? 1.10.3. -  Indi Novi Orbis quo ſenſu dici potuerunt ab Iſaîa, convulſi, dilacerati, conculcati, terribiles, & expectantes, 1.15.27. -  Indi Occidentales cur minores fructus fecerint in Fide, quàm aliæ nationes, quibus olim annuntiatum fuit Evangelium? 1. 15.38. -  Indi anteâ Barbari, & efferi, hodie Hiſpanorum curâ, Religione, & bonis moribus atque artibus admodum pollent, 2.7. 77. -  Indi etiam ſub proprijs Regibus conſtituti, ab illorum imperio eximi potuerunt, 2.7.84. -  Indi ſi poſt Chriſtianam Religionem ſuſceptam graviùs opprimantur, eius ſuavitatem non credent, 3.8.9. -  Indi, ſuppoſito quòd naturâ ſervi eſſent, iuſtè ſuis imperijs, & bonis ſpoliari poſſe videntur. 2.7.80. -  Indi Occidentales ut plurimùm Barbari, ſylveſtres, & belluis ferè ſimiles erant, 2. 7.27. -  Indi plures in montibus, & ſpeluncis ſe abdebant, ne ad Chriſti doctrinam ſuaderentur, 2.7.37. -  Indi hodie peiori conditione eſſe videntur, quàm Iudæi olim in Ægypti captivitate, 3.8.11. -  Indi Novi Orbis ſi fortè olim lucem aliquam Evangelij habuerunt, eam prorſus ſuis vitijs, vel barbarie obſcurarunt, 1.14. 95. -  Indi brevi tempore valdè diminuti reperiuntur, & quid cum Daniele, & D. Paulo de ſuis miſerijs dicere poſsint? 3.8.15. -  Indi qualiter humanas carnes condirẽt, & aſſervarent, & mirabantur quòd eis non veſceremur, 2.12.37. -  Indi videntur damnum pati ex eo quòd alij præter Hiſpanos ad eos accedere prohibentur, 2.25.41. -  Indi ſi fortẽ inveniſſent, & occupaſſent terras ab Hiſpanis anteà poſſeſſas, earum domini non efficerentur, 2.6.65. -  Indi cuiuſdam notabilis, & miraculoſa hiſtoria & converſio, qui in faciẽ Crucifixi imaginis expuere auſus fuit, 2.5.30. -  Indi multò antè quàm Hiſpani provincias Novi Orbis invenerunt, & occuparũt, ac per conſequens veri illarum domini effecti videntur, 2.6.64. -  Indi aliqui reperti ſunt, qui ultra quinq; numerare neſciebant, 2.7.32. -  Indi ante adventum Hiſpanorum omnino infideles erant, 2.10.1. -  Indi plures ex fœlicitate, & proſperitate Hiſpanorum in bellis, Deum verum pro illis ſtare agnoverunt, 2.4.75. -  Indi cuiuſdam Mexicani Baptiſmus, & qualiter eius ſuſceptione fuerit à dæmonis unguibus liberatus? 2.5.39. -  Indi rebelles, vel apoſtatæ efficiuntur de dominio Papæ, aut Principis qui eorum converſioni intendit, 3.4.3. -  Indi ſi, ut oportet, in fide inſtruantur, fortè non minores fructus quàm Hiſpani præſtabunt, 2.8.68. -  Indi, & alij infideles an poſsint debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam? 2.12.1. -  Indi qui hodie dicuntur Occidentales quomodo olim appellarentur? 1.4.2. -  Indi, & alij infideles non videntur iuſtè debellari poſſe ob eſum carnium humanarum, & alia peccata contra naturam, 2. 14.52. -  Indi Novæ Hiſpaniæ exoſum habuerunt nomen Chriſtianorum propter damna, quæ ab aliquibus eorum acceperant, 2.17.71. -  Indi nulli in Novo Orbe reperti ſunt, qui omnino lumine rationis careant, aut monſtroſas formas habeant, 2.9.2. -  Indi iuvari, & à ſuis miſerijs, & peccatis erui debuerunt, quamvis noſtrum auxilium non peterent, & ſuâ forte contenti viverent, 2.13.89. & 92. -  Indi nullo modo belluarum numero haberi debent, 2.9.1. -  Indi non potuerunt tyrannidi cruentis ſacrificijs, alijs damnis, quæ olim patiebantur, conſentire, 1.13.93. -  Indi quamvis extranei & remoti ad cognitionem veri Dei, & obſervantiam legis naturalis ab Hiſpanis perduci debuerunt, 2.13.80. -  Indi non Solem tantùm, & Stellas, ſed viliſsima quæque & ſpurciſsima animalia, & dæmonem ſub varijs, & horrendis formis ſibi apparentem adorabant, 2.12.102. -  Indi iam ferre non valebant cruenta ſacrificia, quæ à ſuis Regibus, & Sacerdotibus patrio more fiebant, & ideò fidem noſtram facilius receperunt, 2.12.94. -  Indi omnino Barbari, efferati iuſtè coërceri, & imperio privari poſſũt, 2.9.64. -  Indi in conſeſsionibus Sacramentalibus & alijs ad Dei cultum pertinentibus qualiter ſe habeant? 2.8.71. -  Indi maiores, quò magis feri, & vitioſi ſunt, eò magis ad Fidem ſauderi debent, 2.8.64. -  Indi Mexicani, alij quàm faciles ſint ad Fidem audiendam, & recipiendam? 2. 8.75. -  Indi non videntur iuſtè debellari poſſe ex cauſa defenſionis, vindicationis, aut punitionis, 2.14.5. -  Indi Occidentales ad tres claſſes optimè, ubi de eorum capacitate agitur, rediguntur a Ioſeph. Acoſta, & alijs, 2.9.8. -  Indi poſſunt dicere multis ex noſtris illud Iob, cap. 15: Ergo vos eſtis ſoli homines, &c, 2.8.54. -  Indi alij ab alijs in plurimis, & plurimũ differunt, 2.9.4. -  Indi navigia Hiſpanorum valde mirati ſunt, 2.7.42. -  Indi tertiæ claſsis illi vocantur, qui ſylveſtrem & omnino feram, & barbaram vitam agabant, quorum plures nationes recenſentur, 2.9.11. -  Indi voluntate ſuâ Regum Hiſpaniæ dominium admiſiſſe videntur, 3.4.33. -  Indi etiam illi qui magis politici reperti ſunt, noſtrorum comparatione eo tempore barbari appellari potuerunt, 2.9.3. -  Indi ſecundæ claſsis vocari poſſunt Mexicani, Peruani, & alij ex provincijs Novæ Hiſpaniæ, 2.9.10. -  Indi ſemel converſi, ſuæ gubernationi relinqui non debent, quare? 3.5.4. -  Indi Zelani Simiæ dentem adorant, 2. 14.107. -  Indi ſi puniri poſſunt pro peccatis contra naturam commiſsis, pro omnibus puniri poſſe videntur, 2.14.31. -  Indi ſecundæ claſsis ob ſolam barbariem non poſſunt debellari, & ſpoliari, 2.9.16. -  Indi plurimi proprios filios, aut parentes epulantur, 2.12.41. -  Indi ſi ſuæ poteſtati ac gubernationi relinquantur, facilè in Apoſtaſiam, & antiqua crimina prolabentur, 3.5.7. -  Indi primæ claſsis prætextu ſui Barbariſmi licitè debellari non poſſunt, 2.9.13. -  Indi cuiuſdam miraculoſa ultio, quòd in Templo Chriſtianorum cum uxore rem habuit, 2.5.29. -  Indi filios procreabant, & incraſſabant, ut poſteà illis veſcerentur, 2.12.42. -  Indi Mexicani, & Peruani compti, & politici erant, 2.8.104. -  Indi nullâ ignorantiâ excuſari poſſunt, ſi prædicatores & legatos ad ſe pacificè miſſos interficiant, 2.20.32. -  Indi non poſſunt congruẽter in fide edoceri, ſi diverſarum nationum gentes hoc miniſterio fungerentur, 2.25.53. -  Indi, & alij infideles Chriſti fidem odio habebunt & blaſphemabunt, & apoſtatabunt: ſi violenter prædicetur, & introducatur, 2.17.70. -  Indi qualiter ſe erga ſenes, & ægrotos haberent? 2.12.40. -  Indi, quantumvis Barbari, non ſunt obliti à Deo, qui æqualiter omnium Pater, & Redemptor eſt, 2.8.82. -  Indi Novi Orbis an procedant ab Iſaachar quinto filio Iacob? 1.9.76. -  Indi cuiuſdum immolati mirabilis caſus, 2.12.96. -  Indi qui ob eam tantùm cauſam baptiſmum recipiunt, ut ſuis Regibus placeant, vel eos imitentur, an ſint verè Chriſtiani? 2.18.60. -  Indi omnes Occidentales ſummoperè idololatrię dediti erant, 2.12.101. -  Indi Ordẽtales olim in Germaniam naufragio delati, 1.2.28. -  Indi Orientales Ieroſolymis convenerunt in Pentecoſthe, 1.2.25. -  Indi Orientales Romam olim venerunt, & umbras ſuas mirabantur, 1.2.26. -  Indi quamplures non adeò timidi, & inermes erant, ut quidam generaliter tradunt, 2.4.65. -  Indi Orientales nunquam bellum alijs moverunt, & rarò ſuſceperunt, 1.3.14. -  Indi, noſtrorum comparatione, puſillanimes ſunt, 2.4.63. -  Indi ſeptem Occidentales, in portatili cymba tempeſtate in Gallium delati, & eorum deſcriptio, 1.5.13. -  Indi Novi Orbis, ſecundùm plures, procedunt ex incolis inſulæ Atlanticæ, quod reijcitur, licèt valdè probetur à Iuſto Lipſio, 1.9.56. -  Indis ob plures cauſas potuit bellum legitimè inferri, 3.4.2. & 13. -  Indis Chiriguanenſibus legitimà bellum inferri poteſt, ſecundùm Matienz. & quare? 3.4.6. -  Indis ipſis multa & inſignia commoda attulit Novi Orbis detectio ab Hiſpanis facta, 1.16.40. -  Indis quantumvis barbaris non denegavit Deus lumen rationis naturalis, 2.13. 69. -  Indis cum Chilenſibus nihil per blanditiem profecit P. Ludovicus Valdivia, 3. 4.11. -  Indis, quæ imputantur ſcelera, aliæ plures nationes commiſerunt, quæ tamen ob ea debellatæ non leguntur, 2.14.53. -  Indis tertię claſsis, hoc eſt omnino Barbaris, & ſylveſtribus, omnimoda coactio, iuriſdictio, & gubernatio Regibus Catholicis competit, 2.9.24. -  Indis ob fidem recipiendam, vel ex alijs cauſis, quæ graviſsimæ, & urgentiſsimæ nõ eſſent, nunquam Reges noſtri iniurias fieri permiſerunt, 2.18.18. -  Indis ſuccenſeri non poteſt, quòd primo adſpectu Hiſpanos, & eorum equos, navigia, litteras, & alia inventa mirati ſunt, 2. 8.92. -  Indis graviſsima damna inferunt, & intulerunt, qui eos eſſe incapaces affirmant, 2.8.62. -  Indis Novi Orbis nullatenus fuiſſe annũtiatum Evangelium uſque ad Hiſpanorum adventum plurimi tradunt, quorum dicta recenſentur, 1.14.73. -  Indis ſi ob barbaram & ſylveſtrem vitã bellum inferre liceret, idem licuiſſe dicendum eſſet in alijs plurimis nationibus, quæ olim non minus barbaræ fuerunt, 2.8.15. -  Indorum Orientalium ſervitus, aut libertas non ex Regni Caſtellæ, ſed Luſitaniæ legibus & ordinationibus iudicanda videtur, 3.7.114. -  Indorum tyranni rarò in ſuis imperijs conſenuerunt, 2.12.20. -  Indorum omnium hiſtoriæ antiquæ parum fidei habêre poſſunt, 1.9.32. -  Indorum, & aliorum infidelium converſio, ſi more, & modo Apoſtolico fieri poteſt, abſque dubio utilior, & laudabilior erit, 2.18.1. -  Indorum Occidentalium barbaries, feritas, & ruſticitas teſtimonijs plurimorum Auctorum comprobatur, 2.7.28. -  Indorum traditiones in rebus antiquis parum fidei habêre debent, & quare? 1.14. 92. -  Indorum converſionem quàm appoſitè, & opportunè Deus ordinavit tempore Regum Catholicorum, 2.3.28. -  Indorum de litteris, & ſcriptura Hiſpanorum admiratio, & iudicium, 2.7. 45. -  Indorum Novi Orbis ita facilis, & brevis ad Fidem converſio, vicem obtinet plurimorum miraculorum, ex Balthaſ. Chavaſio, & alijs, 2.4.17. -  Indorum de origine nihil certi affirmari poteſt, & quòd multis modis initium habêre potuerunt, 1.10.1. -  Indorum eximiam, & inſuperabilẽ barbariem, ac feritatem, & alia plurima animi, & corportis vitia coram Imper. Carolo V. Epiſcopus Darienis Fr. Thom. Ortizius, & alij vehementer exaggerarunt, 2 7.39. -  Indorum mores, & proprietates, & in quibus Iudæis ſimiles ſint, 1.9.69. -  Indorum ſimplicitas & barbaries multũ aliquando Hiſpanis profuit, 2.7.47. -  Indorum barbarie, & feritate ſuppoſitâ, iuſtum, & ipſis valde utile fuit, Hiſpanorum imperio gubernari, 2.7.66. & 79. -  Indorum pro ſalute, & conſervatione quæ ſtatuuntur, eis plerumque nociva eſſe ſolent, quod eorũ peccatis aliqui tribuunt, 3.6.68. -  Indorum ſecundæ claſsis barbaries, & ſtatus exegit, ut plantatâ inter eos fide Reges noſtri ſupremam eorum gubernationẽ acciperent, 2.9.19. -  Indorum plurimi non ob ſævitiam Hiſpanorum, ſed peſtiferis morbis, & alijs varijs cauſis perierunt, 3.6.63. -  Indorum Sanctæ Crucis de la Sierra miraculoſa converſio, 2.5.24. -  Indorum vitia, & ſcelera ſummatim congeruntur, verbis Patris Ioſephi Acoſtæ, 2. 13.1. -  Indorum, & Hiſpanorum Reſpublica hodie una eſt, & mutuò ſe iuvat, 3.5. 25. -  Indorum Novi Orbis converſio mediâ quadam viâ curanda fuit, 2.19.3. -  Indorum ob maximas, & inveteratas iniquitates, & ut via aperiretur Evangelio, Deus Hiſpanorum victorias, & dominationem diſpoſuit, 2.13.66. -  Indorum ſacrificia eo crudeliora erant, quòd etiam virgines, & infantes filios immolabant, 2.12.74. -  Indorum, Mexicanorum, Peruanorum, & aliorum ſimilium capacitas, & conditio magnum fructum in Fide Catholica, & politicis moribus, ſi benè inſtituantur, promittit, 2.9.18. -  Indorum hebetudo, & ruſticitas ex quo proveniat? 3.8.87. -  Indorum, & Hiſpanorum Reſpublica ubi iuncta eſſe cœpit, eorũ gubernatio multis de cauſis Regibus Hiſpanis concedi debuit, 2.9.30. & 42. -  Indi primæ claſsis cenſeri poſſunt Sinenſes, Iaponij, & alij Orientales, 2.9.9. -  Indorum maior utilitas in externis mercibus comparandis non eſt conſiderabilis, reſpectu damnorum, quæ ex commercio extraneorum recipere poſſent, 2.25. 68. -  Indorum natura, & differentia pœnitus animadverſa fidei, & quarumlibet artium capaces reperti ſunt, 2.8. 52. -  Indorum capacitas & docilitas, & in fide ſuſcepta pietas, & progreſſus multorum Scriptorum teſtimonijs, & argumentis cõfirmantur, 2.8.53. -  Indorum proprij, & antiqui domini, cùm hodie non extent, poſſunt Reges noſtri, extante præcipuè conceſsione Pontificis, eorum Regna poſsidere, 3.4.39. -  Indorum Reges legitimè ſuo more creati ob ſolum tyrannidis vitium ſuis imperijs ab Hiſpanis privari potuiſſe non videntur, 2.14.46. & 48. -  Indorum vitia, religionis & doctrinæ inſinuatione, magis quàm armorum terrore tollenda fuerunt, 2.14.39. -  Indorum primò detectorum færitas effecit, ut illis, & reliquis, multa damna inferrentur, & de omnibus in ſuſceptione & progreſſu Fidei, & morum politicorum parum ſperaretur, 2.8.51. -  Indorum ruditas, & barbaries multis rationibus excuſantur, 2.8.69. -  Indorum præcipua vitia aliquibus Regijs ſchedulis comprehenduntur, 2.12. 27. -  Indorum barbaries, & ruditas miſerationem potiùs quàm punitionem requirit, 2.8.85. & 90. -  Indorum omnium Principes, & Reguli tyranni erant, & quomodo? 2.12.4. -  Indorum parvuli bonam, & ſuavem indolem habent, & Hiſpanis pueris dociliores, & frugaliores ſunt, 2.8.57. & 63. -  Indorum, & aliorum Barbarorum converſio, quia aliquâ coactione eget, refertur ad tertiam legationem Parabolæ D. Lucæ 2.16.98. & 100. -  Indorum omnium crudeliſsima, & cruentiſsima hominum, & infantium ſacrificia ex relatione Ioſephi Acoſtæ, 2.12. 58. -  Indorum prædicatores non peccant, ſi veſtibus ornatioribus, & cibis lautioribus utantur, ut eos pluris Barbari æſtiment, & ſic meliùs ad Fidem alliciant, 1.18.65. -  Indorum ſalus deſperanda non eſt, quos iam Deus ad Evangelium vocare videtur, 2.19.23. -  Indorum in Templis aſſervabantur, qui præpoſterâ libidine uterentur, 2.12.29. -  Indorum Occidentalium debellationem, & ſpoliationem prætextu infidelitatis multi Auctores ſpicificè negant, 2.10. 46. -  Indos voluntariè conſenſiſſe in tyrannides, ſacrificia, & alia damna, quæ ſub antiquis dominis patiebantur, falſum eſſe probatur. -  Indos non eſſe veros homines, nec capaces fidei Chriſtianæ aliqui falſò, & erroneè principio detectionis Novi Orbis diſſeminarunt, 2.8.50. -  Indos ſervos effici non poſſe certior ſententia eſt, & qui Auctores eam expreſsè ſequantur, 3.7.33. & 53. -  Indos qui omnino barbaros, & brutis ſimiles affirmabant, de quibus intelligendi ſunt? 2.9.12. -  Indos qui incapaces eſſe dicunt, eos parum tractarunt, & agnoverunt, 2.8.61. -  Indos primis illis temporibus pravi Duces, ac milites ſub varijs, & iniuſtis coloribus captivabant, 3.7.61. -  Indos deſtruunt multi, qui ſtruere debent, & quid de illis cum Iſaîa, & Davide dicere poſsint? 3.8.25. -  Indos, & alios infideles debellari poſſe propter peccata contra naturam probabiliter affirmari poteſt, 2.15.26. -  Indos non aliter potuiſſe ad Fidem converti, quàm ſi priùs domarentur & debellarentur, multi Auctores expreſsè teſtantur, 2.16.45. -  Indos infideles Novi Orbis, & eorũ Regna, & provincias potuiſſe ab Alex. VI. Regibus Catholicis dari, plurimi Auctores fatentur, 2.23.63. & 68. -  Indos carnibus humanis veſcentes Hiſpani occidere, & captivare ſolebant, 2.12. 51. -  Indos brevi prorſus abſumẽdos eſſe quidam vaticinati ſunt, 3.6.67. -  Indos hodie gratam, & ratam habêre Regum Hiſpaniæ dominationem multis probat Ioan. Matienz. 3.4.38. -  Indos infideles vi præciſâ, & abſolutâ per bellum, aut alio modo ad Fidem convertere nunquam Hiſpani voluerunt, nec cogitarunt, 2.18.16. -  Indos Occidentales cauſâ fidei introducendæ, & propagandæ debellari non poſſe, qui ſpecialiter tractent? 2.17.2. -  Indos, qui barbari ſunt, & agreſtes, ſeveritate ſalutari compelli poſſe in Eccleſiæ gremium intrare, 2.18.8. -  Indos procedere ab ijs, qui datâ operâ, vel fortuitò ad regiones Novi Orbis olim navigarunt, multi opinantur, qui reijciuntur, 1.9.44. & 48. -  Indos Novi Orbis quidam tradunt procedere à Phœnicibus, & Carthaginenſibus, vel à Romanis, & alijs nationibus, remiſsivè, 1.9.55. -  Indos omnes Occidentales barbaros, ſqualidos, & abiectiſsimos eſſe ſcribit Fr. Gregor. Garcia Dominican. 3.8.34. -  Indos Occidentales ab Heſperio XII. Hiſpaniæ Rege, & Hiſpanis ab eo miſſis originem trahere putat Ovetus & alij, 1.9.59. -  Indos ſuæ propagationis initia ignorare mirum non eſt, & quare? 1.9.35. -  Indos Novi Orbis à Iudæis, à Salmanaſſare captis procedere, multi arbitrantur, & quare? 1.9.67. & 70. & reprobantur, num. 71. -  Indos Occidentales ex terra primum, vel putri aliqua materia formatos, aliqui erroneè putarunt, 1.9.37. -  Indos Occidentales originem ducere ex poſteris Chami ſilij Noë aliqui tradunt, 1.10.35. -  Indos olim nonnulli veros homines non eſſe, nec Fidei Chriſtianæ capaces ſibi perſuaſerunt, 2.7.38. -  Indos quantumvis malos, & tyrannos, ſuis rebus ſpoliari non potuiſſe, multi aſſeverant, 3.6.70. -  Indos hyſſopo aliquãdo ab Hiſpanis Sacerdotibus baptizatos fuiſſe, an verum ſit? 2.4.26. -  Indos Novi Orbis ex pluribus partibus ad eum tranſire potuiſſe, & maximè ex Orientalibus, aut Sinis, & Tartaris, 1.10. 30. -  Indos Occidentales, ſicuti & Orientales, ab Ophir genus ducere putat Arias Montanus & alij, 1.10.31. -  Indus quidam invocato nomine Virginis Mariæ à fulmine liberatur, tribus alijs ſocijs eius ictu pereuntibus, 2.5.34. -  Indus quidam Canibalis trecentum homines eſitaverat, 2.12.36. -  Indus Chriſtianus, pro mortuo iam deploratus, ſurrexit, & plurima & miranda de vita futura narravit, 2.5.41. -  Indus fluvius quot alios in ſe recipiat, & quot hoſtijs in Oceanum ingrediatur? 1. 1.30. -  Indi fluminis magnitudo, & an & quatenus Gangem, & Nilum excedat? 1. 1.29. -  Inducta ad augmentum non debent operari diminutionem, 3.1.59. -  Infans homo eſt, & eius occiſio lege Corneliâ vindicatur, 2.12.88. -  Infantes ante ſeptimum diem necari ſolebant, & cur eo tempore baptizari, & nomina ſumere cœperint? 2.12.91. -  Infantes in ludibrium paſsionis Chriſti ſæpè Iudæi crucifixerunt, & de illo oppidi de la Guarda, & altero Vrbis Cæſar-Auguſtanæ, 2.20.85. -  Infanticidia cur olim Chriſtianis impicta? 2.12.93. -  Inferior ratio debet ſervire fortiori, 2. 9.27. -  Inferiorum Ordinum culpæ ad deſides Rectores deferuntur, 3.8.27. -  Infidelitas Deo maximè inviſa eſt, 2.10. 35. -  Infidelitas in ijs, quibus fides annuntiata non eſt, non habet rationem peccati, 2.10. 77. -  Infidelitatis peccatum cæteris gravius reputatur, 2.10.28. -  Infidelitatis peccatum graviſsimum eſt, & quare? 2.16.19. -  Infidelitatis tempore, quæ quis illicitè habuit, ea etiam Chriſtianus effectus reſtituere debet, 3.7.105. -  Infidelis licèt peccet baptiſmum ob pretium ſibi datum recipiens, non tamen peccat ille, qui eum invitat, 2.18. 46. -  Infidelis, qui amore alicuius puellæ fidelis ductus, ſimulatè ſe baptizari permiſit, & cum ea matrimonium contraxit in baptiſmo, & matrimonio perſeverare in foro contentioſo cogendus erit, 2.18. 56. -  Infideles priùs quàm debellentur, de ſuis erroribus admonendi ſunt, 2.15.52. -  Infideles rectè poſſunt privari dominio ſupra fideles, 2.11.60. -  Infideles ſecundùm veriorem, & communiorem opinionem habent iura, & effectus patriæ poteſtatis, 2.17.27. -  Infideles ſubditi vi indirectâ, & cauſativâ benè poſſunt ad Fidem deduci, 2. 18.38. -  Infideles poſſunt pecunijs, donis, & muneribus ad Fidem allici, 2.18.40. -  Infideles degentes in terris Chriſtianorum licitè poſſunt ſecundùm ſententiam aliquorum directè ad Fidem Chriſtianorum compelli: quæ tamen non probatur, 2. 18.37. -  Infideles licèt expugnari nõ poſsint, ut credere compeliantur, expugnati tamen, benè hortari poſſunt ad credendum, 2.18. 23. -  Infideles ſi fidelibus tranſitum negent ad alias Provincias, in quibus prædicare velint, licitè poſſunt debellari, 2.20. 57. -  Infideles quamvis Eccleſia non puniat, benè tamen punire poteſt, & debet Hæreticos, Schiſmaticos, & Apoſtatas, & quare? 2.19.48. -  Infideles non ſolùm habent dominia & imperia ex permiſsione Dei, ſed etiam ex eius conceſsione, & approbatione, 2. 11.39. -  Infideles multa opera præſtare poſſunt, quæ ſint undecunque bona, 2.11.50. -  Infideles non minus obligati ſunt ad fidem ſibi propoſitam recipiendam, quàm fideles ad eam prædicandam, & extendendam, 2.16.17. -  Infideles, hodie etiam, magis virtutibus quàm ſignis Prædicatorum movebuntur, & quare? cum D. Chryſoſt. 2.19.28. -  Infideles quamvis peccent non recipiendo fidem, non tamẽ poſſunt à fidelibus hoc prætextu puniri, 2.19.10. -  Infideles ſubditi Principibus Chriſtianis, abſque dubio compelli poſſunt ad deſerendam idololatriam, & alia vitia contra naturam, 2.15.3. -  Infideles, qui nihil de vera fide audierũt, qualiter excuſentur? 2.16.22. -  Infideles nullo modo ob fidem propagandam, & recipiendam debellari, aut compelli poſſe, plurimi Auctores ſentiunt, quorum dicta latè expenduntur, 2.17.1. -  Infideles licitè poſſunt ad Fidem per efficacem, & importunam etiam ſuaſionem compelli, 2.19.57. -  Infideles debellari licitè poſſunt, maximè ſi intervenerit auctoritas Papæ, 2. 10.4. -  Infideles ad fidem audiendam compelli poſſe negat Sotus, Valencia, & alij ex eo quòd ad eam recipiendam compelli non poſſunt, 2.20.16. -  Infideles apud Chriſtianos degentes Eccleſia ſuaviter tractari præcipit, & quare? 2.11.28. -  Infideles etiam ad Eccleſiæ gubernationem ſpectant, 2.23.115. & 141. -  Infideles, Iudæi, & Idololatræ non habent verum dominium, & eorum bona pertinent ad Eccleſiam, quæ ratione publicæ utilitatis poteſt illos privare iure ſuo, quia illa habent ut peculium, 2.23. 54. -  Infideles ob ſolam infidelitatem, & idololatriam ad iudicium Eccleſiæ pertinêre plures tradunt, 2.23.139. -  Infideles ſunt hoſtes Chriſtianorum, & etiam in Eccleſia capi poſſunt, 3.6.21. & 2.10.5. -  Infideles, & Barbari ſuis legibus tam in pace, quàm in bello reguntur, & noſtrarum laqueis non innodantur, 3.7.29. -  Infideles ubi convertuntur ad Fidem filij Dei, & liberi fiunt, unumq́ue in Eccleſia, & in Chriſto cum cæteris fidelibus corpus conſtituunt, ex D. Paul. & Clement. Alexand. 3.7.41. -  Infideles per Papam in quibus cauſis puniri, & iudicari poſsint, ex ſententia Covarruviæ, & aliorum, 2.23.3. -  Infideles cùm extra ovile Chriſti reperiantur, nullum legitimum dominium, neque iuriſdictionem habere poſſunt, 2.10. 17. -  Infideles & Saraceni crimen ſodomiæ committentes puniri poſſunt à Principe Eccleſiaſtico, 2.15.41. -  Infideles, apoſtatæ, rebelles, vel Fidem impediẽtes iuſtè debellari poſſunt, 3.4.13. -  Infideles ſibi ſubditos à ſuis Regnis, & dominijs Princeps Chriſtianus ex iuſtis tantùm cauſis expellere poteſt, 2.19.78. -  Infideles ob peccata cõtra naturam ſubijciuntur punitioni cuiuslibet Principis Chriſtiani, 2.15.34. -  Infideles ob ſolam infidelitatẽ ſuis Regnis, & dominijs privari non poſſe multis rationibus, & auctoritatibus ſuadetur, 2. 10.41. -  Infideles quamvis cogi non poſsint ad Fidem recipiendam, cogi tamen poſſunt ad eam audiendam, & eius prædicationem, & propagationem non impediendam, 2. 20.1. -  Infideles non debent habêre fideles ſibi ſubiectos hodie auctâ Eccleſiæ poteſtate, ſed potiùs è converſo, 2.10.38. & 40. -  Infideles debellari poſſunt ob immolationem, aut comeſtionem hominum, quamvis ij, qui immolantur, aut eduntur ſint delinquentes, & aliàs ad mortem damnati, 2. 15.8. -  Infideles idololatræ qualiter convincendi, ſive expugnãdi ſint, iuxta gloſſam Interlinealem, 2.14.117. -  Infideles, qui ipſi baptizari nolunt, an ſuaderi poſsint, ut filios ſuos offerant baptizandos? 2.17.42. -  Infideles non poſſe debellari ob tyrannidem, idololatriam, & peccata contra naturam multi Doctores affirmant, 2.14.2. -  Infideles omnes indiſtinctè debellari poſſunt, ſi tyrannidem exercent, & innocẽtes opprimunt, vel ſacrificant, aut edunt, 2.15.4. -  Infideles nobis non ſubiecti idololatriæ cauſâ non videntur poſſe puniri, aut debellari, 2.14.96. -  Infideles corrigere tenemur, non ſolùm ut fidem recipiant, verùm ut à peccatis contra naturam deſiſtant, 2.13.84. -  Infideles ob ſolum vitium infidelitatis verum dominium ſuarum rerum & provinciarum non habêre, & licitè eis ſpoliari poſſe Hoſtienſ. & alij plurimi, & graviſsimi Doctores ſcribunt, 2.10.2. -  Infideles plures ab Hiſpanis in Novo Orbe ad Fidem redacti ſunt, quâm in Europa tota per hæreticos ab ea alienati, 2. 25.16. -  Infideles ubi puniri, & debellari poſſe dicimus ob peccata contra naturam, intelligendum eſt de his quæ committunt poſtquàm moniti ſunt, ut ab illis deſiſtant, non de præteritis, 2.15.53. -  Infideles nobis non ſubiecti dubium eſt an propter ſolam idololatriã debellari poſſint? 2.15.2. -  Infideles convertendi cura præcipua tangit Romanum Pontificem, & Chriſtianos Reges ac Principes, 2.16.40. -  Infideles licèt de præſenti turbentur, vel indignentur ob id quòd eos compellamus ad obſervandam legem naturæ, perſeverandum tamen eſt propter ſpem boni futuri, 2.15.55. -  Infideles ex ſententia D. Auguſtini, & Clement. non videntur habere poſſe verã Rempublicam, neque bona, 2.10.27. -  Infideles ſunt ſervi, & filij ancillæ, & ſic dominij incapaces, 2.10.20. -  Infideles qui, & quando privari poſsint dominio quod habent ſupra fideles? 2.11. 55. & 58. -  Infideles gravioribus penſionibus, & tributis onerari poſſunt, ut ad Fidem alliciantur, 2.16.106. -  Infideles non tenentur Fidem ſibi prædicatam credere, niſi rationibus, aut miraculis convincantur, 2.4.12. -  Infidelibus quibus, & quando bellum licitè inferri poſsit? 2.19.34. -  Infidelibus ut ad Fidem alliciantur, blandiendum, non iraſcendum, multis Sanctorum teſtimonijs probatur, 2.17.93. -  Infidelibus vitam donare eâ conditione ſi baptizentur, uſu receptum eſt, 2.18. 44. -  Infidelibus, & impijs iure Divino dominia, & imperia concedi videntur, eiſq́ue parendum eſſe, docemur, 2.10.61. & 67. -  Infideles, qui nihil de Fide audierunt, infidelitatem negativam inculpabilem habent, 2.17.61. -  Infidelibus Fidem prædicare & peccata eorum velle punire contraria videntur, 2.14.37. -  Infidelibus quando pacem dare, aut fœdera cum illis inire poſsimus, etiam inconſulto Romano Pontifice, 3.4.31. -  Infidelibus ſemel converſis, ſi apoſtaſiæ crimen timetur, poteſt Papa Principes fideles aſsignare, 3.5.8. -  Infidelium extra Eccleſiam poſitorum peccata divino iudicio punienda relinquuntur, 2.14.22. -  Infidelium malas leges vitare, vel emendare Chriſtiani tenentur, 3.7.107. -  Infidelium reſpectu Chriſtus Petro, & eius ſucceſſoribus ſolam curam prædicationis præcepiſſe videtur, 2.33.18. -  Infideliũ Regna ad Fideles iuſta ex cauſa auctoritare Pontificis trãsferri poſſunt, 2.11.7. -  Infidelium provincias non ſolùm ubi anteâ Chriſtianorum fuerunt, ſed etiam noviter repertas, & nunquam à Catholicis occupatas Pontifex concedere poteſt ſub ea cõditione, ſi capiantur, 2.23.132. -  Infidelium bona ſine cauſa Papa nõ tollit, 2.4.5. -  Infidelium omnia opera, qui peccata eſſe dicunt, qualiter accipiendi ſint? 2.11. 52. -  Infidelium provincias à quovis Principe Chriſtiano, etiam ſine licentia Pontificis, converti, & ſubiugari poſſe multi tradunt, 3.1.51. -  Infidelium etiam nobis ſubditorum ritus tolerandi ſunt, ſi Chriſtianæ Religioni non adverſentur, 2.14.30. -  Infidelium opera omnia ideò peccata eſſe dicuntur, quia in Deum non referuntur, 2.10.33. -  Infidelium, maximè Indorum, templa, & idola, an & quando liceat Chriſtianis Prædicatoribus, qui inter eos ambulant, deſtruere, & demoliri? 2.20.87. & 92. -  Infidelium perſonæ, & bona ex ſententia multorum non ſolùm in temporalibus, verùm neque in ſpiritualibus Papæ ſubduntur, 2.23.16. -  Infidelium omnes actiones eſſe peccata concludere videtur D. Auguſt. & alij ſancti Patres, & Gregor. Ariminenſ. 2.10. 32. -  Ingenia hominum melius ſuavi, & facili fræno reguntur, ex Seneca, 2.17. 89. -  Ingenia hominum miſerijs, & calamitatibus ſtolida fiunt, 2.8.86. -  Inimicos etiam diligere, & iuvare debemus, cùm ſint naturæ noſtræ participes, 2. 13. 82 -  Iniqui apud D. Paulum ſumuntur pro infidelibus, & Sancti pro fidelibus, 2. 10 31. -  Initia rerum magnarum ſolent eſſe minima, 1.5.18. -  Initio quod nullum, vel vitioſum eſt, tractu temporis non firmatur, 3.3.40. & quando hoc fallat, num. 43. -  Iniuriam, & peccatum alterius, qui non excuſat, cùm poſsit, tam eſt in vitio, quàm ille qui facit, 2.13.16. -  Iniuriæ ſunt quibus gratiæ debentur, 2. 7.70. -  Iniurias Indis factas Deus miraculoſè aliquando vindicavit, 3.8.34. -  Innocentes per accidens in bello iuſtis de cauſis ſuſcepto ſine peccato occiduntur, 2.15.22. -  Innocentius IV. noluit ſua commentaria iuris deciſivè auctoritatem habere, 2. 10.43. -  Innocentij nobilis doctrina in materia acquirẽdæ iuriſdictionis expenditur, 2.25. 87. -  Innocentij IV. auctoritas qualis, & quãta ſit? 2.10.42. -  Innocentius etiam ſentire videtur infideles ad Papæ iuriſdictionem pertinere, 2.10.22. -  Innocentij ſententia verior, & communior videtur, 2.11.35. -  Innocentij opinio reiecta eſſe ab aliquibus videtur, & quod ipſe ſibi contrarius fuerit, 2.11.4. -  Inquiſitores cauſarum Fidei nõ puniunt infideles non baptizatos, ſed eos tantum, qui a fide ſemel profeſſa receſſerunt, 2.19. 49. -  Inſipientes, & ebrij comparatio, & quòd illis ſervitus convenit, & libertas recidenda eſt, 2.9.70. -  Inſipientiam deteriorem ſervitute eſſe quibus rationibus probet D. Ambroſ. 2.7. 62. -  Inſpiratio detectionis & converſionis Novi Orbis non deſtituitur Scripturæ, & miraculorum auctoritate, ut Victoria putavit, 2.3.47. -  Inſpirationes, & miſsiones, quæ divinæ eſſe creduntur, multoties ſunt diabolicæ, & ſallaces, 2.3.33. -  Inſpirationes, & revelationes non ſunt reſpiciendæ, quando circa res graves, ſanctas, & utiles interveniunt, 2.3.43. -  Inſula Sancti Laurentij quando reperta? 1.3.36. -  Inſula de la Trinidad deſcribitur, 1.6. 16. -  §. Inſula inſtit. de rerum diviſ. exornatur, 1.4.32. -  Inſula Sancti Ioannis de Puerto Rico, ſive Borriquena deſcribitur, 1.6.14. -  Inſula ſeptem urbium dicitur reperta, & habitata a ſeptem Epiſcopis, & Hiſpanis Maurorum claſſem fugientibus, 1.9. 47. -  Inſularum Iaponij, Lequij, Bornei, Iavarum, & Philippinarum detectio, & magnitudo, 1.3.45. -  Inſulas, & terræ tractus plures mare ſubmergere ſolet, & alias etiam detegere, 1.4.16. -  Inſulas maris cur hîc, atque illîc Deus collocaverit ab initio mundi, 1.10.8. -  Inſulæ Sancti Dominici, ſive Hiſpaniolæ deſcriptio, & nominis error, 1.6.10. -  Inſulæ plures diluvij tempore enatæ, & immutatæ: poſteà verò rarò, 1.4.31. -  Inſulæ de Arguin, & de Cabo Verde repertæ, 1.3.19. -  Inſulæ nomen quid propriè ſignificet, & unde dicatur? 1.8.22. -  Inſulæ de Cabo Verde an eędem ac Fortunatæ, 1.3.20. -  Inſulæ Oceani Atlantici ab Hiſpanis detectæ innumerabiles ſunt, & aliquæ ampliſsimę, & opulentiſsimæ, 1.6.9. -  Inſulæ de Fernan Pò, Anni Boni, Sancti Thomæ, & aliæ quando repertæ? 1.3.24. -  Inſulæ Salomonis quæ, & quando detectæ? 1.6.66. -  Inſulæ plures hodie reperiuntur in mari Atlantico, 1.4.30. -  Inſulæ dictæ, Iardin de la Reina, & los Lucayos deſcribuntur, 1.6.13. -  Inſulæ de Cabo Verde, quas Heſperides aliqui vocãt, & inſula D. Thomę ſub Æquinoctiali vacuæ, & deſertæ à Luſitanis inventæ ſunt, 2.6.83. & aliæ num. 85. -  Inſulæ maris, & quæ poſteà in illis ædificantur pr mo invenientium, & occupantium fiunt, 2.6.19. -  Inſulæ maris dominium licèt primó occupanti quæratur, ſuprema autem eius iuriſdictio ei competit, qui in illo mari imperium habet, 2.6.21. -  In inſulis Dei ſapientiam elucere cur dixerit Auguſt. 1.10.9. -  Integrum eſt iudicium quod plurimorum ſententijs confirmatur: 3.2.31. -  Intellectus rei gerendæ aptior ille dicitur, qui magis conducit, ad meliorem, & faciliorem executionem rei de qua agitur, 3.1.33. -  Intentio recta in bellis ſemper requiritur, & laudatur, 2.19.33. -  Intentio bona non excuſat eum, qui illicita facit, 2.19.9. -  Inveniendis inventa non obſtant, ſecundùm Bald. 1.12.15. -  Inventa de novo plurima, & utiliſsima omnibus ſæculis leguntur, & aliqua eorum exempla, 1.12.16. -  Inventionis primæ titulus ſolus non ſufficit ad rem aliquam acquirendam, niſi eius etiam apprehenſio, & occupatio ſequatur, 2.6.17. -  Inventionis, & occupationis primę titulus licèt proſit Hiſpanis ad provincias Novi Orbis, quas ab Indis poſſeſſas, cultas, & habitatas invenerunt, proderit tamẽ quoad deſertas, & vacuas, 2.6.80. -  Invidi, & novatores Indiarum retentionem mordent, quorum calumniæ referuntur, & refelluntur, 3.6.2. & ſequentibus. -  Invidia gloriæ, & virtutis comes, ſemper præclara aliorum facinora calumniatur, 1.16.94. -  Invito beneficium non confertur, 2.13. 90. -  Invitos etiam, ac nolentes ſervare pulcherrimum eſt opus ex Seneca, & Caſsiodoro, 2.13.99. -  D. Ioannes Evangeliſta Templum Dianæ Epheſinæ ſolâ oratione deſtruxit, 2.20. 96. -  D. Ioannem in India Orientali prædicaſſe aliqui tradunt, 1.2.37. -  D. Ioan. locus: Paſce oves meas, exponitur cum Innocen. Roffenſ. Leont. Bernar. Theophyl. & alijs, quorum verba citantur, 2.23.141. & 142. -  B. Fr. Ioannes à Sancto Franciſco, & Frat. Hieronymus de Mendieta linguam Mexicanam repentè, & nullo ſtudio adhibito aſſecuti, & locuti ſunt. 2.5.11. -  B. Fr. Ioannis à Sancto Franciſco notabilis hiſtoria circa cuiuſdam dæmonis expulſionem, 2.4.93. -  Excellentiſsimus Dominus ac Domin. Ioannes de Mendoça & Luna, Montium Clarorum Marchio laudatur, 3.1. 78. -  Dom. Licentiat. Ioannes Ortizius Cervantes Regij Fiſci Patronus meritiſsimus in Cancellaria novi Regni Granatenſis laudatur, 2.9.63. -  Dom Licentiat. Ioannes Ortizius Cervantes in Conventu novi Regni Granatenſis fiſci Patronus librum peculiarem de ſupremis Conſilijs Regum Hiſpaniæ edere parat, 3.2.9. -  Dom. Ioannes â Sancta Cruce Senator Panamenſis laudatur, & eius infœlix mors, 1.7.48. -  Pat. Ioannes Mariana laudatur, & à reprehenſione Fr. Ioan. à Ponte defenditur, 2.8.49. -  Pat. Ioannis Marianæ elegantiſsima verba de agreſtibus & feris moribus Hiſpanorum antiquorum, 2.8.48. -  Pat. Ioannis Pinedæ iudicium de Regione Ophira, 1.13.17. -  Pat. Ioannis de Salas ſummarium in indice parum cautè ſcriptum notatur, 2. 23.8. -  D. Ioannis 2.3. verba explicantur, 2.5. 47. -  Ioan Baptiſta Valençuela in explicatione loci Ciceronis de bello pro fide ſuſcipiendo notatur, 2.16.68. -  Ioannes Azorius, & alij qualiter diſtinguant in articulo debellationis Indorum, & infidelium ob peccata contra naturam, 2.15.28. -  Ioannes Metellus deridet eos, qui volũt inter Indos ſine armis prædicare, & hiſtoriam circa hoc enarrat, 2.18.6. -  Ioan. Baptiſta Ramuſius notatur, 1.5.2. -  Ioannes del Caño Canonicus Salmant. laudatur, 1.14.4. -  Ioannes Boterus plura de Indorum Occidentalium barbarie, & incapacitate recenſet, 2.7.31. -  Ioannes Boterus ob licentiam militum in deſtruendis idolis Indorum eoſdem Indos faciliùs ad noſtram Religionem adductos tradit, & quare? 2.20.98. -  Ioannes Boterus quid ſentiat de ingenio Indorum, & de modo converſionis eorũ? 2.16.48. -  Ioannes Bodinus agnoſcit plenum dominium Indiarum Occidentalium ab Alexand. VI. Regibus Hiſpaniæ conceſſum, 3.1.39. -  Ioannes Bodinus pluribus Regibus ſine cauſa ſupremam dominationem negare ſolet, 3.1.41. Vide alia ſupr. verb. Bodinus. -  Ioannes Matienzus quos libros ediderit, & qualiter referat ſe in uno eorum de Indorum debellatione defendẽda latè tractare? 2.1.35. -  Ioannes Matienzus ſcripſit librum Hiſpano ſermone de moderatione Regni Peru, & quid de eo Auctor cenſeat? 2.1.36. -  Ioannes Fernandez a Velaſco Excellentiſsimus Caſtellæ Comeſtabilis laudatur, 1.14.35. -  Ioannes II. Rex Luſitaniæ mittit legatos in Indiam ad quærendum Præti. Iannẽ, 1.3.28. -  Ioannes II. Luſitaniæ Rex mittit exploratores navigationis in Indiam, 1.3. 27. -  Ioannes II. Rex Luſitaniæ multum profecit in navigationibus Indiæ Orientalis 1.3.25. -  Ioannis III. Luſitaniæ Regis elegãtiſsima, & pijſsima epiſtola ad eius in India proregem, 1.3.61.PRSS -  Ioannes Lupus de Palacios Rubios fecit generalem quandam requiſitionem, ſive proteſtationem, quâ Indis præcipuè intimabatur, ut Romani Pontificis obedientiã, & poteſtatem agnoſcerent, 2.24.31. -  Ioannes Lupus de Palacios Rubios peculiarem tractatum fecit de inſulis maris Oceani, 2.23.64. -  Ioanni Sebaſtiano à Cano honores, & inſignia à Cæſare conceduntur, 1.5.41. -  Ioannis Sebaſtiani à Cano, & ſociorum reditus in Hiſpaniam cum nave victoria poſt univerſum Orbem circumdatum, 1.5. 39. -  Ioannis Hus error, affirmantis imperium non pendere ab Eccleſia, in Concilio Conſtantienſi damnatur fuit, 2.22.27. -  Ioannis Lerij Burgundi levis coniectura de origine Indorum Occidentalium, 1. 10.36. -  Ioannis Gineſij à Sepulveda vita, & ſcripta, præſertim quę de iuſtitia debellationis Indiarum vulgavit, 2.1.28. -  Ioannis Voerthuſij notanda verba de inventione Novi Orbis, 1.16.9. -  Iob cap. 28. prænuntiaſſe videtur detectionem, & converſionem Novi Orbis, & proponitur eius brevis paraphraſis, & expoſitio, 1.15.62. -  Iob locus cap. 34. de Regno Hypocritæ explicatur, 2.11.16. -  Iob locus cap. 15. verſ. 19. explicatur, 2. 20.70. -  Iob verba cap. 15. verſ. 10. explicantur, 2.12.15. -  Iobab filius Iectan videtur incoluiſſe Regionem Paria, 1.13.11. -  Ioſaphat conſulto Domino pugnavit cõtra Regem Moab in auxilium Regis Ioram, 3.4.29. -  Ioſeph qui fidelis erat, totam Ægyptum Pharaoni infideli tributariam fecit, & in eo non peccavit, 2.10.64. -  Ioſeph Acoſta quæ axilia, quaſve militares expeditiones admittat, ut Fides tutò inter Barbaros prædicari poſsit? 2.18.12. -  Ioſeph Acoſta putat habitatores Novi Orbis non eſſe valdè antiquos, & ab hominibus ſylveſtribus propagatos, & id qualiliter accipiendum? 1.10.17. -  Ioſeph Acoſta, Abraham Ortelius, Maluenda, & alij meritò mirantur hunc Novum Orbem adeò magnum, & divitem antiquos tot ſæculis latuiſſe, 1.11.3. -  Ioſephi Acoſtæ de Indorum Occidentalium ruditate, & feritate iudicium, 2.7.29. -  Ioſephi Acoſtæ ſcripta laudãtur, 2.1.40. -  Ioſephi Acoſtæ elegans teſtimonium expenditur de cauſis difficultatis, aut impoſſibilitatis prædicandi Apoſtolico modo inter Indos, 2.18.7. -  Iſaachar, & eius poſteris, quæ pater Iacob prædixit, Indis omnino convenire videntur, 1.9.77. -  Iſaachar Tribus terram optimam Cananęæ poſſedit, & Aſinum pro inſigni ſui vexilli portavit, 1.9.78. -  Iſabella Roderici ſolo Crucis ſigno plures Corteſij milites ſanavit, in Mexicano bello graviter ſaucios, 2.5.20. -  Iſaias Propheta vocatur Apoſtolus & Evangeliſta, & eius ſcriptura multa continet Sacramenta, 1.15.18. -  Iſaîæ locus cap. 60. & aliaque loquuntur de dominio Chriſti, qualiter accipienda? 2. 11.38. -  Iſaîæ locus expenditur, & exornatur, 1. 8.82. -  Iſaîæ Vaticinium cap. 60. exponitur, & converſionem Novi Orbis prænuntiaſſe probatur, 1.15.41. -  Iſaîæ locus cap. 16. verſ. 4. explicatur, 2. 12.17. -  Iſaîæ prophetiæ cap. 43. & 51. pro converſione Novi Orbis conſiderantur, 1.15. 10. -  Iſaîæ locus difficillimus ex cap. 18: Væ terræ cymbalo alarum, &c. latè explicatur, & elegans eius Paraphraſis, 1.15.20. & 25. -  Iſaîæ prophetia cap. 23.35. & 39. de locorum deſertorum habitatione & cultura, in Eccleſia Novi Orbis impleta eſt, 2.6.86. -  Iſaîæ vaticinium ex cap. 66. expenditur. & de converſione Novi Orbis per Hiſpanos facienda explicatur, maximè ſecundùm editionem Vulgatæ, 1.15.43. & 48. -  D. Iſidorus Hiſpalenſis, qui floruit temporibus Siſebuti, eius factum etiam tunc prudentioribus non fuiſſe probatum affirmat, 2.19.84. -  D. Iſidorus divinæ legi tribuere videtur innoxij tranſitus conceſsionem, 2.20.75. -  D. Iſidorus Antipodes fabuloſos appellat. 1.11.30. -  D. Iſidorus, & Auguſtinus qualiter bellum iuſtum definiant? 2.6.54. -  D. Iſidorus quid ſenſerit de facto Siſebuti Iudæos ſui Regni baptizari cogentis, 2. 18.35. -  Iſraëlitæ quibus rationibus potuerunt debellare, ſpoliare Amorrhæos, Chananæos, & alios, 1.14.114. -  Iſthmus Panamenſis utrumque Oceanũ dividens Leucas ſemptem habet, 1.8.48. -  Iſthmus Panamenſis ut perſodiatur, & canali per eum aperto uterque Oceanus communicetur, ſæpê tractatum eſt, & an id poſsibile ſit? 1.8.50. -  Iſthmi lapides, quem Gnidij perfodere tentarunt, in fodientium oculos reſilibant, & quid Oraculum reſponderit, 1.8.59. -  Iſthmum Panamenſem, aut alium aperire ad utrumque Oceanum communicandum, ſi id loci natura permitteret, utiliſsimum eſſet, 1.8.68. -  Iſthmum perfodere adagium, eos notat, qui fruſtrà aliquid moliuntur, 1.8.54. -  Iſthmum Peloponneſi inter mare Ægeũ, & Ionium fruſtra perfodere multi tentarunt, 1.8.52. -  Iucatana provincia non habet nomen à Iectan, & unde? & qualiter illud habere Hiſpanorum tempore cœperit? 1.13.56. -  Iucataniæ provinciæ deſcriptio, 1.6.24. -  Iucatanenſes vaticinium habuerunt, homines Crucis vexillum, & vaccas ſecum afferentes, eorum dominaturos, 2.2.60. -  Iudas Machabæus urbem Ephren debellavit, quia tranſitum ſibi dare nolebãt: Machab, 1.5.2.20. 60. -  Iudæi plures olim in Hiſpaniam tranſmigrarunt, 1.15.31. -  Iudæi in Ægypto graviter vexati fuerunt, 3.8.12. -  Iudæi ſervi ſunt Chriſtianorum licèt ex pietate ſuſtineantur in libertate, 2.10.6. -  Iudæi, & infideles habent bona, ut peculium, & inde eis licitè auferri poſſunt à Chriſtianis, 2.10.9. -  Iudæi cuiuſdam Vitriaij notabilis hiſtoria refertur, filium ſuum in furnum immittentis, quia cum Chriſtianis agebat, 2.20. 86. -  Iudæi plura deteſtanda exempla in odium, & blaſphemiam Chriſti, & Criſtianorum ubique ediderunt, 2.20.84. -  Iudæi decem Tribuum non videntur in Americam pervenire potuiſſe, & quare? 1. 9.73. -  Iudæi etiam ubi tolerantur, non ſunt per vim ad Fidem cogendi, imò neque facilè admittendi, 2.17.3. -  Iudæi Ægyptiorum bona citra peccatũ abſtulerunt, & exportarunt, 2.10.25. & 11. 42. & 44. -  Iudęi, Pagani quietè degentes non debent moleſtari, neque ſuis bonis ſpoliari, 2.10.73. -  Iudæi à Chriſtianis habitu diſtingui debent, 2.18.51. -  Iudæi Sepharadij qui, & quare dicerentur? 1.15.35. -  Iudæi decem Tribuum capti â Salmanaſare ubi hodie conſiſtant, & cur clauſi dicantur? & alia de eis, 1.9.72. -  Iudæi quibus exemplis filiorum immolationes defendebant? 2.12.79. -  Iudæi, & alij infideles an, & quando bonis privari, & â terris Chriſtianorum licitè expelli poſsint, ſi baptiſmum non receperint, 2.18.52. -  Iudæi, & alij infideles ſubditi poſſunt tributis, oneribus, & alijs ſervitijs gravioribus, non tamen inſolitis, premi, & honoribus, & privilegijs privari, ut ad baptiſmum recipiendum alliciantur, 2.18.48. -  Iudæis non debet ſervari æquitas, 2.18. 50. -  Iudæis converſis multum favent Romani Pontifices. 3.7.47. -  Iudæis, qui convertuntur multæ iniuriæ â tyrannis fiunt & damna, quæ inde proveniunt, 3.7.49. -  Iudæis in provincijs Chriſtianorum habitantibus, licitè mandari poteſt, ut Prædicatores Fidei admittant, & audiant, 2. 20.2. -  Iudæos per totum Orbem diſpergi cur Deus ordinaverit? 1.15.66. -  Iudæos qualiter Siſebutus Rex Hiſpaniæ, & Dagobertus Galliæ, & plures alij Reges à ſuis Regnis, ſi baptizari nollent, eiecerint? 2.16.1.12. -  Iudæos à ſuis Regnis non tantùm Reges Chriſtiani, verùm & Tiberius Imperator exulare iuſsit, 1.1.113. -  Iudæos, & infideles inter Chriſtianos morari periculoſum eſt, 2.19.87. & 94. -  Iudæorum captivitas in Ægypto 85. annis duravit, & in ea valdè multiplicati ſunt, 3.8.13. -  Iudæorum multiplicationem in medijs laboribus Ægypti in rubo Moyſis Deus ſignificavit, 3.8.14. -  Iudex quando poſsit uti manu militari? 2. 15.14. -  Iudex ubi deſicit, & in mora periculum ineſt, omnis homo iudex & miles eſt adverſus latrones, & facinoroſos, 2.15.36. -  Iudicem qui quærit, debet eum eligere Catholicum, 2.10.8. -  Iudicium à principio nullum ex iure ſuperveniente interdũ firmari ſolet, 3.4.45. -  Indicium proprium, non alienum, conſiderandum eſt in ijs, quæ pertinent ad bonã fidem,. 3.2.60. -  Iugum Chriſti ſuave ex eis D. Matth. cap. 11. & pſal. 33.3.7.8. -  Fr. Iulianus Garces Tlaxcalenſis Epiſcopus laudatur, 2.8.55. -  Iulij Cæſaris locus lib. 5. de bello Gallico exponitur, & emendatur, 2.8.113. -  Iulius III. ſpecialiter ſanxit ne parvuli infidelium à parentibus auferrentur, vel eis invitis baptizarentur, 2.17.26. -  Iuriſdictio temporalis regulariter diſtincta eſt à ſpirituali, & una alteram iuvare debet, 2.23.161. -  Iuriſdictionẽ qualiter quis acquirat, eam exercens in loco, quem non conſtat eſſe de alterius iuriſdictione? 60. -  Iuriſdictio Papæ ſpiritualis ſubordinat ſibi temporalem Regum, & Principum, 2. 22.51. -  Iuriſdictionis Põtificiæ in ſpiritualibus, & temporalibus differentia, 2.22.42. -  Iuriſdictionem temporalem eſſe omninò diſtinctam à ſpirituali qualiter intelligẽdum ſit? 2.22.48. -  Iuriſdictionem temporalem Ecceleſiæ tẽtans auferre, in ſua iniquitate confunditur, 2.22.22. -  Iuriſdictionem nullam temporalem extra terras Eccleſiæ Pontificem Romanum exercêre poſſe multi aſſeverant, 2.22.6. -  Iuriſdictionem nemo habet extra ſuum territorium, 2.14.10. & 21.39. -  Ius quæſitum difficiliùs tollitur, quàm quærendum, 3.1.5. -  Ius proprium, & gratia, ac privilegium quando ad idem tendunt, benè poſſunt cõcurrere; cumulari, 3.1.56. -  Ius naturale, & gentium omnibus nationibus commune eſt, & æquale, 2.6.66. -  Ius naturale non mutatur, nec commune eſſe deſinit, etiam ſi aliquæ gentes barbaræ eius tranſgreſſores nõ puniant, 2.20. 79. -  Ius gentium quibus nominibus deſignetur à varijs Auctoribus? 2.6.68. -  Ius divinum, quod eſt ex gratia, non tollit humanum, quod eſt ex naturali ratione, 2.10.53. -  Ius Divinum immutabile, & invariabile eſt, 2.6.77. -  Ius in mari, vel alio loco publico longâ poſſeſsione quæſitum, interim durat, dum quis eo uti non deſinit, 3.3.66. -  Iure gentium introductæ ſunt diviſiones hominum, provinciarum, Regnorum, & dominiorum, & quare? 2.6.69. -  Iuris Divini præceptum eſt aliorum bona, & poſſeſsiones non concupiſcere, 2.6. 78. -  Iuri gentium ea tribui poſſunt, quæ etiã iure civili inducta, ab alijs gentibus communiter recepta fuerunt, 3.3.15. -  Iura plura citantur, quæ adducunt exempla Imperatorum, & Regum, qui à Pontificibus privati, aut puniti ſunt, 2.22.55. -  Iura quæ docent poteſtatem temporalẽ ab ſpirituali diſtingui, nõ negant quin utraque in Pontifice dari poſsit, 2.23.162. -  Iuribus quæ Papæ negare videntur poteſtatem temporalem, qualiter reſponderi poſsit remiſsivè, 2.23.170. -  Iuſta tantum quæ ſunt à Deo mandari, & procedere credendum eſt, 2.3.41. -  Iuſtè poſsidet, qui auctore legitimo iudice poſsidet, 2.54.33. -  Iuſtè poſsidet, qui auctoritate iuris aliquid poſsidet, 3.2.25. -  Iuſtinianus Imperator ſe ipſum laudat ob bella, quæ pro Religione amplianda ſuſcepit, 2.16.76. -  Iuſtinianus Imperator paganos, & hæreticos ex ſuo Imperio eiecit, 2.16.111. -  Iuſtitiam bellorum, quæ inter ſe Barbari & infideles gerunt, Chriſtiani anxiè indagare non debent, 3.7.28. -  Iuſtitiæ in ſtudio omnis Regum ac Magiſtratuum cura eſſe debet, 3.8.29. -  Iuſti Lipſij peculiaris ſentẽtia de debellatione Barbarorum infidelium, 2.15.7. -  Iuſti Lipſij elegantiſsima verba de rerum, ac Regnorum mutationibus expenduntur, 2.2.21. -  Iuſti Lipſij elegantiſsima verba de Dei vindicta referuntur, 2.13.63. -  Iuſtus Lipſius optimè tradit nullâ re magis mores componi, quàm Religione, 2.14. 44. -  Iuſtus Lipſius quid ſenſerit de notitia Novi Orbis? 2.12.3. -  Iuſtus Lipſius graviter refert, & plorat vaſtationem Novi Orbis, 3.8.40. -  Iuſtus Lipſius indiſtinctè probare videtur bellum, quod infertur barbaris, à noſtra religione abhorrentibus, 2.16.71. -  Iuſtus Heurnius ſcripſiſſe dicitur librum de legatione Evangelica ad Indos capeſſenda, quem Auctor non vidit, 2.1.41. -  Iuvenalis locus expenditur de vana idololatria Ægyptiorum, 2.14.99. -  Iuvenalis, & Ovidij loca expenduntur de eſu carnium agentia, 2.12.46. -  L -  Labor maior impendi debet ubi maior utilitas ſperatur, 2.1.7. -  Labor ſuus unucuique prodeſſe debet, 2. 22.3. -  Laborem nemo ſuſcipit ſi utilitatis, & commodi alicuius ſpem non habeat, 1.16. 112. -  Labores, & onera qui alijs imponunt, & ipſi ea non tangunt, in Evangelio reprehenduntur, 3.8.19. -  Lacedæmonij, Derinoxeni, quaſi fallentes hoſpites, dicebantur, 2.20.51. -  Lacedæmonijs furta impunita erant, ſed non ideò furtum deſinit eſſe contra ius naturale omnium gentium, 2.20.80. -  Lacones, Sinæ, & aliæ nationes ſuos cives peregrinari vetabant. 2.14.43. -  Lactantius Firmianus multum invehitur contra eos, qui antipodes eſſe affirmabãt, 1.11.28. -  Lanctantij Firmiani elegantiſsima verba de effectibus veræ Religionis, 2.14. 43. -  Lanzerus Peruanus Miles, Crucis ſigno ægris, & ſaucijs adhibito, magnas curationes exercuit, 2.5.21. -  Lapides intra, multa miranda reſperta ſunt, & exempla remiſsivè, 1.12.106. -  Lapidei globi admodum rotundi reperiuntur in inſula Cuba, qui ad ænea tormenta proficiunt, 1.7.39. -  Latini barbari, & Italia Barbaria dicitur à Plauto, 2.8.27. -  Latro eſt qui a latronibus comparare ſolet, 3.7.107. -  Dom. D. Laurentius Ramirez de Prado Regij Conſilij Indiarum Senator laudatur, 1.10.21. & 3.2.6. -  Legati cur Sancti dicerentur? 2.20.26. -  Legatis iniuria facta, cenſetur fieri Principibus, à quibus mittuntur, 2.20.30. -  Legatos etiam ab hoſtibus miſſos audire, & benevolè tractare omnes gentes naturali iure tenentur, 2.20.25. -  Legitimum dici non debet, niſi quod de iure, & legibus venit, 2.6.48. -  Lege veteri in dubijs cauſis Summorum Sacerdotum iudicium exquirebatur, 3.2.25. -  Leges, & præcepta Regum ubi longè abſunt, facilè contemnuntur, & hoc in Indijs contigiſſe ex Eman. Roder. Acoſt. & alijs, quorum verba referuntur, 3.6.40. -  Leges inter arma non exaudiũtur, 3.44. -  Leges quantumvis iuſtæ improborum temeritate violantur, 3.6.37. -  Leges quibus Imperatores Romani Hæreticos, & infideles adigebant, B. Auguſtinus valdè commendat, 2.16. 109 -  Leges quas Conſtantinus, Theodoſius, & alij Imperatores contra paganos, & eorum ſacrificia tulerunt, de infidelibus eiſdem Impp. ſubditis accipiendæ ſunt, 2. 19.72. -  Leges ut quis in aliquo loco dare poſsit, eius dominus eſſe debet, 3.3.47. -  Leges Rhodiæ, & aliæ de mari, & rebus ad mare & navigationes pertinentes a diverſis Principibus latæ, arguunt eos in ipſo mari imperium habere, 3.3.49. -  Leges Imperatorum Romanorũ allegare, & ſequi an & quatenus in Regnis Hiſpaniæ licitum ſit? 2.21.77. -  Leges & ſchedulæ Regiæ, quæ omnes Indos ſtatim liberos iudicari iubent, & in poſsidentes probandæ legitimæ ſervitutis neceſsitatem tranſmittunt, quâ ratione nitantur, 3.7.67. -  Legis veteris exempla admiranda interdum potiùs quàm ſequenda, 2.14.113. -  Legem ferre Summus Pont. poteſt, & expedit, ut converſi ad fidem ab omni humana ſervitute liberi fiant, 3.7.46. -  Legis veteris auctoritates an, & quando à Chriſtianis poſsint allegari ad deciſionẽ cauſarum? 3.7.31. -  Legis antiquæ præcepta de puniendis idololatris poſt Chriſti adventum magis ſtringunt, 2.13.33. -  Legis antiquæ privata bella prohibentis verba referuntur, 3.7.78. -  Legum humanarum pœnas ſi fortè effugiant ij, qui Indos affligunt, Dei oculum, & ſupplicium non effugient, 3.8.32. -  Leſtrigones Antropophagi erant, & ideò ſtriges eo nomine dictæ, 2.14.60. -  Lex divina nullâ hominum conditione, aut conſuetudine abrogari poteſt, 2.20. 78. -  Lex divina & naturalis omnibus hominibus intrinſecùs à Deo communicata videtur ex D. Paul. Auguſt. & Caſsian. 2. 13.70. -  Lex etiam ſi corrigatur, rationes tamen eius æternæ, & immutabiles ſunt, 2.23. 127. -  Lex magis domina eſt rerum noſtrarum, quàm nos ipſi, 3.2.56. -  Lex naturalis eſt lumen rationis humanæ naturâ ipſâ omnium hominum mẽtibus inſitum, 2.13.68. -  Lex dubia, quæ â conſuetudine aliquam interpretationem accepit, ita ſervanda eſt, licèt poſteà conſtet alium eius ſenſum fuiſſe, 3.2.45. -  Lex Chriſti maximam libertatem, & ſuavitatem in ſua introductione requirit, 2. 17.90. -  Lex Titia, §. Seia, D. de auro, & argent. dum loquitur de ſigno Dei, illuſtratur, 1.15. 45. -  Lex ut vim, D. de iuſt. & iur. exornatur, 2.6.52. -  Lex urbana 166 D. de verb. ſignif. emendatur cum Cuiac. 1.14.17. -  Lex relegatorum 7. §. eſt quoddam, D. de interdict. & releg. illuſtratur & emendatur, 1.4.24. -  Lex fluminum 24. §. Servius, D. de dam. infect. & l. Marcius, D. locat. conciliantur, & illuſtrantur, 1.7.60. -  Lex plurima, D. de orig. iur. exornatur, 1.1.6. -  Lex ſic eveniet, D. de adult. l. homo liber, D. de acquir. rer. dom. l. ultim. C. de legit. tut. expenduntur, & exornantur, 2.7. 86. -  Lex in Orbe 17. D. de ijs qui ſunt ſui, illuſtratur, 1.14.77. -  Lex 3. C. de vet. num. poteſt. & l. 1. C. de oblat. vot. de nummis obrizatis loquẽtes explicantur, & emendantur, 1.13.35. -  Lex 5. C. de ſuſcep. & arcar. l. 2. C. de metall. ubi habetur mentio obrizæ, emendantur, 1.3.40. -  Lex ſi captivus 20. §. expulſis, D. de captiv. explicatur, & illuſtratur, 2.6.36. -  Lex ex hoc iure, D. de iuſt. & iur. & ſimiles illuſtrantur, 2.6.72. -  Lex cùm pater 69. §. dulciſsimis, D. de legat. 2. exornatur, 2.6.73. -  Lex in pecudum, D. de uſur. l. iuſtiſsimè de ædilit. edict. & §. in pecudum, inſt. de rer. diviſ. exornantur, 2.7.19. & 55. -  Lex 1. §. ius naturale, & §. ius gentium cum ſimil. perpenditur, & illuſtr. 2.6.67. -  Lex quod ſervus, D. de ſtipul. ſerv. & l. ſi uſumfructum, D. de liber. cauſ. exornantur, 2.7.83. -  Lex ultim. C. de emancip. liber. illuſtratur, 2.7.71. -  Lex tutorem, §. 22. D. de his, quæ ut indign. & ſimiles expenduntur, & illuſtrantur, 2.21.8. -  Lex ſi quiſquam de diverſ. & tempor. præſcrip. & l. ſanè ſi maris, D. de iniur. explicantur, 3.3.63. -  Lex in Orbe de ſtat. homin. & l. Roma. ad municipal. & aliæ ſimiles illuſtrantur, 2. 21.22. & 50. -  Lex Lucius, D. de evict. l. 5. §. ſi fortè, D. de reivendicat. explicantur, 2.21. 63. -  Lex 1. & ſimiles, C. ne Chriſtian. mancip. explicantur, & illuſtrantur, 2.11.56. -  Lex de quibus, D. de legibus, l. 1. C. quæ ſit long. conſuet. & ſimiles exornantur, 2. 24.85. -  Lex 3. D. ne quid in loc. publ. exponitur, 2.21.68. -  Lex ſi quis necandi, penult. C. ad l. Cornel. de ſicar. exponitur ex mente Rævar. contra Cuiac. 2.12.87. -  Lex ut vim, D. de iuſt. & iur. & l. non tantum de appell. & ſimiles exornãtur, 2.13. 13. -  Lex benè à Zenone, C. de quadrien. præſcrip. explicatur, 2.21.36. & 64. -  Lex nemo 43. de reg. iur. & ſimiles explicantur, 3.1.66. -  Lex quod ſi nolit, §. qui mancipia, D. de ædilit. edict. illuſtratur, 2.8.13. -  Lex quoties 67. D. de reg. iur. explicatur, & illuſtratur, 3.1.31. -  Lex forma, §. fin. de cenſib. & aliæ ſimiles explicantur, 3.1.58. -  Lex ſancimus 17. C. de ſacroſ. Eccle. expenditur, & illuſtratur, 3.5.39. -  Lex ultim. C. de fideicom. l. hac conſultiſsima, C. de teſtamen. expenduntur, 3.2. 30. -  Lex 1. D. de uſucap. & l. ult. D. pro ſuo illuſtrantur, 3.3.5. -  Lex 4. verſ. Non tamen, D. de alienat. indic. & aliæ, quæ de litium execratione agunt, referuntur, & illuſtrantur, 3.3.8. -  Lex ultim. C. ad leg. Flav. de plagiar. remiſsivè explicatur, 3.7.102. -  Lex 1. C. ne Chriſtian. mancip. hæretic. vel Iudæ. &c. cum ſimilib. illuſtratur, & explicatur, 3.5.19. -  Lex ultim. D. de uſucap. explicatur, & concordatur cum l. ſi quiſquam, D. de diverſ. & tempor. præſcript. 3.3.65. -  Lex Chriſtianis 6. C. de Pagan. expenditur, 2.10.72. & cap. 11.27. -  Lex poſtliminium, §. filius, D. de captiv. illuſtratur, 3.6.50. -  Lex poſtliminij 5. §. 1. & lex mulier 6. D. de captiv. expenditur, & declaratur, 3. 7. 18 & 83. & ſeqq. -  Lex non tantum, D. de appellat. & l. addictos, C. eod. exornantur, 2.13.96. -  Lex ultim. D. de uſu, & habit. perpenditur, & illuſtratur, 2.13.91. -  Lex inter artifices 31. D. de ſolut. exornatur, 2.9.7. -  Lex 1. C. de excuſat. artific. lib. 10. l. 1. C. de privil. Scholaſt. lib. 12. & l. 1. de fabri cenſ. in Cod. Theodoſiano expenduntur, 2.8.40. -  Lex in quæſtione, §. minori, C. de ſent. paſſ. expenditur, 2.9.62. -  Lex unic. C. de gladiator. lib. 11. quâ gladiatorum ſpectacula prohibita ſunt, declaratur, & illuſtratur, 2.14.83. -  Lex deprecatio, D. ad leg. Rhod. de iactu, expenditur, 2.21.19. & rurſus latiùs explicatur, num. 52. & in illis verbis: Lex autem maris, 3.3.46. -  Lex 3. D. de offic. Præſid. expenditur, & illuſtrantur, 3.4.5. -  Lex 2. C. quan. & quib. quar. pars deb. lib. 10. exornatur, 2.25.60. -  L. ultim. D. de legat. & l. ſanctum de rer. diviſ. explicantur, 2.20.27. -  L. 1. 2. & aliæ, C. de pagan. explicantur, 2.20.82. & 88. -  L. patre furioſo de his, qui ſunt ſui, vel alie, iur. & aliæ ſimiles illuſtrantur, 3.1.3. -  L. 1. C. de pagan. illuſtratur, 2.19.75. -  L. 1. C quan. lic. unicui. ſui. iud. ſe vindic. expenditur, & exornatur, 2.15.35. -  L. metũ 9. §. ſed licet, D. quod met. cauſ. ponderatur, & illuſtratur, 3.4.26. -  L. quicunq; & aliæ plures tit. C. de omn. agro deſer. lib. 11. explicantur, 2.6.102. -  L. iniuriarum, §. ſi quis, D. de iniur. & §. littorum, inſt. de rer. diviſ. cum ſimilib. illuſtrantur, 2.20.36. -  L. 68. tit. 4. part. 1. explicatur, 2.3.53. -  L. 21. tit. 5. part. 1. explicatur, 2.3.10. -  L. 35. titul. 2. part. 3. quæ vocat amicos Dei eos, qui illius inimicos quomodolibet occidunt, perpenditur & illuſtratur, 2. 13.47. -  L. 10. tit. 1. part. 2. quæ apponit definitionem tyranni, illuſtratur, 2.12.10. -  L. 5. tit. 14. part. 3. & verba Gregor. Lopez ibîd. ponderantur, & explicantur, 3.7. 70. -  L. 1. & 2. tit. 1. part. 2. illuſtratur, 2.22.9. -  L. 2. tit. 23. part. 2. explicatur, 2.19.40. -  L. 2. tit. 23. part. 2. primam cauſam iuſti belli in eo conſtituit, quod pro amplianda Fide, & Religione ſuſcipitur, 2.16.77. -  L. 8. tit. 1. lib. 6. Recopil. exponitur, 2. 21.75. -  L. 1. 2. & aliæ tit. 8. lib. 7. Recop. quæ de piſcatione & venatione agunt, declarantur, 3.3.69. -  Libera quæ ſunt tranſeunt in ius occupãtium, 2.6.15. -  Liberum arbitrium Deus hominibus dedit, & in eo ipſorum converſionẽ, vel damnationem reliquit, 2.17.20. -  Liberum aliquem relinqui ad malè faciendum potiùs eſt imperfectio, quàm libertas, 2.9.71. -  Liberi eſſe homines omnes præſumuntur, & in naturali ſtatu manêre, 3.7.71. -  Libertas naturali iure inſpecto omnibus competit, 3.6.3. -  Libertas inæſtimabilis, & favorabilis eſt, & pro ea in dubio pronuntiandum, 3. 7.64. -  Libertatis datio pia, & meritoria cenſetur, eiuſq́ue favore multa contra communes iuris regulas ſtatuta ſunt 2.7.65. -  Libertate nihil gratius præſtari poteſt, & eius privatio omni ſupplicio gravior cenſetur, & morti comparatur, 3.7.66. -  Librum ſuũ quis illum appellare poteſt, in quo aliorum dicta benè, & diſtinctè congeſsit, etſi de ſuo nihil adijciat, 2.1.13. -  Lignum quoddam Novi Orbis noctu lucem emittit, 1.7.32. -  Lignum ſum gans, quod Deus Iſaîæ 42. & Matth. 12. non extingui pręcipit, Gentiles recenter converſos ſignificat, 3.7. 24. -  Limenſis Vrbis, quæ aliâs Regum civitas dicitur, deſcriptio, & laudes, & utriuſq; nominis cauſæ, 1.6.46. -  Linea Meridionalis qualiter Orbem dividat? 1.6.70. -  Linguarum variarum locutio, & intellectio fuit donum Dei Apoſtolis conceſſum, 2.5.6. -  Linguarum donum, & miraculum multis Novi Orbis Prædicatoribus conceſſum fuit, 2.5.7. -  Linguarum varietas, & ignorantia veros prædicatores Fidei à converſione Indorum terrêre non debet, 2.19.25. -  Litterarum uſu non ſolùm Indi Occidentales, verùm & Orientales, & aliæ nationes caruerunt, 2.8.95. -  Lis, & controverſia inter Reges Caſtellæ & Luſitaniæ ſuper terminis Indiarum unde orta, & qualiter compoſita? 1.6.68. -  Lis inter Luſitaniæ & Caſtellæ Reges orta ſuper terminis Indiarum à Romano Pontifice ex eorum compromiſſo ſedata fuit, 3.1.48. -  Lites minui, & finiri maximè expedit Reip. propter earum damna & diſpendia, 3.3.7. -  Littora maris, quæ iure gentium communia ſunt, quo reſpectu populi Romani eſſe dicantur, 2.21.69. -  Littorum appulſum, & ſuarum provinciarum hoſpitium, qui peregrinis iniuſtè denegant, iniuriarum tenentur, & contra omnes leges humanitatis peccare cenſentur, 2.20.35. -  Lyræ, ſive Citharæ inventio qualiter cœperit? 1.12.21. -  Loca deſerta, & inculta hodie etiam primò occupantium fiunt, 2.6.88. -  Loca, quæ non conſtat per aliquem fuiſſe occupata & culta, nullius in bonis cenſeri & occupantis fieri cenſuit Aretinus, etiam ſi iaceant intra territorium alicuius civitatis, vel Principis: ſed contraria opinio magis verior, & receptior eſt, 2 6.90. -  Locorum deſertorum, & zerbidorum alienatio facilior eſt, quâm aliroum, 2.6. 101. -  Locrenſes res novas horrebant, 1.16. 13. -  Longa non ſunt, quibus nihil demi poteſt, 1.2.1. -  Lot, & Abraham, quia hoſpitales erant, Angelos hoſpitio recipere meruerunt, ex D. Paulo 13. ad Hebræos 2: 2.20. & 39. -  Lotharius Cæſar Romæ pictus inſpicitur, à Pontifice Imperij coronã recipiens, 2.22.30. -  Lucani locus exponitur, 2.14.90. -  Lucani locus expenditur, 2.21.47. -  Luciani ſabula de quadam navigatione à ſe in novas regiones facta narratur, & ridetur, 1.12.55. -  Lucianus qualiter eos laudet, qui alienis ſcriptis uti ſciunt? 2.1.18. -  Lucius Marinæus Siculus debili argumẽto tribuit Romanis Novi Orbis detectionem, 1.12.96. & 99. -  Lucra honeſta appellat Caſsiodorus ea per quæ nemo læditur, nec ſuis bonis exuitur, 2.6.79. -  Lucretij carmina referuntur de ſtatu, & conditione hominum antiquorum tractantia, 2.8.21. -  Lucretij carmina referũtur adverſus eos qui mundum rotundum eſſe putabant, 1.11. 10. -  Lucretius vanos, & ſtolidos vocat eos, qui Antipodes agnoſcunt, 1.11.29. -  Mag. Fr. Ludovicus Legionenſis qualiter exponat tres vocationes, ſeu legationes Parabolæ Divi Lucæ, 1.16.99. -  Ludovicus Legionenſis graviter exprimit feritatem, barbariem, & incultos mores Indorum Occidentalium, 2.7.30. -  Ludovicus Cabrera Regius Chroniſta laudatur, 1.6.77. -  Ludovicus Barbarus Imperator legem condidit contra aſſerentes Imperium pendere ab Eccleſia, 2.22.13. -  R. P. Ludovici de Valdivia Societatis Ieſu zelus, & cura pro Indis Chilenſibus à bello offenſivo defendendis, 3.4.9. -  P. Ludovici Molinæ opinio notatur, qui indiſtinctè nullam Rempublicam tenêri peregrinos recipere docet, 2.20.55. -  Ludovici Barbari Imperatoris geſta omnia contra Eccleſiam damnata ſunt, 2.22. 26. -  Ludovici XII. Galliæ Regis apophtegma refertur, 3.6.54. -  Ludovicus Pius renuntiavit privilegio eligendi Pontificem, 2.22.37. -  Lupercalibus in feſtis qualiter fœminæ verberarentur? 2.14.66. -  Luſitaniæ Regum Eccleſiæ feudetarium eſſe, plures affirmant, & quare? 3.1.84. -  Luſitaniæ Reges quibus titulis uſi ſunt poſt Indiæ Orientalis acquiſitionem? 1.3. 54. -  Luſitanię Reges cur à Deo Orientalis Indiæ titulis ornari meruerint? 1.3.56. -  Luſitaniæ Reges primam curam expeditionum Indiæ in propagatione Evangelij collocarunt, 1.3.57. -  Luſitani ob fidem ſibi fractam, vel iniurias ab Indis Orientalibus illatas, plures eorum regiones debellarunt, 3.4.8. -  Luſitani Reges Indię Orientalis opes & commercia in ſe tranſtulerunt, 1.3.51. -  Luſitani magis quàm reliqui Orientalẽ Indiam perluſtrarunt, 1.3.4. -  Luſitani ſemper cum deſpectu, & ſuperbia de Caſtellanis loqui ſolebant, 1.6.75. -  Luſitani D. Thomam Apoſtolum in India ut patronum agnoſcunt, & venerantur, 1.2.42. -  Luſitanorum navigationis in Indiã Orientalem initia, 1.3.15. -  Luſitanorum virtus, & conſtantia in navigationibus, & expeditionibus Indiæ Orientalis à multis extollitur, 1.3.50. -  Luſitanorum laudes ob navigationem & acquiſitionem Indiæ Orientalis, 1.3.5. -  Luſitanorum Regum ſanctas ordinationes qualiter, & quare in Indijs Orientalibus eluſas fuiſſe tradat Maffæius? 3.6. 41. -  Luſitanorum navigationes ad Indiam Orientalem Iſaîæ vaticinio prænuntiatæ videntur, 1.15.21. -  Luſitanorum gloria, & triumphus ob detectam, & ſubiugatam Indiam Orientalem carminibus venuſtiſsimis celebratur, 1.3. 62. -  M -  Machabæi qualiter petierint auxilium à Romanis, 3.4.30. -  Machiavelli impium dogma damnatur tradentis Religionis curam Imperiorum incrementis officere, 1.16.89. -  Macrobij elegans locus expenditur, 2. 1.17. -  Madera inſulæ detectio, & magnitudo, 1.3.18. -  Magallani ſocij ad Moluccas perveniunt, & diverſo itinere in Hiſpaniam perveniunt, 1.5.38. -  Magallanica terra vaſtiſsima, & necdum ſatis detecta, 1.6.61. -  Magallanicum fretum quando, & quomodo detectum? 1.5.36. -  Magallanicum fretum quando, & qualiter ex parte maris del Sur, luſtraverint, & tranſierint Ioannes Ladrillerus, Petrus Sarmientus, & Ferdinandus Lamerus, 1.8. 44. -  Magallanus quid fecerit in inſula Zebu, & qualiter occiſus? 1.5.37. -  Magallanus cur de aperiendo freto tractaverit? 1.6.71. -  Magallanus aperuit fretum diu deſideratum, quo uterque Oceanus adiri poſſet, 1. 8.35. -  Magi olim vocabantur Reges, ideſt ſapientes, & quare? 2.9.33. -  Magnates non excuſantur â reſtitutione damnorum, quæ famuli inferunt eorum potentiâ confiſsi, 3.6.81. -  Magnes lapis fortuitò repertus, 1.12. 20. -  Magnes cur ſemper Septentrionem requirat? remiſsivè, 1.11.81. -  Magnetis proprietates mirandæ, & unde ei nomen? remiſsivè, 1.11.80. -  Magnetis uſum ſunt qui veteribus tribuant, 1.12.31. & 42. -  Magnetis novum, & mirum experimentum, 1.11.82. -  Magnetica acus, & eius præciſa neceſſitas ad navigationes per altum ineundas, 1.11.73. -  Magneticâ acu multi etiam utuntur in terreſtribus itineribus, & de mõtibus Magneticis, qui attrahunt ad ſe navigia, quibus ferrum ineſt, 1.11.83. -  Magneticæ acus uſum veteribus omnino fuiſſe ignoratum probatur, 1.12.42. -  Magneticæ acus inventum extollitur, & quòd priſcis ignoratum fuit, 1.11.77. -  Magneticæ acus nullum extat nomen apud antiquos, 1.12.45. -  Magneticæ acus invẽtor quis, & de eius commodis, & uſibus remiſsivè ad plures Auctores, 1.11.79. -  Magneticæ pixidi Novi Orbis detectio debetur, 1.12.43. -  Magnos in magnis occupari decet, 2.1. 45. -  Maguei arbor Novi Orbis ad innumera deſervit. 1.7.33. -  Mahometani quando primùm ad Indiã Orientalem acceſſerint? 1.3.3. -  Maieſtatis læſæ tenentur, qui ſine licentia Principis bellum movent, & etiam in hoſtes, & alienos graſſantur, 3.5.90. & iterum, 3.7.79. -  Maioratus inſtitutio dubia ex conſuetudine, & modo ſuccedendi in eo recipit interpretationem, 3.1.24. -  Maioratus poſſeſſor, qui rem eius alienavit, de conſilio ſapientis excuſatur, & an alienatio valeat? 3.2.33. -  Maiorum actus, & mores pro lege accipiuntur, 2.24.69. -  Maius nihil accidit à mundi conſtitutione, quàm Novi Orbis detectio ex ſententia Fr. Luis Legionenſis, 1.16.39. -  Malabaricum bellum cum Calecuti regulo cur cœptum? 1 3.33. -  Malaca Vrbs, & eius expugnatio, 1.3. 37. -  Mala fides ſupervenies poſt præſcriptionem legitimè completã nõ nocet, 3.2.53. -  Mala non ſunt facienda, quamvis inde eveniant bona, 2.8.127. -  Mali ſunt prohibendi à malo, & cogendi ab bonum, 2.13.44. -  Malorum interventio, bonis aliorum operibus nocêre non debet, 3.6.100. -  Malos qui punit, & percutit in eo quod mali ſunt, Deo gratiſsimus eſt, 2.16.28. -  Malum cum ſine punitione perſerverat, augetur, 2.15.54. -  Malucarum ſive Molucarum inſularum deſcriptio, & qualiter ad Caſtellæ terminos pertineant? 1.6.63. -  Mancipia, quæ ex India Orientali adducuntur, quando verè ſervire debeant? 3.6. 111. & 116. -  Mandans, vel permittens delictum fieri, illud facere videtur, etiam ſi mãdatarius excedat, 3.6.77. -  Mandatum qui habet ad quæcunque neceſſaria, ad utilia etiam habere videtur, 3.1. 35. -  Mandati fines, aut limites non videur excedere, qui ea facti, quæ dominus faceret, ſi præſens eſſent, 2.24.57. -  Manilij Poëtæ elegantiſsima carmina de Imperiorum mutatione, 2.2.15. -  Manilij locus elegans de Orbis rotunditate, 1.11.17. -  Manumiſsionis alapæ, & iniuriæ fœlices vocantur à Claudiano, 2.7.71. -  D. Marci locus exponitur cap. ultim. & quando ille ſuam Evangelicam hiſtoriam ſcripſerit? 1.14.15. -  Marcus Antonius Imper. qualiter conſilia peteret, & admitteret ex Iulio Capitolino, 3.2.16. -  Marcus Paulus Venetus totum pœnè Orbem iuſtravit, 1.3.2. -  Mare ad Polum Antarticum maximè diffunditur, ſed terræ tamen magna ſpatia relinquit contra opinionem antiquorum Philoſophorum, 1.8.16. -  Mare non fecit Deus ad navigandum ſecundùm ſententiam D. Ambroſij, 1.16. 19. -  Mare in univerſum multò plus occupat huius Globi inferioris, quàm terra, 1.8. 18. -  Mare Septentrionale navigare non ita mirum, ac Oceanum Occidentale, 1.12. 93. -  Mare cur periculis plenum fecerit Deus? 1.16.20. -  Mare ultra Groenlandiam unius diei curſu fertur innavigabile, 1.12.94. -  Mare dicitur Tharſis, quaſi egenum, & eiectum, 1.8.6. -  Mare unum ſi alij pronum ſit, & interiacentis terræ impedimẽtum auferatur, in illud influet, 1.8.65. -  Mare nihil bonum producit ſecundùm Plat. & Homer. & dicitur quaſi amarum, & ab Ægyptijs pernicies vocatur, 1.8.5. -  Mare, & aqua marina Regem, & Regias opes ſignificant, 1.8.13. -  Mare liberum titulus eſt cuiuſdam libri ab hæreticis editi contra iura acquiſitionis, & retentionis Indiarum, 2.1.48. -  Mare Pamphylium portentoſo naturæ miraculo receſsiſſe, & ſiccum iter præbuiſſe dicitur, Alexandro Magno contra Perſas exercitum ducenti, 2.4.33. -  Mare utrum connumarari debeat inter bona, vel inter mala, 1.8.4. -  Mare del Sur, ſive Auſtrale dicitur etiã mare Pacificum, & quare? 1.8.29. -  Mare del Sur cur adeò tranquillum ſit & de maris fluxibus, & refluxibus, & eorũ cauſis remiſsivè, 1.8.30. -  Mare Gramineum reperit Columbus in prima navigatione: & an id manſerit ex reliquijs Atlanticæ? 1.4.27. -  Mare etiam in prono ultra littus non poteſt excurrere, 1.8.64. -  Mare univerſum non ſolùm navigabile, ſed de facto etiam antiquitus navigatum, 1. 12.26. -  Mare an ſit inferius, vel depreſsius terrâ? remiſsivè, 1.8.67. -  Mare nullis a quis augetur, etiam ſi aliud mare in illud influat, 1.8.66. -  Mare del Sur, noſtrorum primus detexit & conſpexit Balboa, & iter ad illud aperuit, 1.5.28. -  Mare diverſas appelationes habet pro varietate provinciarum, quas alluit, ſed unum tamen eſt 1.8.31. & 3.3.38. -  Mare Mediterraneum cur ita dicatur? & cur etiam magnum vocetur? cur Oceanus maior & re verâ magnus, imò & maximus ſit? 1.8.33. -  Mare venit ſub nomine territorij, 3.3. E 7. -  Mare ſæpè ſumit nomen à Terris finitimis, & oportet in eo delicta cohibêre, 3. 3.38. -  Mare & maris littora hodie ex communi totius Orbis uſu in dominio & iure Principum eſſe videntur, 3.3.50. -  Maria omnia innavigabilia olim Atlantica dicebantur, 1.11.68. -  Maria ferè omnia navigabilia ſunt, 1. 8.10. -  Maria omnia inter ſe mutuò perforata ſunt, & cum Oceano varijs modis communicantur, & quid in Hyrcano, Caſpio, Mediterraneo, & Rubro, 1.8.32. -  Mari ille imperare videtur, qui in continenti proxima imperium habet, 2.6.22. & 3.3.35. -  Maris plurima bona, & commoda recenſentur, 1.8.8. -  Maris, vel alterius loci publici poſſeſsioni longo tempore præſcriptæ qui inſiſtit, alterum eodem iure uti prohibet, 3.3.67. -  Maris mentio in Scriptura ſacra ponitur pro loco pleno theſauris, & inter benedictiones habitare loca martima, & commercijs opportuna, 1.8.14. -  Maris & littorum, uſus, & navigatio cuilibet communis & libera eſſe videtur, 3.3. 28. & 57. -  Maris, ut terræ ius, cum prohibitione navigationis exterorum, per Pontificem noſtris Regibus concedi potuit, 3.3.31. -  Maris, & littorum proprietas, licèt in univerſum à nemine occupari, vel acquiri poſsit, eorum tamen protectio pertinet ad Principes, quorum territorijs adiacent, 3.3.35. -  Maris varios ſinus vel tractus proprio iure ſibi privativè vendicant plures Principes & Reſp. liberæ, qui referuntur, 3. 3.36. -  Maris iuriſdictio an etiam ad loca remota extendatur? 3.3.41. -  Maris ſicut & aridæ confines aſsignari poſſunt, & an proprius pertinentiæ vocentur? 3.3.42. -  Maris dominium non pertinere ad Imperatorem ridiculum eſt, ſecundùm Alciat. 3.3.48. -  Maris imperium in Romanis agnoſcit Virg. Claud. & alij, 3.3.51. -  Maris primum dominum Minoëm facit Strabo, & Diodorus Neptunum, & quare? 3.3.54. -  Maria Magdalena cur unguento unxerit pedes Domini? 1.14.20. -  Beatiſsima Virgo Maria Hiſpanis ſæpè in Novo Orbe præliantibus opem tulit, & præſertim cùm Mexici obſeſsi eſſent, 2. 4.51. -  Beatiſsimæ Virginis Mariae imago, & devotio plura miracula in Novo Orbe fecit, 2.5.32. -  Marinæi figmentum de numiſmate Auguſti Cæſaris in mineralibus Novi Orbis reperto, à multis exploditur, & qualiter ibi eſſe potuerit? 1.12.99. -  Marius filias ſuas dijs Averrũcanis immolavit, 2.14.84. -  Doct. Marta piaculum eſſe dicit dubitare de debellatione infidelium ob peccata contra naturam, 2.15.27. -  Doct. Marta ſcripſit latè de dominio infidelium & Indorum, & Roman. Pontific. poteſtate ſuper eos, 2.1.42. -  Doct. Marta graviter invehitur contra negantes abſolutam Papæ iuriſdictionem in temporalibus, & eorum argumentis reſpondet, 2.23.56. -  Martialis epigram. 34. lib. 14. cui titulus: Falx ex enſe, explicatur, 2.17.84. -  Martialis epigram. de Ceruleis Britannis agens, exponitur, 2.8.112. -  Martinus V. Nicolaus V. & Caliſtus III. & alij Romani Pontif. Luſitaniæ Regibus, ut Regna infideliũ debellare, & occupare poſſent, conceſſerunt, 2.24.28. -  B. Fr. Martinus Valencia Franciſcanus, & ſocij innumerabiles Indos converterunt & baptizarunt, 2.4.22. -  Marquardus de Suſanis ſpecialiter egit de iurib. acquiſitionis Novi Orbis, 2.1.32. -  Marquardus de ſuſanis plenam dominationem Indiarum noſtris Regibus tribuit, 3.1.18. -  Marquardus hæreſim ſapere inquit Alexãdri VI. donationi cõtradicere, 2.23.66. -  Martyres plures fuiſſe in Novo Orbe probatur, 2.5.48. -  Martyrum cõfeſsio, & paſsio eſt unũ ex ſignis veræ Fidei, & Eccleſiæ Dei, 2.5.46. -  Martyram ſanguis, & Sanctorum patientia & afflictiones Eccleſiæ Dei ſemina fuerunt, 2.17.53. -  Maſculæ Veneris uſus apud omnes ferè Indos frequentabatur, 2.12.28. -  Mathatias idololatrã interfecit, 2.13.30. -  Matthæi verba cap. 17: Ergo liberi ſunt filij, explicantur, 3.7.43. -  Matthæi verba cap. 10: Neque audierit ſermones veſtros, qualiter exponantur? 2. 20.21. -  D. Matthæi locus cap. 24. verſ. 14. exponitur & illuſtratur, 1.14.69. -  D. Matthæi cap. 24. A quatuor ventis colliget eos, exponitur cum D. Auguſt. & Palacios, 1.15.17. -  B. Pat. Matthæus Riccius veſtem ornatiorem ſumpſit, cùm, inter Sinas prædicare voluit, 2.18.67. -  Mater ſi fidelis fit, & pater infidelis, ſufficit conſenſus matris, ut filius etiam invito patre baptizare poſsit, 2.17.38. -  Matres non habent filios in poteſtate, 2. 17.31. -  Matrimonia coacta difficiles exitus generare ſolent, 2.17.72. -  Matrimonium inter Catholicam, & Hæreticum qualiter, & quare prohibitum ſit? 3.5.14. & 16. -  Matrimonium quod fieri tractabatur inter Sereniſsimam Mariam, Hiſpaniæ Infantem, & Carolum Regis Angliæ filium, quibus rationibus dilatum fuerit, 3.5.13. -  Mauri, ſive Moriſci ultimò ab Hiſpania per Philippum III. expulſi, quot fuerint? & hiſtoria huius expulſionis, remiſsivè, 2.19.93. -  Media omnia licita excogitare, & exequi oportet, per quæ Barbari facilius ad Fidem deveniant, 2.18.63. -  Media, regio Aſiæ, & eius Geographia, 1.1.40. -  Media in ſacra Pagina quas nationes cõprehendat? 1.1.59. -  Medi ſunt populi Thraciæ in finibus Europæ, 1.1.41. -  Medi etiam à Parthis victi ipſi nomẽ dederunt, 1.1.57. -  Medorum Imperium Abdiæ Babylonij & Artabani tempore latiſsimum fuiſſe, 1. 57. -  Medorum nomine non tam illorum Provincia, quàm Imperium denotatur, 1.1. 56. -  Mœcenatis notabile conſilium ad Auguſtum Cæſarem circa Religionem extendendam, & peregrinarum Religionum ſectatores debellandos, 2.16.73. -  D. Melchior de Valencia citatur & laudatur, 2.6.23. -  Meletides toto ingenij captu vix ad quinque numerare potuit, 2.8.100. -  Memoria eorum, qui pro Republica præclarum aliquod facinus geſſerunt, ſemper commendari debet, & quare? 1.5.3. -  Mendacium, quantumvis leve, dicere nõ licet pro totius mundi conſervatione, 2. 14.15. -  Menti humanæ totius animi Regnum à natura tribuitur, 2.9.44. -  Mentis infirmitas ſemper in iure ſublevatur, 2.9.43. -  Mentis languor damnum in bonis ſolet afferre, 2.9.45. -  Mercatores extranei, & peregrini benè poſſunt ingreſſu, & commercio roſtrarum provinciarum prohiberi, 2.25.67. -  Meridies, ſive Meridionalis mundi plaga quæ, & cur ita dicta? 1.1.19. -  Meridionales omnes gẽtes timidæ ſunt, Septentrionales verò animoſiores, & robuſtiores, 2.4.64. -  Metallis, & lapidibus pretioſis abundat Novus Orbis, 1.7.38. -  Mexicani homines nimis albos ſervabant, & mirabantur, 1.10.41. -  Mexicani litterarum loco picturis utebantur, 2.8.96. -  Mexicani quatuor ſæculis ante adventũ Hiſpanorum, illius vaticinium habuerunt, & à maioribus in poſteros derivarunt, 2.2. 59. -  Mexicanæ urbis, & regionis deſcriprio, & laudes, & Cancellaria, & Metropolis, 1.6.32. -  Mexici prædixit adventum, & dominationem Hiſpanorum quidam captivus, qui de more ſacrificabatur, 2.2.52. -  Mexici ante adventum Hiſpanorum homines armatos, flebiles voces, cometes, igneos globos, & alia oſtenta apparuiſſe, 2.2.53. -  Mexici urbis nomen, unde mutuatum? 1.13.54. -  Mexici duo idolorum millia colebantur, 2.12.104. -  Mexici plerumque mille homines ſingulis diebus immolabantur, & aliquãdo quinque mille, & quot annis pluſquàm ſeptuaginta millia, 2.12.56. -  Mexicum urbs, dicta fuit anteà Tenuchtitlan, utriuſque nominis etymologia, 1. 6.33. -  Michaël Salon nunquam dixit, Reges noſtros Novum Orbem tyrannicè poſsidêre, 2.23.9. -  B. Fr. Michaël Benavides, Archiepiſcopus de Manila, qualiter dolêret de modo converſionis Indorum? 2.17.77. -  Michaëlis Hoſpitalis elegantia carmina de damno bellorum adducuntur, 3.6.47. -  Migrationes, Coloniæ varianum nationum, & Auctores plurimi, qui de illis ſcribunt, 1.10.20. -  Miles, qui miraculum fecit, poſteà furcæ damnatus fuit, 2.5.25. -  Milites Hiſpani in Indijs aliquãdo iuſtis ex cauſis in Barbaros ſævierunt, 3.5.56. -  Milites, ſi aliquod damnum popularibus faciant, magiſter militum illud reficere debet, 3.6.88. -  Milites vix pij eſſe poſſunt, 3.6.43. -  Milites voluntarios vult Deus, 2.17. 16. -  Milites Hiſpani, quibus rationibus ſuam adverſus Indos ſævitiam excuſare ſolebãt, 3.6.60. -  Milites Hiſpani duodecim in inſula Hiſpaniola fugarunt duo millia incolarum, 2. 4.45. -  Milites tredecim, qui cum Pizarro manſerunt in inſula Gorgona, privilegijs honeſtantur, 1.5.44. -  Militaris diſciplina à Romanis maximè obſervabatur, 3.6.49. -  Militari uſu, etiam capti in iuſto bello ut ſervi detinentur, 3.7.16. -  Miniſtri Dei eſſe ſolent, etiam qui mali ſunt, 3.6.101. -  Miniſtri ſi idonei fuerint, etiam hodie Apoſtolico more prædicando, multum inter Barbaras nationes proficient, 2.19.20. -  Miracula oſtendunt favorem, inclinationem, & vocationem Divinam, cum Lipſio, 2.5.1. -  Miracula plura, & ſpecialia Novi Orbis congeruntur, & oſtenditur idem in eius cõverſione contigiſſe, quod in primitiva Eccleſia, 2.5.2. -  Miracula non defuerunt hoc ſæculo prædicantibus inter Indos, 2.19.29. -  Miracula vera, & proficua nũquam fiunt ab Hæreticis, Magis, & Diabolis, neque fient ab Anti-Chriſto, ſed quædam tantùm illuſiones, & præſtigia, 2.3.55. -  Miracula plurima, quæ olim præceſſerũt in Fidei prædicatione, efficiunt, ut hodie plura paſsim fieri, neceſſe non ſit, 2.3.56. -  Miracula ut plurimum Deus per viros bonos, & ſanctos operatur, 2.3.51. -  Miracula rara eſſe debent, & cur in Novi Orbis converſione pauca intervenerunt? 2.3.49. & 52. -  Miracula aliquando fiunt à malis, & flagitioſis hominibus, & quare? 2.3.54. -  Miracula plura operata in Novo Orbe per varios omnium ordinum Religioſos remiſsivè, & Auctores qui de illis ſcribunt, 2.5.45. -  Miracula in Novi Orbis converſione Deum omiſiſſe, credibile non eſt, cùm illis ſemper egeant tyrones in Fide, 2.4.11. -  Miracula, & auxilia cœleſtia in bellis nullibi magis frequentia fuerunt, quàm in expeditionibus Hiſpanorum ad Novum Orbem, 2.4.43. -  Miracula nulla vel pauca in detectione, acquiſitione, & converſione Novi Orbis interveniſſe, Victoria, & alij putarunt, 2. 3.35. -  Miracula multa, & maxima in detectione, converſione, & acquiſitione Orbis Novi interveniſſe, latè probatur contra Victoriam & alios, 2.4.15. -  Miracula Divina facilè ad exemplum humanarum actionum producenda non ſunt, 2.6.8. -  Miracula aperta, & repetita Eccleſiæ qui negat, maius ipſe miraculum feciſſe, dicetur, ex Auguſt. & alijs, 2.4.16. -  Miracula tot, ac tanta cur Deus initio naſcentis Eccleſiæ patraverit? ex Auguſt. & Gregor. 2.4.5. -  Miracula ſi deficiant, rarò prædicantibus creditur, 2.4.4. -  Miracula multa, & magna ſemper Deus edidit in converſione novarum provinciarum, & exempla Angliæ, Flandriæ, Hollandiæ, & aliarum, 2.4.6. -  Miraculi inſtar videri debent præviæ diſpoſitiones, quibus Deus ordinavit detectionem Novi Orbis, 2.4.28. -  Miraculũ, quod Mechoacani accidit Indo cuidam, confeſsionem paranti, 2.5.43. -  Miraculum cuiuſdam Apoſtoli, qui olim apud Peruanos prædicaſſe dicitur, 1.14. 58. -  Miraculum illud magnum exſiccationis maris Rubri multa naturalia habuit, 2.3. 68. -  Miraculum ingens, & notabile, quod initio detectionis Regni Peruani contigiſſe narratur, 2.4.55. -  Miraculoſa hiſtoria fœminæ cuiuſdã Indæ, quæ baptiſmum ſuſcipere uſque ad mortis articulum recuſaverat, 2.5.38. -  Miraculoſè quæ â Deo facta ſunt, in exẽplum, vel conſequentiam adduci non debent, 2.19.60. -  Miſeri, & pauperes ſemper potentiorũ iniurijs, & ſpolijs ſubiacent, ex Iuvenali, 3. 6.53. -  Miſsiones, & inſpirationes, quæ non confirmantur teſtimonijs ſcripturarum, vel miraculorum, non ſunt ſecuræ, 2.3.36. -  Miſteca in regione reperitur notabile præſagiũ adventus, & dominationis Hiſpanorum à dæmonibus editum, 2.2.61. -  Mizraim filij deformes, 1.10.49. -  Molucæ inſulæ à Luſitanis, & Caſtellanis prætendebantur, & quare? 1.6.72. -  Molucæ inſulæ quales, & quando repertæ? 1.3.41. -  Monarchia Romanorum, & aliæ, quæ in Orbe maximæ fuerunt, per ryrannidem partæ ſunt, 2.6.44. -  Monarchia quælibet conſtat ex Divino cultu, ſapientia Theologica, & potentia ſæulari, 3.1.29. -  Monarchiam Siculam in temporalibus, & ſpiritualibus qui afferant? 3.1.74. -  Monarchicum Imperium omnium optimum & convenientiſsimum ſemper eſt iudicatum, 2.23.112. -  Monitio canonica præcedens iuſtificat excommunicationem ſequentem, 2.16.8. -  Monitio, & ſuaſio blanda punitionem præcedere debet, 2.16.6. -  Monſtra omnia hominum rationalium reformatis corporibus reſurrectura ſunt, 2.8.5. -  Monſtra plura, humanã effigiem referentia, reperta ſunt tum terreſtria, tum marina & aërea, qui de eis agunt? 2.7.21. -  Montes ignivomi plures reperiuntur in Novo Orbe, Ætna, & Veſuvio mirabiliores, 1.7.55. -  Mors quomodolibet contingens, mala dici non poteſt, ſi eam bona vita præceſsit, 1.7.50. -  Morti, ſenectuti, & paupertati Lacedæmonij ſacrificabant, 2.14.104. -  Motezuma ſimul centum quinquaginta uxores ex ſe gravidas habuit, 2.12.25. -  Motezuma Monarcha Imperij Mexicani plura habuit oracula, & oſtenta ſuæ calamitatis, & adventus, & dominationis Hiſpanorum, 2.2.54.55.56. & ſeqq. -  Moyſes bella geſsit contra Amorrhæos ob denegationem tranſitus ad terram Promiſsionis, ſecundùm D. Auguſtin. & alios, 2.20.51. -  Moyſi cur denegatum in terram Promiſſionis ingredi? & cur eius ſepulchrum occultum eſſe Deus voluerit? 2.12.123. -  Moyſis factum, Ægyptium propriâ auctoritate Occidentis qualiter à peccato excuſetur? 2.3.14. -  Moyſis facinus, Ægyptium propriâ auctoritate occidentis, qui iniuſtè Iudæum vexabat qualiter excuſetur? 2.13.19. -  Moyſis bella contra Amorrhæos, & alios ex ſola Divinæ voluntatis obſervatione excuſant Auguſt. Abulenſ. & alij, quorũ loca expenduntur, 2.2.27. -  Multa facta tenent, quæ ab initio fieri prohibentur, 2.17.41. -  Multitudo miniſtrorum oneroſa potiùs, quàm utilis eſſe ſolet, 2.25.58. -  Multitudo ubi eſt, ibi & confuſio, 2.85. 51. -  Mundi æterna lex eſt, ut omnia in eo morti, & mutationi ſint ſubiecta, 2.2.19. -  Mundi nomen contractum ad inferiora elementa dividitur communiter in tres partes, Europam nempe, Aſiam, & Africam. 1.1.23. -  Mundi-climata, ſive plagæ quæ, & quot? 1.1.15. -  Mundi appellatio generaliter ſumpta quid contineat, 1.1.10. -  Mundos plures eſſe, qui affirmant, graviter errant, 1.12.75. -  Mundus muliebris quid ſignificet? 1. 1.14. -  Mundus Græcè dicitur ϰοσμ, quod ſignificat ornamentum, 1.1.12. -  Mundum ex una tantùm parte cœlum, & terram habêre multi ex antiquis cum Epicùro opinabantur, alij cum Stoicis, & Peripateticis contrarium ſentiebant, 1.11. 9. & 11. -  Mundus puncti rationem obtinet, 1.6.1. -  Mundus an dicatur à movendo, vel à munditie? 1.1.11. -  Mundus quodammodo videtur auctus poſt Novi Orbis detectionem, licèt multa detegenda ſuperſint. 1.6.3. -  Mundus à Deo ex nihilo, ſed pulcherrimus conditus, 1.1.9. -  Munera maxima, clariſsima naturæ fortuitò ſæpè reperta ſunt, & aliqua exempla, 1.12.18. -  Mures in Ægypto qualiter generentur? 1.9.39. -  Mures, & locuſtæ Peruanis nunquam viſæ in adventu Hiſpanorum, eos prodigioſè infeſtarunt, 2.2.66. -  Muri, quo Sinæ provincias ſuas à Tartaris dividunt, & tuentur, maxima, & penè incredibilis fabrica, 1.8.79. -  N -  Nabuchodroſorus, Idanthyrſus, & Cyrus ad Indiam Orientalem non pervenerunt, 1.3.9. -  Nabuchodonoſoris hiſtoria duo tempore Eccleſiæ deſignat, ſecundùm D. Auguſt. 2.16.85. -  Nachodonoſoris, & Cyri, quamvis infidelium, imperiũ in facris Litteris probari videtur, 2.10.63. -  Nabuchodonoſoris, Cyri, & aliorũ tyrãnorum imperium iniuſtum fuit, & cur â Deo permiſſum? 2.11.12. -  Natio nulla ita hebes, & barbara eſt, cui permitti poſsit, ut Deum ſaltem generaliter non agnoſcat, & revereatur, 2.13. 75. -  Natio nulla eſt, ex qua aliqui non ſint prædeſtinati, 2.19.15. -  Nationem cœlo, & ſolo fœlicem ſortiri, glorioſum eſt, 2.8.14. -  Nationes plures corpora ad effectus varios pingunt, aut tingunt, 2.8.110. -  Nationes plures ab Imperio Romano liberas tam de iure, quàm de facto extitiſſe, verius eſt, 2.21.44. -  Nationes omnes multa quotidie peccata propter avaritiam cõmittunt, præſertim in expeditionibus militaribus, 3.6.62. -  Nationes aliquæ remiſsivè referuntur, quæ hoſpites, & peregrinos admittere prohibent, 2.20.50. -  Nationes quædam naturâ imberbes, 2. 8.116. -  Nationes aliæ alijs ſemper barbaræ viſæ ſunt, 2.8.24. -  Nationes diverſę alię alijs oppoſitæ ſunt, 2.25.56. -  Nationes plurimæ barbaræ etiam hodie reperiuntur, quarum comparatione paucæ ſunt quæ politicè vivunt, 2.8.22. -  Natura varias quotidie formas edere conatur, 2.7.20. -  Natura, & ratio hominis, quæ eſt fundamentum dominij, etiam in peccatoribus reperitur, 2.10.59. -  Naturale eſt, magis nova, quâm magna mirari, 2.8.94. -  Naturalis ratio non patitur, alterum cum alterius iactura locupletari, 2.8.126. Navarræ Regnum tum alijs cauſis, tum ratione tranſitus denegati, iuſtè à Ferdinando Rege Catholico captum fuit, 2. 20.63. -  Navarræ Regnum Iulius II. Ioanni ut ſchiſmatico ademit, & Regibus Catholicis occupandum conceſsit, 2.22.57. Navarrenſis Regni reſtitutionem quo argumento excuſet Navarrus? 3.5.28. -  Doct. Navarrus teſtatur, ſe nunquã ſcripſiſſe contra iuſtitiam obtentionem Regni Navarræ, 2.20.66. -  Naufragium horrendum, & miſerandũ, quod Indica claſsis circa Habanã paſſa eſt quintâ die Septemb. ann. 1622: 1.7.52. -  Navigandi peritia veterum cum noſtra comparari nequit, 1.12.33. & 1.11.78. -  Navigantes inſanire, aut mori cupere, aut mendicos eſſe, aliqui dixerunt, 1.16. 17. -  Navigantes nublio, aut procelloſo tempore ſyderum obſervatione ſe iuvare non poterant, 1.11.75. -  Navigatio, & navis apud Oneirocriticos bona portendit, 1.8.12. -  Navigatio quẽ olim progreſſum habuerit, cum Claudiano, 1.12.30. -  Navigatio maris Indici iuſtè à noſtris Regibus prohiberi poteſt alijs nationibus, 3.3.70. -  Navigationis in deteſtationem plura, remiſsivè, 1.16.18. -  Navigationis, & commercij navalis utilitas expenditur, 1.8.9. -  Navigationis aliquam peritiam, & certitudinem ex ſyderum obſervatione Phœnices nacti fuerunt, 1.11.74. -  Navigationes, & peregrinationes Hiſpanorum in Novo Orbe admiratione digniſsimæ ſunt, 1.16.10. -  Navigationes, & navigantes ac peregrinantes multis nationibus exoſsi, 1.16.12. Navigationis antiquorum longiſsimæ, remiſsivè, 1.9.45. -  Navigationes in Novum Orbem repetuntur, 1.5.26. -  Navigationes mirandæ Battavorum per mare Graciale, remiſsivè, 1.12.95. -  Navigationes tantùm littorales priſcos exercuiſſe, qui affirment? 1.12.36.37. 38. & 40. -  Navigationes ſine remis veteres nunquã exercebant, 1.12.39. -  Navigationes per altum antiquitus in uſu fuiſſe, quidam tradunt, & earum exẽpla, 1.12.25. & ſeqq. -  Navigationes per altum olim incognitæ erant, 1.11.69. -  Navigationes admirãdæ fortuitò factæ, 1.5.8. -  Navigationes per altum raræ olim, & portenti loco habitæ, 1.12.34. -  Navigationum uſus utiliſsimus, 1.16. 31. -  Navigationes longiſsimæ aliquorum ad Polum Antarcticum, 1.6.8. -  Navigationum priorum ad Novum Orbem audacia, & pericula carminibus exprimuntur, 1.16.33. -  Navis ex India vi ventorum in Germaniæ portum delata, 1.5.12. -  Navis Victoriæ laudes, & memoria, 1.5. 42. -  Navium, & navigationis inventio, & uſus à Noë temporibus initium accepit, 1. 11.70. & 3.3.55. -  Navium forma, Aſtrolabium, & alia nautica inſtrumenta, quibus hodie utimur, ab antiquis ignorabantur, 1.11.72. -  Naves Papyraceæ quæ, & ubi? 1.15. 26. -  Naves in altiſsimis montibus, & longè à mari poſitis aliquando repertæ ſunt, 1. 12.107. -  Naves Commendatoris Loayſæ, & Epiſcopi Placentini poſt Magalianum, fretum ab eo inventum tranſierunt, 1.8.36. -  Naves qui duces perforaverint, aut incenderint, & qui equos, aut ſcalas ademerint, ut milites animoſius pugnarent? 1. 5.31. -  Navigia & merces extraneorum, quæ in mari, vel portubus Novi Orbis reperiuntur, apprehendi, & confiſcari iubentur, 2.25.80. -  Nauta ille, qui dicitur, Columbo notitiam Orbis Novi præ itiſſe, ab Augelis delatus eſſe, ab aliquibus perhibetur, 2. 3.30. -  Nautarum, & maritimorum hominum fera & improba natura eſt, & quare? 3.3. 39. -  Nebulæ planorum Regni Peru, quas vocant Garuas, ad plura utiles ſunt, 1.7. 44. -  Nebuloſa provincia in Regno Georgiorum, & eius mirabilis hiſtoria, 1.1.72. -  Neceſsitate in extrema exiſtenti quilibet tenetur opem ferre, 2.13.81. -  Nechaus Rex Ægypti foſſam ex Nilo ad Rubru mare fodere cœpit, in cuius opere 10020. Ægyptiorum perierunt, 1.8. 56. -  Negligitur, quod communiter poſsidetur, 2.25.59. -  Negatia pluribus commiſſa ſegnius expediuntur, 2.25.57. -  Nemo poteſt venire ad Fidem, niſi Deus traxerit eum, Ioan. 6: 2.17.17. -  Neptunum ob claſſem, quam per mare inſtituit, maris dominum antiquitas fabulatur, 3.3.54. -  Nero irriſus fuit, quòd Iſthmum Peloponeſsi perfodere voluit, 1.8.53. -  Nicanor Rex Syriæ nunquam perficere potuit foſſam, quam ex Caſpio mari ad Euxinum ducere deſtinavit, 1.8.51. -  Nicaraguæ provinciæ deſcriptio, 1.6. 25. -  Nicolaus de Lyra, & alij inter iuſtas belli cauſas idololatriæ punitionem ponunt, 2.13.28. -  Nicolao de Ovando ſummè iniungitur à Regibus Catholicis cura converſionis, & bonæ tractationis Indorum, 3.6. 29. -  Nili origo noſci non poteſt ob æſtum Torridæ Zonæ cum Lucano, 1.11.37. -  Nili origo, & incrementum his ultimis temporibus à Luſitanis detecta, 1.12. 23. -  Nili originis cognitio à veteribus fruſtra tentata, & impoſsibilis reputata, 1. 12.24. -  Nobiles, qui in ſuo famulatu, vel ſatellitio habent homines ſceleratos, ex delictis eorum tenentur, 3.6.87. -  Noë, velut mundi hæres à Deo conſtitutus, qualiter Orbem inter filios diviſit? 1.9.12. -  Noë à veteribus ſub Iani nomine colebatur, & quare etiam Conſuvius, & Chaos mundi diceretur, 1.9.11. -  Noë poſteri brevi tempore nimis aucti, & ſparſi ſunt, 1.10.10. -  Noë plus decem annis per Mediterraneum navigavit, poſterorum ſuorum familias, ſeu Colonias inviſens, 1.10. 12. -  Noë poſteri ſolùm tres antiquas Orbis partes dividiſſe, & habitaſſe leguntur, 1.9. 14. -  Noë poſt diluvium conſtitutus fuit â Deo veluti parens cæterorum hominum, & qualiter illis provincias diviſerit, 1.9.8. -  Nomina qualiter provincijs novè detectis, aut ſubactis imponi ſoleant, 1.13. 53. -  Nomina locorum, & provinciarum facilè inverti, & mutari ſolent, 1.13.9. -  Nomina ſuarum urbium, & provinciarum ſolent duces ad extraneas à ſe detectas transferre, 1.6.30. -  Nominum ſimilitudo, aut affinitas ad alicuius rei identitatem probandam fallaciſsima eſt, 1.13.44. -  Norte eſt nomen Belgicum, & ſignificat Septentrionem, 1.8.26. -  Nova quæque & repentè conſpecta, quãvis puſilla ſint, communiter admirationem incutiunt, & de cœlo miſſa credantur cum Seneca, & Tertull. 2.8.93. -  Nova Francia, 1.6.21. -  Nova multa videri, quæ iam olim in uſu fuerunt, 1.12.6. -  Novarum rerum ſtudium, & experimentum laudatur, 1.16.21. -  Novæ Hiſpaniæ Indi magna ex parte duabus peſtibus abſumpti ſunt, 3.6. 65. -  Novæ Hiſpaniæ provinciæ deſcriptio, & cur ita dicta? 1.6.29. -  Novæ terrę, & inſulæ repertæ ſunt in Oceano Septentrionali, 1.12.91. -  Novæ Galleciæ, Mechoacan, Guaxacæ, & Tlaſcalæ provinciæ deſcribuntur, & Cancellariam habent, 1.6.31. -  Novellæ Theodoſ. & Valent. notabilia verba expenduntur, 2.16.61. -  Novi Orbis temperies, & amœnitas deſcribitur, & comparatur Tempe, aut campis Eliſijs ſecundùm Acoſtam, 1.7. 11. -  Novi Orbis ſcientiam habuiſſe qui & Antipodum, 1.12.63. Et reſpondentur, num. 70. -  Novi Orbis incolas eoſdem eſſe, ac Hyperboreos tradit Goropius, 1.12.51. Sed reijcitur num. 60. -  Novi Orbis feracitas, & ubertas præfertur Aſiæ, & Indiæ Oriental. ſecundùm Maiolum, 1.7.30. -  Novi Orbis excellentias cur Auctor notare voluerit? 1.7.2. -  Novi Orbis provinciæ, ut plurimum, amœniſsimæ, & temperatiſsimæ ſunt, 1. 7.3. -  Novi Orbis arbores toto anno frondent, & virent, 1.7.29. -  Novi Orbis ingens, & quæſtuoſa detectio ex parvis initijs proceſsit, 1.5.16. -  Novi Orbis regiones, & provinciæ non erant vacuę, & deſertæ quando ab Hiſpanis detectæ ſunt, 2.6.63. -  Novi Orbis converſio, per Hiſpanos facta, verè, & propriè annuntiata videri poteſt per Iſaîam cap. 18. ut affirmant plures, quamvis aliqui refragentur, 1.15. 23. -  Novi Orbis acquiſitionis, & retentionis tituli à præſtantiſsimis Hiſpaniæ I. C. tractari debuiſſent, 2.1.44. -  Novi Orbis mentionem, & notitiam in ſacris Litteris reperiri aliqui tradũt, 1.13.1. -  Novi Orbis inventio, & cõverſio adumbrari debuit à Prophetis, cùm fuerit res ita notabilis, & ad progreſſum Evangelicæ hiſtoriæ maximè pertinens, 1.15.4. -  Novi Orbis plures regiones titulo iuſti belli Hiſpanorum Regum effectæ ſunt, 2. 6.28. -  Novi Orbis conquiſitionem Divina providentia per Hiſpanię Reges factã agnoſcit Benzonius: quoniam Indi aliter ad Evangelij doctrinam diſponi nõ poſſent, 2.16.50. -  Novi Orbis ad Fidem Catholicam converſio fieri cœpit, quando plures hæretici ab ea diſcedebant, 1.16.79. -  Novi Orbis in acquiſitione multa multi ſanctè, & religioſè operati ſunt, 3.6.99. -  Novi Orbis imperium, & converſionem Hiſpanis Deus reſervare, & concedere voluiſſe, multis prodigijs, & oſtentis prædictum fuit, 2.2.41. & 47. -  Novi Orbis detectionem, & acquiſitionem divinitus fuiſſe operatam ex prævijs diſpoſitionibus viri graviſsimi coniecturantur, 2.3.26. -  Novus Orbis ferè in omnibus antiquum excellit, 1.7.14. -  Novus Orbis à multis inſula eſſe dicitur, 1.8.21. -  Novus Orbis aliquando antiquis cognitus, & poſteà ignoratus, ac denuo à Columbo repertus, 1.12.5. -  Novus Orbis intra breve ſpatium terræ habet varia temperamenta, 1.7.41. -  Novus Orbis hodie excellẽtior eſt, cùm ultra proprios fructus, & animalia, quibus anteà abundabat, reliqua ab Hiſpanis allata poſsideat, & uberrimè reddat, 1.7.22. -  Novum Orbem agnoviſſe videtur Lucian. Plutarch. & Avîtus, 1.12.64. & eis reſpondetur, num 71. & 72. -  Novus Orbis. Vide alia verbo India, & verb. Orbis Novus, & America. -  Novi Regni Granatenſis deſcriptio, & Cancellaria, ac Metropolis, 1.6.40. -  Novum nihil eſt hodie, quod antea non præceſſerit, 1.12.4. & 10. -  Novum nihil ſub Sole proverbium, qualiter accipiatur? 1.12.12. -  Numen aliquod ſuperius eſſe, quo hæc inferiora regantur, nemo ſanus negare poteſt, 2.15.30. -  O -  Obrizum aurum poteſt deduci ex voce Græca, quæ ſincerum, & purum ſignificat ſecundùm Plinium, vel à calore obradiante ſecundùm Hieron. & Iſidor. 1.13.37. -  Obrizum aurum ſecundùm plures dicitur quaſi Ophirizeũ, ideſt à regione Ophir deductum, 1.13.34. -  Obruſa vox Latinis ſignificat probationẽ, vel expurgationem auri, & inde dicitur obrizum, 1.13.38. -  Obſervantia ſubſecuta habetur pro lege, & de viribus, & effectibus obſervantiæ, 2. 24.84. -  Obſervantia declaratoria non requirit præſcriptionem, nec plures actus, 2.24.88. -  Obſervantia interpretativa legũ, aut privilegiorum magnam vim habet, 3.1.25. -  Obſervatum quod diu fuit, cẽſetur prius ita diſpoſitum, & ordinatũ fuiſſe, 2.24.86. -  Occaſio in tempore arrepta omnia ferè mundi Imperia peperit, 3.4.49. -  Occaſione diligenter utendum Politici docent, & eam Aquilæ ſimilem Nicephor. facit, 3.4.51. -  Occultator alienę laudis furi par eſt, 1.5.3. -  Occupationis primæ alicuius rei titulus omnibus alijs acquiſitionis modis antiquior, & excellẽtior eſt ſecundùm Ariſtot. Cicer. & alios, 2.6.14. -  Oceani navigatio ultra fretum Herculeũ olim minus periculoſa, & quare? 1.11.67. -  Oceani utriuſque commerica hodie quâ viâ ineantur, 1.8.47. -  Oceani propria ſedes eſt in Meridie, 1.8. 20. -  Oceani etymologia, 1.8.1. -  Oceanum innavigabilẽ eſſe veteres crediderunt, & loca Nazianz. Origen. & Cicer. 1.11.47.49. 50. & 51. -  Oceanus Atlanticus, ſive del Norte, qualiter coëat cum Oceano Auſtrali, ſive del Sur. 1.8.34. -  Oceanus veteribus inacceſſus poſt Colũbi ad Novum Orbem navigationes miraculo quodam mitis, facilis, & navigabilis redditus eſſe videtur, 2.4.31. -  Oceanus Atlanticus cur ita appelletur? 1.4.34. -  Oceanus Auſtralis, ſive del Sur quis, & unde dicatur? 1.8.27. -  Oceanus in ſacra Pagina ſumi ſolet pro fine totius Orbis, 1.11.53. -  Oceanus terram cingit, non terra Oceanum, 1.8.2. -  Oceanus terram omnem quaſi inſulam coronare, cingere, ambire, concludere, & circumfluere dicitur, 1.8.3. -  Oceanus Atlanticus multis ſæculis innavigabilis indicatus fuit, 1.4.26. -  Oceanus Atlanticus quis & unde dicatur? & quare etiam Borealis, & del Norte dicatur? 1.8.25. -  Oculi dum ſpectant læſos, læduntur & ipſi, ex Ovidio, 2.19.88. -  Officia duo quando invicem coniunguntur, utrumque retinet iura ſua, 2.21.11. -  Oliverius Vãdemort Battavus varijs fortunæ caſibus iactatus, poſt traiectum fretũ Magallanicum, in Amſterdamum redijt, & etiam Guilhelmus Schoaten. 1.8.40. -  Oloberæ veſtes, ideſt Olobrizæ, in Rub. & in l. temperent. C. de veſt. olobr. quæ? & aliæ emendantur, 1.13.35. -  Omne quod non eſt ex Fide, peccatum eſſe, qualiter accipiatur? 2.10.30. -  Omnia ſuis conveniunt temporibus, 2. 11.24. -  Omnibus quod naſcitur, induſtriæ præmium eſt, 2.6.16. -  Omnipotentiæ Divinæ nihil occultum eſt aut inacceſſum, 1.14.67. -  Opera plurima ingentia, & laborioſa hominum arte, & induſtriâ confecta remiſsivè, 1.8.76. -  Opera Dei velle mutare, vel emendare piaculum eſt, 1.8.57. -  Operis huius inſtitutũ proponitur, 1.1.1. -  Operis deformitas non attenditur, quando fuit recta intentio, & finis operantis, 3. 6.96. -  Ophira Regio ubinam eſſet, varijs opinionibus decertatur, quæ breviter referuntur, 1.13.27. -  Ophiram qui in Novo Orbe cõſtituunt, leviſsimis coniecturis ducuntur, 1.13.43. -  Ophiram regionem qui in Novo Orbe conſtituũt, communiter à viris doctiſsimis reprobantur, 1.13.16. -  Ophir Regio nullatenus pertinet ad Novum Orbem, 1.13.23. -  Ophir Regio propriè pertinet ad Indias Orientales 1.13.29. -  Ohir Regio ſecundùm Montanum, & alios eſt eadem cum Mexicana, & Peruana Novi Orbis, 1.13.4. -  Opinio affirmativa, & negativa in articulo debellationis Indorum ob idololatriam, & vitia contra naturam, anceps, & problematica eſt, 2.15.1. -  Opinio erronea aliquorum, qui Indos ſervos effici poſſe putarunt, plura damni generavit, 3.7.2. -  Opinio Ioſeph Acoſtæ, & Domin. Bañez examinatur, 2.15.20. -  Opinio antiqua, & generalis habetur pro veritate, 3.2.46. -  Opinio communis Doctorum, ab Eccleſia ſecuta, ſufficit ad dandam iuriſdictionẽ, licèt falſa ſit, 3.2.39. -  Opinio quæ magis favet Eccleſiæ, & piæ cauſæ, in dubio ſequenda eſt, 2.24.38. -  Opinio, quæ abſolutè imperium, & dominium infidelium negat, magis vera, & Catholica appellatur à Doct. Marta, & alijs, 2 10.10. -  Opinio, quæ favet poteſtati clavium, prævalet non faventibus, 2.24.39. -  Opinionem affirmativam in propoſita temporalis poteſtatis Romani Pontificis quæſtione Auctor, ut veriorem & communiorem, amplectitur, 2.23.50. -  Opinionum aliquam probare non ſufficit, niſi contrarijs ſatisfiat, 1.12.1. -  Opinionum diverſitas ubi adeſt, ſecurè quis probabiliorem ſequi poteſt, imò & probabilem, ut multi opinantur, 3.2.38. -  Opiniones ubi ſunt variæ vel dubiæ, poſt factum poteſt quis ſequi eam quæ ſibi favet, 3.1.11. -  Oppidis ab ope mutua nomen inditum fuit, 2.9.41. -  Oracula plura perpenduntur, quæ Chriſti Domini adventum, & Fidem gentibus annuntiaſſe videntur, 1.14.39. -  Oracula idolorum, quæ gentibus Chriſti adventum annutiarunt, ab eis intellecta non fuerunt, 1.14.83. -  Oracula aliqua recenſentur, teſtantia, Chriſti adventu gẽtium idôla obmutuiſſe, 2.13.38. -  Oratio, quam Eccleſia pro infidelibus facit, arguit, cos verum dominium non habêre, 2.11.9. -  Orbis Novus ubi antiquo coniungi, aut proximus eſſe credatur, 1.10.22. -  Orbis Novus ſupra Floridã creditur extendi ad Polum Arcticum uſque ad Crotlãdiam, Lappiam, & Noruegam, 1.10.23. -  Orbis Novus ex parte Poli Antarctici ultra fretum Magallani plures Regiones nondum detectas habêre creditur, 1.10.26. -  Orbis Novus per aliquam partem eſt antiquo coniunctus, aut vicinus, 1.10.2. -  Orbis Novus per aliquam partem eſt antiquo coniunctus, aut vicinus, 1. 10 2. -  Orbis Novus undique Oceano Atlantico, & Auſtrali abluitur, & maritimis commoditatibus gaudet, 1.8.15. -  Orbis Novus à multis vocantur Indiæ Occidentales, & quare? 1.4.51. -  Orbis Novus an antiquis ullo modo cognitus fuerit? 1.11.1. -  Orbis Novus dividitur communitur in duas peninſulas, tenui iſthmo diſtinctas, & qualiter illæ appellentur, 1.6.6. -  Orbis univerſus quot gradus, & leucas contineat; & quot Orbis Novus Indiarum Occidentalium, 1.4.55. -  Orbis Novus videtur exprimere cordis figuram ſecundùm Acoſtam, 1.6.5. -  Orbis Novi dominatio hodie à noſtris Regibus ſine peccato deſeri non poterit, 3.5.2. -  Orbis Novi iuſta acquiſitio, concurrẽte cum alijs titulis conceſsione Pontificis, in dubium vocari non poteſt, 2.24.13. -  Orbis Novi cõquiſitio multis ac magnis conſilijs præcedentibus inita fuit, 3.2.1. -  Orbis Novi detectio, & converſio Prophetarum vaticinijs prænuntiata videtur, 1.15.1. -  Orbis Novi detectio, & converſio ab Hiſpanis magis ob zelũ Religionis, quàm ob divitiarum cupiditatem operata eſt, 2. 3.60. -  Orbis Novi notitia ſi aliqua fuit apud antiquos, poſtea in totum evanuit, 1.11.4. -  Orbis Novi peninſulæ Septentrionalis, & Meridionalis lõgitudo, & latitudo, quæ? ſecundùm vaarios Auctores, quorum dicta referuntur, 1.6.7. -  Orbis Novi ſitus, diviſio, & deſcriptio generaliter proponitur, & plures Auctores qui de ea agunt, recenſentur, 1.6.4. -  Orbis olim cogniti partes Europa ſcilicet, Aſia, & Africa de pricipatu contedebant, 1.7.13. -  Orbis partes antiqui quâ ratione diviſerint? 1.1.24. -  Orbis partium nomina unde? & ſitus provinciæ hiſtoria, mores, & excellentiæ, remiſsivè, 1.1.26. -  Orbis univerſi partes, non tantùm peninſulæ, ſed inſulæ à veteribus dicebantur, 1. 8.23. -  Orbis etymologia à rotunditate, 1.11. 16. -  Orbem Deus ſubiecit rationabili creaturæ, 2.10.49. -  Orbem terrarum qualiter dividat Gerar. Mercator, poſt Americæ detectionem, 1.4.54. -  Orbem Novum pleno iure Catholicis Hiſpaniæ Regibus à Pontifice datum, qui tradant? 2.24.20. -  Orbem Novum aliqui appellant terram Sanctæ Crucis, 1.4.39. -  Orbem Novum non fuiſſe antiquis ſæculis cognitum, plurimis argumentis Auctor evincit, 1.11.8. -  Orbis Novus. Vide alia ſup. verb. America, & verb. Novus Orbis, & verb. India. -  Ordo principandi eſt beneficium naturæ ex ſententia Ariſtot. 2.10.50. -  Oriens, & Occidens quid? 1.1.17. -  Orientis, & Occidentis termini, & cœlià terra diſtantia in ſacra Scriptura, & alijs Auctoribus hyperbolicè ponũtur, 1.16. 55. -  Originem Regnorum inſpiciendam eſſe, & vitioſam ſemper nocêre aliqui dicunt, & qualiter intelligendi ſint? 3.4.41. & 42. -  Ormucij Regnum in confinibus Perſiæ à Luſitanis captum, & eius emporij celebritas, 1.3.46. -  Ortus ab Occaſu longius diſtat, quàm cœlum à terra, 1.16.57. -  Othonis Frinſingenſis dubitatio diluitur, dum quærit, an antiqua humiliatio, vel hodierna exaltatio Eccleſiæ magis cõveniat? 2.22.63. -  Ovaſis, ſive Oaſis inſula, & pœna deportationis in eam, 1.4.25. -  Ovidij elegans locus, de inſulis mari ſubmerſis, 1.4.18. -  Ovidij carmina de Rom. Imperio loquẽtia, verius Hiſpano adaptari, 1.16.67. -  Ovium nomine, quæ Petro à Chriſto cõmiſſæ ſunt, fideles tantùm intelliguntur, 2. 23.17. -  Ovium nomine apud D. Ioan. infideles etiam deſignantur, & qualiter ij ad Eccleſiam pertineant? 2.23.142. -  Oves duæ in Novo Orbe intra decem annos quadraginta mille uni domino reddiderunt, 1.7.39. -  P -  Pagani in iure dicuntur quotquot à militia erant immunes, & liberi, 2.19.77. -  Paganorum nomen unde? & quare olim Gentilibus datum fuerit, latè diſcutitur, 2. 19.76. -  Panamæ, & Portusbelli urbes ſunt veluti emporia cõmercij Americę Septentrionalis, & habent Cancellariam, 1.6.37. -  Panamenſis provinciæ, ſive Terræfirmæ deſcriptio, & cur dicta, Caſtilla del ora, 1. 6.35. -  Panicus terror qualis eſſet? & plura de eo, 2.4.72. -  Pannonicarum legionum mirabilis caſus ex Lunæ eclypſi contingens verbis Cornelij Taciti recenſetur, 2.8.103. -  Papania Motezumæ Soror mortua revixit. & ei ſuum interitum, & Hiſpanorum adventum prænuntiavit, 2.2.57. -  Papa ut paſtor debet omnia, quæ impediunt Fidei conſervationem, & progreſſum ſubmovêre, 3.5.24. -  Papa eſt velut præcipuus motor converſionis infidelium: & Reges ſunt velut organa, & inſtrumenta, 2.25.46. -  Papa, etiam cùm utitur plenitudine poteſtatis, Cardinalium conſilium requirere debet, 2.24.93. -  Papa maior eſt adminiſtratione Paulo, & contra eum rectè diſpẽſare poteſt in ijs, quæ Fidei non ſunt, 2.11.25. -  Papæ auctoritas maior eſt, quàm Sanctorum, 2.24.70. -  Papa quod aliquid inutiliter, aut fruſtratoriè faciat, aſſerere, temerarium eſt, 2.24. 58. -  Papa ex ſententia D. Pauli etiam Angelos iudicabit, & hoc qualiter accipiatur? 2. 23.78. -  Papa diverſo modo officio ſuo uti debet inter fideles, & inter infideles, 2.23.19. -  Papa omnes mortales habet ſubditos, & eſt omnia, & ſuper omnia, 2.10.23. -  Papa, & Collegium Cardinalium etiam in ijs, quæ ad mores pertinent, errare poſſe non videntur, 3.2.36. -  Papa appellatur Imperator, & Princeps Principum, & culmen omnium dignitatu, 2.24.50. -  Papa, vel quilibet alius Princeps ſupremus non poſſunt auferre, nec mutare dominia iure gentium quæſita, ſine iuſta cauſa, 2.24.4. -  Papa eſt iudex Principum nõ recognoſcentium ſuperiorem, maximè ratione peccati, 2.22.52. -  Papa quod unus fecit, & multò magis, quod plures facere conſueverunt, probare debemus, 2.24.70. -  Papa non niſi ex iuſta, & gravi cauſa exercêre ſolet, & debet poteſtatem temporalem quam habet ſuper Reges, & Principes etiam infideles, 2.24.2. & 6. -  Papa eſt totius Orbis Monarcha, cauſa cauſarum, omnia, & ſuper omnia, 2.23. 74. -  Papa quod approbat, vel reprobat, omnes ſequi tenentur, 2.24.25. -  Papa regulariter, etiam in temporalibus, habet auctoritatem, Imperatores verò, & Reges poteſtatem, & exercitium, 2. 23.167. -  Papa poteſt pro arbitrio ſuo diſponere modum, formam converſionis infideliũ, 2.25.45. -  Papa quod facit, videtur facere ut Deus, 2.23.76. & 24.64. -  Papa recuſari non poteſt, nec ab eius ſententia appellari, 2.24.63. -  Papa ubi gladio materiali uti opus eſt, illum non ſuâ ſed aliorum Principum fidelium manu exercere debet, 2. 24 44. -  Papa fecit, ergo potuit, valet conſequentia, 3.3.32. -  Papa eſt fons iuſtitæ, & in eo ineſt ſumma perfectio, & ſapientia, 2.24.42. -  Papa, ſi nolit, non tenetur de neceſsitate Cardinalium conſilium petere, 2.24. 102. -  Papa ex ſententia D. Thomæ utriuſque poteſtatis apicem tenet, 2.23.122. -  Papa ex opinione Scoti Vicarius eſt Chriſti etiam in quantum fuit Dominus mundi, 2.23.109. -  Papa poteſt Princeps apoſtatantes privare dominio, quod habent ſupra fideles, 3. 5.21. -  Papa tanquam Vicarius Chriſti non ſolùm terræ, ſed maris etiam concedendi poteſtatem habet, 3.3.31. -  Papa eſt præcipuus Cæſar, & Princeps Regum terræ, & ſupra omnem iuriſdictionem, 2.22.53. -  Papa etiam ubi ſolus aliquid ſtatuit in genere morum pro univerſa Eccleſia, errare non poteſt, 3.2.37. -  Papam non habêre iuriſdictionem temporalem niſi indirectè, & in ordine ad ſpiritualia, multi opinantur, 2.22.40. -  Papam poſſe temporalem dominationẽ, & iuriſdictionem in Regnis infideliũ exercêre, inde multi probant, quòd ſæpius eâ uſus ſit, 2.24.76. -  Papæ iuriſdictionem temporalem in toto Orbe nullibi probari, plures affirmant, 2.23.15. -  Papæ de poteſtate, & dignitate varij extant tractatus, & encomia, 2.23.73. -  Papæ auctoritas non poteſt peccatũ permittere, neque ab eo excuſare, 3.6.73. -  Papæ poteſtatem in dubium vocare, ſacrilegij inſtar eſſe videtur, 2.23.72. -  Papæ facta in dubiũ vocari non debent, 2.24.52. -  Papæ contra ſupremam poteſtatem nulla currit præſcriptio, 2.24.104. -  Papæ nullus poteſt dicere, cur ita facis? 2.23.75. -  Papæ auctoritati, & poteſtati detrahere, iniuſtum eſt, 2.24.53. -  Papæ pro ſententijs, & declarationibus ſemper præſumendum eſt, 2.24.41. -  Papæ, & Pontificis nominis etymologia, 2.23.85. -  Papæ qui negant exercitium temporalis iuriſdictionis vel imperium ab Eccleſia pendere, hæretici â multis cenſentur, 2.22. 24. -  Papæ qui mentitur, Deo mentiri videtur, 2.23.77. -  Papæ deciſionibus & declarationibus ſtare debemus, licèt totus mundus ſentiat contra eum, 2.24.43. -  Papæ una ſola ſententia, & declaratio generaliter prolata facit ius in ſimilibus cauſis, 2.24.36. -  Papæ poteſtarem non extendi ad infideles, qui nunquam de Eccleſiæ gremio fuerunt, multi Doctores tenent, qui latiſsimè recenſentur, 2.23.2. -  Papæ nomen olim inferioribus etiã Epiſcopis applicari ſolitum, quando proprium Pontificis Romani fieri cœperit? 2.23.86. -  Papæ nullam omnino iuriſdictionem tẽporalem hæretici concedunt, qui damnantur, & convincuntur, 2.22.4. -  Papæ ſubeſſe non minuit ius ſuperioritatis, & ipſe omnem, quam habet Eccleſia, transfert in Regnis, quæ in feudum concedit, 3.1.73. -  Papæ. Vidæ alia verb. Pontifex, & verb. Romanus Pontifex. -  Parabola Evangelij Lucæ 14. de patre familias, non ſolùm vocantis, ſed etiam cõpellentis deſignat coactionem, quâ Eccleſia hodie uti poteſt in converſione infidelium, 2.16.95. -  Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias & intrare compellentis, quos ultimo loco vocaverat, multifariè cum ſanctis Patribus explicatur, 2.19.54. -  Paradiſus voluptatis in Orientali India poſitus dicitur, 1.2.5. -  Paradiſus terrenalis creditur fuiſſe in inſula Zeilan, 1.3.40. -  Paradiſi locus ubi ſit, incertum eſt, & Deus occultum eſſe voluit, 1.7.10. -  Paradiſi locum ſub æquatore poſitum, multi ſenſerunt, 1.7.8. -  Paramus iuſtam cauſam, & prudentum arbitrio diſcuſſam requirit ad exercitium temporalis iuriſdictionis Papæ, 2. 24 8. -  Parthia olim generale nomen erat, & univerſas ferè nationes Aſiæ denotabat, 1. 2.35. -  Paruaijm dictio an verè in Scriptura reperiatur, & quid ſignificet, 1.13. 45. -  Paruaijm dictio, quâ utitur ſacra Pagina, eſt dualis, & duplex Peru ſignificare videtur, 1.13.8. -  Parvuli, & furioſi nihil à ſervis differre videntur, iuxta ſententiam D. Pauli, 2. 9.50. -  Paſcere in ſacra Scriptura ſæpè idem ſignificat, quod gubernare, 2.23.143. -  Pater filio venerandum quoddam ſimulacrum videri debet, 2.17.30. -  Pater infidelis, ſi velit occidere filium parvulum, ne baptizetur, quilibet ei reſiſtere poteſt, 2.13.14. -  Pater infidelis ſi moriatur, an poſsit eius filius parvulus baptizari invitâ matre, vel invitis tutoribus? & quid ſi adſit avus paternus? 2.17.32. -  Patria propria unicuique præſtantior alijs videtur, 1.16.1. -  Patriæ amor quàm dulcis, & potens ſit? 1.16.2. -  Patriam interdum negligere expedit, ut ſapientiam quis poſsit acquirere, cum Caſſiodoro, & Lipſio, 1.16.28. -  Paulini carmina de laude, & finibus Regni Hiſpani propheticè ſcripta videntur, 1.16.61. -  Paulus Oroſius explicatur, dum infames eſcas humanæ carnis eſum appellat. 2. 12.47. -  P. Paulus Ioſeph ab Arriaga Societatis Ieſu laudatur, & eius exitus refertur, 1.7.53. -  Paulus III. Roman. Pontific. pijſsimam conſtitutionem edidit pro capacitate, & libertate Indorum, cuius littera refertur, 2.8.77. & 79. -  Pauli III. reſcriptum pro libertate Indorum expenditur, 3.7.54. -  Pauli III. Bulla Indis quamvis infidelibus ſua bona conſervanda eſſe ſtatuit, 2. 10.47. -  Pauli III. Motus proprius expenditur circa bona, & tractationem Iudæorum, & infidelium, qui ad Fidem convertuntur, 2. 10.74. -  Pauli Burgenſis prædictio de converſione Novi Orbis, 1.15.30. -  D. Pauli ad Roman. 14. locus: Omne quod non eſt ex Fide, &c. explicatur, 2. 11.53. -  D. Pauli ad Roman. 14. locus expenditur, 2.14.17. -  D. Paulus ad Roman. 1. dignos morte dicit eos, qui idololatriam non vindicant, 2.13.31. -  D. Pauli locus ad Romanos 10: Quomodo credent, niſi audiant? &c. exponitur, 2.10.79. -  D. Pauli locus ad Roman, 10. expenditur, 2.16.21. -  D. Paul. ad Roman. 28. & in alijs locis de Divina inſpiratione tractantibus expenditur, 2.3.4. -  D. Pauli locus ad Timot. & Ierem. 1. 24. de inſtantia prædicationis Fidei expenditur, 2.19.58. -  D. Pauli ſeries, & paraphraſis epiſt. 1. ad Corinth. proponitur, 2.15.48. -  D. Pauli locus 1. Corinth. cap. 6. explicatur, 2.10.39. -  D. Pauli locus 1. Corinth. 5: De ijs qui foris ſunt, explicatur, 2.23.140. -  D. Pauli locus 1. Corinth. 5: Quid enim mihi de ijs, qui foris ſunt, iudicare? de infidelibus exponitur a D. Hieronymo, Anſelmo, Athanaſ. Thoma, & alijs, 2.14.21. 23. & 27. -  D. Paul. 1. Corinth. 5. & ad Theſſalon. 4: De ijs qui foris ſunt, ideſt, infidelibus, iudicare vetat, 1.17.47. -  D. Pauli, & alia Scripturæ loca, quæ Dominis & Principibus infidelibus obediendum eſſe dicunt, qualiter accipiantur? 2.11.22. -  D. Paul. ad Galat. 4. dum inquit, eos, qui ad novam legem pertinent, filios liberæ eſſe, qualiter accipiatur? 2.17.19. -  D. Paulus ad Eccleſiam Dei venire coactus eſt, & plus cæteris in ea profuit, 2.16. 101. -  D. Paulus ad Hebræos 6. verſ. 7. qualiter Chriſti dominium inſinuare videtur? 2.23. 96. -  D. Paulus ad Philipp. 1. verſ. 18. quid ſenſerit, dum ait, ſe gaudêre, ſive per veritatem, ſive per occaſionem Chriſtus anuntietur. 2.18.36. -  D. Paulus 1. Corinth. 5. nullam omnino iuriſdictionem Eccleſiæ adverſus infideles concedere videtur, 2.23.20. -  D. Paulus quo tempore ſcripſerit epiſtolas ad Roman. & Coloſſenſes? 1.14.9. -  D. Paulus in Hiſpania prædicavit, & D. Petrus, 1.14.37. -  D. Paulus in multis Orbis partibus Evãgelium annuntiavit, 1.14.27. -  D. Paulus multa in ſe paſſum dicit, pro lege Dei promulganda, 3.7.21. -  Pax ſumma erat in toto Orbe tempore Nativitatis Chriſti, & ad hoc prophetiæ aliquæ Oſeæ, Michææ, & Iſaîæ expenduntur, 2.17.80. -  Pax nõ poteſt placêre ijs, quibus immodica cupiditas eſt, 3.6.20. -  Pax citra ullum ſcandalum promittitur diligentibus legem Dei, Pſam. 118.3.8.20. -  Pax, quæ erga Indos exercetur, nõ debet cum bello de crudelitate certare, 3.8.31. -  Pax inter Principes, quantumvis pios & Chriſtianos, conſervari non poſſet, ſi promiſcuè in eandem converſionem, & cõquiſitionem intenderent, 2.25.47. -  Pacis deſcriptio ab Iſaîa tradita de gladijs, & lanceis in vomeres, & faices cõverſis elegantiſsima eſt, & alijs locis ſimilibus exornatur, 2.17.83. -  Peccare quis poteſt faciendo bonâ intẽtione rem limitam, quæ ſibi non competit, aut in ea excedendo, 3.6.75. -  Peccata & iniuriæ hominibus factæ non ſolùm privatorum, verùm & multorũ Regnorum cladem attulerunt, 3.8.38. -  Peccata videntur clamorem habêre, quo Deum ad punitionem vocant, 2.13.58. -  Peccata numerantur, quæ Deus acerbiſſimè punire ſolet, etiam ſi ea uſque ad certã metam, vel periodum diſsimulaverit, cum Benedicto Pererio, 2.13.64. -  Peccata contra naturam qui extirpant, Deo ſervire videntur, 2.13.9. -  Peccata omnia legi, ſive rationi naturali repugnant, & ſic contra naturam eſſe vidẽtur, 2.14.32. -  Peccata, quæ in Dei iniuriam, & contemptum tendunt, non poſſumus impunita relinquere, 2.13.49. -  Peccatum, ſi quod fuit in primis ad Indos expeditionibus, Regibus noſtris imputari non debet, 3.6.26. -  Peccatum quantumvis veniale quis committere non debet, etiam propter lucrandas omnes animas mundi, 2.19.13. -  Pecuniæ obediunt omnia, 3.6.17. -  Pedonis carmina elegantiſsima apud Senecam, Oceanum mundi finem eſſe tradentis, 1.12.79. -  Peguſsiani, & Sianitæ dicuntur à cane quodam, cum muliere rem habente originẽ ducere, 1.9.43. -  Peguſij dicuntur trahere originem à Iudæis, damnatis à Salomone ad Ophirinas auri fodinas, 1.13.31. -  Pœna tolerabilior eſt, vivere non poſſe, quàm ſcire, 2.7.24. -  Pœna ſine culpa eſſe nõ poteſt, 2.10.76. -  Pœna omnis non tam ad delictum pertinet, quàm ad exemplum, 2.15.57. -  Pœnarum, & ſuppliciorum impoſitio quo fine & intentione fieri debeat? 2.15. 56. -  Pepecornus Iudæus converſus multa flagitia admiſit, & carmina de eo Vlrichi ab Huten, 2.19.95. -  Peponum inſulæ Hiſpaniolæ mira fertilitas, 1.7.24. -  Peregrinationum utilitas maxima eſſe ſolet remiſsivè, 1.16.26. -  Perfectum eſt, quod ex omnibus ſuis partibus conſtat, 1.1.5. -  Pericula undique hominibus imminent, ut Deum timeant, 1.7.77. -  Permittimus quod non approbamus, aliudq́ue eſt præcipere, aliud permittere, 2.11.21. -  Perſarum Reges nihil ſine conſilio ſapientum faciebant, 3.2.12. -  Perſarum Reges aquam, & terram ex omnibus fluvijs, & provincijs ærario ſuo inferri iubebant, ut Imperij ſui magnitudinem oſtenderent, 1.16.58. -  Perſecutio Chriſtianorum, Ieroſolymis facta, cauſa fuit, ut faciliùs per totum Orbem Evangelium diffunderetur, 2.18.26. -  Perſona una, quæ habet duas, vel plures dignitates diſtinctas, vices diverſarum perſonarum gerere poteſt, 2.21.7. Et exempla huius doctrinæ, num. 9. -  Perſonæ duæ quando repræſentantur in eodem ſubiecto, una poteſt iuvare alterã, 2.21.12. -  Peru, vel Piru nominis variæ cauſæ, ſive etymologiæ referuntur, 1.13.47.49. 50. 51. & 52. -  Peru, vel Piru nomen novum eſt in his Regionibus Occidentalibus, & quas comprehendat? 1.13.46. -  Peru in Regno plura nomina reperiuntur affinia nomini Ophir, 1.13.10. -  Peru, vel Piru vox, multis videtur eadem cum Ophir, aut certè maximè cum illa colludere, 1.13.7. -  Peruana in Regione non reperiũtur ea, quę ex Ophira ad Salomonem aſportabantur, 1.13.24. -  Peruani Indi, etiam poſt Incarum imperium utebantur ſacrificijs hominum, virginum, & infantium, præſertim in Regum inauguratione, aut ſepultura, 2.12.59. -  Peruani Regni deſcriptio, & longitudo, 1.6.42. -  Peruani Indi omnes ſe Regum noſtrorum dominationi ſubiacêre velle, publicis inſtrumentis teſtati ſunt, 3.4.34. -  Peruani Regni planities, vulſò: Los llanos del Peru, olim erant mare, 1.4.21. -  Peruani chordis verſicoloribus multis modis diſtinctis pro litteris utebantur, & Arithmeticam ſuo modo peritiſsimè callebant, 2.8.97. -  Peruano in Regno multa vaticinia, prodigia, & oſtenta, Hiſpanorum adventum, & dominationem prænuntiarunt, & quæ illa? 2.2.65. -  Petitio ſola gratiæ, aut privilegij non inducit proprij iuris renuntiationem, 3. 1.63. -  Petrus Malferitus ſecurè defendit Roman. Pontificem poſſe pleno iure Chriſtianis concedere terram infidelium, 3.1.16. -  Petrus Malferitus ſcripſit reſponſum Apologeticum pro iuſtitia debellationis Indorum, 2.1.31. -  Petrus Candia unus ex ſocijs Franciſci Pizarri Crucis ſigno Tumbecinorum inſidias & ferociſsimum leonem, & tigrim ſuperavit, 2.4.57. -  Petrus Alvarez Capralis ingentem claſſem in Indiam ducit, 1.3.31. -  Petrus Fernandez de Quiros ſcripſit latiſsima commentaria de ſuis navigationibus in inſulas Salomonis, & alijs perigrinationibus, quę Auctori communicavit eius filius D. Franciſcus de Quiros inſignis Mathematicus, & Coſmographus, 1.6.67. -  Lic. Petrus Ruiz Bejaranus Regius Senator in Argentina Cancellaria laudatur, 1.9.75. -  Lic. Petrus Fernan. Navarrete Regius Secretarius citatur, & laudatur, 2.19.93. & alibi. -  Petrus Gilkenius Menchacæ opinionem exprofeſſo impugnat, & damnat. 3. 3.17. -  B. Fr. Petrus à Corduba qualiter dæmonem apud Cumanenſes convicerit, & eiecerit? 2.4.91. -  B. Fr. Petrus a Corduba, & eius ſocius miraculosè ab Indorum inſidijs liberantur, & mare crucibus innixi traijciunt, 2.5.31. -  Excellentiſs. Dom. D. Petrus â Toleto Villæ-francę Marchio laudatur, & magnanimum eius factum, & dictum coram Rege Galliæ ſuper Navarræ obtentione, & defenſione refertur, 2.20. 69 -  D. Petrus Chryſolog. omnem Chriſti poteſtatem & dominationem in Eccleſiam translatam fatetur, 2.23.110. -  D. Petrus qualiter miſerit Martialem, & ſocios ad prædicandum in Germaniam, & D. Gregorius Melitum, Auguſtinum, & Ioannem in Angliam? 2.17.54. -  Petrus Bellinus, Indos Occidentales ſervos effici potuiſſe, opinatur, 3.7.2. Contrarium, num. 89. -  D. Petr. Pantoja de Ayala citatur, & laudatur, 1.14.81. & 2.13.41. -  Petr. Martyris verba de laude, & utilitate inventionis Novi Orbis expenduntur, 1.16.38. -  Petri Bleſienſis inſignis locus pro excellentia Romanæ Sedis in utroque gladio conſideratur, 2.23.83. -  Pharon inſula qualiter à mari relicta? 1. 4.22. -  Phez Regnum apud Arabes unde dictũ? 1.13.42. -  Philaſtrius appellat hæreticos eos, qui terræ motus adſcribunt cauſis naturalibus, & non peculiari Dei iuſsioni, & indignationi, 1.7.64. -  Philippinarum inſularum deſcriptio, & Cancellaria, 1.6.64. -  Philippi II. Regis Gatholici pijſsimum dictum circa converſionem Indorum, 1. 16.106. -  Philippi IV. Regis, ac Domini noſtri zelus, & pietas commendatur, & qualiter initio regnandi treguas cum rebellibus ſolverit? 2.25.83. -  Philippus III. Rex noſter pijſsimus, & invictiſsimus laudatur, ob expulſas à ſuis Regnis Maurorum reliquias, 2.19. 92. -  Philippus Pulcher Galliæ Rex impudentes contentiones habuit cum Bonifacio VIII. eum in temporalibus recognoſcere nolens, 2.22.15. -  Philippi Pulchri ſuperbia per Extravag. unam ſanctam, correcta fuit, 2.22.28. -  Philoſophicis argumentis non eſt deferendum plus, quâm oculis, 1.11.42. -  Phinees cùm Zambri interfecit, nõ peccavit, & quare? 2.3.15. -  Phœnices unde dicti ſecundùm Ariſtot. 1.13. 63 -  Phœnices olim, ultra alias divitias Hiſpaniæ, Hiſpanos furabantur, & in alijs provincijs ut ſervos vendebant, 3.7.97. -  Photius reprehendit D. Clementẽ, quòd putavit terram reperiri ultra Oceanum, & Phœnicem avem veram eſſe, 1.11.21. -  Phryges per Anthonomaſiam barbari dicti fuerunt, 2.8.37. -  Phrygiones dicti, qui veſtibus auro intextis utebantur, 2.8.41. -  Phut tertiogenitus Cham quales liberos genuerit? 1.10.51. -  Piacularis, piatrix, vel expiatrix hoſtia quæ eſſet? 2.12.90. -  Piaculi nomẽ variè ſumitur, ſed propriùs refertur ad infantum crudeliſsima ſacrificia, 2.12.89. -  Picus Mirandulanus publicè Romæ defendit Zonam Torridam inhabitabilem eſſe, 1.11.40. -  Pietas in Deum, & Eccleſiam eſt præcipuum Regnorum fundamentum, 2.22. 33. -  Pietati, & gloriæ Hiſpanorum Regum non detrahit, quòd divitijs in Novo Orbe repertis utantur, 1.16.109. -  Pilatum, tanquam Præſidem Imperatoris Romani, legitimam iudicandi Chriſtum poteſtatem habuiſſe, Anton. de Roſellis affirmat, ſed malè, 2.21.28. -  Pineda Franciſcanus non ſatis iuſtè â Fr. Ioanne à Ponte notatus, 1.13.22. -  Piſcandi, & venandi ius an, & qualiter in locis iure gentium communibus quæri poſsit, & alijs prohiberi? 3.3.68. -  Pius Quintus ſtatuit, ut omnes Indi ad legem naturalem ſervandam compellerentur, 2.13.5. -  Plagiarij ſunt, qui homines liberos rapiunt, & vendunt, & quibus pœnis ſubdantur, 3.7.101. -  Plato ſex cauſas dominandi alijs eleganter conſtituit, & inter eas ignorantiam ſubiectorum reſpectu prudentiorum conſtituit, 2.9.29. -  Plato dicebat, tunc Reſpublicas beatas eſſe futuras, cùm â ſapientioribus regerentur, 2.9.37. -  Plato quo ſenſu dixerit, Deos ſingulatim Orbis regiones ſortitos fuiſſe? 1.9. 10. -  Platonis narrationem de inſula Atlantica multi veram eſſe opinantur, 1.4.15. -  Plauti verſoriam aliqui acum magneticam fuiſſe putant, 1.12.32. & 46. -  Plinius qualiter aperiat ineffabilem rationem, quâ elemẽta inter ſe colligata ſunt? 1.11.18. -  Plinij, & Boëtij gravis reprehenſio adverſus eos, qui pro huius exigui mundi occupatione laborant, 1.6.2. -  Pluribus remedijs, defenſionibus, aut actionibus quando quis uti poſsit? 3.1.65. -  Plutarchi, & Luciani narrationes, quibus videntur Orbem Novum denotare, fabuloſæ ſunt, 1.12.71. -  Pluviæ nullæ in Planis Regni Perù, & quare? 1.7.43. -  Pluit nunquam in montibus Hyrcaniæ, & in alijs Regionibus, 1.7.45. -  Pontifex Romanus de omnibus Regnis, etiam ab infidelibus poſſeſsis, ex iuſta cauſa diſponere poteſt, 2.23.51. -  Pontifex Roman. habet poteſtatem in infideles peccantes contra naturam, 2.13.3. Pontifex Roman. ex ſententia D. Bernardi ſe in temporalibus Principum ſæcularium negotijs immiſcere non debet, 2. 14.16. -  Pontifex Roman. ſupremam univerſalẽ in ſpiritualibus & temporalibus iuriſdictionem & dominationem habet ex multorum ſententia, 2.22.17. -  Pontifex Summus ubi aliquid magnum, & inſolitum facit, admirari potiùs, quàm notare debemus, 2.24.54. -  Pontifex Sũmus dubia, & ardua negotia nunquam expedire ſolet ſine conſilio Cardinalium, & aliorum peritiſsimorum virorum, 2.24.92. -  Pontifex Summus per ſe ipſum provincias Novi Orbis conquirere & convertere non potuit, nec debuit & quare? 2.25.3. -  Pontifex Summus an ſit totiùs mundi ſupremus Monarcha in ſpiritualibus, & temporalibus? ardua eſt, & antiqua quæſtio, 2.22.2. -  Pontifex non ſolùm infideles, verùm neque fideles debellare poteſt propter peccata legi naturali contraria, 2.14.33. -  Pontifex appelatur totius mundi Dominus, 2.22.20. -  Pontifex, exigẽte fine ſupernaturali, Imperatores, Reges, & Principes gladio etiã temporali coërcere poteſt, qui tunc veriùs ratione finis, ſpiritualis appellari poterit, 2.22.43. -  Pontifex eſt Dei Vicarius, vel Deus vivus in terris, 2.23.71. -  Pontifex Romanus repræſentat perſonã Noë & Chriſti, qui habuerunt poſſeſsionẽ & dominium maris, 3.3.33. -  Pontifex poteſt infidelium converſionẽ, & conquiſitionem Principibus ſæcularibus non ſolùm committere, ſed & præcipere, 2.25.8. -  Pontifex poteſt in dubijs opinionibus declarare quæ ſit verior, & ſequenda, 2. 24.40. -  Pontifex gladium materialem habet nutu, Imperator iuſſu, miles uſu, ex D. Bernard. 2.25.7. -  Pontifex an poſsit de provincijs infidelium diſponere, iterum in diſputationem adducitur, 2.23.1. -  Pontificis Romani eligendi, & Sedis Apoſtolicæ ordinãdæ auctoritas qualiter data fuerit Carolo Magno? 2.22.35. -  Pontificis Romani decretorum certitudinem qualiter expreſſerit Salomon? 2.24. 96. -  Pontificis Romani eligendi poteſtas aliquando Imperatori commiſſa dicitur, 2. 22.14. & 35. -  Pontificis auctoritas, & poteſtas non poteſt eſſe maior quâm Chriſti, cuius Vicarius eſt, 2.23.23. -  Pontificis auctoritate bellum iuſtè moveri poteſt adverſus infideles, & in eo capta licitè retinentur, 2.23.129. -  Pontificis cõceſsione multum innixi fuerunt Reges Catholici, ad occupanda, & poſsidenda Regna Indiarum, 2.24.30. -  Pontificis prohibitione interveniente nõ eſt licitum in alienis terris prædicare, 2. 25.62. -  Pontificis univerſalis poteſtas in temporalibus multis iuribus comprobatur, 2. 23.113. -  Pontificis temporalis poteſtas qualiter à Catholicis auctoribus accipiatur? 2.24.1. -  Pontificis temporalem poteſtatem nullo certo teſtimonio niti, falſum eſt, 2.23. 138. -  Pontificem Tertullianus Regem ſæculi appellat, & Eccleſia omnia mundi regna ei tradita canit, 2.23.79. -  Pontificem Romanum eſſe verum caput univerſalis Eccleſiæ, ex eiuſdem communi obſervatione colligitur, 2.24.77. -  Pontifices Romani ſæpeſæpius conceſſiſſe reperiuntur terras infidelium Principibus Chriſtianis cum onere converſionis, 2.24.25. -  Pontifices Romani, olim ſub Ethnicis Imperatoribus conſtituti, poteſtate ſuâ plenè non utebantur, 2.16.89. Pontifices Summi ſæpè gladio temporali adverſus ſæculares Principes uti reperiũtur, 2.22.54. -  Pontifices Summi qualiter olim iusiurãdum præſtarent, de petẽdo in rebus arduis Cardinalium conſilio, 2.24.94. -  Pontifices ipſi ſpiritualem poteſtatem à temporali ſæpè ſecernunt, & illam tantùm ſibi competere tradunt, 2.23.42. -  Pontifices, & Prinicipes ſuperiores omnia iura in ſcrinio pectoris habere dicũtur, propter conſilia peritorum, quos ſemper ſecum habere ſolent, 2.24.97. -  Pontifices, etſi haberent temporalem iuriſdictionem, eâ uti non deberent, 2. 23 73. -  Pontificis ſacri apud omnes ferè gentes etiam temporalia gubernarunt, 2.23. 87. -  Pontificum Romanorum dexteritatem, & certitudinem in declarandis rebus dubijs, multis probat, & extollit Thom. Bozius, 2.24.98. -  Pontificia dignitas reliquas ſupereminet, 2.24.49. -  Pontificiæ conceſsionis titulus in quæſtionem deducitur, 2.22.1. -  Pontificiæ conceſsionis titulum hæretici in dubium vocare nituntur, 3.6.72. -  Pontifex. Vide alia verb. Papa, & verb. Romanus Pontifex. -  Pontus Euxinus olim Axenos, ideſt, inhoſpitalis dictus, poſteà ſe navigantibus hoſpitalem, & piacidum præbuit, 2. 4.32. -  Populus, qui habet facultatem Magiſtratus ſibi creandi, debet illâ privari, ſi malè ea uti cœperit, 2.9.59. -  Populi, qui ſe alicui Principi ſuperiori in clientelam vel protectionem dant, liberi eſſe non deſinunt, niſi aliter convenerint, 3.1.37. -  Populis ſemper præficiendi ſunt Rectores ſapientes, & cur? 2.7.63. -  Portugalliæ Regnum quo iure, & modo conſolidatum fuerit cum Regno Caſtellæ, cuius feudum olim fuerat? 1.6.76. -  Portugallię Regnum Caſtellæ iungi maximè conveniens fuit, ut ceſſarent contentiones de terminis Indiarum, 1.6.74. -  Poſſeſsio vitioſa non relevat quem ab onere probationis, 3.7.69. -  Poſſeſsio ſubſequẽs eſt titulorum interpretativa, & declarat, quid venit in conceſsione, 3.1.23. -  Poſſeſsione ex antiqua alicuius territorij, vel caſtri quidquid intra illud eſt terrarum, vel locurum, ad caſtri dominum pertinêre videtur, 2.6.91. -  Poſſeſſor in dubio potiùs debet ſibi ipſi favêre quàm diſſuadêre, 3.3.81. -  Potentia nulla, ſcelere quęſita, poteſt eſſe diuturna, 2.12.18. -  Poteſtas, ad quam pertinet finis, poteſt etiã curare, & diſponere de medijs, 2.16.52. -  Poteſtas temporalis à Chriſto in Eccleſiam tranſlata, non fuit nuda & inefficax, 2.23.155. -  Poteſtas Eccleſiaſtica quòd ſit una in univerſo Orbe, non ſequitur idem dicendum de temporali, & quare? 2.21.41. -  Potoſi montis argentei divitias Hiſpanis à Deo ſervatas, vox cœlitus emiſſa prædixit, 2.2.67. -  Potoſi mons argentei fodinis celeberrimus, & oppidum ingens iuxta illum, 1. 6.56. -  Praxis eſt vera legum interpres, 2.24. 83. -  Praxis, & experientia quotidiana oſtendit, Apoſtolicum prædicandi modum inter Indos exactè ſervari non poſſe, 2.18.2. & ſeqq. -  Præda quælibet poſt exitum belli capta publicari ſolet, 2.6.37. -  Præda capti Atahualpæ quanta fuerit, & inter quos diſtributa? 1.5.46. -  Prædarum dividendarum varij modi, & mores, remiſsivè, 2.6.39. -  Prædicandi per totum Orbem præceptum, quod Eccleſiæ Chriſtus iniunxit, inutile eſſet, ſi non poſſet ad audiendũ infideles compellere, 2.20.9. -  Prædicationem, quæ minis, & verberibus fit, novam, & inauditam vocat D. Gregorius, 2.17.50. -  Prædicationis munus iniungere, & provincias ad illud obeundum aſsignare, propriè ad Roman. Pontific. pertinet, 3.1. 49. -  Prædicationis Chriſti Domini, & D. Ioannis Baptiſtæ propoſitum, quod fuerit? 2.14.36. -  Prædicationis Evangelicæ munus per ſe habet annexam curam, & protectionem Indorum abſque alia conceſsione Pontificis, 3.1.14. -  Prædicator Indorum an licitè poſsit maiorem ſanctimoniam, quàm reverâ habeat, ſimulare, ut eos melius convertat, 2.18.68. -  Prædicatores Apoſtolici quibus virtutibas eminêre debeant? remiſsivè, 2.17.97. -  Prædicatores Fidei quantum moveant ad benè vivendum ex D. Petro, Paul. Hieronym. Chryſoſtom. & alijs, qui referuntur, 2.17.96. -  Prædicatores Indorum ut ornatiori cultu incedant, & muſicis inſtrumentis utantur, Regiæ ſchedulæ monent, 2.18. 64. -  Prædicatores, qui non procedunt more, manſuetudine, & humilitate Apoſtolorum, qualiter reprehendat D. Chryſoſt. & Ambroſ. 2.17.51. -  Prædicatores ſunt legati Chriſti Domini, ex D. Paulo 2. Corinth. 5. & ad Epheſ. 5: 2.20.24. -  Prædicatores noſtri temporis cur in virtutibus & miraculis non ſint paris potentiæ cum antiquis, 2.16.83. -  Prædicatores ut ſint tuti inter Barbaros, de quorum converſione agunt, benè ſecum aliquos milites ducere, & arces munitas extruere poſſunt ex ſententia Ioan. Maioris, & aliorum, 2.18.11. -  Prædicatorum bona & exemplaris vita plus movet infideles ad Fidem amplectendam, quàm vis, & metus armorum, 2. 17.94. -  Prædicatoribus Fidei certiſsimum auxilium Deus Iſaîæ 55. & Pſal. 67. promittit, 2.19.24. -  Præcepta naturalia primæ claſsis non admittunt ignorantiæ excuſationem, 2.15. 33. -  Præceptum annuntiandi, & propagandi Evangeliũ ſemper, & ubique pro viribus impleri debet, 2.18.3. -  Præceptum de prædicanda Fide non obligat ad tranſgrediendum aliud, quo inſontes puniri, & debellari vetantur, 2. 19.11. -  Præceptum Divinum curandi animarum converſionem, præfertur alijs, quæ à iure gentium dimanant, 2.25.65. -  Præfationes inutiles, & verboſos commentarios facere, ſtultum eſt, 1.1.2. -  Præfationum utilium neceſsitas, & laudatio, 1.1.6. -  Prælatio quæ inducitur ob utilitatẽ ſubditorum, magis his, quâm illis utilis, & proficua eſſe debet, cum D. Thom. & Auguſtino, 2.9.22. -  Prælati, & Magiſtratus monentur, ut pro Indorum defenſione laborent, 3.8.28. -  Prælatus quomodo poſsit venire adverſus contractum, quem ipſe fecit ſuæ Eccleſiæ damnoſum, 2.21.13. -  Præoccupatio loci communis per Principem facta, ei dominium tribuit, 3.3. 61. -  Præſcriptio quando, & quatenus impium præſidium, & improba temporis allegatio vocetur, 3.2.51. -  Præſcriptio triginta, vel quadraginta annorum titulum non requirit, 3.2.62. -  Præſcriptio longi, vel longiſsimi temporis bonâ fide perfecta, omnem repetitionẽ excludit, 3.2.50. & 53. -  Præſcriptione completâ, res præſcripta ampliùs aliena dici non poteſt, 3.2.54. -  Præſcriptio aliquando ſumitur pro uſucapione & acquiſitione, frequẽtius pro exceptione, & retentione, 3.3.1. & 2. -  Præſcriptionis variæ definitiones remiſſivè, 3.3.3. -  Præſcriptio non eſt contra æquitatem naturalem, 3.3.6. -  Præſcriptionem de iure civili eſſe, & ideò inter ſupremos Principes locum habere non poſſe opinatur Menchaca, qui reprobatur, 3.3.10. -  Præſcriptio iuris gentium hodie dici poteſt, cùm omnes nationes eâ utantur, 3.3. 14. & 17. -  Præſcriptio attentâ materiâ iuris gentium eſt, & ideò ius per eam quæſitum à Principe tolli non poteſt, 3.3.16. -  Præſcriptionem contra & inter ſupremos Principes dari poſſe plura iura demõſtrant, 3.3.18. -  Præſcriptio habet vim pacti, & privilegij, & conſtituti, & habetur pro veritate, & operatur plures alios effectus, 3.3.20. & 76. -  Præſcriptionis iure & eſfectus inter nullos magis obſervari convenit, quàm inter ſupremos Principes, & quare? 3.3.21. & 23. -  Præſcriptio longi temporis ſufficiens videtur ad obtinenda loca iure gentium publica vel communia, 3.3.62. -  Præſcriptio 30. vel 40. annorum cum titulo conceſsionis Pontificiæ ſufficit ad quęrendum ius maris Indici, 3.3.71. -  Præſcriptio Imperij & navigationis Indiarum non ſolùm eſt quadrigenaria, ſed plus quàm centenaria, & immemorialis, 3. 3.72. -  Præſcriptio immemorialis eſt ſufficiens ad acquirendũ non ſolùm, ſed & dominium maris, & littorum publicorum, 3. 3.74. -  Præſcriptio immemorialis nunquam cenſetur excluſa, 3.3.77. -  Præſumendum eſt pro ijs, quæ diu in Eccleſia Dei agitata ſunt, 2.24.79. -  Primò invenientes, & occupantes res aliquas mobiles, vel immobiles naturali iure earum domini fiunt, 2.6.13. -  Primum locum in ſcribendo qui aſſequi non poteſt, non ideò intenti ſui proventum continêre debet, ex Cicer. 2.1.47. -  Princeps nullus, etiam Papa & Imperator, in alienis Regnis temporalem iuriſdictionem exercêre non poſteſt, 2.14.7. & 18. -  Princeps non poteſt in perpetum alienare Regale ius ſibi competens in bonis, quæ bello capiuntur, 2.6.42. -  Princeps ſupremus ultra immobilia debet habêre quintam partẽ movẽtium prædarum, & ſemoventium, quæ bello capiuntur, 2.6.40. -  Princeps omnis poteſt, & debet ſubditos ſuos defendere, 3.4.4. -  Princeps non punitur, ubi timetur de ſcãdalo, 2.17.64. -  Princeps rectus, & iuſtus magis ſubditorum commodis, quàm proprijs ſtudet, & qualiter à tyranno differat? 2.12.11. -  Princeps quilibet poteſtatem habet in eos, qui ſibi politicè ſubſunt, ut quæ ſibi expedire videbitur, cuſtodiant, etiam ſi diverſæ Religionis ſint, 2.19.73. -  Princeps non peccat, qui ſecutus conſilium ſapientum aliquid facit lege humanâ prohibitum, vel etiam iniuſtum, 2.3. 35. -  Princeps infidelium etiam ſibi ſubditorum bono ſine cauſa auferre non poteſt, 2. 10.45. -  Princeps graviter punire debet milites, qui abſque eius licentia bella, vel damna inferunt, 2.5.89. -  Princeps fidelis reſpectu infidelis ſibi nõ ſubditi perinde ſe habet, ac privatus cum altero privato, 2.14.47. -  Princeps quilibet Chriſtianus, datâ ſibi opportunitate, poteſt compellere infideles ad ſervanda naturæ præcepta, 2.13.6. -  Princeps conceſſo caſtro, concedere videtur ius, quod habet in mari, & in aquis, ex doctrina Innocentij, 3.3.40. -  Principis omnia eſſe, qualiter intelligendum ſit? 2.21.65. -  Principis auctoritate, qui contrahunt, vel aliquid recipiunt, decipi non debent, 2. 24.47. -  Principes, quia graviùs quàm ſubditi peccant, graviùs puniendi ſunt, 3.5.23. -  Principes omnes Chriſtiani curare debẽt Fidei propagationem, 2.25.37. -  Principes Chriſtiani Dei, & Eccleſiæ miniſtri ſunt, 2.25.5. -  Principes ſunt miniſtri, & vindices Dei contra eos, qui malè agunt, vel eius nomen, & Fidem recipere nolunt, 2.16. 24. -  Principes licèt ſint Divinę legis, & Fidei cuſtodes, illam tamen debitis modis tueri debent, non autem illicitis, & violentis, 2.19.14. -  Principes, qui populis recentur quæſitis parum affecti ſunt, D. Thom. reprehendit, 3.7.36. -  Excellentiſsimus Dominus Princeps Eſquillacenſis Peruanus Prorex laudatur, 3. 4.12. -  Principes ſupremi non ligantur iure civili, ſed tantùm naturali, aut gentium, 3. 3.11. -  Principes ſuis pactis ligantur, & eorum contractus habent vim legis, 3.3.19. -  Principes melius faciunt, ubi ratione potius, & iure quàm armis & bellis ſuas lites componunt, 3.3.26. -  Principes ſupremi poſſunt exercêre Imperium, & collectas, & vectigalia imponere in mari & portubus ſui territorij, 3.3.35. -  Principes ſupremi interdictis non indigent ad iura ſua retinenda vel recuperanda, cùm ipſi ſibi ius dicant, 3.3.64. -  Principum peccata pernicioſiſsima ſunt, præſertim in materia Fidei, 3.5.22. -  Principum auctoritas, & exemplum, multum inter infideles barbaros prodeſt ad eorum faciliorem converſionem, 2.18. 61. -  Principium dimidium totius, 1.1.7. -  Principia in omnia negotia longè abſunt à perfectione, 3.6.93. -  Principia ſiniſtra ſæpè ad fœlices exitus perveniunt, 3.6.5. -  Privilegia nobilitatis, & exemptionis, quæ Imperator ut Imperator concedit, ultra terras Imperij non extenduntur, 2. 21.76. -  Problematicè diſputari poteſt in quæſtione de infidelibus ob ſolam infidelitatè debellandis, 2.11.1. -  Procopius Gazæus quaſi contra Fidem eſſe inquit, Antipodes dari, 1.11.31. -  Procopij Gazæi notabilis locus terram in aquis ſubſiſtere, & infra nos nullam eſſe putantis, 1.11.20. -  Procopij elegaris locus expẽditur de exceſsibus militum Romanorum, 3.6.52. -  S. Procopij, Fœlicis, & aliorum plurium inſignia miracula in ſubvertendis idôlis infidelium referuntur, 2.20.97. -  Procuratores vel executores ſi duo aut plures inſolidum fuerint nominati, qui præoccupaverit ſolus agit, 3.3.59. -  Prodigia, & oſtenta plura notanda, quæ Mexicani habuerunt de adventu, & dominatione Hiſpanorum, & Auctores, qui de illis ſcribunt, 2.2.51. -  Prohiberi quis poteſt, ne accedat ad locũ in quo timetur, quòd iniurioſus vel tumultuoſus exiſtet, 2.25.69. -  Promiſsio Levitic. cap. 26. in Hiſpanis in Novo Orbe præliantibus impleta fuit, 2. 4.44. -  Promontorium ſacrum, ideſt, el Cabo de ſan Vicente, Orbis ultimum dicitur Straboni, 1.11.62. -  Promontorium Ganariæ quando ſuperatum, & Tormentoſum, & Bonæ Spei dictum? 1.3.26. -  Prophetiæ procedunt ex inſpiratione Divina, & abſque ea etiã aperiri non poſſunt, 1.15.8. -  Prophetarum vaticinia licèt ſub magna verborum obſcuritate, omnia includunt, quæ ad futuræ Eccleſiæ hiſtoriam pertinent, & antequam eveniant, à nobis intelligi nequeunt, 1.15.6. -  Prorex Peruanus per plus mille leucas ſuam gubernationem extendit, 1.6.47. -  Proſperi Aquitanici elegantiſsima carmina de cognitione Dei, 2.13.79. -  Protectio in Regnibus ſignificat, ſive importat iuriſdictionem, 3.1.38. -  Proteſtatio facta à Columbo, & alijs ubi primùm novas provincias occupabant, 2.6.31. -  Proteſtatio, ſue requiſitio, quę ordinata fuit ad Indos ad Fidem ſuadendos, & quòd eius auctor fuit Doct. de Palacios Rubios, 2.16.10. -  Proverb. locus 12.27. & 13.11. de divitijs iniuſtè partis exponitur, 3.8.37. -  Proverb. locus cap. 24: Erue eos, qui ducuntur ad mortem, &c. explicatur, 2.13.18. -  Proverb. locus cap. 26. exponitur cum D. Ambroſ. 2.9.69. -  Proverb. locus cap. 8. ibi: Tyranni per me tenent terram, explicatur, 2.11.19. -  Proverb. locus de conſilijs bellorum exponitur, 3.2.18. -  Proverbium: Ad agnatos deducatur, unde originem ſumpſerit, 2.9.52. -  Provincia unaquæque abundat in ſenſu ſuo, & habet pecuſiares conditiones & affectiones, 2.25.54. -  Provinciæ de Sancta Cruz de la Sierra, Tucuman, & Paraguay deſcribuntur, 1.6. 58. -  Provinciæ noviter repertæ, aut ſubactæ à Duce aut exploratore nomen ſumere ſolent, 1.4.42. -  Provinciæ, & loca aliqua Novi Orbis deſerta reperta ſunt ab Hiſpanis, 2.6.81. -  Prudentia caret, qui quod cœleſti virtute vaccum eſt, humanis conſilijs explêre intendit, 2.19.26. -  Prudentij carmina expenduntur, 1.14. 29. & 51. -  Pruſsis Boleslaus pepercit ſub conditione, ut Fidem acciperent, 2.18.33. -  Pſalm. 2. verſus expenditur, 2.10.62. -  Pſal. 2.23. & 28. pro dominio temporali Chriſti expenduntur, 2.23.95. -  Pſal. 3. expoſitio, & illuſtratio de converſione Novi Orbis ex verbis D. Hilarij, 1. 15.13. -  Pſal. 8. in illis verbis: Oves, & boves, &c. expoſitio, 2.10.15. -  Pſal. 59. verſus expenditur, 2.2.45. -  Pſal. 18. verſus, & D. Pauli locus ad Roman. 10. exponitur, & illuſtratur, 1.14.8. -  Pſalm. 64. verba notanter expenduntur pro vaticinio converſionis Novi Orbis, 1. 15.57. -  Pſal. 64. verſus, qui de Gentibus ſignis Dei turbandis loquitur, de Indis Novi Orbis accipitur, 2.2.68. -  Pſalm. 71. verba expenduntur, & ad Novi Orbis converſionem, & ſubiugationem per Hiſpaniæ Reges faciendam trahuntur, 1.15.9. -  Pſalm. 77. & 79. verſus exponitur, 2. 23.145. -  Pal. 81. Eccleſ. cap. 17. & Iob 29. verba expenduntur, de oppreſſorum liberatione tractantia, 2.13.20. -  Pſal. 33. verſ. 12. exponitur, 2.17.15. -  Pſal. 32. & Iſai. cap. 27. ad ignominias, & anguſtias, quas Iudæi hodie ubique patiuntur, reſpiciunt, 2.18.4. -  Ptolemæus Ægypti Rex qualiter ab Indo naufrago navigationem Indiæ Orientalis edoctus ſuerit? 1.5.9. -  Pulvis pyrius, ſive tormentarius, vulgò Polvora, reperitur à natura creatus in provincia Quatemallan, 1.7.40. -  Pulveris pedum iactatio aduerſus aliquam civitatem erat ſignum bellum indicentis, & eius everſionem minantis, 2.20. 23. -  Puniri aliquando quis, & re ſuâ privari poteſt ſine culpa ſua, non tamen ſine cauſa, 2.11.32. -  Pupillorum, furioſorum, minorum, aut prodigorum tutelam, vel curam ſuſcipere inter præcipua opera charitatis connumeratur, 2.9.47. -  Purperæ inventio cum Caſsiodoro, 1. 12.22. -  Pyratæ ex ore Pontificis quotannis excommunicantur, 2.25.82. -  Pyratæ ſunt, qui ſuis navigijs maria, vel littora Novi Orbis infeſtant, & de pœnis pyratarum, 2.25.81. -  Pyramides, & Mauſolea Ægyptiorum, & lateres à populo Iſraëlitico facti tyrannidem & crudelitatem iubentium, & eximium laborem ædificantium oſtendunt, 2. 12.8. -  Pythagoras non ſolùm ab humanis, verùm ab aliorum animalium carnibus, abſtinendum docebat, 2.12.44. -  Q -  Quicalcoati vir prudens Novæ Hiſpaniæ incolis priſcis temporibus Hiſpanorum adventum, & dominationem prædixit, 2. 2.58. -  Quintiliani elegans locus expenditur in deteſationem humanorum ſacrificiorum, 2.12.70. -  Quitenſis urbs & provincia deſcribitur, 1.6.43. -  R -  Ratione qui excellunt, dominatione excellere debent, 2.9.28. & 35. -  Rationis forma in vi appetitiva ſolet imprimi ex actibus noluntarijs, 2.16.105. -  Ratum qui habet delictum, vel exceſſum ab alijs commiſſum, qualiter teneatur? 3. 6.86. -  Regale ius eſt habere quintam partem moventium & ſemoventium bello captorum, 2.6.41. -  Regere qui ſe ipſos non valent, alios regere non debent, 2.7.85. -  Regina Sabà ex relatione, & vocibus avium habuit notitiam Salomonis, 1.14. 45. -  Regio, in qua iuxta Æthiopiam Aſia, & Africa iungebantur, & alia Narbonenſis Polybij tempore luſtratæ non erant, 1. 10.29. -  Regio quædam eſt ultra Lapones perpetuâ caligine oppreſſa, ubi Pygmæi reperiuntur, 1.1.70. -  Regiones plurimæ admodum temperatę, & habitabiles reperiuntur ſub linea Æquinoctiali, contra veterum opinionem, 1.7.9. -  Regna terrena Deus etiam impijs concedere ſolet, 2.10.69. -  Regna transferri ob iniuſtitiam, & peccata, pluribus Scripturæ locis probatur, quorum præcipua perpẽduntur, 2.13.52. & 54. -  Regna qua de cauſa introducta fuerint? 2.9.40. -  Regna, & Imperia eò magis augentur, quò magis Sedi Apoſtolicæ ſubijciuntur, 2.22.61. -  Regna omnia, & Imperia mediatè ab Eccleſia derivari, plurimi docent, 2.22.18. -  Regna ſine virtutibus inſtabilia tradit Seneca, 2.13.56. -  Regna ſuas ætates habent, ſicut homines, & internas cauſas pereundi, 2.2.14. -  Regna, & Imperia omnia cur Deus caduca, & inſtabilia eſſe voluerit? 2.2.8. -  Regna, & Imperia omnia immediatè à Deo proveniũt, & pẽdent, & plurima iura, & Auctores, qui de hoc tractant, 2.2.4. -  Regni, aut Imperij hæreditarij, vel alio modo quæſiti gubernationi ſi non ſit aptus is, qui ilud habere cœpit, qualiter provideri debeat? 2.9.58. -  Regni ad legitimã occupationẽ ſufficit, quòd plures, vel præcipuæ eius provinciæ iuſto aliquo titulo occupari poſsint, 3.4.48. -  Regni Var incolæ, navigantes à ferendo teſtimonio repellunt, 1.16.16. -  Regnorum mutationes, & declinationes non proveniunt ex vi Aſtrorum, ſed peccatorum, 2.13.59. -  Regnorum iam diu conſtitutorum origo repetenda, & diſcutienda non eſt, 2.6.46. & 3.2.44. -  Regnorum fœlicitas ut duret, requiritur eadem virtus, & prudentia in conſervando, quæ in acquirendo, ex Polybio, 3.8.40. -  Regnorum innumeri caſus, & mutationes remiſsivè adducuntur, & plurimi Auctores, qui de hoc agunt, latiſsimè recenſentur, 2.2.10. -  Regnorum calamitates, & mutationes ſolet ſemper Deus prodigijs, & portentis oſtendere, quod plurimis exemplis, & Auctoribus remiſsivè probatur, 2.2.42. Et quę ſit cauſa, num. 43. -  Regnum Siciliæ olim fuit de patrimonio Eccieſiæ, & poſteà varijs Principibus in feudum dari cœpit, 3.1.69. -  Regnum unum, etiam iniuſtè occupatũ, reſtitui non debet cum notabili aliorum Regnorum, & ſtatuum iactura, 3.5.26. -  Regnũ ſuum non eſſe de hoc mundo, quo ſenſu Chriſtus Pilato reſponderit, 2.23. 148. & 160. & 28.33. & 41. -  Regnum gentium apud Aggæum Proph. cap. 2. de Romano intelligit, 2.21.27. -  Regnum temporale Chriſti non ſolùm inter Hebræos, ſed generale totius Orbis fuit, 2.23.98. -  Regnum nullum reperitur, quod tot provincias patefecerit, & luſtraverit, ac Hiſpanum, 1.16.34. -  Regnum nullum fuit ab initio mũdi, quod cum hodierna Hiſpaniæ Monarchia comparari poſsit, 1.16.43. -  Regnum Navarræ reſtitui nunquam Reges noſtri ſuis teſtamentis iuſſerunt, ut perperam Mornacius affirmat, 2.20.67. -  Regnum à gente in gentem poteſt tranſferre Deus cum cauſa, & ſine cauſa, 2. 2.9. -  Regnum, vel provincia, quæ acceſſoriè alteri unitur, & incorporatur, eiſdem iuribus, & privilegijs gaudet, eiſdemq́ue legibus gubernatur, 3.1.46. -  Regula iurisgentium, quæ primò invenientibus, & occupantibus dominia rerum concedit, qualiter ſit accipienda? 2.6.62. -  Regula de conceſsione antecedentis ad poſitionem conſequentis fallit, quando hoc ſine illo exerceri poteſt, 2.19.30. -  Reguli cuiuſdam inſulæ Cubæ notabilis, & miraculoſa hiſtoria & victoria ob ſolam invocationem Virginis Mariae, 2.5.33. -  Relativum quis vel qui, aliquando reſtrictivè, aliquando declarativè, & generaliter ponitur, 2.19.39. -  Religio Imperari non poteſt, quia voluntaria eſſe debet, & nemo cogitur, ut credat invitus, ex Lactan. Caſsiod. & alijs, 2.17.13. -  Religio Chriſtiana quàm potens ſit ad hominum barbariem, feritatem, & vitia tollenda, 2.14.41. -  Religio vera ut plantetur inter Indos, multum expedit eis priùs idôla tollere, 2. 20.93. -  Religionem propriam defendere, & pro ea contra alias bella ſuſcipere, communis omnium gentium natura, & conditio eſſe videtur Ciceroni, cuius verba referuntur, 2.16.74. -  Religionem, & pietatem ſervare eſt fulcrum Imperiorum, 2.13.60. -  Religionis vanæ prætextu multoties gravia peccata fiunt, 2.14.95. -  Religionis conſervandæ ratio multum præponderat, 3.5.37. -  Religionis favor, & ampliatio eſt cauſa cauſarum, & omnibus rebus præponitur, 2.11.33. -  Religionis negotium non eſt omnibus temporibus & locis eodem modo tractãdum, 2.16.47. -  Religionis obſervatio, & amplificatio, eſt ſummum hominum bonum, & Regnorum fulcrum, & præcipua Regum, & Imperatorum cura, 2.16.59. -  Remedijs ſeverioribus uti non debet Princeps, niſi prius alia tentaverit, ex Seneca, & alijs, 2.16.7. -  Remedijs ſeverioribus nemo uti debet priùs quàm mitiora experiatur, 2.15.13. -  Repetere, aut tranſcribere, quæ ab alijs benè tractata ſunt, otioſum eſt, 1.7.1. -  Repetitionis, & prolixitatis vitium fugiendum, 2.2.32. -  Requiſitionis, ſive proteſtationis forma refertur, quæ Indis olim intimari iubebatur, 2.24.32. -  Res imperioſa eſt timor, 2.19.68. -  Res, & perſonæ minorum, & furioſorũ multis periculis, & captionibus expoſitæ ſunt, 2.9.48. -  Res eiſdem modis amittuntur, quibus acquiruntur, 2.6.98. -  Res omnes ſuas mutationes habent, & quæ cecidêre reſurgunt, ſecundùm Horatium, 1.12.9. -  Res ſuas qui pro derelicto habet, eas primò occupanti donare videtur, 2.6.97. -  Rerum ſuarum dominio abutens, ipſo privari meretur, 2.9.60. -  Rebus arduis & ſtrenuis immortale nomen debetur, 1.16.6. -  Rem ſuam poteſt quilibet ad aliũ tranſferre, 2.2.24. -  Rem alterius etiam ſi quis à prædone capiat, legitimus eius dominus non efficitur, 3.6.71. -  Reſpublica una non acquirit poteſtatem in aliam ſibi non ſubditam ratione ſcelerum, quæ in ea committuntur, 2.14.9. -  Reſpublica quælibet benè conſtituta debet omnia cum conſilio ſapientum expedire, 3.2.13. -  Reſpublica aliqua ſi vergat ad idololatriam vel innocentes afficiat iniuriâ, quilibet ei adverſari poteſt, 2.13.8. -  Reſtitutionis in materia multa tolerantur, quæ corrigi non poſſunt, 3.5.31. -  Reſtitutionem rerum alienarũ quando excuſet neceſsitas, vel difficultas? 3.5.27. -  Retentio Novi Orbis hodie ſecundũ omnes ſine ſcrupulo, & difficultate procedit, 3.5.1. -  Retentionis, & conſervationis cauſa favorabilis eſt, 3.1.6. -  Revelatione, aut inſpiratione Divinâ mediante quæ fiunt, non ſubiacent regulis ordinarijs, 2.3.3. & 12. -  Rex, qui ſemel iuſtitiã belli exactè diſcuſsit, iuſtè retinet, quæ in ea cæpit, 3. 2.40. -  Rex, qui ſimul eſt Dux, conſideratur in his, quæ facit ratione Ducatus, tanquam Dux, & non ut Rex, 2.21.13. -  Rex inſipiens perdet populum ſuum, & qualis ille, tales populi eius, 2.9.63. -  Rex inſulæ de Tydore voluntariè Imperium ſuum Hiſpanis reliquit, ſe ita à Deo monitum dicens, 2.2.64. -  Rex fundat ſuam intentionem in omnibus terris, quæ in ſuo Regno deſertæ, & incultæ reperiuntur, 2.6.93. -  Regis dignitas conſiſtit in multitudine, potentiâ, & divitijs gentium, quibus dominatur, 1.16.46. -  Regis fiſco, aut demanio cedunt terræ omnes, quæ à vaſſallis bello quærũtur, etiã ſi bella vaſſallorum expenſis fiant, 2.6.34. -  Regis gentium iura, & cõditiones, quas refert Scriptura, 1. Reg. 8. ea quæ cum Indis fiunt, demonſtrare videntur, 3.8.22. -  Regis tyranni effigies, & mores referũtur 1. Reg. 24. Boni autem, & iuſti Deuter. 17. 14: 3.8.23. -  Reges, & Principes ſupremi licèt perſonaliter bellis non interſint, quæ à ſuis vaſſallis geruntur, eorum tamen terrarum, quæ ab illis conquiruntur, dominium acquirunt, 2.6.29. -  Reges liberi in ſuis Regnis potentius, & antiquius ius habent, quàm Imperator in Imperio, 2.21.73. -  Reges Paſtores populorum ſæpè appellantur, 2.23.144. -  Reges potentes potenter Fidem introducere debent, 2.16.66. -  Reges Divinæ potentiæ famulari debẽt, ad Dei cultum maximè dilatãdum, ex Valerio, & D. Auguſtin. 2.16.72. -  Reges infideles ut plurimùm tyrrannicè dominantur, 2.12.11. -  Reges omnes & Imperatores cur in ſuis titulis ſcribant, ſe Dei gratiâ regnare, 2.2.5. -  Reges Indorum præſertim Peruani, & Mexicani quàm tyrannicè, & crudeliter vaſſallos ſuos vexarent, & gubernarẽt, 2.12.5. -  Reges Siciliæ ex conceſsione Pontificis ſpiritualium cognitionem tanquam Sedis Apoſtolicæ legatos ſe habere prætendunt, 3.1.75. -  Reges Galliæ, & Angliæ habere dicuntur virtutem curandi ſtrumas, 2.25.31. -  Reges Galliæ, & Angliæ cur à Deo vocati non fuerint ad Novi Orbis conquiſitionem, & converſionem? 2.25.14. -  Reges Caſtellæ, & Luſitaniæ ob conquiſitionem Indiarum plures ſimultates habuerunt, 2.25.48. -  Reges Catholici Ferdin. & Eliſabeth Iudæos & Mauros ab Hiſpania expellentes iuſtiſsimis rationibus moti ſunt, & eis vim directam non intulerunt, 2.19.86. & 90. -  Reges Cathol. Ferdinan. & Eliſabeth Divinâ inſpiratione, & afflatu tentaſſe detectionem Novi Orbis, plures Auctores tradunt, 2.3.18. & 29. -  Reges Cathol. Hiſpaniæ Ferdin. & Eliſabeth, & Emanuel Luſitanię qualiter Iudæos, & Mauros à ſuis Regnis eiecerint? 2.16.116. -  Reges Catholici per converſionem Novi Orbis plus Eccleſię dederũt, quàm Hæretici adimere conati ſunt, 1.16.80. -  Reges Catholici quo tempore Columbum miſerunt ad quærendum Novum Orbem, divitiarum, quæ in eo repertæ ſunt, notitiam non habebant, 1.16.108. -  Reges Catholici plurimas leges, & cautiones fecerunt, pro Indorum omnimoda libertate aſſerenda, & tuenda, 3.7.56. -  Reges Catholici, ſi divitiarum tantùm amore in Indicis expeditionibus adducerẽtur, intra ipſa Hiſpanię Regna non minores theſauros invenire poſſent, 1.16.103. -  Reges Catholici iuſtiùs quàm Neptunus ſe maris Oceani dominos vocare poſſent, & quare? 3.3.56. -  Reges Catholici obligati erant ad recipiendam gubernationem Indorũ, 2.9.55. -  Reges Catholici ſummo ſtudio curarũt, & curant, ut Indi priùs moneantur, quàm puniantur, 2.16.9. -  Regibus Catholicis potiùs quâm alijs converſio & cõquiſitio Novi Orbis ab Eccleſia committi debuit, & quare? 2.25.9. -  Regum Catholicorum in audiendo, & iuvando Columbo manſuetudo, & liberalitas miraculoſa videtur, 2.4.29. -  Reges Catholici Hiſpaniæ non tantùm ex charitate, ſed ex obligatione iuſtitię tenentur, Fidem inter Indos pro viribus propagare, & conſervare, 2.16.42. -  Reges Catholici Hiſpaniæ gaudent virtute expellẽdi dæmones à corporibus obſeſſorum, 2.25.30. -  Reges Catholicos Hiſpaniæ videri electos, & vocatos à Deo ad reducendos, & gubernandos populos Indorum, ſicut olim Moyſis ad reducendum, & gubernandum populum Iſraëliticum, Camill. Borrellus apertè teſtatur, 2.2.38. -  Reges Catholicos Hiſpaniæ ſemper piè, ac providè ea omnia ordinaſſe, quæ ad bonam converſionem, & tractationem Indorum conveniebant, multis oſtenditur, 3.6.27. -  Reges noſtri ad modum Architecti omnia neceſſaria ad Indorum meliorem converſionem diſpoſuerunt, 2.16.58. -  Reges noſtri nunquam permiſerunt Indos ſecundæ claſsis debellari, vel ſervos fieri, 2.9.17. -  Reges noſtri ſemper bonam fidem habuerunt in Novi Orbis acquiſitione, etiam ſi aliqui eius cauſas poſteâ in dubium revocaverint, 3.2.59. -  Reges noſtri non ſolùm potuerunt, ſed omnino debuerunt, Barbarorum à ſe detectorum, & converſorum gubernationem accipere, 2.9.72. -  Reges noſtri, & ſupremum Indiarum Cõſilium ſemper ea media fovent, & amplexantur, quæ Indis favorabiliora, & mitiora videntur, 3.4.10. -  Reges noſtri ad conquiſitionem Indiarum faciendam, Summum Pontificem conſuluerunt, 3.2.24. -  Reges noſtri hodie ex ſententia multorum non ſolùm iuſtè retinêre poſſunt India Occidentales, verùm & rebellantes denuò ſubiugare, 3.5.29. -  Reges noſtri ſemper optimos Duces, ac probatos miniſtros ad Novum Orbem mittere procurarunt, 3.6.108. -  Reges noſtri abſq; ullo ſcrupulo retinẽt provincias Novi Orbis, cùm ad eas cõquirendas tot conſilia exquiſierint, 3.2.29. -  Reges noſtri quid ſemper ſanxerint, & cupierint in debellationibus Indorum? 2. 15.25. -  Reges noſtros ab iniurijs Indis illatis plures Auctores excuſant, 3.6.36. -  Regibus noſtris Catholicis non ſolùm cura converſionis Indorum, ſed plena eorum dominatio ab Alexandro VI. conceſſa fuit, 3.1.13. -  Regum noſtrorum iuſtitia à calumnijs hæreticorum facilè vindicatur, 3.6. 91. -  Reges Hiſpaniæ res arduas non niſi maximo conſilio adhibito aggrediuntur, 3.2.2. -  Reges Hiſpaniæ nunquam ullum feudum Eccleſiæ ratione Indiarum perſolverunt, neque Eccleſia illud exegit, 3. 1.47. -  Reges Hiſpaniæ, licèt eis ſubiaceat omne quod volunt, voluntatem tamen ſuam ſemper legi & rationi ſubmittunt, 3.2.3. -  Reges Hiſpaniæ non præiudicarunt iuri ſuo, Pontificem adeundo, 3.1.53. -  Reges Hiſpaniæ cur Sedis Apoſtoliciæ benedictionem, aut conceſsionem, ad Novum Orbem conquirendum, expoſtulaverint? 3.1.50. -  Reges Hiſpaniæ omnes alios in ſuis cõſiliarijs exhibendis, & remunerandis excedunt, 3.2.8. -  Reges Hiſpaniæ, & alij, qui liberi dicuntur, minus dependent ab Eccleſia, quàm Imperator, 3.1.86. -  Reges Hiſpaniæ propriâ auctoritate poſſunt bellum indicere, ſed rarò id faciũt, inconſulto Pontifice Romano, 3.2.21. -  Reges Hiſpaniæ ſi (quod abſit) Hæretici fuerint, ex lege in Concilio Toletano lata, deponi iubentur, 3.1.91. -  Reges Hiſpaniæ in bellis, quæ gerunt, â Deo iuvantur, & quare? 3.2.22. -  Reges Hiſpaniæ non tenentur præſtare ſpeciale fidelitatis iuramentum Romano Pontifici, licèt tempore coronationis iurent, ſe Eccleſiam pro virili defenſuros, 3.1.89. -  Reges Hiſpaniæ per legatos obedientiã piè præſtare ſolent Pontificibus noviter creatis, 3.1.90. -  Reges Hiſpaniæ, datâ voluntariâ Indorum electione, Indias Occidentales legitimè retinent, 3.4.37. -  Reges Hiſpaniæ Indos omnes, etiam impenſè barbaros, ſummâ charitate proſequuti ſunt, & liberos eſſe iuſſerunt, 2.9.75. -  Reges Hiſpaniæ ius navigationis maris Oceani cum aliorum prohibitione legitimè præſcriptum habent, 3.3.70. -  Reges noſtri ſemper bonam fidem habuerunt in conquiſitione, & retentione Imperij Indiarum, 3.3.79. -  Reges Hiſpaniæ etiam nolentes invitãdi eſſent ab Eccleſia ad Novi Orbis converſionem, 2.25.24. -  Reges Hiſpaniæ, & alij in temporalibus ſuperiorem non recognoſcunt, 2.22.49. -  Reges Hiſpaniæ ſacro oleo tempore coronationis inungi ſolent, 2.25.34. -  Reges Hiſpaniæ etiam habent virtutem curandi ſtrumas, ut Reges Galliæ, & Angliæ, 2.25.33. -  Reges Hiſpaniæ in bellis ineundis, & rebus Religionis tractandis maximo conſilio ducuntur, 3.2.17. & 20. -  Reges Hiſpaniæ iam pridem Chriſtianiſsimorum nomine gaudent, 2.25.25. -  Reges Hiſpaniæ, & alij quilibet, qui ſuperiorem non recognoſcunt, in ſuo Regno ſunt Monarchæ & Imperatores, 2.21.72. -  Reges Hiſpaniæ quoad Indiarum Occidentalium Regna eſſe feudatorios Eccleſiæ Bodinus & Marta teſtantur, qui reprobantur, 3.1.40. -  Reges Hiſpaniæ curam conuerſionis Indorum ſibi à Sede Apoſtolica demandatã, qualiter exercêre debeant, 2.19.17. -  Reges Hiſpaniæ non poſſunt facilè ſcribere, aut numerare omnes titulos ſuorum Regnorum, aut Provinciarum, 1.16.64. -  Reges Hiſpaniæ, & eorum vaſſalli magnam laudem merentur, ob curam dilatãdæ Fidei Catolicæ per Novũ Orbẽ, 2.16.23. -  Reges Hiſpaniæ appellantur Orthodoxi, & defenſores Fidei, 2.25.29. -  Reges Hiſpaniæ quot Regna, & provincias in utroque Orbe poſsideant, remiſsivè, 1.16.51. -  Reges Hiſpaniæ ſemper ardẽtiſsimè Indorum converſionem curarunt, & omni lucro præpoſuerunt, 1.16.100. & 104. -  Reges Hiſpaniæ ad Novum Orbem inquirendum, & ſubiugandum, Divino impulſu, & revelatione ducti videntur, 2.3.1. & 16. -  Regibus Hiſpaniæ inter reliquos primus locus debetur, & quare? & qui Auctores de hoc tractent? 1.16.45. & 48. -  Regum Hiſpaniæ Imperium maius eſt quàm Sinenſium, & Romanorum, 1.16.52. -  Regum Hiſpanię præcipua gloria ex cura converſionis Novi Orbis, 1.16.68. -  Regum Hiſpaniæ dignitas, & maieſtas ob Indiarum acquiſitionem, temerè ab aliquibus calumniatur, 2.1.8. -  Regum Hiſpaniæ Maieſtas, & potentia valde aucta eſt ex acceſsione Novi Orbis, 1.16.42. -  Regum Hiſpaniæ. Vide alia ſup. verb. Hiſpaniæ Reges. -  Regum creandorum præcipua cauſa quæ fuerit? 2.21.59. -  Regibus qui non parent, nec politicè vivunt, ſordidi eſſe cenſentur, & Belial in ſacris Litteris appellantur, 2.9.67. -  Regibus Indorum gubernatio relinqui non potuit, cùm eiſdem vitijs, quibus Indi cæteri laborarent, 2.9.57. -  Regum eligendorum inter varias formas illa uſitatior fuit, ut ex prudentioribus, & ſapientioribus eligeretur, 2.9.32. -  Regum Chriſtianorum ſummam fœlicitatem in dilatatione, & exaltatione cultus Divini collocat D. Auguſt. 2.16.41. -  Regum exemptio, & libertas in temporalibus qualiter intelligi debeat? 2.22.50. -  Regũ, & Ducũ mos antiquus fuit ex provincijs ſubactis titulos, & nomina ſumere. -  Rhodos, & Delos inſulæ repentè è marinis fluctibus emerſerunt, 1.4.19. -  Richardi Achini Angli expeditio ad fretum Magallanicum, & qualiter captus fuerit? 1.8.39. -  Riphæos & Hyperboreos montes incolentiũ mira fœlicitas, & ſalubritas, 1.12.61. -  Ritus infidelium non eſſe ab Eccleſia tolerandos ex doctrina D. Thom. qualiter accipiendum ſit? 2.14.29. -  Ritus infidelium aliquando tolerat Eccleſia maioris mali, vel ſcandali vitandi cauſâ, 2.17.66. -  Rodericus Sanctius Epiſcopus Zamorenſis apertè tribuit Papæ univerſalem poteſtatem in ſpiritualibus, & temporalibus, & eam pluribus Scripturæ locis confirmat, 2. 23.61. -  Roma communis ſedes, & patria omniũ gentium ſępè appellatur, 2.21.23. -  Roma latiùs multò extendit Imperium ſuum Religione Divinâ, quàm dominatione terrenâ, 2.21.48. -  Romanam urbem ob reliquias idololatriæ tot cladibus fuiſſe punitam, plurimi tradunt, 2.13.32. -  Romanæ urbis in excidio ſub Alarico multa contigiſſe narrat Sozomenus, Indorum vaſtationi ſimilia, 3.6.69. -  Romanæ urbis, & Orbis appellatio ſynonima erant, & quare? 2.21.21. -  Romanæ Sedis cura quanta eſſe debeat in procuranda Indorum cõverſione, & Fidei dilatatione, 2.8.72. -  Romani qualiter captivitatis, & poſtliminij ius exercuerint? 3.6.19. -  Romani qualiter hoſpitij, & confœderationis iura cum provincijs inirent? remiſsivè, 3.7.90. -  Romani cur finxerũt currum Cybeles à leonibus trahi? 1.16.30. -  Romani erant valdè hoſpitales, & qualiter Iovem Genium ſive Hoſpitalem colerent? 2.20.43. -  Romani qualiter diſponebant notitiam utriuſque Imperij? 1.7.18. -  Romani, & alij crediderunt à Deucalione lapides in homines verſos, 1.9.22. -  Romani milites non ſolùm hoſtibus, verùm & ſocijs ac confœderatis multa damna, & iniurias inferebant, 3.6.51. -  Romani etiam olim hominum immolationes exercebant, 2.14.77. -  Romani qualiter conſilia exquirerent, & Deum Conſum, ſive Conſiliarium celebrarent? 3.2.14. -  Romani antiqui maximè idololatræ fuerunt, & pluſquàm triginta Deorum, ſive potiùs dæmoniorum millia coluerunt, 2. 14.97. -  Romani maximas turpitudines in ſuis Deis, & eorum feſtis admittebant, 2.14. 65. -  Romani frequenter ſe ipſos occidebant, vel occidendos vendebant, 2.14.87. -  Romani fœdera, & conventiones etiam cum hoſtibus initas religioſiſsimè obſervabant, 2.16.70. -  Romani adverſę fortunæ, pallori, febri, & rubigini peculiaria templa, & ſacrificia erexerunt, 2.14.105. -  Romani multum laudantur ob gentes barbaras, & efferas, quas bellis domuerunt, & politicas reddiderunt, 2.7.72. -  Romani, tempore mortis Chriſti Domini, per totum Orbem dominabantur, & ita fuit facilior eius prædicatio, 1.14.28. -  Romani ob curam, & cultum Religionis ad ſummum tanti Imperij faſtigium perveniſſe dicuntur, 2.16.62. -  Romani Imperium ſuum dilatarunt, ſocios & fœderatos iuvando, & alias provincias aliarum provinciarum robore ſubigendo, 3.4.32. -  Romani ſui Imperij augmentum ob bonos mores, & leges, quibus ſubditos gubernabant & excolebant, meruiſſe dicuntur, 2.7.73. -  Romani Imperij variæ mutationes, & tranſlationes referuntur, 2.21.29. -  Romani Imperij per totum Orbem dominatio pluribus Scripturę locis probatur, & præcipuè Lucæ 2. & 20. Matth. 22. Marci. 12. & Ioan. 19: 2.21.26. -  Romanorum Imperiũ legitimum, & Dei permiſsione quæſitũ, & ab Eccleſia approbatum fuiſſe, plures affirmant, 2.7.74. -  Romanorum Monarchia fuit ampliſsima omnium, & tamen viginti, & pluribus partibus ab Hiſpania hodie ſuperatur, 1. 16.53. -  Romanorum Monarchia, ſicut aliæ, cecidit, quamvis ſe æternam futuram iactaret, 2.2.12. -  Romanorum mos in bellis per Feciales indicendis, & denuntiandis, 2.15.17. -  Romanorum bella, & imperium vi, & iniuriâ magis, quàm iure, & ratione conſtitiſſe, plurimi tradunt, 2.8.129. -  Romanos omnem ferè Orbem ſubiugaſſe Polybius ſcribit, 2.21.24. Qui notatur, num. 46. -  Romani Imperatores triumphantes corpora minio illinire ſolebant, 2.8.114. -  Romanos Imperatores, etiam hodie, Imperio ad Germanos translato, multi totius Orbis Dominos, aut ſaltem univerſales moderatores appellant, 2.21.30. -  Romanus Pontifex eſt velut Comeſtabilis exercitus Dei, & Prædicatorum Verbi Divini, 2.8.76. -  Romanus Pontifex benè poteſt concedere plenum ius ad terras infidelium, 3.1.15. -  Romani Pontificis in electione, quæ formæ & ſolemnia ſervari ſoleant? remiſsivè, 2.3.11. -  Romani Pontifices qualiter conceſſerint Luſiraniæ Regibus exquiſitionem, & acquiſitionem Orientalium Indiarum? 1.3.22. -  Romanus Pontifex. Vide alia ſup. verb. Papa, & verb. Pontifex. -  Ruſticitatis excuſatio non admittitur in his, quæ naturali ratione ſuadentur, 2.13. 73. -  Rutilius Benzonius, & alij referuntur, qui plenum dominium Novi Orbis agnoſcunt, 3.1.19. -  Rutilij Benzonij verba graviſsima expenduntur, quibus latè probavit, Divini conſilij, & impulſus argumenta in detectione, & converſione Novi Orbis, 2.3. 27. -  S -  Sebæa regio cur dicatur finis terræ? 1. 1.63. -  Sacerdos Summus Hebræorum terram Promiſsionis partiebatur: & quid mundi effigies in eius ſuperhumerali contexta ſignificaret? 2.23.88. -  Sacerdos quidam ſolus baptizavit ſepties centena Indorum millia, 2.4.21. -  Sacerdotes Indorũ qualiter olim ieiunabant, ſuis idolis ſacrificabant? 2.12. 105. -  Sacerdotes in Indijs maximè ab incolis reverentur, & quare? 2.4.89. -  Sacræ Scripturæ exempla, quæ à communibus Theologiæ regulis exorbitãt, veneranda ſunt, non imitanda, 2.19.62. -  Sacrificia hominum non Chriſtianis tantùm, verùm & Ethnicis execrabilia videbantur, 2.12.63. -  Sacrificia humanarum victimarum, non videntur naturali iure prohibita, cùm eis olim omnes ferè mundi nationes uſæ reperiantur, 2.14.74. -  Sacrificia varia, & hominum mactationes horrendæ ab Indis exercebantur, 2. 12.54. -  Sacrilegium magis quàm ſacrum appellat Curtius puerorum immolationes, 2.12. 84. -  Salomon, & Ioſaphat claſſes mittere ſolebant in regionem Ophir, & quare? 1. 13.2. -  Salomonẽ habuiſſe cognitionẽ peculiarem Novi Orbis, nullo certo argumento probari poteſt, 1.13.58. -  Salomon, quamvis ſapientiſsimus, didicit navigationem Tharſis, & Ophir à ſervis Regis Hiram, 1.13.59. -  Salomon fuit cumulandarum divitiarum ſtudioſiſsimus, 1.13.15. -  Salomon fuit omnium mortalium ſapientiſsimus, & non videtur Orbem Novum ignorare potuiſſe, 1.13.14. -  Salomonem navigationem longam, & difficilem ob Novi Orbis divitias inſtituiſſe, credibile non eſt, relictâ Indiâ Orientali ditiori & viciniori, 1.13.25. -  Salomonis divitiæ, & theſauri incomparabiles fuerunt, 1.13.65. -  Salomonis vigiles erant Gigantes, & hodie Regis Sinarum, 1.2.12. -  Samſoni vires Deus miraculoſè reſtituit, & auxit, ut de Phyliſthæis vindictam ſumeret, 2.4.69. -  Samſonis factum, dum ſe, & Phyliſthæos in Templo occidit, ex Divina inſpiratione, aut miſsione, â peccato excuſatur, 2. 3.13. -  Sancta quæ ſunt, ſanctè tractari debent, 2.19.7. -  Sancti Patres non ſolùm laudarunt, ſed ſuaſerunt leges Imperatorum de Templis idola, & infideles expelli iubentes, 2.20. 88. -  Sanguis innocentum iniquè effuſus clamat, à proximis auxilium petens, 2.15.6. -  Sapientiæ locus cap. 12. verſ. 5. & 6. expenditur & exponitur, 2.12.76. -  Sapientiæ locus cap. 12. verſ. 12. explicatur & exornatur, 2.2.28. -  Sapientiæ locus cap. 16. verſ. 10. expenditur, 2.12.14. -  Sapientes ſolos verâ libertate gaudêre, & inſipientes eorum ſervos eſſe, graviter oſtendit D. Ambroſius, 2.7.58. -  Sapientum conſilia qui inquirit, & ſequitur, in utroque foro excuſatur, 3.2.32. -  Sara Angelis paravit ſubcineritios panes, & Cleobuli filia paternorum hoſpitum pedes lavit, 2.20.42. -  Saraceni, alij infideles, qui ſunt hoſtes Fidei, & occupant Provincias Chriſtianorum, ſemper debellari poſſunt, 2.19.36. Et etiam ſi non occupent, 2.23.129. -  Saracenis etiam ob ſolam infidelitatem iuſtè bellum inferri non poteſt, ex ſententia Pontificis in cap. diſpar, 23. q. 8: 2. 10.75. -  Saracenos beſtias appellavit Oldradus, 2.7.14. -  Satanica eſt vox eorum, qui Indos incapaces faciunt ſalutis æternæ, & quo fine introducta? 2.8.60. -  Saturni in memoriam, Gentiles, filios ſuos immolare ſolebant: id tamen variè punitum fuit, 2.12.82. -  Saul fuit electus per extortam à Deo voluntatem, 2.11.15. -  Saxones, Bohemi, Slavini, & Rugiani qualiter occaſione bellorum ad Fidem pervenerint, 2.18.32. -  Saxonum, & Hungarorum priſca feritas, & barbaries, 2.8.29. -  Scandala maxima ex bellis ratione Fidei ſuſcipiendæ illatis orirentur, 2.17.62. -  Scandali vitandi ratione plura excuſari debent, quæ alioqui legitimè fierent, 2.17. 63. -  Scandinavia Germaniæ inſula, quia magna erat, vocabatur ab antiquis, alter Orbis, & etiam Trapobana, 1.4.57. -  Schedula Regia de ſolvẽdis inducijs cum Hollandis refertur, 2.25.84. -  Schedula noviſsima triremiũ pœnâ damnat eos, qui ad Novum Orbem ſine licentia tranſierunt, 2.25.78. -  Schedula, ſive epiſtola elegans Caroli V. refertur & illuſtratur, commercia cum Indis, & hoſpitalitatis iura requirens, 2.20. 53. -  Schedula Regia ad litteram recenſetur, quæ vivos famulos, aut uxores cum mortuis Indis tumulari prohibet, 2.12.61. -  Schedula quædam Philippi II. refertur, quæ iniurias Indis illatas graviter dolet, & à Regum noſtrorum mente & voluntate valdè alienas eſſe demonſtrat, 3.6. 34. -  Schedulæ aliquæ Regiæ expenduntur, quibus iubetur, ut in prædicatione, & converſione Indorum Apoſtolico more procedatur, 2.17.59. -  Schedulæ Regis Philippi III. expenduntur, quæ Indorum prædicationem omnino Evangelico modo fieri iubent, 3.6.35. -  Schedulæ, & inſtructiones plures remiſſivè congeruntur, de cura converſionis, & defenſionis Indorum, multa piè, & utiliter præcipientes, 3.6.33. -  Schedulæ plures Regiæ expendũtur, quibus opinio Ioannis Maioris in modo prædicationis Indorum probatur, 2.18.15. -  Schedulæ, & inſtructiones plures Regiæ referuntur, quæ violentias, & iniurias Indis illatas graviter puniri iuſſerunt, 2.18. 19. -  Schedulæ plures citantur, & expenduntur, quæ Indorum debellationem permittunt, ſi prædicatores non recipiant, aut alijs modis malitioſè Fidei propagationem impediant, 2.20.33. -  Schedulæ Regiæ referuntur, quæ prohibent Indos etiam Orientales in his Occidentalibus ſervos fieri, quamvis Mauri eſſe dicantur, 3.7.113. -  Schedulis plurimis alienigenæ omnes, atque etiam Hiſpani ſine Regis licentia ad Novum Orbem tranſire prohibentur, 2. 25.75. -  Schedulis, & inſtructionibus Regijs ſemper cautum fuit, ut Indi quâ maximâ fieri poſſet ſuavitate, & humanitate ad Fidem allicerentur, 2.18.17. -  Schedulis pluribus cautum eſt, ut prædicatores Indorum eorum Principes, & Gubernatores ante omnia ſibi gratos reddere curent, 2.18.62. -  Scriptores librorum omnibus diſciplinis uti debent, 2.1.2. -  Scriptorum priorum laus poſterioribus quoque iuſtè aliquando debetur, 2.1.12. -  Scriptura Sacra ſæpè utitur hyperbolicis & alijs figuratis loquendi modis, 2.21.51. -  Scriptura Sacra ſæpè utitur vulgaribus loquendi formis, 1.14.78. -  Scriptura Divina ampla eſt, & myſterijs abundans, 1.15.3. -  Scripturæ ſacræ plura loca expenduntur ad probandum veram dominationem, & iuriſdictionem infidelium, 2.11.40. -  Scripturæ plura teſtimonia, quæ Deum laudandum omni loco, & ab omnibus gentibus dicunt, hodie impleta ſunt poſt converſionem Novi Orbis, 1.16.75. -  Scripturæ loca, quibus Deus impijs honorum amiſsionem, & Imperiorum tranſlationem comminatur, qualiter accipienda ſint? 2.11.48. -  Scytharum quanta fuerit olim ruditas, & barbaries? 2.8.30. -  Scythas cur Horatius profugos, & campeſtres appellat? 2.8.31. -  Sedulij Paſchalis Hymnus expenditur, in Epiphania ab Eccleſia cantari ſolitus, 2. 23.40. -  Semiramis Indicum bellum fruſtra tentavit, 1.3.7. -  Senatuſconſultũ laudatur, quo hominũ immolationes à Romanis prohibitæ ſunt, 2.12.64. -  Seneca Philoſophus ſcripſit tragœdiam Medæę, & in ea vaticinari videtur de Novi Orbis detectione, 1.12.67. & 76. -  Seneca quo ſenſu, modo Novos Orbes detegendos eſſe prædixit? 2.12.76. -  Seneca non ſecus ac cæteri ſui temporis Philoſophi, Oceanum finem Orbis eſſe putabat, 1.12.78. -  Seneca in Medæa non loquitur de regionibus Occidentalibus, quales ſunt Novi Orbis, ſed de Septentrionalibus, 1.12.89. -  Senecæ elegans locus refertur, & ad Hiſpanorum in Orbem Novum adventum accommodatur, 3.6.14. -  Senecæ locus de latrocinijs Alexandri Magni expenditur, & emendatur, 2.6.58. -  Senecæ quoddam quaſi vaticinium navigationis ad Indias, 1.7.11. -  Senecæ locus alter, quo prænuntiaſſe videtur detectionem huius Novi Orbis, 1.12. 81. -  Sententia à iudice legitimo lata tribuit dominium, 2.24.34. -  Sententia, & opinio Papæ prævalet opinionibus omnium Epiſcoporum, 2.24.44. & 46. -  Sententiæ Victoriæ, Soti, Gregorij Lopez, Matienzo, Bañez, Cordabæ, Acoſtæ, Molinæ, & aliorum circa iuſtam retentionẽ Novi Orbis ſigillatim expenduntur, 3.5.3. -  Sententijs, & declarationibus Papę non eſt negandum, quod alijs inferiorum iudicum concedi ſolet, 2.24.35. -  Sephar mons nihil habet commune cum Andibus Peruanis, 1.13.57. -  Sepharad nomen apud Hebræos Hiſpaniam ſignificat, 1.15.33. -  Sephar mons dicitur idem cum montibus, Andes del Pirù, qui ſunt totius Orbis longiſsimi, 1.13.13. -  Septentrionalis pars cur etiam Aquilonaris dicatur? 1.1.21. -  Septentrionalis mundi plaga, quæ? & cur ita dicta? 1.1.18. -  Septẽtrionales nationes plurimæ, & qui de illis ſcripſerunt, 1.10.28. -  D. Seraphinus Freitas Luſitanus laudatur, & eius tractatus contra alterum Maris liberi. 2.1.50. & 3.3.30. -  Sermo idem ubi duas ſententias exprimit, ea ſumitur, quæ rei gerendæ aptior eſt, 3.1.30. -  Serpentem æneum à Moyſe in deſerto levatũ cur contriverit Ezechias? 2.12.122. -  Sertorius qualiter deluſerit Hiſpanos cervâ fatidicâ? 2.8.66. -  Servius quid ſentiat de Antipodibus, & eorũ cum noſtris cõmunicatione? 1.11.44. -  Servus Chriſtianus liberatur à dominio domini Iudæi, vel infidelis, 3.5.18. -  Servus quis eius fit, à quo ſuperatur, 3. 7.13. -  Servus quis ut in perpetuum effici poſſit, debet pretium ſervituti æquale eſſe, 3. 7.110. -  Servi non tam à ſerviendo, quàm à ſervando dicuntur, 3.7.5. -  Servi Græcè Soſiæ dicuntur, quaſi ſervati, 3.7.10. -  Servi nihil proprium habere poſſunt, 2. 7.81. -  Servi ſine dño, & pro derelictis habiti à quocunque occupari poſſunt, 2.7.82. -  Servorum Indiæ Orientalis occaſione plures lites in Limano Senatu exortæ ſunt, & varijs, ac contrarijs ſententijs terminatæ, & de earum fundamentis, 3.7.112. -  Servi per Fidei & Baptiſmi ſuſceptionẽ liberi non ſiunt, 3.7.92. -  Servitus cõmuni omniũ gentium iure ex iuſtis bellis induci cœpit, & quare? 3.6.4. -  Servitus non eſt contra aliquod expreſſum præceptum iuris naturalis, 3.7.7. -  Servitutis diffinitio, & qui de eius origine, cauſis, & differentijs ſcripſerint, 3.7.6. -  Servitutis in poſſeſsione qui morantur, regulariter pro verè ſervis haberi debent: & quando hoc limitetur, 3.7.68. -  Servitutem Barbarorũ quomodo explicet D. Thomas? & an à naturali, vel à gentium iure originem ducat? 2.8.120. -  Servitutem naſci in manu imprudentis, quomodo dicatur, Prover. 1. & 26: 2.7.57. -  Servitutes hominum inſtar pecudum admiſſas, & locus D. Auguſt. 3.7.14. -  Seſoſtris Ægyptiorum Rex ultra Gangem proceſsit, 1.2.20. -  Seſoſtris ſuperba monumenta, quæ in India reliquiſſe dicitur, 1.2.21. -  Seſoſtris, & alij ceſſarunt, mare Rubrum in Nilum ducere, ne terra Ægypti inundaretur, 1.8.62. -  Seſoſtris Ægypti, & Tharco Ætiopiæ Rex nunquam Indiam viderunt, 1.3.8. -  Seſoſeris crudelitas in Reges victos, & trophœa inverecunda, 1.2.22. -  §. Si adverſus inſt. de nuptijs illuſtratur, 1.9.30. -  Siciliæ Reges nullum in temporalibus ſuperiorem agnoſcunt, 3.1.71. -  Siciliæ in Regno quod ius habent hodie Romani Pontifices ſecundùm Iſerniam, 3. 1.68. -  Siculi Flacci locus refertur, & emendatur, 2.14.12. -  Signa plura, quæ oſtendunt, opus, manũ, & impulſum Divinum interveniſſe in detectione, & converſione Novi Orbis, 2.3.21. -  Signi nomine, ſub quo Iſaîas gentes congregandas, & convertendas dicit, intelligitur ſignum Crucis, 1.15.44. -  Sileni narrationem de Novo Orbe à Theopompo relatam, ut meram, & nugatoriam fabulam accepit Ælianus, & Tertullianus, 1.12.57. -  Simonia eſt aliquid dare, vel paciſci expreſsè pro rebus ſpiritualibus, vel ut quis ingrediatur Religionẽ, aut ſi detur in vim modi, vel conditionis, 2.18.41. -  Simonides quid reſponderit Hieroni roganti de Deo, & eius natura? 2.15.32. -  Simulacrorum cultus extrema impietas, & ſtultitia omnibus maior appellatur, 2. 12.112. -  Sinæ, aut Iapponienſes ſervi effici non poſſunt, niſi ubi ſe, aut filios ſuos vendunt, & tunc temporaliter ſerviunt, 3.7.116. -  Sinæ nõ admittunt exterorum commercia & ideò, Fides apud eos difficile propagatur, 2.20.49. -  Sinarum Regnum quà ſpectat Tartaros eſt Borealiſsimum, & frigidiſsimum, 1.1.73. -  Sinarum latiſsimum, & ditiſsimũ Regnũ & quando à Luſitanis luſtratum, 1.3.42. -  Sinenſis cuiuſdã Doctoris dictũ, 2.9.15. -  Sinenſes putant, ſe cæteris mortalibus, prudentiâ, ſapientiâ, & artium ſubtilitate antecellere, 2.9.14. -  Siſebutus Hiſpaniæ Rex, & Dagobertus Galliæ, an præciſè, vel cauſativè Iudæos ſui Regni ad baptiſmum recipiendum coëgerint? 2.19.79. -  Siſebuti actionem tanquam iniuſtam Cõcilium Toletanum IV. pro parte reſcidit, & plures alij Auctores apertè damnant, 2. 19.81.83. & 85. -  Societatis Iesv Religioſi, & aliorum Ordinum Prædicantes apud Indos Evangelium prædicantes, dicuntur eſſe Angeli veloces, & nubes volantes, de quibus loquitur Iſaîas, 1.15.22. -  Socrates, & Ruffinus convincuntur, dum tradunt, nullum ex Apoſtolis in Indis ulteriore prædicaſſe, 1.2.34. -  Sodomia antonomaticè appellatur peccatum contra naturam, 2.12.32. -  Sodomiæ vitium Iudæis, & Romanis olim frequentiſsimum fuit, 2.14.54. -  Sodomiæ peccatum quàm execrandum, & deteſtabile ſit, 2.12.31. -  Sodomitarum quorundam Indorũ provinciæ Eſquaraguæ notabilis punitio, & hiſtoria, 2.12.33. -  Solis, & Lunæ ſimilitudo qualiter applicetur poteſtati Pontificiæ, & Regiæ? 2.23. 168. -  Solitum dicitur quid ex ſola una vice, 2. 24.89. -  Sophala auri fodinis abundat, & ibi extare dicuntur libri oſtendentes, quòd Salomõ ad eas ſuas claſſes mittebat, 1.13.28. -  Sophoniæ Prophetia cap. ult. agere videtur de converſione Novi Orbis, 1.15.52. -  Speculator fatetur, ſe ex aliorum velleribus telam ſuam ordiri, 2.1.15. -  Spiritus, iuxta Verbũ Domini, ſunt probandi, an à Deo ſint? 2.3.34. & 44. -  Spiritus Sanctus dona ſua partitur, ut vult, 2.5.3. -  Sponſæ negandum non eſt, quod ſponſo conceditur, 2.23.107. -  Spurij cur dicantur terræ filij, Gigantũ fratres, & Favonij? 1.9.29. -  Stanislai Oſsij ingens encomiũ de Fide, & Religione Hiſpanorum, 2.25.23.PRSS -  Status & Religionis tuendæ ratio efficit, ut infideles iam baptizatos à ſuis Regnis Princeps expellere poſsit, 2.19.91. -  Status ſpiritualis non poteſt benè conſervari ſine temporali, 3.1.28. -  Statuta, quæ inventos cum armis puniri iubent, an etiam apprehenſionem requirant? 2.6.18. -  Statutum, quod prohibet acquiſitionẽ, nõ prohibet acquiſitorũ retentionẽ, 3.1.10. -  Statutum loquens contra ingredientem poſſeſsionem, non habet locum contra retinentem, & quare? 3.1.11. -  Stulti, & Barbari ſapientioribus, & politioribus ſubijci debent, 2.7.56. -  Stulti ſecundùm D. Auguſt. meliùs viverent, ſi ſapientum ſervi eſſent, 3.5.6. -  Stulti non debent eſſe melioris conditionis, quàm ſapientes, 2.9.31. -  Suavitas multum conducit ad Fidei receptionem, 3.7.35. -  Subditi debent famam, & honorem dominorum ſicut vitam tueri, 2.1.9. -  Subditos contra proprium Regem rebelliantes quilibet etiam extraneus coërcere poteſt, 2.13.42. -  Subrogatus non poteſt eſſe majoris porentiæ, quàm is in cuius locum ſubrogatur, 2.23.24. -  Succeſſus fœlices rerum omnium, & maximè bellorũ ſemper Deo à viris, & Ducibus pijs, & prudẽtibus tribuũtur, 2.4.78. -  Suetonij locus in Octavio perpenditur, 2.14.78. -  Sumatra inſula, & an eadem quæ Trapobana, vel Aurea Cherſoneſſus, 1.3.38. -  Summus Pontifex ſecundùm Baldum eſt iudex ordinarius totius mundi, & concurrit cum quolibet ordinario, 2.23.163. -  Summum Pontificem rectè potuiſſe alios Reges præter Catholicos ab Indiarũ conquiſitione excludere, verior ſententia eſt, & qui eam probent, 2.25.43. -  Superbia execrabilis Aiacis, Capanei, Micentij, & aliorum, qui à ſe ipſis victorias ſperabant, 2.4.79. -  Supervacua dicere ſatius eſt, quàm omittere neceſſaria, 1.2.2. -  Sur nomen eſt Belgicum, aut Gallicũ, & ſignificat ventum Auſtralem, 1.8.28. -  Sibyllarum carmina à Virgilio relata cõmodè Hiſpaniæ Regib applicãtur, 2.2.36. -  Sibyllæ agnoverunt Dominum, & Regnum Chriſti, 2.23.100. -  Sibyllina oracula ante evẽtum rei, quam deſignãt, benè explicari nõ poſsũt, 1.15.7. -  Symbolum, quod in Ticinenſi Academia poſitum fuit, ad oſtendendam latitudinẽ, & magnitudinem Imperij Hiſpani, 1.16. 66. Et aliud Vlyſsippone, num. 67. -  D. Simeon Stilites fulmine percuſſus interijt, 1.7.51. -  Syrtes Lybiæ quid ſint, & unde procedant? cum Luciano, 1.4.23. -  T -  Tacubano in monte apud urbem Mexicum Templũ B. Virginis extructum fuit, & quare? 2.4.52. -  Targomæ ſive Thorgomæ nomen apud Ezechiel, cap. 27. quid ſignificet? 3.6.99. -  Tartarum, ubi defunctorũ animas mitti credebant, in ultimis Hiſpaniæ oris, tanquam in extrema totius Orbis regione, antiqui collocabant, 1.11.64. -  Tartarorum nomen, & Imperium quando extendi cœperit? 1.1.66. -  Tarteſſus urbs Hiſpaniæ olium ditiſsima, & fœliciſsima, 1.13.21. -  Tarteſſus Bœticæ urbs eadem ac Gades, 1.11.63. -  Tauri, Cretenſes, Theſſali, & alij humanis victimis utebantur, 2.14.88. -  Tellus eadem non parit omnia, ſicut nec mare, 1.7.5. -  Templum Ieroſolymitanum Salomonis Barbari etiam, & hoſtes reverebantur, 1.13.68. -  Templum Salomonis cùm Craſſus expilavit, aurum præ copia plus dimidio viluit, 1.13.69. -  Templi Ieroſolymitani ſumptus, & divitiæ omnem admirationem excedunt, & aliqua de eo, 1.13.67. -  Templi ab Argonautis conſtructi, & per oraculum Virgini Mariae ſacrari iuſſi, notabilis hiſtoria refertur, 1.14.40. -  Tempus eſt rerum omnium inventor, & magiſter, 1.12.14. -  Temporibus ſuis omnia conveniunt, & ſecundùm eorum veritatem ſtatuta quoq; humana varianda, & accommodanda ſunt, 2.16.93. -  Tenebrarum regio dicitur quædã provincia in finibus Tartarorum, 1.1.69. -  Tenebrarum regio dicitur pars Septentrionalis, & cur? 1.1.67. -  Terceræ inſulæ quãdo detectæ? 1.3.17. -  Terra à mari vix unquã diſtat plus mille leucis Hiſpanis, 1.8.17. -  Terra omniũ cõmunis mater eſt, & eſſe debet ſecundùm Apollonium, 2.25.42. -  Terra cur dicta à Græcis ιβοῤῥοποι, 1. 11.13. -  Terra in medio cœleſtis globi pendens quomodo ſuſtineatur? 1.11.15. -  Terra cõſtituta eſt à Deo in medio globi cœleſtis, & duas ſuperficies habet, 1.11.12. -  Terra de Bacallaos, quæ? & cur ita dicta? & à quo detecta? 1.6.20. -  Terram, & alia elemẽta cur poſt diluviũ Deus minus perfecta reliquerit? 2.12.124. -  Terram Deus ſtabilem, & immotã eſſe voluit, 1.7.63. -  Terras deſertas, & incultas ex conſuetudine in multis Caſtellæ partibus acquirit is, qui primo eas occupat, & ad culrutam redigit, 2.6.99. -  Terras ita Deus diſpoſuit, ut facilè homines de alijs ad alias trãſire poſſent, cùm iuſſerit, eos Orbem replere, 1.10.7. -  Terrarũ primariæ plagæ etſi vaſtiſsimo mari dividãtur, alicubi tamẽ cõiunctæ, vel valdè proximæ ſunt, & quomodo? 1.10.4. -  Terræ elementum inæquale, & cum aliquibus defectibus etiam ante diluvium à Deo creatum fuit, & quare? 1.7.4. -  Terræ defectus Deus induxit ad cohibẽdã idololatriã ſecundũ Theodoretũ, 1.7.6. -  Terræ filius dictus fuit Saturnus, & quare? de uſu, & ſignificatione adagij, Terrefilius, 1.9.28. -  Terræ pars quædam corruit circa oppidum Ango Ango, & per ſeſquileucã aquæ inſtar profluxit, 1.7.74. -  Terræ, & provinciæ, quæ à prioribus dominis deſeruntur, occupãtis fiunt, 2.6.96. -  Terrę omnes, ſive ſint zerbidæ & incultæ, ſive montuoſæ, ad Regem in dubio ſpectare cenſentur, 2.6.92. -  Terræmotus etſi ex naturalibus cauſis contingere poſsit, ſemper tamen Dei iræ, & indignationi tribuendus eſt, 1.7.62. -  Terræmotus ſolent eſſe frequentes in Novo Orbe: & aliqui referuntur, 1.7.46. -  Terræmotus, & tempeſtates Novi Orbis magna ex parte ceſſarunt poſt Chriſti Fidem in eo receptam, 2.4.88. -  Terræmotus ne damnum inferant, quæ verba foribus, & parietibus ſcribere oporteat? 1.7.70. -  Terræmotus notabilis urbis Arequipæ, & eructatio in montis ignivomi, qui circa eam erat, 1.77.2. -  Terræmotus Regni Chilenſis vehementiſsimus, 1.7.47. -  Terræmotus Neptuno attributi, & quare? 1.7.57. -  Terræmotus aliqui ex I. C. vi Divinæ tribuunt, alij vi naturali, & de eorum concordia, 1.7.60. -  Terræmotus cauſæ, & eorũ præcipuè, qui contingunt in oris maritimis, 1.7.56. -  Terræmotus qui nõ timent, ſtupidi ſunt, & ſenſus expertes ſecũdùm Ariſtot. 1.7.78. -  Terræmotus notabiles, qui in varijs Orbis partibus cõtigerunt, remiſsivè, 1.7.58. -  Terræmotus ratione aliquæ votivæ feriæ Limę indictæ, 1.7.69. -  Terræmotibus plura gravia delicta Deus vindicavit, 1.7.66. -  Terræmotũ ſemper ut rem prodigioſam & Divinam acceperunt Romani, 1.7.65. -  Terræmotuum cauſas aliqui ignivomis montibus tribuunt, 1.7.54. -  Terræmotuum mentionem & conſiderationem etiam habuerunt. I. C. 1.7.59. -  Terrigenas ſe eſſe plures nationes gloriabantur, 1.9.27. -  Territorium quid ſit, & unde dicatur? 2. 14.11. -  Terror Divinus etiam fortet, & ſtrenuos fugat, 2.4.73. -  Tertullianus, & Lactantius graviter dolebant ſuo tempore ſacrificia infantium durare, 2.12.86. -  Tertulliani elegãs locus refertur de his, quæ à Deo veluti invito permittuntur, & non approbantur, 2.11.20. -  Tertulliaui de eâdẽ propagatione hominũ duo loca elegantiſsima proferuntur, 1. 10.15. -  Tertulliani locus perpẽditur, quo Fidẽ Catholicã ſuâ ætate etiã in provincijs, & inſulis ignotis prædicatam tradit, 1.14.53. -  Teſtatorum morientium ultima verba fideicommiſſa vocantur, & magis hæredes obligare videntur, 2.16.37. -  Teſtis dictum valet, dicentis, Titium ligna amputaſſe, quamvis Titius id per alium fecerit, 2.6.33. -  Thaletis Mileſiij apophthegma, 1.12.13. -  Tharſis idem eſſe cum Tharteſſo plures opinantur, & in Hiſpaniæ Bæticis oris cõſtituunt: alij verò negant hoc 1.13.20. -  Tharſis nomine in ſacra Pagina quænam regio deſignetur? 1.13.19. -  Tharſis, & Ophir provinciæ, & navigationes earum diverſæ erant, 1.13.18. -  Tharſis & Ophir navigatio à Salomone inita, an eſſet eadẽ, vel diverſa, 1.13.3. & 18. -  D. Theodoretus qualiter exponat locum D. Pauli Coloſſ. 4: In ſapientia ambulate ad eos, qui foris ſunt, 2.14.25. -  Theodori de Bri notabilia verba referũtur, quibus Hiſpanorum exceſſus excuſat, 3.6.61. -  Theodoſius Imperator Religionis curam & augmentum filijs ſuis, moriens, præ omnibus commendavit, 2.16.60. -  Theodoſius Imperat. auxilijs cœleſtibus victoriam reportavit, & carmina Claudiani de hoc, 2.4.37. -  Theophili Antiocheni elegantiſsima verba de hominum propagatione, 1.10.14. -  Theopompus quis fuerit? 1.12.58. -  Theutates erat Gallis Mercurius, & Mars Hæſus, 2.14.91. -  Thomas Candiſch Anglus fœliciter fretũ Magallanicum trãſijt, & in patriam opimis ſpolijs onuſtus reverſus eſt, 1.8.38. -  Thomas Bozius Eugubinus laudatur, qui tradit, nec tenue quidẽ nomen Novi Orbis ad maiores noſtros perveniſſe, 1.11.7. -  Thom. Bozius Eugubinus conſtantiſsimè defendit abſolutam Papæ iuriſdictionem in temporalibus, & hanc ſententiam communem Theologorum appellat, 2.23.57. -  Thom. Bozius eleganter loquitur de modo & ratione uſus tẽporalis poteſtatis Romani Pontificis, 2.24.9. -  Thom. Bozius paſsim agnoſcit per Bullam Alexandri VI. plenum dominium Indiarum Regibus Catholicis datum fuiſſe, & dari potuiſſe, 2.24.23. -  Thom. Bozius hæreticos eſſe docet eos, qui Chriſto ut homini temporalium dominium non concedunt, 2.23.90. -  Thom. Bozius Alexandri VI. donationẽ multis rationibus defendit, 2.23.69. -  Thom. Bozius Eugubinus Indorum Occidẽtalium barbariem, & incultos, ac feros mores ſæpiſsimè exaggerat, 2.7.33. -  Thom. Bozius ſecurè admittit conceſsionem Novi Orbis â Deo Hiſpanię Regibus factam, ob zelum Religionis, & alias virtutes, 2.2.33. & 35. -  Thom. Bozius, Ioan. Boterus, Rutil. Benzon. & alij agnoſcunt Spiritus Sancti afflatum in Alexandro VI. dum cõceſsit Indiã Oriental. & Occident. Regibus Luſitaniæ, & Caſtellæ magis quàm alijs, 2.3.22. -  Thom. Bozij elegantiſsima verba referũtur, pro excuſanda Hiſpanorum adverſus aliquos Indos aſperitate, 3.6.58. -  Fr. Thom. à Iesv præſidia militaria concedit ad frænandos Indos, & Prædicatores tuendos, 2.18.13. -  D. Thom. etiã apud Sinas, & Braſilienſes prædicavit, 1.2.33. & 1.14.54. & 60. -  D. Thom. maximos in prædicatione Indiæ interioris progreſſus fecit, & illis Apoſtolus meritò vocatur, 1.2.32. -  D. Thomę prædicationis in India interiori multa veſtigia noſtris temporibus reperta, 1.2.36. -  D. Thomæ Apoſtoli pedũ veſtigia, ſcopulo impreſſa, oſtendũt Braſilienſes, 1.14.61. -  D. Thom. miraculum inſigne apud Indos, 1.2.39. -  D. Thomæ corpus Maliapuræ inventum, & eius miracula, 1.2.38. -  D. Thomæ vaticinũ de Luſitanorũ advẽtu ad Indos Orientales, 1.2.40. & 44. -  D. Thomæ verba notabilia adducuntur pro aſſerenda temporali dominatione Pontificis, 2.23.58. -  D. Thomæ verba difficilia qualiter accipi debeant? 2.1.59. -  Don Thomas Tamaio de Vargas Regius Hiſtoriographus citatur, & laudatur, 1.6. 59. & 2.25.89. -  Thraces ad quatuor uſque numerare didicerunt, 2.8.99. -  Thubal filius Iaphet, & nepos Noë omnium primus in Hiſpaniam venit, 1.9.58. -  Thubalia propriè, & verè dicitur Hiſpania, & quare? 1.15.51. -  Thule inſula ubi? & plura de ea remiſsivè, 1.12.90. -  Tibia Barbara quæ? 2.8.38. -  Titulus primæ inventionis, & occupationis Novi Orbis parum ſufficiens iudicatur à Victoria & Gregorio Lopez, 2.6.61. -  Titulum nullum allegare melius eſt, quàm invalidum, aut defectuoſum, 3.2.52. -  Titulus Divini impulſus, ſive revelationis in detectione, & cõverſione Novi Orbis à Victoriæ impugnationibus defenditur, 2. 3.42. -  Titulus præcedens talis præſumitur, qualem præſens poſſeſsio demonſtrat, 3.1.22. -  Titulus primæ inventionis, & occupationis iuvat Hiſpanorũ Regum cauſam in dominatione Novi Orbis: eiuſque meminerunt Victoria, & Gregor. Lopez, 2.6.10. -  Titulus quilibet putativos, & illegitimus ſufficit in præſcriptione longiſsimi tẽporis, quãvis poſteà de eius errore cõſtet, 3.2.63. -  Tituli à primordio poſterior formatur eventus, 3.1.21. -  Tituli ſuperbi, quos ſibi ſumit Turcarum Imperator, & alij Reges Gentiles remiſsivè, 1.16.63. -  Titulos plures cumulare, ad ius ſuũ magis ac magis cõfirmãdũ nemo prohibetur, 3.1.61. -  Titus Imperator victoriam à ſe de Iudæa partã in Deum omnino retulit, qui ſuis manibus Iudæos punire voluit, 2.4.80. -  Tobias reddi iuſsit hœdum à Gentilibus captum, ne furti reus efficeretur, 2.10.65. -  Tolerãtia Eccleſiæ circa dominia, & imperia infidelium qualiter procedat? 2.11.31. -  Traianus habuit in votis expeditionem in Indiam, 1.3.10. -  Tranſire verbum, hoſtiles graſſationes aliquando ſignificat, 2.20.74. -  Tranſitus per alienas provincias ubi neceſſarius, & innoxius eſt, nullo iure negari poteſt, 2.20. 72 -  Trapobanæ inſulæ certior notitia quãdo, & qualiter à Romanis habita? 1.5.11. -  Trapobanenſes quâ induſtriâ in navigando uterentur, 1.12.44. -  Tributa pro aëre, & pro umbra aliqui Imperatores exegerunt, 3.3.45. -  Trident. Synodus ſeſſ. 14. declarat, Eccleſiã non iudicare de nõ baptizatis, 2.14.26. -  Trident. Synodus, quæ infideles ad Eccleſiæ iudicium ſpectare negat, qualiter accipiatur? 2.15.49. -  Traianus Bocalinus Novi Orbis detectionem imprudenter irridet, 1.16.96. -  Truxilli urbis Peruanæ deſcriptio, & ingens terræmotus, 1.6.45. -  Tumpiz, ſive Tumbez, Oppidum Regni Peruani, Indorum tempore, erat nobiliſsimum, & munitiſsimum, 2.4.56. -  Turcæ cur imponãt leviora tributa Abyſſinis, in terram ſanctam Religionis cauſâ venientibus, 1.8.81. -  Turcæ, & aliæ nationes quàm feros, & fœdos mores hodie habeãt, & olim habuerint, 2.14.68. -  Turcarum barbaries, & morum feritas maxima eſt, & fuit, 2.8.43. -  Tutela, & cura cur à iure invẽta ſit? 2.9. 39 -  Tutela eſt munus publicum, & de tutorũ poteſtate, & dominatione, 2.9.49. -  Tiberius in Africa graviter punivit Sacerdotes Saturni, qui ei infantes immolabant, 2.12.85. -  Tiberius, & Trajanus ægrè ferebant, ſe Dominos appellari, 2.21.57. -  Tyranni pauci ſuâ morte pereunt, vel ad poſteros ſuos Regna tranſmittunt, cum Iuvenali, & Æliano, 2.12.19. -  Tyranni citò pereunt, & Regnorum brevi amiſsione, & trãſlatione puniũtur, 2.12.13. -  Tyranni ex curſu temporis, & diuturna populorum tolerantia, & conceſsione efficinntur veri, & legitimi Reges, 3.4.36. -  Tyrannis quàm grave peccatum ſit? 2. 12.12. -  Tyrannorum vitia, & proprietates quæ? 2. 12.9. -  Tyrannum iuſto titulo regnantem nemo privatâ auctoritate occidere, vel ſpoliare poteſt, 2.14.49. -  Tyrus Phœnicum Metropolis ditiſsima fuit, 3.7.98. -  Tyrij olim ſe iactabant maris dominos, & quare? & locus Ezechiel cap. 27: 3.3.52. -  Tyrij, & Phœnices fuerunt olim præſtantiſsimi in arte navigandi, 1.13.62. -  Tyrij diu ſervarũt epiſtolas Salomonis, & Regis Hiram, quæ agebant de navigationibus in Tharſis, & Ophir, 1.13.60. -  Tyria maria proverbiũ quid ſignificet, & unde originem traxerit? 1.13.64. & 3.3.53. -  V -  Vacca una octingentos aureos domino vigenti annis reddidit. 1.7.37. -  Væ, ſive Veh. dictio quid in Scriptura ſignificet, 1.15.28. -  Vaſci Gamæ Luſitani fœliciſsimæ navigationes, & expeditiones in Indiam, 1.3.30. -  Vaſſalli qualiter iurent defendere vitam, & honorem domini, 2.1.10. -  Vaſſallos à dominis crudeliter habitos, etiam auxilium non petentes, debet Princeps liberare, & ab eorum iuriſdictione eximere, 2.13.98. -  Vaticinia oſtendentia cõverſionem Novi Orbis paſsim reperiri videntur, in Iſaîa, Ierem. & alijs locis ſacræ Scripturæ, 1.15.19. -  Vaticinia aliqua Prophetarum referũtur, quibus Eccleſiæ de remotis gẽtibus magnũ incrementum promittitur, 2.8.73. & 81. -  Vaticinium notabile adventus Hiſpanorum, quod Rex Tydore ſe habuiſſe, illis ſignificavit, 2.2.63. -  Vaticiniũ de tẽporali Regno Chriſti, qualiter acceperit Ioſephus Iudæus? 2.23.99. -  Vbertas incredibilis fructuum, & frugum Novi Orbis, 1.7.23. -  Vbique dictio quid ſignificet? 1.14.16. -  Velle eius eſt, qui poteſt & nolle, & aliorum Imperio non obſequitur, 2.19.67. -  Velle credere eſt munus animæ, & ad id nemo cogi poteſt, nec debet, 2.17.11. -  Venatoriam bellicæ artis partem cõcedit Calcagninus adverſus Barbaros, qui feros mores deponere nolunt, 2.7.53. -  Vendere quis ſe ipſum poteſt ob pretium participandum, 3.7.32. -  Veneti quibus cæremonijs ſibi quotannis in die Aſcẽſionis mare deſpondeãt, 3.3.34. -  Venetorum Reſpublica ſe iactat ex Alexand. III. cõceſsione maris Adriatici dominã eſſe & an hæc conceſsio certa ſit? ibid. -  Veneti præſcriptione immemoriali defendunt dominium & gabellas maris Adriatici, 3.3.75. -  Venetorũ Reſpublica ſemper libera fuit, & quare? 2.6.20. -  Venti præcipui, & Cardinales dicti, qui ſint? 1.1.16. -  Ventorum plurium nomina, ſitus, & differentiæ remiſsivè, 1.1.22. -  Verbum Domini non eſſe alligatum, quo ſenſu ſcribat D. Paulus, 2.16.13. -  Verbo utendum ut nummo, cui publica forma ſit, 1.4.59. -  Verborum proprietati derogat uſuscommunis loquendi, 1.4.60. -  Verbis, qui abundant, in rerum ſubſtantia deficiunt, 1.1.3. -  Vergere verbũ quid ſignificet apud Geographos? 1.1.43. -  Veritas etſi obſcuretur, tandem tamen emergit, 1.4.11. -  Verſoriam capere apud Plautum ſignificat, dar, o tomar la buelta, 1.12.46. -  Veſtibus ornatis ſemper honos maior deferri ſolet, 2.18.67. -  Vettones Hiſpaniæ populi olim Romanos ambulantes valdè mirati ſunt, 2.8.101. -  Viæ plurimæ quæſitæ ſunt, quibus Oceani Atlantici ad Auſtrale facilior tranſitus aperiatur, & quæ illæ? 1.8.49. -  Vicario Chriſti directè non fuit conceſſa poteſtas ſuper non baptizatis, 2.14.24. -  Victimam involuntariam, vel reluctantẽ à ſacrificijs reijciebant Romani, 2.17.22. -  Victi ſemper ſolent à victoribus calcari, & ſpoliari, 3.6.48. -  Victo, vel capto miſericordia debetur, in quo pacis perturbatio non timetur, 3.7.40. -  Victores cum victis qualiter ſe habere debeant, 3.7.37. -  Victoria inter præcipua genera rerum acquirẽdarũ à Cicerone cõnumeratur, 2.6. 25 -  Victorias de Indis ab Hiſpanis partas quidã mali ex eo extenuant, quòd Indi Barbari, inermes, & puſillanimi eſſent, 2.4.61. -  Victorias ferè omnes, quæ ab Hiſpanis in Novo Orbe partæ ſunt, cœleſtibus auxilijs tribuunt plurimi, & grauiſsimi Auctores, qui de illis ſcripſerunt, 2.4.58. -  P. Mag. Victoria putat non eſſe ſecurum titulum Divinæ revelationis, & quare? 2. 3.32. -  Victoriæ & Molinæ verba referuntur de iuſta occupatione inſularum, & provinciarum deſertarum Novi Orbis, 2.6.82. -  Victimas humanas Mexicanorum Deo odioſas eſſe, & brevi deſituras, ingenti miraculo oſtenſum fuit, 2.12.99. -  Vincentius Lirienſ. optimè exponit cauſam, cur Fides, & Eccleſia Dei dicatur Catholica, 1.14.50. -  S. Vincentij Ferrer vaticinium de Orbis prædicatione per Religioſos diverſarũ Ordinum efficienda, & perficienda, 1.14.74. -  Vindicta Magiſtratuum eſt vindicta Dei, 2.15.45. -  Vindicta, quæ tandit ad peccantiũ correctionem, eſt actus miſericordiæ, 2.13.45. -  Vindictam ſcelerũ Deo relinquendã eſſe quo modo, & ſenſu in Deuteron. & apud D. Paul. dicatur, 2.15.42. & ſeqq. -  Vindictam peccatorum, quę contra Maieſtatem Divinam committuntur, ſibi relinquendam Dominus tradit, 2.14.20. -  Viracochas cur dicantur Hiſpani ab Indis Peruanis? 2.7.50. & 12.22. -  Virgilius Epiſcopus Saleburg. reprehenſus fuit, quòd Antipodes dari pro concione dixit, 1.11.32. -  Virgilius, quod de dominio, ſeu Regno Chriſti Sibyllæ prænuntiarunt, ad Auguſtũ Cæſarem adulatoriè traduxit, 2.23.101. -  Virgilius 1. Æneidos exponitur, 2.20.77. -  Virgilij carmina exponuntur, 2.14.79. -  Virgilij carmina de exceſſu Oraculorum accommodantur, 2.4.85. -  Virgilij carmina de Templo Iani claudendo expenduntur, 2.17.82. -  Virgilij locus 9. Æneid. expenditur, 2.6. 27. -  Virgilij locus Æneid. 6. exponitur contra Iuſtum Lipſium, 1.12.87. -  Virgilij elegãs naufragij, & procellæ deſcriptio, 1.11.76. -  Virgilij vaticinium, quod trahi poteſt ad detectionem Novi Orbis, 1.12.83. -  Virginia provincia ab Anglis occupatur, & eius deſcriptio, 1.6.22. -  Virginius ſuam filiam necavit, quòd in eius perſona Appius iuris obſervantiam nõ cuſtodivit, 2.24.8. -  B. Virginis del Pilar Cæſar-Auguſtanæ urbis ad D. Iacobum apparitio, & Templi ibîdem ab eo conſtructi, hiſtoria refertur, & comprobatur, 1.14.33. -  Viro gravi, & fidedigno qui credit, ſecurus eſt, 3.2.34. -  Vis, & metus multũ minuunt de voluntario, imò conſenſum excludunt, 2.17.91. -  Vim, & metũ longè abeſſe debêre à converſione Iudæorum, & aliorum infidelium, etiam Chriſtianis ſubditorum, paſsim admonent ſancti Patres, 2.17.5. -  Vitæ alterius, imò nec propriæ, nemo eſt Dñs, niſi ad cuſtodiendam illam, 2.13.94. -  Vlyſſes, ob peregrinationum labores, ab Homero laudatur, 1.16.24. -  Vnctionis ius paſsim omnes Reges Chriſtiani ſibi uſurpant, 2.25.35. -  Vocationes, & inſpirationes Divinæ multis modis contingunt, & confirmantur, neque ſemper miraculis egent, 2.3.48. -  Vocationibus Divinis parêre, aut non parêre Deus in noſtra voluntate reliquit, 2. 17.10. -  Voluntas prorſus libera non reperitur in eo, qui etiam cauſativè aut conditionatè ad baptiſmum compellitur. Et quatenus volũtas coacta voluntas ſit? 2.19.66. -  Voluntas non minus declaratur rebus, & factis, quàm verbis, 2.21.3. -  Voluntate ex mera quod dependet, ex eâdem adimi poteſt, 2.11.34. -  Voluntatem liberam qualiter diffiniat D. Auguſtinus? 2.19.69. -  Vrbano II. Roman. Pontific. orationem probello contra infideles habente, audita fuit vox de cœlo, quæ illud approbavit, 2. 16.65. -  Vrbem totam incendiſſe dicitur, qui eius partibus ignem iniecit, qui creſcẽdo, & ſerpendo, eam abſumpſit, 1.14.86. -  Vrbes Piura, & Paita quales? 1.6.44. -  Vrbes Chichapoyas, Mayobamba, Leon de Guanueo, & Guamanga deſcribantur, 1. 6.50. -  Vſucapio à Cicerone, & I. C. appellatur funis lirium, 3.3.4. -  Vtilia quæ alicui ſint reperire, magnam laudem meretur, ex Ariſtot. 1.16.35. -  Vtilitatis publicæ, & Religionis augendæ ratio plura, contra ordinarias iuris regulas operari ſolet, 2.21.33. -  Vtilitatis ſpecie obiecta, omnes natura etiam ad pia, & honeſtta magis accẽdimur, 1.16.110. -  Vtilitati infidelium magis quam ſuæ intendere debet, qui eorum cõverſionem curat, 2.9.22. -  Vvaldeſium hereſis, quæ peccatores dominium rerum ſuarum non habêre dicebat, in Concilio Conſtant. damnata fuit, 2. 10.56. -  Vxor fidelis quando à viro infideli ſeparari poſsit, 3.5.10. -  Vxorem converſam poteſt Papa eximere â poteſtate mariti infidelis, 2.11.57. -  Vxores, & famulos vivos ſimul eum defunctis regulis ſepeliebãt Peruani, 2.12.60. -  X -  Xerxes fruſtrà pontem navium in mari facere tentavit, ut Aſiam Europæ coniungeret, 1.8.55. -  Z -  Zachariæ locus cap. 14: Quod ſuper frænum equi eſt ſanctum Domino, explicatur, 2.17.87. -  Zeilan inſula detegitur, & eius ubertas, & an ſit Trapobana? 1.3.39. -  Zelus extendendæ Chriſtianæ Religionis tunc laudari debet, cùm eiuſdem Religionis præcepta non frangit, 2.19.31. -  Zelum purum, & ardentem Reg. Cathol. in converſione Novi Orbis plurimi Auctores adverſus calumnias Hæreticorum defendunt, & extollunt, 1.16.105. -  Zenu in fluvio auri glebæ gallinacci ovi magnitudine retibus expiſcari ſolent, 3. 5.10. -  Zigantes, Aſri, Hyperborei, Æthiopes, Daci, & Sarmatæ varijs coloribus corpora pingebant, 2.8.116. -  Zonam Torridam eſſe impertranſibilem, & inhabitabilem hodie etiam aliqui nimis ſupinè ſcribunt, 1.11.39. -  Zonas tres anteà inhabitabiles, poſt Chriſti adventum habitabiles factas piè probare nititur Thomas Bozius, 1.11. 45. -  Zonas quinque, quibus terra dividur, qualiter deſcribat Cicero, Pſin. & alij, 1. 11.35. & 38. -  Zonas omnes habitabiles eſſe, & Torridam placidiſsimam, hodie comiſsimis experimentis compertum eſt, & Auctores, qui de hoc agunt, 1.14.41. & 43. MATRITI, Ex Officina Franciſci Martinez, Anno cIɔ Iɔc xx ix. Content is forthcoming!