§. Illud vero.

§. Illud verò.

Illvd avtem satis necessarivm constitvtvm svmma cvm Interminatione edicimus, vt nemo audeat neque in hac splendidißima ciuitate, neque in Berutyensium pulcherrimo oppido, ex iis qui legitima peragunt studia indignos & peßimos, imo magis seruiles, & quorum effectus iniuria est, ludos exercere. Necessariò constitutum, legendũ legendum arbitror, non, necessarium: significat autem etiam superiorum Principum constitutionibus id prospectum fuisse. Enimuerò cùm Beryti & Constantinopoli, non etiam Romæ tales ludos exerceri prohibeat, an Romę Romæ fieri liceat, dubitatum est. Ego quę quæ inciuilia & iniuriosa sunt, nullo loco licere arbitror, sed ideò Romæ hæc fieri non prohibuit, vel quia nihil ad ipsum pertinebat, quid Romæ ageretur, secundum ea quæ initio diximus, vel quia Romæ talem consuetudinem inualuisse non audiuerat. Hodie nihilominus per lasciuiam & iuuenilem calorem in Italicis quidẽ quidem gymnasiis immodestos ludos exercere non desinunt, nec omnino contineri possunt, velut niuium & malorum iactus & quosdā quosdam similes. Sed an criminis appellatione, ludus quoque indistinctè contineatur, quęsitũ quæsitum est. Bar. contineri putat: proptereà si municipali lege cautũ cautum sit, vt ob crimen, bannitus impunè occidi possit: hunc quoq; quoque qui ob ludum bannitus fuerit, iure cæsum videri. Quinetiam idcirco iurisperitum quendam qui semper obfirmatè id negauerat, oblata ei hac scriptura, illico obmutuisse. Nos, quicunq; quicunque ille fuerit, rationi locũ locum superesse credimus. Hîc enim de his duntaxat ludis Imperator loquitur, quorum effectus iniuria est, non omnino de omnibus: multos autem ludos esse, qui citra crimen exerceri possint, non ignotum est.
In Berutyensium autem ciuitate. Elicit hinc Accursius tres esse iuris studiosorum iudices ordinarios, præsidem prouinciæ, & episcopũ episcopum ciuitatis in qua iuri operam dant, tum doctores, qui eis iura interpretantur. Ego quod hîc constitutum est, ad eos duntaxat qui Beryti agerent, pertinere non dubito: quod ad cæteros attinet, nihil noui iuris à Iustiniano inductum esse, sed Federici constitutione. auth. hac habita. C. ne fil. pro pat. in vniuersum posteà definitum est, vbi conueniri debeant ferè secundum Accur. opinionem.
finis prooemii.
Loading...