§. In secundo.

§. In secundo.

Ex edicto. Ex edicto dixit, pro eo quod est, ab edicto. Videntur enim (vt Accursius hîc admonet) edictales dicti, quòd scilicet tunc primùm ad edicti perpetui interpretationem transirent, ne quis putet edicto ipso nomen eis impositum fuisse. Quid enim hoc curaret Prætor?
Qvatvor Libros singulares, quos ex omni compositione quatuordecim librorum excerpsimus. Hoc est, quos ex quatuordecim libris, qui sunt à titulo, de sponsalibus. vsque ad titulum, de bonorũ bonorum possessionibus, singulares & eximios esse voluimus: vt cùm quatuordecim his libris quatuor tractatus absoluantur, singuli libri ad singulorum tractatuum cognitionem sufficere intelligantur. Eos ipse paulò pòst nominatim designat, Primum tripartiti voluminis, de dotibus, nempe qui est in ordine vigesimus tertius Digestorum. Alterum ex gemino, de tutelis & curationibus, anteriorem scilicet, & hic est vigesimussextus. Tertium item anteriorem ex gemino, de testamẽtis testamentis . & hic vigesimusoctauus. Quartum autem qui primus est septem gemini, de legatis, & hic est trigesimus, qui totus sub vna rubrica inscribitur, de legatis primo. Enimuerò apparet ex hoc loco, quomodò totum opus Digestorũ Digestorum diuisum sit, quomodóq; quomodóque singulæ partes inscribi debeant. Nam generales quædā quædam sunt rubricę rubricæ , quę quæ per vniuersi operis partes currere debent. vt per hanc primam partem τὰ πρωζα. Per secundā secundam , de iudicijs, hoc modo, Digestorum liber quintus, de iudicijs, liber primus. deinde subijcitur specialis rubrica, vbi quis agere, vel conueniri debeat, & deinceps libro sexto & septimo vsque ad vndecimũ vndecimum simili modo repeti, aut certè subintelligi oportet generalem hanc rubricam, de iudicijs. Cùm ad vndecimum veneris, ibi rursus, Digestorum lib. ix. de rebus creditis primus. deinde subiicitur specialis rubrica, Si certum petatur. Et deinceps per singulos libros generalem rubricam repetẽdam repetendam esse, idémque in omnibus partibus faciendum, quæ sunt septem, vt & alibi docemur. l. ij. C. de vete. iur. enucl. Hoc etiam Accursius annotauit, gl. supra eo. versi. in secundo. Nec Haloandrum nec Viglium fefellit. Viglius Inst. de testam. super rub. in fi. Hal. inter principium & finem cuiusque partis. Quamuis Augustinus nonnihil dissentiat, qui non vsquequaque huic distributioni conuenire scripturam Florentinorum librorum affirmat lib. iii. emend. c. vltimo. in fine. Sed illos libros, nec ex toto integros esse ipsemet consentit.
Loading...