§. Haec autem.

§. Hæc autem.

In regiis vrbibvs qvam in berytiensivm pvlcherrima ciuitate. Regias vrbes appellat Romam & Constantinopolin, quæ quasi altera Roma haberi cœperat. l. j. §. sed & si quæ leges. C. de vet. iur. enucle. ex decreto magni Constantini qui eam instaurauit, & Imperatoriam vrbem ac nouam Romam protinus appellari voluit. Vnde & Constantinopolis dicta: cùm anteà Bizantium appellaretur. Romæ autem perpetuum epitheton, regia, quasi rerum domina, & vnde leges iuráque acciperentur. l. sed & reprobari. §. fi. infrà de excus. tut. Horatius, Mihi iam non regia Roma tam placet, vt madidum Tybur, atque imbelle Tarentum. Non quòd Reges dicerentur Romani principes (hoc enim sensu regium nomen Romæ post eiectos Reges perpetuò inuisum) Nec Romanorum Imperatorum quisquam id vsurpauit, sed Imperatorio nomine contenti fuere, quod & libera ciuitate in vsu fuerat: cùm Imperatores propriè appellarẽtur appellarentur , quibus rei bellicę bellicæ summa cōmissa commissa erat. Perpetuũ Perpetuum autẽ autem Imperatoris cognomen C. Cæsari primùm, deinde Augusto ita vt ad successores perpetuò illud transmitterent, publico decreto tributum fuisse scribit Dion lib. lii. prope finem. Quò magis mirum est, vnde Romanorum Regis appellatio descenderit in hæc tempora. Nam sic eum vocant, qui suffragiis eorum, ad quos pertinet, electus Imperator, nondum tamen à Ro. Pontifice de more confirmatus est. Sed hunc titulum Germani, suo sibi modo videntur confinxisse. Rom. Pontifices Regem duntaxat, non etiam Romanorum Regem antiquioribus temporibus appellarunt. c. per venerabilem. de elect. Nouissimè tamen & ipsi Romanorum Regem dixere. clem. prima. de iureiur. Porrò Berytiensis vrbs, quam hîc nominat, in Phœnice Syria est Augusti beneficiis, vt Vlpianus scribit, gratiosa, quæ & Augustiana Colonia dicta est, & ius Italicum, habuit. l. j. de cen. ea videtur esse quam hodie Barutyn vocant, mercatorum orientaliũ orientalium conuentibus & negotiationibus celebris. Postremò vides non licere alibi, quàm in his tribus vrbibus, exerceri publica legum gymnasia, nisi speciali priuilegio indultũ indultum fuerit. Addit Iacobus ab Arena, inueteratam cōsuetudinem consuetudinem pro priuilegio accipiendam esse. l. hoc iure. §. ductus aquę aquæ . infrà de aqua quo. & æsti. l. quisquis. C. de epis. & cler. xviij. q. vlt. c. seruitium. & c. super quibusdam. §. rætereà prætereà . de verb. sig. quod omnes probant. Denique Patauij non alio iure, quàm | inueterata consuetudine, docendarum legum Gymnasium haberi constat. Bononiæ ex priuilegio Lothari Imperatoris concessum ferunt, vt Bart. hîc scribit. Bologninus ex priuilegio Theodosij iunioris competere existimat: eius rei testimonio esse antiqua documenta, quin etiam extare huius priuilegij codicillos. Id priuilegium nec Theodosij esse, sed prorsus subdititium Alciatus putat, titulo de agric. & cen. in tres posteriores lib. Cod. Si tamen verum id priuilegium est, frustra veretur Thomas diplomatarius hîc in addi. ad Bar. ne abrogatum sit, hoc Iustiniani decreto: quia fuerit post Theodosiũ Theodosium Iustinianus, ac proptereà Bononiæ quoque sola consuetudine defendamur. Non enim antiquiorum principum indulta reuocat Iustinianus, quin haud obscurè rata ea esse iubet, cùm dicit, & non in aliis locis, quæ à maioribus tale non meruerunt priuilegium. Romani Pontifices subiectis sibi Ciuitatibus priuilegia huiusmodi sæ penumero indulsere, prodita etiam in eam rem solemni formula (formam erectionis studij, Abreuiatores Pontificij vocant.) Nam quod Ricardus Malumbra, & qui eum sequuti sunt, hoc ideò constituisse Imperatorẽ Imperatorem censuere, quòd temporibus suis, eorum qui veram scientiam tenerent, inopia esset: ne, si passim omnibus vbique gentium interpretari leges permitteretur, falsam doctrinam tradi contingeret. Id vt verum sit, non proptereà tamen statim consequens est quod illi censuerunt, vt quia temporibus nostris veri Iurisperiti omnibus locis inueniuntur (quod illorum seculo persuasum fuit, sed nos haud quaquàm verum existimamus) cessante illa ratione, cessare debeat etiam prohibitorium hoc decretum, per l. adigere. §. quamuis. de iur. patr. neque enim vlli ferè placuit hęc hæc sententia (vt Bartolus hoc loco scribit) nec nobis probatur. Quippe causam eam fuisse, quam impulsiuam vocant, non rationem legis, quam finalem dicunt, interpretamur. l. j. §. sexum. de postulando. Nam in dubio impulsiuam fuisse causam, non finalem præsumi solet. glo. in l. ij. §. fi. vbi Bart. de donat. Viglius Inst. de mil. testamento. §. illis. quòd & si finalis ratio illa fuerit, tamen an hodie cesset, Principis iudicio relinquendum est. Nec minus facile quicquam admittendum, quàm vt scruptata ratione, vel causa legis, sententiam contorquere cuiquam liceat. l. non omnium. & l. seq. vbi dixi. infrà de legib. l. prospexit, qui & à quibus. cùm sub tali prætextu, perniciosè errari possit. Præsertim autẽ autem in proposito negandũ negandum id esse, cùm hodie & generaliter obseruari videamus, ne noua legum gymnasia, citra Principis autoritatem, vsquàm instituantur: consuetudo enim ipsa legũ legum optima interpres. l. si de interpretatione. infrà de legib.
Loading...