Vlpianus quoque claram personam dixit Senatoris, vel vxoris eius. l. curator. infra de curatori. fur. & claram dignitatem Senatoriam appellauit. l. non est verisimile. quod metus causa. Clarissimi autem appellatio, vbi citra adulationem loquendum esset, ijs adscribatur, qui non solum patritij & Senatores essent, sed & amplissimos honores ac magistratus gessissent. Docet hoc Asco. Pedianus, qui cum in argumento quod praetulit diuinationi Ciceronis in C. Verrem, meminisset, iudicio illo Glabrionem praetorem & amplissimos quosque Senatorij ordinis iudicasse, mox in expositione, iudicium, inquit, siue dubio magnum est, & ex persona Verris, qui post praeturam de fortunis omnibus dimicat, & amplitudine iudicium. Sunt enim clarissimi &c. Cicero quoque in orat. pro domo sua, clarissimos viros, principes ciuitatis vocat. "Claritas generis & clarissima gens etiam de horum posteris dicebatur. Plinius in Paneger. ad Traianum. An consularis viri triumphalisque filius, cum tertio Consul creatur, ascendit non debitum hoc illi, non vel sola generis claritate, prouentum. Et paulo post, An aliud a te quam Senatus reuerentia obtinuit, vt iuuenibus clarissimae gentis debitum generi honorem: sed antequam deberetur, offeres? Accipitur & diui Antonini constit. in hunc sensum. lege prima. C. de dign. libro xii. Si vt proponitis, & auum consularem & patrem virum praetorium habuistis, & non priuatae conditionis hominibus, sed clarissimis nupsistis, claritatem generis retinetis." Paulatim tamen factum, vt clarissimi generaliter dicerentur Senatores omnes, tam qui honores gererent gessisséntve, quam qui non gessissent: praeterea & qui Senatoria ornamenta impetrassent, & ab his omnibus prognati filij, aut nepotes eodem titulo indifferenter decorarentur. Clarissimos, qui nihil vltra quam Senatores sunt, appellat Constantini constitutio. C. de ijs qui ven. aet. impetr. l. ij. Eodem fere sensu dictum apud Lampridium, in vita Alexandri. Praefectis suis Senatoriam dignitatem addidisse eum, vt viri clarissimi & essent & dicerentur. De his accipi debet, quod scribit Modestin. Custodias auditurum Praesidem clarissimos viros adhibere debere, qui in ciuitate illa sunt. lege, custodias. de public. iudic. quanuis vulgo non intelligatur. nam custodicae quasi in conuentibus publicis audiebantur. l. vnius. §. fina. de quaestion. Quare & antiquissimis canonibus. xv. quaest. vij. cap. penul. traditum est, episcopum nullius causam audire debere, absque praesentia suorum clericorum, & id quandoque etiam recentioribus temporibus obseruatum. cap. ex literis. de diuor. Qui honores adhuc gererent, frequentissime hi quoque clarissimi dicuntur: vt praetor vrbanus. l. prima. ff. de rebus eorum. Praetor tutela ris. l. j. C. de tut. illustri. praefectus praetorio. l. prima. C. de sententiam passis, & restitu. proconsul. aut praeses prouinciae. l. prima. C. de priuatis carceribus. l. fina. ad legem Iuliam. de vi publi. lege prima. de annon. & capit. l. decuriones. ex quibus causis infam. irrog. Sed nec de his qui senatoria duntaxat impetrauerant ornamenta, quíque erant, vt Ausionius ait, muneris exortes, nomine participes, exempla desunt. Si Senator, ait Constantini lex, vel alius clarissimus priuatos habeat filios editos, quippe antequam susciperet dignitatem &c. l. si Senator. C. de dignita. libro duodecimo. alios a Senatoribus clarissimos hic intelligi non oportet, quam qui Senatoria, consularia, Proconsularia, aut praetoria ornamenta meruerant: ad clarissimatus enim dignitatem omnes hi referebantur. l. secunda. C. de domesti. & protect. libro duodecimo. & lege prima. de praepositis cub. Eadem enim prorsus dignatione habebantur, qua Senatores. Iam de liberis istorum omnium, indifferenter clarissimos eos quoque censeri atque appellari, & in clarissimatus dignitate numerari, dubium non est, dicta l. si Senator. lege, foeminae. ff. de Senatoribus. Haec de clarissimi appellatione. Illustris verbum, apud antiquos notitiae fuisse non meriti. Ideóque etiam in meretricibus inueniri, cum & nobiles & Illustres dicuntur, adnotat Seruius loco illo Virgilij: Illustres animas nostrúmque in nomen ituras. Quo quidem significat, posterioribus temporibus plane tanquam meriti, acceptum esse. Apud Ciceronem & latissimos quosque scriptores, Synonimia sunt, clarus & illustris. Denique libri extant Plinij Caecilij de viris Illustribus. & Suetonij Tranquilli, de Illustribus Grammaticis, non alio argumento, quam quo Cicero, de claris Oratoribus inscripsisse dicitur: quanquam sint qui inscriptionem illam Ciceronis esse non putent, sed Brutum simpliciter inscripsisse. Caeterum posterior aetas, praesertim quo propius ad Iustiniani tempora accedit (credo quod clarissimorum tam pertaesum erat, quódque eorum numerus nimis tam excreuisset, vt veri Senatores vix dignosci possent ab imaginarijs & fictis) Illustris titulum honorificentiorem esse duxit, quam clarissimi. Ideo de numero clarissimorum quosdam secreuit, quos Illustres appellaret: vt praefectos vrbi, aut prae torio. lege, praecipimus. C. de appellationibus. lege, viros. C. de palatinis sacrarum largitionum & rerum priuatarum. libro xii. Nouas praeterea quasdam dignitates inuenit, aut a paruis initijs ad summa euexit, quas qui adepti essent, Illustres hi quoque dicerentur. Vt Quaestor Caesaris, Comes sacrarum largitionum, Magistri Militum, & si qui eiusdem gradus. Nam administrationes quidem ipsas, proprie Illustres vocabant, per illas autem qui eis praefecti essent. At nec consules ordinarios, hoc est, qui re vera consulatum gerebant, nec patritios eos, qui quasi patres Imperatoris habebantur, & caeteris honoribus anteponebantur. lege, nemini. C. de consulibus. libro xii. hoc nomine appellatos inuenio, non quia non eo digni haberentur, sed credo, quod ampliores quasdam appellationes his attribuere aequum esse arbitrarentur. Vt Magnificentissimos, Gloriosissimos, Sublimissimos, Excellentissimos, aut eminentissimos eos dicerent. lege prima. §. ad istum. C. de nouo Codice confirmando. l. diuor. C. de quaestionibus. l. si quando. C. de appellationibus. l. sancimus. C. de consulibus. libro xii. Hinc est quod generaliter sic dispositum & traditum saepe inuenias, viros a maximis dignitatibus vsque ad omnes Illustres aliquid facere posse, vel non posse, quod recte Accursius descensiue & inclusiue accipiendum esse tradit. Authentica, Maximis. C. de nuptijs. & in corpore vnde sumitur. & authentica, quibus modis naturalies efficiantur sui. §. illud quoque. lege fina. hoc titu. de Senatoribus. authenti. vt ab illus. per totum textum. Quo fit vt vera esse antiquorum sententia videatur, quosdam esse supra Illustres, qui tamen non superillustres appellentur, vt ipsi existimarunt, sed ijs nominibus, quae nos recensuimus, ornentur. cum nusquam ea vox inueniatur. Nam quod Valentini, & Theodosij constitutione legebatur, super illustris, est cognitio praefecturae. lege penultima. C. de officio praefecti praetorio. Recte ab Haloandro correctum esse videtur, semper illustris &c. Eminentissimorum tamen appellatione, etiam ipsos Illustres interdum contineri animaduerti. dicta lege diuo. C. de quaestionibus. Quod si ij qui Illustres administrationes gessissent, Senatores vel ab initio non fuissent, vel per eas facti non essent, perfectissimi dicebantur, dicta lege, diuo. vt Alciatus libro tertio dispunctionum. capitulo quarto, in fine recte sentire videtur. Sed certe vel Senatores plerunque ad tales dignitates promouebantur, vel promoti Senatores quoque efficiebantur. Id tacite significauit Amianus Marcellinus, libro vigesimoprimo, prope finem, de Constantio Imperatore loquens, cum ait: "Nihil circa administrationum augmenta, praeter pauca, innouare passus est, nunquam erigens cornua militaria, nec sub eo dux quisquam, cum clarissimatu prouectus est. Erant enim (vt nos quoque meminimus) perfectissimi." Nec occurrebat Magistro Equitum prouinciae Rector, &c. Nam hoc vult Amianus significare, Constantinum non promouisse Duces suos addita etiam Senatoria dignitate, vt alij facere soliti erant. Quamobrem perfectissimos dictos fuisse. De his etiam intelligi debet titulus, de perfectissimatus dignitate, libro duodecimo Codicis, quanquam constitutio sub illo posita, non de veris perfectissimis loquatur, sed de ijs qui eius dignitatis codicillos impetrauerit. Nam haec quoque dignitas, vt aliae superiores, codicillis a principe nonnunquam impetrabantur. Ideo cautum a Constantino, ne cui minus honestis natutalibus orto, aut minur liberaliter educato concederetur. dicta lege prima. Verum quia Imperatores non clarissimi generis homines ad tantos gradus raro assumebant, aut certe assumptos plerunque etiam Senatores faciebant, Ideo rara in iure, (vt praediximus) huius dignitatis mentio, apud Cassiodorum nulla. Nam Ghottorum Reges, quorum nomine epistolas ille & dignitatum codicillos concipiebat, Romanis legibus ac moribus omnia agere instituerant, & Senatui quaecunque agerent probare. Probabilis autem mos non erat, vt a plebe homines, praeteritis Senatoribus & Patritijs, ad tales dignitates extollerentur. Moris autem hoc fuisse, & quasi per legitimam quandam consequentiam vsurpatum, vt qui Illustres administrationes & dignitates acciperent, si Senatores non erant, ad Senatoriam quoque dignitatem simul assumi intelligerentur, alia quoque permulta ostendunt. Imprimis Iustiniani nouella constitutio sexagesimanona, quae inscribitur, de decurionibus, vt accepta dignitate praefectoria &c. Ea autem, inquit, ab Imperatore codicillorum datio, Praefectoriae dignitatis videlicet, ad hoc tantum valeat, vt honoratus ipse magni Senatus portio esse videatur: multo ergo magis hoc efficiet praefectura ipsa in actu posita, aut olim administrata. Sed & constitutio vltima Codicis, libro tertio, sub titulo, vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur, non obscure ostendit, quosdam ex his statim Senatores censeri, vt Praefectos, Consules, Magistros militum. Alios post peractam demum administrationem Senatorio ordini sociari, vt Quaestorem, & praepositum cubiculo Imperatoris, quod ipsum & de praeposito cubiculo Augustae alia constitutione traditum est, lege finali. C. de praepositis sacri cubiculi, & de omnibus cubicularijs, & priuilegijs eorum, libro duodecimo. Quare seruis ocius Senatores tamen efficiebantur omnes. Praeterea sub hoc titulo, capite vltimo, ita scriptum est. Senatores accipiendum est eos esse, qui a patritijs & consularibus vsque ad omnes Illustres viros descendunt: quia hi soli in Senatu sententiam dicere possunt. Quibus verbis non obscure significatur, maximas dignitates gerentes, aut his defunctos, quicunque sint, Senatores esse intelligi. Quod vero ait, solos eos in Senatu sententiam posse dicere, quomodo intelligendum sit, eo loco, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam consistorium principis, ad quod omnia fere Senatus munera translata erant, ex proceribus constabat & Senatoribus. lege, humanum. C. de legibus. lege prima, ad legem Iuliam maiestatis. vt significat etiam Cassiodorus, libro sexto, variarum formula. Quomodo proceres vacantes fiant, & Iustinianus nouella xxii. de appellationibus. §. adhaec. & nouella lxii. quae inscribitur, de consultationibus. in principio. Proceres autem ij erant, qui administrationes gerebant. Senatores qui tam gessissent, aut certe & si nunquam gessissent, dummodo in actu positi Senatoria munera obirent atque exercerent. Hi omnes veri, non imaginarij Senatores generaliter Illustres dicebantur. lege, decurionibus. C. de silentiarijs & decurionibus. libro duodecimo. Reliqui qui solis Senatorijs codicillis, aut ornamentis vterentur, vel Senatorum liberi essent, clarissimi tantum appellabantur, & sola clarissimatus dignitate fruebantur. Hinc est quod Constantini constitutio sub eodem titulo: vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. lege prima, ita loquitur. Quicunque non illustris, sed tantum clarissima dignitate praeditus, &c. Denique cum rubrica ipsa ita sit inscripta, Vbi Senatores, vel clarissimi &c. In nigro non nisi de illustribus & clarissimis tractatur, ex quo apparet, per Illustres intelligi Senatores. Nam Illustres omnes sine dubio & clarissimi erant, sed non econtra, clarissimi omnes Illustres, nisi interdum forte (quia natura sua synonyma haec esse diximus) appellationes hae confundantur: vt in principio constitutionis Zenonianae, cuius supra mentionem feci, dicta lege finali. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. Illustrauit & clarum fecit, pro eodem accipitur, quod & alijs quibusdam locis (perpaucis tamen) factum est. lege prima, de praepositis lab. libro duodecimo. dicta lege secunda. de ijs qui veniam aetatis impetrauerunt. rubri. & lege prima, & secunda. C. de tutela illustrium, vel clarissimarum personarum. quibusquidem locis non de ipsarum dignitatum discrimine, aut muneribus principaliter agitur, sed de alia quauis re, cui mentio earum dignitatum obiter incidit. Sane Illustres hactenus modo dictos existimat Alciatus, quo ad illustres gererent administrationes. Vbi gessissent, clarissimos simpliciter appellatos putat, quod nos non probamus. Vt enim clarissimi vtique semper appellari possent, tamen & Illustris titulum, post peractam quoque administrationem, eis remansisse argumento sunt complures constitutiones, dicta l. finali §. viros autem Illustres. C. vbi Senatores vel clarissimi ciuiliter vel criminaliter conueniantur. l. secunda. C. vt dignitat. ordo seruetur. lib. xii. praesertim illae, quae Illustres iudicio per procuratores adesse statuunt, dicta l. fina. de iniurijs . authen. vt ab illustris. nam alioquin Illustres dignitates plereque id praestare videntur, vt qui eas gerunt, neque agere neque conueniri possint, vt praefectura vrbis, vel praetorij. l. secunda, de in ius vocand. Quare superuacuo id cautum foret, vt per procuratores iudicio adessent. Remanebat enim hoc eis velut insigne honoris gesti. Quin eorum quoque filij Illustres nonnunquam dicti. d. rubri. & l. fina. C. de tutela Illustr. & patribus Illustribus Senatoria dignitate ac priuilegijs exaequati. dicta l. finali. C. de iniur. qua de re inferius plene disseram. l. fina. hoc titu. Ex his intelligi posse arbitror, viros illustres ab Imperatore appellari eos, ad quos scribitur prooemium Digestorum, vel quod ex talibus orti essent, vel quod illustres ipsi administrationes peregissent. Nam Anatolium quidem a talibus ortum esse Dorotheum per se Quaestorem, Cratinium vero Comitem sacrarum largitionum fuisse, ipsemet Imperator scribit. l. secunda. §. quae omnia. C. de vet. iur. enucl. Caeteri ad quos idem prooemium scribitur, aut eodem loco orti, aut honoribus eisdem, vel similibus vsi erant, aut certe illustratus vacantis dignitatem, & codicillos a principe meruerant. saepissime enim, vt diximus, impetrabantur hae dignitates: vt qui non gesserant, tamen gessisse viderentur. Hi vel Illustres sine cingulo constituti, dicta l. finali. de iniurijs. vel vacantes Illustres appellabantur, dicta l. ij. C. vt dignita. ordo seruetur. Quarto apud Cassiodorum etiam formula, Illustratus vacantis legitur, cuius ex tenore hoc ipsum cognosci potest. Haec de illustribus & clarissimis, atque etiam de perfectissimis dicta sint. Sed spectabiles quoque qui dicantur, nisi declarauerimus, nihil egisse videamur. Igitur spectabilis titulus, vt illustris, ab administratione quoque ducitur, sed inferiore, que tamen post illustratum, statim consequitur. Estque hic titulus omnium nouissimus. Nam speciosae personae Senatoriae, antiquitus dicebantur, lege speciosas. de verborum significat. credo ab ornamentis Senatorijs, lato clauo, calceis lunatis, & si quibus alijs insignibus vtebantur. Qui aliquo pluris, quam Senatores essent, clarissimi olim, postea Illustres dici coeperunt, vt supra ostendimus. At Praefecti, qui initio Senatores non erant, sed ex equestribus creabantur, spectabiles dicti: non Praefecti vrbis modo, sed & Praefecti vigilum, lege tertia, infra de officio praefect. vig. Nam Vlpianus cohortibus vigilum spectabilem virum ab Augusto Praepositum dicit, quem Dionis. libro lv. ex equestri ordine fuisse scribit. Praefectus quoque Augustalis ex equestribus eli gebatur, ideo spectabilis appellatur. lege prima. C. de priuileg. caro. l. quinque summates. C. de decurionibus. libro decimo. Tantum enim non speciosi nomen additum his est, quod quidem Senatoribus conueniebat, nec de alijs temere vsurpari debuit. Non enim Alciato in hoc assentior, qui spectabilis appellatione, etiam illustrem contineri existimat. Nam Illustres solos veros Senatores esse iam demonstrauimus. Spectabilis autem titulum & spectabilitatis dignitatem praefectis proprie attribui solitam ostendit etiam Cassiodorus, in formula Comitiuae primi ordinis, cuius verba mox referemus. Caeterum quia Praefecti Augustalis imperium quod ad exemplum proconsulum antiquorum acceperat, late patebat. lege prima, infra de officio prefect. August. Ideo illud quoque factum videtur, vt exemplo eius, caeteri non Senatorij ordinis viri, quibus vniuersae dioeceses gubernandae mandabantur, initio spectabiles dicti fuerint: vt Comes Orientis Asianae, vel Ponticae dioecesis. Duces Moderatores quoque, puta Rhetiarum & Illyrij. (Hi sic dicti videntur, quod ijdem & belli duces & moderatores prouinciarum constitui consueuissent. authen. de appellat. §. illud. l. praecipimus. & lege, si quando. C. de appellationibus.) Haec appellatio postea in ipsis veluti Satrapijs & administrationibus perpetuo mansit, & ab eis duci coepit, siue Senatores essent qui eas gererent, siue non excepta praefectura vrbis & praetorij, quae pridem Senatorio ordine dignata, mature ad Illustres transijt. Igitur spectabiles hi omnes supra clarissimos, etiam prouinciarum praesides habebantur. l. prima. C. vt omnes iudices tam ciui. quam militi. in principio. quia scilicet prouinciae iam in minutiores partes dissectae & distinctae erant: vt cognosci potest, ex indice consuetudinum pro officijs soluendarum ab Imperatore nostro post nouellam constitutionem, praecepta seu mandata praesidum continentem, posito. Quinimo Praesides ipsi prouinciarum in quibusdam subesse intelligebantur his spectabilibus: vt praefecto praetorio Africae moderatores illarum partium. lege prima. C. de officio praef. praeto. Afric. hic enim quoque spectabilis dicebatur, dicto §. illud. in authen. de appellat. Ad exemplum horum etiam in comitatu principis spectabiles alij haberi coepti, qui quasi inferioris generis post Illustres administrationes, aut officia assequuti erant: vt Vicarius Praefecti vrbi, Praefectus annonae, praepositi, notarij, cornicularij, Aduocati fisci, Cartularij sacri cubiculi, scriniarij & si qui similes. Item extra comitatum principis nonnulli citra dioecesim administrationes, vt procuratores Caesaris & exactores tributorum. Hi omnes comitiuae primi ordinis adscribebantur. Nam ea proprie attributa fuisse spectabilibus videtur, hoc est, praefectorijs, vel quibus instar praefectoriae dignitatis concessum esset. Dicebatur autem comitiua primi ordinis, quanuis Illustres antecederent: quia illustres non tanquam comites, sed velut pars corporis ipsius Principis numerabantur. d. l. quisquis. C. ad legem Iuliam maiest. Quemadmodum & Princeps ipse se tanquam vnum ex Senatoribus haberi vult. l. ius Senatorum. C. de dign. lib. x. Sed re vera primi erant Illustres, hoc est, Senatorij ipsi. Post ipsos autem praefectorij & praefectorijs exaequati statim consequebantur. Et hoc est quod Ausonius ait: Praefecturarum titulo tenuere secundo . Titulus enim hic spectabilis, erat secundus post Illustris, quanuis ad primi ordinis comitiuam pertineret Cassiodorus in formula comitiuae eiusdem primi ordinis, Quid ergo, inquit, de tali honore sentiatur, agnosce. Quando Praefecti viri pro tot laudabilibus institutis, huius inueniunt prooemia dignitatis, & merito cum tanta pompa caeditur, quae Senatorij quoque ordinis splendore censetur. Spectabilitas clara, & consistorio nostro dignissima, quae inter illustres ingreditur, inter proceres aduocatur &c. In formula quoque ipsius spectabilitatis. Atque ideo, inquit, te spectabilitatis nitore decoramus, vt sententiam tuam in conuentibus publicis spectandum esse cognoscas, cum inter nobiles decorus adsederis. Illud enim semper tenendum, plures pene fuisse quibus imaginaria, quam quibus vera haec dignitas contigisset, cum vel officia alia instar supradictorum spectabilitatis titulo decorata essent, vel codicillis haec dignitas, vocantibus sae penumero concederetur. Comitiuae autem secundi ordinis rara in iure mentio, tantum in vltima constitutione tituli, De professoribus & medicis, libro x. C. inuenimus. Nec quinam proprio huic Comitiuae adscriberentur, satis compertum habemus. Ex praedictis tamen plane apparere arbitror, quid sibi voluerit Isidorus, cum scripsit, Primos ordines Senatorum dici Illustres, secundos spectabiles, tertios clarissimos. sed re vera posteriores hi duo ordines, non proprie Senatores erant, quod scilicet ad munia Senatoria attinet, sed quod ad dignationem atque honorem duntaxat. Nam inter Illustres quoque ipsos, gradus rursum fuisse quosdam, necesse est dicere, cum aut simpliciter Illustres, hoc est, Senatores essent, aut secundum administrationes & potestates quas obtinuerant, & vtroque modo intelligi posse arbitror, quod Pomponius scribit. l. iiij. de Senatoribus. Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore. Et quod Modestinus tradit. l. spadonem. §. scire oportet. de excusatione tutorum. Si quis Senator sit, Tutor erit etiam liberorum eorum, qui inferioris ordinis Senatores sunt. In quo etiam Augustini autoritate defendimur. Illud nequaquam recte Alciatum existimasse arbitror, non a muneribus, seu officijs ipsis dignitates accipi, sed Illustres viros ad ipsa munera assumi consueuisse. Nam secundum haec quae hactenus diximus, Illustratus dignitas ac titulus, aut ab administratione, aut a Senatorio munere ducitur, aut personis quibusdam, ad exemplum eorum qui haec gesserunt, codicillis indulgetur, qui alio modo initio quaeratur non animaduerto. Nam generis Illustrium caput aliquod fuisse necesse est dicere, nec a genere ducitur, nisi eo modo quo supra dixi. Postremo meminerimus, spectabiles administrationes & illustribus nonnunquam committi, quod Iustiniani constitutio indicat, dicta l. si quando. C. de appellat. His pristina Illustratus dignitas non minuitur, sed noua spectabilitatis accessione augescunt. Ab his an perinde atque ab Illustribus, an vero vt a spectabilibus appellari oporteat, Iustiniani constitutiones definierunt. dicta l. si quando. & l. praecipimus. C. de appellat. auth. de appella. §. illo. Eadem ratione credendum est, & ex his qui tantum clarissimi essent, & ex his quoque, qui nec clarissimi nec Illustres erant, quosdam ad spectabilitatis gradum saepissime atque indifferenter promoueri consueuisse. Haec de his dicta sint. Hinc ad alia transeamus.