DE OFFICIO CONSVLIS. Tit. X.

Section
Officium consulis florente repu. latissimum fuit, habuitq́ue Imperium & potestatem maximam, excepto quòd in caput ciuis Roma. iniussu populi animaduertere non poterat. l. ij. suprà de orig. iur. & à consulibus ad populum prouocatio erat. hi etiam iudices appellabantur, quòd & rebus iudicandis initio præessent, donec prætores constituti fuerunt, vt cognoscitur ex Liuio libro iii. & Cicerone de legibus tabula secunda. Posteà constituta sub domina Cæ sarum ciuitate, Consulare Imperium paulatim imminutum est. Quamobrem non mirum si tum pauca de officio consulis, aut à iurisconsultis nostris, qui temporibus Imperatorum floruerunt, scripta, aut à compilatoribus in hos libros congesta sunt. Nam Iustiniani temporibus officium consulis, prorsus iam penè ad nihilum redactum erat. Pridem enim honorarios magis, hoc est titulo tenus: tum plures cōsules consules fieri inualuerat, quàm binos atque ordinarios, dum consulatus dignitas codicillis passim impetrabatur. l. fin. C. de decur. lib. x. l. pe. & fi. de consulibus. lib. xii. vt superius adnotauimus, in Rub. tit. prox. Idem & de Prętoribus Prætoribus factum erat, vt quidam etiā etiam in his honorarij crearẽtur crearentur : & exigua Prætorum munera essent, vt mox dicemus, & vt Iulius Capitolinus significat, in pertinace. Igitur eadem ratione & de officio pretoris pauca tradita sunt. Scripsit tamen Vlpianus de officio consulis libros tres, quorum ex altero excerptũ excerptum est quicquid Iustinianus hîc posuit. Idẽ Idem Vlpianus, de officio quoq; quoque consularium | librum singularem scripsisse commemoratur, in indice ante digesta. Sed ex hoc nihil extare adhuc inueni.

L. I. Vlpia. Lib. II. De Offi. Consvlis.

OFficivm consvlis. &c. Consvles apud se seruos suos manumittere poße, nulla dubitatio est. Subaudi hodie, cùm scilicet vsitatum iam hoc sit, olim tamen de hac re sæpe quæsitum est. l. an manumittere. infrà de manumiss. apud collegam verò suum, cui scilicet par Imperium est, neque consul, neque Præ tor, nec alius quisquam magistratus manumittere potest. l. apud. eodem titu. de manumiss. l. apud filium. secun. respon. de manumiss. vind. cuius rei illa ratio est, quòd specie quadam imperij, per lictores & verba magistratus iubentis, eximebatur seruus de manu domini, & dominus solennia quædam verba dicere solebat. l. manumissio per lictores. eod. titu. Nam imperium in parem exerceri non potest. l. nam magistratus. infrà de arb. quod ergo hîc subiungit (sed si euenerit, vt minor xx. annis consul sit, apud se manumittere non potest: cùm ipse sit qui ex Senatusconsulto consilij causam examinat, apud collegā collegam verò causa probata potest) sic accipiendum est, vt apud se causam examinare non possit minor. Ideò hactenus manumittere impediatur: sed si omnino manumittere velit, tunc apud collegam suum proposita & probata causa, demum apud se ipsum manumittere poterit: quod & alibi idem Vlpianus scribit. l. si rogatus. §. fi. de manumiss. vind. aliter interpretando ipse sibi contraria scripsisse videretur, quod absurdum est. Nam probatio causæ extra figuram imperij & iurisdictionis, de plano fit apud consilium, à consule coactum. Quare in hac parte cessat ratio impediens, ne scilicet collegæ imperio submittere se videretur. Non enim submittit se imperio, qui causam duntaxat apud collegam examinare curat. Sed quomodo ipse in sese imperio vti poterit? l. ille à quo. §. tempestiuum. infrà ad Trebellianum. l. pen. de arbitris. respondeo cùm imperij species magis quàm imperium adhibeatur, verè nec cogitur à quoquam, nec omnino cogit ipse se. Quia tamen similitudine quadam cogi videtur, ideò minus remitti de dignitate consulis visum est, si apud se id fieret quàm si apud collegam eius.
Loading...