Officium consulis florente repu. latissimum fuit, habuitque Imperium & potestatem maximam, excepto quod in caput ciuis Roma. iniussu populi animaduertere non poterat. l. ij. supra de orig. iur. & a consulibus ad populum prouocatio erat. hi etiam iudices appellabantur, quod & rebus iudicandis initio praeessent, donec praetores constituti fuerunt, vt cognoscitur ex Liuio libro iii. & Cicerone de legibus tabula secunda. Postea constituta sub domina Cae sarum ciuitate, Consulare Imperium paulatim imminutum est. Quamobrem non mirum si tum pauca de officio consulis, aut a iurisconsultis nostris, qui temporibus Imperatorum floruerunt, scripta, aut a compilatoribus in hos libros congesta sunt. Nam Iustiniani temporibus officium consulis, prorsus iam pene ad nihilum redactum erat. Pridem enim honorarios magis, hoc est titulo tenus: tum plures consules fieri inualuerat, quam binos atque ordinarios, dum consulatus dignitas codicillis passim impetrabatur. l. fin. C. de decur. lib. x. l. pe. & fi. de consulibus. lib. xii. vt superius adnotauimus, in Rub. tit. prox. Idem & de Praetoribus factum erat, vt quidam etiam in his honorarij crearentur : & exigua Praetorum munera essent, vt mox dicemus, & vt Iulius Capitolinus significat, in pertinace. Igitur eadem ratione & de officio pretoris pauca tradita sunt. Scripsit tamen Vlpianus de officio consulis libros tres, quorum ex altero excerptum est quicquid Iustinianus hic posuit. Idem Vlpianus, de officio quoque consularium librum singularem scripsisse commemoratur, in indice ante digesta. Sed ex hoc nihil extare adhuc inueni.