Officium consulis florente repu. latissimum fuit, habuitq́ue Imperium & potestatem maximam, excepto quòd in caput ciuis Roma. iniussu populi animaduertere non poterat. l. ij. suprà de orig. iur. & à consulibus ad populum prouocatio erat. hi etiam iudices appellabantur, quòd & rebus iudicandis initio præessent, donec prætores constituti fuerunt, vt cognoscitur ex Liuio libro iii. & Cicerone de legibus tabula secunda. Posteà constituta sub domina Cæ sarum ciuitate, Consulare Imperium paulatim imminutum est. Quamobrem non mirum si tum pauca de officio consulis, aut à iurisconsultis nostris, qui temporibus Imperatorum floruerunt, scripta, aut à compilatoribus in hos libros congesta sunt. Nam Iustiniani temporibus officium consulis, prorsus iam penè ad nihilum redactum erat. Pridem enim honorarios magis, hoc est titulo tenus: tum plures cōsules fieri inualuerat, quàm binos atque ordinarios, dum consulatus dignitas codicillis passim impetrabatur. l. fin. C. de decur. lib. x. l. pe. & fi. de consulibus. lib. xii. vt superius adnotauimus, in Rub. tit. prox. Idem & de Prętoribus factum erat, vt quidam etiā in his honorarij crearẽtur : & exigua Prætorum munera essent, vt mox dicemus, & vt Iulius Capitolinus significat, in pertinace. Igitur eadem ratione & de officio pretoris pauca tradita sunt. Scripsit tamen Vlpianus de officio consulis libros tres, quorum ex altero excerptũ est quicquid Iustinianus hîc posuit. Idẽ Vlpianus, de officio quoq; consularium librum singularem scripsisse commemoratur, in indice ante digesta. Sed ex hoc nihil extare adhuc inueni.