OFficivm consvlis. &c. Consvles apud se seruos suos manumittere poße, nulla dubitatio est. Subaudi hodie, cùm scilicet vsitatum iam hoc sit, olim tamen de hac re sæpe quæsitum est. l. an manumittere. infrà de manumiss. apud collegam verò suum, cui scilicet par Imperium est, neque consul, neque Præ tor, nec alius quisquam magistratus manumittere potest. l. apud. eodem titu. de manumiss. l. apud filium. secun. respon. de manumiss. vind. cuius rei illa ratio est, quòd specie quadam imperij, per lictores & verba magistratus iubentis, eximebatur seruus de manu domini, & dominus solennia quædam verba dicere solebat. l. manumissio per lictores. eod. titu. Nam imperium in parem exerceri nō potest. l. nā magistratus. infrà de arb. quod ergo hîc subiungit (sed si euenerit, vt minor xx. annis consul sit, apud se manumittere non potest: cùm ipse sit qui ex Senatusconsulto consilij causam examinat, apud collegā verò causa probata potest) sic accipiendum est, vt apud se causam examinare non possit minor. Ideò hactenus manumittere impediatur: sed si omnino manumittere velit, tunc apud collegam suum proposita & probata causa, demum apud se ipsum manumittere poterit: quod & alibi idem Vlpianus scribit. l. si rogatus. §. fi. de manumiss. vind. aliter interpretando ipse sibi contraria scripsisse videretur, quod absurdum est. Nam probatio causæ extra figuram imperij & iurisdictionis, de plano fit apud consilium, à consule coactum. Quare in hac parte cessat ratio impediens, ne scilicet collegæ imperio submittere se videretur. Non enim submittit se imperio, qui causam duntaxat apud collegam examinare curat. Sed quomodo ipse in sese imperio vti poterit? l. ille à quo. §. tempestiuum. infrà ad Trebellianum. l. pen. de arbitris. respondeo cùm imperij species magis quàm imperium adhibeatur, verè nec cogitur à quoquam, nec omnino cogit ipse se. Quia tamen similitudine quadam cogi videtur, ideò minus remitti de dignitate consulis visum est, si apud se id fieret quàm si apud collegam eius.