# 10 DE OFFICIO CONSVLIS. Tit. X. Officium consulis florente repu. latissimum fuit, habuitque Imperium & potestatem maximam, excepto quod in caput ciuis Roma. iniussu populi animaduertere non poterat. l. ij. supra de orig. iur. & a consulibus ad populum prouocatio erat. hi etiam iudices appellabantur, quod & rebus iudicandis initio praeessent, donec praetores constituti fuerunt, vt cognoscitur ex Liuio libro iii. & Cicerone de legibus tabula secunda. Postea constituta sub domina Cae sarum ciuitate, Consulare Imperium paulatim imminutum est. Quamobrem non mirum si tum pauca de officio consulis, aut a iurisconsultis nostris, qui temporibus Imperatorum floruerunt, scripta, aut a compilatoribus in hos libros congesta sunt. Nam Iustiniani temporibus officium consulis, prorsus iam pene ad nihilum redactum erat. Pridem enim honorarios magis, hoc est titulo tenus: tum plures consules fieri inualuerat, quam binos atque ordinarios, dum consulatus dignitas codicillis passim impetrabatur. l. fin. C. de decur. lib. x. l. pe. & fi. de consulibus. lib. xii. vt superius adnotauimus, in Rub. tit. prox. Idem & de Praetoribus factum erat, vt quidam etiam in his honorarij crearentur : & exigua Praetorum munera essent, vt mox dicemus, & vt Iulius Capitolinus significat, in pertinace. Igitur eadem ratione & de officio pretoris pauca tradita sunt. Scripsit tamen Vlpianus de officio consulis libros tres, quorum ex altero excerptum est quicquid Iustinianus hic posuit. Idem Vlpianus, de officio quoque consularium librum singularem scripsisse commemoratur, in indice ante digesta. Sed ex hoc nihil extare adhuc inueni. L. I. Vlpia. Lib. II. De Offi. Consvlis. OFficivm consvlis. &c. Consvles apud se seruos suos manumittere posse, nulla dubitatio est. Subaudi hodie, cum scilicet vsitatum iam hoc sit, olim tamen de hac re saepe quaesitum est. l. an manumittere. infra de manumiss. apud collegam vero suum, cui scilicet par Imperium est, neque consul, neque Prae tor, nec alius quisquam magistratus manumittere potest. l. apud. eodem titu. de manumiss. l. apud filium. secun. respon. de manumiss. vind. cuius rei illa ratio est, quod specie quadam imperij, per lictores & verba magistratus iubentis, eximebatur seruus de manu domini, & dominus solennia quaedam verba dicere solebat. l. manumissio per lictores. eod. titu. Nam imperium in parem exerceri non potest. l. nam magistratus. infra de arb. quod ergo hic subiungit (sed si euenerit, vt minor xx. annis consul sit, apud se manumittere non potest: cum ipse sit qui ex Senatusconsulto consilij causam examinat, apud collegam vero causa probata potest) sic accipiendum est, vt apud se causam examinare non possit minor. Ideo hactenus manumittere impediatur: sed si omnino manumittere velit, tunc apud collegam suum proposita & probata causa, demum apud se ipsum manumittere poterit: quod & alibi idem Vlpianus scribit. l. si rogatus. §. fi. de manumiss. vind. aliter interpretando ipse sibi contraria scripsisse videretur, quod absurdum est. Nam probatio causae extra figuram imperij & iurisdictionis, de plano fit apud consilium, a consule coactum. Quare in hac parte cessat ratio impediens, ne scilicet collegae imperio submittere se videretur. Non enim submittit se imperio, qui causam duntaxat apud collegam examinare curat. Sed quomodo ipse in sese imperio vti poterit? l. ille a quo. §. tempestiuum. infra ad Trebellianum. l. pen. de arbitris. respondeo cum imperij species magis quam imperium adhibeatur, vere nec cogitur a quoquam, nec omnino cogit ipse se. Quia tamen similitudine quadam cogi videtur, ideo minus remitti de dignitate consulis visum est, si apud se id fieret quam si apud collegam eius.