Praefectum praetorio non senatorij ordinis, sed equestris creari solitum fuisse, ostendit Sueto. in Tito. cum praefecturam quoque pretorij suscepisse eum, nunquam ad id tempus, nisi ab Equite Romano administratam, scribit. Durauitque hic mos (quamuis a Tito interruptus) vsque in Alexandri tempora. Hic demum hoc quoque munus Senatorium esse voluit, quod Lampridius ostendit in vita eius, cum ait. "Praefectis suis addidit Senatoriam dignitatem, vt viri clarissimi & essent & dicerentur, quod antea vel raro fuerat, vel omnino non fuerat, vsque eo. vt siquis Imperatorum successorem praefecto praetorio dare vellet, laticlauiam, & Senatoriam eidem per libertum summitteret. Alex. autem Senatores idcirco voluit esse praefectos praetorio, ne quis non Senator de Romano senatore iudicaret." Extant libri duo postremi epistolarum Cassiodori, quorum prioris initio praefatur, scripsisse se eos libros, cum esset praefectus praetorio Romae, sub Regibus Gottorum. (Nam hi exemplo Imperatorum viuebant.) In his semper appellat se Senatorem populo. quo fit vt Romani senatoris, qui hodie in Capitolio ius dicit, appellationem ab hoc descendisse existimem. Post Alexandri tempora ad Iustinianum vsque, supremum dignitatum omnium gradum praefectos obtinuisse, tam Vlpianus hoc loco, quam principales constitutiones. l. praefectus. C. de offi. praef. vrb. l. nemo. de dignita. lib. xi. & nouella lxii. de constitutionibus. declarant. Idem quoque Cassiodorus libro vi. Epistolarum. Potestati, inquit, praefecti praetorio, nulla dignitas est aequalis, vice sacra iudicat, nullus ei miles fori autoritate praescribit, excepto officiali magistri militum. Curiales etiam verberat, in officio suo ius retinet singulare, & talibus tantisque noscitur iubere, quos etiam prouinciarum non auderent iudices in qualibet parte contemnere. Haec de praefecto praetorio. Illud addendum, quod defuncto eo, constitui solebat, qui vice praefecti ageret interim, dum Princeps de nouo praefecto sufficiendo deliberaret. l. iij. §. a praefectis. de leg. iij. & prae fectum habuisse ius gladii postea docebimus. l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. praes. Alia quaedam ex annotationibus Budaei cognosci poterunt.