Præfectum prætorio non senatorij ordinis, sed equestris creari solitum fuisse, ostendit Sueto. in Tito. cùm præfecturam quoque pretorij suscepisse eum, nunquam ad id tempus, nisi ab Equite Romano administratam, scribit. Durauitq́ue hic mos (quamuis à Tito interruptus) vsque in Alexandri tempora. Hîc demum hoc quoque munus Senatorium esse voluit, quod Lampridius ostendit in vita eius, cùm ait. "Præfectis suis addidit Senatoriam dignitatem, vt viri clarissimi & essent & dicerentur, quod anteà vel rarò fuerat, vel omnino non fuerat, vsque eo. vt siquis Imperatorum successorem præfecto prætorio dare vellet, laticlauiam, & Senatoriam eidem per libertum summitteret. Alex. autem Senatores idcirco voluit esse præfectos prætorio, ne quis non Senator de Romano senatore iudicaret." Extant libri duo postremi epistolarum Cassiodori, quorum prioris initio præfatur, scripsisse se eos libros, cùm esset præfectus prætorio Romæ, sub Regibus Gottorum. (Nam hi exemplo Imperatorum viuebant.) In his semper appellat se Senatorem populo. quò fit vt Romani senatoris, qui hodie in Capitolio ius dicit, appellationem ab hoc descendisse existimem. Post Alexandri tempora ad Iustinianum vsque, supremum dignitatum omnium gradum præfectos obtinuisse, tam Vlpianus hoc loco, quàm principales constitutiones. l. præfectus. C. de offi. præf. vrb. l. nemo. de dignita. lib. xi. & nouella lxii. de constitutionibus. declarant. Idem quoque Cassiodorus libro vi. Epistolarum. Potestati, inquit, præfecti prætorio, nulla dignitas est æqualis, vice sacra iudicat, nullus ei miles fori autoritate præscribit, excepto officiali magistri militum. Curiales etiam verberat, in officio suo ius retinet singulare, & talibus tantisq́ue noscitur iubere, quos etiam prouinciarum non auderent iudices in qualibet parte contemnere. Hæc de præfecto prætorio. Illud addendum, quòd defuncto eo, constitui solebat, qui vice præfecti ageret interim, dum Princeps de nouo præfecto sufficiẽdo deliberaret. l. iij. §. à præfectis. de leg. iij. & præ fectum habuisse ius gladii posteà docebimus. l. illicitas. §. qui vniuersas. de off. præs. Alia quædam ex annotationibus Budæi cognosci poterunt.