DE OFFICIO QVAESTORIS. Tit. xiii.

ORIGINEM & progressum quæsturæ qui plenius nosce cupiat, is Cornelium Tacitum legat: cuius hæc verba sunt. lib. Annalium xi. Iisdem consulibus P. Dolabella censuit, spectaculum gladiatorum per omnes annos celebrandum pecunia eorum qui quæsturam adipiscerentur. Apud maiores virtutis id præmium fuerat, cunctísque ciuium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus, ac nec ætas quidem distinguebatur, quando prima iuuenta consulatum, ac dictaturas inirent. Sed quæstores Regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex Curiata ostendit, ab L. Bruto repetita. Mansitq́ue | Consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorẽ honorem populus mandaret. Creatíque primũ primum Valerius Posthumius, Æmylius Mamercus lxiii. annos post Tarquinios exactos, vt rẽ rem militarẽ militarem comitarentur. Deinde gliscentibus negotiis, duo facti, qui Romæ curarent, mox duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia, & accedentibus prouinciarum vectigalibus. Pòst lege Syllæ viginti creati, supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. Et quanquam ęquites æquites iudicia recuperassent, quæstura tamen ex dignitate candidatorum, aut facilitate tribuentium, gratuito concedebatur: donec sententia Dolabellę Dolabellæ velut venundaretur. Hactenus Tacitus. Asconius quoq; quoque Pædianus, hęc hæc , inquit, erat prima Senatoris administratio, quæstorem fieri, & in prouinciam curam gerere pecuniæ publicæ, in vsus diuersos errogandæ. Titulum de officio quæstoris, & in Codice constitutionum habemus. Extat prætereà nouella Iustiniani, quę quæ inscribitur, de quęstore quæstore . Sed hęc hæc de alio quodā quodam quæsturæ genere loquitur. Fenestellam (quem Vlpianus paulò pòst autorẽ autorem laudat) citat & Asconius Pædianus passim in expositione orationum Ciceronis. Huius Fenestellę Fenestellæ librum, quem de magistratibus Romanis composuerat, periisse, ex multis deinde multorũ multorum autoritatibus ac libris, alium eadem inscriptione à Pomponio Læto coagmentatũ coagmentatum fuisse, qui sub Fenestellæ nomine, hodie circumfertur. Autor est Alcia. lib. iiii. de verb. sig. prope finem. Cętera Cætera quoque ad hunc titulum pertinentia magis ad historicam cognitionem, quàm ad facultatem Iurisconsulti spectant.
Loading...