QVO tempore Praetores primum creari coeperint, & quod ius qúaeve illorum potestas ac numerus fuerit, tradit plene Alex. ab Alexandro, eum videto in genialium dierum libris. Plenius autem ea quae Praetoris officio posterioribus his temporibus relicta sunt, in Codice constitutionum explicantur, sub eodem scilicet tit. de officio praetoris, ibi etiam numerum Praetorum , quos olim decem & octo creari solitos constat , ad tres redactum fuisse legimus, qui proprium larem ac domicilium in ipsa vrbe haberent. Loquebantur enim Imperatores illarum constitutionum autores, de vrbe Roma. Quanquam Iustinianus videatur accipi voluisse de Constantinopoli. Sane Praetori merum Imperium non competiisse plerique existimant , tum quia legimus Praefecturam vrbis omnia crimina sibi vendicasse. l. j. de of praef . vr. tum ex eo quoque quod solet Praetor remittere tutores, qui dolo versati sunt, circa substantiam pupillorum, ad Praefectum vrbis puniendos. l. j. §. fi. de susp. tut. Sed vera non est haec opinio, vt abunde iam demonstrauimus in l. ij. de orig. iur. iunctis not. in Rub. de offi. praef. vrb.