QVO tempore Prætores primùm creari cœperint, & quod ius qúęve illorum potestas ac numerus fuerit, tradit plenè Alex. ab Alexandro, eum videto in genialium dierum libris. Pleniùs autem ea quę Prętoris officio posterioribus his temporibus relicta sunt, in Codice constitutionum explicantur, sub eodem scilicet tit. de officio prætoris, ibi etiā numerũ Prętorum , quos olim decẽ & octo creari solitos cōstat , ad tres redactum fuisse legimus, qui proprium larem ac domicilium in ipsa vrbe haberent. Loquebantur enim Imperatores illarum constitutionum autores, de vrbe Roma. Quanquàm Iustinianus videatur accipi voluisse de Constantinopoli. Sanè Prętori merum Imperiũ nō competiisse plerique existimāt , tum quia legimus Pręfecturā vrbis omnia crimina sibi vendicasse. l. j. de of pręf . vr. tum ex eo quoq; quòd solet Prętor remittere tutores, qui dolo versati sunt, circa substantiā pupillorum, ad Præfectum vrbis puniendos. l. j. §. fi. de susp. tut. Sed vera non est hæc opinio, vt abundè iam demonstrauimus in l. ij. de orig. iur. iunctis not. in Rub. de offi. præf. vrb.