DE OFFICIO PRAETORVM. Tit xiiii.

Section
QVO tempore Prætores primùm creari cœperint, & quod ius qúęve qúæve illorum potestas ac numerus fuerit, tradit plenè Alex. ab Alexandro, eum videto in genialium dierum libris. Pleniùs autem ea quę quæ Prętoris Prætoris officio posterioribus his temporibus relicta sunt, in Codice constitutionum explicantur, sub eodem scilicet tit. de officio prætoris, ibi etiā etiam numerũ numerum Prętorum Prætorum , quos olim decẽ decem & octo creari solitos cōstat constat , ad tres redactum fuisse legimus, qui proprium larem ac domicilium in ipsa vrbe haberent. Loquebantur enim Imperatores illarum constitutionum autores, de vrbe Roma. Quanquàm Iustinianus videatur accipi voluisse de Constantinopoli. Sanè Prętori Prætori merum Imperiũ Imperium non competiisse plerique existimāt existimant , tum quia legimus Pręfecturā Præfecturam vrbis omnia crimina sibi vendicasse. l. j. de of pręf præf . vr. tum ex eo quoq; quoque quòd solet Prętor Prætor remittere tutores, qui dolo versati sunt, circa substantiā substantiam pupillorum, ad Præfectum vrbis puniendos. l. j. §. fi. de susp. tut. Sed vera non est hæc opinio, vt abundè iam demonstrauimus in l. ij. de orig. iur. iunctis not. in Rub. de offi. præf. vrb.

L. III. Vlpianvs Lib. XXXVIII. Ad Sabinvm.

BArbarivs Philippvs cvm servvs fvgitivvs esset, Romæ præturam petiit, & Prætor designatus est. Repetierat hoc exemplum Pomponius ab antiqua historia, quò maior vtilitas quæstionis appareret: ne nunquam posse hoc accidere crederemus: vt seruus per errorem Pręturę Præturæ imponeretur. Cęterùm Cæterùm verba hæc, & quæ posteà in fine capitis subiiciuntur, Quòd ius multò magis in Imperatore seruandum est accidisse hoc ostendunt, cùm libera adhuc ciuitas esset. | Nam Pomponij temporibus, magistratuum creatio ad curam principis pertinebat. l. j. ad leg. Iul. de ambi. Anteà autem à populo solemni more magistratus petebantur, & tribuum suffragiis mandabantur. Nam quòd Accurs. hoc loco scrupulum iniicit, quasi lex ambitus vetuerit honores & magistratus peti. Falsum id esse dignosci potest. Cùm legem ambitus eos tantùm tenuisse constet, qui per pecuniā pecuniam , aut malis artibus inuadere magistratus & ad populi Rom. honores obrepere conati essent: vt docet Alex. ab Alex. lib. iii. c. xvii. apparétque ex lib. Q. Ciceronis ad M. Fratrem, qui inscribitur, de petitione consulatus. Præ hensationes verò & blandā blandam petitionum rationẽ rationem minimè vnquàm lex illa sustulit. Hodie etiam hoc sensu accipi debet. Caput i. ad leg. Iul. de ambitu. Cùm ait, contra hanc legem, &c. Nam in municipiis & ciuitatibus cęteris cæteris , excepta vrbe Roma, sententia eius legis etiam nunc viget, & vtilis interpretatio esse potest.
Loading...