L. III. Vlpianvs Lib. XXXVIII. Ad Sabinvm. BArbarivs Philippvs cvm servvs fvgitivvs esset, Romae praeturam petiit, & Praetor designatus est. Repetierat hoc exemplum Pomponius ab antiqua historia, quo maior vtilitas quaestionis appareret: ne nunquam posse hoc accidere crederemus: vt seruus per errorem Praeturae imponeretur. Caeterum verba haec, & quae postea in fine capitis subiiciuntur, Quod ius multo magis in Imperatore seruandum est accidisse hoc ostendunt, cum libera adhuc ciuitas esset. Nam Pomponij temporibus, magistratuum creatio ad curam principis pertinebat. l. j. ad leg. Iul. de ambi. Antea autem a populo solemni more magistratus petebantur, & tribuum suffragiis mandabantur. Nam quod Accurs. hoc loco scrupulum iniicit, quasi lex ambitus vetuerit honores & magistratus peti. Falsum id esse dignosci potest. Cum legem ambitus eos tantum tenuisse constet, qui per pecuniam , aut malis artibus inuadere magistratus & ad populi Rom. honores obrepere conati essent: vt docet Alex. ab Alex. lib. iii. c. xvii. apparétque ex lib. Q. Ciceronis ad M. Fratrem, qui inscribitur, de petitione consulatus. Prae hensationes vero & blandam petitionum rationem minime vnquam lex illa sustulit. Hodie etiam hoc sensu accipi debet. Caput i. ad leg. Iul. de ambitu. Cum ait, contra hanc legem, &c. Nam in municipiis & ciuitatibus caeteris , excepta vrbe Roma, sententia eius legis etiam nunc viget, & vtilis interpretatio esse potest.