DE OFFIC. PROCONSV. ET LEGA. Tit. xvi.

Section
SCRIPSERVNT multi ex veteribus Iuriscons. libros, de offi. Procons. & Rectorum Prouinciarũ Prouinciarum . Ex his compositus est hic & sequens tractatus, qui de officio Præsidis inscribitur. Sunt & alij duo in primo Codicis libro: alter, de officio Procōsulis Proconsulis , & legati: alter, de officio Rectoris prouincię prouinciæ &, vt nulli patrię patriæ suę suæ administratio sine speciali permissu Principis permittatur. Hos qui bene & diligẽter diligenter legerit, ac memorię memoriæ mādauerit mandauerit , vtilitatẽ vtilitatem vel maximā maximam capiet. Nam pleraq; pleraque in vniuersum ad regẽdas regendas & administrādas administrandas prouincias pertinẽtia pertinentia , sub his tit. cō prehẽsa comprehensa sunt. Alia insuper valde vtilia & scitu digna cōgessit congessit Imperator in singularem cōstitutionẽ constitutionem , quā quam inscripsit. Præcepta Præsidum, quę quæ inter nouellas sanctiones habetur. Si quis tamẽ tamen adhuc etiā etiam plura desiderauerit, is Epistolā Epistolam Cice. legat eam , quā quam scripsit ad Q. Fratrẽ Fratrem , Asiā Asiam Procōsule Proconsule tũc tunc obtinentẽ obtinentem . Multa enim copiosè, vt cętera cætera , disserit Cice. in ea Epistola, quibus obseruatis, regẽdarũ regendarum prouinciarũ prouinciarum peritissimi effici poterimus. Deligi cōsueuisse consueuisse ex cōsularibus consularibus Proconsules, eósq; eósque in prouincias illas mitti, quarũ quarum cura Senatui relicta esset. Ab Imperatoribus autẽ autem in prouincias illas, quarũ quarum sibi curā curam suscepissent, Pręsides Præsides vel legatos destinatos esse, interdũ interdum Senatorij, nōnunquàm nonnunquàm inferioris ordinis viros Alcia. scribit, in l. speciosas. de ver. sig. Id verũ verum esse, & qua ratione, quóq; quóque ordine ab Augusto primùm institutũ institutum fuerit, apud Dionem legas, lib. liii. Historiarũ Historiarum . Inscribitur Rubrica hîc & libro i. Codicis. De officio proconsulis & legati. Cęterùm Cæterùm nouella constitutio cxxxiiii. cui titulus est: Vt nemini iudicum liceat habere loci seruatorem. Prouinciales Magistratus in vniuersum prohibet in prouincijs sibi creditis vicarios instituere. An ergo legatos habere poterũt poterunt , quęri quæri potest, & posse arbitror, qui scilicet Procōsulibus Proconsulibus ipsis adsint, vel ab ipsis ad res gerẽdas gerendas pro tẽpore tempore destinentur. Sed non vicarios illos, quos tunc tẽporis temporis vsurpata cōsuetudine consuetudine in singulis ciuitatibus ob auaritiā auaritiam instituere studebāt studebant , hoc significat illa cōstitutio constitutio . Nec enim legitimũ legitimum & antiquũ antiquum adiutorẽ adiutorem adimere voluit Pręsidi Præsidi prouincię prouinciæ Imperator, sed corruptum duntaxat morẽ morem tollere, & velut inueteratũ inueteratum morbũ morbum sanare.

L. II. Marcia. Lib. I. Instit.

OMnes Proconsvles, Statim quàm vrbem egreßi sunt, habent iurisdictionẽ iurisdictionem , non tamen cōtentiosam contentiosam , sed voluntariā voluntariam : vt ecce manumitti apud eos, &c. An in homines dũtaxat duntaxat prouincię prouinciæ suę suæ , an omnino in omnes habeāt habeant hāc hanc iurisdictionẽ iurisdictionem quęritur quæritur ? Ego puto in oẽs omnes . arg. l. emācipari emancipari . suprà de ado. Notādus Notandus est loquẽdi loquendi modus, statimquàm, pro eo quod frequẽtius frequentius dicitur, statimquum, & fortasse initio ita scriptũ scriptum fuit.
Apvd Legatum verò Proconsulis nemo manumittere potest. Opinionẽ Opinionem Roglerij probo, vt quę quæ hîc dicũtur dicuntur , intelligamus secundum superiora, videlicet quandiu Proconsul in prouinciā prouinciam non peruenerit. Ratio est in promptu: quia nec antè potest Procōsul Proconsul legato mādare mandare iurisdictionẽ iurisdictionem . Cùm verò in prouinciā prouinciam peruẽtum peruentum | est, & legato mandata fuerit iurisdictio, tunc & manumitti posse, atque adoptari, & legis actionem apud legatum esse arbitror. l. apud Proconsulem. de manumissis vindicta. arg. l. pen. infra eo. Eandem scilicet quæ apud ipsum Proconsulem in iuris dicendi munere, quamuis non eodem modo. Nam Proconsuli quidem propria est legis actio & iurisdictio, legato autem aliena & quasi precaria. Non solet tamen Proconsul inconsulto principe adimere legato suo iurisdictionem. l. solent. §. j. infra eo. qua de re plenius modò dicturi sumus in l. legatus. infra eod. titu.

L. IIII. Vlpianvs Lib. I. De Offic. Procons.

OBservare, &c. Nemo proconsvlvm stato res suos habere potest, sed vice eorum milites in prouinciis funguntur. Statores rectè legi arbitror, non , stratores. Itaque etiam legendum titulum, lib. xii. Codicis. De statoribus, vt idem Haloander emendauit, quod & Alciatus videtur existimasse, in annotationibus ad dictum titulũ titulum . Statores autem intelligendos puto, quos alibi milites stationarios appellari vidimus. l. j. §. quies quoque populariũ popularium . suprà de offi. præfect. vrb. à stationibus in quibus manentes, Præsidibus præsto essent, ad varia officia, potissimùm tamen ad edicta, & epistolas perferendas: vt cognoscitur ex Cicerone lib. ii. Epistolarum Familiarium. Literas tuas mihi stator tuus reddidit, &c. Hodie Florentiæ Tabulatinos non absimili ratione vocant. Romæ Cursores, & Mandatarios. Sensus est, non debere Proconsulem hos eligere, de numero suorum, sed stationariis militibus, ad hæc officia sibi destinatis vti. Nec repugnat, vt Accursius existimauit, quòd his de publico, certa merces constituta sit. d. l. j. C. de stator. Hîc enim nihil aliud agitur, nisi vt admoneamur, non debere Proconsulem habere statores proprios, & velut priuatos, dum fortè vti vult domesticis, aut familiaribus suis ad hæc ministeria, sed publicis personis huic muneri vacare assuetis, vti debere. Hoc intuitu scriptum est à Paulo, præ sidis prouinciæ officiales perpetuos esse. De talibus enim quibusdam Paulus loquitur. l. præsidis. si cer. pet. Sic inferiores magistratus, secum ducere non possunt Cancellarios & domesticos, ac nec assessores quidem, vt apparet: verùm his vti debent, qui sibi præpositi sint à Decurionibus ciuitatum. l. nullus. C. de assess. Quin ea potissimùm huius prohibitionis ratio esse videtur, quia publico salario hi omnes fruuntur: ne minus idoneos quandoque proponerent, Rectores ipsi, alicuius affectionis, aut priuati commodi causa, quod & infrà pleniùs attingemus. l. fin. de assess.

L. VI. Vlpianvs Lib. I. De Offic. Procons.

SOlent, &c. Sed hoc genvs mandati extraor dinarium est. Accursius interpretatur speciale. Ego vtilitatis causa receptũ receptum potiùs, quàm stricto iure agnitũ agnitum , intelligi velim. Eodẽ Eodem sensu & proximo cap. accipiẽdũ accipiendum puto, extra ordinẽ ordinem ius dicere, & vbicunq; vbicunque extraordinariā extraordinariam animaduersionẽ animaduersionem , aut pœnā pœnam imponi legimus. l. fi. de fur. cum si. Sic etiā etiam accipiendũ accipiendum quod dicitur, in exercitatione publicorũ publicorum iudiciorũ iudiciorum hodie extra ordinẽ ordinem probari crimina. l. ordo. infrà de pub. iu. Id est enim, vt ego interpretor, omissis antiquis solẽnibus solemnibus , et superstitiosis veterũ veterum iudiciorum | scrupulositatibus. Iudicia denique omnia hodie extraordinaria esse, non alio intuitu dictum puto. Inst. de interd. §. fina. Nam vt legatus proconsulis causas criminales audire possit, hoc magis ex Imperatoris benigna concessionem habet, quàm stricto iure ciuili. l. j. C. eo. tit.
Nec Enim potest quis gladij potestatem sibi datam, vel alterius coërtionis ad alium transferre. Ego indistinctè accipio, quomodocunque potestas data sit, hoc est, siue generaliter, siue specialiter, siue lege, seu qua alia iuris parte. Sed etsi commissi magistratus autoritate ac iure, seu principis delegatione generali, vel speciali competat, idem dicendum puto. Ac nec si proficiscatur quidem, Proconsul, aut Præses, licere eis exercitationem iuris gladij mandare arbitror, quamuis legis Iuliæ exercitatio à proficiscente mandari possit. Nam pœna illius legis non est gladij animaduersio, vt pleniùs mox dicemus, in l. j. de of. eius.

L. VII. Idem Lib. II. De Offic. Procons.

SI in aliqvam, &c. Cvm plenissimam avtem Iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui Romæ, vel quasi magistratus, vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent. Extra ordinem Romæ ius dicebant, hoc est, non tanquàm magistratus, Præfectus annonæ, & Præfectus vigilum, l. ij. sanè Præfectus. suprà de orig. iur. l. fin. de off. præfect. vig. Suetonius quoque hoc sensu in Vespasiano sorte eligit, per quos rapta bello restituerentur, quíque iudicia centum viralia, quibus peragendis vix suffectura litigatorum ætas videbatur, extra ordinem diiudicarent, redigeréntque ad breuissimum numerum.

L. IX. Idem Lib. I. De Offic. Procons.

NEc qvicqvam, &c. Vbi decretvm necessa rium est, per libellnm libellum id expedire Proconsul non potest. Accipiendum hoc pronunciatum est, de simplici libello, quem hodie vulgò supplicationem vocant. Nam huic subscribendo, non potest, nec debet Proconsul ea expedire, in quibus causæ cognitio necessaria est: qualia sunt decreta in alienationibus rerum minorum, dationes, vel excusationes tutorum, & similia. Nec alio sensu accipiuntur tituli illi in Codice constitutionum, quando libellus principi datus litis contestationem faciat. Et de precibus Imperatori offerendis, sensum huius capitis hunc verũ verum esse, etiam duobus exemplis, vno ab Imperatore, altero ab Vlpiano ipso relatis manifestè comprobatur. l. minorum. C. de pręd præd . min. l. excusare. de excu. tut. Hodie nulli ferè non nota huius responsi sententia, quamuis antiquiores difficillimam eam omnium existimauerint.
De Plano autem Proconsul potest expedire hæc. De plano fieri aliquid dicitur ad differẽtiam differentiam eius, quod fit pro tribunali, quicquid Accursius commentetur. Marcellus. l. j. §. abolitio. ad Senatuscon. Turpil. Abolitio priuatim à Præside postulari & impetrari solet. Item pro tribunali, non de plano, Paulus quoque l. vnius. §. fin. de pœnis. Custodiæ non solùm pro tribunali, sed & de plano audiri possunt, atque damnari. Scribit Bartolus ad nouellam Fęderici Fæderici constitutionem extrauag. ad reprimendum. in verbo, de plano, multa huc pertinentia, copioséq; copioséque ostendit, quę quæ causę causæ de plano expediri possint, quę quæ non. Reminiscendum | etiam hoc loco causas quasdam antiquitus fuisse cognitionis, quasdam ordinarij iuris. Cognitionis esse dicebantur, quæ proconsul, aut princeps extra ordinem audiret: ordinarij iuris, quæ solemni iudiciorum more, statis temporibus agebantur, qua de re Alciatus scribit, lib. vi. παρέργων. c. v. & lib. ix. cap. xxiii. Remanent hodiéque huius differentiæ vestigia in iure nostro, non pauca, ipsa tamen differentia sublata est. Nam cùm omnia iudicia facta sint extraordinaria, videntur hodie ad cognitionis potiùs, quàm ad iuris ordinarij speciem pertinere. Instit. de interd. §. fina.
qvae Etiam omnium Præsidum communia sunt, debent & ab his obseruari. lta corrigit Haloander. Sed magis placet vetus scriptura, & debent ab his obseruari, à præsidibus videlicet, cùm sint eis communia cum proconsulibus.

L. XII. Pavlvs Lib. II. Ad edictvm.

LEgatvs mandata sibi ivrisdictione, ivdicis dandi ius habet. Antiquiores addiderant negationem, quia alibi legerant, à iudice iudicem datum, iudicis dandi ius non habere. l. à iudice. C. de iud. Idem esse rati iudicem dare, & mandare iurisdictionem, sed deceptos eos constat: cùm & alibi sine negatione hæc sententia relata sit. l. cùm Prætor. §. j. infrà de iudic. & ratio hoc suadeat, vt mandata sibi iurisdictione, possit legatus iudicem dare: nam iurisdictio etiam dandorum iudicum licentiam continet. l. j. & l. imperium. de iurisdictio. om. iud. Adde quòd nec in Pandectis Florentinis reperiri negationem testatur Augustinus lib. j. Emend. cap. iii. Igitur sciendum est, aliud significare, iudicem dare, aliud, iurisdictionem mandare. Iurisdictionem porrò & ius dicendi, verbum, propriè ad ciuilia, non ad criminalia pertinere, vt ex Cicerone & Pędiano Pædiano Asconio tertia in verrem actione cognosci potest, quę quæ inscribitur, de iurisdictione. Et quidem mandare iurisdictionem, est quasi vicarium officij sui disceptandis, ac diiudicandis ciuilibus causis substituere. Quod cùm faceret, solebat Præ tor, vel Pręses Præses arbitratu suo deligere eum, cui iurisdictionem mandaret. Plerunque autem mandabat legato suo, vt dicam in interpretatione sequentis capitis. Et quanquàm vel ad vnam causam tantùm, atque inter certos litigatores, puta, Lucium & Sæium mandari possit iurisdictio. l. solet. l. Prætor. infrà de iurisdi. om. iud. frequentius tamen obseruatum videtur, vt generaliter in omnes causas, aut in plures quasdam eiusdem generis personas mandaretur. Credo quòd ea res minus afferre posset suspitionis. At iudices inter certas personas, & ad certas controuersias ciuiles scilicet & pecuniarias, constituta etiam plerunque, & deducta ad certum statum atque articulum causa, nominatim dabantur: vtputa, inter Lucium & Caium iudicio finium regundorum, vel iuris disceptationi, vel nudæ etiam facti cognitioni: vt nisi hoc, aut illud factum esset, quæreretur: quod iudicium in hæc, aut in illa verba, dare, vel constituere dicitur. Hi & iudices & disceptatores dati dicebantur. l. placet. ij. C. de ped. iud. Pedanæi quoque appellantur, vt mox recensebimus, in l. j. de off. eius. Legebántque inito statim magistratu, prętores prætores magnum numerum eorum, quos iudices litigantibus, prout quibusque causis expedire arbitrarentur, darent, vt Aulus Gellius significat, lib. ii. cap. xiiii. Ho. & Atti. Addit Corasius lib. iii. Miscel. cap. xiii. etiam ex | centum viris, quibus præerant Prætores iudices sæpenumero dari consueuisse, quod & verum puto. Hi tamen iudices non prætoris arbitratu, sed vel sortitione antiquo ritu (de quo Asconius Pædianus & Seruius in illum locum Virgilij, Quæstor minus vrnam mouet, &c. Plinius quoque in Panegirico ad Traianum, multa scribunt) vel ipsarum partiũ partium litigantium approbatione atque vnanimi petitione dabantur. arg. l. ij. §. j. & l. obseruandum. de iud. l. ex consensu. de appellationibus. Hāc Hanc ego causam esse puto, quamobrem in iure nostro hi Iudices nonnunquàm appellantur arbitri. l. j. C. de ped. iud. l. si arbitrer datus. C. de senten. l. fi. infrà de iudi. & quod coram eis agitur, non minus arbitrium, quàm iudiciũ iudicium dicitur. Nam & Cicero hos ipsos arbitros honorarios appellat, hoc est, à prætore datos. Quorum, inquit, controuersiam solebat tanquàm honorarius arbiter iudicare carneades. Tum alio loco, Arbiter Holanis & Neapolitanis de finibus agri à senatu datus. Sed & in oratione pro Murena Iuriscōsultis Iurisconsultis obiicit, quòd nunquam statuere potuerint, iudicémne, an arbitrorum dici oporteret. & Asconius Pædianus, arbitrium suscepisse eum dici scribit, qui iudicis partes suscepit. Sortitionis quoque, seu conuentionis, & consensionis huiusce intuitu in oratione pro Cluentio ita scridit scribit Cicero. Maiores nostri neminẽ neminem voluerunt ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicẽ iudicem , nisi qui inter aduersarios conuenisset. Iudices igitur velut nudo interuẽtu interuentu prætoris à partibus ipsis, vel cōueniẽtibus conuenientibus , vel sortientibus, tāquā tanquam arbitri ex cōpromisso compromisso sumi videbantur, & vtrique ab arbitrando dicebantur, seu certè quòd totius rei arbitrium & facultatem recepissent, quæ res à litis contestatione originem sumebat, vt Imperator scribit, auth. de exhib. reis. §. vbi verò. Nam litis contestatio rursus tacita quæ dam conuentio erat litigatorum (quòd iudicium in hæc, aut in illa verba acciperent) promittentium Iudicis sententiæ acquiescere. Multùm tamen inter arbitros, & Iudices datos interesse apparet. Illud potissimùm quod ex sententia arbitri, compromissorij actio hoc iure nulla oritur. l. j. C. de arbi. At ex sententia huiusce iudicis dati oritur. Vtrique tamen ęquè æquè notionem duntaxat habere dicuntur. l. ait Prætor. in princ. de re iudi. non enim iudex datus iurisdictionem habet, sed notionem tantùm, exemplo arbitri, vt ego sentio. arg. d. l. ait Prætor. l. notionem. de reg. iur. quod & Alciatus probat, lib. ii. parad. ca. iiii. & nos aliis argumentis inferius confirmabimus. l. fin. in princ. de offi. eius. delegatus verò iudex quem nunc vocamus, is videlicet, cui vel generaliter, vel specialiter mandata est iurisdictio, iurisdictionem vtique habere intelligitur, quamuis Alciatus lib. ii. parad. c. i. in fin. inter hunc cui ad vnam causam mandata est & iurisdictio, & iudicem datum nihil omnino interesse putet: hanc enim opinionem falsam esse ratio euincit. Qui hæc quæ hactenus diximus, recte teneat, poterit is, vt arbitror, intelligere loca iuris nostri quædam, hactenus, vt videtur, non satis cognita. d. l. ait Prætor, in princ. & l. à diuo Pio, de re iud. totum titulum, qui & à quibus appellandum sit. l. notionem. de verb. signi. l. j. C. de ped. iud. Nos ea suo quæque loco annotabimus. Dixi sanè iudicem dari consueuisse in causis ciuilibus & pecuniariis duntaxat, proptereà quòd crimini cognoscendo & publicè vindicando iudicem datum nunquam inuenimus. Quamuis mandatam ad id quandoque iurisdictionem legamus. Nam iudices, quos antiquitus sor| tiebatur Prætor, iudex quæstionis criminalis, non iudices dati, sed in consilium adhibiti dicebantur. Apparet hoc in iure nostro, vbicunque iudicis dati mentio fit. Est enim semper de ciuilibus causis, non de criminalibus. Idem significat & Plinius ad Arianum lib. ii. epistolarum. & lib. iiii. ad Vrsinum, epistola ix. quicquid Budæus aliter sentire videatur, in l. vltima. de senatoribus. circa medium. Ita enim loquitur Plinius in illis epistolis, quasi iudices propriè æstimandis litibus darentur, etiam si damnum, aut pecuniaria pœna ex criminibus peteretur. Senatus autem cognitionem retineret, vbicunque grauius aliquid in reum statuendum esset. Nunc in proposito haud mirum videri debet, si Proconsulis legatus, cui scilicet iurisdictio iam mandata est, iudicem dare potest, quamuis mandatam iurisdictionem minimè in alium transferre possit. l. fin. in princ. de offic. eius. l. more maiorum. de iurisdict. om. iudi. Non enim iudicem dando, iurisdictionem à se abdicat legatus, aut in alium transfert, sed notionem tantùm, vt ostendimus, & litigatores quodammodò consentientes ad eum quem dat iudicem remittit: quod potissimum est iusdicentis munus, vt scilicet aut ipse iudicet, aut per alium iudicari curet. d. l. j. de iuris. om. iud. Eadem ratio est, quamobrem nec iudex datus, alium rursus iudicem dare potest, preterquàm si à Principe datus fuerit. l. à iudice. C. de iudicijs. quia scilicet à Prætore iudex datus iurisdictionem non habet, quæ in dando iudice potissimùm requiritur. at à Principe datus habet, quia scilicet hîc nec solemni sortitione, nec partium approbatione deligi solet, sed principis arbitratu quod tam nouæ Iustiniani constitutiones. l. fi. C. vbi & apud quẽ quem cau. in integ. rest. l. rem non nouam. & l. cum speciali. C. de iud. quàm Romanorum Pontificum decretales epistolæ ostendunt. tit. de rescript. & tit. de officio iudicis delegati. Nec me fugit Ciceronem in oratione pro Q. Roscio, iudicium certæ pecuniæ esse dicere, arbitrium incertæ. Iudicium cùm an debeatur, arbitrium cùm quantùm debeatur quęritur quæritur . multaq́ue in hanc sentẽtiam sententiam disseruere, quasi id declarando, de quo in oratione pro Murena dubitat. Sed animauerti animaduerti passim hæc confundi, iudiciumq́ue & arbitrium indifferenter dici, & si non de summa quantùm debeatur, sed de iure an omnino debeatur, quæstio sit. Hæc ad huius capitis explorationem sufficere arbitror. Reliqua ad hanc materiam pertinentia dicemus in aliorum locorum expositione.

L. XIII. Pompo. Lib. X. Ad Qvint. Mvcivm.

LEgati proconsvlis nihil proprivm habent, nisi à proconsule eis mandata sit iurisdictio. Cùm ea sit natura illius particulæ, Nisi, vt in casu excepto concludat contrarium eius quod propositum est, puto ego hîc legendum esse, nec si à Proconsule, &c. Nam & superius, in l. solent. §. sicut. dixit licere Proconsuli adimere legato suo iurisdictionẽ iurisdictionem , dum tamen consulto Principe id faciat, si potest legato adimi iurisdictio à Proconsule, certè nequaquàm ei propria est. Nam germana significatio illius verbi, proprium, est, vt aliquid sic nostrum esse significemus, vt auelli à nobis non possit: quo sensu Virgilius.
Nimium vobis Romana propago
Visa potens superi propria hæc si dona fuißent.
Id est, perpetua & mansura: & inferius multis locis clarè expressum est, legatum etiam mandata iurisdictione propriam eam non habere, sed eius qui mandauit munere ac vice fungi. l. j. §. j. l. & si Prætor. de off. eius. l. solet. & l. seq. de iur. om. iud. nec diuorũ diuorum Seueri & Antonini rescriptũ rescriptum . l. cognitio. §. cùm propriam. de off. eius. huic interpretationi obstat, vt cùm eò venerimus, explanabimus. Nam quod Accursius hîc initio de legatis futuris exponit, subfrigidum est, quasi mandata demum iurisdictione, legatus esse incipiat quis Proconsuli suo, falsum enim hoc est. Nam legatus esse Proconsuli statim quum ab eo adscitus est, incipit: potestq́ue in aliis muneribus ac rebus, puta, bellicis, aut tributariis, munus suum exercere, quamuis mandata ei nondum sit iurisdictio. Quòd si textus non sit corruptus, necessariò dicendum arbitror, verbum illud propriũ proprium , exceptioni implicitum, pro eo quod est, certum, hoc loco sumi debere: quo sensu & Virgilius dixit.
Hunc mihi da proprium virgo sata nocte laborem.
Vt significet nullum esse certum legati munus, nisi mandata demum ei iurisdictione. Quare interim legatus quidem erit, sed ea tantùm exequi poterit, quæ sibi sigillatim ac specialiter à Proconsule mandabuntur, donec iurisdictio mandata fuerit. Et hoc magis placet.

L. XIIII. Vlpia. Lib. XX. Ad leg. Ivl. et Pap.

PRoconsvles non amplivs qvam sex fascibvs vtuntur. At Consules vtebantur duodecim. Prætores verò Romæ duobus vsos apparet. Cicero contra Rullum ad populum, de Campanis Magistratibus. Quum cæteris in coloniis Duumuiri appellentur, hi se Prætores appellari volebāt volebant . Et paulò pòst, deinde anteibant lictores, non cum bacillis, sed, vt hîc Prætoribus antè eunt, cum facibus duobus. Plau. in Epid. Ius dicis. Ep. Me decet. resp. Iam tu igitur nobis Prę turam Præturam geris? Ep. Quem dices digniorem esse hominẽ hominem hodie Athenis alterum? Tesp. At vnũ vnum à Prætura tua Epidice abest. Ep. Quidnā Quidnam ? Tesp. Scies, lictores duo, duo viminei fasces virgarum. Nam Athenarum mentio fit, quia rem geri Athenis adsimulatur. qua tamen in vrbe lictorum & fascium vsum tunc temporis non fuisse constat. Sed facetum exprimit Plautus, alludens ad Romanam consuetudinem. Cornelius Tacitus lib. ii. de Germanico. Hinc ventum Athenas, fœderiq́ue sociæ & vetustæ vrbis datum, vt vno lictore vteretur. Alex. tamẽ tamen ab Alexandro lib. ii. gen. dierum. c. xv. scribit, Prætores sex lictoribus Romæ cum fascibus. At in prouinciis sibi decretis etiam cum securibus vsos esse. Cuius rei nullum, vt moris eius est, autorem citat. scribit L. Florus in epitho. Liuij. Syllam Dictatorem cum fascibus xxiiii. processisse, id quod ante eum nemo fecerat.

L. XV. Lvcinivs Rvfinvs. Lib. III. Regvlarvm.

ET legati proconsvlvm tvtores dare possvnt. Quia tutoris datio nec iurisdictinis iurisdictionis est, nec imperij. Sed ei soli competit, cui nominatim à lege, aut senatusconsulto, aut à Principe id iuris concessum est, vt tutores dare possit. l. muto. §. tutoris. infrà de tutelis. ideò non | poterant legati Proconsulum tutores dare, quamuis mandata eis esset iurisdictio: nam imperium quidem per se non habent. Mandata autem iurisdictio non pertinet ad hanc facultatem. Primus igitur diuus Marcus oratione sua legati Proconsulum & quibusdam aliis vt iuridico Alexandriæ specialiter hoc concessit, vt tutores dare possent. l. j. infrà de tuto. & curato. datis ab his. l. ij. de offi. iurid. Alex. Hoc ergo est quod hîc quoque refertur, legatos Proconsulum tutores dare posse, quod exaudiendum est, speciali iure per dictam orationem eis indulto. Sed an mandata demum eis iurisdictione, an & antequàm mandetur tutores dare possint, quæritur. Ego puto non nisi post mandatam iurisdictionem, hoc eis permitti. arg. suprà eod. titu. l. legati. & l. cognitio. §. cùm propriam. infrà de officio eius.

L. XVI. Vlpia. Lib. II. Ad edictvm.

PRoconsvl portam romae ingressvs, deponit imperium. Imperium hoc loco accipe, insignia imperij, quibus non solùm proficiscens, verùm etiam decedens in itinere Proconsul vtitur. arg. l. j. suprà eod. hoc enim significat verbũ verbum illud, deponit. & Accur. quoque idem probat. Nam paulò pòst de off. Præs. l. iij. ex sententia Pauli dicturus est. Pręsidẽ Præsidem simul atque Prouincia excessit, priuatum esse. quò fit vt verum & solidum imperium interim non habeat, sed imaginarium & fictum. Hoc ipsum ergo est quod vrbem ingressus deponit. Quod verò Accursius putat hîc in glo. & voluntariam iurisdictionem Proconsulem retinere, quoad in vrbem peruenerit, ego verum non arbitror. arg. l. si fortè. infrà de off. Præsidis. Nec mouet me quòd proficiscens, etiam antequàm in Prouinciam peruenerit, iurisdictionem huiusmodi exercere potest. l. ij. suprà eo. non enim par ratio est decedentis Proconsulis & proficiscentis. Proficiscenti magis fauendum fuit, & prouincialium desideriis velut obuiā obuiam eundũ eundum . Decedẽti Decedenti satisfactũ satisfactum videri potest, quòd in vrbem vsq; vsque , insignibus suis vti ei permissum est.
Loading...