QVae acta gestaqve svnt a Procvratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta essent. Primus Imperator Claudius tantam hanc potestatem procuratoribus suis dedit, vt scribit Tacitus, lib. xii. ann. "Eodem anno saepius audita vox Principis, parem vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicaturum, ac si ipse statuisset, ac ne fortuito prolapsus videretur, Senatus quoque consulto cautam plenius quam antea, & vberius. Et paulo post, praeualida nomina referre, nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei familiari praefecerat, sibíque & legibus adaequarit. Quae verba ideo referre placuit, quoniam originem ac potestatem procuratorum Caesaris mire indicant." Videntur autem Imperatores, non in singulis modo prouincijs, sed Romae quoque complures interdum habuisse diuersarum veluti negotiationum procuratores. Qui & Curatores simpliciter appellabantur: vt curatores haereditatum, Curatores ad bona damnatorum, quorum mentionem in antiquis inscriptionibus vidimus. Dicitur procurator Caesaris etiam rationalis, & Comes rerum priuatarum, sacri palatij sacríque patrimonij. rub. hic & C. de offic. com. rerum priu. sac. pal. sac. patr. per totum sit. Appellatur & fiscus & dispensator , & Actor rerum Caesaris, l. j. C. si aduer. fisc. l. si fiscus. de iure fis. Praesides vero prouinciarum non solum admonentur, in l. nec quicquam. §. j. supra titu. ii. sed videntur etiam tam ipsi quam vrbani magistratus interminatione grauis poenae. l. iij. C. eod. titu. de offic. com. re. priu. abstinere cognitionem ac nec tuitionem quidem adhibere causis fiscalibus. Nam inter fiscum & priuatos cognoscit procurator Caesaris adiuncto (vt putant) praeside prouinciae, ac praesente aduocato fisci. l. j. vbi not. C. si aduer. fisc. sed ego praesidem interuenire oportere non existimo, nisi certo casu, cum scilicet in integrum restitutio aduersus fiscum postulatur. d. l. ij. argu. l. fin. C. vbi & apud quem. Cuius rei specialis illa est ratio, quod in integrum restituere magis imperij, quam iurisdictionis est, dicta. l. fina. Non enim imperium habet procurator Caesaris, sed iurisdictionem tantum. Quare nec mulctam irrogare potest, l. ij. C. de modo mult. Ideo eam rem apud praesidem tractari oportuit. Cura & tractatio pecuniae publicae, antiquitus ad Quaestores pertinebat, quos magistratus secum in prouincias ducebant. Horum in locum procuratores postea ab Imperatoribus mitti obtinuit. Hi praesidibus & rectoribus prouinciarum salaria ab Imperatoribus constituta soluebant. Ea cuiusmodi esse consueuerint , indicant Epistolae frequentes in vita quorundam Imperatorum. Ipsi tamen procuratores Caesaris, quandoque etiam prouinciam regendam accipiebant. Atque hi procuratores, vice praesidum agentes, in iure appellantur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. vbi causae fiscales.