L. I. Vlp. Lib. XVI. Ad Edictvm. QVae acta gestaqve svnt a Procvratore Cæsaris, sic ab eo comprobantur, atque si à Cæsare gesta essent. Primus Imperator Claudius tantam hanc potestatem procuratoribus suis dedit, vt scribit Tacitus, lib. xii. ann. "Eodem anno sæpius audita vox Principis, parem vim rerum habẽdam à procuratoribus suis iudicaturum, ac si ipse statuisset, ac ne fortuito prolapsus videretur, Senatus quoque consulto cautam plenius quàm anteà, & vberius. Et paulò pòst, præualida nomina referre, nihil attinuerit, cùm Claudius libertos quos rei familiari præfecerat, sibíque & legibus adæquarit. Quæ verba ideò referre placuit, quoniam originem ac potestatem procuratorum Cæsaris mirè indicant." Videntur autem Imperatores, non in singulis modò prouincijs, sed Romæ quoque complures interdum habuisse diuersarum veluti negotiationum procuratores. Qui & Curatores simpliciter appellabantur: vt curatores hæreditatum, Curatores ad bona damnatorum, quorum mentionem in antiquis inscriptionibus vidimus. Dicitur procurator Cæsaris etiam rationalis, & Comes rerum priuatarum, sacri palatij sacríque patrimonij. rub. hîc & C. de offic. com. rerum priu. sac. pal. sac. patr. per totum sit. Appellatur & fiscus & dispẽsator , & Actor rerum Cæsaris, l. j. C. si aduer. fisc. l. si fiscus. de iure fis. Præsides verò prouinciarum non solùm admonentur, in l. nec quicquam. §. j. suprà titu. ii. sed videntur etiam tam ipsi quàm vrbani magistratus interminatione grauis pœnæ. l. iij. C. eod. titu. de offic. com. re. priu. abstinere cognitionem ac nec tuitionem quidem adhibere causis fiscalibus. Nam inter fiscum & priuatos cognoscit procurator Cæsaris adiuncto (vt putant) præside prouinciæ, ac præsente aduocato fisci. l. j. vbi not. C. si aduer. fisc. sed ego præsidem interuenire oportere non existimo, nisi certo casu, cùm scilicet in integrum restitutio aduersus fiscum postulatur. d. l. ij. argu. l. fin. C. vbi & apud quem. Cuius rei specialis illa est ratio, quòd in integrum restituere magis imperij, quàm iurisdictionis est, dicta. l. fina. Non enim imperium habet procurator Cæsaris, sed iurisdictionem tantùm. Quare nec mulctā irrogare potest, l. ij. C. de modo mult. Ideò eam rem apud præsidem tractari oportuit. Cura & tractatio pecuniæ publicæ, antiquitus ad Quæstores pertinebat, quos magistratus secum in prouincias ducebant. Horum in locum procuratores posteà ab Imperatoribus mitti obtinuit. Hi præsidibus & rectoribus prouinciarum salaria ab Imperatoribus constituta soluebant. Ea cuiusmodi esse cōsueuerint , indicant Epistolæ frequentes in vita quorundam Imperatorum. Ipsi tamen procuratores Cæsaris, quandoque etiam prouinciam regendam accipiebant. Atque hi procuratores, vice præsidum agentes, in iure appellantur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. vbi causæ fiscales.