CVratores Caesaris ivs deportandi non ha bent: quia huius poenae constituendae ius non habent. Poenae constituendae ius accipere oportet, pro facultate insulae assignandae. Id enim hoc loco significat poenam constituere. arg. l. j. in princip. infra quando appellandum sit. Alioquin idem frustra repetere videretur. Accur. enim propterea interpretatus est, quia poenae constituendae ius non habent, id significare, quia denegatum hoc eis est. Sed violenta est haec interpretatio, & melius conuenit quod nos existimamus. Nam insulam assignare, nec praefectus quidem vrbis potest, quanuis deportandi ius ei concessum sit. Sed vt a principe assignetur, expectare debet. l. j. ยง. relegandi. supra de offic. praefect. vrb. Quare apparet generalissimam esse hanc rationem, atque omnino latiorem quam si dixisset, quia ius deportandi non habet.