CVratores Caesaris ivs deportandi non ha bent: quia huius pœnæ constituendæ ius non habent. Pœnæ constituendæ ius accipere oportet, pro facultate insulæ assignandæ. Id enim hoc loco significat pœnam constituere. arg. l. j. in princip. infrà quando appellandum sit. Alioquin idem frustra repetere videretur. Accur. enim proptereà interpretatus est, quia pœnæ constituendæ ius non habent, id significare, quia denegatum hoc eis est. Sed violenta est hæc interpretatio, & melius conuenit quod nos existimamus. Nam insulam assignare, nec præfectus quidem vrbis potest, quanuis deportandi ius ei concessum sit. Sed vt à principe assignetur, expectare debet. l. j. §. relegandi. suprà de offic. præfect. vrb. Quare apparet generalissimam esse hanc rationem, atque omnino latiorem quàm si dixisset, quia ius deportandi non habet.