Dedisse hunc iuridicum Alexandrinis Caium Caesarem, significat Spartianus in Seuero his verbis. Deinde Alexandrinis, ius Buleutarum dedit, qui sine publico consilio, ita vt sub Regibus ante viuebant, vno iudice contenti, quem Caesar dedisset, quo loco Egnatius Buleutas, seruatores interpretatur, sed magis proprium erat, decuriones. Latine enim ordinem ipsum Bulem, & Buleutas, decuriones dicimus, vt ex Plinij ad Traianum epistolis cognosci potest. Huic Iuridico, & si qui alij per AEgyptum antea iudices constituti erant, Praefectum Augustalem quodammodo superintendisse puto. Nam quia nunquam in prouinciae formam AEgyptus redacta fuerat (vt praediximus) maioris dignitatis hi iudices habiti erant, quam vt Praefectus ex toto subiectos eos haberet: erant enim omnes Equestris ordinis ex quo ordine & Praefectus ipse, vt supra ostendimus, rub. de off. praef. Aug. Proptere a factum vt eorum delicta examinandi, & super his, quae comperisset, duntaxat referendi, non etiam amouendi, vel puniendi eos Praefectus Augustalis potestatem nactus sit. l. ij. C. de off. Praef. Aug. Quamuis praefecti alij, vtputa orientis, aut Illyrici, plenam cognitionem de ordinariis iudicibus sub se constitutis habeant. l. penul. C. de offi. praef. Praet. Orien. Antiquitus enim ducta consuetudo eximij iuris hos AEgyptiacos iudices fecisse videtur, atque eius consuetudinis specialis ratio haec fuisse, quam diximus, quicquid Accursius & caeteri commententur. glos. in d. l. ij. & l. illicitas. ยง. qui vniuersas. supra de offic. praef. vbi doct.