L III. Callistratvs. Lib. VI. De Cognitionibvs. CVratores Caesaris ivs deportandi non ha bent: quia huius pœnæ constituendæ ius non habent. Pœnæ constituendæ ius accipere oportet, pro facultate insulæ assignandæ. Id enim hoc loco significat pœnam constituere. arg. l. j. in princip. infrà quando appellandum sit. Alioquin idem frustra repetere videretur. Accur. enim proptereà interpretatus est, quia pœnæ constituendæ ius non habent, id significare, quia denegatum hoc eis est. Sed violenta est hæc interpretatio, & melius conuenit quod nos existimamus. Nam insulam assignare, nec præfectus quidem vrbis potest, quanuis deportandi ius ei concessum sit. Sed vt à principe assignetur, expectare debet. l. j. §. relegandi. suprà de offic. præfect. vrb. Quare apparet generalissimam esse hanc rationem, atque omnino latiorem quàm si dixisset, quia ius deportandi non habet. Dedisse hunc iuridicum Alexandrinis Caium Cæsarem, significat Spartianus in Seuero his verbis. Deinde Alexandrinis, ius Buleutarum dedit, qui sine publico consilio, ita vt sub Regibus antè viuebant, vno iudice contenti, quem Cæsar dedisset, quo loco Egnatius Buleutas, seruatores interpretatur, sed magis proprium erat, decuriones. Latinè enim ordinem ipsum Bulem, & Buleutas, decuriones dicimus, vt ex Plinij ad Traianum epistolis cognosci potest. Huic Iuridico, & si qui alij per Ægyptum anteà iudices constituti erant, Præfectum Augustalem quodammodò superintendisse puto. Nam quia nunquàm in prouinciæ formam Ægyptus redacta fuerat (vt prædiximus) maioris dignitatis hi iudices habiti erant, quàm vt Præfectus ex toto subiectos eos haberet: erant enim omnes Equestris ordinis ex quo ordine & Præfectus ipse, vt suprà ostendimus, rub. de off. præf. Aug. Proptere à factum vt eorum delicta examinandi, & super his, quæ comperisset, duntaxat referendi, non etiam amouendi, vel puniendi eos Præfectus Augustalis potestatem nactus sit. l. ij. C. de off. Præf. Aug. Quamuis præfecti alij, vtputa orientis, aut Illyrici, plenam cognitionem de ordinariis iudicibus sub se constitutis habeant. l. penul. C. de offi. præf. Præt. Orien. Antiquitus enim ducta consuetudo eximij iuris hos Ægyptiacos iudices fecisse videtur, atque eius consuetudinis specialis ratio hæc fuisse, quam diximus, quicquid Accursius & cæteri commententur. glos. in d. l. ij. & l. illicitas. §. qui vniuersas. suprà de offic. præf. vbi doct.