DE OFFICIO PROCONSVLIS CAESA ris vel rationalis. Titvlvs XIX.

L. I. Vlp. Lib. XVI. Ad Edictvm.

QVae acta gestaqve svnt a Procvratore Cæsaris, sic ab eo comprobantur, atque si à Cæsare gesta essent. Primus Imperator Claudius tantam hanc potestatem procuratoribus suis dedit, vt scribit Tacitus, lib. xii. ann. Eodem anno sæpius audita vox Principis, parem vim rerum habẽdam habendam à procuratoribus suis iudicaturum, ac si ipse statuisset, ac ne fortuito prolapsus videretur, Senatus quoque consulto cautam plenius quàm anteà, & vberius. Et paulò pòst, præualida nomina referre, nihil attinuerit, cùm Claudius libertos quos rei familiari præfecerat, sibíque & legibus adæquarit. Quæ verba ideò referre placuit, quoniam originem ac potestatem procuratorum Cæsaris mirè indicant. Videntur autem Imperatores, non in singulis modò prouincijs, sed Romæ quoque complures interdum habuisse diuersarum veluti negotiationum procuratores. Qui & Curatores simpliciter appellabantur: | vt curatores hæreditatum, Curatores ad bona damnatorum, quorum mentionem in antiquis inscriptionibus vidimus. Dicitur procurator Cæsaris etiam rationalis, & Comes rerum priuatarum, sacri palatij sacríque patrimonij. rub. hîc & C. de offic. com. rerum priu. sac. pal. sac. patr. per totum sit. Appellatur & fiscus & dispẽsator dispensator , & Actor rerum Cæsaris, l. j. C. si aduer. fisc. l. si fiscus. de iure fis. Præsides verò prouinciarum non solùm admonentur, in l. nec quicquam. §. j. suprà titu. ii. sed videntur etiam tam ipsi quàm vrbani magistratus interminatione grauis pœnæ. l. iij. C. eod. titu. de offic. com. re. priu. abstinere cognitionem ac nec tuitionem quidem adhibere causis fiscalibus. Nam inter fiscum & priuatos cognoscit procurator Cæsaris adiuncto (vt putant) præside prouinciæ, ac præsente aduocato fisci. l. j. vbi not. C. si aduer. fisc. sed ego præsidem interuenire oportere non existimo, nisi certo casu, cùm scilicet in integrum restitutio aduersus fiscum postulatur. d. l. ij. argu. l. fin. C. vbi & apud quem. Cuius rei specialis illa est ratio, quòd in integrum restituere magis imperij, quàm iurisdictionis est, dicta. l. fina. Non enim imperium habet procurator Cæsaris, sed iurisdictionem tantùm. Quare nec mulctā mulctam irrogare potest, l. ij. C. de modo mult. Ideò eam rem apud præsidem tractari oportuit. Cura & tractatio pecuniæ publicæ, antiquitus ad Quæstores pertinebat, quos magistratus secum in prouincias ducebant. Horum in locum procuratores posteà ab Imperatoribus mitti obtinuit. Hi præsidibus & rectoribus prouinciarum salaria ab Imperatoribus constituta soluebant. Ea cuiusmodi esse cōsueuerint consueuerint , indicant Epistolæ frequentes in vita quorundam Imperatorum. Ipsi tamen procuratores Cæsaris, quandoque etiam prouinciam regendam accipiebant. Atque hi procuratores, vice præsidum agentes, in iure appellantur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. vbi causæ fiscales.

L. II. Pavl. Lib. V. Sententiarvm.

QVod si ea bona, &c. Vide Augustinum qui eximiè hoc caput ex Thussis libris corrigit & declarat. lib. iii. emend. cap. vi.

L III. Callistratvs. Lib. VI. De Cognitionibvs.

CVratores Caesaris ivs deportandi non ha bent: quia huius pœnæ constituendæ ius non habent. Pœnæ constituendæ ius accipere oportet, pro facultate insulæ assignandæ. Id enim hoc loco significat pœnam constituere. arg. l. j. in princip. infrà quando appellandum sit. Alioquin idem frustra repetere videretur. Accur. enim proptereà interpretatus est, quia pœnæ constituendæ ius non habent, id significare, quia denegatum hoc eis est. Sed violenta est hæc interpretatio, & melius conuenit quod nos existimamus. Nam insulam assignare, nec præfectus quidem vrbis potest, quanuis deportandi ius ei concessum sit. Sed vt à principe assignetur, expectare debet. l. j. §. relegandi. suprà de offic. præfect. vrb. Quare apparet generalissimam esse hanc rationem, atque omnino latiorem quàm si dixisset, quia ius deportandi non habet.
Dedisse hunc iuridicum Alexandrinis Caium Cæsarem, significat Spartianus in Seuero his verbis. Deinde Alexandrinis, ius Buleutarum dedit, qui sine | publico consilio, ita vt sub Regibus antè viuebant, vno iudice contenti, quem Cæsar dedisset, quo loco Egnatius Buleutas, seruatores interpretatur, sed magis proprium erat, decuriones. Latinè enim ordinem ipsum Bulem, & Buleutas, decuriones dicimus, vt ex Plinij ad Traianum epistolis cognosci potest. Huic Iuridico, & si qui alij per Ægyptum anteà iudices constituti erant, Præfectum Augustalem quodammodò superintendisse puto. Nam quia nunquàm in prouinciæ formam Ægyptus redacta fuerat (vt prædiximus) maioris dignitatis hi iudices habiti erant, quàm vt Præfectus ex toto subiectos eos haberet: erant enim omnes Equestris ordinis ex quo ordine & Præfectus ipse, vt suprà ostendimus, rub. de off. præf. Aug. Proptere à factum vt eorum delicta examinandi, & super his, quæ comperisset, duntaxat referendi, non etiam amouendi, vel puniendi eos Præfectus Augustalis potestatem nactus sit. l. ij. C. de off. Præf. Aug. Quamuis præfecti alij, vtputa orientis, aut Illyrici, plenam cognitionem de ordinariis iudicibus sub se constitutis habeant. l. penul. C. de offi. præf. Præt. Orien. Antiquitus enim ducta consuetudo eximij iuris hos Ægyptiacos iudices fecisse videtur, atque eius consuetudinis specialis ratio hæc fuisse, quam diximus, quicquid Accursius & cæteri commententur. glos. in d. l. ij. & l. illicitas. §. qui vniuersas. suprà de offic. præf. vbi doct.
Loading...