# 19 DE OFFICIO PROCONSVLIS CAESA ris vel rationalis. Titvlvs XIX. L. I. Vlp. Lib. XVI. Ad Edictvm. QVae acta gestaqve svnt a Procvratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta essent. Primus Imperator Claudius tantam hanc potestatem procuratoribus suis dedit, vt scribit Tacitus, lib. xii. ann. "Eodem anno saepius audita vox Principis, parem vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicaturum, ac si ipse statuisset, ac ne fortuito prolapsus videretur, Senatus quoque consulto cautam plenius quam antea, & vberius. Et paulo post, praeualida nomina referre, nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei familiari praefecerat, sibíque & legibus adaequarit. Quae verba ideo referre placuit, quoniam originem ac potestatem procuratorum Caesaris mire indicant." Videntur autem Imperatores, non in singulis modo prouincijs, sed Romae quoque complures interdum habuisse diuersarum veluti negotiationum procuratores. Qui & Curatores simpliciter appellabantur: vt curatores haereditatum, Curatores ad bona damnatorum, quorum mentionem in antiquis inscriptionibus vidimus. Dicitur procurator Caesaris etiam rationalis, & Comes rerum priuatarum, sacri palatij sacríque patrimonij. rub. hic & C. de offic. com. rerum priu. sac. pal. sac. patr. per totum sit. Appellatur & fiscus & dispensator , & Actor rerum Caesaris, l. j. C. si aduer. fisc. l. si fiscus. de iure fis. Praesides vero prouinciarum non solum admonentur, in l. nec quicquam. §. j. supra titu. ii. sed videntur etiam tam ipsi quam vrbani magistratus interminatione grauis poenae. l. iij. C. eod. titu. de offic. com. re. priu. abstinere cognitionem ac nec tuitionem quidem adhibere causis fiscalibus. Nam inter fiscum & priuatos cognoscit procurator Caesaris adiuncto (vt putant) praeside prouinciae, ac praesente aduocato fisci. l. j. vbi not. C. si aduer. fisc. sed ego praesidem interuenire oportere non existimo, nisi certo casu, cum scilicet in integrum restitutio aduersus fiscum postulatur. d. l. ij. argu. l. fin. C. vbi & apud quem. Cuius rei specialis illa est ratio, quod in integrum restituere magis imperij, quam iurisdictionis est, dicta. l. fina. Non enim imperium habet procurator Caesaris, sed iurisdictionem tantum. Quare nec mulctam irrogare potest, l. ij. C. de modo mult. Ideo eam rem apud praesidem tractari oportuit. Cura & tractatio pecuniae publicae, antiquitus ad Quaestores pertinebat, quos magistratus secum in prouincias ducebant. Horum in locum procuratores postea ab Imperatoribus mitti obtinuit. Hi praesidibus & rectoribus prouinciarum salaria ab Imperatoribus constituta soluebant. Ea cuiusmodi esse consueuerint , indicant Epistolae frequentes in vita quorundam Imperatorum. Ipsi tamen procuratores Caesaris, quandoque etiam prouinciam regendam accipiebant. Atque hi procuratores, vice praesidum agentes, in iure appellantur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. vbi causae fiscales. L. II. Pavl. Lib. V. Sententiarvm. QVod si ea bona, &c. Vide Augustinum qui eximie hoc caput ex Thussis libris corrigit & declarat. lib. iii. emend. cap. vi. L III. Callistratvs. Lib. VI. De Cognitionibvs. CVratores Caesaris ivs deportandi non ha bent: quia huius poenae constituendae ius non habent. Poenae constituendae ius accipere oportet, pro facultate insulae assignandae. Id enim hoc loco significat poenam constituere. arg. l. j. in princip. infra quando appellandum sit. Alioquin idem frustra repetere videretur. Accur. enim propterea interpretatus est, quia poenae constituendae ius non habent, id significare, quia denegatum hoc eis est. Sed violenta est haec interpretatio, & melius conuenit quod nos existimamus. Nam insulam assignare, nec praefectus quidem vrbis potest, quanuis deportandi ius ei concessum sit. Sed vt a principe assignetur, expectare debet. l. j. §. relegandi. supra de offic. praefect. vrb. Quare apparet generalissimam esse hanc rationem, atque omnino latiorem quam si dixisset, quia ius deportandi non habet. Dedisse hunc iuridicum Alexandrinis Caium Caesarem, significat Spartianus in Seuero his verbis. Deinde Alexandrinis, ius Buleutarum dedit, qui sine publico consilio, ita vt sub Regibus ante viuebant, vno iudice contenti, quem Caesar dedisset, quo loco Egnatius Buleutas, seruatores interpretatur, sed magis proprium erat, decuriones. Latine enim ordinem ipsum Bulem, & Buleutas, decuriones dicimus, vt ex Plinij ad Traianum epistolis cognosci potest. Huic Iuridico, & si qui alij per AEgyptum antea iudices constituti erant, Praefectum Augustalem quodammodo superintendisse puto. Nam quia nunquam in prouinciae formam AEgyptus redacta fuerat (vt praediximus) maioris dignitatis hi iudices habiti erant, quam vt Praefectus ex toto subiectos eos haberet: erant enim omnes Equestris ordinis ex quo ordine & Praefectus ipse, vt supra ostendimus, rub. de off. praef. Aug. Proptere a factum vt eorum delicta examinandi, & super his, quae comperisset, duntaxat referendi, non etiam amouendi, vel puniendi eos Praefectus Augustalis potestatem nactus sit. l. ij. C. de off. Praef. Aug. Quamuis praefecti alij, vtputa orientis, aut Illyrici, plenam cognitionem de ordinariis iudicibus sub se constitutis habeant. l. penul. C. de offi. praef. Praet. Orien. Antiquitus enim ducta consuetudo eximij iuris hos AEgyptiacos iudices fecisse videtur, atque eius consuetudinis specialis ratio haec fuisse, quam diximus, quicquid Accursius & caeteri commententur. glos. in d. l. ij. & l. illicitas. §. qui vniuersas. supra de offic. praef. vbi doct.