Conseqvens est, vt de suspectis tutoribus poßint cognoscere. Subaudi & pronuntiare. Insti. de susp. tuto. in prin. nā de qua re iudex cognouerit, de ea quoq; pronuntiare debet. l. de qua re. infrà de iud. Sed obstare videtur, quod Marcellus scribit, suspecti tutoris accusationẽ , pro tribunali tantũ examinari, & nullũ aliũ de huiusmodi quæstione quā præsidẽ prouincię pronũtiare posse. l. j. §. suspecti. infrà ad Turp. soluit Bar. in dicto §. suspecti, distinguẽdũ esse, criminaliter ne an ciuiliter agatur, vt si ꝗdẽ ad solā remotionẽ actũ sit, possit legatus cognoscere: & hoc cōtineat rescriptũ , quod hoc loco refertur. Si verò ad vindictā actũ sit, nō possit legatus pronuntiare, sed solus Præses. Nam putat suspecti crimen tam ciuiliter, quàm criminaliter intendi posse. l. j. ff. de suspectis tut. Eius rei etiam argumentum esse, quòd procurator aliquando in causa suspecti interuenire soleat. l. non solùm. §. fina. de procuratoribus. Sed ego vt verum non negauerim, quibus casibus tutor vltra remotionem cum infamia, etiam atrociter puniri debet, non posse legatum proconsulis in eum statuere, quia ius coërcendi non habet. Sic falsum existimo, suspecti crimen dupliciter intendi posse, cùm hoc nusquam legerim, nec vsquam ciuiliter agi memoratum sit. Nec mouet me quòd procurator nonnunquam interueniat. Nam procuratoris vsus tam in criminalibus vsque ad pœnam relegationis, quàm in ciuilibus negotiis indifferenter permittitur. l. j. an per alium cau. appel. red. poss. vbi glo. Sed nec veram esse puto rationem qua vtitur Bartolus, quòd interdum sic agi possit, vt nihil aliud quis petat, nisi priuatum commodum & vtilitatem pupilli. Nihilominus enim infamiam sequi puto, quamuis actor expressè profiteatur nolle infamem fieri, si tutor vti suspectus remotus fuerit. l. enim. de suspect. tuto. Quin etsi iudex cupiat efficere, id non potest, vt sic remotum, infamia nō sequatur, cùm facti quidem quæstio in potestate iudicantis sit: iuris verò autoritas, in potestate legis. l. j. §. j. ad Turpil. l. ordine. ad muni. Verius ergo arbitror, suspecti postulationem, atque accusationem (nam plerunque sic appellatur) mistam quandam naturam obtinere, vt de inofficiosi querela dicimus. glo. in l. Papinianus. in prin. de inoff. rest. & in c. tuæ. extrà de procur. Nam & priuatum pupilli commodum respicit. Idcircoq́ue & vindictæ publicæ exequutionem semper vniformem eam esse, cùm hæc duo semper respiciat. Quotiens verò tutor Romæ ad Præfectum puniendus remittitur, vt l. j. §. Item solent. de offic. præfect. vrb. toties in prouinciis Præsides, per seipsos id exequi debere. d. §. suspecti. non ideò tamen actionis naturam immutari, quamuis grauior interdum vindicta immineat. Ideò nec inscriptionem vnquam necessariam esse non magis quàm in querela inofficiosi, vt diximus, insti. eod. tit. in prin. & l. fi. de pri. deli. sanè hoc rescriptum refertur etiā ab Vlpiano, in l. j. de suspect. tut. Sed Vlpianus dubium olim fuisse refert, an mandata iurisdictione, legatus cognoscere posset de suspecto tutore. Id dubium, vt coniicio, oriebatur, aut quia quibusdam legibus scriptum erat, dari hanc cognitionem præsidibus & prætori. argu. d. §. damus. & §. suspecti. & per hoc videbatur specialiter eis concessa esse, quare nec ab ipsis transferri posse, propter generalẽ iuris regulam, quæ specialiter mādata transferri impedit. l. j. suprà eod. vel quia non putabant per generale mandatum iurisdionis transferri ea quæ misti imperii sunt, hoc est, quæ magis imperio quàm iurisdictione explicantur, qualem hanc accusationem esse non ineptè existimabant. proptereà quòd cognoscentis iudicis sententia tutor & remouetur simul & abstinere iubetur à tutela. Igitur rescriptum fuit, vt hîc vides. Vlpianus autem hoc rescriptum quod de legatis proconsulum loquebatur, etiam ad legatos prætorios extendit, propter generalẽ scilicet iuris regulam. l. de his. suprà de off. pręs . qua pręsides & Vrbani magistratus æquiparātur . Tacito autẽ quodā modo , cùm ait, quia totũ officium iuris dicendi ad eum transit: à iuris cōmunis dispositione alienum non fuisse hoc rescriptũ significat: quasi & hæc ipsa cognitio transire potuerit, vel quòd iurisdictionis magis quàm imperij fuisse eam credit, vel etsi magis imperij sit, venire tamen debuisse in mandato generali. Nullo autem modo intelligi oportere, eam specialiter tributam fuisse his magistratibus, quāuis nominatim illis legibus Prætor, vel præses prouinciæ recenseretur. Vlpiniani sententiæ cōueniunt rescripti verba: Cùm dederis iurisdictionem, consequens est, &c. Sed legis nostræ autor Macer, non putat obtinere potuisse illam sententiam, sine adiumento rescripti, propter tot difficultates, quæ obstabant, maximè verò propter illam, quòd in generali mādato iurisdictionis, non putat venire hæc quæ magis imperij sunt, quàm iurisdictionis, qualem esse existimat hāc accusationem. Idcirco ait, ob vtilitatẽ pupillorum hoc cōstitutũ fuisse. Illa autẽ quæstio nunquam ab antiquis decisa legitur, an in generali mandato iurisdictionis ea transferantur, quæ sunt misti imperij. Ego quod sentio dicam, in l. iubere. de iur. om. iud.