qvae
verò iure magistratus competunt, mandari possunt. Iure magistratus ea competere accipiendum est, quæ antiquis institutis & more ciuitatis generaliter ad officium alicuius magistratus pertinent. Veluti de ciuilibus causis iurisdictio, ad Prætorem vrbanum inter ciues, inter peregrinos ad peregrinum. Non si quid posteà speciali alicuius legis, Senatúsve consulti, aut principalis constitutionis prouidentia illi magistratui iniunctum est, vt in exemplis
subiectis. Clara est enim Papiniani sententia, quam calumniari non oportet,
quod quidam faciunt, dum sic interpretantur, quasi ea quoque, quæ magistratibus per aliquam istarum iuris partium specialiter in perpetuum concessa
sunt, iure magistratus eis competere iam inceperint. Nam expressis verbis id
agit Papinianus, vt inter hæc distinguat. Ratio autem differentiæ illa proprior
esse videtur, quòd moribus ciuitatis ita comparatum fuerit. Nam totum hoc
ius mandandæ iurisdictionis, moribus introductum est, & ex non scripto constat: vt ex eodem Papiniano & ex Iuliano paulò pòst significatur. §. verius. verbo,
More maiorum, infra eadem l. & l. more maiorum. de iurisdictione omnium
iudicum. Non enim placet noua ratio quam Alciatus comminiscitur, cur merum imperium transferri non possit, libro secundo Parad. cap. sexto, in fine.
quòd magistratus, inquit, nudum imperij vsum habeant, & ob id alium rursus in ea re vsuarium constituere non possint, quòd ea facultas vsuario iure denegata fuerit. Instit. de vsu & habitatione. in principio. Quid enim hoc est, Imperium vsus concessum esse dicere, ac non potius oneri & labori, præsertim
in persona magistratuum? Nam vtentis emolumento, aut voluptati vsus seruit: imperium verò alienis commodis & securitati potius consulit atque inuigilat, quàm propriæ commoditati. Ratio autem huius ipsius moris introducendi quæ fuerit, tametsi parùm attinet quærere. l. non omnium. suprà de legibus.
tamen eam fuisse arbitror, quòd legibus, Senatusconsultis, & Principum constitutionibus grauissima quæque statuebantur, qúæque ad vnguem obseruari expediret. Proptereà Gordiani constitutio, vacationem publici muneris
cuipiam concessam, ea tantùm continere declarat, quæ non lege, non Senatusconsulto, aut Principis constitutione imponuntur. l. prima. C. de vacat. public. mun. libro decimo. Nam verè hoc quidem dicere possumus, cæteras
|
iuris partes ad res magnas constituendas ferè inefficaces fuisse. Prætoris enim
edictum suapte natura, vt prædiximus, ad nudam inter priuatos
iurisdictionẽ
iurisdictionem
,
Responsa prudentum, ad interpretationem pertinebant. Plebiscita
autẽ
autem
de magnis rebus nulla ferè vnquam facta sunt, quia senatus potentia plebis conatus
semper lusit, aut fregit: & translata Rep. ad Imperatores, Tribunitia potestas ab
his statim occupata est. Ideò nec vlla ferè in iure nostro relata sunt plebiscita,
pręter
præter
legem Aquil. & de muneribus
nō
non
capiendis. l. plebiscito. supra de of.
Pręs
Præs
.
l. j. ad leg. Aquil. Cæterùm cùm aliqua earum iuris partium, quas Papinianus
hoc loco memorat, aliquid non statuitur modò, verùm etiam specialiter alicui magistratui iniungitur eius rei exequutio & cura, tunc sine dubio magni
momenti id esse apparet: notabilia enim atque insigniora specialiter ac nominatim attingi solent, quamuis & sub generalibus dispositionibus alioqui comprehensa forent. l. item apud. §. ait prætor. de iniuriis. Hinc est quòd verbum illud,
Specialiter, antiqui interpretes sic exaudierunt, quasi priuilegij, &
prærogatiuę
prærogatiuæ
cuiusdam causæ: quod & nos probauimus, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de
officio Præs. At ex contrario, eorum quæ iure magistratus competunt, pleraque inueterata consuetudine, multa prudentum responsis atque interpretationibus aceruatim ac populariter (vt ita dicam) delata sunt. Igitur in proposito etiam ea quæ misti Imperij sunt, mandari poterunt, si modò iure magistratus competant: veluti, Prætori bonorum possessionem dare: Prætoriis stipulationibus caueri iubere, & si qua similia quæ edicta eius passim ostendunt.
Prætori enim ea competisse iure magistratus apparet: vt & suis locis deinceps
declarabimus, l. tertia. §. finali. infra eodem. l. iubere. titulo secundo. Nihil enim
quominus hoc admittamus repugnat, vt post Fulgosium Alciatus rectè docet, libro secundo Parad. capi. primo. Nam eorum sententiam in hac parte sequimur. Sed in interpretatione constitutionis Diocletiani & Maximiani Aug.
sub titulo, de pedaneis iudicibus. l. placet. quæ huic conclusioni contradicere
videtur, prorsus ab Alciato dissentimus.
Placet nobis, aiunt Imperatores,
Præsides de iis causis, in quibus, quod ipsi non poßent cognoscere, antehac pedaneos
iudices dabant, notionis suæ examen adhibere, ita tamen vt si vel propter occupationes publicas, vel propter causarum multitudinem huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, dandi iudicis habeant potestatem. Pedaneos iudices & iudices datos eosdem appellat. Hi etiam superiore constitutione disceptatores dati appellati
erāt
erant
, & omnino omnes eius tituli constitutiones de iudicibus datis intelligi
debent. Nam hi propriè pedanei dicuntur. argumen. l. Prætor. de tut. & cur.
da. ab his. iuncta l. fina. suprà de officio Præt. vt Alciatus libro
παρέργων.
i. capi.
xli. & Augustinus libro
i. Emend. cap.
viii. & ad Modestinum. l. non solùm. §. similiter. de excu. tu. declarauerunt. Hi ab Aulo Gellio iudices à Prætoribus lecti,
Romę
Romæ
autẽ
autem
hodie iudices commissarij vulgo dicuntur,
eorúmq;
eorúmque
magnus numerus est, quibus Vicecancellarius, vel qui eius loco cancellariam apostolicam regit, Pontificis
mādato
mandato
causas audiendas committit. Non
autẽ
autem
de his
intelligi debet constitutio, quibus mandata sit iurisdictio, vt eorum vsum prohibeat, quales sunt legati Proconsulum, aut Prætorum. Non enim de his agit.
Quod ergo hactenus dicit, constitutio, de causis misti Imperij ac iurisdictionis
|
paulò grauioribus accipiendum puto. Nam de leuioribus Iuliani constitutione
paulò pòst subiecta. l. fi. eod. tit. vt hæ pro voluntate Præsidum pedaneis delegari possint, expressè cautum est. De causis autem meri Imperij (vt prædixi) Alciatus falsò existimat, suadet primò quòd in criminalibus nequaquam accipiendam esse constitutionem, id quod nunquam iudices dare consueuisse legimus. Prætereà quod vetere iure prohibita esset causarum huiusmodi delegatio, non verisimile est tam temere eum morem aduersus iure præscriptum inualuisse, vt Præsides passim in talibus causis iudices darent. Causæ igitur de
quibus loquitur constitutio, hæ sunt, quæ iure magistratus competunt,
quas mandari posse Papinianus indistinctè tradit, in l. nostra. Constitutio autem iudices in his dari prohibet. Quamobrem sciendum est, aliud esse iudices in causis dari,
a iud
aliud
iurisdictionem mandare: vt superius adnotauimus, in l.
legatus. de officio Proconsu. & leg. Nec ratio quæ iudices dare impedit, potest impedire ne mandetur iurisdictio, præsertim vniuersa. Nam legati &
quicunque mandatam habent iurisdictionem, velut vicario nomine ex sensu
mandantis ius dicunt. At iudices dati velut à seipsis pendent, & ex sententia sua
statuunt: vt mox dicam. Ideò ab illis appellantur Præsides ipsi & Proconsules
qui eos dederunt. A iudicibus autem datis hi prouocantur, qui supra Præsides,
aut Proconsules sunt, qui eos dederunt. Si quis tamen eandem vim atque effectum esse pertinaciter contendat, dicamus sanè inconueniens non esse, vnam
legem per aliam suppleri, declarari, aut etiam restringi. Ideò cùm causarum earum quæ iure magistratus
cōpetunt
competunt
, duæ velut species sint, humiliores & grauiores. Ac grauiores quidem antiquitus ferè sub obtentu illo mandari consueuissent, quòd
Pręsides
Præsides
aliis curis impediti de his cognoscere non possent, restringatur generale pronuntiatum Papiniani per constitutionem Imperatorum: vt
in his ipsis grauioribus non procedat: nisi publicis occupationibus, aut causarum multitudine Præsides ipsi destineantur, vt tunc demum iudices in his dare
possint: quare & iurisdictionem mandare poterunt. Deinde subiiciunt Imperatores,
Quod non ita accipt conuenit, vt etiam in iis causis in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi Iudicis licentia permißa credatur. Quod vsque adeò in
Præsidum cognitione retinendum est, vt eorum iudicia
nō
non
diminuta videantur. Loquuntur hîc de causis iis quæ magistratibus specialiter tributæ sunt, siue hæ iurisdictionis, siue misti, siue meri Imperij sint. Eas
Pręsides
Præsides
& antè consueuerant,
& nunc quoque debent ex officio suo cognoscere, non autem aliis mandare,
cùm non competant iure magistratus. Ita enim accipienda censeo illa verba,
Ex officio suo, vt significent quæ proprio munere propriáque solicitudine &
sententia Præsides expedire solebant, & debebant. Voluerunt enim Imperatores per hanc clausulam cauere, ne quis putaret propter ea quæ suprà dixerant,
permitti in his quoque iudices dari sub
prętextu
prætextu
occupationum, aut causarum
affluentium multitudinis. Quippe in his iurisdictio mandatur tunc demum
cùm Præsides proficiscuntur. Nec obstat quod legato
procōsuli
proconsuli
audientia custodiarum permittitur, nec requiritur Proconsulem profectum esse. d. l. solent. l.
j. C. de off. Procons. & leg. Non enim legatus proptereà animaduertendi, aut atrociter verberandi, vel coërcendi ius habet: quod potissimùm est eorum quæ
|
specialiter tributa sunt. l. si quid erit. suprà eod. tit. de off. Procons. Ideò rectè dictum est, ad officium Præsidum hæc specialiter mandata pertinere, & in
eorũ
eorum
cognitione retinenda esse, ne scilicet constitutio quæ Præsidum iudicia & cognitiones augere vult, sinistra interpretatione accepta diminuere ea videretur.
Prosequuntur deinde Imperatores,
Dum tamen de ingenuitate super qua poterant & antè cognoscere, & de libertinitate præsides ipsi dijudicent. Hæc limitatio
ad primam constitutionis clausulam pertinet. Nam media illa clausula, quam
proximè retulimus, quasi per parenthesim interseritur, hoc enim amplius prohibent Imperarores, libertinitatis
quoq;
quoque
& ingenuitatis causis iudices dari, nec
sub prætextu quidem publicarum occupationum, aut causarum affluentium
multitudinis, super qua, inquit, poterant & antè cognoscere, hoc est,
solebāt
solebant
cognoscere, cùm nemo
illorũ
illorum
quòd non sibi ocium esset, se excusaret. Non enim
id significat, quod
quidā
quidam
credunt,
dubitatũ
dubitatum
olim fuisse, an notionem de his habuerint Præsides. Nam generaliter traditum est, de omnibus causis, de quibus
Romæ Præfecti, Prætores, aut consules cognoscunt: Præsides in prouinciis cognoscere posse. l. de omnibus, suprà de off. Præs. Cæterùm quamuis causæ huiusmodi iurisdictionis sint, non aut misti, aut meri imperij, competantq́ue iure
magistratus, vt ego sentio, voluerunt tamen Imperatores eas per
Pręsides
Præsides
ipsos
cognosci,
nō
non
autem iudices his cognoscendis dari. Mandari autem in his
iurisdictionẽ
iurisdictionem
posse & mandata generaliter iurisdictione, eas
quoq;
quoque
in legatos transire crediderim, quia diuersa horum inter se ratio est, iudicum datorum, &
eorũ
eorum
quibus iurisdictio
mādatur
mandatur
. Si quis tamen quia idem ferme ab vtrisque effectus
produci videtur, cùm vtrique pariter sententia sua causas
terminẽt
terminent
: Idcirco nec
iurisdictionem ipsam in his causis mandari posse interpretetur, idq́ue admittere placeat, equidem rursum haud inconueniens existimo, vt in his quoque generale Papiniani pronuntiatum non procedere declaretur. Huius enim restrictionis & limitationis euidens ratio assignari potest, quod scilicet in huiusmodi causis, non eorum solùm qui inter se litigant priuatorum, sed totius omnino
ciuitatis præiudicium agatur, quòd sententia etiam inter alios de his causis dicta aliis
pręiudicium
præiudicium
pariat. l. ingenuum. suprà de statu hom. Quemobrem publice in primis interest, diligenter hæc cognosci & diiudicari, ne ciuitatis ordines confundantur, ea propter etiam tormentis (si opus sit) veritas in his causis
inuestigari solet. l. super statu. C. de quæst. Nam etiam generaliter alibi traditum
est, causam
liberalẽ
liberalem
ingenuitatisq́ue & libertinitatis maiores iudices habere meruisse. l. non distinguemus. §. Iul. de arb. qua de re aliis
etiā
etiam
in locis plenius disputabimus. l. j. C. de ord. iud. l. ij. & l.
iamdudũ
iamdudum
. vbi causæ stat. Enimuerò de Pædaneis iudicibus
cōstitutione
constitutione
hac
quā
quam
modò interpretati sumus,
necnō
necnon
aliis duabus, aut tribus quæ sub
eodẽ
eodem
titulo collocatæ sunt, de Pædaneis iudicibus recisius loquutus est Iustinianus.
Cæterũ
Cæterum
de his plenius posteà nouellis duabus constitutionibus prospexit ac statuit. auth. vt defuncti seu fu.
eorũ
eorum
. §. porrò. & auth.
de iudicibus. per totum tex.
Earũ
Earum
alteram
generalẽ
generalem
fuisse, alteram
specialẽ
specialem
quę
quæ
in vrbe Constantipolitana duntaxat obseruaretur, rectissimè Alciatus monet.
Ex illis mens Imperatoris (quòd ad dandos iudices attinet) plenius cognosci potest. sic & de legatis, hoc est, de his quibus iurisdictio à Præsidibus mandatur,
|
alia quoque nouella constitutione nonnihil cauit. auth.
cxxxiiii. Sed interpretatio earum eò cùm venerimus, commodius fiet. Hactenus de his, sequitur
deinde Papinianus.