DE OFFI. EIVS CVI MANDATA EST IV risdictio. Tit. xxi.

Section
Differentiam inter hanc Rubricam & illam quæ lib. i. Codicis inscribitur, De officio eius qui vicem alicuius Iudicis, vel Præsidis obtinet. Illam verissimam arbitror, quòd sub illo titulo tractatur de eo qui pro tẽpore tempore in prouinciam missus est ab Imperatore, vel alicui tribunali, aut iurisdictioni præpositus, non vt ipse, vel Præses eius prouinciæ sit, vel magistratum eum gerat, sed vt pro tempore, ac velut aliud agens illo munere fungatur, donec proprium Præsidem, vel magistratum Imperator creauerit. Exempli causa Procurator Cęsaris Cæsaris , defuncto vel remoto Præside prouinciæ, vel omnino in eius defectum. Nam his sæpenumero vt & vice Præsidum in prouinciis agerent, mandabatur. l. j. C. de ped. iud. l. iij. C. vbi cau. fisca. Nonnunquàm etiam Romę Romæ constitui vsitatum, qui vice præfecti Prætorio ageret. l. j. §. à Præfectis. de leg. iij. Præfecto fortè diem functo, vel finito eius magistratu, dum princeps de alio constituẽdo constituendo maturius deliberaret. Sub hoc autem titulo de his agitur, qui aliis gerentibus magistratum, atque etiam præsentibus in prouincia, vel in ciuitate, ipsi eorum iurisdictionem exercent. Titulus in Codice etsi non omnino ad verbum huic consimilis, tamen sub quo eadem quæ sub hoc nostro materia tractatur: ille est lib. iii. qui pro sua iurisdictione iudices dare daríue possunt. Nam vnica sub illo titulo constitutione non aliud agitur, nisi vt hoc doceamur, neminem qui non propriam iurisdictionem habeat, hoc est, cui ab alio mandata sit iurisdictio, causas alij delegare posse, nisi à Principe Iudex datus fuerit, quamuis interpretes vulgo alia quędam quædam in illius constitutionis interpretatione commenti sint.

L. I. Papinianvs Lib. I. Qvaestionvm.

QVaecvnqve specialiter lege, vel Senatusconsulto, vel constitutione Principum tribuuntur: mandata iurisdictione non transferuntur. Videntur ferè omnes existimasse, Papinianum his verbis idem significare voluisse, quod alibi relatum est. Neminem posse merum imperium, hoc est, gladij potestatem sibi concessam in alterum transferre. l. solent. in principio. suprà de officio Proconsu. l. nemo potest. infrà de regulis iuris. Et quærenti mihi cur, & an omnino specialiter hanc ipsam gladij potestatem lege, Senatusconsulto, aut constitutione Principum tribui necesse fuerit, veniebat in mentem, quod antiquitus in caput Ciuis Romani iniussu populi, animaduerti non liceret. l. secunda. §. initio. suprà de origine iuris. vt superiore libro plenius admonuimus, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Præsidis. Idcirco euenire potuisse, vt de singulis, singulorum commissis, vbicunque de capite ciuis agendum esset, aut ad populum diem dici, & cum populo agi, aut si speciales iudices constituere visum foret, speciales leges ferri necesse fuerit, quibus tum alios iudices, tum in primis eum qui quæsitor, hoc est, quæstionis iudex appellabatur, creari, & iudicio certam formam dari mos erat, donec P. Corn. Sylla primò, deinde Pompeius, & Cæsar publicorum iudiciorum quæstiones, vt aduersus quemlibet statæ ac perpetuæ essent, constituere. l. ij. §. deinde Cornelius. suprà de origine iur. Hactenus opinionem meam etiam Duareno probari animaduertebam, cap. liii. Anniuers. disputat. Quemadmodùm verò in ciuilibus causis nemo sine certa actione experiri potest, quinetiam qua quisque actione agere velit, nominatim edere debet. l. prima. infrà de edendo. Sic in criminibus quoque æquum visum esse reputabam, neminem sine certa lege damnari. l. aliud. l. si qua pœna. infrà, de verborum significatio. vnde frequens illa loquendi formula, hac, vel illa lege reum facere. l. hos accusare. §. omnibus. de accusationibus. l. Senatus. de public. iudic. Ea propter vt singulis atrocioribus criminibus puniendis, singulæ publicorum iudiciorum leges proditæ ac fixæ essent, obseruatum existimabam, veluti Iulia contra adulteros, Pompeia contra parricidas, Fabia contra plagiarios. Harum in singulis non solùm de pœna, verùm etiam de iudicibus, ac magistratibus, qui cuiusque legis exercitationi quæstioníque præessent, ac deinceps comperto crimine animaduerti iuberent, cautum fuisse, verisimile mihi fiebat. argumento dictæ l. aliud. in fine. Cæterùm cùm multæ aliæ iuris partes sint, ideò ferè aliqua earum, quæ hîc memorantur, contigisse videbatur, vt delicta coërcerentur, quòd aliæ iuris species ad eam rem minus efficaces essent. Nam Prætoris officium, iurisdictioni & causarum ciuilium disceptationi proprio munere incendebat. Ideò nullum Prætoris edictum de crimine publici iudicij, vel ad publicam vindictam principaliter pertinens relatum inuenias. Multò minus prudentum responsis sanciri hæc poterant. Plebiscita autem de criminibus puniendis fieri non contingebat, proptereà quòd plebs licentiæ suæ tenax, potius aduersaria iis qui hæc ferre voluissent, quàm fautrix erat. Nam per hæc quasi | tela quædam in sese ac mucrones & seruitutem parari sibi existimabant: ob id non à Tribunis qui plebi se placere studebant, ideóque ferentibus potius intercedebant, sed à Senatu, Consulibus, Dictatoribus, postremò ab Imperatoribus ipsis statuta hæc fuisse animaduertere est. Porrò quia de singulis grauioribus criminibus, vt diximus, aut sunt, aut esse debent certæ leges, quæ facinorosos teneant. dicta l. si qua. verbo, singulorum criminum. de verborum significationibus. Idcirco bona ratione effici putabam, vt de singulis generibus criminum, quæ mero imperio coërceri oporteret, speciales leges existere & consequenter singulas huiusmodi quæstiones atque exercitationes, specialiter aliquibus iudicibus tributas esse intelligere deberemus, argumento dictæ legis, aliud. in fine. Sed plenius & maturius reputanti mihi verius esse apparet, nec omnibus publicorum iudiciorum quæstionibus exercendis merum imperium necessarium fuisse, veram his duntaxat quibus, aut vita adimitur, aut corporalis cruciatus infertur, nec Papinianum tam angustam definitionem alienis, ac parùm propriis verbis tradere voluisse, sed generaliorem quandam iuris constitutionem & regulam iudicare, qua effici possit, vt & alia sint, quæ à magistratibus mandari non liceat, quamuis non meri imperij sint, sed vel misti tantùm, vel simplicis iurisdictionis, vel certè, neque iurisdictionis sint, neque imperij. Quando & huiusmodi quæ dam esse memorantur, veluti tutoris datio. l. muto. §. tutoris. de tutoribus. Prætereà nec illud verum est, de singulis singulorum capitalibus delictis antiquitus necessarias fuisse leges, quinimò sacratis legibus duodecim tabulis prohibitum erat. Priuilegia irrogari, quod nihil aliud significat, quàm de singulis leges ferri, vt Cicero ostendit, in Orationibus ad Pontif. pro domo sua, Et in Oratione pro Milone. Cæterùm paulò nobilioribus ciuibus dies ferè ad populum dicebatur. De his populis iudicabat, & populi suffragiis res tota transigebatur. Generaliter autem quod ad cæteros obscuriores, fures fortè, aut effractores nocturnos ac lats, aliósque ex infima plebe homines attineret, primò Quæstores parricidij fuerunt, qui à populo constituebantur, vt capitalibus rebus præessent, quorum etiam legem duodecim tabularum meminisse Pomponius ait, suprà de origine iuris. l. secunda. §. & quia. Hos verisimile est & de capite, tanquàm ordinarios iudices iudicasse, & animaduerti in damnatos iussisse, si quibus legibus pœna mortis proposita erat. Nam quibusdam fuisse argumento illud est, quod posterioribus temporibus velut adagio vsurpatum est, more maiorum in aliquem animaduertere, pro eo quod est, Carnificis manu statim necare, & de saxo deiici solitos fuisse constat damnatos quosdam. Deinde creatis Prætoribus, videntur creari desiisse Quæstores parricidij. Ideò rara horum mentio apud scriptores. Prætores autem cœpisse capitalium iudiciorum & quæstionum ex legibus exercendarum prouincias sortiri, atque ita deinceps factum etiam vsque in tempora Imperatorum, vt superius demonstrauimus, dicta l. secunda. de origine iuris. Nam triumuiri capitales, qui & nocturni dicti, leuiora tantùm crimina castigare poterant, non atrociter verberare, nec capitis | damnare: quemadmodùm nec hodie Præfectus vigilum potest, qui in eorum successit locum. Vbi Prætores iudicassent & damnassent reum, tum interuentu ipsorum triumuirum capitalium, qui & carceri præerant, animaduertebatur: vt Budæus quoque & Zasius rectè adnotarunt. dicta l. ij. §. eodem tempore. de origine iur. l. finali. §. iudicandi. de mun. & hon. Enimuerò raras fuisse arbitror leges veterum, quæ naturalis mortis pœnam continerent. Nec mouet me quòd de capite agi frequenter dicerent. Nam aut ad arbitrium populi iudicantis id referebatur, aut quòd capitalia iudicia & quæstiones etiam quæ vitam non adimunt, interdum appellari constat, vt aquæ & ignis interdictio, & exilium. l. capitalium. vbi not. infrà, de pœnis. l. ij. de publicis iudic. Cæterùm leges illæ quæ vetabant necari ciues, sine dubio extra eos casus loquebantur, quibus pœna mortis delinquentibus ex aliis legibus proposita esset. Erant enim factæ, ne magistratus imperium arbitratu suo in caput ciuium exercerent, id quod soli Dictatori permissum erat. dicta l. ij. §. itaque Dictatores. de origine iur. non autem vt legitimas & antiquas pœnas capitales, si quæ aduersus facinorosos legibus statutæ essent, tollerent. Quinimò nec alias quidem pœnas licebat iudicibus vbi cognouissent infligere, quàm quæ legibus sancitæ essent. Quare cùm apud eos ageretur, satis erat pronuntiari factum, vel non factum maleficium: tunc enim pœna legis statim succedebat, magistratuum autem arbitrio sola dicendæ mulctę mulctæ potestas relicta erat. Quę Quæ omnia & hodie obtinent. dicta l. aliud. & l. si qua. de verborum significatio. l. ordine. ad Municip. l. j. §. penultimo, ad Tertulianum. Illud tamen amplius hodie habent magistratus, quibus ius gladij datum est, quòd in quibus casibus pœna delicto legibus nominatim imposita non est, iis casibus arbitratu suo punire, & pro qualitate ac conditione rei erga nocentem statuere possunt: vt Bartolus notauit, in l. j. vers. idcirco. de effractor. Igitur (vt ad propositum redeamus) vera est huius capitis sententia ad verbum sumpta, quam Raphael Fulgosius pridem, ac post eum nuper Alciatus agnouit, libro secundo Parad. cap. primo. Ea scilicet in alium transferri non posse, quæ his tribus iuris partibus specialiter, hoc est, expressim & nominatim magistratibus mandantur. Nominatim accipe, non vt nomen proprium eius qui magistratum gerit, exprimatur: quî enim fieri hoc possit, cùm personæ quotidie mutentur eorum, qui magistratus gerunt: sed nominatim de hac, vel illa re, aut cognitione actum esse: vti ea Prætori, Proconsuli, aut Præfecto competat, vel per eum expediatur, quod verbum eodem modo & aliis locis in iure accipitur. l. aut damnum. §. Præfecto de pœn. l. neque mater. C. de iur. dot l. ij. §. inter filium. & l. diuus Claudius. ad legem Corneliam. de fals. l. quæro. de act empti. l. sed etsi quis. §. quæsitum. si quis caut. Exempli causa, alienatio rerum pupillorum ne fiat, nisi interposito decreto Prætoris vrbani, transactio de alimentis adhibita Prætoris notione atque autoritate celebretur. Nam diui Marci hæc inducta sunt. l. j. de rebus eorum. l. cùm hi. de transactio. Ideò hæc atque alia huiusmodi mandari non poterunt. dicta l. cùm hi. §. sed nec mandare. l. ij. infra eodem. l. j. §. abolitio. ad Turpil. sunt & alia exempla quæ in hanc partem colligunt Fulgosius & Alciatus. Quare idem in omnibus di| cendum erit, vbicunque per aliquam harum iuris partium aliquid magistratui cuipiam permitti, vel tribui relatum est, etsi non imperij ea res sit, vt prædiximus. Talia fuisse videntur eorum multa, quę quæ mandatis Principum continebantur, iis quæ præsidibus in prouincias proficiscentibus dabantur. Nam hæc mandata paulatim obtinere cœperunt vim principalium constitutionũ constitutionum . Quæ autem ad merum imperium & coërcitionem attinent, ea tametsi non his, nec fortè aliis iuris partibus tributa sint, minimè tamen mandare poterunt, propter aliam scilicet generalem iuris regulam quæ in vniuersum transferri hæc prohibet, quæ imperij sunt. nec distinguit quomodò cui concessa sint. l. solent. §. j. suprà de offic. Procons. l. nemo potest. de regulis iur. Quare etsi priuato homini, vel magistratibus quibusdam quamuis generaliter merum imperium, aut coërcitionem in aliquos, codicillis fortè, vel priuatis rescriptis princeps dederit: non tamen poterunt hi partes suas in alios transferre. Nec mouet me quod traditum est, à principe iudicem datum, alium rursus in ea re iudicem dare posse. l. à iudice. C. de iudi. Cùm enim specialis iuris constitutio imperium transferri vetet. dicta l. nemo. & dicta l. solent. Consentaneum est, vt dicamus generale illud pronunciatum, per hoc speciale restringi & coarctari: vt minimè in hoc verificetur. c. generi. de reg. iur. lib. vi. Idem constanter affirmauerim, etsi magistratus, vel personæ hæ quæ ius gladij habent, proficiscantur. Nec tunc quidem posse eos alteri id mandare, scilicet imperium mandare omnes expressè prohibentur, nec distinguitur, proficiscantur, an maneant. Nec enim exceptio illa quam hoc loco subiicit Papinianus, Non aliter itaque mandare poterit, quàm si abeße cœperit, ad exercitationem meri imperij pertinet. Hoc ex eo planum fit quòd pœna legis Iuliæ, aut Turpiliani Senatusconsulti, non erat gladij animaduersio: vt dicam in l. imperium. Existimo tamen merum imperium eadem ratione initio in alium transferri prohibitũ prohibitum fuisse, qua & cætera hoc loco prohibita sunt, quia scilicet non nisi legibus, Senatusconsultis, aut principum constitutionibus, vel mandatis specialiter concedebatur: vt superius admonui, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Præsidis. Sed hanc rationem scrutari hodie non conuenit, ne subuertamus generalem sententiam Imperatoris, qui gladij potestatem, aut alterius coërcitionis nullo modo transferri voluisse ostendit. Nec distinguit quomodò cui concessa sit. l. non omnium. de legibus. Non mouet me quòd hac sententia recepta, haud videbuntur Duces, Comites & Marchiones nostri temporis, qui vrbes, aut prouincias in feudum, vel quo alio titulo ab Romanis Imperatoribus acceperunt, etiam eo addito, vt in his locis merum Imperium habeant atque exerceant, haud videbuntur inquàm, alteri id delegare posse, quod tamen omnes indifferenter faciunt. Ego enim constanter admiserim, id eis non licere, nisi specialiter hoc ipsum quoque eis concessum sit: vt & merum ipsum imperium aliis delegare possint, quod omnibus ferè eodem diplomate indultum inuenias, dum capitalium quæstionum æquè & ciuilium per alios expediendarum Princeps potestatem eis facit. Hoc excepto rationem nullam inueniri puto, qua delegationes huiusmodi defendantur, nisi quis fortè inter eos di| stinguat, qui titulo lucratiuo, quíque oneroso acceperunt, vt hi quidem loco Imperatoris quasi domini constituti delegare possint, cæteri autem non possint, quasi vicarij & pre cario habentes quos minimè æquum fuit, alios rursus in tanta re vicarios substituere posse. Quòd si qui feuda huiusmodi ab Imperatore sine mentione imperij acceperint, ego nec in ipsos quidem transferri imperium existimauerim, quamuis Oldradus Baldúsque & plerique alij contrarium affirmauerint, rationibus quidem (vt mihi videtur) non satis validis in vsibus feu. tit. de cap. quæ cur. vend. Quæ autem ratio fuerit, cur ea quæ his iuris partibus specialiter concessa sunt, in alium transire prohibeantur, Quæ verò iure magistratus competunt, non item, Sed indistinctè mandari possint, mox, quoad eius fieri poterit, explicabimus. Nam subiicit Papinianus in hæc verba.
qvae verò iure magistratus competunt, mandari possunt. Iure magistratus ea competere accipiendum est, quæ antiquis institutis & more ciuitatis generaliter ad officium alicuius magistratus pertinent. Veluti de ciuilibus causis iurisdictio, ad Prætorem vrbanum inter ciues, inter peregrinos ad peregrinum. Non si quid posteà speciali alicuius legis, Senatúsve consulti, aut principalis constitutionis prouidentia illi magistratui iniunctum est, vt in exemplis subiectis. Clara est enim Papiniani sententia, quam calumniari non oportet, quod quidam faciunt, dum sic interpretantur, quasi ea quoque, quæ magistratibus per aliquam istarum iuris partium specialiter in perpetuum concessa sunt, iure magistratus eis competere iam inceperint. Nam expressis verbis id agit Papinianus, vt inter hæc distinguat. Ratio autem differentiæ illa proprior esse videtur, quòd moribus ciuitatis ita comparatum fuerit. Nam totum hoc ius mandandæ iurisdictionis, moribus introductum est, & ex non scripto constat: vt ex eodem Papiniano & ex Iuliano paulò pòst significatur. §. verius. verbo, More maiorum, infra eadem l. & l. more maiorum. de iurisdictione omnium iudicum. Non enim placet noua ratio quam Alciatus comminiscitur, cur merum imperium transferri non possit, libro secundo Parad. cap. sexto, in fine. quòd magistratus, inquit, nudum imperij vsum habeant, & ob id alium rursus in ea re vsuarium constituere non possint, quòd ea facultas vsuario iure denegata fuerit. Instit. de vsu & habitatione. in principio. Quid enim hoc est, Imperium vsus concessum esse dicere, ac non potius oneri & labori, præsertim in persona magistratuum? Nam vtentis emolumento, aut voluptati vsus seruit: imperium verò alienis commodis & securitati potius consulit atque inuigilat, quàm propriæ commoditati. Ratio autem huius ipsius moris introducendi quæ fuerit, tametsi parùm attinet quærere. l. non omnium. suprà de legibus. tamen eam fuisse arbitror, quòd legibus, Senatusconsultis, & Principum constitutionibus grauissima quæque statuebantur, qúæque ad vnguem obseruari expediret. Proptereà Gordiani constitutio, vacationem publici muneris cuipiam concessam, ea tantùm continere declarat, quæ non lege, non Senatusconsulto, aut Principis constitutione imponuntur. l. prima. C. de vacat. public. mun. libro decimo. Nam verè hoc quidem dicere possumus, cæteras | iuris partes ad res magnas constituendas ferè inefficaces fuisse. Prætoris enim edictum suapte natura, vt prædiximus, ad nudam inter priuatos iurisdictionẽ iurisdictionem , Responsa prudentum, ad interpretationem pertinebant. Plebiscita autẽ autem de magnis rebus nulla ferè vnquam facta sunt, quia senatus potentia plebis conatus semper lusit, aut fregit: & translata Rep. ad Imperatores, Tribunitia potestas ab his statim occupata est. Ideò nec vlla ferè in iure nostro relata sunt plebiscita, pręter præter legem Aquil. & de muneribus non capiendis. l. plebiscito. supra de of. Pręs Præs . l. j. ad leg. Aquil. Cæterùm cùm aliqua earum iuris partium, quas Papinianus hoc loco memorat, aliquid non statuitur modò, verùm etiam specialiter alicui magistratui iniungitur eius rei exequutio & cura, tunc sine dubio magni momenti id esse apparet: notabilia enim atque insigniora specialiter ac nominatim attingi solent, quamuis & sub generalibus dispositionibus alioqui comprehensa forent. l. item apud. §. ait prætor. de iniuriis. Hinc est quòd verbum illud, Specialiter, antiqui interpretes sic exaudierunt, quasi priuilegij, & prærogatiuę prærogatiuæ cuiusdam causæ: quod & nos probauimus, in l. illicitas. §. qui vniuersas. de officio Præs. At ex contrario, eorum quæ iure magistratus competunt, pleraque inueterata consuetudine, multa prudentum responsis atque interpretationibus aceruatim ac populariter (vt ita dicam) delata sunt. Igitur in proposito etiam ea quæ misti Imperij sunt, mandari poterunt, si modò iure magistratus competant: veluti, Prætori bonorum possessionem dare: Prætoriis stipulationibus caueri iubere, & si qua similia quæ edicta eius passim ostendunt. Prætori enim ea competisse iure magistratus apparet: vt & suis locis deinceps declarabimus, l. tertia. §. finali. infra eodem. l. iubere. titulo secundo. Nihil enim quominus hoc admittamus repugnat, vt post Fulgosium Alciatus rectè docet, libro secundo Parad. capi. primo. Nam eorum sententiam in hac parte sequimur. Sed in interpretatione constitutionis Diocletiani & Maximiani Aug. sub titulo, de pedaneis iudicibus. l. placet. quæ huic conclusioni contradicere videtur, prorsus ab Alciato dissentimus. Placet nobis, aiunt Imperatores, Præsides de iis causis, in quibus, quod ipsi non poßent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suæ examen adhibere, ita tamen vt si vel propter occupationes publicas, vel propter causarum multitudinem huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, dandi iudicis habeant potestatem. Pedaneos iudices & iudices datos eosdem appellat. Hi etiam superiore constitutione disceptatores dati appellati erāt erant , & omnino omnes eius tituli constitutiones de iudicibus datis intelligi debent. Nam hi propriè pedanei dicuntur. argumen. l. Prætor. de tut. & cur. da. ab his. iuncta l. fina. suprà de officio Præt. vt Alciatus libro παρέργων. i. capi. xli. & Augustinus libro i. Emend. cap. viii. & ad Modestinum. l. non solùm. §. similiter. de excu. tu. declarauerunt. Hi ab Aulo Gellio iudices à Prætoribus lecti, Romę Romæ autẽ autem hodie iudices commissarij vulgo dicuntur, eorúmq; eorúmque magnus numerus est, quibus Vicecancellarius, vel qui eius loco cancellariam apostolicam regit, Pontificis mādato mandato causas audiendas committit. Non autẽ autem de his intelligi debet constitutio, quibus mandata sit iurisdictio, vt eorum vsum prohibeat, quales sunt legati Proconsulum, aut Prætorum. Non enim de his agit. Quod ergo hactenus dicit, constitutio, de causis misti Imperij ac iurisdictionis | paulò grauioribus accipiendum puto. Nam de leuioribus Iuliani constitutione paulò pòst subiecta. l. fi. eod. tit. vt hæ pro voluntate Præsidum pedaneis delegari possint, expressè cautum est. De causis autem meri Imperij (vt prædixi) Alciatus falsò existimat, suadet primò quòd in criminalibus nequaquam accipiendam esse constitutionem, id quod nunquam iudices dare consueuisse legimus. Prætereà quod vetere iure prohibita esset causarum huiusmodi delegatio, non verisimile est tam temere eum morem aduersus iure præscriptum inualuisse, vt Præsides passim in talibus causis iudices darent. Causæ igitur de quibus loquitur constitutio, hæ sunt, quæ iure magistratus competunt, quas mandari posse Papinianus indistinctè tradit, in l. nostra. Constitutio autem iudices in his dari prohibet. Quamobrem sciendum est, aliud esse iudices in causis dari, a iud aliud iurisdictionem mandare: vt superius adnotauimus, in l. legatus. de officio Proconsu. & leg. Nec ratio quæ iudices dare impedit, potest impedire ne mandetur iurisdictio, præsertim vniuersa. Nam legati & quicunque mandatam habent iurisdictionem, velut vicario nomine ex sensu mandantis ius dicunt. At iudices dati velut à seipsis pendent, & ex sententia sua statuunt: vt mox dicam. Ideò ab illis appellantur Præsides ipsi & Proconsules qui eos dederunt. A iudicibus autem datis hi prouocantur, qui supra Præsides, aut Proconsules sunt, qui eos dederunt. Si quis tamen eandem vim atque effectum esse pertinaciter contendat, dicamus sanè inconueniens non esse, vnam legem per aliam suppleri, declarari, aut etiam restringi. Ideò cùm causarum earum quæ iure magistratus cōpetunt competunt , duæ velut species sint, humiliores & grauiores. Ac grauiores quidem antiquitus ferè sub obtentu illo mandari consueuissent, quòd Pręsides Præsides aliis curis impediti de his cognoscere non possent, restringatur generale pronuntiatum Papiniani per constitutionem Imperatorum: vt in his ipsis grauioribus non procedat: nisi publicis occupationibus, aut causarum multitudine Præsides ipsi destineantur, vt tunc demum iudices in his dare possint: quare & iurisdictionem mandare poterunt. Deinde subiiciunt Imperatores, Quod non ita accipt conuenit, vt etiam in iis causis in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi Iudicis licentia permißa credatur. Quod vsque adeò in Præsidum cognitione retinendum est, vt eorum iudicia non diminuta videantur. Loquuntur hîc de causis iis quæ magistratibus specialiter tributæ sunt, siue hæ iurisdictionis, siue misti, siue meri Imperij sint. Eas Pręsides Præsides & antè consueuerant, & nunc quoque debent ex officio suo cognoscere, non autem aliis mandare, cùm non competant iure magistratus. Ita enim accipienda censeo illa verba, Ex officio suo, vt significent quæ proprio munere propriáque solicitudine & sententia Præsides expedire solebant, & debebant. Voluerunt enim Imperatores per hanc clausulam cauere, ne quis putaret propter ea quæ suprà dixerant, permitti in his quoque iudices dari sub prętextu prætextu occupationum, aut causarum affluentium multitudinis. Quippe in his iurisdictio mandatur tunc demum cùm Præsides proficiscuntur. Nec obstat quod legato procōsuli proconsuli audientia custodiarum permittitur, nec requiritur Proconsulem profectum esse. d. l. solent. l. j. C. de off. Procons. & leg. Non enim legatus proptereà animaduertendi, aut atrociter verberandi, vel coërcendi ius habet: quod potissimùm est eorum quæ | specialiter tributa sunt. l. si quid erit. suprà eod. tit. de off. Procons. Ideò rectè dictum est, ad officium Præsidum hæc specialiter mandata pertinere, & in eorũ eorum cognitione retinenda esse, ne scilicet constitutio quæ Præsidum iudicia & cognitiones augere vult, sinistra interpretatione accepta diminuere ea videretur. Prosequuntur deinde Imperatores, Dum tamen de ingenuitate super qua poterant & antè cognoscere, & de libertinitate præsides ipsi dijudicent. Hæc limitatio ad primam constitutionis clausulam pertinet. Nam media illa clausula, quam proximè retulimus, quasi per parenthesim interseritur, hoc enim amplius prohibent Imperarores, libertinitatis quoq; quoque & ingenuitatis causis iudices dari, nec sub prætextu quidem publicarum occupationum, aut causarum affluentium multitudinis, super qua, inquit, poterant & antè cognoscere, hoc est, solebāt solebant cognoscere, cùm nemo illorũ illorum quòd non sibi ocium esset, se excusaret. Non enim id significat, quod quidā quidam credunt, dubitatũ dubitatum olim fuisse, an notionem de his habuerint Præsides. Nam generaliter traditum est, de omnibus causis, de quibus Romæ Præfecti, Prætores, aut consules cognoscunt: Præsides in prouinciis cognoscere posse. l. de omnibus, suprà de off. Præs. Cæterùm quamuis causæ huiusmodi iurisdictionis sint, non aut misti, aut meri imperij, competantq́ue iure magistratus, vt ego sentio, voluerunt tamen Imperatores eas per Pręsides Præsides ipsos cognosci, non autem iudices his cognoscendis dari. Mandari autem in his iurisdictionẽ iurisdictionem posse & mandata generaliter iurisdictione, eas quoq; quoque in legatos transire crediderim, quia diuersa horum inter se ratio est, iudicum datorum, & eorũ eorum quibus iurisdictio mādatur mandatur . Si quis tamen quia idem ferme ab vtrisque effectus produci videtur, cùm vtrique pariter sententia sua causas terminẽt terminent : Idcirco nec iurisdictionem ipsam in his causis mandari posse interpretetur, idq́ue admittere placeat, equidem rursum haud inconueniens existimo, vt in his quoque generale Papiniani pronuntiatum non procedere declaretur. Huius enim restrictionis & limitationis euidens ratio assignari potest, quod scilicet in huiusmodi causis, non eorum solùm qui inter se litigant priuatorum, sed totius omnino ciuitatis præiudicium agatur, quòd sententia etiam inter alios de his causis dicta aliis pręiudicium præiudicium pariat. l. ingenuum. suprà de statu hom. Quemobrem publice in primis interest, diligenter hæc cognosci & diiudicari, ne ciuitatis ordines confundantur, ea propter etiam tormentis (si opus sit) veritas in his causis inuestigari solet. l. super statu. C. de quæst. Nam etiam generaliter alibi traditum est, causam liberalẽ liberalem ingenuitatisq́ue & libertinitatis maiores iudices habere meruisse. l. non distinguemus. §. Iul. de arb. qua de re aliis etiā etiam in locis plenius disputabimus. l. j. C. de ord. iud. l. ij. & l. iamdudũ iamdudum . vbi causæ stat. Enimuerò de Pædaneis iudicibus cōstitutione constitutione hac quā quam modò interpretati sumus, necnō necnon aliis duabus, aut tribus quæ sub eodẽ eodem titulo collocatæ sunt, de Pædaneis iudicibus recisius loquutus est Iustinianus. Cæterũ Cæterum de his plenius posteà nouellis duabus constitutionibus prospexit ac statuit. auth. vt defuncti seu fu. eorũ eorum . §. porrò. & auth. de iudicibus. per totum tex. Earũ Earum alteram generalẽ generalem fuisse, alteram specialẽ specialem quę quæ in vrbe Constantipolitana duntaxat obseruaretur, rectissimè Alciatus monet. Ex illis mens Imperatoris (quòd ad dandos iudices attinet) plenius cognosci potest. sic & de legatis, hoc est, de his quibus iurisdictio à Præsidibus mandatur, | alia quoque nouella constitutione nonnihil cauit. auth. cxxxiiii. Sed interpretatio earum eò cùm venerimus, commodius fiet. Hactenus de his, sequitur deinde Papinianus.
Et ideò videntur errare magistratus, qui cùm publici iudicij habeant exercitationem, lege, vel senatusconsulto delegatam, veluti lege Iulia de adulterijs, & si quæ sunt aliæ similes, iurisdictionem suam mandant. Supplendum ex sententia scribentis, mandata iurisdictione, existimantes & hæc transferri. Quò fit, vt videatur Papinianus significare iurisdictionis appellationẽ appellationem generalem esse, atque etiam imperium continere. Hoc & Accur. & plerique alij crediderunt. Sed ego minimè verum puto. Nam iurisdictionis nomen in causis controuersiisq́ue ciuilibus propria significatione vsurpari video, à iure dicundo, quam loquendi formam de criminalium iudiciorũ iudiciorum quæstionibus vsitatā vsitatam non inuenias: nisi rarò atque impropriè, vt cùm Pomponius suprà l. ij. §. & quia. de orig. iur. dixit, consuli non fuisse permissum, vt iniussu populi de capite ciuis Romani ius diceret. cùm enim ita scribat Vlpianus. l. muto. §. tutoris. infrà de tut. Tutoris dationem neque imperij, neque iurisdictionis esse, apertè docet, diuersa esse hæc inter se. Nec mouet me, quòd magistratus hi de quibus Papinianus loquitur, mandādo mandando iurisdictionem existimarent, etiam merum imperium per hoc transferri. Notantur enim hi tanquàm imperiti: qui vt in re, sic etiam in verbo errabant. Veriusq́; Veriusq́ue arbitrior, imperij verbo, iurisdictionem contineri, quàm è contrà iurisdictionis verbo imperium. Nam nemo imperium habet, quin idem & iurisdictionẽ iurisdictionem habere videatur: iurisdictio verò sine imperio esse & potest, & solet. Sed hac de re etiam paulò pòst plenius disseram, in rub. de iurisdi. om. iud. Sanè sciendum est, in Pandectis Florentinis scriptum esse, Adulterijs, &c. Quæ lectio & sequenti exemplo magis congruit, lege Iulia de vi, nominatim cauetur vt is cui contigerit exercitatio &c. Quamquàm non, contigerit, sed, optigerit, in illis libris legatur. Florentinam scripturam probo. Nam sententia Papiniani ad morem antiquum referri debet, quo specialibus legibus, aut senatusconsultis, capitales quæstiones ex solennibus & perpetuis publicorum iudiciorum legibus exercendæ, magistratibus quotannis mandabantur. Cùm quidẽ quidem in illis perpetuis legibus de iudice quæstionis, qui Quæsitor dicebatur, nominatim nihil cautum esset, nec Prætor eius legis Vindex, aut custos hîc magis quàm ille esse iuberetur. Vnde quia plures Prætores creabantur, & alia quoque negotia ad Prætorũ Prætorum officium pertinebant, sortiri eos singulis annis inter se Prouincias necesse erat, quæ sortitio & prouinciarũ prouinciarum distributio, rursum ex senatusconsultis, aut tẽporalibus temporalibus legibus fiebat, secundũ secundum ea quæ superius annotauimus. l. ij. de orig. iur. Hac quoq; quoque ratione specialiter lege, aut senatusconsulto concessa hęc hæc esse intelligi potest. Ex his prætereà (vt opinor) falsa deprehenditur opinio interpretum nostrorum, quorũ quorum plerique exercitationis verbũ verbum non ad decisionẽ decisionem & sententiam, sed ad examẽ examen causę causæ tantũ tantum pertinere existimarunt. Ego enim & sententiā sententiam ferre posse arbitror hos magistratus, quibus exercitatio legũ legum mandata est, vt & olim poterant. arg. l. ordo. de publ. iudic. iuncta l. hodie. de pœn. argu. etiā etiam . l. de qua re. infrà de iud. Quippe tunc potissimùm exercetur lex, cùm sententia fertur, & commissum, vel non commissum esse crimen ad legem pertinens pronuntiatur. | Hoc etiam Fulgosius probat, argu. l. & non cognitio. & l. seq. C. si cont. ius, vel vtil. pub. sequitur deinde Papinianus.
Hvivs rei fortißimum argumentum est, quod lege Iulia de vi nominatim cauetur, vt is cui contigerit exercitatio, poßit eam si proficiscatur, mandare: non aliter itaque mandare poterit quàm si abeße cœperit, &c. Quia refertur hîc lege Iulia de vi nominatim cautum fuisse, vt is cui contigerit exercitatio, possit eam si proficiscatur mandare, dubitari potest, an idem & de aliis omnibus lege specialiter tributis dici conueniat, vt si magistratus proficiscantur, ea mandare possint. Et Bar. quẽ quem ferè alij sequuntur hîc & in l. imperium, posse putat, quòd & ipse probo. Sic enim & alibi, quod eadem leg. Iulia de vi cōprehensum comprehensum erat, ne personæ quædam ad testimoniũ testimonium ferendũ ferendum admitterentur, generaliter in aliis quoq; quoque publicorũ publicorum iudiciorum legibus receptũ receptum video. l. iij. §. lege Iulia. de testib. Sanè hoc de aliis specialiter tributis cōstitui constitui posse arbitror, excepto meri imperij, hoc est, iuris gladij exercitio. Hoc enim nec à proficiscẽtibus proficiscentibus quidẽ quidem magistratibus mandari potest, vt suprà dixi. Nam pœna legis Iuliæ de vi non erat gladij animaduersio, sed publicatio bonorũ bonorum cum relegatione, vel deportatione. l. ij. C. ad leg. Iul. iuncta glo. Inst. de pub. iud. §. Item lex Iulia. quæ res longè mitior est, quam vltimum supplicium. arg. l. quoniam. C. eo. tit. At quia senatusconsulti Syllaniani pœna erat, vltimũ vltimum supplicium, idcirco non repetiit Papinianus hîc in fine, mandari hanc cognitionem à proficiscente magistratu, sed simpliciter dixit, cognitionem Prætor quā quam ex senatusconsulto habet, mādare mandare non poterit. In hoc tamẽ tamen nonnihil subsisto, quia suppliciũ supplicium ex illo senatusconsulto non de liberis hominibus, sed de seruis tantùm sumitur, antiquitus quidem de omnibus indistinctè, quicũq; quicunque sub illo tecto fuissent, sub quo dominus occisus esset, siue noxij essent, siue non . Hodie de noxijs tantùm, vt videtur, & de iis qui cùm possent, auxilium domino non tulerunt. l. cùm dominus. ad Sillan. qua de re plenius ad rubricam illius tituli dicendũ dicendum erit. Quod ait lex, Si proficiscatur, sic exaudiẽdũ exaudiendum est, si non ita cito rediturus discedat. l. j. §. si pupillus. de tutel. & rat. distrahen. Reliqua vsq; vsque ad finem ex his quæ hactenus dicta sunt, facilè intelliguntur. Sed vbi dicit:
Verivs est enim. Ego legendum suspicor, verius est tamen. Qui error & multis aliis locis obrepsit, vt aliàs annotauimus. l. Lucius. §. fi. mand. ob similitudinem quandam compendiariæ vtriusq; vtriusque verbi scripturæ en. & tn. Quo scribendi modo antiquiores vtebantur, sunt igitur Papiniani verba.
Qvi mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius qui mandauit iurisdictione vtitur. Verius est tamen, vel si mauis enim. Maiorũ Maiorum more iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur, non poße transire. Falso existimant interpretes, his verbis idem repeti, quod superius dixerat, specialiter concessa, non posse mandari. Nam Papinianus hîc seorsim loquitur, de mero imperio, quod transire non posse dicit, nec distinguit specialiter concessum sit, an quo alio modo. Merum imperium autem est, gladij, seu animaduertendi potestas in facinorosos homines. Ideò subiungit statim, Quare nemo dicit animaduersionem legatum Proconsulis habere mandata iurisdictione. Quia scilicet merum imperium transire non potuit, ob id non habent animaduersionem. Quòd idcirco admonendum putaui, quia videntur | omnes ferè ad hanc diem ex his verbis argumentum sumere, vt dicant merum imperium versari, in quacunque publici iudicij quæstione exercenda, quia scilicet superiore paragrapho de exercitatione publicorum iudiciorum Papinianus loquutus erat, & posteà statim loquitur de mero imperio. Non enim hæc sententia vera est, nisi de præsenti cruciatu atque animaduersione corporali ex pœna criminis irroganda tractetur, quales pœnæ olim ex vetustis legibus aduersus ciues Ro. exerceri prohibebantur. Publica autem iudicia multa esse, quorum neque mors, neque membri abscissio pœna sit, ignotum non est, etsi alioqui causa mortis præbeatur, vt cùm deportatur quis. In his merum imperium exerceri non rectè dicas, vt ego vel aduersus omnes sentio.

L. II. Vlpia. Lib. III De omnibvs Tribvnalibvs.

MAndata ivrisdictione a praeside, consilivm non potest exercere is cui mandatur. Consilium exercere, id propemodùm significat, quod conuentus agere. Id quibus anni temporibus & quomodò fieret, qui homines in consilium adhiberentur, declarat Theophilus in Institu. tit. quibus ma. non licet. §. eadem lege. Igitur legato proconsulis consiliũ consilium habere non licet, vt hoc loco vides. Quomodò ergo poterit vindicta apud eum manumitti, quod tamen fieri posse Vlpia. scribit. l. apud proconsulem. de manumiss. vind. Siquidem manumissionem vindicta illam dici Accur. autumat, quæ apud cōsilium consilium causa probata fit. glo. Inst. de libert. §. multis autem modis. Respondeo, vindicta manumissio propriè illa dicitur, quæ apud magistratus fit, causæ verò apud consilium probatio ita demum necessaria est, si minor statuto tempore sit qui manumittit, non si maior, vt nos dicimus, in Rub. ff. de manumiss. vind. Quare hęc hæc manumissio apud legatum fieri poterit. d. l. apud. illa non poterit: cùm præbendi consilij legato non sit facultas. Non enim veram existimo eorum opinionẽ opinionem , qui putant apud legatum neminem omnino posse manumittere. l. ij. suprà de off. consulis. Nam id procedit quamdiu nec proconsul prouinciā prouinciam ingressus est, nec legato mandata est iurisdictio, vt prædiximus. Consilium exercere nec imperij videtur esse, nec iurisdictionis. Sed ad dignitatẽ dignitatem & decus proconsulis duntaxat pertinere, vt quæ ab eo statuta fuerint, firmiore iudicio perpensa esse videantur. arg. l. custodias. infrà de pub. iud. non mirum ergo si hoc legato, vel alteri, cui mandata sit iurisdictio, non permittitur.

L. III. Ivlia. Lib. V. Digestorvm.

ETsi praetor sit is qvi alienam ivrisdictio nem exequitur, non tamen pro imperio suo agit, sed pro eo cuius mandato ius dicit, quoties partibus eius fungitur. Videtur hîc in fine à contrario sensu significare, posse aliquem mandato alterius ius dicere, vt tamen partibus eius non fungatur. Hoc nos verum existimamus in iudicibus datis, inter quos & eos quibus mandata est iurisdictio, inter cætera quæ modò annotauimus, etiā etiam hoc interesse putamus, quòd qui mandatam iurisdictionem habet, veluti vicario nomine, atque ex sensu mandantis ius dicit, iudex verò datus tanquam à seipso pronuntiat. Meritò ab hoc appellatur is qui eum iudicem dedit, ab illo autem is qui supra mandantem est. l. j. | infrà quis & à quo appell. Vtile ergo hoc responsum est, vt sciamus si Prætor ex delegatione cognoscens, contra nos pronuntiauerit, quis appellādus appellandus sit. Sic etiam quādoq; quandoque dubitatũ dubitatum vides, an prætor specialẽ specialem iudicem seipsum dare possit. l. fi. de off. pręto præto . quòd ex eo fortè quæstionis captaretur vtilitas, vt prętor prætor quasi per indirectum tolleret auxilium appellationis, dum ipsemet, qui se iudicẽ iudicem dedisset, ab sua ipsius sententia prouocaretur. glo. in d. l. fi. Quod ait, non pro imperio suo agit. Simile huic est, quod alibi scribitur. l. iudiciũ iudicium soluitur. infrà de iudi. Qui maius imperium in ea iurisdictione habet. Imperium autem his locis accipiendum est, pro autoritate.

L. IIII. Macer. Lib. I. De offic. Praesidis.

COgnitio, &c. Cvm propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est vt etiam de suspectis tutoribus poßint cognoscere. Scripserat Præses prouincie ad Imperatores, se iurisdictionẽ iurisdictionem suam legatis mādās mandans se. Ideò quærebat, an de suspectis tutoribus possent cognoscere. Respondent Imperatores, Cùm propriam iurisdictonem dederis, &c. hoc est, tuā tuam ipsius. Nam alioqui propriũ proprium dare idem significat, quòd perpetuò tradere. Virg. Propriamq́; Propriamq́ue dicabo, & da propriā propriam Tymbræe domum. Et propria hæc Sidona fuissent. legato autẽ autem à Procōsule Proconsule adimi iurisdictio quandocunq; quandocunque potest, vt tamen cōsulto consulto Principe id fiat. l. solent. §. j. suprà de off. proconsulis. Sed an interim procōsul proconsul ipse, qui iurisdictionẽ iurisdictionem mandauit, ius dicere possit. Dubiũ Dubium facere videbatur, quòd vbiq; vbique sic loquuntur iurisconsulti veteres, vt hoc loco legimus, propriā propriam à proconsule iurisdictionẽ iurisdictionem trāsferri transferri . Et officiũ officium totũ totum iurisdicendi ad legatũ legatum transire. hîc & l. j. suprà eo. l. j. §. damus autẽ autem . infrà de susp. tut. quare non videbatur ( saltẽ saltem vbi legatus exequi mandatā mandatam iurisdictionem cœ perit) proconsulẽ proconsulem intempestiuè se immiscere posse. Res enim iam non est integra. arg. l. & quia. de iurisd. om. iud. vt de eo dicimus, qui procuratorẽ procuratorem datũ datum reuocare vult, posteaquā posteaquam iudiciũ iudicium accepit. Nam non nisi ex causa id iudiciũ iudicium in se transferre potest. l. ante. & ll. seq. de procu. Sed verius est pręsidẽ præsidem , aut proconsulẽ proconsulem mandādo mandando alteri, à se non abdicare iurisdictionẽ iurisdictionem . Nam vice eius, legatus dehinc cognoscit. glo. in l. solet. de iurisd. ideò arbitratu suo cognitionẽ cognitionem , aut totũ totum , aut eius articulũ articulum quẽ libet quemlibet ad se aduocare quādocunq; quandocunque posse. arg. l. iudiciũ iudicium soluitur. vbi notauimus, infrà de iudi. dum tamen si totā totam prorsus iurisdictionẽ iurisdictionem , hoc est, omniũ omnium causarum in vniuersum tractandarũ tractandarum facultatẽ facultatem , legato suo adimere vult cōsulto consulto principe id faciat. d. l. solent. §. sicut. infrà de off. proconsulis. quia scilicet legatos quoque approbat Princeps, vt Dion scribit, lib. liii. Historiarum.
Conseqvens est, vt de suspectis tutoribus poßint cognoscere. Subaudi & pronuntiare. Insti. de susp. tuto. in prin. nam de qua re iudex cognouerit, de ea quoq; quoque pronuntiare debet. l. de qua re. infrà de iud. Sed obstare videtur, quod Marcellus scribit, suspecti tutoris accusationẽ accusationem , pro tribunali tantũ tantum examinari, & nullũ nullum aliũ alium de huiusmodi quæstione quā quam præsidẽ præsidem prouincię prouinciæ pronũtiare pronuntiare posse. l. j. §. suspecti. infrà ad Turp. soluit Bar. in dicto §. suspecti, distinguẽdũ distinguendum esse, criminaliter ne an ciuiliter agatur, vt si ꝗdẽ quidem ad solā solam remotionẽ remotionem actũ actum sit, possit legatus cognoscere: & hoc cōtineat contineat rescriptũ rescriptum , quod hoc loco refertur. Si verò ad vindictā vindictam actũ actum sit, non | possit legatus pronuntiare, sed solus Præses. Nam putat suspecti crimen tam ciuiliter, quàm criminaliter intendi posse. l. j. ff. de suspectis tut. Eius rei etiam argumentum esse, quòd procurator aliquando in causa suspecti interuenire soleat. l. non solùm. §. fina. de procuratoribus. Sed ego vt verum non negauerim, quibus casibus tutor vltra remotionem cum infamia, etiam atrociter puniri debet, non posse legatum proconsulis in eum statuere, quia ius coërcendi non habet. Sic falsum existimo, suspecti crimen dupliciter intendi posse, cùm hoc nusquam legerim, nec vsquam ciuiliter agi memoratum sit. Nec mouet me quòd procurator nonnunquam interueniat. Nam procuratoris vsus tam in criminalibus vsque ad pœnam relegationis, quàm in ciuilibus negotiis indifferenter permittitur. l. j. an per alium cau. appel. red. poss. vbi glo. Sed nec veram esse puto rationem qua vtitur Bartolus, quòd interdum sic agi possit, vt nihil aliud quis petat, nisi priuatum commodum & vtilitatem pupilli. Nihilominus enim infamiam sequi puto, quamuis actor expressè profiteatur nolle infamem fieri, si tutor vti suspectus remotus fuerit. l. enim. de suspect. tuto. Quin etsi iudex cupiat efficere, id non potest, vt sic remotum, infamia non sequatur, cùm facti quidem quæstio in potestate iudicantis sit: iuris verò autoritas, in potestate legis. l. j. §. j. ad Turpil. l. ordine. ad muni. Verius ergo arbitror, suspecti postulationem, atque accusationem (nam plerunque sic appellatur) mistam quandam naturam obtinere, vt de inofficiosi querela dicimus. glo. in l. Papinianus. in prin. de inoff. rest. & in c. tuæ. extrà de procur. Nam & priuatum pupilli commodum respicit. Idcircoq́ue & vindictæ publicæ exequutionem semper vniformem eam esse, cùm hæc duo semper respiciat. Quotiens verò tutor Romæ ad Præfectum puniendus remittitur, vt l. j. §. Item solent. de offic. præfect. vrb. toties in prouinciis Præsides, per seipsos id exequi debere. d. §. suspecti. non ideò tamen actionis naturam immutari, quamuis grauior interdum vindicta immineat. Ideò nec inscriptionem vnquam necessariam esse non magis quàm in querela inofficiosi, vt diximus, insti. eod. tit. in prin. & l. fi. de pri. deli. sanè hoc rescriptum refertur etiā etiam ab Vlpiano, in l. j. de suspect. tut. Sed Vlpianus dubium olim fuisse refert, an mandata iurisdictione, legatus cognoscere posset de suspecto tutore. Id dubium, vt coniicio, oriebatur, aut quia quibusdam legibus scriptum erat, dari hanc cognitionem præsidibus & prætori. argu. d. §. damus. & §. suspecti. & per hoc videbatur specialiter eis concessa esse, quare nec ab ipsis transferri posse, propter generalẽ generalem iuris regulam, quæ specialiter mādata mandata transferri impedit. l. j. suprà eod. vel quia non putabant per generale mandatum iurisdionis iurisdictionis transferri ea quæ misti imperii sunt, hoc est, quæ magis imperio quàm iurisdictione explicantur, qualem hanc accusationem esse non ineptè existimabant. proptereà quòd cognoscentis iudicis sententia tutor & remouetur simul & abstinere iubetur à tutela. Igitur rescriptum fuit, vt hîc vides. Vlpianus autem hoc rescriptum quod de legatis proconsulum loquebatur, etiam ad legatos prætorios extendit, propter generalẽ generalem scilicet iuris regulam. l. de his. suprà de off. pręs præs . qua pręsides præsides & Vrbani magistratus æquiparātur æquiparantur . Tacito autẽ autem quodā modo quodammodo , cùm ait, quia totũ totum officium iuris dicendi ad eum transit: à iuris cōmunis communis | dispositione alienum non fuisse hoc rescriptũ rescriptum significat: quasi & hæc ipsa cognitio transire potuerit, vel quòd iurisdictionis magis quàm imperij fuisse eam credit, vel etsi magis imperij sit, venire tamen debuisse in mandato generali. Nullo autem modo intelligi oportere, eam specialiter tributam fuisse his magistratibus, quāuis quamuis nominatim illis legibus Prætor, vel præses prouinciæ recenseretur. Vlpiniani sententiæ cōueniunt conueniunt rescripti verba: Cùm dederis iurisdictionem, consequens est, &c. Sed legis nostræ autor Macer, non putat obtinere potuisse illam sententiam, sine adiumento rescripti, propter tot difficultates, quæ obstabant, maximè verò propter illam, quòd in generali mādato mandato iurisdictionis, non putat venire hæc quæ magis imperij sunt, quàm iurisdictionis, qualem esse existimat hāc hanc accusationem. Idcirco ait, ob vtilitatẽ vtilitatem pupillorum hoc cōstitutũ constitutum fuisse. Illa autẽ autem quæstio nunquam ab antiquis decisa legitur, an in generali mandato iurisdictionis ea transferantur, quæ sunt misti imperij. Ego quod sentio dicam, in l. iubere. de iur. om. iud.
Vt poßeßio bonorum detur, vel si cui damni infecti non caueatur, vt is poßidere iubeatur, aut ventris nomine in poßeßionem mulier, vel is cui legatum est, legatorum seruandorum causa in posseßionem mittatur, mandari potest. Ita legendũ legendum est: vt Augustinus docet, lib. i. emẽd emend . c. ix. quicquid Haloander mutauerit, qui non boni Codicis autoritatem sequutus est. Hęc Hæc autem omnia intellige ad literam, prout iacent de omnibus bonorum possessionibus indistinctè. Accursio erroris causam in interpretatione huius loci prębuit præbuit , quòd legerat, per libellum expediri non posse, quæ causæ cognitionẽ cognitionem desiderant. l. nec quicquā quicquam . §. j. suprà de off. Procons. Nam antiquiores crediderant libellum appellari eum ipsum iudicem, vel legatũ legatum , cui iurisdictio mandata esset. Quo quid absurdius dici, aut audiri potuit? hodie inter omnes constat longissimè eam interpretationẽ interpretationem à vero abesse: ideò nihil obstat quò minus hoc responsum indistinctè de omnibus bonorum possessionibus accipiamus: vt & Alciatus docet, lib. ii. parad. c. i. & iiii. & libro iii. παρέργων. cap. iii.

L. V. Pavlvs. Lib. XVIII. Ad Plavtivm.

MAndatam ivrisdictionem mandare alteri non poße, manifestum est. Hic quoque clarissimè docemur, iudicem datum, iurisdictionem non habere, sed notionem tantùm. l. ait prætor. de re iud. vt & superius ostendimus. l. legatus. de off. procons. & leg. Nam legatũ legatum proconsulis qui mandatā mandatam gerit iurisdictionem, iudices dare posse constat. d. l. legatus. & l. cùm prætor. infrà de iudi. At iurisdictionem in alterum transferre non potest, vt tam hoc, quàm aliis responsis traditum est. l. more. & leg. seq. de iur. om. iud. l. j. C. qui pro sua iurisdi. iud. da. poss. Ergo iudex datus, iurisdictionem non habet. Ego puto eum quoque, cui iurisdictio ad vnam tantùm speciem, vel causam mandata est, quāuis quamuis eam iurisdictionẽ iurisdictionem alteri mandare non possit, iudicem tamen in ea dare posse, quẽadmodũ quemadmodum in omnibus dare potest, cui de omnibus iurisdictio mādata mandata est. argu. l. si duo. in fin. de adm. tut. l. quæ de tota. de rei vendi. Differentiæ an vt | iudex datus quis cognouerit, an vt mandatam iurisdictionem gerens, multæ sunt. Nam hic quidem exequi sententiam suam potest, vt & mox dicam, infrà titu. ii. l. ij. & l. à diuo Pio. de re iud. At iudex datus non exequitur. Item poterit ille iurisdictionem sibi mandatam defendere, etiam pœnali iudicio. l. j. si quis ius di. non obtemp. Prætereà contra contumacem quod iuri conuenit statuere atque decernere, vt puta in possessionem bonorum eius mittere, latitantis bona possideri, vendi distrahiq́ue iubere, quorũ quorum nihil iudici dato facere licet. auth. de exhib. reis. §. vbi verò. Quippe iste ad hoc tantùm datus est, vt sententiam dicat, qua dicta illico functus est officio suo. l. iudex. de re iud. Sententiam autem dicere non potest, nisi apud eum lis contestata sit. d. §. vbi verò. Et hic est quasi voluntarius quidam actus partium, vltro ei se submittentium. Qua de re etiam suprà diximus. d. l. legatus. secundum Alciati sententiam, libro secundo Parado. cap. iiii.
Mandata iurisdictione priuato, etiam imperium quod non est merum, videtur mandari, quia iurisdictio sine modica coerctione nulla est. Iurisdictio ergo semper particeps imperij est, siquidem sine imperio explicari, aut omnino esse non potest. Quod & alibi scriptum est. l. j. in fi. suprà eo. l. ij. infrà tit. ii. Cùm hoc ita sit, quæro quid intersit inter iurisdictionem & imperium, quod non est merum, quod scilicet vocamus mistũ mistum , idcirco quia iurisdictio ei inest? Respondeo, quæ magis imperij sunt quàm iurisdictionis, ea misti imperij dicuntur. l. j. §. fi. suprà eo. l. iubere. de iurisd. om. iud. quæ verò magis ad iurisdictionem, quàm ad imperium attinent, ea iurisdictionis esse dici consueuerunt, indito vtrisque vocabulo à potentiore parte, vt ego arbitror. Sed horum exempla paulò pòst videbimus, in l. imperium. titulo. j.
Loading...