Adsessores dicuntur iurisperiti, quos praesides in prouincias secum ducunt: vt eorum consilio ius dicant, & ciuilia negotia constituant . Hi qua adsessorum officio fungantur, praeter consilium nihil praestant, dum praesidem admonent, quid iuri publico, atque officio eius conuenire videatur. Omnia vero nomine Praesidis sine dubio aguntur. Quin & poena proposita est, si adsessoris nomine subscriptiones mittantur, vel aliud quodlibet constituatur. l. ij. C. de assesso. & dom. Hi etiam consiliarij dicuntur. l. Consiliarios. eod. tit. Eisdem nonnunquam a praesidibus proficiscentibus, causas decidendas delegari consueuisse, & tunc paedaneos proprie dictos esse, Alciatus & Augustinus annotauerunt. Alciat. libro i. παρέργων. cap. xli. August. l. non solum. §. similiter. de excus. tutor. Nos hac de re superius abunde diximus, in l. j. de offi. eius cui mand. est. iur.