Adsessores dicũtur iurisperiti, quos præsides in prouincias secũ ducunt: vt eorũ consilio ius dicant, & ciuilia negotia cōstituant . Hi quà adsessorũ officio fungantur, præter consiliũ nihil præstant, dum præsidẽ admonent, quid iuri publico, atque officio eius conuenire videatur. Omnia verò nomine Præsidis sine dubio aguntur. Quin & pœna proposita est, si adsessoris nomine subscriptiones mittantur, vel aliud quodlibet constituatur. l. ij. C. de assesso. & dom. Hi etiam consiliarij dicuntur. l. Consiliarios. eod. tit. Eisdem nonnunquam à præsidibus proficiscentibus, causas decidendas delegari consueuisse, & tunc pædaneos propriè dictos esse, Alciatus & Augustinus annotauerunt. Alciat. libro i. παρέργων. cap. xli. August. l. non solùm. §. similiter. de excus. tutor. Nos hac de re superius abundè diximus, in l. j. de offi. eius cui mand. est. iur.