DIem fvncto. Lege textum vt Augustinus docet ex Tusco libro, hoc modo. Papin. lib. 1. responsorum: Diem functo legato Casaris, salarium comitibus residui temporis, quod à legatis præstitum est, debetur, modo si non posteà comites cum alijs eodem tempore fuerunt. Relatum est hoc responsum etiam eodem sensu sub titulo locati. l. sed addes. §. fina. vt mi rum sit interpretes nostros hac in re tantopere laborasse. Alciatus verè lectionis rationem primus inijt. lib. iiii. dispunct. c. xx. præterquàm quòd legatis non à legatis edidit. Nunc particula illa, A, omnem dubitationem tollit, si qua superat. Sanè comites propria significatione accipiendos puto omnes omnino, qui legatum in prouinciā sequuti sunt, siue assessores sint, siue cancellarij, vel domestici quilibet. Nec incongruum est, sub Rubrica, de officio assessoris, etiam de his tractari. Nam & in Codice constitutionum idem factum est. Quinimò Rubrica expressim ita inscribitur, De asseßoribus domesticis & cācellarijs iudicium. Præsertim verò hoc admittendum, cùm eadem in his ratio vigeat, quæ in assessoribus. Sanè inter assessores & alios arbitror hoc interesse, quòd assessores quidem ex publico salarium accipiebant, cæteri autem priuatim ab ipso præside, vt inferius declarabo.