L. IIII. Papinia. Lib. IIII. Responsorvm. DIem fvncto. Lege textum vt Augustinus docet ex Tusco libro, hoc modo. Papin. lib. 1. responsorum: Diem functo legato Casaris, salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitum est, debetur, modo si non postea comites cum alijs eodem tempore fuerunt. Relatum est hoc responsum etiam eodem sensu sub titulo locati. l. sed addes. ยง. fina. vt mi rum sit interpretes nostros hac in re tantopere laborasse. Alciatus vere lectionis rationem primus inijt. lib. iiii. dispunct. c. xx. praeterquam quod legatis non a legatis edidit. Nunc particula illa, A, omnem dubitationem tollit, si qua superat. Sane comites propria significatione accipiendos puto omnes omnino, qui legatum in prouinciam sequuti sunt, siue assessores sint, siue cancellarij, vel domestici quilibet. Nec incongruum est, sub Rubrica, de officio assessoris, etiam de his tractari. Nam & in Codice constitutionum idem factum est. Quinimo Rubrica expressim ita inscribitur, De assessoribus domesticis & cancellarijs iudicium. Praesertim vero hoc admittendum, cum eadem in his ratio vigeat, quae in assessoribus. Sane inter assessores & alios arbitror hoc interesse, quod assessores quidem ex publico salarium accipiebant, caeteri autem priuatim ab ipso praeside, vt inferius declarabo.