IN consilivm cvratoris reipvblicae, vir eivs dem ciuitatis aßidere non prohibetur: quia publico salario non fruitur. Curatorem reipublicæ falso accipit Accursius, pro rationali principis, qui procurator Cæsaris appellatur suprà titu. iij. & l. ij. C. de offi. assesso. Verius est enim curatorem reipub. intelligi, suæ quemque ciuitatis, aut municipij pecuniarum & bonorum procuratorem, quę bona abusiuè publica dicuntur. l. bona ciuitatis. de verb. sig. Id etiam significat illud verbũ , eiusdem ciuitatis. Nec nouũ est in iure curatores hos appellari. l. curatores. l. seq. & l. fi. de adm. re. ad ciu. pertin. l. curatoris. C. de modo mul. l. ad curatoris. ff. de dam. infe. l. Lucius. §. Sempronij. de adm. tu. Corrasius lib. iii. Misc. c. vj. Accur. errorẽ etiā Cast. animaduertit. Sed difficilius esse videtur defendere hāc rationem, quam Papin. affert. quia publico salario non fruitur. Videtur enim esse vitiosa, ne dicam inuida & maligna. Cùm non ideò prohibeatur quis in prouincia sua assidere, quòd salario, aut publico, aut priuato fruatur. Quid enim hoc ad rem pertineat? Sed quòd suspitio fuisse videatur, ne gratiosus, aut factiosus quis inter populares suos quandoq; futurus esset. arg. l. fi. C. de offi. rect. prouin. Fuit cùm existimarem Alex. Imperatorem, qui assessoribus salaria primus instituit, vt Lampredius in vita eius scriptum reliquit, non ex ærario & fisco suo, sed ex pecunijs ciuitatum exolui voluisse, proptereà prouincialibus cōcessum , vt non nisi ex eorum consensu eligerent sibi præsides huiusmodi consiliarios. Nam generali constitutione prohiberi Præsides animaduertebam, cancellarios & domesticos in prouincias secum ducere. l. nullus. C. eo. tit. vbi dixi. Et domesticorum appellatione, etiā assessores contineri putabam. arg. l. j. C. ad leg. Iul. repet. Sed verius est, nec prohiberi præsides, quominus assessores arbitratu suo in prouincias secum ducant. l. liceat. C. eo. arg. etiam l. liberti. suprà eod. tit. nec salarium his à prouincialibus, aut municipibus, sed ex fisco & ærario principis solui consueuisse. Rubri. & l. j. C. de anno. & capitatione administrantium. Quod & Alciatus probat. Cur enim grauaret princeps prouinciales, vt vltra solitas pensitationes, hoc quoque præstarent. Igitur rationem hanc à remotis ductam arbi tror, secundum Hugonis antiqui interpretis opinionem. Is hoc sibi voluisse Papinianum interpretatus est: quia publico salario non fruitur hic assessor: ideò neminem aliunde facilè adduci potuisse, ob id ciuibus exercere hoc officium permitti. Quòd si ita scripsit Papinianus, vt nonnunquàm suspicatus sum, Qui à publico salario non fruitur, vt particula illa, à, distincta sit à relatiuo, quo, & hoc relatiuum, quasi pro taxatione accipiatur, de illo videlicet assessore tantùm, qui ex publico, hoc est ex fisco (nam ita accipi debet illud verbum, arg. l. in omnibus. C. de cur. pub. lib. xii.) salarium non capit, iam expedita & clara erit huius capitis sententia, nec ratio vlla repugnare videbitur. Nam in Pandectis Florentinis vnde omnes libri nostri emanauerunt, continua literarum serie omnia descripta sunt. Quod dicit de curatore reipublicæ, id & de alijs magistratibus muninicipalibus sine dubio intelligendum est.